IN PSALMUM LXXXI. Psalmus Asaph.

recensere

ARGUMENTUM. Culpantur hi qui declinant in malitiam, et inter jurgantes aequi judices esse dissimulant. Aliter vox Ecclesiae de Judaeis.

EXPLANATIO. Asaph indicat Synagogam, qui Dominum Salvatorem corporea quoque praesentia meruit intueri. Asaph contra Judaeos de Christi adventu per totum loquitur psalmum. In prima parte commonens eos Deum in eorum medio constitisse, ideo non debere (0924D)illos consortium suscipere peccatorum. In secunda admonet ut intelligant ipsum esse Christum, qui in assumptione carnis pauper et egenus esse videbatur. In tertia dicit eos honoratos, ut filii Dei fierent, sed ipsos in mortis laqueos suo vitio corruisse.

COMMENTARIUS. Deus stetit in Synagoga. Psalmus Asaph. Fideles de priori populo praevidentes per spiritum tempus visitationis et Dominicae Incarnationis, exhortantur posteros suos in hoc psalmo, ne ita injuste judicent, et depravent causam haeredis, sicut fecerunt servis ad vineam praemissis. Et manifeste ostendunt eis in hoc psalmo, in primo versu tempus visitationis, et dominicae Incarnationis, quia stare, sedere, ire, et hujusmodi situs corporalium rerum tantum sunt, non incorporalium. Et est dicere: Deus deorum, id est, per quem omnes illi qui non per naturam, sed per gratiam Dei fiunt, deificantur. Ipse quidem invisibilis (0925A)in suis, factus visibilis in nostris. Stetit (pro stabit) in Synagoga. Synagogam ideo ponit, quia de gente illa natus fuit. Inde David, de David Maria, de Maria vero Christus. Et bene dicit Stetit, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Non autem (quasi dicat) otiose stabit, quia ipse stans in medio, id est, in aperto. Juxta illud: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vel in medio, id est in communi, quia venit non tantum propter salutem Judaeorum (quamvis ipsi soli de gratia praesumerent) sed etiam propter omnium salvationem. Deus, inquam, ens in medio dijudicat deos, id est, discernit illos qui se faciebant deos, alios assumendo, alios repellendo. Ipse, dico, ita dicens eis: Usquequo judicatis iniquitatem? Quasi dicat: Si judicastis iniquitatem usque sub adventum illius, qui lux est cordis, an adhuc etiam judicabitis? Et item: Dedi legem, vos acriter restitistis. Servos ad vineam misi, alios contumeliis affecistis, alios ejecistis (0925B)et occidistis. Nunquid etiam haereditatem occidetis? Hoc dixit majoribus: Vos subditi, usquequo tacendo, non resistendo facies peccatorum sumitis? id est, vultis imitari praelatos illos peccatores velut innocentes? Qui enim vult alicui assimilari, quasi faciem illius induere quaerit; ideo hoc dicit plebi, quia in Evangelio dicitur quod majores tenebant plebem. Unde constat quia plebs mortem Christi posset prohibere. Et quisquis quod prohibere potest non prohibet, vere consensum praebet.

Judicate egeno et pupillo. Vos, majores, non debetis iniquitatem contra Christum judicare, neque vos, minores, consentire, quia nonne ipse pro nobis esurivit, pro nobis sitivit velut egenus? et qui in coelo erat sine matre, nonne pro nobis in terra voluit esse sine patre ut pupillus? Et nonne ad vos clamavit et clamabit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde? et nonne qui dives erat in se pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret? Judicate ergo vos, majores, egeno et pupillo, id est, ad honorem illius propter (0925C)vos egeni et pupilli, et illum propter humilem et pauperem justificate, id est, justum credite, justum praedicate. Non vos ipsos propter vos tantum divites et superbos, hoc, inquam, facite, majores, vos autem, minores, eripite quaedam in illum propter vos pauperem, et liberate illum propter vos egenum de manu peccatoris principis. Timebant enim plebem, ut dictum est. Et sic adeo reprehendendi, qui tacendo et non resistendo consenserunt, quod fiet illis qui ipsum nefas perpetraverunt.

Nescierunt neque intellexerunt. Vox est Asaph. Quasi dicat: Dominus quidem illis et majoribus et minoribus ita locutus est, non autem cepit sermo ejus in eis, quia ipsi nescierunt, id est, nescientes fuerunt. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Neque intellexerunt, id est, non intelligenter in opera ejus iverunt, quia si intelligerent, non Barrabam liberari peterent, Christum vero crucifigi. Et ideo non intellexerunt, quia ambulant (0925D)in tenebris, id est, quia delectantur in loco et in gente et in aliis terrenis, quae sunt causa quare tenebrosi, id est, nescientes sint. Non, inquam, intellexerunt, sed tamen intelligere potuerunt, quia tam manifesta signa in ejus passione data sunt, per quae satis patuit ipsum esse Deum. Quod quia cum haec dicerentur futurum erat, futurum quoque enuntiat dicens: Omnia fundamenta terrae movebuntur. Quando enim tota terra per terrae motum concussa est, tunc etiam fundamenta ejus mota sunt. Vel aliter: Ipsi quidem non intelligent, sed tamen possent, quia alii remotiores hoc intelligent. Nam omnia fundamenta terrae, id est, omnia ea in quibus terreni fundantur, ut dignitates, divitiae, potestates et similia, movebuntur, id est, a multis contemnentur. Praedicata enim nova vita et resurrectione etiam contempta est felicitas terrena. Vel aliter: Ipsi ambulant in tenebris, quia malunt perdere innocentiam quam gentem et patriam. Sed tamen nihil eis proderit, quia omnia (0926A)fundamenta terrae illius movebuntur, id est, auferentur ab eis a romanis principibus.

Ego dixi. Item vox Domini illos alloquentis. Et sic continuatur: Deus, inquam, in medio dijudicat deos, dicens eis ita: Ego solus ad hoc potens et idoneus dixi vobis quia dii estis, id est, dii potestis esse, si feceritis quae ego praecipiam vobis. Et omnes, ut nullum excipiam, potestis esse filii excelsi, filii quidem per adoptionem, et dii per gratiam.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Quasi dicat: Ego quidem coelestia vobis promisi, et ad summa vos vocavi, vos autem in infima descenditis, quia in vos minores moriemini in anima per deceptionem majorum, sicut homines, id est, primi parentes, per deceptionem diaboli mortui sint, et vos majores cadetis per primam elationem, sicut unus de principibus, id est, de angelis qui principes hominum sunt, quos regunt, per propriam elationem cecidit, cum dixit: Ponam (0926B)sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo.

Surge, Deus. Ecce loquitur Asaph in persona sua. Quasi dicat: Ipsi quidem malunt deprimi ad ima, quam vocari ad summa: tu autem, Deus, fac quod tuum est. Morere, scilicet inter manus injuste judicantium: et exsurge ut Deus ad judicandum. Morere quidem ex infirmitate, et surge in virtute, et judica terram, id est, damna illos terrenos, non tantum exterius dissipando, sed interius excaecando. Et vere ita facies, quando tu, illis repulsis, haereditabis, id est haereditatem obtinebis in omnibus gentibus. Ex parte enim caecitas in Israel contigit, ut plenitudo gentium intraret. Vel aliter: Surge Deus, et terram illam quae tumuit contra te, cum te damnaret, cum crucifigeret, judica, id est, humilia in parte, ut qui prius voluit praecedere, sequatur. Et vere ita erit, quoniam tu per illos humiliatos per totum mundum ad praedicandum sparsos haereditabis in omnibus gentibus. In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

IN PSALMUM LXXXII. Canticum psalmi Asaph.

recensere

ARGUMENTUM. (0926C) Contra gentium perfidiam deprecatur, quae Machabaeorum gloriam invidentes, religiose coepta destruere cum totius populi interitu conabantur. Aliter vox Ecclesiae ad Dominum de Judaeis, et de vitiis hominum.

EXPLANATIO. Canticum psalmi est, cum organo praecinente subsequentes et aemula organo vox oris auditur, canentis modos psalterii modulis imitata vociferis. Quia vero canticum mystice divinae sapientiae contemplationem, psalmus autem qui manibus fit, operis perfectionem demonstrat: canticum psalmi merito vocatur, cum bonorum operum efficientiae, scientia et doctrina conjungitur. Juxta id quod dictum est: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Deus praebet illam tibi. Cujus (0926D)rei exemplum in Centurione Cornelio mirifice claruit. Quid vero psalmus cantici sit, quidve significet, in undetricesimo psalmo jam dictum est. Asaph qui multa jam superius de Domini incarnatione praedixerat, nunc in primo membro de adventu ejus secundo dicturus est, expetens, ut quomodo in fine saeculi inimici ejus per Antichristum nimis erigendi sunt, ipsius cito debeat veniri judicium, ne gravissimi hostis diuturna licentia cunctam vastare possit Ecclesiam. Secundo membro in eos qui per similitudines quasdam nominum supplicat, vindicari correptionis voto, non maledictionis instinctu.

COMMENTARIUS. Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus. Canticum, id est, haec aggratulatio est psalmi, id est, laudis Asaph, quia Asaph in hoc psalmo, id est in hac laude, quae vere laus Dei est, quia destructio maligni exercitus per ipsum facta hic commemoratur. Cantat, id est, aggratulatur; (0927A)non enim defuerunt de populo illo qui intelligerent habentes fidem quae postea revelata est. Hi ergo per spiritum praevidentes, quod ille qui prius per infirmitatem veniens occultus; quia judicandus multis assimilari voluit, in tantum quod etiam cum iniquis reputatus fuit. Et quia multa opprobria tulit, et nobis patientiam reliquit, sic tandem sit manifeste venturus, quod nullus etiam piorum ei assimilabitur. Et tunc sit nos judicaturus, et ab opprobriis cunctis liberaturus; haec, inquam, praevidentes aggratulantur, et ad idem nos exhortantur, et cantant, ita dicentes: O Deus veniens occultus, etiam cum iniquis reputatus fuisti; cum autem veneris manifestus, quis etiam piorum erit tibi similis? utique nullus, quia tunc etiam angeli trement. Ne ergo tunc taceas, neque compescaris, tu qui vere apparebis Deus, sicut prius fecisti, cum videbaris infirmus. Quandiu enim in infirmitate positus fuit, praecepta quidem dedit, sed a vindicta tacuit. Potentiam quoque (0927B)suae divinitatis compescuit, quando carnem in quam saevirent, inimicis opposuit. Nisi enim se compescat, quando caperetur, teneretur, crucifigeretur. Illo enim respondente, Ego sum: illi qui eum quaerebant, retrorsum abierunt et ceciderunt. Cum autem venerit in manifesto, tunc utique non tacebit a vindicta, nec reprimetur ejus potentia.

Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Quia duo praemisit, duo etiam reddit. Quasi dicat: Ideo ne taceas tunc, quoniam inimici tui prius non tacuerunt, sed sonuerunt contra te et tuos, ideo potius ponit, sonuerunt quam, tacuerunt; quia tacere non dicitur nisi post locutionem, quod autem irrationabiliter dicitur, non est dicendum locutio, sed sonus. Et ideo ne compescaris tunc, quia qui oderunt te, extulerunt caput, id est nimis superbe erexerunt se contra te et tuos. Nunc caput pro mente accipitur. Si autem ad novissima tempora hoc referre velimus, per caput (0927C)Antichristum accipere possumus. De quo dicit Apostolus: Quod extollitur super omne, quod dicitur, aut quod colitur Deus. Et ecce (quasi dicat) quomodo sonuerunt, quomodo caput extulerunt; scilicet quia consilium malignaverunt, id est malignum consilium invenerunt super populum tuum, et ideo consiliati sunt, quia prius cogitaverunt adversus sanctos tuos. Quid autem valuerunt adversus illos qui dicere noverunt: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Nihil utique.

Dixerunt, venite. Malignaverunt, inquam, consilium, et post consilium dixerunt alter ad alterum: Venite et disperdamus de gente nostra eos despectione. Quasi dicat: Viles, abominabiles, et ita disperdamus quod non memoretur, id est, quod nec in memoria ultra habeatur, hoc nomen Israel secundum fidem, non secundum carnem, id est, christianum nomen.

Quoniam cogitaverunt unanimiter. Ideo hoc dixerunt omnes, quoniam prius unanimiter, id est, omnes hoc (0927D)cogitaverunt. Et quia omnes cogitaverunt, ideo simul, id est, omnes disposuerunt testamentum, id est, pactum praedictum scilicet: Venite disperdamus eum, etc. Testamentum enim non solum vocatur illud quod valet mortuis contestatoribus, sed etiam quodcunque pactum quod homines paciscuntur inter se. Disposuerunt, inquam, testamentum, et hoc adversus te et tuos. Qui autem hoc fecerunt? tabernaculum scilicet, id est, militiae Idumaeorum, et Ismaelitae cum caeteris sequentibus. Ecce collectio maligni exercitus, qui populum Dei persequitur. Per interpretationes ergo nominum, quanta malitia sit singulorum videamus. Idumaei interpretantur sanguinei, sive terreni. Per Idumaeos itaque intelliguntur illi, qui non ex Deo, sed ex sanguinibus et ex voluntate carnis, hoc est qui non spiritualiter, sed carnaliter nati sunt, et concupiscentiis carnis, et terreno desiderio dati sunt. Ismaelitae vero obedientes sibi interpretantur. Obedientes autem sibi qui rectius dici possunt, quam quidquid (0928A)carnalis animus suggerit, implere satagunt. Sequitur:

Moab et Agareni, Gebal et Ammon et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum. Moab interpretatur ex patre: quia per abusionem legis ex avo et sorore natus est. Dicitur etiam abutens lege, et ideo per eum abutentes lege tam naturali quam scripta intelliguntur, de quibus patet, quod vere utentibus lege sunt contrarii. Agareni interpretantur proselyti, vel advenae. Proselyti autem dicebantur, qui de gentilitate in ritus Judaeorum convertebantur, et intelliguntur per istos illi, qui occasione nocendi alieno et adventitio animo in populo Dei conversantur.

Gebal vana vallis interpretatur. Vallis est humilitas superba; quidam enim humilitatem exterius simulant, et superbiam in corde gestant, in quibus multiplex est iniquitas, quia simulata iniquitas, duplex est iniquitas. Ammon populus moeroris, vel populus turbidus interpretatur; et ideo per Ammon illi (0928B)intelliguntur, qui de amissione temporalium nimis contristantur, aut de adeptione nimis inflantur. Amalec lingens terram interpretatur: quare per Amalec terrena appetentes et amantes designantur. Alienigenas pro Philisthaeis vel allophylis posuit, qui interpretantur potione cadentes: per hos ergo intelliguntur illi, quos ebrietas carnalis delectationis penitus infatuavit, et excedere se fecit.

Tyrus Hebraice dicitur Sor, et Sor interpretatur tribulatio vel angustia. Possunt ergo per Tyrum accipi illi, de quibus Apostolus dicit: Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Habitantes vero Tyrum illi dicuntur, qui studiosi et perseverantes in operibus tribulationis et angustiae sunt.

Etenim Assur venit cum illis. Ideo hi omnes adversus te, Domine, testamentum disposuerunt, quia principem malum habuerunt. Nam Assur venit cum illis ut dux eorum. Per Assur populum illum intelligere possumus, qui persecutor Israelitici populi (0928C)fuit, juxta illud: Virga furoris mei Assur. Ipse vero non intellexit. Intelligitur diabolus, qui operatur in filiis diffidentiae, tanquam in vasis suis ad oppugnandum populum Dei. Dicitur autem a quibusdam, quod Assur affligens vel elatus interpretatur. Auctoritatem vero hujus interpretationis non audivimus. Sequitur:

Et facti sunt omnes quos Assur adduxit, filiis Lot in adjutorium: quia sunt instrumenta filiorum Lot, id est, filiorum declinationis. Lot enim declinans interpretatur. Et declinatio a veritate angelos apostatas quasi generavit, qui malis hominibus utuntur, velut armis ad infestandum populum Dei corporaliter, quem et ipsi persequuntur spiritualiter.

Fac illis sicut Madian. Hoc dicit non optando Asaph, sed prophetando, non orando, sed praedicendo. Quasi dicat: Praedicti omnes adversum te et populum tuum venerunt: tu autem, Domine, fac (0928D)illis sicut fecisti Madian, scilicet ut sicut Madian a carnali Israel destructus est, ita et ipsi a spirituali Israel, id est, a populo tuo destruantur et pereant, sicut Jabin et Sisara perierunt.

Madian interpretatur declinans judicium. Declinantes autem judicium sunt, vim rationis non attendentes; et ideo irrationabiliter agentes, ut qui creaturam creatori, terrena aeternis praeponuut, et hi tales merito destruuntur. Sisara quidam princeps Madianitarum fuit, qui cum fugiens in tugurio cujusdam mulierculae lateret, et obdormivisset, illa clam eum clavo et maleo accessit, et terrae affigens interfecit. Interpretatur autem Sisara exclusio gaudii, et intelliguntur per eum tantum hi qui gaudium in terrenis quaerunt, verum autem gaudium a se excludunt.

Jabin quoque princeps Madianitarum in torrente Cisson interfectus fuit, et interpretatur Jabin sapiens. Qui vero sapiens? scilicet ille de quo Apostolus: (0929A)Ubi sapiens, ubi scriba? hoc est sapiens in generatione sua, qui potius dicendus est insipiens, quia prudentia carnis mors est. Per torrentem vero siccitas intelligitur, quia torrens proprie dicitur locus, ubi aqua prius fluxit, modo est siccus. Cisson autem duritia eorum interpretatur, siccitatem autem sequitur duritia. Et hi qui carnaliter sapiunt, id est, sicci sunt, quia doctrina Dei non irrigantur: et ideo duri, id est, immisericordes sunt, in hac siccitate sua et duritia pereunt. Sequitur:

Disperierunt in Endor. Endor historialiter quidam fons est, ubi plures de Madian perierunt, et interpretatur fons generationis. Per Endor itaque significantur illi, qui in fonte generationis, id est in carnali genitura sua permanent, et ad gratiam regenerationis non accedunt, qui omnes merito dispereunt. Sequitur:

Facti sunt scilicet dispereuntes in Endor, et alii praedicti ut stercus terrae, id est, sicut stercus quod (0929B)putrescit in terra. Quia computruerunt velut jumenta in stercore suo, vel facti sunt ut stercus terrae, id est velut putredo terrae: quia nihil nisi carnalis fecunditas processit ab eis. Aedificia enim erexerunt, opes multas collegerunt, et similia quae carnis tantum sunt, studuerunt facere. Vel aliter: Facti sunt ut stercus bonae terrae, id est bonam terram fecundam fecerunt, quia pro eorum damnatione boni studiosiores et cautiores effecti sunt. Juxta illud: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb, et Zebee et Salmana. Quia facti sunt stercus terrae, ideo, Domine, pone (pro depone) principes eorum sicut deposuisti Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Oreb interpretatur siccitas et ideo per Oreb intelliguntur sicci, id est steriles in operibus bonis, qui sunt sine aspersione affectionis et charitatis. Zeb lupus interpretatur: per lupum vero rapaces intelliguntur, qui, ut ait Apostolus, regnum Dei non possidebunt. Zebee (0929C)interpretatur victima lupi; hoc sunt illi in quibus maxime delectatur diabolus, et qui cibus sunt serpentis. Serpenti enim dictum est: Terram comedes. Salmana umbra commotionis interpretatur. Hoc sunt illi qui aliquando sub umbraculo quodam esse, et a vitiis cessare videntur, sed statim relabuntur in ea: quia ita instabiles sunt velut umbra a vento commota. Ad tempus enim credunt, et in tempore tentationis recedunt.

Omnes principes eorum qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Ita dico ut deponas principes illorum, ut et omnes et sicut rotam eos ponas, hoc est quod dicit: Omnes principes illorum scilicet superiorum, qui dixerunt, id est qui hoc dicere praesumpserunt: Possideamus sanctuarium Dei, id est, populum Dei qui se sanctum facit pro haereditate, hoc ipsum devocemus, et nobis consociemus, ut doctrinis nostris tanquam eum excolamus: illos, inquam, omnes, Deus meus, pone ut rotam, et sicut (0929D)stipulam ante faciem venti. Rota a posterioribus surgit, et in anteriora deprimitur, sic et hic dicitur: Pone illos III rotam, id est, ita crescant in terrenis, quae posteriora dicuntur, ut ipsum incrementum sit eis ad dejectionem, et ad defectum in anterioribus, id est, in aeternis; prosperitas enim stultorum perdet eos. Stipula quoque, quae levis est et arida, facile tollitur a vento; sic et hic dicitur non optando, sed prophetando: ut illi sicut stipula ante faciem venti, id est, facile omni vento doctrinae circumferantur, et ad omnes tentationes sint inconstantes.

Sicut ignis qui comburit sylvam, et sicut flamma comburens montes: ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Quasi dicat: Haec inquam facias illis in praesenti; in futuro autem persequeris illos in tempestate tua, et turbabis eos in ira tua. Tempestatem dicit vim magnam illam discretionis, quae in illa magna tritura separabit grana a paleis, agnos ab haedis. Ira vero est ista ratio vindictae, (0930A)quae quanquam patientibus ira videatur, ipse tamen non irascetur, quia de eo dictum est: Tu, Domine Sabaoth, omnia cum tranquillitate judicas. Persequeris, inquam, et turbabis ita, id est, cum tam valida vi, sicut ignis ille validus est, qui comburit sylvam, et sicut flamma illa quae comburit montes. Ubi enim ignis majorem materiam habet quam in sylva, ibi validior est. Item flamma in editioribus locis, ubi ventus praevalet, majores vires habet. Vel aliter: Persequeris illos, et turbabis ita fortiter, sicut merito eos debet turbare ignis, id est furor tuus, qui comburit, id est, punit in eis sylvam, id est sterilitatem; loca enim sylvestria sunt sterilia. Et sicut flamma, id est, ira tua, comburens in eis montes elationis. Quod est dicere: ita graviter punies eos, sicut merito puniendi sunt illi, qui ab omni justitia sunt vacui, quod per sylvam notatur: et qui omni superbia sunt repleti, quod per montes intelligitur.

Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine. Dico quia persequeris et turbabis eos (0930B)in futuro. Quorumdam autem qui respicere volunt, imple facies eorum ignominia, hoc est infamia; hoc est, fac eos recognoscere quam infames fecerint eos apud te peccata, ut poeniteant. Et vere facies, quia, o Domine, conversi ad te, qui prius quaerebant nomen suum, quaerent nomen tuum propter se tantum, non propter aliud. Qui autem (quasi dicat) id nolunt, erubescant tandem vere dicentes: Nos insensati aestimabamus vitam illorum insaniam, etc. Et conturbentur per districtam sententiam conturbatione eunte in saeculum saeculi, id est, aeternaliter, et in illa turbatione confundantur, id est, confusibiles se recognoscant, et tamen in eadem confusione pereant. Poenitebunt enim, sed infructuose; et ideo (quasi dicat) haec eis contingant, ut qui nunc cognoscere nolunt, saltem tunc cognoscant quia hoc nomen Dominus tibi soli proprie convenit. In te enim solo verum est dominium, quia tu non indiges servo, ut Psalmista testatur dicens: Bonorum meorum non indiges. (0930C)Et cognoscant etiam quia tu solus es altissimus, id est, potentissimus in omni terra tam damnando quam salvando. Non enim impotentior es in damnatione malorum quam in remuneratione bonorum.

IN PSALMUM LXXXIII. In finem pro torcularibus filiis Core, psalmus. ARGUMENTUM. Reversos de Babylone praedicit quasi loca omnia circuire, ac recordari priscae solemnitatis, desideratorumque per multos annos locorum vix aliquando posse consideratione satiari. Aliter vox Christi de Ecclesia.

EXPLANATIO. Tres pro torcularibus, id est, sanctae Ecclesiae passionibus psalmi titulantur, octavus, octuagesimus, et octogesimus tertius, ubi octonarius et octogenarius (0930D)numerus spem futurae resurrectionis cum denario vitae aeternae significant, quae Ecclesiam post pressuras qua cella vinaria post torcular exceptura est; et hic est finis ille beatissimus, qui cunctis quae pro torcularibus sunt praescriptionibus inseritur; quod autem octogesimus tertius extremus est psalmus, qui pro torcularibus praenotatur, hoc ostendit in visione sanctae Trinitatis resurrectionem Ecclesiae consecrari, quando videbatur Deus deorum in Sion. Filii Core, filii crucis sunt, ut supra dictum est; vel, sicut Arnobius exponit, cum in priore psalmo confusi fuerint, et experierint qui, occupare volentes sanctuarium Dei, dabant fastidium charitatis, caeterarumque virtutum impedimenta gignebant, regnante in nobis Domino, qui eramus filii Core praevaricatoris, hoc malo patre a terra devorato Dei filii efficiamur; et qui ante ignem alienum a Deo libidinis et avaritiae ferre cogitavimus, nunc igne amoris divini succensi dicimus: Quam amabilia sunt tabernacula (0931A)tua, Domine virtutum? hunc Arnobii sensum videtur juvare, quod primo, secundo et tertio loco, ubi filii Core praescribuntur, intellectus simul adnectitur; sed et ipso tertio loco quasi diligentiori examinatione correptis Core filiis, ita scribitur: Pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum. Filii Core in prima fronte psalmi inaestimabile sibi desiderium demonstrant Ecclesiae. Secundo modo beatum esse profitentur, cui Dominus praestat auxilium, eumque ad confessionis facit gratiam pervenire. Tertio multo praestantius dicunt esse, in domo Domini abjectum habitare, quam peccatorum tabernacula cum quibuslibet mundi honoribus introire.

