De metris
1300
Nulla vox humana constat absque septem litteris,
rite vocales vocavit quas magistra Graecia:
quicquid audis praeter istas, pars soni, non vox erit.
quinque contenta est figuris Romuli latinitas:
η et ω longas enim nos non habemus litteras,
1305
nec breves semper vocamus his duas contrarias.
ceteras tres, quae supersunt, dichronas cognominant,
corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent.
porro cunctas noster usus quinque vocales suas
corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit,
1310
utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur,
nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit,
omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis.
in brevi sed tempus unum est, bina longae possident.
Vna vocalis iugata consonanti aut pluribus
1315
syllabam reddat necesse est. syllabam Graeci vocant,
ore quod simul profectae copulant unum sonum:
vinculum nam signat ista congregale dictio.
et tamen vocalis una quando pars sermonis est,
syllabam dici necesse est, cum sit una littera.
1320
Cum brevis duas habebit adiacentes consonas,
sive secum vel sequenti copulatas syllabae,
singulae vel dividentur, longa fiet e brevi,
non secus producta quam si temporis dupli foret.
nec minus longam probamus. una cum duplex erit,
1325
quia duarum consonantum vim suo praebet sono.
vel gemellis cum iugamus syllabam vocalibus,
misceant sonum necesse est, iure distent temporum.
a et e simul iugatae sive cum illa singulae,
quinta quae vocalis est, longam creabunt syllabam.
1330
i et u non hoc valebunt, sive praesint alteri,
vel sibi cum copulantur; quia prior fit consonans,
illa quae remansit inde tempus unius tenet
sive duplum, quale et omnis, quando producta est, habet.
o cum e tantum iugatae longa semper syllaba est.
1335
Cum duas sermonis usus comprehendit syllabas,
1335a
- * *
hoc ut exemplis probemus, resque ut omnis clara sit,
ante quae natura quaeque ratio sit dicam pedum.
sed prius nitar docere simplices quos nominant,
una vis quod syllabarum est, quando binos scandimus.
1340
Ergo cum duas videbis esse iunctas syllabas,
effici pedem necesse est, sint breves ambae licet:
una longa non valebit edere ex sese pedem,
ictibus quia fit duobus, non gemello tempore.
brevis utrimque sit licebit, bis ferire convenit:
1345
parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit
(ἄρσιν hanc Graeci vocarunt, alteram contra θέσιν):
una porro bis feriri quando poterit syllaba?
temporum momenta sane lege certa dividunt,
seu duas pes quisque iunget sive plures syllabas.
1350
aut enim quantum est in ἄρσει, tantum erit tempus θέσει,
altera aut simplo vicissim temporis duplum dabit,
sescuplo vel una vincet alterius singulum:
quicquid istis discrepabit, absonum reddet melum.
latius tractant magistri rhythmici vel musici:
1355
nos viam metri studemus parte ab aliqua pandere.
ergo cum reddenda rursus haec erit distinctio,
qua pedum natura poscet, satis habebo attingere.
nunc pedes accedo primos, quos vocant disyllabos.
Primus ille est, iure primus, ἡγεμών qui dictus est,
1360
auctor et ductor melorum, qui duas breves habet.
ante enim breve est creatum, redditum longum dein,
sicut unum numerus ante quam secundum prodidit.
ergo natura repertus iure princeps dicitur,
ante quem non est creatus, quem sequuntur ceteri.
1365
δίβραχυν dixere Graeci, quod sit ambabus brevis.
πυρρίχιος idem vocatur: quippe et aptus pyrrhichae
tam cito motu recursat, quam breves hi sunt soni.
tertium detrecto nomen: lege nam metri vetor:
παρίαμβον namque dicunt, si probatis ἔκτασιν,
1370
ars vetat primae negare spatia bina syllabae.
reddere autem pedibus isdem plura cogor nomina,
nequis erret, quando nomen aliud alibi invenerit,
ac putet pigrum vel artis usque ad ista nescium.
huius exemplum videbis esse, cum dices honor.
1375
est huic adversus ille qui duas longas habet,
syllabis compar priori, temporis duplum merens;
qui quod in templis canorus a sono vocis malae
auribus libantis obstat et favet, spondeus est.
hunc sonabis, sive reges sive cives dixeris.
1380
verum uterque quantum in arsi, tantum habebit in thesi:
temporum mensura dispar, lex soni communis est.
qui brevem primam tenebit, deinde longam syllabam,
erit iambus, pes virilis acer et raptim citus.
nec minus currit trochaeus, lege versa temporum,
1385
syllaba longus priore, parcior novissima:
χόριος idem nuncupatur a magistris plurimis.
terna rite partientur ambo vicibus tempora:
ἄρσις unum possidebit, quando iambum partior;
fiat alternum necesse est, cum trochaeum divides.
1390
vis iambum, dic parens; <si> vis trochaeum, Roma dic.
hactenus vicissitudo vertitur disyllabum:
nam quater reciprocantur numerus et tempus duplex.
Octo porro procreantur, quos vocant trisyllabos.
τρίβραχυν primo loquemur, tunc sequentur ceteri,
1395
ut pedes sibi recursant temporum adversi vice.
namque huic adversus ibit qui tribus longis patet:
hunc molossum nominarunt, hunc et ἵππειον vocant.
temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur;
quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito.
1400
forma talis est minoris, anima quando dicimus:
hic trilongus tunc sonabit, quando Romanos loquor.
qui breves primas habebit atque longam tertiam,
is erit ἀνάπαιστος: sat audis quot sit iste temporum
(versus hic nusquam vacillat, hoc suo reddam loco):
1405
huius exemplum tenebis, quando populos nominas.
dactylum post hunc loquemur: nam priori adversus est,
ordinis situ repugnans, temporum consors modo:
nam breves longam sequuntur, quando dico Romulus.
horum uterque tempus aequum librat arsi cum thesi.
1410
cum duas longas sequetur una brevior syllaba,
pes erit βακχεῖος, ἀντίβακχος autem tunc erit,
cum brevem primam locabis et duas longas dein:
nomina aut vertens vicissim, cum priorem dixeris
antibacchum, nominato qui redit contrarius.
1415
temporum mensura par est: bina ternis appara,
ut pedum natura poscet ante vel retro brevem.
forma ut est Romanus illi, sic Catones alteri.
septimum pedem loquemur, quem vocant ἀμφίβραχυν,
cum duae breves utrimque, media longa ponitur,
1420
quale si velis amoenus aut amicus dicere.
arsis hinc sumat necesse est tria priora tempora
et thesi relinquat unum: vel licet vertas retro,
arsis uno sublevetur, deprimant thesin tria.
par pari figura non est, pugnat unum cum tribus,
1425
nec modum dupli rependit, nec tenetur sescuplo:
exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam.
pes adest supremus unus octo de trisyllabis,
ἀμφίμακρος: hunc priori perspicis contrarium:
nam duae longae receptam continent intus brevem,
1430
Romulos si nominemus, Apulos aut Doricos.
sescuplo metimur istum: quinque nam sunt tempora:
nunc duo ante tria sequuntur, nunc tribus reddes duo,
Italum si quando mutat Graius accentus sonum.
Apulos nam quando dico, tunc in arsi sunt duo:
1435
Σωκράτην Graius loquendo reddet in thesi duo.
creticum appellant eundem, forte Curetum genus
quo modos ludo sub armis congruentes succinat.
primus iste pes locatur his ubique in versibus,
optimus pes et melodis et pedestri gloriae.
1440
plurimum orantes decebit, quando paene in ultimo
obtinet sedem beatam, terminet si clausulam
dactylus spondeus imam, nec trochaeum respuo:
bacchicos utrosque fugito, nec repellas tribrachyn
(plenius tractatur istud arte prosa rhetorum):
1445
nam solet longam trochaeus solvere in duas breves;
unde et appellant trochaeum, quem vocamus tribrachyn.
nec minus frequens iambus tribrachyn ex sese creat.
solvit et spondeus imam, cum propagat dactylum:
cum prior solvetur, edet dactylo contrarium.
1450
amphimacros saepe primam, saepe solvit tertiam;
quin et ambas saepe solvens quinque componit breves,
versus est ut ille noster, quem probare debeo.
regulam reddemus omnem debito metri loco.
nulla enim <non> longa solvi per duas breves potest:
1455
dum suo pedi reservet praestituta tempora,
syllabarum nil nocebit longior progressio.
Nunc incipiam bis geminos pedes referre,
quasi si repetam quos docui disyllabos iam,
unum ut faciant duo pariter pedes iugati.
1460
προκελευσματικός primus erit: breves habebit
hic quattuor omnes, duo quia sunt pariambi:
hunc efficiet Minucius ut quis vocitetur.
versum dabo, quo regula nota fiat omnis,
perit abit avipedis animula leporis.
1465
hunc nos pedibus scandere convenit iugatis:
tetrametrus erit, tribrachys in fine resistet,
pariambon habebit simul et semipedem unum,
detracta sit ut quarta pedi syllaba quarto.
catalexis enim dicitur ea clausula versus,
1470
quam syllaba vel pes numeri datus minoris
ita terminat, ut discrepet id quod inde restat.
adversus huic tempora bis quaterna sumet:
δισπόνδιος hic dicitur: ecce nomine ipso
debent duplici tempora singuli quaterna.
