IN PSALMUM LXXI. Psalmus in Salomonem. ARGUMENTUM. Hic psalmus non simpliciter in Salomonem, sed propter communem populi prosperitatem, quae erat (0862A)cum regis felicitate conjuncta, et in Salomonem canitur. Aliter vox Ecclesiae de Christo ad Dominum.

EXPLANATIO. Salomon interpretatur pacificus, significans Dominum Christum, de quo dicitur: Imperii et pacis non erit finis. Per totum psalmum propheta loquens adventum Christi praecinit. In prima parte verba facit ad Patrem, judicium Filio petens ad populos judicandos, quod tamen praedestinatum ante saecula noscebat. Secunda, in judicio Domini filios pauperum salvandos, et humiliandam diaboli dicit esse superbiam, nam et ipsum quoque virginis partum per similitudines exponit. Tertia refert quae bona contigerint de Spiritu sancto, ex Maria virgine nato Domino Christo. Quarta ab omnibus regibus dicit adorandum, quia humanum genus a diaboli potestate redemit. Quinta pronuntiat, quoniam humanis oculis visus firmamentum fuit credentium, et profectus sine dubietate justorum. Sexta, aeterno Domino totius mundi consensu laudes perhibet esse solvendas. (0862B)Septima hymnum Domino Christo mundissima devotione persolvit.

COMMENTARIUS. Deus, judicium tuum regi da. Haec verba referuntur in Salomonem, non filium David prophetae, sed in verum pacificum, id est, in Christum. Salomon enim interpretatur pacificus. Et ille vere pacificus est, per quem mediatorem accepta remissione peccatorum reconciliati sumus Deo. Dicit enim Apostolus, quia cum adhuc peccatores essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Ille quoque vere pacificus est, qui fecit utraque unum, solvens medium parietem, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem. Quod vel de duobus parietibus Ecclesiae potest accipi, qui conjuncti sunt in uno angulari lapide, id est, in Christo, soluto medio obstaculo quo separabantur, id est, carnali lege, vel etiam de ista et de superna Ecclesia, quam Christus reconciliavit, soluto muro quem inter eas peccata erexerant, et (0862C)multis aliis modis potest Christus pacificus ostendi, non secundum eam pacem quam mundus quaerit et diligit, sed secundum eam pacem de qua propheta dicit, Dabo vobis solatium verum, pacem super pacem, scilicet super reconciliationis pacem immortalitatis. Quod autem in hoc psalmo propheta ita aperte exponit occultum ejus adventum et manifestum: hoc facit ad convincendam duritiam illius populi, quem per spiritum propheticum praevenit, contradicturum omnia illa quae de eo in lege et prophetis et psalmis scripta erant, et ut exhortetur eos, ut sic recognoscant ejus occultum adventum, ne tandem experiantur manifestum, et dicit ita: Deus, da judicium tuum regi. Quod est dicere: Domine pater, mitte illum quem missurus es, ut assumpta humana natura des illi regi judicium tuum, id est, judicium certum et providum, quod scilicet falli non potest ut humanum judicium. Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia Filius hominis est. (0862D)Ex ipsa enim humanitate habet Christus judicare, quia novus homo nova praecepta dedit mundo. Quae qui servaverint, in bonum judicabuntur, qui vero ea contempserint, in malum. Et valde justum est, ut qui homo factus est propter homines, ipse etiam judicet homines. Sequitur:

Et justitiam tuam filio regis. Aliis verbis idem quod prius dixit, repetit. Idem enim rex est, et filius regis. Rex quidem est secundum humanitatem, filius vero regis est secundum divinitatem. Et cum dicit: Da justitiam tuam filio regis, idem est ac si dicat, Da ei justum judicium tuum. Nec supervacuae sunt hujus modi repetitiones, quia multum ornatur divinum eloquium, et necessariae sunt in psalmis, et in eo genere sermones, quo concitandus est affectus animi.

Judicare populum tuum. Da, inquam, regi judicium tuum, scilicet judicare (pro ad judicandum) populum tuum, id est, ad discernendum oves ab haedis in justitia. Et quos vocet populum ejus, determinat dicens: (0863A)Et judicare pauperes tuos in judicio. Judicium simpliciter positum, ut beatus Augustinus dicit, pro justo judicio accipitur ut hic. Quod autem dicit, Pauperes tuos, ad differentiam dicit: quia sunt quidam pauperes non sui, illi scilicet qui et si exterius sunt pauperes, per cupiditatem tamen in mente sunt divites.

Suscipiant montes. Quasi dicat: Et ut rex ille judicet populum tuum, ideo montes, id est, sancti apostoli qui sunt montes, sanctitate eminentes, virtute praepollentes: sic loquendo ut per eos alii fideliter instruantur, sic vivendo ut alii salubriter eos imitentur; illi, inquam, montes suscipiant pacem, illam scilicet pacem de qua Apostolus dicit: Christi legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus vos pro Christo, reconciliamini Deo, hoc est, suscipiant praedicationem reconciliationis populo, subaudit annuntiandam. Ut qui aure audiendi audierint, judicentur in bonum: qui vero non audierint, (0863B)in malum. Et colles, id est, inferiores ita se ad ipsos habentes, sicut colles ad montes, ut Lucas et Timotheus ad Paulum, suscipiant justitiam, scilicet, ut per suam obtemperent auctoritati illorum, sicut justum est. Ipsam enim obedientiam vocat justitiam. Vel aliter; Montes, id est, praelati et superiores in Ecclesia suscipiant pacem et concordiam faciendam in mundo vel in populo. Maxime enim ad praelatos pertinet vigilanti attentione consulere paci, id est, concordiae, ne schismata fiant. Et ideo montes suscipiant pacem et colles suscipiant, id est, inferiores obediendo sequantur auctoritatem illorum, sicut justum est.

Judicabit pauperes populi. Da, inquam, judicium regi, et vere dabis; qui rex ille tandem judicabit, id est, discernet ad bonum veros pauperes de populo primitivo, et quia etiam judicabit malos, ideo determinat quomodo istos judicabit, dicens: quia non tantum salvos faciet illos priores pauperes, sed etiam filios, id est, quoscunque veros imitatores illorum (0863C)pauperes, faciet salvos aeternaliter, et ideo humiliabit calumniatorem. Calumniatorem vocat hic diabolum, qui fraudulentia et nequitia sua nititur semper confringere, unde fratres accuset. Unde alibi dicitur accusator fratrum, et qui maxime dolet causam nostram esse apud judicem tam providum atque benignum. Qui vere tunc humiliabitur, quia absorpta morte, quando amplius peccato non erit locus, tunc peribit potestas ejus.

Et permanebit cum sole. Et humiliabit, inquam, calumniatorem, et illo humiliato cum tradiderit regnum Deo et Patri, tunc permanebit aeternaliter cum sole, id est, cum paterna claritate; et permanebit ante lunam, id est, in conspectu Ecclesiae, ut inde Ecclesia se reficiat illic, unde hic lucebat. Lunam comparat hic Ecclesiae, quia sicut luna non habet lumen a se, sed recipit illud a sole: ita Ecclesia lucem non habet, nisi recipiat eam ab illo qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ante lunam dico generationis generationum, id est, quae erit generatio composita (0863D)ex omnibus generationibus, hoc secundum quamdam translationem, juxta aliam vero dices, quod vere permanebit ante lunam: quia permanebit in generatione et generationem.

Descendet sicut pluvia in vellus. Quasi dicat: Qui sic veniet manifeste judicaturus, prius veniet occulte judicandus: quia descendet sicut pluvia in vellus, et est sciendum quod in duobus praecedentibus versibus de futuro dictum, de praesenti quoque potest dici sic: Dominus tandem judicabit veros pauperes populi, et etiam in praesenti faciet salvos justificando, et ipsos pauperes et filios pauperum, id est, imitatores illorum, et humiliabit calumniatorem; quia dabit suis eam gratiam, ut unde calumniator machinabatur criminari eos scilicet, quod non gratis colerent Deum, sicut beatum Job, quando dixit: Nunquid Job gratis colit Deum? Unde potius ipse humilietur victus in hoc, quia illi contra ejus voluntatem gratis colunt Deum. Vel aliter. Humiliabit calumniatorem per sacramentum (0864A)incarnationis suae, scilicet quia ille extendendo manum super illum, ubi nihil suum invenit, alios in quibus jus habebat amittet. Et salvos faciendo suos, et calumniatorem humiliando permanebit cum sole, id est quandiu sol orietur et occidet, id est omni tempore. Et nimirum si permanebit cum sole, quia est ante lunam, id est, ante omnia tempora. Similiter posset dicere ante solem, sed gratia variandi orationem: quia prius solem posuerat, hic lunam posuit; permanebit, inquam, ens in generatione et generationem, id est, in praesenti generatione, ubi est generatio decedens, et generatio succedens, et sic multae generationes.

Descendet sicut pluvia. Salvos faciet, inquam, filios pauperum. Et ut salvos faciat eos, descendet sicut pluvia in vellus, id est, nascetur de intemerata virgine. Sicut enim pluvia penetrat vellus, et cadit inde sine villorum aliqua scissione; sic et Dominus uterum virginis intravit et exivit sine ulla integritatis (0864B)corruptione.

Et sicut stillicidia stillantia super terram. Idem dicit per aliam similitudinem. Sicut enim lenis pluviae guttae stillantur super terram occulte: ita Dominus natus est de virgine sine strepitu maritalis copulae. Aliter quoque si ad historiam respiciamus. Eo enim tempore quo Dominus per judices populum rexit, praecepit Gedeoni, ut contra Madianitas pugnaret, promittens ei victoriam: ille vero volens fieri sibi promissionis certitudinem, in nocte vellus super aream extendit, et petiit hoc signum sibi dari: ut vellus complueretur, et area sicca maneret, et factum est ita. Sequenti etiam nocte idem vellus extendit, et petiit ut siccum vellus maneret, et area complueretur, hoc quoque ei commissum est, et sic de victoria certus lactus est. Per vellus designatur Judaicus populus, quod sicut vellus ab ove aufertur: ita a lege et gloria loci et gentis erat exstirpandus. Et Dominus descendit primo, sicut pluvia in vellus: quia (0864C)prius populum illum spirituali gratia perfudit. Inde enim matrem sibi elegit, in sanctos apostolos assumpsit, inde et praeconium Evangelicae veritatis incepit. Et deinde descendit sicut stillicidia stillantia super terram; quia praeconantibus sanctis apostolis, contradixerunt eis Judaei, prohibentes ne quis in eo nomine loqueretur. Et sic vellus siccum remansit, et terra quae circa erat, compluta est: quia gratia Judaeis est subtracta, gentibus est proposita. Tunc enim sancti apostoli in viam gentium abierunt, et in civitatem Samaritanorum, quod prius prohibitum fuerat, introierunt dicentes: Vobis primum oportebat loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes.

Orietur in diebus ejus. Descendit, inquam, Dominus, et in diebus ejus justitia, prius occulta, et in lege non apparens. Orietur, id est, manifestabitur. Justus enim ex fide vivit; et orietur abundantia pacis, scilicet ut et inimici diligantur; et hoc tam diu erit, donec luna auferatur, id est, donec adscripta morte omnis defectus (0864D)mortalitatis ab Ecclesia auferatur. Vel secundum aliam translationem ita dicemus: Donec luna, id est, praesens Ecclesia quae nunc comparatur lunae propter defectum, extollatur per gloriam immortalitatis et impassibilitatis. Tunc enim amplius inimicus diligendus non erit, quia nec inimicus erit. Et praeterea dominabitur rex iste a mari usque ad mare, id est, ab oceano Occidentali usque ad oceanum Orientalem. Et unde incipiet? scilicet incipiet a flumine, id est, a Jordane, qui fluvius est Judaeae, unde praeconium veritatis incepit. Et dominabitur usque ad terminos orbis terrarum, quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrarum. Et per hoc ita etiam simpliciter expositum manifeste ostendit, quod haec (ut Judaei putant) in Salomonem historialem referenda sunt. Potest autem mystice intelligi, quod dicit: Et dominabitur a mari Orientali usque ad mare Occidentale. Per mare namque Orientale Judaei significantur, qui et si amari in moribus erant, unum (0865A)tamen Deum colebant: per mare vero Occidentale gentiles intellige significari, quibus occiderat omnis cognitio veritatis. Per flumen quoque terrenos principes accipe, in mundanas amaritudines semper influentes, sicut flumen in mare, et est dicere: Dominabuntur a mari Orientali usque ad mare Occidentale, id est, obtinebit dominium et de Judaeis et de gentibus, et dominabitur a flumine usque ad terminos orbis terrarum; quia illos qui prius flumen erant, faciet terram stabilem et bene cultam, et non solum terram, sed etiam orbem terrarum, id est, adeo perfectos, ut sint etiam termini orbis terrarum, id est, in tantum exstinxerunt in se omnem terrenitatem, ut jam vix etiam in aliquo angulo ejus sint.