COMMENTARIUS. Quam dilecta tabernacula tua. Pro torcularibus filiis Core psalmus. Intitulatur psalmus iste pro torcularibus; sed quia nihil sequitur in psalmo de torculari vel de lacu, aut de caeteris instrumentis visibilium (0931B)torcularium, vult nos Spiritus Dei quaerere et intelligere alia torcularia. Quid ergo in visibilibus torcularibus fiat recordemur, ut quomodo idem fiat in spiritualibus, id est, in Ecclesiis Dei, recognoscamus. Uva pendet in vite, et oliva in arbore, pro quibus duobus fructibus solent torcularia parari. Et dum uva pendet in vite, et oliva in arbore, fruuntur libero aere. Nec ante expressionem est uva vinum, aut oliva oleum. Sic sunt homines, quos Deus praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, qui praecipue in passione magnus botrus est expressus. Isti ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in hoc saeculo deliciosa libertate, tanquam uva libero aere dum pendet in vite. Sed quia scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia, et tremore, et timore, et praepara animam tuam ad tentationem, quisquis ad servitutem Dei accesserit, recognoscat se ad torcularia venisse. Contribulatur enim, conteritur, comprimitur, exuitur carnalium desideriorum integumentis tanquam vinum a (0931C)vinaceis. Sed quia hoc non fit nisi depressura, ideo Ecclesia praesentis temporis dicuntur torculari; additur in titulo Filiis Core, quia qui sunt in torcularibus, filii sunt Core. Core enim interpretatur calvus. Calvus enim dicitur Christus, in loco Calvariae crucifixus; et filii Christi dicuntur imitatores passionis, ergo torcularia sunt Christianorum. In torcularibus autem, id est, in pressuris constituti, ad hoc tribulamur, et ad hoc conterimur, ut obliviscamur amorem mundanorum, et deponamus amorem rerum terrenarum, et attendamus peregrinationem, tribulationem, tentationem et multiplicem laborem, et incipiamus quaerere requiem quae non est hujus vitae, id est, requiem sine fine et sine labore. In pressuris ergo constituti hanc vocem edamus, et desiderium nostrum praemittamus, dicentes:

Quam dilecta tabernacula tua! Domine virtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Tabernaculum (0931D)aliquando dicitur praesens Ecclesia, et proprie, quia in ea ad tempus militatur; aliquando etiam ponitur pro coelesti aula, ubi sine fine militatur et habitatur, velut hic. Et est dicere: Domine etiam virtutum supercoelestium, aut virtutum, id est, exercituum per vim agentium. Tabernacula tua superna quam dilecta! id est, quam dulcia sunt, et quam jucunda! Iste qui hic loquitur jam erat in quibusdam tabernaculis Domini, ubi erat tribulatio, angustia et pressura; et desiderabat, suspirabat, et quodammodo per carnale desiderium diffluebat in illa tabernacula, ubi nulla est pressura. Et ideo sequitur: Anima mea concupiscit, et concupiscendo deficit a se, ut proficiat in te ita, quod pertingat in illa atria Domini; atria ubi nulla est pressura. Nam et uva deficit a se in torculari in vinum, de torculari in lacum, de lacu in cellarium, ubi in magna quiete servatur. Et hic desideratur, ibi capitur; hic suspiratur, ibi laetatur; hic gemitur, illic gaudetur.

(0932A)Et sicut metuendum est, dum uva est in torculari, ne a feris vel ab avibus comedatur, sic iste qui hic loquitur in tristitia erat et magno timore, dicens: Concupiscit et deficit anima mea. Nondum enim habebat quod desiderabat, sed tamen non sine gaudio erat. Gaudebat enim in spe, etsi nondum in re. Sicut ait Apostolus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, cum omni patientia exspectantes. Toleretur namque quod differtur, quia cum venerit, non aufertur.

In quo autem gaudio esset, subsequenter ostendit dicens: Cor meum, id est, anima mea, quia jam in vanitate eam non accipio, et caro jam mea, quia non concupiscit adversus Christum, attendentes multiplicem defectum suum, exsultaverunt, id est, exsultando per spem iverunt in Deum vivum, id est, in illum divinum habitum immortalitatis et impassibilitatis, ubi nulla miseria, nullus defectus, et ubi vere vivit; hic enim non vere vivit, ubi una tantum hora nascendi, caeterae moriendi.

(0932B)Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi ponat pullos suos. Duobus praemissis, duo alia reddit in similitudinibus avium. Et animam dicit passerem, propterea, quia passer querula avis est, et cauta a laqueis, et exercet se in pennis. Et anima quae hic ingemiscit, attendendo tristitiam et laborem peregrinationis, et cavet sibi a deceptionibus diaboli, non acquiescendo concupiscentiis carnis, et quae exercet se in pennis, quibus ad alta tollatur, id est, in virtutibus hujus vitae, scilicet, in fide, spe, charitate; hujusmodi, inquam, anima avolando de terra, et in coelestibus conversando, invenit sibi ibi domum, in qua semper maneat, et omnem miseriam suam finiat.

Turturem vero comparat carni, quia sicut turtur pro cantu gemitum habet, ita ad carnem propter multiplicem et infinitum defectum suum pertinet semper ingemiscere. Cui turturi dat pullos, quia carnis est opera misericordiae facere, ut nudum vestire, (0932C)esurientem pascere, infirmum visitare, et caetera talia facere. Isti autem pulli non usquequaque sunt ponendi, ne conculcentur et pereant, sed in nido, id est, in fide et societate catholicae Ecclesiae. Extra quam veri sacrificii locus non est, quia et pagani saepe faciunt opera misericordiae; sed quia non habent nidum, ideo conculcantur et pereunt opera eorum. In hujus carnis operatricis persona ponit Apostolus mulierem quamdam, cum dicit: Adam non est seductus, mulier autem a serpente seducta est; postea vero consensit ei Adam, et seductus est. Sic et mulier nostra, id est, caro nostra, decipitur a serpente, quando per incentorem diabolum commota titillatione, quae in nobis est, carnalia desideria et illiciti motus insurgunt. Quibus si mens et ratio consenserit, ecce vir etiam seducitur; si autem ratio carnalia desideria refrenaverit, et illicitos motus bene rexerit, et uxorem suam sub jure suo habuit, quia caput mulieris vir, viri vero caput Christus, ut (0932D)ait Apostolus. Ecce mulier, id est, caro, incipit pullos habere, id est, opera misericordiae facere, et sic salvatur. Quod Apostolus subsecutus ostendit, cum dicit: Salvabitur autem per filiorum generationem. Quod autem pulli illi non usquequaque, sed in fide et societate catholicae Ecclesiae sint ponendi, ostendit cum dicit: Si perseveraverit in fide et dilectione cum sobrietate. Ut autem habebimus unde pullis nostris nidum colligeremus, Dominus noster feno carnis indutus ad nos descendere dignatus est, quia haec est fides vera, scilicet, Verbum incarnatum, passum, mortuum, et resuscitatum, et caetera talia. In qua fide pulli nostri non pereunt, sed proficiunt. Et notandum quod animae propter manentem mansionem in coelo domum dat, carni vero dat nidum, qui ad tempus tamen inhabitatur, deinde deseritur, quia et fides et opera misericordiae quam caro facit temporalia sunt. Cum enim venerit species, peribit fides, nec opus erit misericordia, ubi (0933A)nulla erit miseria. Littera autem sic legitur. Quasi dicat: Vere anima mea et caro exsultaverunt in Deum vivum, quia anima mea ens passer, invenit sibi domum, et caro mea ens turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos. Et (quasi dicat) quaecunque caro talis est, exsultanter transiit in Deum vivum. Qui sit autem nidus ille, de quo dicit, prosequitur dicens:

Altaria tua, Domine. Altare locus est ubi superponuntur vota nostra, ut Deo sint acceptabilia. Et ideo altaria ponuntur pro fide, quae in nobis debet praecedere, et postea superaedificari bona opera, alioquin ingrata et inutilia. Littera sic legitur: Turtur, inquam, invenit nidum, scilicet invenit altaria tua, id est, fidem tuam et caetera ecclesiastica instituta. O Domine, etiam virtutum, Rex meus et Deus meus, id est, qui me regis, ad haec altaria invenienda, sicut et creas me.

Beati qui habitant in domo tua. Iste qui hic loquitur (0933B)positus in pressuris, et suspirans in illa tabernacula, ubi nulla erit pressura, cum quodam stupore et admiratione dicit: Beati vere, et ineffabiliter beati, o Domine, sunt, pertingentes in atria tua, ubi nulla pressura, nulla miseria. Et notat duplicem beatitudinem illorum, scilicet, et in habendo et in agendo. In habendo quidem, cum dicit: Qui habitant in domo tua supercoelesti, in qua, scilicet, et mansio aeterna et laetitia sine tristitia. Quia nullus ibi pauper, nullus miser, nullus infirmus, nullus egenus, denique nullus nisi summa felicitate repletus. Agendi vero beatitudinem notat cum dicit: Laudabunt te in saecula saeculorum, id est, aeternaliter. Ne dubites ne possis illum laudare, quem non poteris non amare. Insatiabilis est pulchritudo, et ideo amor sine taedio.

Beatus vir. Quasi dicat: Non solum beati in patria, sed etiam beati in via et in militia. Nam omnis ille est beatus, et tantum vir, id est, viriliter agens, nisi femina, cujus auxilium est abs te, id est, quem tu adjuvas. Nam per auxilium tuum disposuit ascensiones, (0933C)id est, gradus non corporales, sed in corde suo, id est, spirituales; et hoc in valle lacrymarum, id est, in praesenti vita, quae lacrymosa est et misera. Ibi enim lacrymatur, ubi seminatur; ibi laetatur, ubi colligitur. Ascensiones dico in illum locum perducentes, quem ipse Deus posuit, proposuit omnibus petendum. Quem, scilicet, locum oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Vel aliter: Disposuit ascensiones in valle lacrymarum in loco, scilicet, illo quem ipse miser homo praevaricando sibi posuit, id est, fecit. Vel etiam quem Deus posuit quasi ad stadium omnibus, scilicet, ut in eo cum vitiis et spiritualibus inimicis confligeremus. Militia enim vita hominis super terram. Ascensionis vocat virtutes agendae vitae necessarias, scilicet, fidem, spem, charitatem. Et has etiam quatuor principales virtutes, scilicet, prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem, et quae sub illis sunt. Prudentia est, qua discernimus inter bonum et malum; justitia est, (0933D)qua cuique tribuimus quod debemus, ut, sicut ait Apostolus: Nemini quidquam debeatis nisi vos invicem diligatis; temperantia est, qua libidinem et omnes carnales concupiscentias refrenamus; fortitudo vero est, qua adversa tolerantur. Et hae virtutes praesentis tantum sunt vitae, non futurae. Non indigebimus prudentia, ubi nulla incurrerunt mala; neque justitia, ubi nihil fit injuste; nec temperantia vel fortitudine, ubi concupiscentia nulla, adversitas nulla.

Etenim benedictionem. Ostendit quomodo ille cujus est auxilium a Domino disponere potuerit, ascensiones scilicet, quia adjutus est a sublevante gratia. Namque lator legis dabit benedictionem, hoc est, Dominus, qui dedit legem deprimentem, dabit et gratiam sublevantem. Lex ideo dicitur deprimens, quia non potuit salvare, sed peccata tantum ostendere. Unde ait Apostolus: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Potuit etiam (0934A)lex peccatum demonstrare, sed non potuit auferre, quod idem Apostolus ostendit dicens: Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, et reliqua. Et ita lex quidem producebat infirmos, sed non sanabat eos. Sicut et quinque porticus illae circa probaticam piscinam infirmos quidem producebant, sed nullum sanabant. Aqua quinque porticibus cincta est gens Judaea quinque legalibus libris conclusa. In hanc aquam descendebat angelus Domini de coelo, et turbabat eam. Et quisquis unus prior descendebat in turbatam aquam, sanabatur. Similiter Angelo magni consilii descendente de coelo, aqua, id est gens, turbata est in tantum, quod etiam phrenetici medicum occiderunt. Intelligitur autem per aquam illam turbatam passio Christi, quae facta est ex turbatione illa. In cujus passionis humilitatem si quis credendo descenderit, et unus fuerit non divisus, quia Ecclesia non habet schisma, ille vere per fidem, id est, (0934B)per gratiam sanabitur, quia non potest sanari per porticum, id est, per legem. Et ideo dicitur gratia sublevans, quam gratiam vocat benedictionem, quia contulit multas virtutes. Alii enim datus est sermo scientiae, alii prophetiae, alii linguarum genera, etc. Et quasi dicat: Quid autem eis per illam benedictionem? Respondet: Multum quidem, quia per eam ibunt de virtute actionis, quae non est una, sed multiplex, ut supra dictum est, in virtutem contemplationis, id est, usque ad contemplandum Christum, qui est Dei virtus et Dei sapientia; per quam unam virtutem, alias enim virtutes contemplationis habebunt, scilicet, charitatem perfectissimam, ut aeternaliter Deum laudent, et immortalitatem, et impassibilitatem, et similia, et in quam virtutem ibunt, determinat dicens: quia videbitur in Sion supercoelesti Deus deorum, id est, Christus Christianorum. Qui dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.

Domine Deus virtutum. Iste qui hic loquitur ex recordatione (0934C)gaudiorum rediens ad sua superiora, scilicet ad torcularia, quia vidit quod jam praecesserit spe, et ubi adhuc sit in re, et quia adhuc est tempus orandi, nondum laudandi, et tempus gemendi, nondum gaudendi, ideo orat et dicit: Domine Deus etiam virtutum, exaudi orationem meam; percipe, dico, etiam auribus, id est, ita eam audias, ut per effectum te eam percepisse attentissime ostendas, tu qui es Deus Jacob, faciens de proficiscentibus pervenientes. Quasi dicat: Tu, Domine, qui fecisti de Jacob Israel, fac de me proficiscentem ut videam Deum deorum in Sion.

Protector noster. Exaudi, inquam, orationem meam, Deus Jacob, tu, dico, Deus protector noster, id est, qui nos in via protegis non tam lumine nocturno quam etiam obumbraculo diurno. Aspice nos per misericordiam, et qui prius despexisti nos in facie nostra, respice in faciem Christi tui, id est, respice in nos, in quibus jam apparet facies Christi tui, ut (0934D)facias nos de Jacob Israel, id est, ut simus videntes Deum deorum in Sion.

Quia melior est dies unus. Ideo oro ut facias de Jacob Israel; quia dies quae semper est una in atriis tuis supercoelestibus, dies, scilicet, sine fine, quia sine ortu et occasu, quae nec praeceditur hesterna, urgetur crastina, est melior super millia, id est, longe plus quam multa millia dierum nostrorum. Appetunt miseri homines millia dierum: contemnant millia dierum, et appetant unam diem, quia una dies melior est multis millibus dierum.

Elegi abjectus esse. Et quia una dies melior est, ideo ut pertingerem ad illam unam diem, elegi abjectus, id est, humilis et despectus esse in domo Dei mei, id est, in praesenti Ecclesia, quae dicitur etiam per simile sicut et tabernaculum, magis quam habitare, id est, quam divitiis abundare, et regnare in tabernaculis, id est, in satietate peccatorum, etiam si ibi possem habitare, id est, perpetuo manere. Intellexit (0935A)iste qui hic loquitur istud quod in Evangelio legitur, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et vidit humilitatem praecipuum et altissimum gradum ascendendi ad summa divina, quia aliter in divinis est quam in humanis. In humanis quippe quisquis vult ad alta ascendere, oportet ut non deprimat, sed extollat se quantum potest; in divinis vero quantum quisque humiliorem se facit, tanto magis ad alta proficit. Et quia hoc iste vidit, ideo humiliari, et abjici elegit potius quam aliquid mundanum; humilia enim tu te, et dicet tibi ille qui te invitavit: Amice, ascende superius.

Quia misericordiam et veritatem. Ideo elegi ego esse abjectus, quia Deus diligit dare abjectis et humilibus misericordiam et veritatem. Et primo quidem misericordiam dat peccata remittendo, veritatem vero dabit in remuneratione, quando, scilicet, credentibus quae promisit reddet. Quod autem hoc ordine misericordia et veritas accipienda sit, Apostolus in se (0935B)ipso ostendit dicens: Ego qui prius fui blasphemus et persecutor, injuriosus, misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Dominus Jesus Christus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt ei in vitam aeternam. Quis ergo dubitet quaecunque peccata sibi posse remitti, cum tanta scelera Apostolo videat esse remissa? Postea vero jam propinquus passioni dixit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex. Quasi dicat: Dedit jam misericordiam, reddet et coronam, quia dator est indulgentiae, debitor vero coronae. Non quod aliquid debeat, sed quia ipse promittendo debitorem se fecit. Et vere (quasi dicat) diligit Deus veritatem dare tandem, quia post datam misericordiam dabit gratiam, id est, perseverantiam; et sic tandem dabit gloriam, coronam, immortalitatem et impassibilitatem.

Non privabit bonis eos. Vere dabit gloriam, quia non privabit a veris bonis, imo multipliciter ditabit (0935C)eos Deus, qui ambulant, id est, qui in praesenti delectantur, et sponte sua sunt in innocentia. Vera enim innocentia est, quae nec sibi nocet, nec alteri. Et quia bona illa inexplicabilia sunt et inenarrabilia, ideo cum stupore et admiratione exclamat: Domine virtutum, beatus vere et inexplicabiliter est homo ille qui sperat in te, id est, qui abjicit et humiliat se, totam spem suam et omnem laborem suum ponendo in te.

IN PSALMUM LXXXIV. In finem filiis Core psalmus David.

recensere

ARGUMENTUM. Et hic quoque reditus quasi ex persona ipsius populi, rogans ut edicta regalia de reversione captivorum divinae gratiae accensione firmentur. Aliter vox apostolica ad novellum populum.

EXPLANATIO. Hic psalmus de primo Salvatoris adventu locutus, (0935D)illorum personae congruit qui sincera ei mente crediderunt. In prima parte psalmi propheta Domino breviter gratias agit, quoniam de illa antiquitate Judaicae nationis pervenit populus ad culturam Domini Salvatoris. Secunda refert quemadmodum iram suam Dominus in populo Judaeorum mitigare dignatus est, expetens adventum Christi, in quo humana caecitas fidei lumen accepit. Tertia parte ad seipsum verba convertit, et prophetiae spiritu incarnati Verbi praedicat adventum.

COMMENTARIUS. Benedixisti, Domine, terram tuam. In finem filiis Core. Haec verba referuntur in finem, id est, in Christum, ad quem si tendimus, non aberrabimus, quia ipse veritas est, ad quam festinamus; ipse via est, per quam currimus. Proponunt autem filiis Core, id est, filiis Caim, non ut eum irrideamus, sed ut ante eum ploremus. Insensati quidam pueri calvum irriserunt, et a bestiis devorati sunt; irriserunt (0936A)et phrenetici Judaei illum calvum qui in loco Calvariae crucifixus est. Nos autem si in ipsum credimus, filii ejus sumus. Nobis autem Psalmus iste cantatur, qui inseritur filiis Core. Filii enim sponsi, id est, calvi sumus. Ille quippe sponsus jam dedit sponsae suae arrham, scilicet, sanguinem suum, quo nos redemit, et Spiritum sanctum, quo nos locupletavit, interim in hac peregrinatione adhuc reservans nobis occultas divitias suas. Cantat autem Propheta tanquam praeteritum, quod per Spiritum sanctum praevidebat futurum, quia et quod futurum est, in Dei dispositione jam factum est. Et cantat de primo adventu Domini nostri Jesu Christi, commendando nobis illum, ut attendamus quam innumera beneficia et dona, et quantam gloriam Deus Pater nobis contulerit, illum mittendo, et pro nobis victimando, ut non simus ingrati, et idoneos nos praeparemus tantis beneficiis, et dicit ita: Domine, maledixisti terram, id est, humanam naturam in primo: benedixisti autem eam in secundo, factam tuam, id est, (0936B)a Verbo tuo assumptam. Et benedicendo avertisti captivitatem a Jacob. Quanquam per Jacob significetur populus ille qui in terram promissionis inductus est, et qui saepe prius propter peccata sua captivatus est et liberatus; tandem vero quia phrenetici medicum suum occiderunt, captivati, et per totum mundum dispersi sunt; plerumque tamen et verus posterior populus, id est, populus gratiae, per Jacob designatur, quia Jacob dedit praesentia pro futuris. Et quia dictum est quod Major serviet minori, et item: Non enim qui secundum carnem, sed qui filii promissionis sunt, reputantur in semine. Quae omnia proprie pertinent ad posteriorem populum. In hujus ergo designatione Jacob hic ponitur, et accipitur hic captivitas. Nulla, inquam, ille tantum populus captivus tenebatur, sed illa, inquam, totum humanum genus per praevaricationem primi parentis sub principe diabolo captivum tenebatur, venundatum sub peccato; a qua captivitate liberavit jam Dominus (0936C)quodammodo Jacob, remittendo peccata, et tandem vere liberabit. Quod autem adhuc in captivitate simus, Apostolus ostendit dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati et mortis. Quis autem sit liberator ab hac captivitate exclamans ostendit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei et hoc per Jesum Christum. Per hunc enim Mediatorem aversio ista captivitatis, de qua hic dicitur, facta est. Agnoscamus ergo captivitatem nostram, confiteamur captivitatem nostram, et liberabimur. Qui enim non intelligit hostem, non invocat libertatem, et sic non liberabitur. Remisisti iniquitatem, avertisti, inquam, captivitatem hoc modo, scilicet, quia iniquitatem, id est, peccatum plebis tuae, quod causa fuit captivitatis, remisisti. Quasi enim intensum erat peccatum, cum et ipso peccato et poenis peccati opprimebamur; remissum (0936D)vero est, quando ipsum peccatum per fidem et donatum fuit, et sola poena peccati remansit. Et ita dico remisisti, quia operuisti per fidem omnia peccata eorum, et actualia, et originalia. Non ut non videres ea, qui vides omnia, sed ut non punires ea. Et ideo dico operuisti peccata, quia omnem iram tuam, scilicet, et iram in actualia, et iram in originalia, mitigasti, per hoc, scilicet, quia non in aeternum punies. Manet autem ira, quia flagellas omnem filium quem recipis; et ita dico mitigasti, quod convertisti te ab ira consecutiva indignationis tuae. Quasi indignatio Dei fuit, quando Adam manum ad illicita extendit. Quam indignationem secuta est ira, id est, multatio poenae. Et sicut vita prior Adae aeterna fuit conditione, scilicet, si non peccaret, ita postquam peccavit, ira Dei fuit super eum aeterna conditione, scilicet, si non resipisceret; ab hac ergo ira avertit se Dominus, scilicet, in aeternum, si poeniteret.

Converte nos, Deus. Quo modo qui prius dixit (0937A)avertisti, dicit nunc Converte nos, Deus, et averte iram tuam? Sed nulli hoc inconveniens videtur, quia enim per spiritum vidit futurum, ideo praenuntiavit futurum; quia vero adhuc factum non erat, ideo nunc orat ut fiat, dicens ita: O Deus, tu conversus ad nos converte nos, quia es salutaris noster, cujus sola salvamur gratia, non per merita nostra; et convertendo nos averte iram tuam a nobis.

Nunquid in aeternum. Vere avertes iram tuam. Nam in aeternum non irasceris nobis, et nunquid irasceris? Utique non. Ex ira Dei mortales sumus, et ex ira Dei in terra in egestate et labore panem nostrum manducamus; hoc enim audivit, quando peccavit; quia in Adam omnes morientur. Ille Adam nos eramus, et quod ille audivit, secutum est et nos; non enim eramus adhuc nos, sed in illo eramus. Et ideo quidquid illi evenit, hoc secutum est nos ut moreremur, in illo quippe omnes fuimus. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt (0937B)jam natis filiis. Jam enim filii ad se pertinent, et parentes ad se; ideoque si nati filii tenuerint malas vias parentum suorum, necesse est ut portent et merita eorum. Si autem se mutaverint, et parentes malos imitati non fuerint, incipiunt jam habere suum meritum, et non meritum parentum. Usque adeo autem si te mutaveris, non obest tibi iniquitas patris, ut nec ei obsit, si te immutaveris. Et quia omnes in Adam fuimus, et quidquid illi evenit secutum est et nos ut moreremur, ideo quidquid caro nostra ad hanc mortalitatem accepit, ab illo deduxit, fragilitatem, scilicet, carnis, tormentum laboris, vinculum mortis, laqueos tentationis; haec enim omnia in carne nostra portamus. Et haec est ira Dei, quia est vindicta Dei. Quoniam autem futurum erat ut novi efficeremur credendo, et immortalitas nostra in resurrectione absumeretur, et novitas totius hominis per Christum reformaretur, ideo propheta, qui per Spiritum hoc praevidit, dicit: Nunquid in aeternum irasceris nobis? Utique non. Aut extendes (0937C)iram tuam, scilicet, ut non aeternaliter punias, a generatione carnali in spiritualem generationem? Utique non. Carnalis enim generatio mortalis fuit propter iram. Ista vero, id est, spiritualis, immortalis est in spem per misericordiam. Et quia nos nihil habebamus per quod nobis possemus conferre conversionem, ubi ipse revocaret nos aversos, nos fugitivos, ideo propheta ostendens non solum vivificationem nostram, sed etiam beneficium conversionis attribuendum ei esse, dicit: Deus, tu conversus. Quod sic continuatur: Vere non extendes iram tuam in hanc generationem, quia tu, Deus, conversus ad nos, non nos ad te, convertes nos, et sic vivificabis nos interius et etiam exterius per spem. Et ideo plebs jam non tua, sed sua, merito laetabitur in te, et bono suo laetabitur in te, quae prius malo suo laetabatur in se. Quaerendo enim gaudia in se, omnem luctum invenit de se. Quisquis ergo secure vis laetari, non laeteris in auro vel argento, vel in praediis, (0937D)aut etiam in claritate hujus lucis, sed in illa luce laetare quae de se dicit: Ego sum lux mundi; hoc enim dicens vocat te, vocatum convertit, conversum sanat, tibi sanato Liberatorem tuum ostendit.