1475
rhythmis magis hic iugiter invenitur aptus:
anapaestica nec non variantur inde metra,
quasi si duo sint, tempora qui quaterna reddunt.
cum prima brevis, longa dein, tertia longa,
post quarta brevis syllaba continebit omnes,
1480
hunc promit iambus, geminum facit trochaeus:
pes nomen habebit, quod in hoc referre metro
longae prohibent ordine tres simul locatae:
ἀντίσπαστον enim mage lex heroica promet:
est forma, Tarentina velut moenia dicas.
1485
claudunt medias quando breves utrimque longae,
est ante trochaeus, sequitur dehinc iambus:
idcirco gemellum vocitarunt χορίαμβον:
nam qui chorios dicitur et trochaeus idem est:
exemplar in isto facile est locare versu,
1490
si Romulidas dicere quis velit Quirites.
sin prima brevis, longa sequens, itemque rursus
sibi consimiles ordine quo duas locavi,
hunc rite vocant, quia geminatur, diiambon,
duplicemque trochaeum vocitarunt διτρόχαιον.
1495
est forma prioris, quasi si Corinthios quis,
itidemque sequentis, quasi Gallicane dicat.
nunc reddo duos, nomine quos Ἴωνας ambos
discrimine signant, dedit ordo quod locorum:
longas siquidem quando prius locamus ambas,
1500
exinde breves subdimus, ut putes priorem
spondeon oriri, comitem mox pariambum,
ἀπὸ μείζονος illum memorant ionicorum:
at qui brevibus praepositis deinde longas
acceperit, ἀπ» ἐλάσσονος hunc iubent vocari.
1505
nomen tibi quid deligo, quo notes priorem,
cum versibus istis totiens recurrat hic pes,
longas geminat qui prius et iugat minores?
Lavinia cum dicimus, haec tamen figura est,
metrumque facit, sotadicon quod vocitarunt
1510
qui multa ferunt hoc pede Sotaden locutum.
ἀπ» ἐλάσσονος autem cui nomen indiderunt,
in nomine sic est, Διομήδης. metron autem
non versibus istud numero aut pedum coartant,
sed continuo carmine <quia> pedes gemelli
1515
urgent brevibus tot numero iugando longas,
idcirco vocari voluerunt συνάφειαν.
anapaestica fiunt itidem per συνάφειαν:
versus tamen et non minus inde comparatur,
qui saepe pedes tres habeat vel ille plures,
1520
catalectica quos syllaba terminat frequenter,
solet integer anapaestus et in fine locari.
ἀπ» ἐλάσσονος umquam numero non cohibetur,
sensum quotiens terminat aut carmina finit.
longas ratio est ponere, non breves in imo,
1525
pes ut integer sit geminus, simulque in aure
dulcem sonitum tempora longiora linquant.
ἀπὸ μείζονος autem brevior quod est secundis,
versus male ne desinat, adhibentur in imo
quas prima pedis portio longas habet ambas:
1530
ita versus erit de tribus et semipede uno:
tres dico iugatos fieri, semipedem unum.
et paeonici nominis ambo sunt quaterni.
is primus erit, longa cui locata prima est,
quam continuo tres aliae breves sequuntur:
1535
tu pone trochaeum prius et mox pariambon,
Caecilius erit consimilis pedis figurae.
παίωνα secundum faciet secunda longa:
fiet hinc iambus prior et dibrachys alter,
dicat quasi siquis magis hunc Horatius vult.
1540
hoc ordine fit tertius, ut sit pariambus
prior et socium post sibi copulet trochaeum:
Menelaus ei nomen erit simile locatum.
quartum quoniam quarta facit syllaba longa,
subiungit iambum prior hic pes pariambus:
1545
apto similes nomine Πελοπίδαι sonabunt.
et ἐπίτριτος aeque genus est paeonicorum,
totidem pedibus quia varius tempore differt:
septena etenim tempora singuli tenebunt,
cum paeonici possideant quina priores.
1550
cum prima brevis syllaba, longae veniunt tres,
is primus habetur, pedibusque post secutis
ex ordine sunt nomina, quem breves tenebunt.
spondeus iambum sequitur quando priorem,
prima si brevis, ἐπίτριτος hic primus habetur.
1555
migrante brevi consequitur pedem trochaeum;
idcirco secundus vocitatur alter hic pes,
ut tertius ille est, brevis ubi tertia currit:
spondeus in hoc fit prior, est sequens iambus;
idemque manet, cum faciet quarta trochaeum,
1560
quartum quoniam perspicis hunc epitriton esse.
versus similes non sinit hic dari figuras;
ut quibo tamen disparili notabo metro.
primus Agyllinos pes efficit, alter Ἀρχιμήδην,
Δημοσθένης fit tertius, quarto loco
1565
qui currit, poterit quasi Δωδωναῖος haberi.
Ἄρσιν quotiens in geminis θέσινve quaeres,
προκελευσματικός bina dabit, sequens quaterna.
sex aequa pedes tempora dividant oportet,
binas pariles qui sibi syllabas habebunt.
1570
qui sena tenent tempora, terna partientur.
at quando genus finditur hoc ionicorum,
longis dare nos tempora convenit quaterna,
et bina duabus brevibus dari necesse est:
servare vices ammonet ordo longiorum.
1575
impar numerus paeonicis utrisque coget
aptare duobus tria vel quaterna ternis,
sesquata fere quod numeros pars secat istos.
Perspecta pedum regula si satis videtur,
iam possumus ipsis animum adplicare metris.
1580
Hexametros tradit genitos duo prima vetustas:
herous ille est, hunc vocant iambicum.
nam pedibus senis constare videmus utrumque,
diversa quamquam lex sit ambobus pedum.
additur haec gemino non absona fabula metro,
1585
seu vera res est: spectet auctorem fides.
cum puer infestis premeret Pythona sagittis
Apollo, Delphici feruntur accolae
hortantes acuisse animum bellantis, ut illos
metus iubebat aut propinqua adoria.
1590
tendebat geminas pavida exclamatio voces,
ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν:
spondeis illum primo natum cernis sex.
ex parte voces concitas laeti dabant,
ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν, ἰὴ παιάν:
1595
et hinc pedum tot ortus est iambicus.
Haec sibi quaeque prius distinguere metra paramus,
heroa primo, mox adire iambica,
alternae nequem impediat confusio silvae;
quae lex sit ipsis, quae sit his quae procreant,
1600
partibus adiectis detractis quae varientur,
post hinc deinde quanta compages novos
alternet varietque modos, mutatio quantum
commendet. et si non valebo plurima,
attingam vel pauca tamen: nam pandere prima
1605
prodest frequenter artium vestigia.
Vim propriam pedibus fida cito reddito mente,
ne, dum requiris, tarda sit dispectio.
spondeus, versum quo primum diximus ortum,
suam tuetur hexametris heroum
1610
nomine nunc proprio, nunc debita tempora reddens
sub alterius consonat vocabulo.
ex geminis longam solvet si quando sequentem,
fit dactylus trisyllabus, tempus manet.
si prior in geminas solvetur longa minores,
1615
tum pes recurret dactylo contrarius.
tempora sed quamquam totidem defendat uterque,
heroa fiunt pulchriora dactylo.
haec contra vitiant incurrentes anapaesti
post dactylum, ne quattuor iungas breves:
1620
post autem spondeum veniens sic mutet oportet,
ut iste versus iam docet, legem metri.
ergo spondeus plerumque in dactylon ibit,
nec interest vel quo loco vel quam frequens:
nam saepe alterni gemini, nunc saepius alter,
1625
species reformant plurimas in versibus;
quas longum credo perscribere, cum sibi cunctas
legendo possit annotare quilibet.
hoc sat erit monuisse, locis quod quinque frequenter
iugem videmus inveniri dactylum:
1630
sed non et sextum pes hic sibi vindicat umquam,
nisi quando rhythmum, non metrum, componimus.
namque metrum certique pedes numerusque coercent,
dimensa rhythmum continet lex temporum.
spondeus partem semper sibi vindicat imam,
1635
dat et trochaeo qua disyllabo locum;
nec damnum importat, tria qui sua tempora subdit,
quae quattuor spondeus expleret magis:
debita nam spatii recipit quasi tempora versus,
dum iungit imis consequens exordium.
1640
omnibus in metris hoc iam retinere memento,
in fine non obesse pro longa brevem.
Praeterea pes nullus erit qui rite locetur,
laudem mereri si voles poeticam.
hexametron dicunt sed non heroicon omnem:
1645
nam sex pedes inesse non erit satis;
leges quippe datas heroica carmina poscunt,
quas, acta Homerus heroum cum scriberet
versibus, ostendit, quas aeque sermo latinus
custodit omnes, et pedes solos probat,
1650
quos supra posui. Graecis et creticus aptus;
bacchius etiam ponitur pro dactylo.
creticus in nostris, si levia carmina pangas,
raro invenitur, qualis hic Maronis est,
«insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno»:
1655
creticus offendit pes primus et asperat aures.
dabo et latentem, sed notandum creticum,
«solus hic inflexit sensus». nam primus et istic
pes longiorem tertiam dat syllabam:
c geminum, quoniam sermonis regula poscit
1660
ut fiat hicce plena vox, <si> excluditur
vocalis, dabitur. nec consona pellitur ulla,
nisi quae duabus obstat una vocibus,
cum venit in medium vocesque oblimat adhaerens:
bis senus istam litteram monstrat locus.
1665
aut geminum in tali pronomine si fugimus c,
spondeus ille non erit, qui talis est,
«hoc illud germana fuit,» sed et «hoc erat alma»;
iambus ille fiet, iste tribrachus.