Coram illo procident Aethiopes. Dominabitur, inquam, rex iste, et illo dominante Aethiopes, id est, denigrati in peccatis et desperatissimi in gentibus, procident coram illo, id est, humiliabunt animas suas illi, et tamen inimici ejus Judaei lingent terram, id (0865B)est, terrena magis quam ipsum diligent, quia maluerunt innocentiam perdere, quam locum et gentem amittere. Vel aliter: Inimici ejus, id est, contradictores ejus lingent terram, id est, diligent terrena, sapientes, id est, haereticos, et magis placebit illis illorum errorem imitari, quam veritati ejus conformari. Ecce duae sententiae in malo: sunt aliae duae in bono, ut sic dicas: Procident, inquam, Aethiopes coram illo, et qui prius fuerant inimici ejus, terram lingent, id est, non solum se humiliabunt, sed ipsam etiam humilitatem valde tanquam aliquid dulce cupient. Vel aliter: Inimici ejus, id est, quilibet prius adversantes eis, lingent terram, id est, diligent humanitatem, etiam studebunt imitari humilitatem.

Reges Tharsis. Ideo Aethiopes procident coram illo, quia reges Tharsis et insulae offerent ei munera, quod non incongrue de tribus regibus magis potest accipi, quantum ad litteram. Mystice vero sic intelligitur. Tharsis interpretatur exploratio gaudii. Et illi qui (0865C)prius in terrenis gaudium explorabant, ubi non est gaudendum, imo dolendum: facti reges, illicitos scilicet motus in se ipsis bene regentes, offerent munera gratiosa, scilicet, seipsos et alios a se conversos. Tharsis quoque, ut Hieronymus dicit, contemplatio interpretatur, quod satis item congruit, quia reges illi qui in vera sunt contemplatione, vere offerent ei munera supra dicta. Et insulae etiam offerent ei munera. Insulae sunt illi, qui adeo perfecti sunt, ut positi in salo hujus saeculi, licet undique fluctus tentationum eos assiliant, tamen stabiles maneant, velut in mari insulae.

Reges Arabum et Saba dona adducent ei. Arabia interpretatur campestris, et est regio, in qua omnes aromaticae species reperiuntur, et intelliguntur per reges Arabum tales regentes se de gentibus qui de sylvestribus et spinosis campestres et frugiferi facti, Deum omnium virtutum odoramentis oblectant. Saba vero interpretatur incensa, et est regio thurifera, per quam intelliguntur illo igne succensi, quem Dominus (0865D)venit mittere in terram, et vult ut ardeat, id est, spiritu ferventes, Domino servientes, et in bonis moribus tanquam thure Deum oblectantes. Potest etiam in malo hoc dici sic: Reges Arabum, id est, gentilium reges, campestres et inculti; et Saba, id est, incensi igne incentivorum adducent ei dona, sanctos scilicet martyres interficiendo, qui Domino velut dulcia sacrificia erunt.

Et adorabunt eum. Quasi dicat: Non solum reges Tharsis et alii magni reges munera offerent, sed etiam omnes reges, id est quicunque se regentes, cognoscentesque se regunt, ab illo se habere. Adorabunt, id est, valde venerabuntur eum. Et vere adorabunt, quia omnes gentes, id est, aliqui de omnibus gentibus servient ei, casto scilicet timore. Ipsum enim servire, erit adorare.

Quia liberabit pauperem a potente. Ideo merito adorabunt eum, et servient ei, quia ipse et liberavit eam, et liberabit pauperem, id est, populum vere (0866A)humilem a potente, id est, a supra dicto calumniatore; qui non ex sua virtute potens est super nos, sed ex nostra infirmitate, praevaricando enim infirmati, et sub peccato venundati sumus, et praepotentem super nos eum fecimus. Liberabit, inquam, pauperem, et necesse erat ut liberaret pauperem: cui (pro quia ei) non erat adjutor, quia neque philosophus, neque angelus aut archangelus poterat ei subvenire, ut liberaretur praeter ipsum solum, de quo dictum est: Dum medium silentium tenerent omnia, etc.

Parcet pauperi et inopi. Quasi dicat: Quomodo liberabit pauperem? An ita ut placeat ei illius peccatum? Non, sed potius destruetur peccatum, quia ipse parcet remittendo peccatum pauperi, id est, humilianti se ei, sicut pauper solet diviti, et inopi, id est, illi qui est sine ope, et reputat gratiam sibi necessariam esse. Et tandem faciet salvas aeternaliter animas pauperum. Et hoc ideo, quia hic redimet (0866B)animas eorum ex usuris, id est, ex suppliciis peccatorum, quae tandem debentur malis, et per hoc liberabit a suppliciis, quia redimet ab iniquitate, id est, quia causam aufert suppliciorum, id est, peccatum. Supplicium autem ipsum ideo usura dicitur, quia plus mali contingit inveniri in supplicio quam delectationis in peccato. Solum enim corpus ab homicida hic occiditur, ipse vero qui hoc facit illic corpore et anima damnatur; vel, quod generalius est, cum peccatum alicujus sit momentaneum, supplicium erit aeternum. Redimet, inquam, animas pauperum ex iniquitate. Et nomen eorum, id est, redemptorum, scilicet, hoc nomen Christianus quantumcunque sit mundo despicabile, tamen erit valde honorabile coram illo, id est, in conspectu illius, cum dicet eis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.

Et vivet et dabitur ei. Descendet, inquam, Dominus, et dominabitur a mari usque ad mare. Et occisus ex infirmitate, vivet ex majestate, quia resurget, et mors (0866C)illi ultra non dominabitur. Vel vivet vera vita, quia immunis a peccato erit in se, etiam in suis, juxta illud: Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, ita et qui manducat me, vivit propter me. Quodcunque enim peccatum sive parvum, sive magnum, mors animae est. Et quia vivet, ideo dabitur ei de auro Arabiae, id est, de praecipuis philosophis gentium quidam convertentur ad eam, ut Dionysius Areopagita, et plures alii. Aurum enim Arabiae pretiosius est quam aliud aurum. Et per aurum sapientia designatur, per Arabiam vero gentilitas. Et quod semper adorabunt, ut istud, scilicet: Adveniat regnum tuum, quod nos quotidie oramus, illud erit de ipso. Quis enim sciret quid maxime deberet orare, nisi ille venisset qui prior docuit despicere terrena et desiderare coelestia? Nullus utique. Vel aliter: Semper adorabunt de ipso, quantum ad corpus perficiendo. Hoc enim orant sancti viri devotissime, ut corpus Christi, id est, numerus electorum compleatur. (0866D)Unde etiam in alia Translatione habetur, Adorabunt pro ipso, et benedicent ei, id est, multiplicabuntur in virtutibus et bonis operibus, quod erit benedicere ei. Semper enim sive ipse nos benedicat, sive nos benedicamus eum, nos multiplicabimur; ipse vero non augetur nostra benedictione, nec minuitur maledictione. Et hoc faciet tota die, id est, in adversitate, et in prosperitate; qui enim non solum in prosperitate, sed in adversitate Deum laudat, illi etiam nox est dies, et sic semper in die Deum laudat.

Erit firmamentum in terra in summis montium. Ideo merito benedicent ei, quia ipse in terra conversando inter illos, propter quos suscepit terram, erit firmamentum, id est, confirmatio veritatis, in summis montium, id est, in prophetis, qui plura de eo promiserunt. Quotquot enim promissiones sunt, in ipso sunt, id est, perfectae, et ipse de se dicit: Oportebat impleri quaecunque scripta sunt in lege, et in prophetis (0867A)et psalmis de me. Summos montium vocat prophetas, non quod digniores apostolis sint, sed quia priores tempore fuerunt. Erit, inquam, firmamentum, et fructus ejus superextolletur super Libanum. Libanus est mons, ubi cedri arbores altissimae et odoriferae, et imputribile lignum habentes, crescunt. Fructum ejus ad similitudinem intelligere possumus. Sicut enim fructus sanctorum Apostolorum sunt ab ipsis conversi, quibus ipse dixit: Ego posui vos ut eatis et fructum afferatis, etc., sic et sancti apostoli, quos ipse vocavit, fructus ejus sunt. Et est dicere: Fructus ejus superextolletur super Libanum, id est, valde extolletur super omne hujus mundi excessum, jucundum et pretiosum. Vel quia Libanus candidatio interpretatur. Per Libanum intelligitur Judaicus populus, qui quasi candidatus inter gentes propter cultum unius Dei et legem erat. In quo etiam populo illi candidiores erant, qui plus aliis aemulatores paternarum traditionum, sicut Paulus fuit, existebant. (0867B)Et tamen fructus ejus superextolletur super hunc etiam Libanum, quia sancti apostoli longe digniores istis quantumcunque legis aemulatores sint, erunt.

Et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Quia non dicitur de civitate, cujus potest civitas referri sive ad malum, sive ad bonum. Si autem ad bonum, tunc sic dicemus: Illi qui sunt de civitate ejus, id est, cives illius regis, cujus fructus sic extolletur, quod sunt omnes ad pie vivendum in Ecclesiam collecti: illi florebunt sicut fenum, non quodlibet, sed sicut fenum adhaerens terrae, quod non cito siccatur, sed diu viret, id est, florebunt sicut fructiferum fenum, quia et ipsi fructificabunt. Vel florebunt utiliter sicut fenum terrae, id est, sicut triticum. Per fenum namque triticum designatur, ut in libro Genesis, ubi dicitur: Producat terra omne fenum, et omne lignum pomiferum, etc. Si vero civitatem in malo accipiamus, tunc ita dicemus: Illi qui sunt de civitate Chaim, qui prius aedificavit civitatem, ubi nulla prius fuerat civitas, quia non prius quod spirituale est, sed quod animale, (0867C)illi florebunt quidem, quia in terrenis prosperabuntur, sed flos illi erit sicut fenum terrae, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur.

Sit nomen ejus benedictum. Visis et enumeratis tot et tantis bonis, quae in diebus hujus regis erunt, benedicit ei, dicens: Nomen ejus, scilicet, nomen hoc, quod est Christus, vel Dominus sit benedictum, id est, multiplicatum in veneratione plurium, in saecula praesentia, id est, per omnia tempora. Et merito debet benedici in saecula, quia ipsum nomen ejus permanet ante solem, id est, est benedictum ante omnia tempora.

Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. Dico ut benedictum sit nomen ejus, et merito hoc dico, quia non solum Judaea, sed omnes tribus, id est, omnes familiae terrae benedicentur in ipso, id est, augebuntur in virtutibus per ipsum. Et propter hoc dico in ipso, quia in ipso benedicentur omnes gentes, id est, aliqua de omnibus gentibus magnificabunt, id est, virtutibus (0867D)et bonis operibus eum glorificabunt. In quo enim erit ejus magnificatio, in hoc erit eorum benedictio. Benedictus ergo sit Dominus Redemptor, Deus Creator, Dominus et Deus, dico, Israel veri, quia ipse solus per ipsum facit quaecunque mirabilia; alii vero, etsi faciant mirabilia, non ex se habent, sed per ipsum. Et ideo etiam nomen majestatis, id est, majestativum nomen ejus, hoc, scilicet, quod est Dominus, sit benedictum in aeternum, id est, exaltetur aeternaliter in servis suis, scilicet, ut ipsi tales se exhibeant qui sint digni ut talem Dominum habeant. Et vere benedictum erit, quia omnis terra replebitur majestate ejus, id est, majestativo dono ejus, illo, scilicet, de quo dictum est: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii et filiae vestrae. Principaliter enim hoc dono, id est, spirituali gratia, repleti sunt apostoli, et per ipsos omnis terra illud suscepit, quia in omnem terram sonus eorum exivit. Et quia omnis terra majestate ejus replebitur; ergo (0868A)fiat ei benedictio in primitivis repletis, fiat ei et in secundariis.

IN PSALMUM LXXII. Psalmus Asaph. ARGUMENTUM. Qua expostulatione populus in Babylone captivus adversus providentiam usus sit, indicatur; et quod pro exploratione virtutis in hac vita plerumque justi cruciantur, nec non inopinatis aliquoties successibus attoluntur. Aliter vox Christi ad Patrem de Judaeis.