Ostende nobis, Domine. Et ut laetentur in te, ideo ostende, id est, notifica nobis, Domine, in praesenti illum qui non solum misericors, sed ipsa misericordia emphatice est dicendus, quia multa per eum exhibita est mundo misericordia. Felix ille cui Dominus ostendit misericordiam suam. Non enim potest amplius superbire, quia dum ostenditur ei misericordia, docetur intelligere nihil se boni habere, nisi ab illo quod est omne bonum nostrum: illud utique bonum, quod nemo auferre potest, si tu tibi non aufers. Quidquid enim corpore possides, potest tibi aliquis auferre; Deum autem, quem corpore possides, nemo potest tibi auferre. Ostende nunc (inquam) nobis misericordiam tuam; et tandem da (0938A)nobis videndum salutare, id est, Salvatorem tuum. Quasi dicat: Novimus Christum tuum, videmus Christum tuum, non sicut illi viderunt qui eum crucifixerunt, sed sicut angeli vident et gaudent. Da ergo nobis salutare tuum. Dedisti jam hominem hominibus, da Deum diis. Arroganter viderunt dictum de nobis quod simus dii, si propheta non dixisset: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Filii quippe Dei sumus, et si nondum re, tamen spe. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quid exspectamus? ut permanendo in fide videamus quod credimus. Juxta quod Joannes evangelista dicens: Charissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparet quod erimus. Cum autem apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Et ipse Dominus in Evangelio: Si quis me diligit, sermonem meum servabit, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Manifestavit (0938B)jam quidem carnem carni, sed non divinitatem. Et ideo carnem carni manifestavit, ut cor fide mundaretur, et illud impleretur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Audiam quid loquatur. Ostende, inquam, misericordiam tuam, et ego, in quantum potero, idoneum me exhibebo, id est, cohibendo me ab omni strepitu saeculari, ut audiam, id est, ut intelligam quid Dominus loquatur in me per veritatem, id est, per rationem intus mihi praesidentem. Et ideo dico, ut audiam quid in me loquatur, quoniam vere loquetur mihi per ipsam rationem, hoc, scilicet, pacem hic, et pacem tandem super pacem venturam per misericordiam suam super plebem suam. Ad hoc venit misericors ille, ut credentes in eum, et hic pacem in conscientia sua haberent, scilicet, litigium cum vitiis, concordiam cum moribus optimis, et tandem haberent pacem super pacem, id est, perfectam pacem, in quam non valebit oppositum. De qua per Isaiam dicitur: Dabo vobis solatium verum, pacem super pacem. (0938C)Quod propheta per rationem a Spiritu sancto illuminatam vidit futurum, et ideo dicit ad nostram exhortationem: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, ut et nos cohibeamus nos a strepitu saeculari, ut idem audiamus.

Et super sanctos suos. Hic dividit plebem praedictam, scilicet, et in Judaeos et in gentes; et vocat Judaeos sanctos, id est, justificatos, quasi propter legem et prophetica scripta, et culturam veri Dei. Et est dicere: Dixi pacem venturam in plebem suam. Veniet autem haec pax, et super sanctos suos, id est, Judaeos, si convertantur ad cor; et praeterea in omnes eos qui convertuntur ad cor, hoc est, in gentiles. Quamvis enim Judaei aversi essent a corde, quia Dominum non propter se, sed propter terrena colebant, gentes tamen magis aversae a corde erant, quia etiam creaturam pro creatore colebant, et ideo quasi magis necessarium erat gentibus quam Judaeis converti ad cor. Et est in Judaeis converti cor, cognoscere (0938D)Deum propter se colendum, non propter aliud: in gentibus vero est converti ad cor, ut resculpendo quasi cor suum recognoscant creaturam inferiorem creatore, nec adorandam loco ejus. Et ut per haec visibilia ascendat ad contemplanda invisibilia ipsius, sicut ait Apostolus: . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .

Verumtamen prope timentes eum. Quasi dicat: Pax quidem communis erat Judaeis et gentibus, sed tamen ille per quem dabitur, propinquior erit Judaeis; non quod gratia eis vicinior sit, sed quia carnem ex eis accepit. Et hoc est quod dicit: Verumtamen salutare, id est, salvator ipsius, scilicet Domini, per quem Salvatorem pax dabitur, erit prope timentes eum. Timentes Dominum vocat Judaeos, quia et si timerent eum non propter se, sed propter terrena: tamen haec non a daemoniis ut gentes, sed ab ipso solo petebant. Prope autem eos ideo fuit, quia inde patriarchae (0939A)et prophetae; inde sanctum verum, in quo benedicendae sunt omnes gentes; inde virgo Maria, ibi natus est Christus, et nutritus; ibi praedicavit, et miracula fecit. Et de hac etiam gente dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Exponit autem propheta qualiter prope accipiat. Quasi dicat: Dico esse prope ut gloria, id est, ut gloriosus ille per quem omnis gloriosus glorificabitur, inhabitet in terra nostra, id est, carnem accipiat de gente nostra, et ibi inhabitet, juxta illud: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Misericordia et veritas. Habitabit, inquam, in gloria, in nobis: et in hac gloria, id est, in hoc capite glorioso obviaverunt (pro obviabunt) sibi misericordia et veritas, id est, in ipso tanquam in angulari lapide convenient duo parietes Ecclesiae e diverso venientes, in uno tamen angulo convenientes. Per veritatem accipit illos quibus credita sunt eloquia Dei, scilicet Judaeos, et quibus promissiones per carnalia factae fuerant, hoc est Judaeos: per misericordiam (0939B)vero illos, in quibus operata est gratia sola misericordia, non aliqua merita, id est, gentes. Non tamen quod aliquibus ex meritis gratia sit data, sed quia videbantur in Judaeis propter legis observationem, quasi aliqua praecessisse merita, gentibus vero nihil salvatione dignum inesse videbatur. De quibus Apostolus: Gentes autem super misericordiam honorare Deum. Obviaverunt sibi tamen hi duo parietes in illo angulari lapide, quasi dicente capite: Illos aversos, illos revocate mihi fugitivos. Inveniant me quaerentem se, qui noluerunt me quaerere. Per quod autem hoc factum est? Per hoc scilicet, quia justitia et pax hae duae virtutes osculatae sunt se, id est, convenerunt in eis Judaeis et gentibus. Multi oderunt justitiam, et volunt pacem habere; sed necesse est ut si quis justitiam impugnat, pacem non habeat. Sunt enim hae duae virtutes quasi duae sorores, quia altera non vult venire sine altera. Si quis ergo justitiam offenderit, pacem non habebit; quia non veniet pax, si non praecedat (0939C)justitia.

Veritas de terra. Ideo, inquam, justitia et pax in eis convenerunt, quia de terra de qua prius orta est falsitas, hoc est de ipsis hominibus, de ipsis nunc orta est veritas, id est, confessio peccatorum vera. Quod autem veritas ad confessionem pertineat, Joannes apostolus ostendit dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confiteamur, ipse fidelis et justus est, et dimittet nobis peccata, et emundabit nos ab omni iniquitate nostra. Et quia (quasi dicat) veritas de terra orta est, ideo justitia prospexit nos de coelo, id est, de Deo: hoc est, justificatio coelestis data est nobis, tanquam si diceret Dominus: Parcamus huic homini, quia ipse non parcit sibi. Ignoscamus ei, quia ipse non ignoscit sibi. Conversus est ipse ad se puniendum, convertar ego ad eum liberandum.

Etenim Dominus dabit. Ideo dico justitiam prospexisse de coelo, quia a nobis est omne malum. Inde (0939D)vero nobis est omne bonum, etenim (pro quia) Dominus dabit benignitatem. Cum tu enim aliquibus peccata tua confiteris et punis, quodam modo similis ei efficeris; quia incipis odisse quod ipse odit, et diligere quod ipse diligit, et mox ipse benignitatem, id est, hanc suavitatem et lenitatem dabit tibi, ut tu qui prius delectabaris injustitia, delecteris justitia: et qui prius gaudebas in furtis, modo gaudebis in eleemosynis: qui prius in rapinis faciendis, modo in tua dando, qui prius in ludis modo in hymnis, et sic per caetera. Dabit, inquam, Dominus benignitatem, et ita terra, id est, caro nostra dabit fructum suum, id est, faciet bona opera, scilicet opera misericordiae: et propterea dico dabit, quia justitia, id est, hoc quod nos confitemur et punimus peccata nostra, quae prima est hominis justitia, ambulabit ante eum, id est, ante Dominum praeparando viam, ei: et in via, id est, postquam talis via ei praeparabitur, tunc ponet in nobis gressus suos, id est, conformabit nos (0940A)vestigiis suis. Quantum enim ad hanc perfectionem, praecedit eum justitia praedicta. Nam ipse praecedit alio modo, quia principium est omnis bonae actionis et cogitationis nostrae. Possunt quae praedicta sunt ab Ostende nobis misericordiam tuam, partim alio modo legi, tanquam si sic dicat Propheta: Et ut plebs tua laetetur in te, ideo Domine ostende nobis misericordiam tuam, et da nobis salutare tuum, id est, mitte salvatorem nobis quem missurus es, et ego in quantum potero, idoneum me tantis beneficiis exhibebo ab omni strepitu exteriori, ut audiam quid loquatur in me per veritatem intus mihi possidentem Dominus Deus, id est, quid exigat a me pro tantis beneficiis. Et ideo dico quid loquatur, quoniam vere loquitur, id est, exigit a me veram pacem, scilicet litigium habere cum vitiis, et concordiam cum moribus optimis: pacem dico venturam super plebem, id est, quantum exiget etiam ab omni plebe sua. Et quae sit illa plebs dicit, scilicet veniet per auxilia super sanctos suos, ab ipsis sanctificatos, et maxime in eos qui (0940B)convertuntur ad cor.

Verumtamen prope timentes eum. Dico quia in omnes qui convertuntur ad cor, erit pax: sed tamen salutare, id est, salvatio ipsius vera erit prope perfecte timentes eum timore casto. Perfecte autem timentes eum sunt, quibus etsi ipse creator diceret, Ecce possidete aeternaliter haec vestra bona: tamen non illa ei praeferent, quia potius propter se ipsum eum timerent, quam propter illa: tales vero non sunt omnes ad cor conversi. Et ideo bene separatim dixit: Salutare ipsius est prope timentes eum. Et ad hoc est ibi, ut gloria immortalitatis et impassibilitatis: quae in Adam non inhabitavit, quia non perseveravit, tandem inhabitet etiam in terra, id est, in carne nostra. In qua gloria, misericordia et veritas obviaverunt sibi, id est, obviabunt sibi; quia tunc Deus veraciter implebit, quod prius misericorditer promisit; et hoc ideo, quia justitia et pax hic ante osculatae sunt se, id est, osculabuntur se in hominibus. Et (0940C)propterea osculabuntur se, quia veritas, id est, ille qui non solum verus, sed emphatice ipsa veritas est dicendus, ortus est de terra, id est, de virgine Maria; et per illum dabitur hominibus justificatio coelestis, quam comitabitur pax vera. Et vere per illum dabitur justitia, quia Dominus pater per eum dabit benignitatem, id est, peccatorum remissionem, et spiritualis gratiae ubertatem: et sic de terra nostra dabit fructum suum. Possunt et hi duo versus in hac lectione legi, sicut et in priori. Et vere terra nostra dabit fructum, quia justitia, id est, ille qui non solum justus, sed ipsa justitia est dicendus, ambulabit ante eum, id est, ante Deum patrem, conformando nos sibi, et sic faciendo viam in nobis. Et per hanc viam accedendo ad nos ponet gressus suos, id est, perfecte conformabit nos affectionibus suis et voluntati suae.

IN PSALMUM LXXXV. Oratio ipsi David. ARGUMENTUM. (0940D) Ipse David in angustia positus orat. Potest et Ezechiae convenire ab Assyriis obsesso. Aliter vox Christi ad Patrem.

EXPLANATIO. David significat Dominum salvatorem, sive quia interpretatio ejus manu fortis ac desiderabilis habetur, sive quia ex ejus stirpe carnem sumpsit, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Per totum psalmum orat Dominus Jesus Christus, in prima sectione dicens, quae ipsi tantum probantur aptari. Secunda pro membris suis, quorum ipse caput est, humilius deprecatur. Tertia ex sua iterum persona reloquitur, quod ad eum specialiter pertineat.

COMMENTARIUS. Inclina, Domine, aurem tuam. Oratio David. Dominus (0941A)filius David secundum humanitatem, Dominus autem et creator David secundum divinitatem orat in hoc psalmo in persona David servi, et ex persona servi. Cum enim unus Christus sit caput et corpus, quisquis in corpore Christi orat, quia unum quod cum ipso est, in persona ejus orat. Orat autem praefatus David pro resurrectione sua exteriori, et pro suorum nunc interim interiori, tandem vero exteriori; non quod ipse necesse habeat orare, sed ut nobis det formam orandi, sicut et exemplum vivendi. Et dicit ita: O Domine, inclina aurem tuam ad me, tanquam ad humilem, tanquam ad misericordiam indigentem. Quasi dicat: Non erigo ego cervicem, inclina tu aurem. Intelligo enim te sursum, me deorsum; te in altitudine, me in humilitate. Inclina, inquam, aurem, et exaudi me, id est, per effectum ostende quod exaudieris me. Et debes exaudire, quoniam ego sum inops in me et in meis, id est, reputo insufficientem, et misericordia indigentem, et sum pauper, id est, (0941B)humilis. Divitem enim et superbum Deus non exaudit. Ne tamen putet aliquis quod illos qui habent aurum et argentum, non exaudiat Deus. Abraham enim et Jacob et David multa possederunt, quos tamen Deus exaudivit, quia pauperes ejus erant. Omnis enim ille qui abjicit illud, unde posset superbire, et qui illud contemnit in se quod posset eum inflare, vere est pauper. De talibus enim pauperibus dicit Apostolus, scribens ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo et vero, qui praestat nobis sufficienter omnia ad fruendum.

Custodi animam meam. Quasi dicat: Ita dico exaudi me, ut custodias animam meam, ne ab obedientia recedat. Animam enim Adae non custodisti, et ideo in obedientia non permansit. Et ideo dico ut custodias animam meam, quoniam sanctus sum. Forsitan videtur alicui hoc illi soli convenire, qui peccatum non fecit, et qui solus omnium peccatorum est non commissor, sed dimissor; sed certe convenit etiam (0941C)membris suis. Indignum enim esset tam digno capiti membra nisi sancta coaptari. Aliter autem ipse sanctus est, aliter nos. Ipse enim sanctus sanctificans, nos autem sancti sanctificati, sicut ait Apostolus: Sed haec fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis: et si quis membrorum de se dicat, quoniam sanctus sum, non hoc erit superbia elati, sed confessio non ingrati. Custodi, inquam, animam meam, et ut custodias, salvum fac propter perseverantiam me servum tuum, sperantem in te, non praesumentem de se, quod facere debes, quia es Deus meus: non ego sum mihi Deus, id est, ex tuo nutu pendere volo, non ex meo, sicut voluit miser Adam. Miserere ergo mei, id est, meorum, Domine, resuscitando eos nunc interius, tandem vero exterius. Et debes misereri, quoniam ego clamavi, id est, irremisse operatus sum in eis, tendens ad te non ad aliud praemium, et hoc tota die, id est, assidue. Et ut miserearis, laetifica animam servi tui, quae videtur contristata ab inimicis, resuscitando (0941D)me exterius. Et ideo dico laetifica, quoniam, o Domine, ego non depressi ad terrena, sed levavi animam meam non contra te, sicut Adam, sed ad te eam levavi: quia omnem intentionem meam ad te direxi. Et merito ad te, quoniam tu, Domine, suavis es: quia apud te laetitia sine tristitia, et omnis suavitas; in terra vero omnis acerbitas. Et es mitis, quia portas nos, dum perficias nos, scilicet donec cor nostrum inveniamus ut oremus. Insurgunt enim nobis variae illusiones et phantasmata, quae cor nostrum impediunt, ne digne de te cogitet vel oret: sed patientia tua tandiu nos sustinet, quousque nos resipiscamus, et ad cor redeamus, et sic te oremus. Et es multae misericordiae, quia ubi nostra abundat iniquitas, superabundat gratia tua. Et quia etiam tua dona in nobis remuneras, quia das nobis velle, et pro bona voluntate perficere, et sic aeternaliter gaudere: et hoc facis omnibus invocantibus te, id est, qui te, non aliud vocant in se.

(0942A)Auribus percipe. Et quia multae misericordiae es, ergo Domine percipe auribus, id est, ostende in effectu te percepisse auribus orationem meam factam pro perseverantia meorum, et intende voci deprecationis meae, factae pro peccatis meorum: hic affectus magnus orantis notatur. Tale enim est cum dicit, Percipe auribus. Ac si dicat: Infige auribus tuis, ut inde non recedat, orationem meam. Et revera infigit ipse in auribus suis orationem nostram, si nos in cordibus nostris infigamus legem suam.

In die tribulationis. Et ideo debes percipere orationem meam, et intendere deprecationi meae pro meis: quia ego clamavi in eis ad te in die tribulationis, id est, toto tempore peregrinationis. Quandiu enim in hoc corpore sumus, a Domino peregrinamur. Nullus ergo Christianus putet se sine tribulatione esse, quia et si circumfluant ei omnia temporalia bona, tamen acriter tribulatur, quia ipsa peregrinatio est magna tribulatio. Et cuicunque tribulatio non est gravis, illi patria (0942B)non dulcis. Si autem attendamus quam sit misera peregrinatio, tota die erit tribulatio: quod tandiu erit, donec in patria sit exsultatio. Clamavi, inquam, ad te, Domine, in tempore tribulationis; et hoc inde apparet, quia tu exaudisti me; hic enim effectus manifeste declarat me clamasse ad te.

Non est similis tui. Et merito ad te clamavi, quia non solum in simulacris daemoniorum, quae homines stulti faciunt et venerantur pro diis, sed nec etiam in diis (gratia tua deificatis) est aliquis similis tibi in potestate; et non aliquis angelorum vel hominum, qui sit secundum opera tua, quia tu solus nullo adjutus facis quidquid facis; alii vero omnes quidquid agunt, per te agunt. Et quia tu talis es, ideo omnes gentes quascunque fecisti, id est, creasti in operibus bonis, venient ad te passibus fidei. Et qui prius veniebant Jerusalem ad orandum, modo adorabunt coram te, unusquisque in conscientia sua, ubi te praesentem habet. Omni enim conscientiae bonae praesens est Deus. Et qui prius glorificaverunt nomen suum, modo glorificabunt per (0942C)bona opera nomen tuum. Et merito, quoniam tu solus es magnus, implens scilicet omnem locum, quia ubique praesens es, alii vero omnes parvi sunt. Et tu solus es faciens mirabilia, id est, resurrectionem interius mortuorum, et humani generis reparationem. Et ideo tu solus haec facere potes, quia tu solus vere es Deus.

Deduc me, Domine. Et quia tu solus es verus Deus, qui facis mirabilia, ergo Domine deduc, id est, de virtute in virtutem duc me, id est, meos positos in via tua, id est, positos in corpore meo, qui sum via tua, id est, ad te perducens. Et ingrediar ego in meis, id est, vivant mei in hac vita, quae ingressus est ad futuram, in veritate tua, id est, in veritate praeceptorum tuorum. Possumus etiam per viam accipere praecepta, ut quod sequitur (scilicet ingrediar in veritate tua) sit determinatio viae. Ingrediar, inquam, in veritate tua, et laetetur per spem cor meum, ita tamen ut timeat nomen tuum. Nondum enim est laetitia (0942D)sine tristitia, cum autem hoc mortale induet immortalitatem, et mors novissima destruetur, tunc demum erit laetitia. Nondum est plena securitas, quia nondum est perfecta jucunditas. Si autem nulla jucunditas esset, deficeremus: aut si plena securitas esset, male exsultaremus. Et ideo cum dicit: Laetetur cor meum, ut timeat; rogat ut laetitiam Dominus tribuat, et etiam timorem incutiat. Quoniam et alibi dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et Apostolus ait: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operantes.

Confitebor. Et vere deduces meos, quia etiam in praesenti confitebor tibi in meis, in toto corde meo, id est, ita ut nullum angulum cordis excipiam, et in aeternum, id est, in aeterna vita, quae futura est, glorificabo nomen tuum. Beati enim qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.

Quia misericordia tua magna est super me. Et ideo merito confitebor tibi nunc, et glorificabo nomen tuum (0943A)in aeternum in futuro: quia misericordia tua magna futura est super me et super meos. Et ostendit, quae sit illa misericordia, scilicet quia tu jam eripuisti dispositione, et eripies in re animam meam ex inferno inferiori. Est quaedam coelestis regio Angelorum, in qua est vita ineffabilium Angelorum gaudiorum, ubi immortalitas et incorruptio vigent, et ubi omnia per donum et per gratiam Dei immutabiliter permanent; et haec dicitur superna regio. Et est alia regio, ubi caro et sanguis, et omnis mortalitas viget, spes fragilis et omnia caduca et fluxa. Et haec comparatione illius dicitur inferna regio, vel infernus. Et merito, quia locus mortuorum plenus. Corpus enim mortuum est propter peccatum, ut Apostolus ait. Non mortuum quod sit, vel ab anima separatum; sed etsi corpus nostrum sit animatum, tamen tot poenis peccati est affectum, quod est quasi mortuum ad comparationem illius corporis, quod futurum est in nobis, quando in coelestem habitum commutabitur. (0943B)Hujus inferni comparatione infernus inferior potest dici communiter locus ille, quo post hanc vitam descendunt animae sive aeternaliter damnandae, sive temporaliter puniendae. Ad hunc utrumque infernum misit Dominus Pater Filium suum, undique nos liberans: ad superiorem quidem nascendo, ad inferiorem moriendo. Sanctissima enim illa anima a divinitate separata illuc descendit, ut suos inde deduceret, qui detinebantur in tenebris: et qui ibi non remansit, sed inde cum triumpho rediit, juxta illud: Quia non derelinques animam meam in inferno, etc. Et ideo dicit: Eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Potest etiam quantum ad membra accipi hoc modo, ut in locis poenalibus superiorem et inferiorem locum tanquam superiorem et inferiorem infernum intelligamus: et accipiamus superiorem locum, ubi sancti viri, Abraham scilicet, et Lazarus in sinu ejus, et alii ante adventum Domini in quiete quadam servabantur; inferiorem vero locum intelligamus, ubi superbia divitis erat damnata cum aliis aeternaliter puniendis. (0943C)Et quod ille locus superior esset, iste inferior, hoc Evangelista testatur, dicens: Elevans autem oculos dives, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. Non enim oculos elevaret, nisi quod sursum erat, aspiceret. Et est dicere secundam hanc sententiam: Eruisti animam meam, id est, meorum. Et si quidem in superiorem infernum ad tempus purgandi vacatis illis liberasti ( sic ). A quibus nisi liberarentur, vere illuc praecipitarentur, tunc etiam eos inde eruisti. Sicut aliquis diceret medico: Liberasti me de morte; non quod mortuus esset, et ille eum resuscitasset, sed quia dedit ei potionem aliquam, quam nisi dedisset, mortuus esset. Solet et alia sententia hic dici, scilicet ut utrumque infernum in hac vita accipiamus. Superiorem quidem infernum in actualibus, inferiorem vero in criminalibus. Sed non oportet ut separatim dicatur, quia in superiori quodam comprehenderunt. Et dicit in hoc loco beatus Augustinus: quia quicunque horum (0943D)praedictorum sive sit, sive non sit, credat, nemo tamen putet eum temerarium affirmatorem, sed verbi Dei fidelem persecutorem.

Deus, iniqui insurrexerunt super me. Ideo dico, quia tu eripies animam meam et meorum ex inferno inferiori, quia cogar ego, et cogentur et mei illuc descendere. Nam ideo, Deus, iniqui Judaei insurrexerunt? id est, insurgent super me, ut deprimant me. Insurgent etiam iniqui, id est, quicunque persecutores pravi in suos, quia quae restant passionum Christi, necesse est ut compleat in corpore suo. Et non solum (quasi dicat) iniqui de minoribus Judaeis insurrexerunt super me, sed etiam Synagoga potentium, id est, congregatio superborum principum, quaesierunt animam meam non ad imitandum, sed ad perdendum. Et non proposuerunt te in conspectu suo, id est, non consideraverunt te in me, sed me tantum, hominem, vel non proposuerunt te in conspectu suo, scilicet ut mihi innocenti parcerent. Tunc enim Deum ante (0944A)oculos cordis haberent, si attenderent ipsum esse innocentem hominem, aut non solum hominem, sed et Deum, et sic ei parcerent.

Et tu, Domine. Ipsi, inquam, insurrexerunt super me, et ideo tu, Domine, Deus miserator in exhibitione, et misericors in affectione. Patiens, quia patientia tua nos ducit ad poenitentiam. Et multae misericordiae, quia non solum remittis peccata, sed etiam remuneras in nobis tua dona, et verax in promissionibus tuis. Tu, inquam, talis et talis respice in me, quem putant despexisse me, et miserere mei resuscitando, da imperium tuum, id est, judiciariam potestatem tuam mihi puero tuo, id est, servo tuo. Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia Filius hominis est. Et est dicere: Qui prius apparui contemptibilis, appaream terribilis: qui veni judicandus, veniam judicaturus: qui ostendi in passione patientiam, ostendam in judicio potentiam. Da, inquam, imperium puero tuo, et ut des salvum fac per (0944B)perseverantiam me Filium non servi tui, sed ancillae tuae solius, scilicet illius quae angelo respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et postquam me feceris per perseverantiam, fac mecum, id est, fac in me signum in Jona ostensum, juxta illud: Generatio prava et adultera signum quaerit; sed non dabitur ei signum, nisi Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas, etc. hoc est dicere, Resuscita me. Quod signum est in bono, vel futurum est multis in bonum, id est, ad salvationem. Meum ideo ponit, quia et Deus Pater eum resuscitavit, quod testatus est, dicens: Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud, fac, inquam, mecum signum, ut qui oderunt me, videant et confundantur nunc salubriter et utiliter, qui confundendi erant perniciose et inutiliter. Quid, inquam, videant? Hoc scilicet: Quoniam tu, Domine, adjuvisti me ne deficerem in tribulatione, et consolatus es me resurrectione.

IN PSALMUM LXXXVI. Filiis Core psalmus cantici. ARGUMENTUM. (0944C) Praecaptis decem tribubus Assyrii, quamvis obsiderent Jerusalem, non tamen debellare potuerunt. Aliter vox apostolica de Ecclesia.