Has autem leges heroicus omnis habebit.
1670
cum post duos pedes relicta syllaba est,
si plenum absolvet verbi vel nominis instar,
orationis ista vel quae pars erit,
hoc πενθημιμερές medium de quinque vocatur:
hanc et tomen dixere. forma talis est,
1675
«Tityre tu patulae»: concludit syllaba nomen,
duos pedes secuta <quae> fit semipes.
talis in heroo laudatur regula versu,
locumque primum possidet, quia prima fit.
nec minus hanc laudant, quam dat mensura secundam,
1680
post tres pedes ut una nomen terminet:
hanc hephthemimerin numeri de parte vocarunt,
quia tres pedes et una septem dividunt.
«inde toro pater Aeneas» exemplar habebis:
post tres pedes reperta nomen integrat.
1685
horum si nihil est, specta ne forte trochaeus
sit tertius finemque det vocabulo,
«infandum regina»: datur locus ecce trochaeo,
quem post duos pedes videmus tertium.
nec vitium medio in versu deprensus habebit,
1690
quem dactylum secuta faciet syllaba:
nam sequitur «regina iubes». prior inde trochaeum
i u brevis secuta reddit dactylum;
bes, hinc quae remanet, conectit cetera versus
membra: at trochaeus tantum erit novissimus.
1695
et quartum tradunt simili ratione trochaeum,
exemplum at eius vix et ipsi conlocant:
namque ex praedictis paene est ut regula quaevis
inventa versum comprobet, qua sic vacet
quandoque, ut quartum contingat habere trochaeum.
1700
exemplar eius tale confici potest,
quae pax longa remiserat, arma novare parabant:
quartus trochaeus arma fit, rarum est tamen.
harum si nulla est species deprensa, magistri
versum recusant nec vocant heroicum.
1705
sed fortasse putes nullum contingere versum,
qui in ullam earum regulam non incidat.
rarum concedam, fieri non posse negabo.
apud Maronem talis incurrit mihi,
«magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile»:
1710
species in istum nulla praedicta incidit.
magnanimi Iovis est etenim tantum geminus pes,
sequiturque nullus qui probatur semipes;
inde duas longas pes tertius efficit ingra,
orationis plena nec pars editur;
1715
et quartus tascen, nec portio plena relicta est,
et d sequens longam priorem perficit.
quintum nulla iubet lex observare trochaeum,
nec est notandus unus in tot milibus.
Hae faciunt formae variari plurima metra:
1720
quae potero, tangam; tu mihi leges tene.
Pentametrum dubitant quis primus finxerit auctor:
quidam non dubitant dicere Callinoum.
hexametro cum quinque pedum subiungitur iste,
partes heroi dupliciter recipit,
1725
quas penthemimeris possit disiungere forma:
has siquis geminet, pentametrum faciet.
sed refert duo sint an dactylus unus in illa.
cum duo sunt, eadem bis repeti poterit:
subiungam exemplum, quo fiat planius istud,
1730
desine Maenalios, desine Maenalios;
dactylus ut duplex, non bis sententia currat,
desine Maenalios, Musa, referre iocos.
hoc nec praepositum peccat nec parte sequenti:
talis utrique loco convenit una tome.
1735
si primo spondeus erit, tum dactylus alter,
stabit comma prius, non poterit repeti:
talis erit versus haec portio, quam modo tracto,
«postquam res Asiae»: claudicat, ut repetas.
ut stet comma sequens, bis dactylus adsit oportet,
1740
postquam res Asiae, desine Maenalios.
dactylus in primo positus, spondeus adhaerens,
non oberit primis, officiet reliquis.
exemplum ponam, parti quod congruat isti,
«Musa mihi causas»: discrepat hoc iterum.
1745
dactylus ergo duplex redeat mihi parte sequenti,
Musa mihi causas, desine Maenalios.
spondeum duplicem quae pars prior est bene sumet:
peccat enim tantum posteriore tome:
spondeos ante ergo dabis, pars cetera curret,
1750
o fortunati, desine Maenalios.
pars prior ergo pedum admittet quemcumque duorum,
dactylus in reliqua bis repetendus erit.
Scandunt pentametrum, duo sint quasi commata, quidam,
ut pedibus binis semipedes superent;
1755
hos sibi coniunctos spondeum reddere quintum,
postquam˛ res Asi˛ae˛ desine˛ Maenali˛os,
1756a
postquam res Asi desine Maenalios ae.
at quidam in medio spondeum reddere malunt,
semipedem et primum cum capite alterius
iungunt, dactylico quae fit de commate longa:
1760
inde duas promptum est sic remanere breves:
his longam adnectunt, qua dactylus incipit alter.
cernis et hinc alias tot remanere breves:
has ad semipedem iungunt in fine relictum,
ultima nec refert longa sit anne brevis.
1765
sic spondeus erit medius, duo post anapaesti,
postquam˛ res Asi˛ae de˛sine Mae˛nalios.
idcirco primo curabis commate semper,
ne brevis incurrens syllaba semipedis
spondeum mediis nequeat coniungere longis
1770
et fiat talis, «incipe Maenalios».
nam lis, quae brevis est, iungat sibi sive supremam
os, vel quae prima est in (caput hoc etenim est),
quia nec producta est, geminat nec consona vires,
spondeus minime pes, sed iambus erit.
1775
exemplum idcirco vocali a parte locavi,
longa foret ne lis, «desine Maenalios».
quidam, quia gemino constat de commate versus,
cludere comma prius non timuere brevi,
ut sit pentameter talis, qualem modo fingo,
1780
hoc mihi tam grande munus habere datur,
aut qualis supra versus peccare videtur,
si fiet talis, «incipe Maenalios».
nam referre nihil, sit qualis syllaba fini,
commataque hoc ipsum iuris habere volunt:
1785
idcirco et verbo numquam uno cola ligari,
ut constet parti finis utrique suus.
nam vitiosus erit sic pentameter generatus,
inter nostros gentilis oberrat equus.
spondei duo sunt, quos dixi commate primo
1790
posse dari: verum syllaba quae sequitur
nec penthemimerin verbi cum fine relinquit,
quae data pentametris regula prima sonis,
nec post dactylico debet quae commate iungi
esse caput versus dactylici patitur.
1795
hoc ipsum melius mutata parte coibit,
gentilis nostros inter oberrat equus.
tantam nostra nequit mensura absolvere litem,
malo tamen longa cludere comma prius.
hos elegos dixere, solet quod clausula talis
1800
tristibus, ut tradunt, aptior esse modis.
Nec tantum hexametris geminam subiungere partem
dactylicam mos est; saepe semel posita
praemisso hexametro dulcem subnectit epodum.
talis epodus erit,
1805
tibia docta, precor, tandem mihi dicere versus
desine Maenalios.
hoc doctum Archilochum tradunt genuisse magistri:
tu mihi, Flacce, sat es,
«diffugere nives, redeunt iam gramina campis
1810
arboribusque comae».
Cetera pars superest, «mea tibia dicere versus»:
haec iuncta frequentius edet
anapaestica dulcia metra
cuicumque libebit, ut istos,
1815
triplices dare sic anapaestos.
atque ille poeta Faliscus,
cum ludicra carmina pangit,
«uva, uva sum, et uva Falerna,
et ter feror et quater anno»:
1820
libro quoque dixit eodem
«undae unde colonus eoae
a flumine venit Oronti».
erit ultima syllaba post tres
catalectica quae perhibetur;
1825
nec non alias quoque binas
et tres superare solere,
pes sit licet integer ipse,
si non hunc regula poscet,
catalecticon hoc genus omne
1830
et semipedem vocitari
supra quoque iam meministi.
mirum tibi nec videatur
spondeon inesse anapaestis.
rex et dominus prior ipse est,
1835
hic advena sumptus et hospes
de foedere temporis aequi,
quotiens locus expetet, ultro
reddet sua iura priori.
Alias tamen haec eadem pars,
1840
quotiens ithyphallicon addit
metrum sibi, tale fit unum,
mea tibia dicere versus destitit latinos,
iamdudum saucia cura deserit pudorem,
Priamique evertere gentem fata iam parabant.
1845
ithyphallica porro citarunt musici poetae,
qui ludicra carmina Baccho versibus petulcis
Graio cum cortice phello tres dabant trochaeos,
ut nomine fit sonus ipso, Bacche Bacche Bacche.
Hexametrum quotiens ita totum dactylus explet,
1850
ut nusquam in medio, sed sit spondeus in imo,
sive trochaeus erit, cum dempta est syllaba prima,
quae demi poterit, reliqui fient anapaesti,
ultimaque ex illis catalectica, quae remanebit.
dactylico tali facile est hoc noscere versu,
1855
at tuba terribilem sonitum procul aere recurvo.
at, coniunctio quae solida est, cum demitur inde,
ea formula fiet, ut est anapaesticus iste,
tuba terribilem sonitum procul aere recurvo.
ultima vo remanet, quia dempta est syllaba prima,
1860
dactylon in primo reddens, spondeon in imo.
Nec non dactylico qui commate constat utroque,
pentameter metrum quod erit choriambicon edet.
exemplum ponam, tunc fiat quatenus addam,
nulla meo sedeat turba profana loco.
1865
dactylicum colis esse vides geminis:
primum et semipedem post detur syllaba longa,
sive est natura, seu fit ab adpositis;
et quae nunc brevis est, fiat paenultima longa
tempore producto; cetera permaneant.
