Prologus
Audivi veterem virum
vulgo dicere fabulam
quendam, qui ter Olympia
vicisset Iove praeside,
5
postquam accedere lividum
virtuti senium videt,
dum victor cluet omnium,
maturasse resolvere
legem pulveris et cibi.
10
sed ne corpoream repens
labem arcesseret otium,
tale exercitii genus
commentum sibi dixerat,
quod solus gereret domi.
15
nervis mollibus invicem
iunctis in teretem struem,
ceu Parthus solet aut Scythes
arcus cornibus extimis
levem nectere lineam,
20
tales assidue ligat,
dum sit funiculi modus,
aptus qui puteo foret.
haustos hinc igitur cados
imis ab tenebris aquae
25
tam filo tenui trahens,
quod stringi nequeat vola,
nisus undique corporis
summos in digitos agit;
angustoque tenaculo
30
donec lubrica sarcina
tanti per spatium cavi
in lucem superam exeat,
alterna vice pollicum
certat vincere ponderis
35
in praeceps facilem fugam.
nil magnum gerere hunc putes,
et tantum in digitis opus;
cunctis visceribus tamen
occultus trepidat labor,
40
totum cernere nec palam,
quo totum geritur queas.
caecis flatibus intimi
tenduntur laterum sinus,
et poples tremit et genu,
45
nec plantae stabiles manent,
nil immune relinquitur.
et parva est via viribus:
mos certaminis et modus,
sudor dum solitus cadat
50
nulla mole palaestrica.
Sic nostrum senium quoque,
quia iam dicere grandia
maturum ingenium negat,
nec spirant animas fibrae,
55
angustam studii viam
et callem tenuem terit,
tantum ne male desidi
suescant ora silentio.
quid sit littera, quid duae,
60
iunctae quid sibi syllabae,
dumos inter et aspera
scruposis sequimur vadis.
fronte exile negotium
et dignum pueris putes;
65
adgressis labor arduus
nec tractabile pondus est.
at mens tenditur acrius,
ne contenta sit obviis,
rimantemve recondita
70
subtiles fugiant notae,
neu discretio falsa sit
rerum tam gracili modo.
instat callida cautio,
ne sermo ambiguum sonet,
75
ne priscum nimis aut leve,
vocum ne series hiet,
neu compago fragosa sit,
vel sit quod male luceat;
dum certo gradimur pede,
80
ipsi ne trepident pedes.
par examinis aestus est,
ceu sublimia disseras:
par est iudicii mora:
pompae gloria vilis est.