EXPLANATIO. Filiis Core fidelibus significat Christianis, quibus Propheta civitatem Dei praedicat, ut eis tantae gloriae major audiatur affectus. Aliter omnes pene psalmi, qui filiis Core titulantur, laetitia pleni sunt, non enim secuti iniquitatem patris, alienum a Deo ignem libidinosum assumunt, sed hoc amantes quod diligit Dominus, de civitate Dei gloriosa loquuntur. In prima parte propheta loquitur ad fideles, coelestem praedicans civitatem. Secunda Dominus Salvator eam diversorum nominum allusione credituram esse pronuntiat, increpans Synagogam, quare ipsa non cognoverit Deum, cui fides gentium devota crediderit. Tertia parte propheta uno versu futuri saeculi beatitudinem tangit, quae partes diapsalmatum (0944D)quoque sunt interpositione discretae.

COMMENTARIUS Fundamenta ejus in montibus. Psalmus, id est, haec operatio, constitutio scilicet civitatis, de qua hic agitur. Quae operatio est cantici, id est, pertinet ad spirituale gaudium: quia omnibus qui ad hoc intendunt, ut in illo aedificio sint, spiritualiter est inde gaudendum: proponitur filiis Core, id est, Christi. Ut si veri sunt filii, satagant in contextu illius aedificii poni. Cantatur enim et commendatur nobis quaedam civitas in hoc psalmo, cujus cives sumus in quantum Christiani sumus, et a qua peregrinamur, quandiu mortales sumus, et ad quam per viam ejus tendimus; quae quasi dumetis et sentibus interclusa, non inveniebatur, donec rex ipsius civitatis se nobis fecit viam, ut perveniremus ad eam. In Christo ergo ambulantes, et adhuc peregrinantes, et desiderio suspirantes, cujusdam ineffabilis laetitiae illius civitatis, sic cantemus (0945A)ut desideremus: et videamus quam ardentes amatores illius civitatis illi erant, a quibus nobis sunt haec praedicta atque cantata, et quanto affectu ab illis nobis sunt commendata, quem affectum fecit eis timor civitatis, amorem autem Spiritus sanctus infundit eis. Hoc ergo spiritu repletus et fervens quidam civis, qui de desiderio et amore illius civitatis multa secum volvebat, et interius meditabatur, in hanc vocem erumpit, quasi de ea aliquid ad quod ejus posset referri, praedixerit. Quando autem de ea non dixit, qui de ea, ex quo cognovit, corde non tacuit? Utique semper de ea dixit. Et est, quasi dicat: Mira quidem et ineffabilia de civitate illa sunt dicenda: ego autem hoc solum de ea dico, quod fundamenta ejus sunt in montibus sanctis, hoc est, sancti montes, in quibus haec civitas aedificatur, sunt etiam fundamenta ejus. Et quasi diceretur: Cujus ejus? Dicit Sion, id est, Jerusalem superna est quaedam civitas, cujus portas diligit Dominus super tabernacula Jacob. Sanctos montes vocat patriarchas, prophetas, apostolos et alios (0945B)doctores summos, qui propter fidei constantiam et virtutum eminentiam montes dicuntur; et hi sunt fundamenta hujus civitatis, quia infirmitas nostra in eis nititur, quia per eorum auctoritatem corroboratur. Et est aliter in hoc aedificio vivo, quam in quolibet mortuo et terreno aedificio. In terrenis enim aedificiis aliud sunt fundamenta, aliud lapides, unde construitur aedificium, aliud portae, aliud habitatores. In hoc vero spirituali aedificio sancti montes, quos fundamenta esse diximus, sunt cives, qui ideo de ipso loquebantur, ut alios cives exhortarentur: et lapides vivi et quadrati, de quibus contexitur aedificium, sunt et portae. Quadrati vero lapides ideo dicuntur, quia sicut quod vere quadratum est, in quamcunque partem cadat, stabile est, velut tali in aleis: quicunque in hoc aedificio sunt, tales sunt quod quaecunque tribulationes vel pressurae immineant, per quas quasi cadere viderentur, tamen non cadent ullis tentationibus. Portae quoque sunt praedicti montes, (0945C)quia per eorum doctrinam ad cognitionem veritatis accessum habemus. Sciendum autem, quia licet dixerimus plura in hoc aedificio esse fundamenta, unum tamen principale est ejus fundamentum, fundamentum scilicet fundamentorum, de quo ait Apostolus: Fundamentum aliud nemo ponere potest, praeter quod positum est, id est, Christus. Et hic idem est lapis in hoc aedificio angularis, tenens duos populos tanquam duos parietes, e diverso venientes, et in uno angulo convenientes. Qui lapis angularis et in summo est et in imo: quia et in his qui jam sursum sunt, et in his qui adhuc in terra deorsum (quod non potest esse quantum ad humanitatem, sed quantum ad divinitatem) quae ubique praesens est, quia totum est in similitudinibus, nihil in proprietatibus. Et hoc maxime considerandum est in hoc aedificio; quia non de imis ascendit ad summa, sicut alia aedificia, sed de summo tendit ad ima. Christus enim qui est fundamentum, est vere summum. Qua superaedificantur, (0945D)inferiores sunt. Dicuntur autem duodecim portae hujus aedificii et una porta. Una quidem propter Christum, qui se ipsum portam vocat dicens: Ego sum ostium, per me si quis, et reliqua. Duodecim vero propterea dicuntur, quia duodenarius numerus constat ex quatuor et tribus; et ad hujus constructionem vocantur non de una parte aedificii tantum, sed de omnibus quatuor partibus mundi, et hoc per cognitionem sanctae Trinitatis: has itaque portas Sion diligit Dominus super omnia tabernacula Jacob, id est, plus quam omnia legalia instituta veteris populi, quae fuerunt significativa praedictorum, et iliorum quae nunc sunt in Ecclesia. Per Jacob enim carnalis populus hic accipitur, per tabernacula vero legalia instituta, quae ad tempus fuerunt apposita.

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quasi dicat: Merito diligit Dominus portas tuas, quia, o civitas Dei, gloriosa dicta sunt de te, a prophetis scilicet, etiam ab ipso Domino, cum diceret ad Judaeos: Amen dico (0946A)vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Civitatem Dei dicit coelestem Jerusalem, ad differentiam terrestris propter dignitatem.

Memor ero Raab. Vere gloriosa dicta sunt de te. Nam etiam Dominus hoc gloriosum dixit de te, o Sion, scientibus me, id est, cognoscentibus potentiam meam et voluntatem meam, et ideo aedificantibus te: Illis ero memor, id est, memoriam faciam Raab et Babylonis, scilicet talis etiam qualis fuit Raab et Babyloni, conversos in aedificio tuo ponant. Raab meretrix fuit in Jericho, quae legatos Israelitici populi ad explorandum missos hospitio suscepit, et illos abire permisit, atque eos sub juramento promittere sibi fecit, ut sicut ipsa conservaverat, ita ipsi cum civitatem illam caperent, eam et domum suam custodirent. Illi autem acquiescentes, praeceperunt ei ut in eversione civitatis coccineum funem de fenestra sua suspenderet, quod ita fecit, et liberata est. Interpretatur autem Raab superba, Jericho vero luna: et per lunam defectio mortalitatis designatur. (0946B)Intelligitur vero per Raab generalis fornicaria, id est, gentilitas, quae in Jericho erat, quia solo terrenitatis defectui inhaerebat: et superba erat, quia creaturam Creatori praeponebat. Quisquis autem de gente illa legatos Israelitici populi, id est, praedicatores veritatis accipit, et passionem Christi, quae per coccineum, id est, rubicundum funem designatur, de fenestra rationis suspendit, id est, si rationabiliter eam credit: iste salvabitur, cum Jericho in aeternae destructionis ignem tradetur. Babylon quoque confusio interpretatur, per quam maxime terrena cupiditate confusi designantur, qui etiam conversi et mundati ponuntur in civitate Dei, et hoc gloriosum Dominus de ea dixit. Idem est enim cum dicit: Haec civitas mundat omnia immunda, et dirigit omnia confusa.

Ecce alienigenae. Dicit quasi praeteritum, quod per spiritum praevidit futurum. Quasi dicat: Ecce completa sunt gloriosa dicta de civitate Dei, non jam ipsi, sed immutati. Per alienigenas accipe omnes (0946C)mente alienos a populo Dei, id est, persecutores. Per Tyrum, quae Hebraice dicitur Sor, quod tribulatio vel angustia interpretatur, illi designantur, in quorum animam malo merito suo omnis tribulatio et angustia erat futura, si non resipiscant. Per populum autem Aethiopum maximi in peccatis denigrati et desperatissimi.

Nunquid Sion dicet, homo. Non solum illud gloriosum, quod praediximus, sed etiam hoc aliud gloriosum de civitate Dei dictum est, scilicet quod quidam et natus est in ea, ut homo propter nos, et ipse Altissimus, id est, eus ante nos quia Deus, fundavit eam. Nec mirum si ille qui creavit matrem, de qua nasceretur, fundavit etiam civitatem in qua nasceretur. Et, o Sion, nunquid homo tantum dicet, id est, praesumet hoc exponere aut intelligere? Quasi dicat: Certe nunquam homo per se, id est, sine Spiritus sancti illuminatione poterit ad hoc aspirare. Sion eamdem accipit, quam prius. Nec te turbet quod in (0946D)civitate Dei, quam coelestem Jerusalem esse praediximus, homo nasci dicitur: quia non solum Ecclesia superna, sed etiam praesens coelestis Jerusalem vocatur, quia eadem est et illa et ista. Et ut ait Apostolus: Nostra conversatio est in coelestibus, in qua scilicet in praesenti Ecclesia natus est Christus, quamvis de Judaeis nasceretur: quia beata virgo Maria propter fidem, quam habuit, revelandae adhuc Ecclesiae membrum fuit.

Dominus narrabit in scripturis. Quasi dicat: Licet non sit hominis dicere aut intelligere illud, scilicet quod et homo natus est in ea, et fundavit eam: tamen certum et verum est, quia Dominus qui nec fallit nec fallitur, et narravit et narrabit illud in scripturis non Aristotelicis aut Platonicis, sed populorum, id est, in scripturis directis ad populos corrigendos et docendos. Et in scripturis principum, id est, quas principes et scripserunt et docuerunt: principum dico non quorumlibet, sed horum, id est, magnorum principum (0947A)qui scilicet fuerunt in ea civitate construenda, principes accepit hic sanctos apostolos et alios constitutores Ecclesiae, qui etsi pauperes et piscatores fuissent, primatum tamen super omnes principes saeculi obtinent, quod res ipsa docet.

Quisquis enim Romam Christianorum tendit, magis gaudet habere memoriam Petri piscatoris, quam curet visere palatium Neronis imperatoris. Sciendum quod beatus Augustinus superius hanc litteram ponit: Mater Sion dicet, homo. Et est alia continuatio, quasi sic diceretur: Quomodo hoc erit, ut alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum in illa sunt civitate? Hoc modo, scilicet, quia quidam talis nascetur, qui et potens erit, et idoneus ad illos introducendum. Nam quidam dicet, o mater Sion, ut quilibet alius homo. Et hic est talis qui et natus est in ea, homo propter nos et ipse ante nos fundavit eam. Sententia non mutatur. Et est, quasi dicat: Per hoc scitur et ratum habetur quia Dominus et narravit et (0947B)narrabit hoc in Scripturis populorum, etc.

Sicut laetantium. Quandoquidem, o civitas Dei, tot et tam gloriosa dicta sunt de te, et montes sancti sunt fundamenta tua, et Dominus diligit portas tuas; ergo habitatio omnium habitantium in te est, sicut laetantium. Quasi dicat: Habitatio quidem terrenae civitatis est, sicut plorantium et tristantium; tua autem habitatio est laetantium, id est, laetitia perfruentium. Pereunte enim necessitate, peribunt omnia opera necessitatis, et sola laetitia sequetur. Et ideo dicit quia erit laetantium habitatio. Et ne curramus ad terrenam aliquam laetitiam, putantes hanc esse illam, ideo sicut apposuit, ut sciremus quod nihil haec ad illam, nisi per similitudinem solam.

IN PSALMUM LXXXVII. Canticum psalmi filiis Core, in finem pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitae. ARGUMENTUM. (0947C)Aliter vox Christi de passione sua ad Patrem.

EXPLANATIO. Melech interpretatur chorus, divina verba decantans, et quod additur, Ad respondendum, significat organa musica praevenisse, et chorum respondisse solemniter, mystice innuens Domini passionem, quae hoc psalmo cantatur, Ecclesiam concorditer imitari debere. Nam et Eman Israelitam, qui frater ejus, et vir videns Deum interpretatur, eumdem fidelium populum denuntiat. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis. Est autem Eman filius Joel, filii Samuel, de familia Caath, filii Levi, unus de cantoribus quos David in collocatione arcae praefecit reliquis ad canendum. Hieronymus hunc titulum ita exponit: Psalmus iste refertur ad fidem, et filiis Core praecinentibus, omnis in eamdem vocem respondit chorus Eman Israelitae sensu prudentiaque compositus. Arnobius ita in hujus psalmi titulo: Nominantur quidem filii Core, sed psalmus canticum suum pro Melech dirigit, et dat intellectum (0947D)Eman Israelitae. Melech Hebraei destitutum vocant, Eman inopem. Ergo ad destitutum et pauperem sermo est, illum credo, quem relinquentes solum discipuli fugerunt; qui cum dives esset, pauper pro nobis factus est. Per totum psalmum Dominus loquitur. In prima deprecatur auxilium per similitudines varias, contemptum suum referens, quem a Judaeis erat perpessurus. Secunda quae sit passurus enumerat, asserens mortuos a medicis non esse suscitandos, ut possint Domino confiteri. Tertia negat misericordiam Domini sepultos edicere, aut perditos laudes Domini personare, propterea resurrectionem sibi celerrimam venire deprecatur. In qua oratione perseverans loquitur, a parte membrorum diversas commemorans passiones, quas tam ipse quam ejus plebs sustinuit devota.

COMMENTARIUS. Domine, Deus salutis meae. Canticum psalmi filii Core pro Maheleth ad respondendum, in finem. Intellectus (0948A)Eman Israelitae, vel Hiezrahelitae, vel tamen Hiezraitae. Agit in hoc psalmo caput nostrum de passione et resurrectione sua, accumulando tribulationes et miserias, quas pro nobis passus est, ut tanto magis nos reddat attentiores et promptiores ad condigne sibi respondendum. Et quoniam haec actio ad laetitiam et gaudium nostrum spirituale pertinet, quia ejus mors nostra vita, ejus damnatio nostra justificatio; ideo psalmus iste dicitur canticum psalmi, et proponitur hoc canticum filiis Core, id est, Christi pro Maheleth ad respondendum. Maheleth Hebraice, chorus dicitur Graece, et chorus est multitudo concorditer canentium, et ponitur pro concordia. Et est dicere: Proponitur hoc tantum filiis Chorae, pro Core, ad respondendum, ut sit chorus concorditer respondens illi praecentori suo. Qualiter autem sit ei respondendum, Petrus apostolus insinuat dicens: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Idem (0948B)quoque Joannes ostendit dicens: Sicut ipse animam posuit pro nobis, ita et nos pro fratribus debemus ponere animas. Et hoc tantum in charitate, quia dicit Apostolus: Et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Huic quippe praecentori sancti martyres principaliter et digne responderunt. Nec tamen denegandum est, quin et illi respondeant, quia et si persecutorem non patiuntur exterius, tamen seipsos mortificant interius: et in ea semper sunt voluntate, ut, si necesse sit, non dubitent pro fratribus animas ponere. Proponitur, i quam, filius Core ad respondendum, ipsis dico tendentibus per responsionem istam in finem aeternarum coronarum, id est, ad gloriam immortalitatis et impassibilitatis. Et est hoc canticum intellectus Eman Ezrahitae. Eman interpretatur frater ejus. Illi autem sunt fratres ejus, qui ita intelligunt sacramentum crucis ejus, ut non solum non erubescant, sed ut in ea glorientur, velut ille qui dixit: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri (0948C)Jesu Christi. Unde hoc canticum merito intellectus Eman dicitur, Eman, dico, Israelitae. Omnis enim qui sicut intelligit, talis est, de quo potest dici: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est. Hiezrahelita autem, vel Hiezraita, Orientalis advena interpretatur. In Oriente enim nos Dominus posuit, quando Adam in abundantia virtutum constituit; sed per praevaricationem de Oriente cecidimus in Occidentem, id est, in hanc ignorantiam et in hanc mortalitatem. Si autem repatriare volumus, necesse est ut exsilium nostrum attendamus, et praecentori nostro respondere concorditer satagamus, quod omnis qui vere frater est facit. Sciendum autem quod beatus Augustinus dicit istum psalmum inter caeteros de passione conscriptum, nec minus pro Maheleth ad respondendum necessarium, non ob aliud sic specialiter intitulavit, nisi propter variationem et fastidii revelationem. Aut si alia causa est cur titulus alterius psalmi alteri non possit convenire, cum multum (0948D)laboraverit, dicit se non potuisse invenire. Dicit etiam quia si aliqui ante eum dixerunt inde, vel scripserunt, aut non profuerunt tarditati suae, quia non potuit intelligere; aut non satis fecerunt exspectationi suae, quia infirmum fuit quod dixerunt. Audiamus ergo in hoc psalmo Dominum praecentorem nostrum, et audiamus quo modo chorus suus ei respondeat imitatione vel gratiarum actione. Ei dico sic dicenti: Domine Deus auctor salutis meae et meorum. Et merito, quia ego clamavi, id est, irremisse egi coram te, non ad aspectum hominum. Et hoc in die et in nocte, id est, et in prosperitate et in adversitate. Ille enim vere et die et nocte clamat, quem nec extollit prosperitas, nec frangit adversitas. Dominus Deus, inquam, intret ad te oratio mea facta non in labiis exterius, sed in tuo conspectu, id est, in corde, ubi tu conspicis. Vel si in conspectu tuo non habeatur, tunc simpliciter ita dicetur: Intret oratio mea in conspectum tuum, id est, acceptabilis sit tibi oratio (0949A)mea. Tractum enim est ex eo quod legati illi qui aliquam legationem acceptabilem principi afferunt, mox ante eum intromittuntur.

Inclina aurem tuam ad precem meam. Idem videtur per alias voces dicere. Nihil enim aliud est auris inclinatio, quam misericors exauditio. Et utique tunc inclinat nobis aurem, si nos non erigamus cervicem.

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Et ideo rogo ut inclines mihi aurem, quia patior necessitatem. Anima enim mea repleta est malis. Quibus malis? Non utique vitiis, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; sed humanis malis, scilicet, tristitia, tribulatione, dolore. Compatitur enim anima carni suae, quando inevitabiliter imminet dolor ipsi carni. De his malis quippe dixit: Tristis est anima mea. Haec autem, id est, hos affectus humanae infirmitatis non conditione necessitatis, sed voluntate miserationis suscepit, sicut et carnem et ipsam etiam mortem. (0949B)Transtulit enim in se membra sua, ut si forte aliquod membrum suum inter corporales tribulationes atque molestias contristaretur, aut dolore contingeretur, non ideo putaret se alienum a misericordia ejus. Et ut ostenderet haec non esse vitia, sed humanae infirmitatis indicia. Et ideo (quasi dicat) dico quia anima mea repleta est malis, quia vita mea appropinquavit inferno, id est, morti. Possumus etiam per mala hic accipere tristitiam et dolorem compassionis, quam ipse habuit, quia vidit illos quos venerat reficere, potius a veritate deficere, et in tanto scelere se polluere. Juxta quod Apostolus ait: Magna tristitia, et continuus dolor menti meae pro fratribus meis secundum carnem, qui sunt Israelitae.

Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Ideo anima mea repleta est malis, et vita mea appropinquavit inferno, quia aestimatus sum ab illis, quorum mortuos veneram suscitare, infirmos curare, (0949C)ipsos eosdem a peccatis liberare; esse cum descendentibus in lacum, id est, par esse illis qui descendunt in lacum, id est, in profundam miseriam vitiorum hujus vitae. Vel in lacum, id est, in inferiorem infernum. Et factus sum etiam reputatione illorum, sicut homo sine adjutorio, id est, velut destitutus ab omni auxilio, quia dixerunt: Persequimini et comprehendite, quia non est qui liberet eum. Talis, inquam, ab eis reputatus sum, cum tamen essem solus liber inter mortuos. Vere enim mors illius libera fuit, non coacta, quia potestatem habuit animam ponendi, et iterum sumendi. Per hoc etiam liber inter mortuos fuit, quia nec praecedentem causam mortis, id est, peccatum habuit, nec sequentem poenam timuit.

Sicut vulnerati dormiens in sepulcris, quorum non es memor amplius. Hoc est dicere: Ego vulneratus lancea, aestimatus sum ita mortuus ex coactione, sicut alii vulnerati non quilibet, sed qui mortui sunt, (0949D)et dormiunt in sepulcris exspectantes resurrectionem, et ita dormierunt, quod tu non es amplius memor eorum, quantum ad commutationem in melius.

Vel aliter: Aestimatus sum ab eis sicut vulnerati, id est, transfixi sagittis divinae adversationis, hoc est, sicut prorsus intus excaecati, dormientes in sepulcris, id est, acquiescentes sibi in operibus mortuis, quorum tu non es amplius memor per reparationem.

Et ipsi de manu tua repulsi sunt. Quasi dicat: Putaverunt me, inquam, o Domine, destitutum tuo auxilio, et ideo ipsi potius repulsi sunt, et interius et exterius de manu tua, id est, de protectione misericordiae tuae.

Posuerunt me. Merito repulsi sunt de manu tua, quia ipsi posuerunt me prava reputatione sua in inferiori lacu. Superius per lacum accepimus profundam miseriam hujus vitae, et inferiorem infernum; hic autem, plus accipimus, scilicet, profundissimam (0950A)damnationem sceleratorum, et hic tandem. Et ideo (quasi dicat) posuerunt in lacu inferiori, quia acceperunt me in tenebrosis, id est, inter datos tenebris et carentes lumine veritatis. Et etiam in umbra mortis, id est, inter illos quia adeo sunt perditi, quod jam umbram, id est, similitudinem mortis in se ostendunt.

Super me confirmatus est. Quasi dicat: Hoc etiam male reputantes de me dixerunt, quia non tantum ira tua, Domine, ad tempus esset super me, sed furor tuus est confirmatus, ut maneat super me et hic et in futuro. Et hoc etiam dixerunt, quod tu induxisti in dispositione tua super me omnes fluctus tuos, id est, et praesentem tribulationem et aeternam damnationem.

Longe fecisti notos meos a me. Quasi dicat: Ad majorem cumulum miseriae meae hoc etiam additum est, quia tu fecisti, id est, fieri permisisti longe a me si non loco, tamen affectione notos meos, id est, illos qui et viderant miracula a me facta, et intellexerant (0950B)opera mea. Et vere longe facti sunt, quia posuerunt me sibi tanquam abominationem. Satis enim ille aestimavit eum abominationem, qui coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Traditus sum ab uno illorum, et tamen non egrediebar, id est, divinitatis potentiam non ostendebam. Et ideo oculi mei languerunt, id est, in mortem datus sum: ut simpliciter sit descriptio mortis. Vel oculi, id est, etiam perfectiores in corpore meo, per quos ego aliis prospiciebam, languerunt, id est, a me defecerunt prae inopia, id est, quia solam paupertatis formam, non divinitatis divitias exhibebam.

Clamavi ad te, Domine. Quasi dicat: Quanquam tot molestiis circumventus essem, tamen non ideo defeci a meo proposito, quia, o Domine, clamavi, id est, irremisse egi ad te promerendum; et hoc non ad horam, sed tota die, id est, toto tempore militiae meae. Expandi manus meas, id est, ostendi bona opera mea, ut aliis exemplum darem, respiciens (0950C)non ad os hominum, sed ad te.

Nunquid mortuus facies mirabilia. Quasi dicat: Quia, Domine, ad te clamavi, quia tota die manus meas expandi, ergo recompensa mihi, et resuscita me, ut per me resuscitatum facias mirabilia, id est, reparationem vivis, quia per me mortuum, id est, non resuscitatum non facies mirabilia mortuis. Hinc talis per disjunctionem syllogismus videtur posse fieri: Cum constet quod facturus sis reparationem per mortem meam, aut per me mortuum tantum, id est, non resuscitatum, facies mirabilia mortuis, aut per me resuscitatum et vivum vivis; sed per me mortuum non facies mirabilia mortuis; ergo per me vivum vivis. Assumptione ponit in libro sub interrogatione cum dicit: Nunquid per me mortuum tantum facies mirabilia mortuis? Quasi dicat: Impossibile est hoc fieri. Mortuos accipit hic interius et exterius mortuos, qui jam ad sibi condignas poenas descendunt, et ideo impossibile est eos amplius reparari, (0950D)quia in inferno nulla est redemptio; vivos vero accipe illos qui, et si mortui sunt interius, vivunt tamen exterius, et ideo in eis est spes reparationis. Inde autem constat quod per eum reparatio debet fieri, quia ipsemet in Evangelio dicit: Ego ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Nunc ad litteram redeamus. Nunquid per me mortuum facies mirabilia mortuis? Utique non. Aut medici futuri, medici, scilicet, animarum, medici veri, hoc est doctores sancti suscitabunt, id est, suscitare per reparationem poterunt mortuos illos? Utique non. Confitebuntur tibi amplius salubriter mortui illi? Utique non. Quia infernus non confitebitur Domino. Nunquid narrabit? Vere medici mortuos non suscitabunt, quia narrare misericordiam tuam eis non poterunt, nec aliquis alius. Quod sic dicit sub interrogatione: Nunquid aliquis jam narrabit mortuis et positis in sepulcro misericordiam, id est, reparationem tuam, et positis in perditione, id est, in aeterna damnatione (0951A)narrabit aliquis veritatem tuam, hoc est, vel vera praecepta tua, vel impletionem promissorum tuorum? Nullus utique.

Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua. Plus dicit quam prius. Quia dicit quod et si ab aliquo eis narrari posset, ipsi tamen non intelligerent, interrogando sic, Nunquid mirabilia tua, id est, reparatio tua poterit cognosci ab his qui sunt in tenebris, id est, in tenebrosis locis inferni, et justitia, id est, gratia tua justificans poterit cognosci in terra oblivionis, id est, in terra illa cujus tu penitus per visitationem misericordiae es oblitus? Quasi dicat: Utique, et si esset qui haec illi posset narrare, non esset qui posset cognoscere.

Et ego ad te, Domine, clamavi. Quasi dicat: Quandoquidem per me mortuum mirabilia non facis mortuis, ergo, o Domine, resuscita me, ut per me vivum mirabilia facias mortuis. Vel recompensa mihi vicem, quia ego clamavi ad te. Et vere facies, quia oratio (0951B)mea praeveniet te, id est, apparebit te praevenisse, et effectum apud te obtinuisse per resurrectionem meam factam in mane.

Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? Quasi dicat: Quandoquidem exauditurus es me, ut quid ergo, Domine, repellis, id est, facis a te videri repulsam orationem meam? Et ut quid quasi avertis faciem tuam a me, dum permittis me sic contemni, sic tribulari ab inimicis meis. Quasi dicat: Tu ergo certe scis, et ego scio quare hoc sit.

Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Ideo, inquam, avertis a me (ut videtur) faciem tuam, quia ego solus sum idoneus, per quem ira tua transeat, et sic reparatio fiat. Nam ego sum vere pauper. Nihil prorsus mihi ascribendo. Et sum in laboribus pondus praeceptorum tuorum portando a juventute mea, id est, ab illa etiam aetate quae pronior est ad lapsum. Quod autem sum pauper et laboro, non est ex impotentia mea, quia exaltatus sum per immunitatem (0951C)peccatorum, et plenitudinem virtutum. Et tamen sum humiliatus a persecutoribus, et hoc non aeternaliter, sed tantum ad horam, quia conturbatus. Quare autem humiliatus, quare conturbatus? Ideo scilicet, ut irae tuae venientes in me transirent, sicut revera transierunt. Et ut transirent terrores tui, a te dispositi: juxta illud: Non haberes in me potestatem, nisi desuper data tibi fuisset, inquam, terrores conturbaverunt me. Et ideo dico conturbaverunt, quia torrentes illi circumdederunt me, sicut aqua, id est, ut me involverent et demergerent tota die, id est, passionis toto tempore: circumdederunt me, dico, similiter, scilicet et Judaei, et milites Romani. Et ad cumulum miseriae meae augendum elongasti, id est, elongari permisisti a me, si non loco, tamen affectione, amicum mihi corde, et proximum carne, ut Jacobum; et etiam elongasti omnes notos meos, scilicet quibus innotuerant signa et opera tua a me non misero, sed tanquam ipsa miseria, id est, lepra reputato.

(0951D)Nunquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi. Taliter quoque continuatur et legitur. Quasi dicat: Ego quidem, o Domine, clamavi ad te, et tota die manus meas expandi; quare ergo saeviunt in me inimici? Ideo scilicet, quia mortui sunt interius, id est, excaecati sunt, et opera mea non attendunt. Et ideo nulla erit reparatio, quod sub interrogatione sic dicit: Nunquid mortuis, quos interius scilicet non illuminat gratia tua, ut commoveant eos veritatis opera a me exhibita, facies per me mirabilia, id est, reparationem? Utique non; aut medici futuri suscitabunt tales a morte interiori, ut confiteantur tibi? Utique non, quia nec etiam eis mirabilia tua narrabunt, juxta illud: Vobis primum oportebat loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos esse judicastis, ecce convertimur ad gentes. Et hoc est quod dicit: Nunquid narrabit aliquis medicorum misericordiam reparationis tuae positis in sepulcro, id est, persistentibus et delectantibus (0952A)in operibus mortuis: et veritatem tuam positis in perditione, id est, in aeterna damnatione? Nullus utique. Et merito, quia et si eis narraretur, ab eis non cognosceretur. Nunquid enim cognoscentur mirabilia tua in tenebris, id est, inter illos quorum ratio est obtenebrata, quia a veritatis lumine privata? Et justitia tua cognoscetur in terra oblivionis, id est, irrecuperabiliter damnatis? Utique non

Et ego. Quasi dicat: Dico quia non cognoscentur mirabilia tua in tenebris, et quod non facies mirabilia mortuis: et ego tamen pro quibusdam ex illis clamavi ad te, Domine, ut cum dicitur: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, profuit enim haec oratio multis, ut centurioni illi qui dixit in passione: Vere Filius Dei erat iste: et illis qui accedentes ad apostolos dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? et multis aliis. Et hoc est quod sequitur: Et mane oratio mea praeveniet te. Quasi dicat: Clamavi, inquam, pro illis ad te. Et hoc non frustra, quia oratio mea praeveniet (0952B)te, id est, apparebit quod rogavi obtinuisse apud te, sicut praevenientes solent obtinere facto mane, id est, facta in quibusdam illorum illuminatione, velut in his quos praediximus. Et quia crebrescebant flagella, quia flagellat Deus omnem filium quem recipit; juxta illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore et tremore, et praepara animam tuam ad tentationes; ideo subdit: Ut quid, Domine, repellis? id est, facis videri quod repellas, tot malis crebrescentibus super eos, orationem meorum, quam meam prae nimia affectione dico. Et quare avertis, ut videris, faciem tuam a me, id est, a meis? Quasi dicat: Utique ideo facis, quia scis eos esse idoneos, quibus per talia flagella aeternam pares haereditatem. Namque ego sum pauper in illis, quia nihil ipsi de se praesumunt, nihil sibi attribuunt, et sum in laboribus in eis: quia sustinent pondus praeceptorum tuorum a juventute non sua, sed mea, id est, ab innovatione quam non ipsi, sed ego in eis per gratiam feci. Aliquando autem exaltatus sum in eis, scilicet quando (0952C)subtrahitur flagellum, et parcitur eis. Quia ut jam praedictum est, si nulla jucunditas esset, deficeremus. Et iterum humiliatus sum in eis, revertentibus et increscentibus flagellis: quia si plena securitas esset, male exsultaremus. Et ita tamen humiliatus sum, quod conturbatus, id est, ad horam tantum humiliatus. Quod ponit ad consolationem nostram, ne deficiamus in tribulatione: quia ad tempus tantum erit tribulatio, in aeternum vero exsultatio. Et ideo (quasi dicat) humiliatus sum in illis, ut irae tuae transirent in me, id est, in illis meis, sicut revera transierunt. Et tamen hoc non per eos, sed per me factum est. Nam ut transirent irae tuae in eis, terrores tui, id est, a te dispositi conturbaverunt me. Quae sequuntur non mutantur.

IN PSALMUM LXXXVIII Intellectus Ethan Ezrahitae.

recensere

ARGUMENTUM. (0952D)Praedicit captivos in Babylone, nihil quidem de meritis propriis, sed de promissionibus ad David Domini convenire, ut qui genus omne Judaeorum vel reges illius se custodire promiserat, sponsionis fidem rebus implere dignetur, in honorem regum populos protegendo: vel vox Christi ad Patrem de Judaeis. Aliter de tempore illo quo numeratus est populus historiae canitur.

EXPLANATIO Ethan interpretatur robustus: et quia psalmus iste laudes erat et promissiones Domini narraturus, incommutabilis fidelium verborum firmitas robusti nomine praemonstratur, ubi et intellectus necessario praescribitur, ut pote quia thronus David promittitur aeternus, qui interim juxta historiam olim cernitur esse destructus Ethan autem iste, sicut et Eman, vel de cantoribus David regis est, quos Verba dierum narrant, filius vide licet Christi, filii Abdi, de cognatione Merari, filii Levi (0953A)vel de illis sapientibus, quibus in libro Regum Salomonis sapientia praefertur. Sapientior, inquit, Ethan Ezraita et Eman. Tantae ergo scientiae hoc carmen est, ut sapientissimi illius nomine mereatur ascribi. Ethan iste robustus, qui tanta mentis illuminatione completus est, ut Israelita verissime nuncupetur. Primo ingressu psalmi dicit se misericordias Domini cantaturum, quoniam multa promisit fideli populo profutura. Secunda parte diversis modis laudes Domini, potentiamque describit. Tertia paternas in Christum pollicitationes enumerat. Quarta ipse Dominus ob passionem, quam pertulit, inimicis traditus asseritur. Quinta fragilitati humanae postulat subveniri, quoniam in vanum filios hominum plasmaverit. Sexta rogat Dominum suas promissiones implere, quas David servo suo fecisse declaratur, et memorari qualia servi ejus ab impiis opprobria sustinebant.

COMMENTARIUS. (0953B)Misericordias Domini in aeternum cantabo. Intellectus Ethan Israelitae. Psalmus iste agit de spe promissionis Dei, quam habemus in Domino nostro Jesu Christo; quia qui promisit, ita caetera quoque complebit, ut jam multa complevit. Dat autem nobis fiduciam ad eum, non nostrum meritum, sed ejus misericordia. Et hic intellectus Ethan, unde psalmus titulum accepit. Ethan dico Israelitae, quia nullus ad hunc intellectum potest attingere, nisi talis sit de quo dici possit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est. Dicit enim Salomon, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet figmentum, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Interpretatur autem Ethan robustus, et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei. Quantum enim ad meritum nostrum attinet, infirmi sumus: quantum vero ad misericordiam ejus attinet, robusti sumus. Ideoque iste infirmus in se, et robustus in spe divinae misericordiae, sic incipit: Cantabo, id est, frequenter laudabo, et in me et in aliis misericordias Domini, id est, in reparationem (0953C)factam non meritis nostris, sed per solam misericordiam Domini. In me quidem laudabo bene operando, in aliis vero laudabo, ostendendo quidquid sunt, per misericordiam solam esse. Vel cantabo in me, et cantabiles aliis faciam misericordias Domini, misericordias dico in aeternum mansuras. Misericordias ideo pluraliter ponit, quia quot sunt misericordati, id est, per misericordiam reparati, totidem sunt et misericordiae. In aeternum ideo ponit, ut per hoc ostendat, quod ira per Adam fuit temporalis: misericordia vero per Christum concessa, est aeternalis.

In generatione et generationem. Cantabo, inquam, misericordias, et annuntiabo veritatem tuam non falsitatem meam, in ore jam meo, id est, corde consono; quia quod tuum est, annuntio. Quasi dicat: Obsequantur membra mea Domino meo, loquar, sed tua loquar: quia veritatem tuam annuntiabo in ore meo. Si enim non obsequor, servus non sum: et si mea (0953D)loquar, mendax sum. Ideoque ut et ego loquar et tua loquar, duo quaedam sunt, unum meum, alterum tuum: veritas quidem tua, os meum. Et ideo annuntiabo veritatem tuam in ore meo, veritatem dico pertingentem in generatione et generationem, id est, in aeternum sicut et misericordia. Vel secundum aliam litteram dicemus, veritatem existentem in generatione et generationem, id est, in omni generatione. Dicit enim beatus Augustinus, quod non possit totiens similis repeti generatio, quotiens et decedit et succedit generatio. Et ideo geminato sic dictum in generatione et generationem, ad illud totum intelligendum. Et accipe misericordiam in toto psalmo in remissione peccatorum, veritatem vero impletionem promissorum. Licet etiam aliquando veritas accipiatur pro impletione praeceptorum. Quas ergo misericordias cantet, quam veritatem annuntiet audiamus.

Quoniam dixisti. Et ideo secure cantabo misericordias tuas, et ideo annuntiabo veritatem tuam: quoniam (0954A)tu qui nec fallis nec falleris, dixisti, id est, promisisti misericordiam et veritatem, dicens ita in dispositione tua: Misericordia, id est, reparatio futura aedificabitur per gratiam, id est, perficietur pertingens in aeternum, hoc est, sic aedifico ut non destruam. Et vere ita erit, quia in illis per misericordiam reparatis factis coelis praeparabitur, id est, exhibebitur aliis, ut non desperent, sed sperent; veritas tua, id est, completio promissorum tuorum: et ita ut per constantiam eorum evidenter appareat in eis, quia in alio erit scientia linguarum, in alio gratia sanitatum, in alio discretio spirituum, et caetera spiritualia dona, sicut tu promisisti dicens: Effundam de spiritu meo super omnem carnem; quod videntes alii non desperabunt de completione promissorum. Vel aliter: Tu, inquam, dixisti, quia misericordia aedificabitur in aeternum. Et vere ita erit, quia veritas, id est, vera praecepta tua praeparabuntur, id est, dignius quam in aliis praeparabuntur in quibusdam coelis, de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam (0954B)Dei, etc. Et ita ut in eis sint, id est, manifeste appareant: quia quod dicit facient. Per quos? quasi dicat: Misericordia autem illa in aliis aedificabitur. ( Sic. )

Disposui testamentum. Quasi dicat: illud quidem dixisti, et hoc etiam dixisti: Abjectis meis quoddam testamentum vetus dedi, electis autem meis disposui testamentum meum, id est, novum testamentum, quo scilicet ad aternam gloriam repararentur. Et non solum disposui, sed etiam juravi, id est, firmiter promisi David servo meo. Quid promisi? Hoc scilicet, semen tuum praeparabo mansurum usque in aeternum. Juratio Dei non est aliud quam promissionis confirmatio. Et secure potest ille jurare, ne perjurium incurrat jurandi consuetudine. Et si superius fecit istum securum ad annuntiandum misericordiam et veritatem, quia dixit: Dixi, disposui: longe securiorem eum modo reddit, quia dicit, Juravi. Tale est ac si dicat: Dixi, disposui, si non satis est hoc, juravi. Licet autem haec oratio historiali David sit facta, (0954C)ita tamen hoc factum est, ut non in ipso, sed in semine ejus promissio sit implenda. Semen David idem est quod et semen Abraham: semen autem Abraham illud est de quo dictum est: Et semini tuo qui est Christus. Christum autem accipe non solum illum qui secundum carnem natus est de Maria virgine, sed et omnes in eum credentes. Totus enim Christus est caput et corpus: quia non potest aliquis hoc corpus decollare, nec hoc caput esse sine corpore. Semen ergo David est Christus, et corpus ejus. Et de hoc semine dictum est: Praeparabo semen tuum in aeternum.

Et aedificabo. Juravi, inquam, David, praeparabo semen tuum: et hoc etiam ei juravi, Aedificabo sedem tuam, id est, illos in quibus tu sedeas non per te, sed per semen tuum in generatione et generationem. Duae sunt generationes: altera qua hic generamur, altera qua regenerabimur in resurrectione. Et in utraque praedicatur Christus; in hac quidem ut (0954D)credatur, in altera vero ut videamur. Et in hac sedes ei praeparatur, quia si in nobis non sederet, non nos regeret. Si ab ipso non regeremur, a nobis praecipitaremur. Et ideo in hac generatione sedet in nobis regnans: sedebit etiam in nobis in regeneratione, quia in aeternum regnabit in sanctis suis.

Confitebuntur coeli. Praedicta dixit Ethan in voce Domini, hic autem in voce sua dicit. Et sic continuatur: Quia per misericordiam tuam fierent coeli, et veritas tua, non sua, praeparabitur in eis: ergo, Domine, coeli confitebuntur, id est, laudabunt mirabilia tua, non sua. Quae mirabilia? scilicet quod redempti sunt perditi, quod resurrexerunt mortui. Magna quippe mirabilia sunt, quod quos heri vidimus voraginem ebrietatis, hodie cernimus ornamentum sobrietatis: et qui prius erant coenum luxuriae, nunc sunt decus temperantiae: et qui prius blasphematores, hodie sunt Creatorem adorantes. Et vere confitebuntur mirabilia tua, etenim (pro quia ) confitebuntur veritatem (0955A)tuam, id est, completionem promissorum tuorum, vel vera praecepta tua, non ita tamen ut spargant margaritas ante porcos, sed praecipue hoc in Ecclesia sanctorum, ubi vero agendum est, facient.

Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Ideo merito coeli mirabilia tua, non sua, confitebuntur, quoniam nullus eorum tibi potest comparari. Nam quis in nubibus aequabitur Domino nubium? Nullus utique, Apostoli et alii praedicatores sancti coeli dicuntur propter veritatis coruscationem: dicuntur et nubes, cum multis aliis modis propter occulta carnis, id est, propter occultas cogitationes. Quid enim de nube exeat videmus, quid vero in nube lateat non videmus. Similiter quae homo dicit vel facit judicare possumus: quae autem cogitat, solus ille videt qui scrutator cordis est et renum. Unde dicit Apostolus: Nolite ante tempus judicare, etc. Ipse quoque Christus nubem habuit, quia divinitatis majestatem nube carnis contexit. Sed differt in hanc nubem, et illas nubes: haec (0955B)enim est de intemerata virgine, illae vero sunt de corrupta matre; haec sine peccato, illae per istam mundatae a peccato: et ideo dicit: Quis inter nubes aequabitur Domino nubium? Aut quis filius Dei erit similis Domino Filio Dei? Nullus utique. Ille enim unus est per naturam, isti vero multi per gratiam. Ille ex aeternitate, isti ex tempore, et multa alia.

Deus qui glorificatur. Vere nullus est ei similis. Nam hic est Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, id est, cujus gloria crescit per consilium, quod sancti habent de se ipso, scilicet, ut credant in ipsum, et non amplius quaerant quae sua sunt, sed quae Dei. Ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Dicit enim Salomon, quia in latitudine gentis est gloria regis; in diminutione vero populi, contritio principis. Et merito (quasi dicat) glorificatur in consilio sanctorum, quia ipse solus est magnus, alii omnes parvi. Magnus enim est qui omnem locum secundum divinitatem implet, et est terribilis non tantum in una gente, sed similiter super omnes qui sunt in circuitu ejus. In una enim (0955C)gente tantum pro nobis nasci, crucifigi, mori, resurgere voluit et ascendere, quae ab aliis gentibus tanquam terra a mari undique circumdabatur. Sola enim gens illa culta erat propter legem, et propter prophetica scripta; aliae omnes erant mare, id est, in amaritudine suae sterilitatis permanentes, non autem in illa sola gente veritatem suam innotuit, sed tamen ibi specialiter de nube suae carnis intonuit apud illas gentes per alias nubes, sicut ipse promisit dicens: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli. Et sic factum est quod hic dicitur. Exivit enim in omnem terram sonus sanctorum apostolorum comminantium tribulationem et angustiam futuram super omnem animam operantem malum. Et sic factus est terribilis super omnes in circuitu suo. Accipe autem ipsum cum credentibus in eum, de populo illo corpus Jesu, quia hoc respectu dicit propheta quod sint in circuitu ejus gentes.

Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Quasi dicat: (0955D)Ergo nullus similis tibi. Et vere nullus, quia tu, Domine, solus es potens. Magna enim potentia ejus qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt.

Et veritas tua in circuitu tuo. Quasi dicat: Magna quidem est, Domine, potentia tua, sed longe major misericordia, per quam veritas tua, id est, vera praecepta sunt diffusa in circuitu tuo. Si enim in sola illa gente in qua nasci, crucifigi et mori pro nobis voluit, veritas ejus diffunderetur, impleretur illud tantum quod Apostolus ait: Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Non autem impleretur quod sequitur, scilicet: Gentes autem similiter misericordia honorare Deum, etc. Haec autem diffusio non potuit fieri sine contradictione magna et persecutione. Tunc enim frendens leo occurrit Samson, ab allophylis uxorem ducenti vel petenti, et factus est inter manus ejus velut haedus caprarum. Hoc est, furens gentilitas firmiter contradixit, et restitit primo praedicatoribus (0956A)sanctis; quae postquam peccata sua recognovit, inter eorum manus velut languidus peccator fuit, quia humiliavit se, et poenituit. Et hoc est quod subdit:

Tu dominaris potestati maris, motum. Quasi dicat: Cum diffunderetur, Domine, veritas tua in circuitu tuo, mare gentilitatis turbatum est. Sed quid fecit mare? Martyres utique occidit, semen sanguinis fudit, quo seges Ecclesiae pullulavit. Saeviat ergo mare, turbetur quantum velit mare, nihil tamen facere poterit, nisi tantum quantum permittitur ei. Quod inde apparet, quia tu dominaris potestati maris, id est, jam in tuum dominium transierunt illi qui, cum essent mare, ita potentes erant in contradicendo et in persequendo. Motum quidem est mare, tu autem motum fluctuum ejus mitigas, tantum non aufers. Manet enim adhuc contradictio et persecutio etiam in falsis fratribus.

Tu humiliasti. Vere tu dominaris potestati maris, quia princeps, scilicet, mundi ejectus est foras; nam (0956B)tu humiliatus humiliasti illum superbum. Superbus enim ille superbos possidebat. Sed dato tantae humilitatis exemplo in Christo, didicerunt homines superbiam damnare, et humilitatem appetere, et sic superbus ille humiliatus est, quia fortior illo in domum ejus intravit, et spolia ejus diripuit, et in ornamenta Ecclesiae transtulit. Tu, inquam, humiliatus humiliasti superbum, et tu vulneratus vulnerasti illum, sicut vulneratum, scilicet, carne non transfixa, sed corde trajecto quasi spiritu et potentia ejus imminuta. Et hoc modo dispersisti inimicos tuos, ut qui prius erant inimici, essent amici. Et hoc fecisti in brachio virtutis tuae, per illum qui est brachium tuum et virtus tua. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia.

Tui sunt coeli. Et quia tu eos de jugo superbi humiliati eripuisti, ergo, Domine, coeli, id est complutores. sunt tui. Tuum enim est quod sunt, et quod compluunt, et terra compluta prius alienata est tua. Et merito tua, quia tu fundasti, id est, firmasti in (0956C)veritate cognitionis tuae orbem terrae, id est terram illam, faciendo eam orbem, id est, perfectam. Et hoc non parce, sed in multitudine, quia fundasti plenitudinem ejus. Et vere tu fundasti, quia tu creasti in bonis operibus Aquilonem, id est, illos in quibus ex iniquitate refrixerat charitas, quia membra illius Aquilonis erant qui dixit: Ponam sedem meam in Aquilonem, et ero similis Altissimo. Et creasti etiam in operibus bonis mare, id est, illos in quibus erant amaricantes in sterilitate sua. Vel aliter, quasi dicat: Quandoquidem tu fundasti orbem terrae, et plenitudinem ejus, ergo non amplius Aquilo est eis timendus. Vel mare est, quod Aquilo hostis antiquus. Et mare, id est, illi in quibus ipse operatur tanquam in vasis suis ad oppugnandum populum Dei, sed non sunt timendi, quia tu creasti Aquilonem, et creasti mare. Et quia creatura tua sunt, ideo nihil possunt contra te, nisi permissi. Quasi dicat: Plus valet in eis quod tu fecisti ad damnationem tuam, quam voluntas eorum ad nequitiam (0956D)suam.

Thabor et Hermon. Fundasti, inquam, terram, et hoc incipiendo a Jerusalem. Quod notatur ex ipso ordine verborum, cum dicit: Thabor et Hermon exsultabunt non amplius in suo, sed in tuo nomine glorificando. Thabor interpretatur lumen adveniens. Lumen vero adveniens est judaicus populus, qui principaliter illuminatus est, et advenit quasi lumen aliis, quia per illuminatos de populo illo alii de gentibus sunt illuminati. Unde vero hoc lumen advenit? Ab illo, scilicet, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quod est lumen quod nec ab alio accendetur, nec unquam exstinguetur. Hermon autem interpretatur anathema ejus, per quod gentes intelliguntur, nunc illum, id est, diabolum anathematizantes et abominantes, quae prius erant amantes et colentes. Et merito (quasi dicat) isti exsultabunt in nomine tuo, quia brachium tuum quod fecit illos alios illuminantes, et istos anathematizantes, ille quem (0957A)prius erant amantes, est cum potentia, id est, est vere potens, alii vero omnes impotentes.

Firmetur manus tua. Quasi dicat: Et ut semper exsultent in nomine tuo, ideo, Domine, manus tua, id est protectio tua, firmetur, id est, firma et statoria sit in eis, ne deficiant, sed proficiant; et ita nunc firmetur manus tua, ut tandem exaltetur dextera tua, id est, exaltentur illi ad dexteram tuam statuendi. Et vere ita erit, scilicet, exaltabitur dextera tua, quae erit praeparatio sedis tuae, id est, quia praeparabit tibi judiciariam sedem in eis justitia et judicium, id est, actio et discretio. Judicium enim proprie est discernere inter bona et mala, justitia vero est bonis insistere, mala vero repellere. Et aliter: Firmetur manus tua in eis, sicut prius. In quibus autem manus tua nunc non firmabitur, in his exaltetur tandem dextera tua, id est, potentia tua. Tale est illud: Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Et vere ita erit, quia praeparatio sedis tuae erit, id est, quam tu judicabis. Et (0957B)quae res judicabitur a te? Justitia, scilicet, et judicium. Justitiam refer ad bonos, judicium vero quod pro damnatione ponitur, ad malos. Tunc enim erit justitia, quando boni gaudebunt, cum viderint illud quod non videntes crediderunt. Judicium vero erit, quando mali contremiscent, cum viderint illud quod irridentes credere noluerunt.

Misericordia et veritas. Quasi dicat: Tandem exaltabitur dextera tua, interim autem praecedent faciem tuam, id est, illum manifestum adventum tuum misericordia et veritas. Misericordia quidem in peccatorum delectatione, veritas vero in promissorum completione. Vel misericordia in misericorditer promittendo, veritas vero in fideliter promissa complendo. Quod qui attenderit, in illis tandem erit in justitia; qui vero non attenderit, in illis erit in judicio. In priori vero lectione sic continuabitur: Justitia quidem et judicium praeparabunt tibi sedem in eis, hoc autem ex se non habebunt, sed a te, quia misericordia et veritas praecedent faciem tuam, id est, praesentiam tuam (0957C)in eis, quae illud operabuntur. Et quandoquidem per misericordiam et veritatem praeparatio sedis tuae fiet et hic et tandem, ergo populus ille vere est beatus, qui digne scit jubilationem, id est, qui intelligit causam illam unde sic debeat te gratiare, ut non possit verbis explicare, et ideo inchoet jubilare.

Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Ideo beatum dico populum illum, qui digne scit unde jubilandum, quia certe intelligit, totum quod sunt, ex misericordia tua, Domine, esse, sicut revera est. Nam ambulabunt in operibus bonis in lumine vultus tui, non sui, id est, in illuminatione voluntatis tuae, non meritorum suorum. Et exsultabunt in tuo nomine glorificando, non suo, et quia in tuo tota die, id est, assidue et hic et in futuro exsultabunt. Si enim in suo nomine exsultarent, cito ab exsultatione deficerent. Et exaltabuntur in tua justitia, quia prius deprimebantur in sua.

Quia gloria virtutis eorum. Vel ideo merito in tuo (0957D)nomine exsultabunt, quia tu es gloria virtutis eorum, ipsi ignominia infirmitatis suae. Quod enim virtus aliqua in eis est de qua possunt gloriari, hoc ex te est, non ex se. Et ideo cornu nostrum, id est, spiritualis sublimitas nostra exaltabitur in beneplacito tuo, non in merito nostro. Et vere in beneplacito tuo, quia Domini, id est tui, est assumptio nostra. Hoc est ex sola misericordia tua est, quod assumpsisti propter nos redimendos humanam naturam, vel, quod nos assumpsisti de massa perdendorum. Et determinat cujus domini sit assumptio, scilicet, Sancti Israel, id est, illius qui sanctificat omnem illum qui est verus Israel. Et qui est Rex noster, id est, qui regit nos in virtutibus, ut ad veram visionem perveniamus, ubi, scilicet, facie ad faciem videbimus.

Tunc locutus es. Quasi dicat: Et de hac assumptione praedicta tunc locutus es sanctis tuis, id est, prophetis in visione, id est, per revelationem in dictis et factis. Visiones ad prophetas proprie pertinent, (0958A)unde etiam ipsi prophetae olim videntes dicebantur. Et tunc, dico, locutus es sanctis tuis, quando, scilicet, dixisti illud praedictum: Misericordia aedificabitur in aeternum. Et loquens promisisti, id est, dixisti haec: Ego qui prius posui adjutorium in quodam impotente, qui non perstitit, qui exemplum obedientiae non fuit, ponam nunc adjutorium meum in quodam vere potente. Et quia dejecisti illum abjectum, exaltabo hunc electum de plebe mea. Et merito exaltabo eum, quia inveni in isto David vere servum meum, qui nec cogitatione apostatabit. Juxta illud: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum. Et ideo ungam eum meo oleo sancto, illo, scilicet, oleo, de quo alibi: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis. Hoc est, replebo eum spiritualibus donis.

Manus enim mea. Vere ungam eum, quia sic agam cum eo, scilicet, manus mea, id est misericordia et protectio mea, auxiliabitur ei quantum ad susceptam humanitatem. Et brachium meum, id est Verbum meum personaliter illi unitum, confirmabit eum contra (0958B)omnem lapsum. Et ideo inimicus diabolus nihil proficiet in eo. Quasi dicat: In Adam quidem inimicus fecit et perfecit; in isto quidem faciet quod suum est, id est, tentabit eum, sed nihil proficiet, nec in ipso, nec in suis. Exercebit eum, sed non nocebit. Proderit ille saeviendo, in quo coronabuntur isti vincendo; et filius iniquitatis, id est, angelus apostata, quem genuit iniquitas, non apponet nocere ei. Ponet quidem ut noceat ei, quando eum crucifigi faciet et occidi; sed postquam viderit eum resurgentem et ascendentem, non amplius apponet nocere ei, imo etiam aeternaliter gaudebit, quod prius nocere conatus sit.

Et concidam. Inimicus, inquam, in eo nihil proficiet; et ideo sicut Moyses caput vituli conflatilis contrivit, et populo bibendum dedit, ita concidam, id est, paulatim conteram inimicos ejus, et in corpus ejus transferam; et hoc a facie, id est, a praesentia ejus. Ipsa enim praesentia et cognitio ejus, erit causa hujus. Et ita dico concidam, quod convertam odientes eum prius (0958C)in fugam, scilicet, ut ab irato fugiant ad placatum. Vel aliter: Inimicos ejus in futuro concidam a facie ejus, id est, repellam a praesentia ejus in aeternas tenebras. Quia dictum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Et nunc interim odientes convertam eos in fugam, scilicet, ut ab irato fugiant ad placatum.

Et veritas mea et misericordia cum ipso. Videtur hoc quantum ad ipsum caput non posse dici. Non enim misericordia indiguit, qui nihil quod remitteretur habuit; sed tamen et in ipso misericordiam vocare possumus ipsam humanitatis assumptionem, et veritatem impletionem illius promissionis, quia dedit ei nomen, quod est super omne nomen. Et quia non dedit ei spiritum ad mensuram. Vel si cui hoc non placeat, dicat dictum esse quantum ad membra, in quibus revera sunt et veritas in impletione promissorum, et misericordia in remissione delictorum. Proponuntur autem a tota divina Scriptura haec duo praecipue, scilicet, misericordia et veritas, ut et nos ea faciamus, (0958D)misericordiam quidem miserendo miserorum, veritatem vero quod justum est judicando, ut nec praecludat in nobis vel veritatem misericordia, vel veritas misericordiam, quia multi pietate perversa saepe justae causae divitis praeferunt injustam causam pauperis. Veritas, inquam, et misericordia mea erit cum ipso, et in nomine meo, id est, per hoc quia ipse et sui sunt in nomine meo glorificando, non in suo exaltabitur cornu ejus, id est, spiritualis sublimitas sua et suorum. Ipsa enim mea glorificatio, eorum erit exaltatio. Et ponam manum ejus, id est, potentiam ejus in mari, id est, in gentibus in sterilitate sua amaricantibus, et dexteram ejus ponam etiam in fluminibus, id est, in his qui per cupiditatem magis et magis influunt in amaricantes fluctus hujus, sicut flumina in mare. Hoc est desperatissimos etiam ei subjiciamus.

Ipse invocabit me. Ideo quae dixi faciam ei, quia ipse solus digne invocabit me, dicens: Tu Pater Deus meus secundum divinitatem, et Deus meus secundum humanitatem, (0959A)et susceptor salutis meae, quia suscepisti me quantum ad assumptam humanitatem, quantum ad salutem.

Et ego primogenitum. Ipse quidem digne invocabit me, et ego vicem ei reddam, quia ponam illum primogenitum, hoc est, vel prae omnibus honoratum, sicut primogeniti in domo prae omnibus honorabantur. Vel primogenitum, id est, inter mortuos liberum. Et ponam excelsum illum non solum prae tyrannis, sed etiam prae regibus terrae, id est, ultra illos omnes qui regunt illicitos motus in se. Et servabo illi in suis, misericordiam meam in aeternum, quia semper eis misericors ero. Et hoc ideo, quia testamentum meum, id est testamentum novum, est fidele, non infidele, id est, firmum et certum est ipsi et suis. Ipsi quidem ideo, quia et in ipso meditatum est hoc testamentum, et ipse mediator est testamenti et signator et testis, et fide jussor testamenti, et haereditas testamenti, et cohaeres testamenti.

(0959B)Et ponam in saeculum saeculi semen. Quia testamentum meum fidele erit ipsi, ideo ponam semen ejus spirituale, scilicet, non carnale, duraturum in saeculum saeculi, id est, in aeternum; et thronum ejus, id est, illos in quibus ipse sedebit, tanquam in judiciaria potestate sua. Anima enim justi sedes est Dei. Illos, inquam, ponam, sicut dies coeli, id est, ita erunt illuminati, ut sicut dies coeli, quos nulla nox interpolat, sunt sine tenebris, ita caveant sibi ab omnibus vere dicendis peccatis. Nullus enim ita perfectus est, quin interdum in aliquibus labatur venialibus, hos dies coeli nondum habemus, sed in futuro cum immortalitate et impassibilitate coronabimur, ipsos habebimus. Quia non plures dies, sed una tantum dies, erunt sine fine, quia sine nocte, sed propter tam longum spatium vocat illam unam diem pluraliter dies.

Si autem dereliquerint. Quasi diceretur ei: Promittis quidem semen ejus in aeternum mansurum, quid autem si filii ejus peccabunt? Ostendit quod propter (0959C)hoc etiam promissio ejus non tollatur, dicens ita: Si filii ejus dereliquerint legem meam; et ideo dereliquerint, quia non ambulaverunt in judiciis meis, id est, non fecerunt quod lex mea judicat esse faciendum, sed potius e contra, quia profanabunt, id est, polluent, justitias meas, loco earum inducendo injustitias. Et si non custodierint, imo neglexerint mea mandata; si, inquam, hoc et hoc fecerint, non ideo contemnam eos, non ideo in perditione relinquam eos, sed ut medicus visitabo iniquitates eorum in virga, id est, in paterno flagello, ut corrigam, non ut destruam. Et determinat quid per virgam, quid per iniquitates accipiat dicens: Et visitabo peccata eorum in verberibus. Ecce misericordia Dei non tantum vocantis, sed etiam flagellantis. Melius enim est corripi et erudiri in flagello patris, quam perire in blandimento praedonis.

Misericordiam autem. Visitabo quidem eos in virga, hoc autem faciens non dispergam ab eo David, id est, ab eo semine, imo conservabo in eo misericordiam (0959D)meam. Det ergo disciplinam, ut non auferat ab eo misericordiam. Caedat contumacem, ut reddat haereditatem. Hic, inquam, non dispergam ab eo misericordiam, neque tandem nocebo ei in veritate mea, id est, in judicio meo, quando veritas mea manifestabitur. Ad hoc enim non dispergitur misericordia liberantis.

Neque profanabo testamentum meum. Quasi dicat: Non dispergam (inquam) misericordiam meam ab eo, et hoc modo non profanabo testamentum meum, id est, pactum meum cum ipso factum. Testamentum vero dicere possumus vel illud: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus, quod alibi dicitur. Vel quod hic dictum est scilicet, Si peccaverint filii ejus, non eos perire sinam, sed visitabo eos in virga: non profanabo, inquam, testamentum, et quae procedunt de labiis meis, scilicet quod semen ejus manebit in aeternum, non faciam irrita, id est, vana, sed firma et stabilia; quia et si filii ejus incorrigibiliter peccabunt, (0960A)et non correcti per paternum flagellum peribunt, non tamen propter paleas grana, nec propter quosdam etiam malos boni pisces ejicientur, quia prospexi jam alios filios, in quibus quae procedunt de labiis meis complebuntur.

Semel juravi in sancto. Vere procedentia de labiis meis non faciam irrita, quia juravi, id est, firmiter promisi David in sancto meo, id est, in sanctitate mea, quod semen ejus manebit in aeternum. Et semel juravi ei: nec exspectes ut secundo juret, si primo decipiet. Si ergo (quasi dicat) David mentiar, nulli amplius verum dicam.

Et thronus ejus. Vere semen ejus in aeternum manebit, quia et secundum interiorem et exteriorem reparabitur ad aeternitatem. Quod sic dicit aequipollenter: Thronus ejus, id est, illi qui sunt sedes ejus, tandem positi in conspectu meo, id est, reparati ad aeternitatem, erunt in anima sicut sol, id est, ita indeficientes, sicut solis lux est indeficiens, et in corpore (0960B)erunt sicut luna. Et quia solet sacra Scriptura per lunam mortalitatis defectum significare, ideo addit: Perfectum in aeternum. Quasi dicat: Si qua luna esset, quae perfecta esset in aeternum, respectu illius hoc dictum putes, quia erunt sicut luna. Ecce promittitur nobis utilis reparatio in utroque, scilicet et in anima et in corpore. De hac autem reparatione a multis dubitabatur, non quantum ad animam, de cujus aeternitate philosophi multa dixerant, sed quantum ad corpus. In quo etiam omnes Judaei praeter solos Pharisaeos errabant. Unde cum Paulus, quia resurrectionem praedicabat, ab aliis Judaeis verberaretur, clamavit: Ego Pharisaeus de resurrectione judicor, ut ab ipsis Pharisaeis liberaretur. Et quia multiplex dubitatio de praedicta reparatione futura erat, ideo Propheta ad comprobandum quod dixit, veritatis testimonium subjungit. Quasi dicat: Dixi reparationem futuram animae et corporis, et hujus rei est fidelis in coelo testis, ille scilicet qui de morte resurrexit, ascendit et sedet ad dexteram majestatis. (0960C)Et qui resurgens cicatrices etiam retinuit in sua carne, ut vulnus dubitationis sanaret in nostro corde.

Tu vero repulisti. Dicit beatus Augustinus, quod quae de eversione promissionum hic dici videntur, de historiali David accipienda sunt, cui quantum ad litteram, videbatur ab ignaris hominibus ita promissio facta, ut in carnali semine ejus esset implenda. Et talem accessum ad litteram in voce Prophetae facit: Hoc servo tuo David, Domine, promisisti. E contrario vero fecisti. Ubi ergo promissiones tuae, de quibus paulo ante gaudebamus, de quibus alacriter plaudebamus, de quibus tanquam securi aggratulabamur, quasi alius promiserit, alius everterit? Tu ipse vere promisisti, etiam propter humanam dubitationem jurasti, hoc vero fecisti; ubi ergo promissum tuum? Exhibe quod jurasti, redde quod promisisti. Sublatum est in isto David, ne exspectetur in isto David, quod ipse per spiritum vidit quando dixit: Tu vero repulisti, etc. Post hoc autem ad explanationem (0960D)sententiae dicit: Vere promissio facta est, ut esset certa. Et positus erat David cui promitterentur haec omnia in semine ejus, quod est Christus, implenda. Sed quia homines ignari putabant ea propter promissum in David impleri, ideo destruxit ea Deus in David, quae tamen necesse erat impleri: ut cum viderentur in illo non impleta, quaereretur alius, in quo completa cognoscerentur. Sicut de duobus illis fratribus, Esau et Jacob prophetatum fuit, quia major serviet minori; sed quia in illis hoc completum non fuit, exspectandi erant populi duo, per illos duos significati, in quibus compleretur, quod non mendax Deus polliceri dignabatur. Ita et David promissum est, quod semen ejus in aeternum maneret. Et natus est ei filius tantae prudentiae, tantae potentiae, in quo promissa Dei completa putarentur; sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo. Ut quia Deus falli non posset, et in illo non poneret promissum suum, quem sciebat casurum, post casum (0961A)quaereremus alium, ad quem pertineret promissum. In hac vero sententia littera sic exponitur: Tu Deus qui promisisti David, quod semen ejus in aeternum maneret, et caetera praedicta; e contrario fecisti, quia repulisti eum de regno per persecutionem filii ejus Absalonis, Christum tuum, id est, illum unctum; et repellendo despexisti, id est, despectabilem eum fecisti. Et ideo dico repulisti et despexisti, quia tu distulisti eum ab integritate regni per illam persecutionem. Dicitur enim quod ante mortem Absalonis rex similiter Israel, et similiter in Adam fuerit unctus.

Avertisti. Haec sequentia dicuntur de ipso David, quantum ad corpus ejus. Sicut enim multitudo credentium corpus Christi accipitur: ita carnalis ille populus quasi corpus David intelligitur. Et est dicere: Repulisti eum in se, et etiam avertisti testamentum, id est, pactum factum cum illo servo tuo in suis. Ubi enim (quasi dicat) regnum, ubi sacerdotium, ubi sacrificium, ubi legale institutum? Utique (0961B)perierunt. Et sanctuarium ejus, id est, locum illum ubi sancta custodiebantur, id est, templum, quod solum erat in terra, profanasti, id est, profanum et pollutum fieri permisisti. Destruxisti omnes sepes ejus, id est, prophetas et reges qui erant ad circumdationem et defensionem illi in suis. Et posuisti firmamentum formidinem, id est, tanta fuit tribulatio illorum defensorum, ut quivis formidaret firmare, id est, defendere eum. Et ideo diripuerunt eum in suis omnes transeuntes viam, hoc vel temporaliter regnantes, vel veritatem non cognoscentes, ut jam alibi dictum est. Et factus est opprobrium vicinis suis, id est, omnibus gentibus in circuitu suo. Et ideo factus est opprobrium, quia tu exaltasti dexteram, id est, potentiam deprimentium eum in tantum, quod laetificasti omnes inimicos ejus per victoriam de ipso datam. Et ut exaltaret dexteram deprimentium, avertisti adjutorium gladii ejus, id est, teipsum ei subtraxisti, quo adjuvante prius duo fugabant decem millia. Et qui (0961C)prius egrediebaris cum eo ad bellum, quia tam manifestis signis cum ipso agebas, ut praesens esse intelligereris, modo non es auxiliatus ei in bello. Destruxisti eum ab emundatione et exteriori, quia fecisti eum omnibus immundum videri, et de mundatione interiori, de qua dictum est, « Fide mundans corda; » et sedem ejus, id est, civitatem illam, in qua prius quiescebat, et multum delectabatur, collisisti, ita ut redigeretur in terram, id est, penitus destrueretur. Et merito victus est atque destructus, merito terram illam perdidit, pro qua Dominum suum occidit.

Minorasti dies temporis. Quia cum ipsi promitterent sibi divinum et aeternum statum in legalibus institutis, tu cito eis finem imposuisti: et perfudisti eum confusione, id est, dedisti ei omnimodam confusionem, intus scilicet mentis caecitatem, foris carnis tribulationem.

Usquequo Domine. Haec omnia praedicta evenerunt in David, in quo stulti homines et ignari putabant (0961D)Deum suum praecepta completurum, ut promissa Dei firmius in Christo et in regno ejus compleantur, et ideo subdit: Usquequo, Domine, avertis. Quasi dicat: Si sic agendum erat cum paleis, non sic agendum est cum granis. Usquequo ergo, Domine, avertis te a populo illo permittendo illum esse aversum? Forte non in finem, quia et si caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, inde reliquiae salvabuntur. Interim autem (ac si dicat) exardescat ira tua sicut ignis, id est, ita ut quosdam purget, illos scilicet qui convertuntur: quosdam incineret, qui non convertentur, sicut materialis ignis quaedam incinerat, quaedam purgat.

Memorare quae mea substantia. Quasi dicat: Noli, Domine, prorsus averti a populo illo, sed memorare quae sit mea substantia, id est, quis sit ille per quem ego et alii qui in te credunt, subsistunt, ut parcas illi populo. Non enim ex toto radix interiit, sed veniet semen cui promissum est: quia de populo illo (0962A)virgo Maria, de Maria Christus, qui substantia est omnibus credentibus. Hujus ergo substantiae memorare, quia nisi memor eris, tunc vane constituisti, ut videbatur, filios hominum. Nunquid autem tu vane constituisti eos? Utique non, sed ipsi per se in vanitatem abierunt, a qua necesse est ut revocentur. Quem ergo mundatorem, quem revocatorem habebunt, nisi tu reservaveris eis aliquem, per quem revocentur? Quis autem est ille? Homo ille, scilicet qui mortuus vivet, et amplius non videbit mortem. Christus enim resurgens a mortuis, jam non moritur. Mors illi ultra non dominabitur. Et quia etiam cuique sancto viro hoc convenire posset, quia mortuus vivet in resurrectione, et deinde non videbit mortem: ideo addit, et quia ipse eruet propria potentia sua animam de manu inferi, id est, de potestate mortis: hoc enim nulli alii convenit, nisi soli Domino Jesu Christo. Et haec est fides nostra catholica. Quia autem huic fidei diu repugnatum est, et contradictum sanctis praedicatoribus multis molestiis et tribulationibus, Propheta (0962B)orans pro contradicentium concorporatione, et pro persecutionis cessatione dicit: Domine, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, id est, ab antiquo promissae sicut jurasti, id est, quas jurasti David in veritate tua? Quasi dicat: Jam Christum mundatorem agnovimus, jam tenemus in quo comples promissa; quia ipse est ille qui vivet, et non videbit mortem, et qui ipse eruet animam suam de manu inferi: et tamen adhuc tribulamur, et persecutiones patimur, quia propter te mortificamur tota die.

Memor esto, Domine. Quasi dicat: Jam Christo veniente, et in coelis consedente, opprobrium tamen adhuc in ipso patimur: quia objicitur nobis quod mortuum adoramus, quod in crucifixum latronem credimus, et similia; et ideo, Domine, memor esto opprobrii servorum tuorum, opprobrii scilicet multarum gentium. Gentium quidem ut inferentium, servorum vero ut tolerantium. Quod opprobrium ego continui in sinu meo, et jam occultum praevidi futurum (0962C)in his qui de sinu meo nascituri sunt. Vel quod continui (pro contenturus) id est, passurus sum in illis qui non exibunt de sinu meo, ut sint immunda manus educta de sinu: sed erunt munda manus in sinum reducta, id est, in eadem fide mecum permanebunt. Vel quod continui (pro continebo ) in posteris meis per fidem in sinu meo, id est, apud me, quia non ausus ero repellere opprobrium illud contradicendo, sed tacendo ipsum apud me occultabo. Quandiu enim Ecclesia in persecutione et tribulatione mansit, et crimen fuit esse Christianum, sicut et nunc est esse paganum: tandiu fidelibus libere mali insultabant et exprobrabant, quia quod contradicerent non inveniebant. Gratias autem Deo, quod jam nullus Ecclesiae insultat, aut si aliquis insultat, non publice insultat: et mala quae loquitur, magis timet audiri, quam velit credi. Memor esto dupliciter accipitur, scilicet ut vel ita sit memor, ut ipsi exprobrantes conversi idem opprobrium patiantur ab aliis, quod (0962D)modo inferunt servis Dei. Vel ita sit memor, ut propter hoc temporale opprobrium dentur in opprobrium aeternarum poenarum.

Quod exprobraverunt. Ostendit quo modo dixerint illud opprobrium esse multarum gentium, scilicet, exprobrantium, non exprobratarum. Quia inimici tui de gentibus, Domine, hoc opprobrium exprobraverunt, ipsi dico exprobrantes commutationem servis tuis, commutationem Christi tui. Quod, id est, quam rem maxime exprobraverunt. Mortem Christi honesto nomine vocat commutationem: et merito, quia ibi vere fuit commutatio, id est, in melius mutatio de mortalitate ad aeternitatem, et de corruptione ad incorruptionem, de ignominia ad gloriam, de morte ad vitam. Pro qua commutatione, inquam, spes tanta data est nobis, benedictus sit in aeternum Dominus, qui scilicet sanguine suo gratis nos fecit salvos: errantes quaesivit, invenit, redemit; a dominatu et potestate diaboli nos liberavit, et de regno tenebrarum in regnum (0963A)lucis nos transtulit. Fiat ei benedictio in illis, fiat et in istis. Possunt ab eo loco ubi digressionem ad historialem David fecimus, fere quaecunque sequuntur aliter legi, ut sic in superioribus in vero tantum David persistamus, juxta quod prior prolixa continuatio sic abbreviabitur: Haec quidem, Domine, promisisti, aliter vero fecisti: quia tu repulisti, id est, repulsum a te videri permisisti, cum flagellaretur et crucifigeretur, Christum tuum. Et despexisti, id est, despectabilem eum videri fecisti, cum conspueretur, cum spinis coronaretur. Et distulisti, id est, dilatum eum esse, quantum ad corpus, diu permisisti. Quasi enim sterilis et vidua sponsa Christi Ecclesia de gentibus in morte ejus remansit, ad quam postea fratres ejus, apostoli scilicet accedentes suscitaverunt semen fratri mortuo; et sic tandem Christus qui prius, quantum ad membra dilatus, est perfectus. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .

Avertisti testamentum. Distulisti, inquam, Christum, (0963B)et hoc modo visus es evertisse testamentum servi tui, id est, promissionem quam feceras illi servo tuo, scilicet quod semen ejus in aeternum maneret. Profanasti, id est pollutos videri permisisti illos qui erant sacrarium ejus, id est, secundum habitaculum ejus in terra, sicut sanctos apostolos et alios superiores, qui peripsema omnium facti sunt, et spectaculum angelis et hominibus. Destruxisti etiam, id est, destrui permisisti omnes sepes ejus. Per sepes minores accipe, tales tamen qui protectioni aliis minoribus essent. Et tanta fuit tribulatio, quod posuisti firmamentum ejus formidinem, ut prius. Diripuerunt, id est, dilaceraverunt eum exterius omnes transeuntes viam, ut prius. Et factus est opprobrium vicinis suis, id est, persecutoribus, quia tu exaltasti dexteram deprimentium eum, permittendo eum superari exterius in suis, in tantum quod laetificasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium praedicationis ejus, scilicet ut unde debuit habere adjutorium, potius esset ei nocumentum. (0963C)Et non es auxiliatus ei in bello, id est, in praeconando. Destruxisti eum a mundatione exteriori, ut omnibus immundus in suis videretur. Et sedem ejus, id est, quosdam in quibus ipse sedebat, per fidem collisisti, id est frangi et devocari permisisti, ita quod humiliarentur in terram, id est, in terrena penitus relaberentur. Minorasti etiam dies temporis ejus in quibusdam, non quod vere dies minorarentur: quia dictum est: Constituisti terminos ejus, quos praeterire non poterunt; sed quia cum per tribulationes auferebantur, videbantur subditis eorum, quibus necessarii erant ad instructionem: vel etiam ad necessitatem, quod ante tempus tollerentur. Et sic perfudisti eum confusione interius quidem dolore fraternae devotionis, exterius vero labore tribulationis.

Usquequo, Domine. Distulisti, inquam, Christum tuum. Usquequo autem, Domine, avertis te ab eo differendo eum, quod non facis aliarum ovium concorporatione? Avertis in finem? Forte non in finem. Et (0963D)haec ira tua, quod destruis eum et perfundis confusione, exardescet sicut ignis incinerans, an sicut ignis purgans? Utique sicut purgans. Attende autem, quod usquequo tam in hoc loco, quam in omnibus aliis locis similibus est verbum non indignantis impatientiae, sed orantis justitiae.

Memorare quae mea substantia. Ne avertaris, Domine, sed memorare quae sit mea substantia, id est, quam condignum sit illi, per quem ego subsisto. Non enim decet, tantum caput parvum corpus habere. Memorare dico, quia si non memoreris, vane constituisti omnes filios hominum, ut prius. Ut autem vane non constituas filios hominum, memorare quis sit homo, id est, quid sit condignum illi homini, qui mortuus vivet, et non videbit mortem, ut supra dictum est. Ubi, id est, in quo homine sunt complendae misericordiae tuae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua. Quae sequuntur non mutantur.