1870
insere nulla meo iam, produc paene supremam,
qui locus ante fuit, lucus ut esse queat:
efficies metrum, nomen cui dant choriambo,
nulla meo iam sedeat turba profana luco.
praemonui chorion dici, quem saepe trochaeum
1875
dicimus: hic prior est, alter iambon habet.
nulla meo pes efficitur geminatus utroque:
iam sedeat choriambos item: mox turba profa pes
tertius accedit similis. pars illa, na luco,
bacchio adversus fiet pes: nam brevis ante est
1880
et geminae longae. fiet catalexis in istum,
quia non eiusdem generis deprensus in imo est,
ut docui: nec enim cludit choriambus honeste.
hoc Cereri metro cantasse Phalaecius hymnos
dicitur: hinc metron dixere phalaecion istud.
1885
nec non et memini pedibus quater his repetitis
hymnum Battiaden Phoebo cantasse Iovique,
pastorem Branchum cum captus amore pudico
fatidicas sortes docuit depromere Paean.
qui multos legere, negant hoc corpore metri
1890
Romanos aliquid veteres scripsisse poetas.
dulcia Septimius qui scripsit opuscula nuper,
ancipitem tali cantavit carmine Ianum,
«Iane pater, Iane tuens, dive biceps biformis,
o cate rerum sator, o principium deorum,
1895
stridula cui limina, cui cardinei tumultus,
cui reserata mugiunt aurea claustra mundi.»
ecce vides ta mugiunt esse duos iambos.
temporibus namque pares saepe sibi vicissim
cedere vel tribrachyn admittere saepe possunt,
1900
«tibi vetus ara caluit aborigineo sacello».
hic quoque succedere sic tribrachyn annotabis,
longa quod est in geminas prima breves soluta
tibi, similis nec minus altera pede consequenti
ra ca: monui iam satis has saepe solere solvi:
1905
pro chorio tribrachys hic bis datus invenitur.
nec minus hoc, ra caluit aborigineo sacello,
et chorius solvitur, et tribrachys est iambus.
Anapaestus item quater editus hexametro
ita clauditur, ut choriambicus, antibaccho.
1910
faciet tibi perspicuum cito versus idem
dactylicus, modo qui potuit dare quinque anapaestos,
at tuba terribilem sonitum dedit aere recurvo,
1912a
<tuba terribilem sonitum dedit aere curvo:>
anapaestus inest quater, ultimus antibacchus.
similem dabo versiculum, magis ut probetur,
1915
tibi nascitur omne pecus, tibi crescit haedus.
prima reponatur, redeat quoque tertia fini:
dactylicus tibi, qui fuerat modo, iam referetur,
nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et haedus.
generi datur auctor huic vetus Archebulus.
1920
Dactylici finem versus si cludat iambus,
hoc est pro longa brevis ut paenultima fiat,
auribus acciderit novitas inopina meleos;
versus ut hic resonare potest, ita si cecineris,
ite domum saturae, venit Hesperus, ite saturae,
1925
Nile pater propera, sitiunt sata, Nile propera,
heus puer, ut mea sint tibi vilia carmina, vides.
si nusquam hoc aliquis lectum putat, ecce dabitur
versus Homericus Ausonio resonans ita modo,
quemque miuron Achaica gens vocitare solita est,
1930
attoniti Troes viso serpente pavitant.
Livius ille vetus Graio cognomine suae
inserit Inoni versus, puto, tale docimen:
praemisso heroo subiungit namque miuron,
hymnum quando chorus festo canit ore Triviae,
1935
et iam purpureo suras include cothurno,
balteus et revocet volucres in pectore sinus,
pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra:
derige odorisequos ad certa cubilia canes.
Dactylicum tamen hoc melius resonare poterit:
1940
si penthemimeris talis praemissa tome sit,
quae primo spondeon habet, mox dactylon addit,
tum post semipedem veniant duo fine revulsi
incolumi sermone pedes sine parte priorum,
«postquam res Asiae» veluti, tunc «primus ab oris»,
1945
fiet hendecasyllabos, sed alter:
namque hic de genere est phalaeciorum,
cuius mox tibi regulam loquemur.
nunc hic talis erit versus, ut hic est,
postquam res Asiae, primus ab oris,
1950
at regina gravi saucia cura,
sic fatur lacrimans, mittit habenas,
et tandem Euboicis labitur oris.
istum semipedem prima sequentis
spondeum medium reddet utrimque:
1955
quartus dibrachys est: quintus in imo
spondeum faciet sive trochaeum.
Cum vero heptameres fuerit divisio versus,
in tragicis plerumque choris deprenditur unus
insertus multis non una lege creatis.
1960
fabula sic Euripidis inclita monstrat Orestes:
nam tali versu cunctis trepidantibus intus
Argivum fugiens eunuchus flagitat ensem;
cetera non simili componit lege, sed aptos
continue trepido plures conectit iambos.
1965
inserit haec aeque Pomponius in choricis sic,
«Rhoeteis procul a terris», mox dispare versu
subiecto, «Priamique aras damnare pias»: tunc
«obrue nos Danaosque simul» parilem dedit illi.
non equidem possum tot priscos nosse poetas,
1970
ut veterum exemplis valeam quae tracto probare:
Maurus item quantos potui cognoscere Graios?
quorum praecipue studiis ars musica constat.
nemo tamen culpet, si sumo exempla novella:
nam et melius nostri servarunt metra minores.
1975
Septimius, docuit quo ruris opuscula libro,
hoc genere adsidue cecinit;
ponere pauca mihi sat erit,
«inquit amicus ager domino
"si bene mi facias, memini":
1980
pinea brachia cum trepidant,
audio canticulum zephyri.»
sic hephthemimeres servavit carmine utroque:
hexametros facies ipsos, si cetera reddas,
inquit amicus ager domino "sere, plurima reddam;
1985
si bene mihi facias, memini tibi solvere grates":
pinea brachia cum trepidant stridentia flabris,
audio canticulum zephyri modulante susurro.
Syllaba praeterea numero superadditur isti,
non refert qualis, cum sit suprema futura;
1990
hoc refert sane, brevis ut paenultima fiat,
ultima quae metro fuit hoc inventa Sereni.
nam lyrici quotiens sua volunt
carmina per varios dare sonos,
pluribus illa modis ita novant.
1995
dactylicum hoc fieri magis amat;
vel si ponitur unus alius,
pes modo tertius hunc retineat.
talia docta Falisca legimus:
nam tibi notius hoc genus erit,
2000
carmine siquid ab hoc posuero,
«quando flagella iugas, ita iuga,
vitis et ulmus uti simul eant:
nam nisi sint paribus fruticibus,
umbra necat teneras Amineas».
2005
Quod tamen ex isto remanebit commate, tale est,
«arma virumque cano Troiae qui primus ab oris»,
«multa quoque et bello passus dum conderet urbem»,
«inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto»:
comma ad posterius versus si do pariambum,
2010
ipsum et rursus comma loco ac sic expleo versum,
fiet ionicon hoc ἀπὸ μείζονος, ut modo cernes.
sit pariambus ego aut modo vel puto, quem dabimus sic,
qui primus ab oris ego qui primus ab oris,
dum conderet urbem modo dum conderet urbem,
2015
sic orsus ab alto puto sic orsus ab alto.
iam porro tenes, quod tibi dico bis locandum,
non verba eadem dicere, sed pedes eosdem.
tres ergo pedes perspicis in commate primo:
spondeon enim subsequitur pes pariambus,
2020
spondeos item clausula fit commatis huius.
haec si repetens talia cola copulabis,
spondeus erit tertius, idem quoque quartus,
dum conderet urbem, dum conderet urbem.
cernis pariter quattuor absonare longas:
2025
has si veniens in medium pes pariambus
discriminet, ipsas liget ex se tamen ambas,
non hic erit extrinsecus intersitus illis,
sed qui medius iam sedet in commate primo.
dum conderet urbem: medius fit pariambus,
2030
fiatque necesse est iterum commate iuncto.
ergo in medium rite datus cola ligabit:
namque efficit ut quae modo sola dissidebant,
alterna simul tempora dent bina quaternis.
nunc redde mihi, quod volo te tenere semper,
2035
longam in geminas saepe breves solere solvi:
nam saepe cadit dactylus hic, saepe anapaestus,
ut posterior syllaba vel prior soluta est.
cedit quoque vel longa brevi brevisve longae:
nam quae vicibus tempora commodant, resumunt,
2040
miscentque trochaeos sine fraude saepe plures:
spondeon enim duo faciunt et pariambum,
versoque dabunt ordine et hi duos trochaeos.
nec tres modo, sed quinque etiam videbis esse.
dabo versiculos, quo tibi res magis probetur,
2045
«urbem tenuem fovent opum benignitate»,
«hostem tegere est paratus et stat ipse nudus».
est unus ion hic datus et quinque trochaei,
vel quattuor insunt, quoniam suprema semper
et longa brevi sufficitur brevisque longae.
2050
nil officiet temporibus vicissitudo:
nec enim numero pendere metra syllabarum,
sua sed pedibus tempora sufficit referre.
sic tribrachus intervenit in locum trochaei:
nam quo fuerint crebrius hi pedes minuti,
2055
vibrare sonum versiculos magis videmus.
Apelassonos autem ratione qua regatur,
cum de pedibus dissererem, satis probavi;
sed quale metrum continuet, nunc referemus.
dixi Diomeden pedis huius esse formam:
2060
in carmine sic est, «Diomeden modo magnum
dea fecit, dea belli dominatrix, Phrygas omnis
ut in armis superaret. patulis agmina campis
iacuerunt data leto, pavidi tergaque dantes
petierunt trepidae moenia Troiae.»