EXPLANATIO. « Dum in titulis superioribus David tantum videatur ascriptus, hic addidit filii Jesse, scilicet, ut illum David patrem Salomonis intelligere debeamus. Laudes ergo temporales, quae Domino in lege post sacrificia pecudum, et instrumenta musica reddebantur, defecerunt atque mutatae sunt, quia nunc Ecclesia (0868B)catholica immolatione corporis et sanguinis Christi sanctam peraget psalmodiam. Synagoga autem Dominum quidem colebat, sed vivendo florere malos in pessimas cogitationes inciderat; ex cujus persona in hoc psalmo ipse Asaph loquitur, qui in suo nomine Synagogae continet significationem; de gentilibus enim populis, et de his qui legem Domini susceperunt, multa dicturus est, quae ad emendationem nostram utiliter dicuntur, ne talibus cogitationibus polluamur. Aliter quod defecerunt laudes David filii Jesse, ad finem quinquagesimi psalmi pertinet; quod vero sequitur psalmus, initium est sequentis. Asaph, ut diximus, ex typo Synagogae per totum loquitur psalmum. In prima parte zelasse dicit felicitatem mundi, pacem contuens peccatorum, admirans cur inimicis Dei et paganis prosperitas tanta provenerit, ut os suum usque ad coelum extollere viderentur. Secunda parte reversurum dicit populum suum ad salubre consilium, et pristinae cogitationis (0868C)erubescere pravitatem, donec ultima impiorum intelligere atque conspicere mereatur. Tertia parte propter dolos suos mala impiis provenire testatur, quia sanctos viros felicitate sua scandalizare videbantur, se tamen beneficio Domini de his malis asserit esse liberatum. Quarta dicit quomodo ad perfectum intellectum Domino miserante pervenerit. »

COMMENTARIUS. Quam bonus Deus Israel his qui recto sunt corde. Titulus est, Defecerunt hymni David, filii Jesse, psalmus Asaph. Asaph interpretatur congregans, sive congregatio, et significat hic Synagogam non interfectricem, sed imitatricem. Et est dicere: Iste psalmus est Asaph, id est, synagogae, quia quidam de Synagoga hic loquuntur; psalmus dico, agens de hoc, quia defecerunt hymni David filii Jesse. Hymnus est laus Dei cum cantico. Et valde periculosa et lacrymosa res est, quod qui Deum non solum laudaverunt, (0868D)sed etiam laudem ejus cantaverunt, tam cito ab ejus laude defecerunt. Qui enim laudem alicui cantat, non solum laudat, sed hilariter etiam laudat; et qui laudem alicujus cantat, non solum cantat, sed et diligit illum quem laudat, nec frustra praeter solitum videtur hoc nomen David per filii Jesse in hoc titulo determinatum. Hoc enim ideo factum est, ut per hoc intelligatur quia hymni defecerunt in carnali populo, historiali David subjecto, non spirituali populo, spirituali David supposito. Quodam enim tempore veteris testamenti, cum adhuc in ipso novum testamentum lateret velut fructus in radice, David ipse filius Jesse rex Israelitici populi fuit. Eodem tempore, scilicet, veteris testamenti factae sunt promissiones illi populo tanquam carnali, terrenae et temporales, quia promissum est ei regnum, subjectio hostium, successus filiorum, fecunditas uxorum, Jerusalem civitas, et omnis illa terrena felicitas, quae ipsi pro magno acceperunt, quasi (0869A)Deus nihil majus, nihil melius, haberet, quod eis dare posset. Et pro his solis laudaverunt Deum, et coluerunt. His autem acceptis, cum merito peccatorum suorum oppugnarent, et expugnarentur, et civitas eorum everteretur, promissionis terra eis auferretur, quod necessarium erat, quia umbra erat, tunc hymni in eis defecerunt, ideo, quia in talibus cordibus Deus non laudatur, imo blasphematur. Quae vel putant eum injustum esse, vel mortalia non curare, propterea quia haec temporalia bona subtrahit amicis, et cultoribus suis, et dat ea inimicis, blasphemis, scilicet, et idololatris. Ex his vero quidam correcti, vel quia etiam non defuerunt in populo illo, qui Spiritum sanctum intelligerent, et quid accepissent, et quid Deus eis promisisset, et quare haec temporalia eis subtraxisset, et inimicis dedisset. Hi tales associantes se illis, ut tanto liberius cum eis agere possint, loquuntur in hoc psalmo, et redarguunt illos, atque corrigunt, exhortantes eos, ne (0869B)amplius aemulentur florem malorum. Et ut intelligant quod ideo Deus subtraxerit eis haec non vera bona temporalia, ut inquirerent alia vera bona et aeterna, non quae in illis non erant, sed quae in illis latebant. Et dicit ita, sive correctorum quilibet, sive perfectorum, illis se associantium: Deus Israel veri, quam bonus est, id est, quam jucundus est his qui sunt recto corde! Distortis autem corde solis, qui vel putant eum injustum esse, vel mortalia non curare, est perversus, non quod vere perversus sit Deus, sed quando tu perversus, tunc perversus tibi videtur. Et non est tibi bonus, id est, non est tibi jucundus, imo injucundus, sicut neque mel jucundum est febricitanti palato, neque clarus sol lippienti oculo, quia lux, quae vegetat sanum oculum, reverberat infirmum, et quae hunc illustrat, illum excruciat.

Mei autem pene moti sunt pedes. Quasi dicat: Rectis quidem corde bonus est Deus, ego autem prius eram distorto corde, et ideo mihi bonus non erat. (0869C)Nam pedes mihi pene moti sunt, et gressus mihi pene effusi sunt. Pedes pertinent ad lapsum, quia pedibus labimur; gressus vero pertinent ad errandum. Et pedes accipit hic affectiones, gressus vero operationem, quia pedes non ex toto moti, sed pene moti sunt, et gressus non ex toto effusi, sed pene effusi sunt, quia cogitabat quidem et piam affectionem, quam in Deum, et si pro carnalibus habeat mutare, et opera servitutis ejus in daemoniorum culturam transferre, sed resipuit, et ideo dicit: Pedes mei pene moti sunt, et gressus mei pene effusi sunt. Quasi dicat: Cadebam, sed nondum cecideram; ibam, sed nondum ieram.

Quia zelavi. Ideo gressus mei pene effusi sunt, quia ego zelavi, id est, indignationem habui, faciendo me super iniquos, id est, justificando me, et in hoc praeferendo iniquis; et inde zelavi, quia vidi pacem, id est, felicitatem peccatorum, scilicet, quod ipsis essent omnia pro velle suo.

Quia non est respectus morti eorum. Ideo zelavi (0869D)videns pacem peccatorum, quia morti, cum sit malum meritum eorum, non est tamen respectus, quia nunquam respicit eos. Et in plaga eorum, id est, si aliquando plagantur, non est ibi firmamentum, id est, stabilitas, quia si interdum evenit eos aliqua tristitia mori, succedunt laeta, vel in plaga eorum est firmamentum, id est, non laxatur plaga eorum, sed firmatur, id est, consolidatur. Aliter quoque hunc totum versum legere potes, ut sit ostensio quod felicitas non datur hic peccatoribus ad salvationem, sed ad damnationem. Quasi dicat: Zelavi, inquam, videns pacem peccatorum. Quare autem datur eis pax illa? Ad perditionem utique ipsorum; nam datur eis ideo, quia morti eorum non est respectus, quia mors eis debita nunquam vertit se ab eis, ut aliquando respiciat eos, sed semper respicit eos, id est, jam conclamatum est de eis, et in plaga eorum non est firmamentum, quia semper laxatur plaga, id est, confusio ipsorum.

(0870A)In labore hominum non sunt. Eadem continuatio est secundum utramque sententiam, quasi dicat: Inde apparet quod non est respectus morti eorum, quia nulla medicina eis adhibetur. Nam non sunt per se ipsos in labore aliquo verorum hominum, scilicet, ut vigilent vel jejunent, vel aliquid tale faciant, et praeterea non flagellantur, neque unquam flagellabuntur cum veris hominibus ab illo, quia flagellat omnem filium quem recipit. Et quia nec per se laborant, nec a Deo flagellantur, ideo tenuit eos superbia, quasi quibusdam manibus suis ne aufugerent. Et propterea operti sunt, id est, ex toto involuti sunt, quasi quodam pallio, iniquitate contra proximum, et impietate contra Deum. Iniquitate vel impietate, dico, sua, id est, ex eorum vitio eis innata; neque enim sobrie in se vivunt, quia superbiunt, neque juste in proximum, neque pie in Deum.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas. Operti sunt, inquam, iniquitate, et hoc non ex necessitate aliqua, (0870B)quia iniquitas eorum prodiit non ex siccitate, sed quasi ex adipe. Si quis enim pauper, egestate coactus, furtum vel latrocinium committit, illius iniquitas prodiit quasi ex siccitate; si quis vero abundans et potens aliquid rapiet, hujus iniquitas non procedit ex siccitate, sed quasi ex adipe, id est, ex arrogantia et praesumptione. Transierunt etiam metas humanitatis, vel regulam justitiae, tendentes in affectum cordis, id est, cupientes implere omne desiderium pravi cordis sui. Cogitaverunt namque nequitiam, et ipsam etiam locuti sunt, ut aliis persuaderent eam; et hoc non tantum apud familiares suos, sed etiam locuti sunt iniquitatem in excelso, id est, in publico, ut universaliter persuaderent eam. Et ad hoc posuerunt os suum in coelum, id est, contra coelum, quia in Deum blasphemias dixerunt. Vel posuerunt os suum in coelo, id est, in auctoritate, scilicet, ut dicta eorum sic authentica tenerentur, quasi coelestia essent. Vel posuerunt os suum in coelo, id est, in disputatione de futuris, quae pertinet tantum ad coelum, (0870C)quia dixerunt: Hoc et hoc faciemus, hoc autem dimittemus. Et lingua eorum cum esset in terra, id est, in stabili loco posita, transivit terram, id est, seipsam loquendo talia, quae nihil ad eam. Vel transivit alios terrenos ultra communem facultatem praesumendo.

Ideo convertetur populus meus hic. Quasi dicat: Ideo tam diligenter eorum damnationem per pacem eis concessam notavi, ut hic populus meus, qui vult mihi consors esse, et mihi conformari, convertatur, sicut vere convertetur, scilicet ut qui prias putabat Deum injustum esse, aut mortalia non curare, quia haec temporalia subtraheret amicis, et daret inimicis; modo e contrario sentiat, et postquam convertentur, tunc dies pleni invenientur in eis, per effectum suum scilicet. Quia illud, quod ille docuit, qui in plenitudine temporis venit, id est, contemptus terrenorum, et amor coelestium erit in eis. Vel convertentur hic in praesenti, et tandem dies pleni (0870D)id est, aeterni invenientur in eis. Et necesse est, ut convertantur, quia aversi erant. Namque dixerunt, quod aut Deus nesciret omnia, aut si sciret, tunc vel injustus esset, vel mortalia non curaret, hoc est, quod dicit: Dixerunt. Quomodo potest hoc esse? Verum quidem vulgo dicitur, scilicet quod Deus scit omnia, cum subtrahat bona amicis, et det ea inimicis? Utique vel illud verum non est. Aut si est scientia in excelso, sic dicitur tunc (quasi dicant) aut injustus est, aut mortalia non curat.

Ecce ipsi peccatores. Quasi dicat: Ecce cur talia dicant, ideo scilicet, quia illi obtinent reputatione eorum praemium justitiae suae. Nam illi, qui sunt peccatores, et tamen abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias, pro quibus illi Deum coluerunt, et se justificaverunt. Ecce turpis venditio vendere justitiam suam pro terrena pecunia. Et dixi: Illi, inquam, conversi illud dixerunt, et ego etiam dixi: Ergo sine causa, etc. Quod sicut a principio potest (0871A)dicere, vel aliquis jam correctus respectu prioris status, vel etiam aliquis perfectus et intelligens, in persona tamen illorum, et est dicere: Quandoquidem alius obtinet praemium justitiae meae, ergo sine causa, id est, sine utilitate justificavi cor meum, id est, cogitationes meas, et sine causa lavi manus meas, id est, mundavi opera mea, ut essem inter innocentes, et sine causa fui flagellatus, id est, flagella sustinui tota die, id est, assidue, et tamen castigatio mea est in matutinis, id est, non differtur castigatio mea, sed semper quasi est in foribus, ut in unoquoque mane me invadat. Illorum autem castigatio aut sera, aut nulla est.

Si dicebam. Hoc, inquam, dixi: Et tandem dicebam, Domine, si narrabo aliis sic, scilicet te injustum esse, vel te non curare mortalia: quia temporalia: bona aufers amicis, et das ea inimicis; ecce magnum inconveniens incurram, hoc scilicet, quia reprobabo, id est, separabo a me nationem, id est, (0871B)omnem generationem filiorum, id est, electorum tuorum praecedentium, Abraham scilicet et Jacob, et aliorum talium, quia nullus illorum est, qui mecum in hoc consentiat. Et in hac difficultate positus cogitabam ut cognoscerem, id est, cogitabam cognoscendum esse: vel ut dicit beatus Augustinus, Proposui ut cognoscerem. Quid cognoscerem? Scilicet te justum esse, et mortalia curare, et tamen terrena bona amicis subtrahere, et inimicis tribuere. Sed hoc cognoscere labor est, id est, difficultas quaedam posita ante me, volentem illud investigare, donec me faciam ante te. Vel hoc cognoscere me labor ante me, id est, major me, donec intrem vel in sanctuarium Dei, id est, in mentem meam faciendo ipsam sanctuarium Dei, vel in sanctuarium Dei, id est, in secretam dispositionem Dei, vel in sanctuarium Dei, id est, in sacras Scripturas, scilicet ubi certae rationes de his omnibus dantur. Et tandiu est mihi labor, donec intrem in novissima eorum, id est, donec mente percurram ad futuram damnationem, et poenas (0871C)malorum; et in illis novissimis existens, intelligam quod nunc non intelligebam, scilicet Deum justum esse, et mortalia curare, et tamen haec bona amicis subtrahere, et inimicis dare: quia ad hoc dat ea inimicis, ut si quod bonum fecerint, per ea remunerarentur, et ut tanto gravius in futuro damnentur.

Verumtamen propter. Dixit, Et intelligam in novissimis eorum, per quod innuit, quia in futuro damnabuntur. Sed tamen (quasi dicat) hic etiam damnantur, quia tu, Domine, posuisti eis dolos. Quos dolos? scilicet ut interius excaecati aeterna bona omnibus proposita relinquant, et temporalia, quae fallunt eos, appetant. Et hoc factum est eis propter dolos eorum, id est, malo merito suo, scilicet quia quantum in eis est, dolose agunt. Potest et aliter hic idem versus aliquantulum superius continuari. Quasi dicat: Peccatores, inquam, obtinuerunt divitias, in quo putant bene secum agi: sed tamen in (0871D)hoc eodem male agitur cum ipsis, quia tu, Domine, posuisti eos dolos propter eorum dolos, ut praedictum est. Et in hoc posuisti eis dolos, quia dejecisti eos, dum allevarentur, id est, quia ipsa eorum elevatio in terrenis est eorum dejectio, id est, damnatio; prosperitas enim stultorum perdet eos.