IN PSALMUM LXXXIX. Oratio Moysi hominis Dei. ARGUMENTUM. (0964A) Solutio captivitatis a Domino postulatur, ubi tam efficax supplicatio funditur, ut Moysi esse videatur. Vox apostolorum ad Patrem.

EXPLANATIO. Non est dubitandum talia nomina titulis adhiberi, quae textum psalmorum interpretatione sua dilucident. Unde merito ut ostendam hujus supplicationis efficaciam, Moysi nomen apponitur, qui frequenter orando Dominum placavit iratum, qui etiam minister testamenti veteris et novi propheta exstitit. Et quia utraque psalmus iste conjunxit, ejus nomine titulatur. Quod et ipsum duplici sacramento praefulget. Moyses quippe interpretatur adsumptus, eo quod de aquis a filia Pharaonis fuerit elatus, quod, propter mare Rubrum, Israelitas, propter baptisma significat (0964B)Christianos. Aliter quia Psalmista aeternum ante saecula Deum mundi factorem et gubernatorem, humanumque genus propter peccata mortis obnoxium erat, dicturus, quae utique omnia Moyse narrante didicerat, non immerito quae ab ipso cognoverat ipsius nomini consecravit. Moyses in prima sectione inchoat a laude judicis, beneficia ejus breviter, potestatemque commemorans. Deinde infirmitati nostrae, quam et ipse multis modis ostendit, postulat subveniri. Tertio rogat adventum Salvatoris ocius apparere, quem sciebat humano generi profutura praestare.

COMMENTARIUS. Domine, refugium. Psalmus iste intitulatur: Oratio Moysi hominis Dei, non quod a Moyse sit conscriptus, sed alicujus significationis gratia tanti meriti servi Dei nomen appositum est, quo dirigatur legentis vel audientis intentio. Per hunc hominem suum dedit Dominus legem populo suo, per hunc (0964C)hominem populum suum de Aegypto liberavit, et per desertum traduxit, et sic factus est minister veteris testamenti, et propheta novi. Secundum hanc ergo dispensationem, quae per Moysen facta est, psalmus iste inspiciendus est, qui de ejus oratione titulum accepit. Et quia continetur in hoc psalmo vita vetus et nova vita mortalis, vita vitalis anni qui pro nihilo habendi sunt, anni pleni misericordiae, veraeque laetitiae, peccatum et poena primi, regnum et gratia secundi, ideo adhibitum est nomen hominis Dei, quia per illud vetus testamentum, quod ipse ministravit, cujus praemia erant terrenae promissiones sub velamine et sub tegumentis et figuris quibusdam summa et aeterna bona novae vitae promittebantur. Et ideo cum ad Christum venitur, velamen quod habebat Moyses in facie aufertur quia necesse est ut recedente umbra veritas appareat. Oratio autem Moysi ideo intitulatur, quia illi homini valde familiare fuit orare, et oratione sua (0964D)populo illi placatum Deum facere; et per hoc nos admonet ut et nos assiduis deprecationibus et orationibus Deum nobis placatum faciamus, et hoc non timore poenae, sed amore justitiae. Quod per hoc notatur, quia non dixit, servi Dei, sed hominis Dei. Et potest esse vox vel prophetae vel ipsius Moysi exhortantis nos, ut eorum quae retro sunt obliviscamur, et in ea quae ante sunt extendamur, et ita dicit: Domine, cum tu sis factor omnium, factus es pro nobis. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Et factus es nobis refugium, id est, turris fortitudinis, ut jam supradictum est. Et hoc a generatione priori in generationem istam. Hoc ideo apponit, quia non defuerunt etiam in illa generatione habentes fidem, quae postea revelata est.

Priusquam montes. Quasi dicat: Dico quia factus es, sed tamen ante omnem facturam es, quia priusquam fierent montes, aut formaretur terra, id est, es ante omnem rationabilem creaturam; et si ante rationabilem, constat (0965A)multo magis ante irrationabilem. Per montes designatur celsitudo supercoelestis rationabilis creaturae, per orbem vero terrae inferior rationabilis creatura. Et est dicere: Tu es priusquam montes, id est, supernae rationabiles creaturae fierent, et priusquam formaretur, id est, in quiddam dignum proveheretur terra; et ita dico formaretur, ut esset orbis, id est, perfecta. Hoc est antequam fieret ex terra homo decus terrae, ut esset in terra qui te agnosceret et te laudaret. Et vere tu es ante ista, quia es a saeculo et usque in saeculum, id est, ab aeterno usque in aeternum, quia ab ante mundum et post mundum. Saeculum quoque propter Graecum verbum ambiguum quidam interpretum, ut beatus Augustinus dicit, pro aeterno posuerunt. Tu es dicit ad notandam incommutabilitatem divinae essentiae, non convenit, neque fuit neque erit, sed solum est. Et reddit causam quare dicit es, ideo, scilicet, quia Deus.

(0965B)Ne avertas hominem in humilitatem. Sanctus vir iste timens ne inter tot tribulationes, tentationes et molestias corporales hujus saeculi, quas experimento cognoverat, miser homo deficeret ab illo suo refugio, sic orat et dicit: Domine refugium nostrum, ne avertas, id est, ne averti sinas a summis et aeternis bonis hominem in humilitatem, id est, ut haec infima et ima et carnalia appetat et concupiscat. Et ideo dico ne avertas, quia tu hoc dixisti, id est, praecepisti dicens: Convertimini, filii hominum, ad me. Quasi dicat: Da, Domine, quod jussisti, petentis precem exaudiendo, volentis fidem adjuvando, quia sine tuo auxilio per arbitrii voluntatem hujus vitae tentationes non possumus superare.

Quoniam mille anni. Merito ab his labentibus et transitoriis debemus averti, et ad aeterna et stabilia, sicut tu, Domine, jussisti, converti, quia haec praesentia quantumcunque sint prolixa, nec unius momenti sunt ad illa collata. Hoc aequipollenter ponit cum dicit: Quoniam mille anni, id est, prolixitas (0965C)nostrae vitae quantamcunque sit, est reputanda ad eam quae erit nobis entibus ante tuos oculos tanquam dies, non praesens, vel futura, sed tanquam dies hesterna, quae praeteriit, id est, quae non est. Quaecunque enim fine temporis clauduntur, inter illa quae non sunt reputanda sunt.

Et custodia in nocte. Custodia in nocte longe brevior est die, quia quatuor sunt custodiae noctis, quarum quaeque constat tribus horis tantum. Nec sine causa hoc apponit. Custodia enim noctis in ignorantia est et timore; sic et vita nostra et in ignorantia veritatis est, et in timore, scilicet, ut qui stat videat ne cadat. Sequitur:

Quae pro nihilo habentur. Exponit aerumnam nostrae mortalitatis, pariter ostendendo conditionem felicitatis veteris testamenti, quae temporalis est, ut tanto ardentiori studio ab his infimis avertamur, et ad illa summa convertamur. Quasi dicat: Ideo, Domine, precor, ne avertas hominem in humilitatem, quia anni eorum, (0965D)id est, aversorum, erunt qui pro nihilo habentur, id est, erunt comparabiles rebus illis quae prorsus nihili penduntur, id est, reputabuntur anni eorum tanquam non sint. Sicut et verum est, quia et cum adhuc non venerunt, nondum sunt; et postquam etiam venerunt, non sunt. Quia non ad hoc veniunt ut sint, sed ut non sint.

Mane sicut herba, mane. Exposita nostrae mortalitatis aerumna, quia attendit contigisse nobis hoc ex justa ira Dei, aggratulatur divinae sententiae. Quasi dicat: Ita fiat, Domine, quoniam promeruimus. Transeat mane nostrum, id est, pueritia nostra sicut herba, quae hodie est, et cras in clibanum mittitur. Mane etiam nostrum floreat, id est, flos juventutis in nobis fiat, et statim transeat. Decidat in vespere, id est, in illam aetatem ubi jam incipiat declinare. Induret deinde in gravem senectutem, et tandem arescat in decrepitam aetatem. Vel decidat in vespere, id est, mortem induret in cadavere, arescat in pulvere. Post (0966A)hominem enim cadaver, post cadaver vermis, post vermem cinis. Et merito hoc dico, quia nos commeruimus. Nam in ira tua, Domine, quam promeruit parens primus, defecimus, et non solum defecimus, sed etiam turbati sumus. Defecimus quidem ex infirmitate, turbati vero sumus mortis timore. Infirmi enim sumus, et tamen infirmitatem nostram finire trepidamus. Iram et furorem pro eodem accipit.

Posuisti iniquitates nostras. Quia tam graviter nos multasti, apparet quia posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, id est, non neglexisti, sed perfecte advertisti malum, quod fecimus, et quod dixit iniquitates, vocat saeculum, dicens: Posuisti saeculum nostrum, id est, malum nostrum opus, quod nos fecimus in Adam, in illuminatione vultus tui, id est, vultuositatis tuae, id est, non occultum habuit, sed clare peccatum nostrum, quod nos fecimus in Adam, vultuositas tua prospexit

Quoniam omnes dies nostri. Vere posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, quia defecerunt omnes (0966B)dies nostri, quos nos fecimus nostros, vel quia nos vana et transitoria intendentes, defecimus, vel quia ipsi dies ad paucitatem redacti sunt. Unde alibi: Ecce mensurabiles posuisti dies meos. Et in ira tua defecimus, sicut prius.

Anni nostri. Vere defecimus in ira, quia anni nostri meditabuntur; non quod anni meditentur, sed nos in ipsis annis meditamur, vel ita nos defecimus, et tamen nos miseri defectum hunc non attendimus, quia meditamur sicut aranea, id est, in corruptibilibus laboramus, et vana et inutilia conteximus, velut aranea. Et dies annorum nostrorum, id est, nos in singulis etiam diebus nostris meditamur sicut aranea.

In ipsis septuaginta anni. Videtur exponere brevitatem hujus vitae, et humanae miseriae, quia qui hoc tempore septuagenarii sunt, longaevi dicuntur. Si autem in potentatibus agantur, id est, si ad vires aspiciamus, erunt octoginta anni, quousque ad (0966C)octoginta annos permanet homo in robore suo. Amplius autem, id est, quidquid ultra octaginta annos est, humanae vitae nihil est nisi labor et dolor, id est, senectus curva et tremula, semper tendens ad interitum. Nec est contrarium istud sententiae quod in Macrobio in generatione hominis dicitur, quod homo in viribus crescat usque ad sexaginta annos. In sexagesimo vero anno incipiunt ei minui vires, et sic semper decrescit in viribus usque ad sexaginta annos ad finem vitae; non est, inquam, contrarium, quanquam videatur contrarium. Hic enim dicere videtur quod in octogesimo anno robustior fit homo, et maximas vires habeat. Ille vero dicit aperte quod in sexagesimo anno maximas vires habeat homo, et quod deinde minuantur et decrescant; sed non tamen decrescunt ei vires in illis viginti annis, ut possint videri diminutae, et ita propheta et auctor ille diligenter consideranti non videntur dissentire, hoc ad litteram. Sed quia vidimus (0966D)multos infra septuaginta annos miserrima senectute confectos et constitutos, ultra octoginta annos multos in virili robore, melius est ut ad sensum allegoricum, ubi nunquam fallimur, referatur. Septuaginta et octoginta anni, sicut ferantur, sunt centum quinquaginta. Sciendum autem, quia tres sunt unitates. Prima unitas est ipsa unitas, decem est secunda unitas, centum vero tertia unitas. Cum ergo in centum quinquaginta, quindecies decem sunt, erunt ibi quindecim unitates secundae. Quod autem valet in mysterio centum quinquaginta, idem valet quindecim in hoc loco, quoniam quindecim constat ex septem et octo, et septem idem valet in hoc loco in mysterio quod septuaginta et septem, quod octoginta. Consideremus ergo qualiter septem et octo se habeant ad vetus testamentum, et ad novum. Septem enim pertinet ad vetus testamentum, vel propter observantiam sabbati, quam septima die fieri praecipiebat, vel quia promittebat hoc terrena et temporalia (0967A)bona, quae septenario numero dierum volvuntur, vel quia carnalis ille populus, cui talia promittebat, septuaginta annis in captivitate detentus est. Octo vero refertur ad novum testamentum, vel propter resurrectionem Domini, quae octava die mane facta est, per quam nos reparati sumus ad aeternitatem. Vel propterea, quia sex aetates hujus saeculi sunt. Septima dormientium, id est, illorum qui adhuc exspectant communem resurrectionem; octava vero resurgentium, quando novissima mors destruetur, et quando duplici stola vestiemur, scilicet, in anima et in corpore. Octoginta quoque ad nos pertinet, quia sicut carnalis ille populus in octogesimo anno primo in octavo denario de captivitate reversus est in patriam, ita et nos, transactis sex aetatibus saeculi, et septima dormientium, in octava resurgentium repatriabimus, id est, de captivitate hujus vitae, in qua septuaginta annis detinemur, eo quod haec vita septenario numero dierum volvitur, revertemur ad (0967B)patriam, ubi in aeternum manebimus. Littera sic exponitur. Quasi dicat: Ideo, dico, anni nostri meditabuntur sicut aranea, quia in ipsis annis nostris, si non in potentatibus, id est, si non vi rationis et veri intellectus agantur, erunt septuaginta anni, id est, erit solum studium temporalium rerum, quod est inane, et breve, et vacuum comparatione studii coelestis patriae. Quae temporales res in veteri testamento, ad quod septem et septuaginta referri praediximus, illis prave intelligentibus, et Scripturam depravantibus, promittebantur. Quas quandiu omni animi desiderio appetemus, id est, in captivitate erimus ad quam septuaginta superius referri diximus. Sicut etiam Israeliticus populus captivatus in Babylonia septuaginta annis in captivitate tenebatur. Et sicut ille in octavo denario ad patriam reversus est, ita et nos, si terrena non appetamus, sed in labore coelestis studii semper morabimur, in octava aetate repatriabimus. Et hoc est quod dicit: Si autem in potentatibus, et cum vi rationis agantur anni nostri, (0967C)scilicet, ut, promissionibus terrenis omissis, coelestia appetamus, tunc erunt in annis nostris octoginta anni, id est, studium reparandae aeternitatis et immortalitatis, quae nobis data est in spe in Dominica resurrectione, et studium reparandae haereditatis, et reparandae patriae, id est, studium redeundi ad patriam, et vere sabbatizandi in octavo die.

Et amplius eorum labor et dolor. Quasi dicat: Si quis supra hoc studium addere velit aliud, illi erit labor et dolor. Multi enim postquam fidem perceperunt, et in baptismate terrenis abrenuntiare, et de reparanda aeternitate satagere promiserunt, relabuntur ad studium terrenorum. Et his talibus et hic labor est in acquirendo, et tamen erit dolor, cum in tenebras exteriores ejicientur.

Quoniam supervenit. Ostendit quomodo dolor erit, ita, scilicet, quoniam mansuetudo, id est, ille qui prius in tantum mansuetus apparuit, ut etiam ipsa mansuetudo possit dici, supervenit terribilis, et tunc (0967D)corripiemur, non ad fructum, sed ad damnum; tunc enim poenitentia erit, sed infructuosa. Nota quod dicit supervenit, quasi ad opprimendum et ad conterendum. Unde alibi: Super quem vero lapis ceciderit, conteret eum. Vel aliter: Et amplius eorum labor et dolor, ut in bonum accipiatur. Nullus enim vir tam sanctus, nec superno studio adeo alligatus, quin aliquando cura necessariorum ad victum et ad vestitum moveatur. Et pro his est illi labor et dolor. Gravis enim labor videtur ei quaerere, et maxime dolet, quia cogitur quaerere. Unde etiam Apostolus ait: Nam et nos primitias spiritus habentes, et ipsi inter nos gemimus in adoptionem filiorum Dei, exspectantes redemptionem corporis nostri. Et quasi aliquis dicat: Quandoquidem labor est et dolor, cur ergo Deus sanctos viros permittit talia pati? Ad hoc respondit. Ideo, scilicet, quia si corripiemur, emendabimur ut supraveniat nobis mansuetudo, id est, ut simus mansueta animalia et Domino obedientia. (0968A)Quem enim Dominus diligit, corripit. Flagellat omnem filium quem recipit, quia etiam quibusdam magnis dat stimulum carnis, quo colaphizentur, ne in magnitudinem revelationis extollantur. Hoc est quod dicit: Supervenit mansuetudo. Et est ordo praeposteratus

Quis novit potestatem. Ad utrumque sententia hoc uno modo continuatur: Vere corripiemur, sive mali ad malum, sive boni ad bonum. Quia tu, Domine, potentior es nos corrigere, quam alicui contingat scire. Nam quis novit potestatem irae tuae, id est, quis novit potentem iram tuam, qua et tandem vindicabis in malos, et nunc corrigis bonos? Quasi dicat: Valde paucorum est nosse potestatem irae tuae: quia plerisque malis cum parcis irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere videatur. Labor et dolor quo corripis et erudis, quos diligis, ne poenis crucientur aeternis. Et quis novit dinumerare, id est, discernere iram tuam in bonis et (0968B)in malis prae timore tuo, id est, ad hoc ut timorem tuum prae, id est, ante se habeat, et semper te extimescat? Quasi dicat: Quam difficulter invenitur qui noverit prae timore iram tuam dinumerare, ita ut etiam hoc addat, et ad eam pertinere intelligat, quod nonnullis quibus magis irasceris, parcere videaris; ut prosperetur peccator in vita sua, et in futuro majora percipiat. A paucis enim eruditis major ira Dei intelligitur vana et seductoria, felicitas impiorum. Et pauci addiscunt prae timore Dei iram ejus dinumerare, et prosperitatem ejus numero applicare poenarum. Quod est dicere: Pauci sciunt discernere iram Dei hoc modo, ut intelligant quod quanto plus impius prosperatur, tanto plus ei Deus irascitur: et quanto plus in hac vita flagellando acriter puniendo Deus piis irascitur, tanto plus ei parcitur.

Dexteram suam. Quasi dicat: Pauci quidem, Domine, noscunt potestatem vel irae tuae, vel dinumerare iram tuam; tu autem, Domine, fac nobis dexteram (0968C)tuam ad notam, sic scilicet ut nos sciamus prae timore tuo iram tuam dinumerare. Notam, inquam, fac dexteram tuam, id est, mitte quem missurus es, et notifica nobis Christum tuum, dexteram tuam et brachium tuum, ut in eo discant homines non pro magno expetere vel accipere ea bona, quae in Veteri Testamento demonstrantur, sed quae in Novo revelantur. Et revera factum est secundum orationem hujus hominis Dei, quia et in passione Filii sui et in contemptu hujus saeculi, quem habuit et docuit, demonstravit Deus Pater fidelibus suis haec terrena non esse appetenda, sed magis coelestia. Vel aliter, ut per dexteram accipiatur Dei potentia, et ita dicatur: Ut autem sciamus in potentatibus agere dies et annos nostros, notam fac nobis dexteram, id est, potentiam tuam, ut sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna. Vel potius ita dicatur: Notam fac dexteram, id est, potentiam tuam, ut intelligamus quod flagellando et non parcendo emendatos (0968D)ponis ad dexteram, et quod parcendo dum prosperatur impius in via sua, damnatos statuis ad sinistram. Notam fac, dico, sic, scilicet ut dinumeremus iram tuam. Sequitur:

Et eruditos corde in sapientia tua. Hoc est, non tantum facias nobis notam dexteram, sed etiam ut imitemur eos, fac nobis notos eruditos corde, ut in carnis prudentia, quae mors est, sed in vera sapientia. Eruditi corde in sapientia illi dicuntur, quibus dictum est: Injice pedem tuum in compedes ejus. Pedem cordis dicit, non pedem corporis. Illi enim aureis compedibus ejus illigati, quid aliud fecerunt, quam quod terrenas promissiones contempserunt, et desideratis aeternis per passiones suas, testimonium praebuerunt? Unde etiam testes dicti sunt, quia martyr Graece, testis est Latine. Vel ita nemo eruditos corde, nemo sapientes existimet, nisi illos quos attingit prae oculis cordis, semper habere miseriam suam ex justa tua animadversione, ut ex eo perpendant quanta sit in (0969A)subveniendo dextera tua, cui nullum ingratum esse oporteat. Hinc Apostolus ait: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, qui misericordiam fecit illis quibus ira tanta impenditur. Illis Christum tuum sic notum fac, ut in eo discant non timere eos qui occidunt corpus.

Convertere, Domine. Dixit dexteram tuam notam fac, et eruditos corde. Necesse enim est ut quisquis vere noscit Christi imitatores, et attendit dexteram Dei, multas patiatur tribulationes et persecutiones. Omnes enim qui pie in Christo volunt vivere, necesse est ut persecutiones patiantur. Et item: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Quod iste homo Dei qui hic loquitur attendens, timens ne nos inter tot tribulationes et molestias corporales deficeremus, et tentationibus variis nobis illatis victi deficeremus, et ab eo qui nostrum refugium est averteremur: compassus nostrae infirmitati, sicut multotiens compassus est, sic orat et dicit, Domine: qui prius conversus a nobis avertisti nos, convertere, id (0969B)est, esto conversus ad nos, notificando te nobis. Vel ut ne permittas nos amplius averti ad te, convertere dico usquequo opus est, id est, usque ad illum modum conversionis, qui nobis necessarius est, scilicet ut non permittas tribulari, nisi quantum poterimus pati, id est, nobis tribulationem in mensuram et pro viribus nostris. Neque enim Deus plus aliquem tribulari permittit, quam ipse ferre possit. Sicut Apostolus ait: Fidelis Deus qui non patitur, etc. Sed dabit etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Convertere, inquam, Domine, et qui prius fuisti inexorabilis super illos qui se fecerunt libertos suos, fias deprecabilis, id est, exorabilis super illos qui se faciunt servos tuos, in omnibus tibi obedientes et de se nihil praesumentes.

Repleti sumus mane. Vere converteris et deprecabilis eris, quia ita, certum est, replebimur, ut possimus dicere, quia jam repleti sumus mane, id est, in resurrectione, quando novissima mors destruetur, et erit (0969C)tantum mane, id est, dies sine nocte, quia sine fine. Tunc, inquam, replebimur misericordia tua, id est, duplicem stolam recipiemus, quae non dabitur nobis ex nostris meritis, quanquam multa patiamur in hoc saeculo: quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, sed dabitur nobis sola misericordia tua. Vel mane, transacta infidelitatis nocte, replebimur in hac vita tua misericordia, qua vocas, qua peccata condonas, qua justificas. Vel mane, id est, transacta persecutionis nocte replebimur tua misericordia et hic et tandem. Et tunc, scilicet, quando replebimur misericordia tua, laetificabimur exterius, et delectabimur interius: positi in diebus nostris, id est, in aeternitate, ubi omnes dies nostri erunt: quia tantum proficiemus, et nunquam deficiemus. In hac enim vita non omnes dies possunt esse nostri, quia saepius etiam deficiemus quam proficiemus.

Laetati sumus. Vere replebimur tua misericordia, (0969D)quia Laetati sumus, id est, laetabimur in futuro, pro quibus diebus nos humiliasti, id est, humiliari et flagellari permisisti: et pro annis quibus vidimus, id est, passi sumus mala. Laetabimur in aeternum, ac si dicat: Pro hac temporali tristitia recompensabitur nobis sempiterna laetitia. Et ut laetemur in diebus nostris, tu Domine qui prius despexisti nos libertos nostros, respice in nos nunc factos servos tuos. Vel sic, Respice in servos, ut sint conformes Filii tui. Et ut majorem benevolentiam comparet, dicit: Respice in opera tua, non sua, id est, in illos qui hoc quod sunt, opus tuum sunt: quia tu creasti eos, et recreasti. Et ita dico respice, dirige filios, id est, opera eorum. Illius enim opera diriguntur, quia complanat voluntatem suam voluntati Dei, qui de se non praesumit et cujus spiritus est creditus cum Deo: quia nihil boni putat se facere sine cooperante Spiritu Dei. Vel dirige filios, id est, imitatores eorum dirige semper in melius, ut non sint distorti corde.

(0970A)Et sit splendor. Et ut dirigantur filii, id est, nostra opera, sit splendor Domini super nos, id est, vultus Domini, qui prius fuit nobis obscuratus, illuminetur in superiori nostro, id est, appareat in nobis imago Dei. Vel splendor Dei, id est, multiformis gratia Spiritus sancti, illuminet mentem nostram. Et ut splendor sit super nos, o Domine, dirige opera manuum nostrarum, et nostra bona opera, scilicet ut infra nos distorqueantur, sed ut super nos dirigantur. Illorum opera infra ipsos distorqueantur, sed ut super nos dirigantur, qui quod boni faciunt, agunt pro mercede terrenorum: velut carnalis populus ille cui factae sunt promissiones terrenae. Tunc autem super nos opera nostra diriguntur, quando bene operamur pro mercede coelestium.

Et opus manuum. Dicit beatus Augustinus et Hieronymus, quod istud in quibusdam translationibus non invenitur. Et quod asterisco vel obelo signetur, si inveniatur. Sed tamen potest ita continuari. Quasi dicat: Ita dico dirigas opera, ut illa omnia fiant (0970B)unum opus, id est, cum charitate fiant, et ad unum finem charitatis tendant. Opera enim quae sine charitate fiunt, nihil prosunt, ut Apostolus ait: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Si autem fiant in charitate, et si multa sint in opere, unum tamen sunt in fine. Finis enim praecepti charitas est ex corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, sed vera.

IN PSALMUM XC. Laus cantici David. ARGUMENTUM. Pro victoria Ezechiae de Assyriis cantatur. Aliter legendum ad Evangelium Marci, ubi tentatur Christus. Vox Ecclesiae ad Dominum.

EXPLANATIO. Laus cantici divina laudatio, David ipse propheta debet intelligi. Hunc hymnum daemonibus pia confidentia (0970C)semper opponimus, ut a nobis potius inde vincantur, unde contra creatorem suum dolose aliqua tentarunt. In prima parte Psalmista profitetur omnem fidelissimum divina protectione vallari. Secunda laudem Christo decantat. Tertia verba sunt Patris ad omnem fidelem, quem in se devotissime sperare cognoscit, et in mundo isto defensionem, et in futuro illi praemia compromittens.