2065
simili lege sonantes numeros et Neobulae
dedit uno modulatus lepide carmine Flaccus,
«miserarum est neque amori dare ludum
neque dulci mala vino lavere aut ex-
animari metuentes patruae verbera linguae».
2070
ita binae variantur, neque cedunt
repetita vice longae brevibus per synaphian.
spondeus <ut> autem metron hoc locatus ante
permutat et ex hoc facit ἀπὸ μείζονος edi,
dumtaxat ut ipsum referat clausula versus,
2075
idemque caput praeditus occupet sequentis
(metrum pedibus namque tribus semipedem aptat),
ita si capiti demptus erit subinde solus,
quem fecimus ex hoc ἀπὸ μείζονος videri,
apelassonos illam revocabit synaphian,
2080
binis brevibus quae totidem iugare longas
ex ordine semper solet et tenere legem,
non versus ut ullo numero pedum regatur,
sed carminis orsum peragat debita finis.
exemplar utrumque ex facili sumere possis.
2085
sic additur, o quam miserarum est neque amori:
cum demitur autem, miserarum est neque amori:
ex hoc iterum demere si breves volemus,
ἀπὸ μείζονος idem, modo qui fuit, redibit,
rarum est neque amori dare ludum neque dulci.
2090
spondeus erit terminus huius tibi versus,
spondeus et alter caput occupet sequentis:
apelassonos immobilis omnis synaphia est.
Hexametro duo quando pedes primi retrahuntur,
ut sermo expletus partes non occupet ambas,
2095
tetrametrus remanet versus, ceu subditus hic est,
«cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon»:
cantabunt mihi cum dempsi, pars cetera restat,
Damoetas et Lyctius Aegon.
talis carminibus Flacci reperitur epodos,
2100
«laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen,
aut Ephesum bimarisve Corinthi
moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
insignes aut Thessala Tempe».
namque pedes primos versu si reddo secundo,
2105
integer hexametrus stabit, nec fiet epodus,
laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen;
si proficisceris aut Ephesum bimarisve Corinthi
moenia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
aspicies magis insignes aut Thessala Tempe.
2110
sic etiam ex versu partem cum demo Maronis,
nosces unde tibi tales generentur epodi:
laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen,
Damoetas et Lyctius Aegon.
At si quando pedes fini duo deminuentur,
2115
dum ne discidium verbi quarto pede fiat,
hic quoque tetrametrus similis remanere videtur.
sed differt illo, versus quod portio prima est,
illa sequens, aliaque simul quod lege tenetur:
namque haec sola potest carmen componere plenum
2120
nec subiecta aliis dulcis absolvit epodos,
ut mox ostendam; prior apta videtur epodis,
ut dixi modo, Damoetas et Lyctius Aegon.
pastorale volet cum quis componere carmen,
tetrametrum absolvat, cui portio demitur ima,
2125
quae solido a verbo poterit conectere versum,
bucolicon siquidem talem voluere vocari.
plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus:
ne graecum immittam versum, mutabo latinum,
dulce tibi pinus summurmurat, en tibi, pastor,
2130
proxima fonticulis; et tu quoque dulcia pangis.
iugiter hanc legem toto prope carmine servat:
noster rarus eo pastor Maro, sed tamen inquit
«dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
non, verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon».
2135
in tragicis iunxere choris hunc saepe diserti
Annaeus Seneca et Pomponius ante Secundus.
tale dedit nobis Pomponius,
«pendeat ex umeris dulcis chelys
et numeros edat varios, quibus
2140
adsonet omne virens late nemus,
et tortis errans qui flexibus».
reddo pedes binos, qui nunc desunt tetrametro:
rursus de mutilo redit integer,
pendeat ex umeris dulcis chelys apta choreis
2145
et numeros edat varios, quibus ecce propinquum
adsonet omne virens late nemus arvaque iuxta,
et tortis errans qui flexibus effugit amnis.
Aeolicum ex isto genuit doctissima Sappho,
quod sit quinque pedum, velut hos modo perspicis.
2150
nam primum addidit illa disyllabon, ut libet:
spondeum nec enim capiti locat omnium,
sed quia est mobilis hic locus, et chorion solet
admiscere, dein quater addere dactylon,
cordi quando fuisse sibi canit Atthida
2155
parvam, florea virginitas sua cum foret.
ille tetrametro datur ante disyllabus.
Cetera pars versus pedibus finita duobus
tale solet colon subiungere, «primus ab oris».
continuasse pedes istos in carmine solos
2160
dicitur haec eadem praeclara poetria Sappho.
fingere nobis
tale licebit,
primus ab oris
Troius heros,
2165
perdita flammis
Pergama linquens,
exul in altum
vela resolvit:
saepe repulsus
2170
Ausone terra
moenia fessis
sera locavit;
unde Latinum
post genus ortum
2175
altaque magnae
moenia Romae.
pluribus idcirco, parvis ut notius esset
versiculis carmen condi potuisse, peractum.
cetera tetrametri reddemus, quando duobus
2180
conserta heroo pariterque loquemur iambo.
Nunc orsa iambo, siqua possum, colligam.
adesto, iambe praepes, et tui tenax
vigoris adde concitum celer pedem,
nec alterius indigens opis veni,
2185
sed ipse verus integerque sexiens,
adusta felle qualis ante carmina
dabas amarus, ultor impotens tui.
vides ut icta verba raptet impetus,
brevemque crebra consequendo longula
2190
citum subinde volvat artius sonum.
iambus ipse sex enim locis manet,
et inde nomen inditum est senario;
sed ter feritur, hinc trimetrus dicitur.
scandendo binos quod pedes coniungimus,
2195
quae causa cogat, non morabor edere.
nam mox poetae, ne nimis †secet brevis
lex haec iambi verba pauca admitteret,
dum parva longam semper alterno gradu
urget nec aptis exprimi verbis sinit
2200
sensus aperte dissidente regula,
spondeon et quos iste pes ex se creat
admiscuerunt, impari tamen loco,
pedemque primum, tertium, quintum quoque,
iuvere paulum syllabis maioribus.
2205
at qui cothurnis regios actus levant,
ut sermo pompae regiae capax foret,
magis magisque latioribus sonis
pedes frequentant, lege servata tamen,
dum pes secundus quartus et novissimus
2210
semper dicatus uno iambo serviat:
nam nullus alius ponitur, tantum solet
temporibus aequus non repelli tribrachys.
quid? non trochaeus temporum est aeque trium?
est: sed trochaeo longa prior <est> syllaba,
2215
brevis autem iambo, longa post; cui non potest
longam trochaeus subdere et brevem suas,
brevi sequentis quia fit hoc ionicum.
et cur iambo nunc trochaeus serviat?
qui metron ipse copulat trochaicum,
2220
praebetque nomen, ut loquemur postmodum,
habetque et ipse subditivum tribrachyn,
qui iure utrique servit et subiunctus est,
e quis creatur, quos creare non potest.
nam non ita, est ut longa dissolubilis,
2225
breves vicissim contrahi in longam valent;
quia solida findi magnitudo non vetat,
divisa iungi rursum in unum non queunt.
culpatur autem versus in tragoediis
et rarus intrat ex iambis omnibus,
2230
ut ille, contra qui secundo et talibus
spondeon aut quem comparem receperit.
sed qui pedestres fabulas socco premunt,
ut quae loquuntur sumpta de vita putes,
vitiant iambum tractibus spondiacis
2235
et in secundo et ceteris aeque locis,
fidemque fictis dum procurant fabulis,
in metra peccant arte, non inscitia,
ne sint sonora verba consuetudinis,
paulumque rursus a solutis differant.
2240
magis ista nostri: nam fere Graecis tenax
cura est iambi vel novellis comicis
vel qui in vetusta praecluent comoedia.
Aristophanis ingens micat sollertia,
qui saepe metris multiformibus novis
2245
Archilochon arte est aemulatus musica.
sed paulum abimus longius: nunc hanc magis,
heroicus quare pedes per singulos,
at iste binos scanditur, causam loquar.
spondeon etenim quia recepit impari
2250
tantum loco vel dactylum aut contrarium,
secundo iambum nos necesse est reddere,
qui sedis huius iura semper obtinet,
scandendo et illic ponere adsuetam moram,
quam pollicis sonore vel plausu pedis
2255
discriminare, qui docent artem, solent.
si primus ergo pes eam sumet moram,
ubi iam receptum est subdere heroos pedes,
versum videbor non tenere iambicum:
sed quia secundo numquam iambus pellitur,
2260
moram necesse est in secundo reddere
et ceteris qui sunt secundo compares;
ubi non timebo nequis herous cadat.
sic fit trimetrus qui fuit senarius.
Nunc ipsa metra, quae redegi, prosequar.
2265
iugi trimetro Flaccus usus est semel,
ut non epodum subderet vel demeret
aut adderet, quo legem iambi verteret;
sed simplici carmen per omne evectus est,
quod esse notum versibus primis potest,
2270
«iam iam efficaci do manus scientiae,
supplex et oro regna per Proserpinae».
unumque carmen lege tali pertulit.
Sed hic trimetrus quando duplicem pedem
a capite sumet, tunc quadratus dicitur,
2275
idemque dictus est et octonarius.
ante ergo versum collocabo iambicum,
«phaselus ille quem videtis, hospites»:
quadratus iste talis effici potest,
adest celer phaselus ille quem videtis, hospites.