Quomodo facti sunt in desolationem. Hoc, inquam, modo dejecisti eos, quia facti sunt in desolationem, id est, quia praecipitati sunt, jam dispositione in aeternam damnationem. Et quomodo, id est, quam inopinate hoc eis contigit: et ideo dico facti sunt in desolationem, quia subito defecerunt, jam dispositione etiam perierunt: et hoc non ex justitia tua, sed propter iniquitatem suam. Et ita dico defecerunt et perierunt, velut somnium surgentium periit, qui licet multas divitias dormiendo somniaverunt, surgentes tamen nihil inveniunt in manibus suis. Sic et isti in hac vita quasi in somno sunt, cum vero tandem de hoc somno educentur et evigilabunt, nihil (0872A)invenient in manibus suis, quia cum interierit homo, non descendet cum eo gloria ejus. Nihil enim, ut ait Apostolus, in hunc mundum attulimus, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Et vere peribunt, quia tu Domine rediges in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum. Sicut enim ipsi in civitate sua imaginem tuam, id est, rationem suam et intellectum redegerunt ad nihilum, comparabiles facti jumentis insipientibus, sic et tu imaginem ipsorum, id est, imaginem superbiae et totius nequitiae, quam in se ipsis fecerunt, rediges ad nihilum in civitate tua supercoelesti, id est, in societate sanctorum, non quod ipsi ibi sint, sed quia cum ibi esse deberent, inde exclusi a vero esse separabuntur, et sic ad nihilum redigentur.

Quia inflammatum est cor meum. Ideo merito ad nihilum rediges eos, quia aliis etiam occasionem peccandi dederunt. Nam cor meum inflammatum illorum exemplo desiderio terrenorum, et renes mei, id (0872B)est, delectationes meae, quae deberent esse spirituales, mutatae sunt in carnales: et sic ego qui aliquid deberem esse, redactus sum ad nihilum, id est, ad hoc, ut terrena tantum appeterem, quae nihil sunt, et nescivi, id est, nesciens factus sum. Et quia nesciens fui, ideo et si apud illos satis prudens viderer et sapiens, tamen apud te factus sum ut jumentum, id est, irrationabilis et insipiens, dum ea, quae nihil sunt, appeterem, et quanquam appeterem, tamen ego semper fui tecum, quia non haec a daemoniis, sicut idololatrae faciunt, peto, sed a te solo peto. Et ideo tu adjuvisti me, ne penitus caderem: quia tenuisti manum meam faciendo eam dexteram, id est, fecisti ut opera mea prius sinistra, id est perversa, fierent dextera, id est, bona, et me eductum de tenebris erroris deduxisti, id est, de virtute in virtutem provexisti. Et hoc non in meritis meis, sed in voluntate tua, et suscepisti me jam dispositione, et tandem suscipies me cum gloria. Possunt et aliter duo superiores versus legi. Quasi dicat: Ipsorum (0872C)quidem imaginem rediges ad nihilum, meam autem non rediges ad nihilum, quia cor meum desiderio tui est inflammatum, et renes mei, id est, delectationes meae prius carnales mutatae sunt in spirituales: et ego redactus sum ad nihilum, id est, pro nihilo me reputavi, quantum ad ea, quae prius institui: et tamen venialiter peccavi, quia nescivi, id est, nescius prius fui. Nunc autem factus sum apud te ut jumentum, id est, sicut subjugale mansuetum et humile, cui semper scilicet onus tuum suave et leve sit. Et ideo ego amodo semper ero tecum, quia nunquam caro me retrahit a voluntate tua. Et merito semper ero tecum, quia tenuisti manum meam faciendo eam dexteram, sicut supra dictum est.

Quid enim mihi est in coelo. Vere tandem suscipies me cum gloria: nam quid est mihi paratum in coelo? Utique magnum aliquid. Gloria scilicet illa, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit: et tamen quid ego miser volui super (0872D)terram? Utique vile quiddam: hoc autem (quasi dicat) contigit ex defectu meo in anima et corpore. Per praevaricationem namque Adae multipliciter prius defecit caro mea et cor meum, id est, corpus meum et anima mea. Nunc autem es Deus cordis mei, etc. Vel aliter. Quasi dicat: Prius quidem utile quiddam volui super terram, nunc autem jam defecit caro mea, et cor meum a se, ut proficerent in te. Et tu Deus es cordis mei, id est, es ille quem cor meum diligit ut Deum, et es pars mea in aeternum. Eligant enim alii partem, quam velint in mundo, ego te solum partem haereditariam mihi eligam in coelo. Quia ecce, ideo merito te Deum patrem assumo, quia omnes illi peribunt, qui elongant se a te, id est, qui non te partem assumunt. Et vere peribunt, quia tu jam perdidisti dispositione omnem illum, qui fornicatur recedendo abs te. Illi fornicantur a Deo, qui ipsum non caste colunt, quia non propter seipsum, sed propter aliud eum colunt.

(0873A)Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Fornicantes, inquam, abs te perdidisti, me autem non perdidisti: quia ego non fornicatus sum abs te. Quoniam mihi est bonum, id est, mihi videtur utile et jucundum, tandem tibi Deo adhaerere. Et ut tunc adhaeream, pono nunc interim spem meam in te Domino redemptore, et Deo creatore: ita ut annuntiem omnes praedicationes tuas, id est, omnes laudationes, quibus tu es praedicandus, annuntiem, dico Sion filiae, id est, Ecclesiae, quia extra Ecclesiam non est locus verae praedicationis, quae Ecclesia propter virtutum ornamenta, et filiorum fecunditatem filiae comparatur, et hoc in portis, id est, in publico, vel in virtutibus.

IN PSALMUM LXXIII. Intellectus Asaph. ARGUMENTUM. Machabaeorum et pericula narrantur, et preces (0873B)connectuntur.

EXPLANATIO. Ideo intellectus in titulo praenotatur, quia duplex captivitas sequitur corporalis et spiritalis. Una quae templo destructo in Babyloniam duxit, altera quae fide subversa errorum confusione subjugavit. Hunc psalmum Hieronymus contra Chaldaeos cantatum putat, Cassiodorus contra Romanos, Arnobius contra Philistiim, quando Ophni et Phinees sacerdotibus interfectis arca Dei capta est. Synagoga per totum loquitur psalmum. In prima sectione deplorat, cur traditi fuerint gentibus, ita sanctuarium Domini inimicorum profanasset audacia, memorans quorumdam Judaeorum cor impoenitens, Domini provocasse censuram, ex quibus tamen in fine saeculi convertendos esse prophetat. Secunda dicit adventu Christi superstitiones et iniquitates hominum fuisse destructas, enumerans diversa eum fecisse magnalia, inter quae petit et Judaeis errantibus subveniri. Tertia rogat, ut memor promissionum (0873C)suarum ab interitu semen eripiat Abrahae, et ad ipsum ascendat superbia hostium, qui se inaniter extulerunt.

COMMENTARIUS. Ut quid Deus repulisti in finem? Intelligens Asaph loquitur in hoc psalmo, quia ut jam saepe diximus, phrenetici Judaei non cognoscentes tempus visitationis, et timentes perdere illud, quod acceperant, occiderunt illum, qui dederat. Sed quid factum est eis? Perdiderunt etiam terrena, et ubi ipsum occiderunt, ibi ipsi occisi sunt. Et quoniam metuentes perdere terram, datorem vitae occidunt, ideo eamdem terram occisi perdiderunt. Et in eodem tempore quo ipsum occiderunt, ut ex ipso tempore admonerentur, cur talia paterentur. Quando enim civitas Judaeorum conversa est, pascha celebrabant, et in multis millibus tota illa gens ad hujus venerant festivitatis celebrationem. Ubi Deus per non bonos, ipse tamen bonus: per non justos, ipse tamen justus, et juste ita vindicavit in eos, ut multa millia perimerentur, (0873D)et civitas everteretur. Hoc plangit intellectus Asaph in hoc psalmo, et in ipso planctu velut intellectus, id est, intelligens discernit terrena a coelestibus, nova a veteribus, ut scias, per quae transeas, quid exspectes, quid relinquas, quibus inhaereas. Loquitur autem propheta in hoc psalmo, ut Asaph, id est, ut congregans, scilicet ut alios de populo illo aggreget sibi in hoc intellectu, ut discernat terrena a coelestibus, et terrena postponant, coelestibus inhaereant. Et deplorat hic historialem subversionem illorum a Romanis, et Tito et Vespasiano factam: quia tempus visitationis non cognoverant ad convincendam eorum duritiam, scilicet ut qui medicum praesentem recognoscere noluerunt, per tam manifesta mala admoniti, saltem absentem recognoscant. Sic ergo incipit: O Deus, ut quid repulisti nos, id est, propter quid fecisti nos a defensione tua videri repulsos? Repulisti nos in finem repulsionis, id est, omnimoda et irrecuperabili repulsione. (0874A)Cum enim sic tribulabantur, tot millia occidebantur, tot in captivitatem ducebantur, vere ab eo repulsi videbantur. Ut quid dico, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae, id est, super illos, quos tu elegisti prius, et pavisti legalibus et propheticis scriptis, sicut pius pastor oves suas pascit? Certe, quasi dicat: ideo repulisti, et ideo iratus es: quia nos terrenis inhaerebamus, et te pastorem non agnoscebamus.

Memor esto congregationis tuae. Quasi dicat: Et ut non repellas in finem, memor esto congregationis tuae ab initio, id est, etsi isti indigni sint, ut eorum memor sis, memor esto saltem Abraham, quem prius liberasti educendo de urbe Chaldaeorum, a quo populus iste, quem congregasti et elegisti, carnaliter processit, ut per ipsum aliquando liberes. Memor esto, dico, congregationis tuae, quam tu possedisti inter alias gentes, dando ei legem et praecepta. Non enim sic omni nationi fecisti. Per hoc quia dicit: Congregationis tuae, et quam possedisti, attrahit sibi auditorem (0874B)populum, scilicet illum, cui loquitur, et enumerat hic plura Dei beneficia prius illi populo concessa, ut per hoc inducat eum ad alia conferenda.

Redemisti virgam haereditatis tuae. Ideo etiam memor esse debes congregationis tuae, quia tu redemisti virgam haereditatis tuae, id est, tu liberasti de Aegyptiaca servitute hanc haereditatem tuam per virgam, id est; per multa miracula facta a Moyse in virga. Habet enim historia, quod cum Moyses esset apud Jethro socerum suum, Dominus apparuit ei, et praecepit ei, ut rediret in Aegyptum, et reduceret inde populum suum. Cui dubitanti, an per eum fieri posset, dedit ei Dominus hoc signum, praecepitque ei ut virgam, quam manu tenebat, in terra projiceret: projecit, et in colubrum versa est. Cumque ille expavisset, praecepit ei Dominus, ut serpentem per caudam caperet. Cepit, et mox virga in se rediit. Et per hanc virgam postmodum fecit Moyses illa omnia signa, quibus Israeliticus populus de Aegyptiaca servitute (0874C)est eductus. Designabatur autem per virgam in serpente Christus in morte, quod Apostoli extimuerunt: quia videntes eum mortuum dubitaverunt, sed Dominus praecepit eis ut caudam caperent, id est, non mortem, sed illud, quod sequebatur, id est, resurrectionem considerarent, et sic liberi a timore essent. Potest etiam per fluxum serpentis designari fluxus nostrae mortalitatis: quem ne nos timeremus, praecepit Dominus Moysi caudam capere, id est, praecepit nobis semper finem illum attendere, quando in coelestem habitum commutati, aequales erimus angelis Dei. Vel aliter: Redemisti virgam haereditatis tuae, id est, liberasti de servitute hanc haereditatem tuam virgae comparabilem, scilicet quia multa miracula fecisti per eam, sicut Moyses per virgam praedictam. Vel redemisti eam ad hoc, ut esset tibi haereditas mensurata virga, id est, proprie prius haereditas. Vel ut esset tibi virga haereditatis, id est, directa haereditas. Ponitur enim virga pro directione. Et quia (0874D)secundum has duas ultimas sententias videtur virga haereditatis ad oves de gentibus pertinere, quas praedicantibus apostolis in haereditatem maxime accepit, determinat subsequentibus, de quibus agat, ac si dicat: Quae autem illa haereditas? scilicet, mons Sion, id est, Judaicus populus, qui habitavit in monte Sion historialiter. Mons Sion, dico, in quo habitasti per legalia instituta, tu, dico, ens in eo, quia tam manifestis signis cum illis egisti, ut praesens in eo esse intelligereris.

