De litteris
85
Elementa, rudes quae pueros docent magistri,
vocalia quaedam memorant, consona quaedam;
haec reddere vocem quoniam valent seorsa,
nullumque sine illis potis est coire verbum:
at consona quae sunt, nisi vocalibus aptes,
90
pars dimidium vocis opus proferet ex se,
pars muta soni comprimet ora molientum.
illis sonus obscurior impeditiorque
utcumque tamen promitur ore semicluso,
vocalibus atque est minor auctiorque mutis:
95
his caeca soni vis penitus subest latetque,
ut non labiis hiscere, non sonare lingua,
ullumve meatum queat explicare nisus,
vocalia rictum nisi iuncta disserarint.
res cum tenuis, difficile est probare verbis:
100
exempla solent sensibus admovere lucem.
b cum volo vel c tibi vel dicere d g,
e, quae sonitum commodat hisce, si negetur,
et labra prementur simul et revincta lingua:
haec vim tacitam sponte sua nimisque mutam
105
coniuncta potentem sonitus facit latentis,
geminumque refert auribus ex utraque sensum,
si proprietas tradita, si regula nota est.
Nunc singula quam possideant in ore sedem,
ictusque suos concipiant et unde rumpant,
110
ut quivero, versu blaterabo sotadeo.
a prima locum littera sic ab ore sumit:
immunia rictu patulo tenere labra
linguamque necesse est ita pendulam reduci,
ut nisus in illam valeat subire vocis
115
nec partibus ullis aliquos ferire dentes.
e quae sequitur vocula dissona est priori,
quia deprimit altum modico tenore rictum,
et lingua remotos premit hinc et hinc molares.
i porrigit ictum genuinos prope ad ipsos
120
minimumque renidet supero tenus labello.
o Graiugenum longior altera est figura,
alter sonus est et nota temporum minori,
compendia nostri meliora crediderunt,
vocalibus ut non nisi quinque fungeremur;
125
productio longis daret ut tempora bina,
correptio plus tempore non valeret uno.
hinc ἦτα minus scribimus, hinc et ω supremum;
una quoniam fas habitum est notare forma,
pro temporibus quae geminum ministret usum.
130
igitur sonitum reddere cum voles minori,
retrorsus adactam modice teneto linguam,
rictu neque magno sat erit patere labra.
at longior alto tragicum sub oris antro
molita rotundis acuit sonum labellis.
135
y quam memorant, vocibus avia est latinis:
vocalibus autem quoniam iugata graecis
in nostra etiam verba dabat frequenter usum,
subiecimus illam, cui nomen u dederunt,
vocale sonantes sibi quae iugaret omnes
140
et sola sonum redderet ex sua figura;
quam scribere Graius, nisi iungat ου, nequibit.
hanc edere vocem quotiens paramus ore,
nitamur ut u dicere, sic citetur ortus:
productius autem coeuntibus labellis
145
natura soni pressior altius meabit.
Hanc et modo quam diximus i simul iugatas
verum est spatium sumere vimque consonantum,
ut quaeque tamen constiterit loco priore.
nec tunc modo cum iungimus hoc valebit ipsas,
150
sed siqua erit his altera vocalis adhaerens,
vis haec manet illis, quasi cum simul iugantur.
nam si iuga quis nominet, i consona fiet,
u qualis erat permanet in loco sequenti:
et cum iaculum aut dico iecur Iovem iuvencum,
155
nil ordo secundis tribuit, prior iuvatur.
versa vice si sit prior u, sequatur illa,
cum dico vide, contulit i sonum priori,
ast ipsa manet tempore quo sonabat ante.
vocalibus hoc et reliquis praedita servat,
160
ut vade veni, vota refer, teneto vultum:
crevisse sonum perspicis et coisse crassum.
unde Aeoliis littera fingitur digammos,
quae de numero sit magis una consonantum,
vocalis in istum mage quam versa sit usum.
165
sed ut, altera quo differat altera sciamus,
i cum medio nomine sic erit locata,
vocalis ut illam ex latere utroque coartet,
Baiana velut, peior, item Troia vel huius,
ipsa, ut docui, consona fiet a sequenti,
170
et si brevis est quae posita est loco priore,
longam faciet non minus hanc consona sola,
ceu longa fit olim, quotiens duae sequuntur.
aut si nimium est hoc dare, vocalis ut una
fiat similis tempore consonis duabus,
175
atque i geminum scribere nos iubent magistri,
i consona fiet simul et sequens priorem,
et quae prior est auxilio posterioris.
hoc u, simili si fuerit loco, nequibit:
cum dico lavor, dico nives pluvia novales,
180
sola consonans ipsa fit, ut prius notasti:
perstat brevitas, quae fuit ante collocatis.