2280
Si dempta prima syllaba adiecto pedi est,
quem de duobus esse iambis perspicis,
quod hinc remansit, creticum reddit pedem,
est celer phaselus ille quem videtis, hospites;
quia prima cum sit dempta iambo duplici,
2285
longam relinqui convenit, post alterum
manere iambum, qui brevem et longam suas
iungens priori perficit dictum pedem.
sic creticum siquis velit disiungere,
fiet trochaeus, longa et una syllaba.
2290
praecedet ergo quando cres iambicum,
habet trochaeum, longam et unam; quae sibi
primam ex iambo dum sequenti copulat
brevem, trochaeos esse iam duos vides
et longam iambi: sic trochaei ceteri
2295
fient subinde. longa dum brevem sibi
trahit ex iambo, longa et alia linquitur,
quae sibi vicissim copulans iungat brevem,
volvendo totum coget ordinem pedum,
donec trochaeis restet una in extimo,
2300
catalexis in quam fiet, ut iam diximus.
nam cretici tres syllabae primo loco,
bis sex iambi, quindecim fiunt simul:
sic numerus impar post trochaeos septiens
habeat necesse est extimam superstitem.
2305
sed quia trochaeos tamquam iambos scandimus,
ut sit trimetrus, tres erunt bini pedes;
finem tenebit dactylus vel creticus,
quia duplici trisyllabus minor pede est.
trochaicum autem permanebit liberum,
2310
dum erit trimetrus ex iambis omnibus,
est celer phaselus ille quem videtis, hospites
spondeos autem si sequetur creticum,
habere primum quem potest iambicus
(nam primus ipse est separato cretico),
2315
vel tertio locetur aut quinto pede,
seriem trochaei iam labare perspicis;
quia post trochaeum longa superans cretici,
dum de sequenti copulat longam sibi,
vetat trochaeos ire iunctos ordine.
2320
sed quia recepit lex iambi dactylum,
spondeon aut qui dactylo est contrarius,
ut iam tenemus, impari tamen loco,
nunc, versu iambi qui pedum primus fuit,
erit secundus ante eunte cretico,
2325
ex quo trochaeus tertiam quia separat,
haec de sequenti copulat longam alteram,
spondeon esse post trochaeum propalam est;
qui sic secundus <et> trochaicis datur,
iambicis ut impari solet loco.
2330
nec culpa metri est, si vel hoc vel talibus
pes inseratur, temporum est qui quattuor,
dum primus ipse, qui trochaicum facit,
et tertio locetur et quinto pede.
nam pes uterque, quia sibi est contrarius,
2335
gaudet locorum dispari custodia.
trochaeus ergo semper impari loco
parique iambus rite collocabitur:
nihil nocebit, quisque curret ceteris,
ut quodque metrum lege condetur sua.
2340
ergo qui versus paratur integer trochaicus,
cretico fiet remoto rectus idem iambicus.
porro si talis locetur, qualis hic noster modo est,
ter tibi spondeon hic semper secundum suggeret:
cretico dabit remoto ter tibi hunc, sed imparem,
2345
talis locetur, qualis hic noster modo est,
simulque iambos nunc suis reddet locis,
quos in trochaeos retro vertit creticus.
verum a magistris versus iste dicitur
acephalus, idem qui trochaicus quoque.
2350
Archilochus auctor traditur talis metri.
sed iam pedum cum regulam distinguerem,
longam resolvi per duas dixi breves,
ipsumque posse quinque totas creticum
breves habere, quando longas solveris.
2355
est ergo et ille versus integer meus,
quo quinque feci syllabarum creticum,
is erit anapaestus, quinque, post spondeus est.
exempla ponam, quae locasse Caesium
libro notavi, quem dedit metris super,
2360
«beatus ille qui procul negotiis»:
est creticus pes Socrates, et versus hic,
Socrates beatus ille qui procul negotiis.
hinc solvo primam: tale fit, nec pes labat,
Diogenes beatus ille qui procul negotiis.
2365
cum tertiam, ne tum quidem quicquam perit,
Demophile, beatus ille qui procul negotiis.
utrasque quando solveris, nil laeditur,
quod agis, age: beatus ille qui procul negotiis.
auctore tanto credo me tutum fore,
2370
ut pro trochaeo nemo culpet tribrachyn.
Archilochus autem creticum sicut dedit,
aeque trimetro iunxit Hipponax pedem
novissimum trisyllabum ex prima brevi,
longis duabus: antibaccho nomen est.
2375
exemplar eius tale possis fingere,
phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus.
quadratus ut sit, parte ab ima claudicat:
erit quadratus reddita novissima,
phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus est.
2380
phaselus ergo quem videtis, hospites, Sabinus
aeque est et ipse syllabarum quindecim,
ut ille, prima parte qui multatus est;
sed iambicus manebit, unde et natus est.
illic enim, quia prima pars ex cretico
2385
gignit trochaeum, transit in trochaicum:
hic ex iambis natus ad finem quoque
manebit idem. veniat externus licet
pes antibacchus, non erit dispar tamen:
namque est iambus tertiam longam trahens.
2390
sic ergo versus ex iambis prosatus
suis iambis iungit inde septimum,
et hunc, ut illum, terminabit semipes;
vel quia est trimetrus, antibaccho desinet.
frequens in usu est tale metrum comicis vetustis,
2395
Atella vel quis fabulis actus dedit petulcos,
quia fine molli labile atque deserens vigorem
sonum ministrat congruentem motibus iocosis.
Claudum trimetrum fecit aliter Hipponax,
ad hunc modum, quo claudicant et hi versus:
2400
idcirco graece nuncupatus est σκάζων.
hic non iambum reddidit pedem sextum,
paenultimam sed pro brevi trahit longam,
novitate ductus, non ut inscius legis.
sed quia iugatos scandimus pedes istos,
2405
paeona fieri perspicis pedem in fine:
epitritos nam primus implet hanc partem,
brevis locata cum sit ante tres longas.
quare cavendum est ne licentia sueta
spondeon aut qui procreantur ex illo
2410
dari putemus posse nunc loco quinto,
ne deprehensae quattuor simul longae
parum sonoro fine destruant versum:
nam dactylum paremve quid tibi dicam?
cum tantum iambus hoc loco probe poni
2415
aliusque nullus rite possit admitti.
hoc mimiambos Mattius dedit metro:
nam vatem eundem est Attico thymo tinctum
pari lepore consecutus et metro.
Sed et trimetrus, ut quadratus, hic potest
2420
acephalos esse, prima quando demitur,
fierique primus pes et istic creticus.
nam sicut ille redditur trochaicus,
sic versus ante qui videtur integer,
adest celer phaselus ille quem vides,
2425
cum demo primam, quod relinquo tale fit,
est celer phaselus ille quem vides.
acephalus ergo, sed trimetrus, factus est.
Archilochus idem est usus et tali metro.
Vicissim et ille qui quadratus claudicat
2430
et in trimetro claudicare sic potest,
phaselus ille quem vides Sabinus est:
phaselus ille quem vides Sabinus.
similem locavit Flaccus uno in carmine:
sed quia videtur alius ante praeditus,
2435
ut versus hic epodus illius foret,
ratione quem iam competenti distuli,
simul hos loquemur, quando devinctis metris
et hinc et inde veniet aptior locus.
Nec non dimetrus ex trimetro redditur,
2440
quacumque partem tertiam si detrahas;
stabitque versus octo tantum syllabis,
nisi quando sumet dactylum aut contrarium,
locove iambi qui probatur tribrachys;
talisque versus hic erit,
2445
phaselus ille quem vides.
plerumque nec carmen modo,
sed et volumen explicat;
ut pridem Avitus Alfius
libros poeta plusculos,
2450
usus dimetro perpeti,
conscribit excellentium.
tales trimetris subdidit Flaccus suis,
ut carmina ostendunt decem,
«ibis liburnis inter alta navium,
2455
amice, propugnacula».
Archilochus isto saevit iratus metro
contra Lycambam et filias.
Et hic dimetrus non minus
ut ille acephalus esse vel claudus potest.
2460
adest celer phaselus est:
cum prima dempta est, redditur
est celer phaselus est;
at cum suprema, claudicat
adest celer phaselus.
2465
Flaccus priorem sic dedit,
esset ut versus prior
est celer phaselus est,
post hunc veniret talis hic epodus,
phaselus ille quem vides Sabinus.
2470
†sunt tales hoc uno in carmine,
ad usque finem permanent compares epodi,
«non ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar».
non ebur pes creticus:
2475
longa nam fit tertia
consonante ex altera.
neque aureum prima ex trimetro portio est.
mea renidet in domo dimetrus est,
quod ut Sabinus claudicat lacunar.
2480
pedem hinc iambum duplicem
mea reni si dempseris, relinquitur
det in domo lacunar:
adest celer phaselus.
et condere inde carmen
2485
multi solent poetae.
Horatium videmus
versus tenoris huius
nusquam locasse iuges;
at Arbiter disertus
2490
libris suis frequentat.
agnoscere haec potestis,
cantare quae solemus,
«Memphitides puellae
sacris deum paratae»,
2495
«tinctus colore noctis
manu puer loquaci».
Aptum videtur esse
nunc hoc loco monere,
quae sit figura versus,
2500
quem credidit vetustas,
tamquam Italis repertum,
saturnium vocandum.
sed est origo graeca,
illique metron istud
2505
certo modo dederunt;
nostrique mox poetae
rudem sonum secuti,
ut quemque res ferebat,
sic disparis figurae
2510
versus vagos locabant.
post rectius probatum est,
ut tale colon esset
iunctum tribus trochaeis,
ut si vocet Camenas quis novem sorores.