Leva manus tuas. Ecce intelligens Asaph pro inimicis orat, ac si dicat: Memor esto nostri, Domine, memor esto etiam inimicorum nostrorum, scilicet, leva manus tuas, id est, exerce potentiam tuam in, id est, contra, superbias eorum, per quos nos repulisti, et iram tuam super nos ostendisti. Leva, dico, non ad malum, sed ad bonum, scilicet, perducendo eos in finem, id est, in Christum, qui finis est ad justitiam omni credenti. Vel leva tendens in finem (0875A)levationis, id est, tantum leva, quantum opus est ut leves, scilicet, adeo credant, et ex persecutoribus et inimicis imitatores fiant et amici. Et in quibus dominabatur superstitio, in eis praevaleat religio. Ne autem te turbet quod nullus ex gentibus illis Romanis, per quos eversio illa facta est, nullus conversus est; non enim hoc impedit, quia tamen haec oratio in posteris completa est, et quasi dicat: Opus est levatione, quia populus ille vere inimicus creaturam, scilicet, quam colit, Creatori praeferens, malignatus est, id est, maligne egit multa in sancto, id est, in templo subvertendo, et sacerdotio perimendo, et in caeteris, quae sancta tua fuerant. Et quanta malignatus est? Nefandissima, scilicet. Et ideo dico quanta, quia poenitentia malefacta eorum secuta non est, imo gloriati sunt, id est, pro gloria nefas summum habuerunt, qui oderunt te in medio solemnitatis tuae, id est, in communi et summa tibi instituta solemnitate. In pascha enim Judaei undique collecti (0875B)in Christum saevierunt, in pascha quoque similiter perierunt.

Posuerunt signa sua. Ostendit in quantum victores inimici gloriati sunt, scilicet, in tantum, quod posuerunt signa sua, non tua, id est, aquilas, dracones, vexilla, quae suae victoriae erant signa, posuerunt super summum locum civitatis, sive templi, sicut solent statuae poni in exitu viarum, id est, in triviis vel quadriviis, ut a pluribus videantur, et hoc ideo, quia non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Scilicet, victoriam illam non sua esse virtute, sed ex nostra iniquitate; nec attenderunt quia essent instrumenta tui irati, non regnum placati. Facit enim Deus sicut homo, homo filium verberat quolibet sarmento, deinde sarmentum projicit in ignem, filio vero servat haereditatem; sic et Deus per malos castigat bonos, et per temporalem potestatem damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Vel aliter: Posuerunt signa sua, et non cognoverunt, hoc (0875C)esse super summo, id est, ex divina dispositione, non ex sua virtute, sicut in exitu apparuit. Nunquam enim tam pauci tot millia, et in tam munito loco possent superare, nisi divina dispositione.

Quasi in silva lignorum. Exsequitur ea quae inimicus in sancto malignatus est. Nam exciderunt januas ejus, id est, sancti templi securibus suis quasi in silva lignorum, id est, ita sine omni respectu, sicut arbor inciditur in silva sub nulla custodia posita, sed in usum tantum lignorum deputata, et hoc fecerunt tendentes in idipsum, id est, unanimiter vel perseveranter, et dejecerunt ea, id est, templo appendentia, vel eam, id est, sanctam civitatem in securi et ascia. Haec duo ponit pro omni genere instrumentorum. Ad hoc quoque incenderunt igni sanctuarium tuum, id est, ipsum templi secretarium, quo arca testamenti et alia sacrosancta continebantur. Et polluerunt stabulis equorum suorum, et multis modis aliis tabernaculum exterius nomini tuo dedicatum, quod solum erat in terra. Et dixerunt in (0875D)corde suo, id est, firmiter proposuerunt non solum illi Romani, sed cognatio eorum, id est, etiam alii ejusdem cognationis, id est, gentilis, sicut Nabuchodonosor, qui prius eos captivaverat, et alii persecutores. His, inquam, dixerunt simul, id est, omnes hoc unum: Faciamus omnes dies festos, quos isti dicunt esse Dei quiescere, id est, cessare a terra prorsus exclusos. Hic Dei positum est quantum ad Asaph, non quantum ad illos. Potest etiam versus iste referri ad ipsos Judaeos. Quasi dicat: Asaph intelligens de eis, quia inimicus tanta malignatus est in eos, ideo excaecati dixerunt in corde suo, non pauci ex eis, sed cognatio eorum simul, id est, omnes hoc dixerunt: Faciamus quiescere omnes dies festos Dei a terra. Quandoquidem Deus repulit nos et patitur nobis dominari inimicos; ergo et nos subtrahamus ei cultum suum quantum in nobis est.

Signa nostra non videmus. Ecce justa causa repulsionis. Quasi dicat: Ut quid Deus repulisti nos? merito, (0876A)scilicet, quia terrenis inhaerebamus, et te pastorem non agnoscebamus. Nam non vidimus, id est, non attendimus signa nostra, id est, signa de visitationis tempore nobis data jam esse completa. Quae tamen videre potuimus, quia jam non est propheta. Ecce unum ex signis, quod ideo maxime ponit, quia in aliis omnibus captivationibus praeter hanc novissimam fuerunt semper aliqui prophetae, qui eis reditum de captivitate praedicerent, et liberationem promitterent. Fuerunt autem et alia praedicta signa de tempore visitationis, scilicet, quod nec rex esset, nec sacerdos, quia non esset unctio, juxta illud: Cum venerit sanctus sanctorum, cessabit unctio. Quae omnia tunc cessaverunt, quia erant umbra. Et veniente veritate, necesse est ut tollatur umbra. Non attendimus, inquam, signa nostra, et omnia malo merito nostro non cognoscet nos amplius, id est, non ultra respiciet nos, ut defendat ab inimicis. Dicit beatus Augustinus juxta Translationem suam litteram (0876B)sic: Et nos non cognoscet adhuc, et subjungit: Si autem tu non cognoscis, nunquid ipse cognoscit te? Utique cognoscit, quia jam venit.

Usquequo, Domine. Hoc dicit intelligens Asaph de gentibus, praevidens quae aliae oves illi adducantur, et convertit se ad Deum. Quasi dicat: Non quidem, o Deus, merito nostro amplius non cognosces, illas autem alias oves, quousque differes? Hoc est quod dicit: O Deus, inimicus, id est, gentilis populus, usquequo, id est, quandiu persequendo et conculcando nos, et adversarius, scilicet, populus quandiu irritabit, id est, ad iram te provocabit, per nomen tuum, id est, per laudem tuam et gloriam, cui contradicit. Eritne hoc in finem? Utique, quasi dicat: Non erit in finem, quia verae illae aliae oves adducentur. Et quando quidem hoc facies de inimicis, ut quid, id est, propter quid, Domine, avertis manum, id est, nos qui prius fuimus manus tua non sinistra, sed dextera, quia per nos multa bona operatus (0876C)es. Quare, inquam, avertis nos de medio sinu tuo, id est, quare subtrahis nobis protectionem tuam faciendo nos ita videri immundos, sicut manum emissam de sinu? Erit hoc in finem? Hic mittit nos ad historiam; habet enim historia, quando Dominus signum, quod praediximus, Moysi in virga ostendit, hoc etiam aliud signum ei dedit. Praecepit ei ut manum de sinu educeret; eduxit, et ecce leprosa apparuit. Item praecepit ei ut eam in sinu reduceret; reduxit, et ecce similis reliquae carni fuit. In quo designatum est quia cum quisquis de sinu Dei, id est, de fide, spe, charitate egreditur, velut haeretici et schismatici, statim repletur lepra peccati; si quando vero poenitens redierit, mox sanitatem recipit:

Deus autem rex noster. Nos, inquam, dicimus quia Deus nos avertit; ipse autem potius jam ad nos venit, et nos vocavit. Nos, quia Deus rex noster factus per humilitatem ante saecula, existens per majestatem in medio terrae, id est, in populo nostro Judaico (0876D)undique gentibus circumdato, est operatus salutem. Quam salutem? ut contemnerent homines terrena, et appeterent coelestia.

Tu confirmasti in virtute tua. Exsequitur quomodo salutem sit operatus. Quasi dicat: Vere tu, Domine, salutem es operatus, quia sicut cum populum tuum de Aegypto educeres, mare divisum utrumque quasi murum confirmasti, et aquas in medio siccasti, ita mare, id est, amarum fluxum vitiorum in nobis confirmasti, non tamen sicut vitia manerent, sed ne ita ut prius per vitia difflueremus, et hoc fecisti non in meritis nostris, sed in virtute tua, id est, per potentem gratiam tuam. Et sicut in aquis maris milites Pharaonis, qui venerant ad devorandum populum tuum ut dracones, submersisti, et capita, id est, principes illorum, ita hic in aquis baptismatis contribulasti, id est, contrivisti et debilitasti non solum dracones, id est, inferiores daemones distributos singulis ad accusandum, qui spiritualiter volunt nos (0877A)devorare ut dracones, sed etiam capita illorum, id est, illos qui illis inferioribus praesunt. Et plus etiam fecisti, quia confregisti in eisdem aquis capita draconis, id est, illos summos daemonum, qui principantur sub ipso Satan, qui supremum caput est, et ipsum etiam Satan dedisti populis Aethiopum, id est, illis qui, prius denigrati in peccatis, nunc autem sunt per gratiam dealbati sicut sancti apostoli et alii praedicatores veritatis. Illis, inquam, dedisti ipsum Satan in escam, scilicet, ut corpus ejus, id est, malos ei tanquam capiti adhaerentes comedant, id est, verbo praedicationis sibi conforment, et in se trajiciant. Unde cuidam illorum de hac esca dictum est: Macta et manduca. Macta quidem in eis quod sunt, et trajice eos in corpus tuum.

Tu disrupisti fontes et torrentes. Per hoc, inquam, dedisti dracones in escam populis Aethiopum, quia disrupisti fontes et torrentes. Petra enim in deserto bis virga percussa rupta est, et inde emanaverunt (0877B)aquae dulces et largissimae. Petra autem bis virga percussa, est Christus duplici ligno crucis crucifixus, de quo emanavit aqua abundans et larga doctrina, quae sola dulcis in hujus vitae deserto. Per hanc facti sunt quidam fontes aquae vivae salientis in vitam aeternam, et quidam torrentes. Quia autem in fontibus jugis aqua est, per fontes accipe praecipuos doctores verbo et exemplo docentes, quia horum doctrina stabilis est. Per torrentes vero accipe illos qui, etsi verbum veritatis non implent opere, non tamen abstinent se a praedicatione, qui cito deficiunt ut torrentes. Vel e converso per torrentes possumus accipere illos in quibus impetus doctrinae est, id est, majores; per fontes vero minores, scilicet, a quibus paulatim doctrina fluet. Quod autem dicit: Dirupisti fontes et torrentes, dupliciter dici potest, scilicet, dirupisti, id est, emanare fecisti fontes, vel fontes ipsos et torrentes dirupisti, id est, quasi per diversos rivos sparsisti et siccasti fluvios (0877C)Ethan. Ethan interpretatur fortis, sive robustus, per quem intelligitur male fortis ille, qui ex se fortis esse voluit, et dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem. De hac mala fortitudine poculum mortis primis parentibus propinavit, quando eis persuasit ut ipsi per se fortes et dii sibi esse vellent. Ab hoc quoque diversi processerunt fluvii, diversae, scilicet, haereses et errores, quos Deus dicavit per fluvios suos et torrentes. Potest etiam totus versus ad Ethan referri, ut sic dicamus: Vere dedisti draconem populis in escam, quia tu dirupisti, id est, destruxisti fontes Ethan. Fontes, dico, aquae salientis in damnationem aeternam, et torrentes et fluvios, quae similiter in malo accipias, ita ut de minori ad majus ascendas.

Tuus est dies. Quasi dicat: Siccatis fluviis Ethan, facti sunt quidam dies, quidam nox et similia, et hoc non per se, sed per te, quia dies est tuus, et nox est tua. Dies sunt spirituales, illi qui spiritualia spiritualibus praedicant, ut ille qui dixit: In principio (0877D)erat Verbum, etc. Nox vero sunt illi qui tantum carnalia carnalibus annuntiant. Nox fuit Paulus cum dixit: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum tantum, et hunc crucifixum, dies vero cum dixit: Sapientiam loquimur inter perfectos.

Tu fabricatus auroram es. Id est, unumquemque in virtute incipientem lucere. Lux enim prima est aurora. Et tu fabricatus es solem, id est, quemlibet adeo perfectum, ut in aliis diem faciat. Tu etiam fecisti omnes terminos terrae, id est, ex dono tuo est, quicunque faciunt se fines terrae. Et tu fecisti aestatem, id est, omnes Spiritu ferventes, Domino servientes; et ver virtutum flore vernantes, sive novellos. Tu, dico, inquam, plasmasti ea, id est, omnia praedicta. Ex te enim solo habent quod sunt. Et quia plasmasti ea, ideo, Domine, ut conserves ea, memor esto hujus dicti, quia inimicus, id est, Judaicus populus, improperavit, id est, multa improperia intulit tibi Domino, id est, etiam tibi viridi ligno, (0878A)vocando te filium fabri, violatorem legis, et similia; et sic populus ille insipiens, id est, non providens sibi in posterum, incitavit nomen tuum, id est, ad iram te provocavit per nomen tuum, quod de terra penitus auferre voluit. Et quandoquidem tibi viridi ligno hoc fecerunt, quid facient in arido? Constat quia multo minus parcent arido, cum non pepercerunt tibi viridi ligno. Ergo, Domine, ne tradas bestiis, id est, persecutoribus quibuslibet, bestialem sensum habentibus, animas confitentes, id est, qui se humiliant et confitentur peccata sua tibi. Animas, dico, pauperum tuorum ne obliviscaris. Quasi dicat: Et terra, id est, corpora traduntur in manus peccatorum; animas tamen pauperum, id est, humilium tuorum ne obliviscaris, ut devocentur. Aut si oblivisceris, ne obliviscaris in finem, id est, ita ut non amplius resipiscant. Humanum enim est peccare, diabolicum perseverare. Et ne obliviscaris tuorum pauperum, ideo, Domine, respice misericordiam exhibendo (0878B)omnibus intendentibus testamentum tuum, ideo omnibus, qui coelestia et aeterna promissa appetunt. Et ideo dico illos respuas, quia intendentes in testamentum servi, id est, appetentes terrena despicis. Quod innuit cum dicit: Quia repleti sunt iniquitatum illi qui obscurati, id est, excaecati interius sunt a domibus terrae, id est, quia corda eorum terrena sapiunt, et semper terrena sapiunt, et semper terrena appetunt, nec unquam ad coelestia se erigunt, unde quasi vulpes inferiora terrae intrant.