Iam cetera non ordine quo solent loquemur,
verum ut cuique est proximitas vocis sonore,
ne dicta prius me subigat referre rursum
185
vicinia vocum modico dirempta puncto.
B littera vel p quasi syllabae videntur
iunguntque sonos de gemina sede profectos:
nam muta iubet portio comprimi labella,
vocalis at intus locus exitum ministrat.
190
compressio porro est in utraque dissonora:
nam prima per oras etiam labella figit,
velut intus agatur sonus; ast altera contra
pellit sonitum de mediis foras labellis.
utrumque latus dentibus applicare linguam
195
c pressius urget: dein hinc et hinc remittit,
quo vocis adhaerens sonus explicetur ore.
g porro retrorsum coit et sonum prioris
obtusius ipsi prope sufficit palato.
at portio dentes quotiens suprema linguae
200
pulsaverit imos modiceque curva summos,
tunc d sonitum perficit explicatque vocem
t, qua superis dentibus intima est origo,
summa satis est ad sonitum ferire lingua.
k perspicuum est littera quod vacare possit,
205
et q similis. namque eadem vis in utraque est;
quia qui locus est, primitus unde exoritur c,
quascumque deinceps libeat iugare voces,
mutare necesse est sonitum quidem supremum,
refert nihilum, k prior an q siet an c.
210
aut g quoque vel c simili parique lege
addi, quasi desit, numero potest priorum.
nulli dubium est faucibus emicet quod ipsis
h littera, sive est nota, quae spiret anhelum.
quin hanc etiam grammatici volunt vacare,
215
quia non adicit litterulis novum sonorem,
sed graecula quaedam scholicae nitela vocis
vocalibus apte sedet ante posta cunctis,
hastas hederas cum loquor, Hister hospes huius.
solas patitur quattuor ante consonantes,
220
graecis quotiens nominibus latina forma est,
si quando choros Phyllida rhamnos thyma dico.
Septem reliquas hinc tibi voce semiplenas
vix lege solutus pote nominare sermo.
has versibus apte quoniam loqui negatur,
225
instar tituli fulgidula notabo milto:
ut quamque loquemur, datus indicabit ordo,
226a
f l m n r s x.
imum superis dentibus adprimens labellum,
spiramine leni, velut hirta graia vites,
hanc ore sonabis, modo quae locata prima est.
230
adversa palati supera premendo parte
obstansque sono quem ciet ipsa lingua nitens
validum penitus nescio quid sonare cogit,
quo littera ad aures veniat secunda nostras,
ex ordine fulgens cui dat locum sinopis.
235
at tertia clauso quasi mugit intus ore.
quartae sonitus figitur usque sub palato,
quo spiritus anceps coeat naris et oris.
vibrat tremulis ictibus aridum sonorem
has quae sequitur littera. mox duae supremae
240
vicina quidem sibila dentibus repressis
miscere videntur: tamen ictus ut priori
<et> promptus in ore est agiturque pone dentes,
sic levis et unum ciet auribus susurrum:
mixtura secundae geminum parat sonorem,
245
quia c simul et quae prior est iugando nisum,
retrorsus adactam solidant premuntque vocem.
Nil Ausoniis esse opus y sonare dixi
et ζῆτα supremum, nisi graia verba cogent.
Sed quorsum, ais, hoc discere vel docere refert?
250
tradunt homines, secta quibus Pythagorea est,
arcana secuti physicis remota causis,
summas numeri non ita litteris valere,
graecus pueros ut docet insonans magister,
cum tollere cunctos iubet altius sinistras,
255
unum sit ut alpha et duo beta et tria gamma.
diversa volunt, alia docent ordine nullo:
referre putant, quae cui sit sub ore sedes,
ut nos modo temptabimus expedire raptim.
aiunt aliquas faucibus exilire ab imis,
260
γάμμα ut penitus κάππα sonat, ξῖ simul et χῖ;
ictam gravius vocis opus fingere linguam,
si ζῆτα loquor λάβδαve, νῦ vel hispidum ῥῶ,
et σίγμα, quod istis parili sede vibratur;
dentes sonitum fingere δέλτα θῆτα, tum ταῦ
264a
265
itidem parili sede sequi φῖ quoque, tum ψῖ.
hinc et numeri non similes habere summas,
et nomina tradunt ita litteris peracta,
haec ut numeris pluribus, illa sint minutis,
quandoque subibunt dubiae pericla pugnae,
270
maior numerus qua steterit, favere palmam,
praesagia leti minima patere summa.
sic Patroclon <olim> Hectorea manu perisse,
sic Hectora tradunt cecidisse mox Achilli.
haec sunt quoniam viribus altiora nostris,
275
si tam tenues res tibi sic dissero versu
vitem ut tenebras, quas solet et soluta versu,
oratio parvis minus explicare rebus,
sat duco meas hactenus occupasse nugas.