2515
et Naevio poetae sic ferunt Metellos,
cum saepe laederentur, esse comminatos,
«dabunt malum Metelli Naevio poetae».
dabunt malum Metelli, clauda pars dimetri:
dabunt malum Metelli,
2520
adest celer phaselus,
Memphitides puellae,
tinctus colore noctis.
post Naevio poetae tres vides trochaeos:
nam nil obest trochaeo, longa quod suprema est.
2525
Et choriambus unus
praeditus antibaccho
claudicat, ut priores.
videro, si novelli
versus erit poetae;
2530
lex tamen una metri est:
tinctus colore noctis,
dabunt malum Metelli:
«Inachiae puellae
seu bovis ille custos».
2535
colon et hoc in usu
carminis est Horati.
tu genus hoc memento
reddere, cum reposcam.
Nunc, quia quae potui videor tractasse seorsa
2540
heroico profecta quaeque iambico,
cetera quae mixtis variantur partibus horum,
ut quibo, metro nitar hinc attingere.
sed quoniam ex uno possunt adiuncta referri,
amplectar ultro quod datur compendium.
2545
Quem nos hendecasyllabum solemus
tamquam de numero vocare versum,
tradunt sapphicon esse nuncupandum:
namque et iugiter usa saepe Sappho
dispersosque dedit subinde plures
2550
inter carmina disparis figurae.
sed primi pedis ante lex tenenda est,
spondeon siquidem videmus istic
tamquam legitimum solere poni,
post hunc dactylon atque tres trochaeos,
2555
cui nomen quoque phallico dederunt.
verum mobilis hic locus frequenter
non solum recipit pedem, ut loquebar,
spondeum, sed et aptus est trochaeo,
nec peccat pede natus ex iambo.
2560
exemplis tribus hoc statim probabis,
docti carmine quae legis Catulli,
«cui dono lepidum novum libellum,
arido modo pumice expolitum?»
«meas esse aliquid putare nugas».
2565
quos dixi modo, iam pedes videmus
diversos capiti trium locatos,
spondeon cui do, trochaeon ari:
meas, quis neget hunc iambon esse?
Hic per commata septies feritur,
2570
quales hexametron tomas habere
iamdudum tibi disserens probavi.
ex quis nunc duo metra copulari
in unum solidum videbis, ortum
cum componitur ex utroque metro.
2575
pars heroica tum prior duobus
spondeo pede dactyloque constat
et quem semipedem est necesse linqui,
ut sit pentameris tome locata;
exin cetera portio est iambi.
2580
quod non difficile est statim notare,
cum talis fuerit figura versus,
carmen Pierides struunt sorores.
haec exordia versuum duorum,
carmen Pierides, quod hexametri est,
2585
atque iambicon hoc, struunt sorores,
compleri poterunt utroque metro,
carmen Pierides pangunt memorabile Musae,
struunt sorores Atticae dirum nefas.
haec divisio prima computetur.
2590
At quae nunc pedibus duobus orta
sermonem cohibet nec exit ultra,
sicut semipedem prior trahebat,
coniungit sibi phallicos trochaeos,
ut dixi modo, Bacche Bacche Bacche.
2595
tum versum videas sonare talem,
pangunt carmina iam novem sorores.
nam si quattuor his pedes duobus
addas, hexameter profecto fiet,
pangunt carmina tergeminae memoranda sorores.
2600
post hos phallica de tribus trochaeis
pars est cetera, iam novem sorores.
Exin tertia latius patescit,
carmen Pierides dabunt sorores.
nam cum dempsero versui sorores,
2605
carmen Pierides dabunt manebit.
carmen Pierides dabunt,
hoc metrum choriambicum est,
quod pars bacchiacum vocant.
hinc primas capiti duas
2610
nec non <et> totidem ultimas
excrementa magis putant
nec ducunt numero pedum.
sunt haec carmen, item dabunt;
solum Pierides manet,
2615
quod reddit geminum pedem,
dicunt quem choriambicon,
quia longam sequitur brevis,
claudit longa brevem alteram:
nam des longa fit altera
2620
iuncta post sibi consona.
sic ponunt medium pedem
primas inter et ultimas,
carmen Pierides dabunt.
pars prima hic varie solet
2625
spondeum modo sumere,
idem saepe et iambus est.
hoc de Septimii potes
iunctis noscere versibus,
«geritque intus in oppidum
2630
anhelos Panope greges».
alter consimiles dedit,
«opima adposui senex
Amori arma Feretrio».
trochaeum quoque sic locat,
2635
«purpurae leguli senes»,
«intus hic ubi consitum est».
utque est mobilis hic locus,
immotus manet ultimus:
namque hic semper iambus est.
2640
tendunt latius hoc genus,
duos ut choriambicos
includant medios pedes,
et sit versus ad hunc modum,
carmen Pierides dulcisonum dabunt.
2645
duplex hic choriambus est,
primus Pierides, dulcisonum <sequens>.
sic carmen prius est, finis item dabunt,
ut pes haec habuit prior.
2650
sunt qui tradiderint, ultima versui
tamquam pentametro syllaba dempta sit,
quam si restituas, pentametrum fore,
carmen Pierides dulcisonum dabunt,
carmen Pierides dulcisonum dabitis;
2655
ut versus quoque sic constet Horatii,
«Maecenas atavis edite regibus»,
Maecenas atavis edite remigibus
usque autem videas hoc procul a fide,
ut metri genus hoc vatibus inclitis
2660
non uno aut gemino constiterit pede,
verum in tres etiam consimiles eat
clausos in medio partibus exteris;
quod iam pentametri non patitur modus.
nam sic tres videas esse pedes datos,
2665
carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt.
His est omnibus in suis
libris usus Horatius;
quo, dicam, et quotiens modo.
nam primum minime suo
2670
solum carmine protulit,
ut vates alii solent,
exemplum et Senecae dabo,
«Thebis laeta dies adest:
aram tangite supplices,
2675
pingues caedite victimas».
tales continuos legis.
hunc praeponit Horatius,
epodum ex geminis subicit alterum.
exemplum sat erit semel
2680
nos hoc ponere; ceterum
bis sex carminibus suis
hunc servat stabilem modum:
«sic te diva potens Cypri,
sic fratres Helenae, lucida sidera».
2685
sic te diva potens Cypri,
hic unus choriambus est:
sic fratres Helenae, lucida sidera,
hic interpositi duo.
talem, quem geminis perspicis effici,
2690
servat carminibus perpetuum tribus;
quorum exordia cum praedita videris,
stabit continuum consimili modo,
«Maecenas atavis edite regibus»,
«exegi monumentum aere perennius»,
2695
«donarem pateras grataque commodus».
nec non continuos tres pariles dedit
versus et cecinit post alium brevem
ex uno simili pede;
ususque est genere hoc carminibus novem,
2700
quae sunt talia, quale est modo quod dabo,
«scriberis Vario fortis et hostium
victor Maeonii carminis alite,
quam rem cumque ferox navibus aut equis
miles te duce gesserit».
2705
tres binis pedibus cernimus editos,
unum quartus habet pedem.
hanc docti tetracolon vocitant strophen:
nam post quattuor hos altera vertitur
ad legem similem consimilis strophe,
2710
in qua sunt alii quattuor hoc genus
versus, ex quibus hi sunt sibi tres pares
praemissi, biiugos qui capiant pedes,
unum quartus in omnibus.
iam quem perficiunt tres medii sic choriambicum,
2715
tales continuos carminibus composuit tribus,
«tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi»,
«nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem»,
«o crudelis adhuc et Veneris muneribus potens».
binas hic capiti totque itidem deme novissimas:
2720
fient in medio perspicui tres choriambici,
ut versus meus est, quem similem composui ex tribus,
carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt.
et supra positi sic quoque sunt duo,
carmen Pierides dulcisonum dabunt,
2725
Maecenas atavis edite regibus.
ex uno quoque sic fuit,
carmen Pierides dabunt,
sic te diva potens Cypri.
Forsan longula visa sit
2730
haec divisio tertia
versus hendecasyllabi.
sed tot nos docuit metra,
et sunt quae deceat magis
nunc conectere, dum recens
2735
haec est regula, quae dedit
ex se tam varios modos;
quae disiungere si velim,
cogar, dum paro singulis
certas reddere origines,
2740
iam tractata retexere.