Ne avertatur humilis. Ita, inquam, dico, ut respicias, ne ille qui vere est humilis avertatur, id est, devocetur, cum ei improperabitur, quod in mortuum hominem credant, imo serpentem per caudam accipiat, id est, gloriam resurrectionis attendat; et sic Christum non hominem tantum, sed et Deum verum intelligat. Ille, dico, factus confusus, si avertatur, vel factus confusus ex conscientia peccatorum. Et ideo non debet averti, quia pauper, id est, ille qui sibi est insufficiens, et ideo habet se erga te humiliter, (0878C)ut pauper erga divitem, et inops, id est, ille qui reputat gratiam sibi necessariam. Hi, inquam, vere humiliando se, et bene operando, laudabunt nomen tuum. Et quia hi laudabunt te, ergo Deus, qui videbaris jacere, exsurge, vel hic in notitia hominum, vel exsurge tandem ad remunerandum in judicio, et judica, id est, discerne causam tuam, id est, fidem tuam, nunc quidem mortaliter dando constantiam his qui in te credunt, tandem vero etiam localiter. Quasi dicat: Ne frustra, Domine, sit, quod in te credidi, non peream, quia credidi quod non vidi. Non fallat me spes mea, accipiam quod credidi. Judica, inquam, causam tuam, et memor esto improperiorum tuorum servorum, scilicet, ne eis praevaleant. Improperiorum dico eorum quae sunt venientia tota die, id est, assidue ab insipiente populo persecutorum, qui non sibi prospicit in posterum.

Non obliviscaris. Quasi dicat: Ita dico memor esto improperiorum, ut non obliviscaris voces inimicorum (0878D)tuorum, id est, improperia illata tuis ab inimicis, quae sunt voces, quia manifeste in his tibi contradicunt. Sed sicut superbia eorum qui oderunt te in tuis semper ascendit, id est, magis et magis augetur, ita e contra vindicta tua augeatur.

Est et alia lectio in hoc psalmo a principio, si quis non historialem, sed mortalem insistat destructionem per illam significatam, et dicat quia intelligens Asaph, id est, propheta deplorat in hoc psalmo caecitatem Judaeorum, qui tempus visitationis non averterunt, ad convincendam duritiam eorum, scilicet, ut si praecedere noluerunt, saltem postquam populus prius incognitus servit, per aemulationem adducti, sequantur qui praecessit. Et ita dicit: O Deus, ut quid nos repulisti excaecando nos, ut non averteremus tempus visitationis? Repulisti in finem, scilicet, in finem illum, quando reliquiae salvae erunt. Vel in finem repulsionis, id est, omnimoda repulsione? Utique non, quia furor tuus habitus (0879A)super oves pascuae tuae, id est, super nos, quos prius legalibus et propheticis scriptis pavisti, sicut pius pastor oves suas pascet; est iratus, id est, cito velut ira transiet; ira enim brevis furor est. Memor esto congregationis tuae, ne in finem nos Deus repellas, sed memor esto congregationis in hoc quod tuae, id est, si non palearum, memor esto saltem granorum, congregationis, dico, quam tu possedisti ab initio, quia nusquam defuerunt qui reputandi essent in semine. Quare debes memor esse illorum, ideo etiam debes esse memor congregationis, quia tu redemisti sanguine Filii tui virgam haereditatis tuae, id est, haereditatem virga mensuratam, id est, tibi propriam; vel talem haereditatem quae esset virga haereditatis, id est, directa haereditas; quasi dicat: Et tantum pretium pro solis gentibus dedisti? Quae autem illa haereditas? scilicet, mons Sion, id est, virtutibus sublimes, et futura tantum speculantes, tam de Judaeis, quam gentibus. Mons Sion dico, in (0879B)quo habitasti vere ens in eo per fidem et operationem. In illis enim prioribus quasi per umbram habitasti.

Leva manus tuas. Quia possedisti congregationem, quia redemisti haereditatem; ergo, Deus, leva manus potentiae tuae in superbias eorum, super quos furor tuus iratus est, scilicet, qui superbe contra te locuti sunt, dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem. Et: Hunc nescimus unde sit, et similia. Leva, dico, in finem eos perducendo. Vel in finem levationis, id est, quanta levatione opus est ut prius. Et opus est ut leves; nam quanta malignatus est inimicus ille Judaicus populus in sancto tuo, scilicet, in sancto sanctorum! Ceperunt enim, ligaverunt, conspuerunt, spinis coronaverunt, etc. Talia in eum fecerunt. Et ideo dico quanta, quia illi qui oderunt te odiendo illum qui dixit: Qui diligit me, diligit et illum qui me misit, gloriati sunt, id est, gloriationem sibi fecerunt ea quae in sancta sanctorum malignati sunt in medio solemnitatis tuae, scilicet, quando potius intendere (0879C)deberent solemnitati. Et vere gloriati sunt, quia posuerunt signa; signa dico sua, id est, suae victoriae signa, scilicet, milites, custodes, et ipsum etiam lignum crucis. Et non cognoverunt hoc esse super summo, id est, non ex sua virtute, sed ex tua divina dispositione, juxta illud: Non haberes in me potestatem, nisi desuper tibi datum fuisset, sicut in exitu ipso, id est, in resurrectione apparuit.

Quasi in silva lignorum. Non solum in sancto sanctorum malignati sunt, sed etiam in ejus membra, quia exciderunt januas ejus, id est, illos, per quos ingressus est ad eum, scilicet, sanctos apostolos, securibus, id est, gravissimis tribulationibus, et hoc in idipsum, id est, unanimiter, quasi inciderent aliquid in silva lignorum, id est, aliquem de grege damnatorum et inutilium. Et dejecerunt ea, id est, appendentia, hoc est, minores ad ipsum sanctum sanctorum pertinentes, in securi et ascia. Per securim intellige molestias, per asciam vero quae magis (0879D)cavat blanditias, quia saepe plus nocet lingua adulatoris, quam manus persecutoris. Sanctuarium autem tuum, id est, ipsum Christum, incenderunt igni, id est, ferventissima tribulatione, et tabernaculum nominis tui, quod solum erat in terra, id est, tabernaculantes tibi de priori populo polluerunt reputatione sua, quam corpora eorum devoranda bestiis et avibus projecerunt, vel polluerunt dejiciendo illud in terram, quantum ad quosdam, quos devocaverunt, et dixerunt in corde suo: Cognatio eorum simul, id est, omnes in hoc convenerunt, ut Christianum nomen prorsus destruerent, dicentes: Faciamus quiescere omnes dies festos Dei a terra. Dies accipit evangelicae veritatis luce claros; festos vero in quibus Deus ita delectatur, sicut homines delectari solent in festivitatibus, vel festos, id est, digne feriantes Deo.

Signa nostra non vidimus. Ut quid, inquam, Deus, repulisti nos? Ideo, scilicet, quia nos non vidimus signa nostra ut supra dictum est; quae tamen videre (0880A)potuimus, quia non est propheta; et quia signa completa sunt, ideo Deus non cognoscet nos amplius in disciplinatu Moysi; postquam enim veritas venit, non cognoscet nos amplius in umbra.

Usquequo Deus. Dico quia, Deus, amplius non cognosces nos in umbra. Usquequo autem, Deus, in hac caecitate manebimus, id est, usquequo, Deus, inimicus iste populus Judaicus improperabit tibi, vocando te mortuum latronem, et similia? Usquequo, id est, adversarius irritabit per nomen tuum, quod destruere vult de terra? Erit hoc in finem? Ut quid, dico, avertis, id est, permittis nos videri aversos nos dexteram manum tuam de medio sinu, id est, de fide tua, et praeceptis tuis, erit hoc in finem? Deus autem rex noster. Nos quidem signa visitationis non attendimus, Deus autem rex noster operatus est salutem veram in medio terrae, id est, in corde gentilium, hoc est, aliae illae oves jam gratiam susceperunt. Ergo, quasi dicat: Asaph, corrige te, et si (0880B)noluisti praecedere, saltem quod praecessit sequi enitere. Et convertit se ad ipsum Deum, ostendens quomodo salutem operatus sit, cum dicit:

Tu confirmasti in virtute tua mare. Quod itidem cum et caeteris sequentibus in hac ut in priori lectione dicitur, quia mare hic ad gentes refertur.

Sciendum quoque quia non defuerunt qui hunc psalmum ad primitivam Ecclesiam referrent, quos imitando Dominus, quia intellectus Asaph, id est, propheta deplorat in hoc psalmo persecutionem martyrum de primitiva Ecclesia, quam et ab internis et ab externis hostibus passi sunt, non tam pro illorum tribulatione, quam pro persequentium caecitate, et dicit ita se illis associando: O Deus, ut quid repulisti nos, id est, quare permisisti nos videri a te repulsos et abjectos, dum sic ab inimicis tribulamur. Et ut quid iratus est, id est, videtur iratus furor tuus super oves pascuae tuae, id est, super nos, quos tu in Scripturis tuis reficis, sicut pius pastor oves suas pascit? Ne repellas nos, inquam, Deus, (0880C)neque irascaris super nos, sed memor esto congregationis tuae, aggregando nobis omnes illos quos praevidisti nobis aggregandos. Congregationis dico, quam tu possedisti ab initio, juxta illud: Qui in ipso nos elegit ante mundi constitutionem. Et quam etiam tu redemisti pretioso sanguine Filii tui, ut esset tibi virga haereditatis, id est, directa haereditas, quae haereditas est mons Sion, ut supra dictum est. In quo habitasti ens in eo per fidem et operationem.

Leva manus tuas. Hoc, inquam, modo dico: Memor esto congregationis, ut leves manus tuas in superbias eorum, per quos videris nos repulisse, id est, in superbias persecutorum, perducendo eos in finem. Vel leva in finem levationis, quantum opus est, ut leves, scilicet, interim, ut qui prius fuerant praecessores fiant subsecutores, et persecutores fiant praedicatores. Et ideo dico leva in superbias, quia quanta, id est, quam superba, et quam crudelia malignatus est inimicus, id est, persecutor populus in (0880D)sancto populo tuo demoliendo! Et gloriati sunt, id est, gloriosos se putaverunt, unde potius ignominiosi erant illi qui oderunt te, id est, odium exercuerunt in te in medio solemnitatis tuae, id est, in illis viris qui erant communiter nota omnibus solemnitas tua. Medium enim accipitur pro communi, quia quod medium est, aequaliter accedunt ad omnes, et recedunt ab omnibus. Solemnitas autem Dei vere sunt illi qui non solum praeteritam vitam suam damnant, sed semper se peccatores fuisse recogitant, et sic cauti ad futura sunt, et digne Deo feriantur. Posuerunt etiam signa sua, dico, signa, scilicet, diversos cruciatus, et inaudita genera tormentorum adinvenerunt contra sanctos martyres, in quibus ita quasi in prophetis gloriabantur, et non cognoverunt hoc esse super summo, id est, de divina dispositione, quae voluit ut sanguis sanctorum martyrum effunderetur, quo seges Ecclesiae impinguata pullularet, et centuplicatum fructum afferret, sicut in exitu, id est, in (0881A)conversione et incorporatione persecutorum apparuit.

Quasi in silva lignorum. Exsequitur quanta malignatus est inimicus, sicut et prius, scilicet, quia exciderunt januas ejus sancti templi, id est, illos per quos ingressus erat in illud consortium, quasi in silva lignorum, id est, quasi aliquos inutiles et infructuosos. Et dejecerunt ea, id est, appendentia, vel eam civitatem in securi et ascia. Quia sanctuarium, id est, perfectiores incenderunt igni. Et totum tabernaculum nominis tui polluerunt in terra, sicut prius. Sequens quoque versus non mutatur.

Signa nostra non vidimus. Quasi dicat: Ut quid, Deus, repulisti nos? Ideo, scilicet, ut capiti nostro assimilaremur. Quia nonne vidimus signa nostra, et signa tribulationis et persecutionis nostrae in capite nostro? Ejus enim tribulatio signum fuit nostrae tribulationis. Nam quaecunque restant passionum in corpore Christi oportet perfici. Et non solum tribulationem (0881B)nostram in ipso capite videmus, sed et mercedem, quia Propheta singularis et praecipuus, id est, Christus, jam non est ut prius, quia est immortalis et impassibilis factus. Unde Apostolus: Et si Christum cognovimus jam secundum carnem, non cognovimus. Et quia et quid pati, et quid sperare debeamus, in ipso vidimus, jam amplius non cognoscet nos in disciplinatu Moysi, non enim terrena insistamus, et in deliciis carnalibus simus.