COMMENTARIUS. Qui habitat in adjutorio. Laus cantici David. Iste psalmus est de quo Dominum nostrum, id est, Christum diabolus ausus est tentare. Audeamus ergo ut instructi possimus resistere tentatori non in nobis praesumentes, sed in eo qui prior tentatus est, ne nos in tentatione vinceremur. Et attendamus quod ipse voluit nos se imitari in sua humilitate, non in majestate. Quia dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et si aliquando tentator ipse vel per se occulte, vel per filios diffidentiae, in quibus operatur (0970D)tanquam in vasis suis, ingerit nobis aliquas tentationes, tribulationes, molestias corporales: patienter sustineamus, et cum omni mansuetudine et humilitate toleremus, sicut ipse pro nobis voluit tentari, flagellari, etc. Quia quisquis sic imitatur Christum ut patienter toleret hujus vitae tentationes, tribulationes et molestias corporales et spem omnem in eo ponit, ita ut nec illecebra capiatur, nec timore frangatur: hic est qui exemplo Domini sui habitat in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorabitur. Praevidens Propheta per Spiritum sanctum quemdam in humano genere adfuturum, qui nobis esset adjutorium et exemplum, ne nos in tentationibus vinceremur, ne tentatori cederemus, nec molestiis vel illatis nobis injuriis frangeremur, sicut ille prius fuit exemplum cadendi et vincendi, id est, ut vinceremur: hoc praevidens, inquam, Propheta, laudat illum, ex devotione. Et non tantum pertinet ad devotionem, id est, ad piam et attentam affectionem (0971A)erga Deum, canticum vero ad exsultationem. Et ideo merito dicitur iste psalmus laus cantici, id est, laus exsultativa vel laudativa exsultatio, quia in eo laudat eum, unde nobis adjutorium et exemplum, et eum laudando exsultat dicens ita: Qui habitat in adjutorio, etc. Quasi dicat: Positus quidam fuit in adjutorio Altissimi, sed non habitavit ibi: quia non perseveravit, imo ab obedientia recessit, quando manum suam ad illicita extendit; et in suo adjutorio esse voluit, quando de se praesumpsit, et Deus esse, et de nutu suo pendere voluit. Quando suggestionem a serpente audivit, credidit quod promisit diabolus, et invenit quod minatus est Deus. Quidam autem in humano genere est affuturus, scilicet Christo adjutorium et exemplum omnibus qui de suo non praesumet adjutorio, sed praesumet in adjutorio Altissimi, id est, Dei Patris. A quo, quia Altissimus est, bene poterat adjuvari et in se et in suis. Et ab illo adjutorio non recedet, sed ibi habitabit, id est, permanebit, et etiam commorabitur, id est, ex toto morabitur, (0971B)quia nec opere nec etiam cogitatione apostatabit. Morabitur dico in protectione non sua secundum hominem, sed in protectione Dei, et non qualiscunque dei, sed Dei coeli, id est, illius qui facit homines coelos. Quamvis enim tentatori diabolo resistere posset et in se et in suis, potius patienter sustinuit; nec de se praesumpsit, sed omnia cum patientia toleravit, ut nobis esset exemplum, non de nobis, sed de Deo praesumendi, et omnia cum patientia tolerandi; quia patienter sustinendo tribulationes et tentationes nec de viribus nostris praesumendo, sed in protectione et in adjutorio Dei spem nostram ponendo, poterimus tentatori resistere et suis.

Dicet Domino. Vere in protectione Dei non in sua commorabitur, quia Domino dicet, id est, Deo Patri cui se vere faciet servum. Domine, tu es susceptor meus, non ego, id est, per te, tamen non per me causa mea existit; quia tu velut pius susceptor eam (0971C)suscipis et defendis, et non ego mihi, sed tu es refugium meum. Et merito, quia apud te solum est refugium, quia tu es Deus, id est, es super omnia. Deus dico meus, id est, quem ego Deum mihi facio, non meipsum, sicut Adam voluit se ipsum ponere sibi Deum: haec inquam praedicta dicet Domino, id est, ad honorem Domini. Quae autem sequuntur dicet ad exhortationem proximi, dicens ita: Sperabo non de me praesumente, sed ponam spem in eo. Et merito meo, quoniam non ego me, sed ipse me liberavit, id est, liberavit de laqueo venantium, et a verbo aspero. Ita et vos (quasi dicat) ponite spem vestram non in viribus vestris, sed in Domino. Et merito, quoniam ipse liberabit, et non alius, de laqueo venantium, et ab insidiis et deceptionibus diaboli et suorum. Venantes vel venatores sunt diaboli, quia mille artes habent nocendi, quibus seducunt miseras animas illorum qui de se praesumunt, nec in Domino spem suam ponunt: qui cito et illecebra capiuntur, et (0971D)timore franguntur. Hi venatores, id est, diaboli laqueos et pedicas suas tendunt non in via, sed juxta viam, ut si quis a via exorbitaverit, illaqueetur. Tu autem aliquis ut sis securus, esto in via, et ambula in via, id est, in Christo, et in praeceptis ejus, qui de se dicit: Ego sum via, veritas et vita. Ille tibi sit via, qui propter te factus est via, ut perducat te per se ad se. Ipse enim est via, per quam imus; et est finis, ad quem tendimus. Qui autem in Christo ambulat, et in praeceptis ejus, liberabitur de laqueo venantium, id est, a deceptionibus diaboli, et a verbo aspero. Verbum asperum dicitur malae persuasionis verbum, cui persuasioni malae quicunque acquiescit et consentit, in laqueos diaboli se injicit. Vel verbum asperum dicitur detractionis verbum, scilicet quando quis detrahit proximo dicens: Tu vis solus videri justus inter nos, tu taliter agis, talem te facis quasi nemo sit bonus nisi tu solus. Sed quisquis huic detractioni acquiescit vel a bono opere cessando, vel (0972A)inde quod taliter illi objicitur superbiendo, ille se injicit in laqueos venantium.

Scapulis suis. Quasi dicat: Non tantum liberabis te de laqueo venantium et a verbo aspero, quia sperabis in eo, liberabis dico te et tuos: sed etiam tibi, id est, tuis si sperant in eo, obumbrabit, id est, obumbrationem faciet ab aestu incentivorum, id est, in scapulis suis, id est, per scapulas suas. Scapulis innituntur alae, et in alis sunt pennae, et ideo per scapulas alae et pennae intelliguntur. Alas autem hic accipimus dilectionem Dei et proximi, quibus velut alis quibusdam ad regnum coelorum volamus, et de his infimis ad summa sublevamur. Dictum est ad similitudinem obumbrabit tibi, id est, obumbraculum faciet tuis, ne noceat illis aestus incentivorum; et hoc in alis, id est, si innitantur dilectione Dei et proximi, sicut gallina obumbraculum pullis suis sub alis. Et si pulli gallinae tuti sunt sub alis ejus a milvo et accipitre, multo magis nos sub alis Dei tuti erimus ab aeriis potestatibus circumvolantibus velut milvis (0972B)et accipitribus. Et bene Dei sapientia gallinae comparatur, quia nulla avis est quae tantum infirmitati pullorum suorum compatiatur. Ex nimia enim pullorum compassione et raucescit in voce, et hispida apparet in pennis, et prorsus infirma videtur esse: ita et Dei sapientia, id est, Filius Dei compatiens nostrae infirmitati, semetipsum exinanivit accipiens formam servi, in qua se tantum humiliavit pro nobis usque ad mortem obediens Patri, quod nec species nec decor in eo apparuit. Nunc ad litteram redeamus. Dictum est superius: Illa dicit Domino, illa dicet proximo. Haec autem dicet sibi aggratulando: Dominus Pater obumbrabit tibi, id est, obum raculum faciet tibi interius ab incentivis vitiorum, protegendo te cum scapulis, id est, cum alis suis. Hoc est per dilectionem Dei et proximi. Et tu positus sub pennis ejus, id est, in protectione alarum ejus, merito sperabis in te et in tuis, in eo nihil de viribus tuis, sed de ejus protectione praesumens, et quidquid in te (0972C)boni est, gratiae ejus ascribens.

Scuto circumdabit te. Merito sub pennis ejus sperabis, id est, sperabunt tui, quia si sub pennis ejus fueris, id est, si dilectionem Dei et proximi habueris, veritas eis, id est, completio praeceptorum ejus erit in te. In his enim duobus mandatis lex universa pendet et prophetae. Et haec veritas circumdabit, id est, muniet te in tuis ut scutum. Potest et alia veritas hic accipi, illa, scilicet, de qua alibi dictum est: Veritas de terra orta est, id est, vera peccatorum confessio et discretio. Quisquis enim vere Deum diligit, discernit se quamvis peccatorem ab aliis peccatoribus, scilicet, se peccata confitentem ab illis defendentibus, se humilem ab illis superbis, se de Deo praesumente ab illis de se praesumentibus. Sic enim publicanus ille qui clamabat in templo vulnera discrevit se a Pharisaeo jactante merita. Littera eodem modo continuabitur, ut prius. Merito sperabis, quia si sub pennis ejus speraveris, id est, si veram (0972D)dilectionem Dei et proximi habueris, verus eris, id est, confitens peccata, non delendens, et sic discernens te ab aliis non confitentibus, se defendentibus. Et haec veritas circumdabit te, id est tuos, sicut scutum. Et sic non timebis, id est, non timebunt tui a timore nocturno. Quatuor hic ponit: scilicet, timorem nocturnum, sagittam volantem in die, et negotium perambulans in tenebris, et incursum, et daemonium meridianum. Et sciendum quod quisquis ignoranter peccat, quasi in nocte peccat; qui vero scienter peccat, quasi in die peccat. Per timorem itaque nocturnum levis tentatio intelligitur, quae fit in ignorantia, quia per nocturnum ignorantia intelligitur, per timorem vero levis, quia quandiu malum aliquod timetur, non tantum patitur aliquis sicut quando infertur. Per sagittam volantem in die, levis tentatio, quae in scientibus fit, designatur. Per diem quidem scientes, per sagittam vero levis tentatio, quia sagitta volatili non tantum quis laeditur quantum si (0973A)cominus gladio feriatur. Levis autem tentatio quae non tantum urget, et cito declinatur, sed aggravetur tribulatio, et duobus praemissis reddantur duo quae sequuntur. Ut ad timorem nocturnum reddatur negotium perambulans in tenebris, et ad sagittam volantem in die incursus et daemonium meridianum. Ecce aggravata est tentatio tam ignorantibus quam inscientibus, quia illa gravis tentatio, quae tam acriter urget ignorantes, dicitur bene negotium, id est, negans otium, quia omnem quietem aufert, et est perambulans, id est, permanens in tenebris, id est, in tenebrosis, scilicet, in ignorantibus. Gravis autem tribulatio, quae ingruit scientibus, dicitur incursus, quia acriter urget, et daemonium meridianum: daemonium ideo, quia fit per suggestoris diaboli instigationem; et meridianum, quia in meridie magis fervet sol, et splendet. Et intelligitur per fervorem, qui est in meridie ferventissimus, persecutio, per splendorem vero, quia fit inscientibus. Sunt enim quidam nescientes rationem Christianismi sui, id (0973B)est, qui nondum tantae perfectionis sunt, ut attendant quia necesse est ut omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiantur. Et aliud: Fili, ad servitutem Dei accedens, sta in justitia, et timore, et tremore, et praepara animam tuam ad tentationem. In his talibus facta graviter urgens et perseverans tribulatio invenit eos, et capit eos, et ita vincuntur. Sunt alii bene scientes rationem Christianismi sui, quia intelligunt promissiones Dei non esse de hac terra, non esse de hac vita, et omnia terrena esse contemnenda, et coelestia appetenda; sed instat tortor, quia graviter urget, urit, torquet. Instat incursus et daemonium meridianum, et ita vincitur. Quae autem sit levis et quae gravis tribulatio, ex illo tempore potest cognosci, quo nomen Christianum crescere coepit. Tunc enim inimici Christiani nominis, reges, scilicet, et imperatores, volentes illud nomen delere, tale edictum fecerunt: « Quisquis Christum confitebitur, gladio feriatur. » Et multi occisi sunt, (0973C)quia gladio feriri pro nomine Christi leve esse putaverunt. Illi autem videntes sic homines ad mortem accelerare, et totum mundum post ipsum abire, dixerunt: « Nunquid nos soli remanebimus? nunquid totum humanum genus interficiemus? » Ergo hoc aliud edictum fecerunt: « Quisquis Christum confitebitur, tandiu torqueatur donec Christus negetur. » Ecce si quis conferat feriri gladio ac tandiu torqueri, poterit illud videri sagitta volans, illud vero incursus et daemonium meridianum. Instante vero tanta et tam graviter urgente persecutione, multi tam scientes quam nescientes rationem Christianismi ceciderunt. Et hoc ideo, quia de viribus suis sumpserunt, non de Deo. Nec habitaverunt in adjutorio Altissimi, nec dixerunt: Susceptor meus es tu, Domine, et refugium meum. Quos Dominus ideo cadere permisit, ut ostenderet fidelibus suis quia ipse solus est qui protegit, et qui tentationes temperat, et tantum venire permittit, quantum possit ferri cum (0973D)venerit. Nunc ad litteram redeamus. Dixit: Circumdabit te veritas ejus, et ita circumdabit, quod non timebis, id est, tui non timebunt a timore nocturno, etc., id est, nec ab illa levi vel gravi tribulatione timebunt quae fit in ignorantibus, nec ab illa levi vel gravi quae fit inscientibus.

Cadent a latere. Quamvis dicam quod non timebunt tui, tamen multi de illis qui videbantur esse tui cadent a latere et a dextris. Per a latere intelliguntur illi qui se collaterales Domino fore, et cum eo judicaturos putabant, quia secuti sunt illud quod Dominus discipulis dixit: Vos, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel. Sed multi ex his urgente gravi persecutione et tribulatione victi sunt, et ita ceciderunt a latere, id est, a spe remunerationis tribunariae sedis. Per a dextris vero designantur illi qui se statuendos ad dextram, et audituros: Venite, benedicti Patris mei, in judicio putabant, propter opera misericordiae quae (0974A)fecerant, et quia velut devoti provinciales in republica Domini cibaria et stipendia militibus ejus, id est, sanctis monachis et eremitis et aliis defensoribus patriae praebuerant. Sed quia etiam ex his multi urgente gravi necessitate vel tribulatione victi sunt, ideo ceciderunt a dextris, id est, a spe ponendi ad dextram et remunerationis obsequiorum suorum. Et quia multo plures sunt qui judicabuntur quam qui judicabunt, ideo minorem numerum propheta collateralibus dedit, majorem dijudicandis, dicens, Mille cadent a latere tuo et decem millia a dextris tuis. Sed quae cura? Nulla, scilicet, quia quotcunque videantur cadere a latere vel a dextris, tamen daemonium illud meridianum, id est, fervens et urgens tribulatio non appropinquabit ad te, id est, ad illos qui vere sunt tui, id est, qui nihil de se praesumunt, sed habitant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur, et dicunt Domino: Susceptor meus es tu, etc. Ad hos, inquam, non appropinquabit carni, non appropinquat meriti. Longe enim error torquentium (0974B)a fide credentium, quia fides est in anima, ad quam tortores non attendunt, quia et si corpus occidunt, animam autem occidere non possunt.

Verumtamen. Dico quia tribulatio non appropinquabit ad te, id est, non cadent tui per tribulationem, sed tamen non sine causa tribulantur, quia et ad suam eruditionem, et ad malorum damnationem, quod tu considerabis oculis tuis. Hoc est, tui tantum oculi et tuorum a te illuminati hoc attendent, et non alii. Non enim leve est considerare florentem impium in tempore, et oculos ad eum habere, ut videas quid passurus sit in fine. Tu, inquam, considerabis et intelliges tribulationem tuorum esse retributionem peccatorum, id est, malorum, quia retribuetur eis non bonum, quod ignorantes fecerunt, id est, perfectus tuorum: sed malum quod scientes fecerunt, scilicet, ut vel tuos devocarent, vel penitus destruerent. Vel si peccatores non homines accipiamus, sed peccata, possumus hanc retributionem referre ad utrosque, (0974C)scilicet, et ad bonos tolerantes, et ad malos inferentes. Eadem enim tribulatio est et levibus peccatis bonorum, quae per eam purgantur, et gravibus peccatis malorum, non ut per hoc purgentur, sed ut gravius damnentur. Vel, aliter, dico quia multi cadent a latere tuo et a dextris tuis, sed tamen tu considerabis oculis tuis, quod nullus cadet de his qui sunt tui. Et videbis retributionem peccatorum, id est, casum illum esse justum in his qui cadunt, quia promeruerant peccata eorum. Sciendum quia non defuerunt qui alias tentationes superius quam diximus accipiant, et dicunt ita: Quia veritas circumdabit te ut scutum, id est, non timebis, id est, non timebunt tui a timore nocturno, id est, a timore illo quem inferunt nocturni, id est, haeretici in nocte ambulantes, et alios in nocte pertrahere laborantes. Et non timebunt a sagitta volante in die, id est, ab arrogantia et vana gloria, quae procedunt de die, id est, de prosperitate. Nec timebunt a negotio, id est, ab errore (0974D)haereticorum quorumdam perambulante, id est, perseverante in tenebris, id est, in carne Christi, quae dicitur tenebrae respectu divinitatis. Fuerunt enim haeretici qui dicerent Dominum nostrum Jesum Christum phantasticum corpus habere, alii qui dicerent eum non satum de virgine, sed de muliere, et multae aliae haereses hujusmodi fuere de ejus humanitate. Neque timebunt tui ab incursu et daemonio meridiano, id est, a daemoniaco et vehementi studio, qui ad hoc laborant, ut decipiant in meridie, id est, in re ita clara et lucida, sicut clarus est sol in meridie, id est, in divinitate, dicentes Filium minorem Patre, cum manifestum sit eum aequalem esse Patri, et consubstantialem: tum ex tot dictis ejus, quia dixit: Qui videt me, videt et Patrem meum; et: Ego et Pater unum sumus, et multa talia; tum etiam ex operibus ejus, de quibus dictum est: Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi Deus fuerit cum illo.

Cadent a latere. Ideo tui non timebunt a timore nocturno (0975A)et a cunctis praedictis, quia mille hujus tentationis cadent. A sinistra autem tua deberet dicere, quia in altera parte ponit a dextris; sed quia nihil in Deo sinistrum est, ideo simpliciter ponit a latere, et notat illos qui laterales ejus erunt, id est, qui eum circumdabunt, cadentes vero a dextris accipit perfectissimos. Et ideo dicit, quia etiam decem millia hujusmodi tentationum haereticarum cadent sine omni affectu a dextris tuis, id est, ab illis qui pertinent ad dextram tuam, id est, ad potiora bona tua. Sed (ac si dicat) quamvis cadant a latere et a dextris, tamen sine omni laesione illorum, quia non appropinquabit incursus et daemonium meridianum, vel aliquid supra dictorum ad te, ut prius.

Verumtamen. Non appropinqu bit quidem hujusmodi tentatio ad tuos, sed tamen non sine causa est quod tentantur, quia hoc fit ad eorum probationem, et tentationum damnationem.

Quoniam tu es. Eodem modo continet in utraque (0975B)sententia, ita, scilicet: Et ideo non appropinquabit ad te, id est, ad tuos, quoniam tu, Domine Pater, es spes mea, id est, spes meorum. Et in hoc dico es spes meorum, quia me refugium tuum, id est, quem illis fecistis refugium, posuisti altissimum, id est, munitissimum, scilicet, ad quem nullus hostis, nec coelum aliquod nocuum pertingere possit. Attende quomodo Dominus noster, id est, Christus, sit spes et resurrectio suorum. Humanum genus hominem mori noverat, resurgere autem non noverat; quid timeret habebat, sed unde speraret non habebat. Ut ergo qui propter timorem fecit mortem propter praemium futurae vitae daret spem resurrectionis, prior mortuus est Dominus Jesus Christus, et resurrexit. Mortuus quidem est post multos, resurrexit vero ante omnes. Moriendo fecit quod multi ante eum, resurgendo vero quod nullus ante eum, ut ego spem resurrectionis haberem quam non habebam. Quasi dicat: Resurrexisti, ascendisti, ut ego sperarem me secuturum quo tu praecessisti.

(0975C)Non accedet ad te malum. Merito dixi tuum refugium altissimum, quia non accedet amplius tabernaculo tuo. Tabernaculum Christi vocat carnem, de qua dictum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, etc. Haec eadem caro Christi, est sponsa illa quam ipsi sibi adduxit. Hujus thalamus est virginis uterus. Unde dicit Apostolus: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. In hoc ergo tabernaculo imperator noster pro nobis militavit. Et ne nos vinceremur, tentari se permisit. Nec praetereundum quod ad instructionem nostram hoc dicit: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, scilicet, ut et nos quae ipse passus est, et quo fine passus, patiamur, et ad eamdem securitatem perveniamus.

Quoniam angelis suis. Istud fuit prophetatum de ascensione Domini nostri, id est, Christi; sed diabolus est abusus veritate in ejus tentatione, et hinc (0975D)etiam maxime habuit occasionem tentandi eum. Putavit enim necesse esse fieri, cum prophetatum esset. Dominus autem vere in coelum ascendit portatus ab angelis, non quod esset ruiturus, si ab ipsis non portaretur, sed ut honorificentia et obsequium ei exhiberetur, et ut dignitas humanae naturae assumptae per hoc demonstraretur. Et sicut prius quinquagesimo die ab agni paschalis immolatione lex data, quae incuteret timorem, ita postquam Dominus ascendit quinquagesimo die a veri Agni, id est, a sua resurrectione, Spiritum sanctum apostolis dedit, qui converteret timorem in amorem, ut quod non potuit timor efficeret amor. Et ita suos a reatu legis liberavit, ut jam, scilicet, servaret et bene ageret non timore poenae, sed amore justitiae. Littera sic continuatur: Ideo dico flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, quia illuc portabunt te angeli, quo in aeternum mali aliquid non accedit. Haec est summa sententiae, quam intendit cum dicit: Quoniam Dominus (0976A)Pater mandavit, id est, hoc praeceptum angelis suis de te fecit, ut custodiant te et tuos in omnibus viis, id est, in omnibus operibus tuis et tuorum. Scire debemus angelicam custodiam Christo non defuisse, unde etiam dictum est: Apparuit ei angelus Domini confortans eum. Et item: Accesserunt angeli, et ministrabant ei. Non tamen quod custodiri aliquo modo esset ei necessarium, sed tamen propter honorificentiam et ministerium.

In manibus portabunt. Quasi dicat: Quia praecepit Dominus angelis suis ut custodirent te, ideo ipsi portabunt te manibus suis in coelum, non quod ruiturus esses si non portarent, sed quia honorificentiam exhibent. Portabunt te, inquam, in coelum, ut inde mittas Spiritum sanctum, qui corda tuorum de timore convertat in amorem. Ad hoc, ne forte amplius offendas pedem tuum, qui adhuc in terra es, ad lapidem. Hoc est, ne illi qui pes tuus sunt offendantur ad duritiam legis potius bene operando timore poenae quam amore justitiae. Pedes Christi dicuntur illi per quos (0976B)ipse totum mundum peragravit, quia in omnem terram exivit sonus eorum. Qui pedes a capite suo, quod jam sursum est, distinguuntur locis quidem, sed non piis affectionibus. Quod autem affectio simul sint, ipse Dominus ostendit, cum persecutori Paulo dixit: Saule, Saule, quid me persequeris?

Super aspidem et basiliscum. Et quia pes tuus ad lapidem non offendetur, ideo ambulabis, id est, ambulabunt tui super aspidem et basiliscum, id est, simpliciter omnia nociva contemnent et conculcabunt. Per basiliscum, qui rex serpentium est, intellige ipsum caput daemoniorum, per aspidem vero subditos illi capiti.

Et conculcabis leonem et draconem. Idem est leo, qui et draco, id est, ipse diabolus, qui quando in nos aperte saevit, est leo; quoniam vero insidiatur, est draco. Sed non vincet te leo, non decipiet te draco: vincas ergo leonem, et non timebis draconem. Potest etiam per duo priora idem intelligi, quod (0976C)per haec duo posteriora. Si enim hoc attendamus, quod basiliscus solo flatu etiam cum non videtur, nocet, per basiliscum persecutio fraudulenta designatur, per aspidem vero, quae solo veneno nocet, manifesta.

Quoniam in me. Sic continuabis: Dominus quidem mandavit angelis suis ut te custodirent, ipse, dico, sic te eis commendans, quoniam iste in se et in suis non praesumpsit de se, sed speravit in me Deo, liberabo eum in suis ipsos vocando, et peccata remittendo, et post liberationem protegam etiam in suis ab incentivis vitiorum. Et merito, quoniam ipse et in se et in suis cognovit nomen meum, scilicet, hoc nomen: Deus. Quod omnis ille vere cognoscit, qui et se creaturam et ipsum creatorem esse discernit. Et ideo non sibi deus esse, nec de suo nutu pendere vult, sicut miser Adam fecit.

Clamavit ad me. Quia nomen meum cognovit ipse et sui, ideo ad me tantum, non ad aliud clamavit; clamaverunt et sui, et ideo exaudiam eum et in se et (0976D)in suis. Ero cum ipso et cum suis in tribulatione, ne deficiant. Si enim fides est tecum, et ipse erit tecum. Eripiam eum in praesenti a tribulatione, eripiam etiam suos. Et vere eum glorificabo, quia cum plenus fuit brevitate dierum in suis et etiam in se, quantum ad humanitatem: replebo eum longitudine dierum, id est, dabo ei aeternitatem. Et tunc ostendam salutare meum, id est, Salvatorem meum, Verbum meum. Illi in suis, quia tunc videbimus eum sicuti est, et etiam in se ipso. Quia quamvis Deus esset in Christo, mundum sibi reconcilians, credendum tamen est, quod sanctissima ejus anima longe puriorem intellectum de divinitate post resurrectionem habuit, quam prius.