Ergo hinc nascitur altera
metri regula, ceu duas
partes hexametri secans
quae ternos dirimit pedes;
2745
quos si reddideris sibi,
hexametrum pedibus cernes constare receptis,
qui tamen heroum factis indignus habetur.
namque tome media est versu non apta severo,
fitque soluta magis, quotiens spondeus inest pes
2750
tertius et quartus. non <esse> hunc incolumem ergo,
sed de commatibus tradunt constare duobus.
ipse enim sonus indicat esse hoc lusibus aptum,
et ferme modus hic datur a plerisque Priapo.
inter quos cecinit quoque carmen tale Catullus,
2755
«hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
qua domus tua Lampsaci est <usque>quaque, Priape:
nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia ceteris ostriosior oris».
et plures similes sic conscripsisse Catullum
2760
scimus. usque adeo hoc genus lex heroica pellit,
ut sit utraque portio coepta saepe trochaeis:
nam discrimine nullo ponit hunc vel iambum.
nec mirabere syllabae finem commate primo,
tamquam de pede dactylo fiat tertia longa,
2765
nam te praecipue in suis. talis versus et alter,
Hellespontia ceteris: aeque est ultima longa.
nam quia commata bina sunt, sumunt ambo supremas.
versus ergo magistri vocant hos priapeos.
et Maro dat tales; sed quia distinctio verba
2770
dissociat nectitve aliter nec partibus aequis
distingui patitur pedes, effugit sonus aurem,
«fronde super viridi sunt nobis mitia poma,
castaneae molles et pressi copia lactis»:
«turbabat caelo, nunc terras ordine longo
2775
aut capere aut captas iam despectare videntur».
si distinctio separet nobis mitia poma,
pressi copia lactis, terras ordine longo,
despectare videntur, fient sic resonantes,
ut versus sonat alter, quem distinctio nudat,
2780
«cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos».
siquis hic quoque findat prima commatis instar,
ex uno choriambico,
de quo disserui modo,
versus stare videbitur,
2785
cui non dictus Hylas puer,
Thebis laeta dies adest,
carmen Pierides dabunt.
usque autem duo commata
possis credere rectius,
2790
haec ipsa ut videas dari
non hoc quo modo sunt situ,
versa sed vice pristina.
namque his commatibus Flaccus Horatius
metrum composuit; sed choriambicos
2795
ex binis pedibus praeposuit duos,
tunc hos iungit epodos,
partes ut modo <do> duas.
ipso carmine iam tibi fiet regula plana,
«quis multa gracilis te puer in rosa
2800
perfusus liquidis urget odoribus
grato, Pyrrha, sub antro?
cui flavam religas comam?»
pergunt cetera post consimili strophe.
versus hic igitur sunt pariles duo,
2805
quis multa gracilis te puer in rosa
perfusus liquidis urget odoribus.
post hos quae veniunt commata perspicis,
grato, Pyrrha, sub antro,
cui flavam religas comam.
2810
cui flavam religas comam prima parte locetur,
fiat comma secundum grato Pyrrha sub antro:
versum non dubium est fore quem dicunt priapeum,
cui flavam religas comam grato, Pyrrha, sub antro.
nec quod desinit in comam, si fit tertia longa,
2815
dum g consona iungitur, grato Pyrrha sub antro,
peccat dactylus istic, cum, sicut modo dixi,
primi commatis ultima fiat libera legis.
sunt haec talia Flacci vatis carmina quinque.
Iam divisio quarta non morosa
2820
qualem suggerimus tomen habebit,
carmen suave dedistis, o Camenae.
nam cum sustulerimus o Camenae,
pars heroica fiet haec relicta,
quae post hos geminos pedes habebit
2825
clusum nomine tertium trochaeum,
carmen suave dedistis.
haec heroica iam tome probata est,
«infandum regina».
nam versus sibi parte restituta
2830
inlaesum revocabit hexametrum,
carmen suave dedistis Olympiades mihi Musae,
«infandum, regina, iubes renovare dolorem».
Et quintam breviter tomen loquemur.
spondeum siquidem inter et secundum,
2835
quem scis dactylon hic solere poni,
si trudas anapaeston inserasque,
iungas cetera, iam videbis ipsum
2837a
- * *
consueto pede Sotaden locutum.
carmen Pierides dabunt sorores.
2840
si dicam lepidae, palam est profecto
quod sit pes anapaestus. insero ergo
spondeo medium atque consequenti
hoc nomen lepidae: fit omne tale,
carmen lepidae Pierides dabunt sorores.
2845
idcirco genus hoc phalaeciorum
vir doctissimus undecumque Varro
ad legem redigens ionicorum
hinc natos ait esse, sed minores.
Nunc divisio, quam loquemur, edet
2850
metrum quo memorant Anacreonta
dulces composuisse cantilenas.
hoc Petronius invenitur usus,
Musis cum lyricum refert eundem
consonantia verba cantitasse,
2855
et plures alii. sed iste versus
quali compositus tome sit edam,
«iuverunt segetes meum laborem».
iuverunt, caput est <id> hexametri:
si cures reliquos pedes referre,
2860
iuverunt animum versus ex carmine Flacci.
quod restat, segetes meum laborem,
tale est, ceu «triplici vides ut ortu
Triviae rotetur ignis,
volucrique Phoebus axe
2865
rapidum pererret orbem».
non nulli metron hoc magis putarunt
quod sit postera pars ionicorum
quos dicunt ἀπὸ μείζονος vocandos;
ut versus reparetur inde plenus,
2870
«segetes meum laborem»,
o quam relevarunt segetes meum laborem:
«Triviae rotetur ignis»,
cernis quotiens hic Triviae rotetur ignis;
nec pars haec anapaeston atque iambos
2875
nec non et catalecticam supremam,
sed sumat pariambon et trochaeos,
segetes meum laborem;
quod metron soleant pedes iones,
nunc longas brevibus brevesque contra
2880
alterna vice commodando longis,
versum claudere saepe ditrochaeis.
nec mirum puto, quando Varro versus
hos, ut diximus, ex ione natos
distinguat numero pedum minores.
2885
Hoc si sic repetamus, ut secundo
supremam dare syllabam negemus,
iuncto commate galliambos exit,
segetes meum laborem, segetes meum labo.
sonat hoc subinde metro Cybeleium nemus,
2890
nomenque galliambis memoratur hinc datum,
tremulos quod esse Gallis habiles putant modos;
adeo ut frequenter illum prope ab ultimo pedem,
mage quo sonus vibretur, studeant dare tribrachyn.
anapaestus esse primus, spondeus aut solet;
2895
duo post erunt iambi, tribrachysve subicitur,
linquitque comma primum catalecticam brevem.
pariambus et trochaei duo comma posterum
tribrachysve continebunt, superatque semipes.
servasse quae Catullum probat ipse tibi liber,
2900
«super alta vectus Attis celeri rate maria».
At quae septima fit tome, videtur
Hipponactis habere claudicantem,
quem supra posui. quod ipsa iam nos
2905
versus formula posta perdocebit,
carmen nemo facit meo Sabino.
carmen nemo potest heroum reddere versum,
carmen nemo dabit, magno quod par sit Homero.
claudum est porro facit meo Sabino:
2910
nam reddo partes, ut quadratus claudicet, <priores>
partemque et istam: versus hic ad hunc modum sonabit,
quis carmen aut versum novum facit meo Sabino?
phaselus ille quem vides, facit meo Sabino.
Hinc iam cetera metra persequemur,
2915
quae Flaccus varie suis epodis,
nunc unum recinens dato priori,
nunc binos geminis, tribus vel unum,
aut binos varie dedit sonantes,
ut sit tertius atque quartus impar.
2920
Quem tibi tetrametrum iam diximus, hunc tribus trochaeis
adiunctis pedibus talem dedit, ut dedi gemellos,
«solvitur acris hiems grata vice veris et favoni».
hunc differre supra fuit utile, quod sequens epodus
cum parte iambi tres habet trochaeos,
2925
et nondum species mixtas simul ex utroque metro
tractare adortus aptius putavi
hunc differre, magis postquam tibi tota lex iambi
distincta utrumque planius probaret.
«solvitur acris hiems grata vice veris et favoni,
2930
trahuntque siccas machinae carinas».
solvitur acris hiems grata vice, tetrametros hic est,
et tres trochaei veris et favoni,
trahuntque siccas portio est iambi:
cas hinc superfit, semipes habetur:
2935
similes trochaei machinae carinas.
posset videri claudus hic trimetrus,
duos ut esse duplices primos pedes
trahuntque siccas machinae putemus,
claudum antibacchum qui facit carinas.
2940
sed talem epodum dicitur dedisse
Callimachus ante de tribus trochaeis,
in fine versum phallicis sonantem,
quem dico dudum sapphicum vocandum,
siccas ducite navitae carinas.
2945
nam tale cernis navitae carinas,
ut finis ille est, veris et favoni.
<et> quamquam iambum Flaccus antemisit,
trahuntque siccas,
magis putandum est tres datos trochaeos,
2950
quam post iambos ultimum antibacchum,
uterque finis lege ut esset una:
«solvitur acris hiems grata vice veris et favoni,
trahuntque siccas machinae carinas».
semelque metrum tale copulavit.
2955
Heroo trimetrum semel idem subdidit unum,
geminus ut iste versus ostendet tibi,
«mella cava manant ex ilice: montibus altis
levis sonante lympha dissilit pede».
utrumque apertum est: immorari desinam.
2960
Et dimetrum heroo talem subiunxit epodum,
bis usus hoc nec amplius,
«mollis inertia cur tantum diffuderit imis
oblivionem sensibus»,
«nox erat, et caelo fulgebat luna sereno
2965
inter minora sidera».
Nec non trimetro talem epodum comparat:
pentametri partem dactylicam subicit
atque dimetron ad hoc, unumque versum reddidit,
«Petti, nihil me sicut antea iuvat
2970
scribere versiculos amore perculsum gravi».
prior trimetrus quaestionem non habet.
pentametri pars est scribere versiculos;
at hoc dimetrum perspicis,
amore perculsum gravi.
2975
semelque et istud functus est.
Itemque epodum non trimetro reddidit,
sed versum heroum voluit praemittere totum,
dein dimetrum collocat commaque dactylicum,
et hic, ut ante, versus unus ut foret,
2980
«horrida tempestas caelum contraxit, et imbres
nivesque deducunt Iovem, nunc mare, nunc siluae».
- * *