Usquequo Deus. Ecce quomodo intelligens Asaph magis condolet caecitati persequentium, quam tribulationi sanctorum martyrum. Quasi dicat: Dico quia non cognosces nos amplius in deliciis. Usquequo autem, o Deus, improperabit tibi inimicus, id est, quandiu patieris caecitatem inimicis nos persequentibus, et ut quid avertis manum tuam, id est, quandiu patieris etiam nos videri immundos et abjectos, dum ab illis tribulamur, et illi nobis non incorporantur? Erit hoc in finem?

(0881C)Deus autem. Nos quidem dicimus, quod Deus avertit nos, quia tribulamur; ipse autem per hoc potius recipit nos, quia jam operatus est salutem per sanctos martyres suos in medio terrae, id est, in corde gentium. Effuso enim sanguine sanctorum martyrum, seges Ecclesiae impinguata pullulavit, et centuplicatum fructum fecit. Et ostendit quomodo operatus est salutem per illos, dicens: Tu confirmasti per illos mare, ita tamen ut confirmatio illa non ex eis esset, sed in tua virtute, qui dixisti: Quia sine me nihil potestis facere. Caetera non mutantur.

IN PSALMUM LXXIV. In finem, ne corrumpas, psalmus cantici Asaph. ARGUMENTUM. Post victoriam de Sennacherib, ex totius populi persona redduntur officia votaque gratiarum

EXPLANATIO. (0881D)Asaph, ut saepe diximus, interpretatur Synagoga, illa utique, quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimus multa millia Judaeorum, quos Asaph iste nunc admonet, ne fidem suam corrumpant in finem, id est, in Dominum Salvatorem. Primo ingressu fideles Judaei dicturos se omnia ejus mirabilia profitentur. Secundo Rex ipse loquitur Christus, justitiam se judicaturum promittens, cum tempus generalis resurrectionis advenerit. Commonet etiam ne quis audeat aliquid contra divina mandata praesumere, et cum possit aeterna poena torquere.

COMMENTARIUS. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. Psalmus iste affert medicinam humilitatis contra tumorem elationis, hoc agens, ut nec quisquam superbus de se praesumat, nec aliquis humilis de Domino desperet; sed in quocunque statu rerum homo in hac vita se egerit, non sit ei refugium nisi Deus, nec sit ei gaudium, (0882A)nisi in promissis ejus. Cujus titulus est: In finem ne corrumpas, psalmus canticum, vel cantici, Asaph. Psalmus iste relatus in finem temporum, qui est canticum, quia talem insistit operationem, quae pertinet ad spirituale gaudium, scilicet, confessionem veram, in vocationem et narrationem. Canticum dico attributum Asaph, id est, vere congreganti, illi, scilicet, qui dispersos Israel per fidem congregavit, hoc intendit et hortatur, ne corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Hoc est, ut tu quisque quod promisisti solvas. Promisisti enim Deo in baptismate quod diabolo et omnibus pompis ejus abrenuntiaris; et hoc ne corrumpas eundo in finem, ut beatus Augustinus vult, id est, attendendo ejus promissionem. Illuc enim animus dirigitur, et quidquid in praesenti occurrit, totum transiliatur, ut ad finem perveniatur. Nec est timendum ne aliquis potentum corrumpat promissa ejus, si tu tua non corrumpis. Ipse enim non corrumpit, quia verax; potentior non corrumpet, (0882B)quia nullus potentior est; certi ergo de promissis ejus, cantemus unde incipit psalmus. Pro nobis enim caput nostrum haec loquitur: O Deus, confitebimur tibi, hoc est, humiliabimus nos, et peccata nostra tibi perfecti confitebimur, quia multoties hoc faciemus, et sic nomen tuum invocabimus. Quasi dicat: Noli invocare nisi confitearis, sed prius confitere, et sic invoca. Confessio enim mundat templum, quo veniat invocatus. Quod autem iterato ponit: Confitebimur, ideo facit, ne te poeniteat esse confessum. Saepius enim confiteri judici homini, parat mortem, saepius vero confiteri Deo judici, parat salutem; securus ergo confitere, quia bonus est cui confiteris, ut Psalmista ait: Confitemini Domino, quoniam bonus est. Bonus est, quia confitenti ignoscit. Fac ergo confitendo propitium, quem tacendo non facis nescium. Venire vero non vult vocatus, si tu fueris elatus. Elatus si fueris, confiteri non poteris. Ergo humiliare et confiteri, et sic vere invocabis nomen ejus, quia faciendo te servum repraesentabit (0882C)in te hoc nomen Dominus. Qui vero superbit, hoc nomen Dominus in se non ostendit, imo aequalis vel major vult videri.

Narrabimus mirabilia tua. Confitebimur, inquam, et invocabimus, et deinde narrabimus mirabilia tua. Quae mirabilia? Scilicet, dispositionem antiquam, reparationem novam, felicitatem aeternam. Quid mirabilius quam mortuorum suscitatio? Omnes enim iniqui, etsi vivunt corpore, exuti tamen sunt mente. Alioquin non diceret eis Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, ei illuminabit tibi Christus, et est ordo videndus. Confitens namque, evacuavit se a malis, invocans replevit se bonis, narrans eructuat quibus se implevit. Narrabimus, inquam, mirabilia tua. Et post narrationem ego praecipuus, scilicet, inter confitentes, invocantes et narrantes, injuste judicatus judicabo justitias, gratias misericordiae ejus, qui prius voluit narrare, quam judicare. Si enim prius judicaret, nullum liberandus inveniret. (0882D)Audiamus ergo eum narrantem, quia sicut tempserimus narrantem, experiemur judicantem. Nunc enim in tempore misericordiae donat praecepta confitenti, in tempore vero judicii nulli parcet contemnenti. Quisquis ergo vult non timere tunc punitorem, amet nunc donatorem. Sequitur:

Cum accepero tempus. Accepit tempus non ille a quo sumus creati, sed ille per quem sumus reparati. Ille non accepit tempus a quo homo assumptus commutatus est in melius, accepit tempus ut Filius hominis, gubernat tempora, ut Filius Dei. Et sicut accepit tempus nascendi, et moriendi et resurgendi, ita accepit jam dispositione, et accepturus est tandem tempus judicandi. Accipiamus ergo et nos nunc tempus justitias faciendi, ut non timeamus in tempore judicandi. Quod autem dicit: Judicabo justitias, tripliciter dicitur, scilicet, vel judicabo justitias, id est, juste judicabo, vel illos qui emphatice sunt dicendi ipsa justitia, digne judicabo, id est, seorsum (0883A)separabo sicut sanctos apostolos, vel separabo justitias ab injustitiis.

Liquefacta est terra. Opus est ut justitias judicem, quia tale, quod est admistum, quod necesse sit separare; nam quod terra liquefacta est, id est, terrenis concupiscentiis carnis dediti, dissoluti sunt, quia quid aliud vita talium est, quam quaedam diffluxio a Creatore suo? Sicut enim charitate superiorum animus consolidatur, ita cupiditate terrenorum dissolvitur, et omnes qui habitant in ea. Si terram pro terrenitate accipimus, tunc dicemus quia illi maxime liquefacti sunt, qui habitant in ea, id est, qui magis delectantur in ea. Si vero terram ita accipias, ut sit continens pro contento, tunc simpliciter erit ostensio quare dicat terram liquefactam, propter homines, scilicet, qui habitant in ea. Sequitur:

Et confirmavi columnas ejus. Columnas terrae vocat illos super quos terra in se dissoluta aedificata consolidatur, scilicet, sanctos apostolos, super quos (0883B)aedificium illud fundatum est, de quo dictum est: Dei aedificatio estis, Dei agricultura estis. Hae columnae quodam terrae motu nutaverunt, quia in morte Domini dubitaverunt et desperaverunt, dicentes: Nos putabamus, quod redempturus esset Israel; ipse vero resurgens eos confirmavit, quia mortem eis non esse timendam demonstravit, ostendendo timentibus, nec ipsum corpus in morientibus.

Dixi iniquis. Confirmavi inquam columnas, et per illas columnas dixi iniquis hoc: Nolite agere deinceps inique. Iniquus ideo dicit, quia nullum aequum invenit, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Et delinquentibus post hoc dictum. Derelinquere est, datum praeceptum praeterire, illis inquam dixi: Nolite exaltare cornu. Quasi dicat: Si fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite defendere eam per elationem. Qui enim iniquitatem facit, iniquus est: qui vero eam defendit, et iniquus est, et superbus. Et quid cornu dicat, subsequenter determinat, ac si dicat: Nolite, dico, extollere cornu vestrum in altum, (0883C)et humiliare cornu Dei in imum: sed potius cornu nostrum frangatur, ut cornu Dei in nobis exaltetur. Cornu nostrum est de praesumptione et de elatione: cornu vero Dei sunt virtutes, quae alta petunt ut cornu, et per eas ventilatur inimicus. Et nolite loqui iniquitatem adversus Deum, quod ille facit, qui Deo subtrahit regnum suum, dicens: Quomodo putatur Deus regere mortalia, quomodo creditur curare ea, quae sunt in terra? Utique si curaret ea, non tot mali abundarent felicitatibus, nec tot boni opprimerentur laboribus. Ille quoque iniquitatem loquitur adversus Deum, qui quando aliquid patitur, injuste se illud pati dicit. Et sic illum, cujus judicio hoc patitur, injustum asserit, se enim justificat, et Deum damnat.

Quia neque ab oriente, neque ab. Quasi dicat: Ideo non debetis facere vel loqui iniquitatem, quoniam judex est futurus iniquitatis vestrae. Sed ille judex neque veniet ab oriente tantum, neque ab occidente tantum, neque tantum a desertis montibus, quoniam (0883D)Deus est, id est, ubique praesens est, ubique publicus, ubique occultus. Neque enim veniet de diversis locis, sed est in cordibus vestris. Et talis erit ibi, qualis et tu futurus. Si bonus, adjutor: si malus, punitor. Nulla ergo fuga restat, nisi fugere ab irato ad placatum. Desertos montes vocat australem et septentrionalem plagam, quare altera propter frigus, altera propter calorem deserta est. Et sunt montes, quia sunt eminentes partes, hoc ad litteram. Allegorice quoque praedictae partes accipi possunt, ut sic dicatur: Ideo non debetis loqui iniquitatem, quia judicium de vestra iniquitate futurum est. Non autem humanum, quod possit falli, quia judex vester neque erit ab oriente, id est, de illis hominibus, qui sunt oriens, neque de illis, qui sunt occidens, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex tantum vester erit, cujus judicium falli non poterit. Oriens homines illi vocantur, qui lucem justitiae perceperunt: quibus vero sol justitiae nondum (0884A)illuxit, occidens dicuntur. Deserti autem montes sunt haeretici, qui se montes faciunt usurpatione magisterii, sed tantum deserti sunt, quia inutiles et infructuosi sunt.

Hunc humiliat, et hunc exaltat. Deus, inquam, judex vester est. Quid autem facit judex ille? hunc scilicet, jactantem merita sua humiliat sicut illum, qui dicebat: Domine, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri hominum, et reliqua, per quem designatus est populus ille, qui justitiam suam statuere voluit, et justitiae Dei non esse subjectus. Hunc autem alium, scilicet clamantem vulnerat, et humiliantem se exaltat, sicut illum, qui nec oculos ad coelum levare audebat, per quem gentilis populus de meritis non praesumens est designatus. Et ideo hunc exaltat, hunc humiliat: quia quasi dicat, similis est praepotenti pincernae, qui in domo imperatoris habet potestatem hunc et hunc potandi. Namque calix est in manu Domini, quo potet quemcunque velit. Calicem (0884B)vocat sententiam districti judicis, qui calix est plenus misto, quia continet et remunerationem bonorum, et damnationem malorum. Et tamen est vini meri, quia in neutra parte nihil nisi qui merum, id est, justum sit, fit. Et hunc calicem inclinavit prius ipse in hoc jus, id est, in remunerandos bonos, et ex hoc vase in aliud vas, id est, in damnandos malos: vel e converso, prout tibi placuerit. Et quamvis inclinaret, tamen non ita factum est in hoc calice, sicut solet fieri in aliis, quia faex ejus quantumcunque inclinaretur, non est exinanita, id est, non est effusa: quia ibi nulla faex erat, sed solum merum, ut praediximus. Et tamen bibent de calice illo, prout conveniens erit, omnes peccatores terrae, id est, quicunque terreni praevaricatores, qui ut ita dicam, faeceteo potu tantum digni viderentur. Vel aliter: Calix est scriptura tota Veteris Testamenti, in qua latet spiritualis intellectus, velut in faece carnalium sacramentorum. Et inde eliquatur merum vinum, id est, spiritualis ille intellectus. Unde ille, de quo (0884C)dictum est: Qui se humiliat, potetur, imo inebrietur. Juxta illud: Calix Domini inebrians, quam praeclarus est. Faeces autem resederunt ibi, unde potetur ille, de quo dictum est: Qui se exaltat. Quod est dicere: Ideo humiliat hunc, et hunc exaltat, qui potens est. Namque calix praedictus est in manu, id est, in potestate Domini. Calix dico vini meri, id est, continens spiritualem intellectum, tanquam vinum merum. Et est tamen plenus misto, id est, carnali intellectu, qui est quasi mistum, id est, turbulentum vinum. Et hunc calicem inclinavit prius ipse in hoc vas, id est, in superbum Judaicum populum, et infudit ibi mistum. Et ex hoc vase inclinavit in hoc aliud vas, id est, in humiles de gentibus, et infudit ibi merum. Sed quanquam etiam hoc inclinasset, tamen faex ejus non est exinanita, sed resedit potius faex, quia remanserunt Judaeis et littera et carnales observantiae, et hoc modo bibent de calice illo omnes peccatores terrae, humiles (0884D)quidem, et peccata sua confitentes merum: elati vero, et qui se justificant, mistum. Et sicut bibentes mistum evanescent, ita bibentes merum, proficient. Vel aliter: Calix, id est, scriptura Veteris Testamenti est in manu Domini, in quo calice est vinum merum, id est, simplex et littera, vel intellectus, quantum ad Judaeos, qui sola carnalia insistunt: plenus vero misto est, quantum ad nos, qui per carnalia ascendimus ad spiritualia. Et hunc calicem inclinavit in hoc vas, id est, in primitivum populum Ecclesiae, et infudit ibi mixtum. Et ex hoc vase in hoc aliud vas inclinavit: quia per sanctos apostolos et alios primitivos mistum, et in posterioribus de gentibus infudit. Sed quanquam et in hos inclinasset, faex tamen ejus non est exinanita, quia adhuc remanserunt quaedam vilissima carnalia, ut quae Judaei pueros circumcidunt, et alia talia faciunt. Quae vero majora sunt legis, praetermittunt, et de hac faece bibent omnes peccatores terrae inhaerentes, (0885A)non quod omnibus sint observantiae carnales, sed sicut illi, qui in observantiis illis delectantur, quasi de faece bibunt: ita quaecunque in aliquibus carnalibus delectantur, quasi cujusdam faecis participes sunt. Ego autem et mei (quasi dicat) de faece illa non bibemus. Vel secundum priores sententias dicens: Ego autem et mei seorsum bibemus, quia ego annuntiabo et dictis et factis in me et in meis, quod annuntiandum est in hoc praesens saeculum. Et tandem vere cantabo Deo Jacob, id est, Deo posterioris populi. Beati enim, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Et tunc confringam omnia cornua peccatorum, id est, conteram et annihilabo omnem elationem et potentiam peccatorum, et per me et per meos. Judicabunt enim sancti nationes, et dominabuntur populis. Et extra cornua justi, id est, virtutes et dona spiritualia justorum exaltabuntur, quia aeterna gloria coronabuntur.

IN PSALMUM LXXV. In finem in laudibus Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. ARGUMENTUM. (0885B) Ut supra. Aliter vox Ecclesiae ad Christum.

EXPLANATIO. Assyrii dirigentes interpretantur, qui jam fidei regulis docti rectis semitis ambulare contendunt: hos alloquitur Asaph laudes Domini mirabili varietate decantans. Quidam codices habent: Canticum contra Assyrium, ubi intelligitur contra diabolum psalmum hunc sub persona Sennacherib regis Assyrii cantatum. Contra eum enim notus factus est in Judaea Deus in Christo, mundum concilians sibi, Asaph in prima parte dirigentes, id est, fideles alloquitur Judaeos, designans ubi nomen Domini factum sit virtutum declaratione notissimum. Secunda dicit admiranda, quae gesserit. Tertia omnes devotos admonet, ut Deo terribili munera (0885C)offerre non desinant, quae spiritum principum salutari emendatione purificat, quae partes diapsalmatum sunt interpositione divisae.

COMMENTARIUS. Notus in Judaea Deus. Titulus est talis: In finem in laudibus, psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Haec verba referuntur in finem, et sunt psalmus attributus Asaph, id est, prioribus fidelibus, volentibus secum colligere alios de populo suo, quos praeviderunt superbos, et durae cervicis fore. Qui psalmus accipiendus est in laudibus, quia magna vere Dei laus est, quod humiles respicit, et superbos contemnit. Quod notatur in hoc psalmo, et est canticum, quia cum exsultatione et jucunditate magna cantat hoc Asaph ad Assyrios. Assyrii dirigentes interpretantur. Et illi se dirigere putant, qui justitiam suam statuere volebant, et justitiae Dei non esse subjecti, et qui non de re gloriabantur, sed de nomine. Quare haec cantantur, ut sint viri Assyrii, id (0885D)est, ut vere non distorte se dirigant, scilicet ut de sua justitia non praesumant, sed justitiae Dei se subjiciant: et quid sit vera Judaea, et verus Israel, attendant, et se tales exhibeant, qui non falso de nomine, sed vere de re glorientur. Solent enim inimici Domini omnibus noti Judaei, maxime in hoc psalmo gloriari, et gentibus insultare, quasi eis solis notus sit Deus, et nullis aliis, quandoquidem Propheta tanto ante tempore dixit: Notus in Judaea Deus, etc. Sed si attendant, quae sit vera Judaea, et quis sit verus Judaeus, concedimus eis, quod vere in sola Judaea notus sit Deus. Vera enim Judaea est Christi Ecclesia, credens in eum regem, qui venit de tribu Juda per Mariam virginem. De quo Apostolus scribens ad Timotheum ait: Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum carnem. De Juda enim David et de David Christus, quem illi regem negaverunt, et Caesarem regem elegerunt. Quare vera Judaea esse desierunt, (0886A)et ideo non glorientur amplius, quod in eis notus sit Deus. Item verus Judaeus est non in manifesto, sed in occulto; non in circumcisione carnis, sed cordis; non in littera, sed in spiritu. Quia multi sancti patres habuerunt, et circumcisionem carnis propter ipsam fidem, a quibus isti degenerantes remanserunt in carne Judaei, in corde vero pagani; ideo quoque non glorientur quod sibi notus sit Deus. Sequitur:

In Israel magnum nomen ejus. Vere enim in vero Israel nomen Dei per opera bona magnificatur. Quis autem sit verus Israel, ipse in Evangelio aperit dicens: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est. Si autem ipsi dolosi sunt et mendaces, quomodo in eis nomen Dei magnum est? Judaea enim confessio interpretatur, Israel vero vir videns Deum. Et tu aliquis quandiu peccata tua per humilitatem non confiteris, quodam modo cum Deo rixaris. Quandiu enim, quod Deo displicet laudas, nonne cum eo litigas? Ergo humilia te ei, et confitere peccata tua, (0886B)et tunc eris Israel, id est, vir videns Deum, et si nondum ex specie, tamen ex fide. Et sicut prius displicebas ei per dissimilitudinem, ita et nunc placebis ei per similitudinem. Et sic tandem fiet in te, quod Scriptura testatur, scilicet in pace factus est locus ejus: quia relinquetur tibi bellum, non tamen contra te in te ipsum, sed etiam contra spirituales nequitias, scilicet ut si surgat in te ira vel aliquis illicitus motus, non sint membra tua instrumenta iniquitatis ad iniquitatem, qui est pax vera. Vera enim pax est, litigium habere cum vitiis, concordiam cum moribus optimis. Et in hac tali pace est locus ejus, quia incolit Deus tales. Habitatio autem ejus, id est, certus locus ejus, quod per habitare, quod frequentativum est, notatur, est in Sion, juxta illud: Veniemus et mansionem apud eum faciemus. Venit enim Deus ad multos per fidem et confessionem, sed non ibi facit mansionem: quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. In (0886C)Sion vero, id est, in illis, qui postponunt praesentia, et contemplantur futura, vere facit mansionem, quia permanet in eis. Fac erga tu aliquis te ipsum in Sion, et eris ejus habitatio.

Ibi confregit. Ecce signa habitationis ejus. Quasi dicat: Vere habitat in Sion. Nam ibi confregit, id est, humiliavit potentias. Et exequitur illas potentias, scilicet confregit ibi arcum, id est, occultam contradictionem, et scutum, id est, vanae praesumptionis protectionem, et gladium, id est, manifestam impugnationem, et sic omne bellum.

Illuminans tu mirabiliter. Facit apostropham ad ipsum Deum, et Tu est magnifice efferendum. Quasi dicat: Tu Deus, qui in Judaea notus es, et magnus in Israel. Tu qui solus per te es, sine quo nullus alius est, deberet dicere: Terribilis futurus es, quod posterius sequitur, sed praemittit prius humilitatem ejus, dicens: Tu es illuminans a montibus aeternis. Montes aeternos vocat apostolos, quos sol (0886D)justitiae prius illustravit, elevans eos ad aeternitatem. Et per eos convalles, id est, alios inferiores illuminavit, et hoc mirabiliter, id est, in mirabilibus signis doctrinam eorum attestando, juxta illud: Domino cooperante, etc. Vel mirabiliter in hoc, quia satis mirabile fuit, quod post tantum lapsum Deus misertus est hominis. Tu, inquam, illuminasti a montibus aeternis, et te illuminante omnes insipientes corde turbati sunt. Praedicata est enim vita aeterna futura, et sapientes excaecati sunt: quia contempserunt vitam praesentem, et dilixerunt sequentem. Insipientes vero turbati corde sunt, quod primo obstupuerunt, sed non sunt excitati, quia in somnum suum reciderunt. Somnus vero eorum est caecitas cordis, et amor terrenorum: et ipsi dormierunt somnum suum, id est, quieverunt et delectati sunt in dilectione terrenorum, quia praeposuerunt temporalia aeternis. Et quid eis inde? hoc scilicet, quod ipsi, qui sunt viridi, vitiarunt: quia quod virium (0887A)habent, est in terrenis tantum divitiis acquirendis, nihil invenerunt in manibus suis, id est, comparabiles facti sunt viris acervos divitiarum somniantibus, qui evigilantes nihil inveniunt in manibus suis, quia ita et ipsi tandem cum a somno, in quo nunc sunt, exsurgent, nihil in manibus suis invenient.

Ab increpatione tua Deus. Quasi dicat: Unde hoc, quia dormierunt somnum suum? ex justo scilicet judicio tuo, o Deus Jacob, qui facis, ut qui sordidus est, sordescat adhuc. Benedicit Deus Jacob, quia Jacob dedit praesentia pro futuris, edulium scilicet lenticulae pro primogenitis, et ideo merito a Deo increpantur isti, qui praesentia praeponunt, et futura contemnunt. Et miro modo videtur ponere increpationem. Increpatio enim strepitum habet, et strepitus excitat. Sed increpatio Dei tanti ponderis est, quod non excitat, imo obdormire facit. Nec solum (quasi dicat) dormierunt illi praedicti, sed et omnes, qui ascendunt equos apostasiae, id est, primi parentes, (0887B)et alii omnes, qui per superbiam a Domino apostataverunt, male dormitaverunt.

Tu terribilis es. Facta interpositione ponit illud, ad quod orationem spectare praediximus. Quasi dicat: Tu, inquam, notus in Judaea Deus, qui primo humilis apparuisti, adfuturus es in judicio terribilis, et quis tunc resistet tibi? Nullus utique, quia non magis imperator quam pastor. Et hoc ideo, quia ex tunc, id est, ex illo tempore apparebit ira tua. Nunc enim dum vindictam nondum exerces, et quasi latet ira tua. Et ideo videtur, ut aliquis tibi resistere possit, quod tunc non erit.

De coelo auditum fecisti. Futurus es, inquam, terribilis, et hoc tuum judicium fecisti, id est, facies tu veniens de coelo in majestate judicis auditum, id est, notum per Evangelicam tubam, dicentem: Surgite qui jacetis in monumentis, venite ad judicium: et tunc terra tremet, id est, illi, qui malunt nunc esse terra, quam fieri coelum, trement tunc, et quiescent tunc non a poenis, sed a peccatis, qui nunc quiescere (0887C)nolunt: tunc dico, cum Deus exsurgent pro exsurget in judicio, id est, ad hoc, ut malos dijudicet et damnet, quod est tractum a severis et iratis judicibus, qui quando severius et asperius in aliquem judicare volunt, ut hoc etiam habitu demonstrent, surgunt. Nec solum contra malos exsurget in judicio, sed etiam, et salvos faciet omnes mansuetos terrae, id est, omnes illos, qui frementes equos apostasiae non ascendunt, sed mansuetam terram se fecerunt. Praeterita pro futuris prophetico more posuit, quia Spiritui sancto ita nota sunt futura quasi praeterita. Vel aliter: Ex tunc ira tua. Quasi dicat: Quandoquidem in judicio nullus tibi resistere poterit, malo ergo suo voluerunt resistere tibi Judaei dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem, et, Nolumus hunc regnare super nos, et similia. Nam ex tunc, ex quo hoc praesumpserunt, ira tua apparuit in eis. Ex parte namque caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret. Et hoc tuum judicium, id est, hanc tuam (0887D)vindictam de illis fecisti auditam, id est, notam de unoquoque coelo, id est, per unumquemque apostolum. Et tunc ita, id est, gentiles prius terreni timuerunt et quieverunt a malis operibus, cum Deus exsurgeret in judicio, id est, cum manifestum fieret eis Deum resurrecturum tandem ad dijudicandum malos, et salvandum bonos. Item aliter: Ex tunc ira tua. Quasi dicat: Quia tu tantus es, cui aliquis non poterit resistere in judicio; ergo malo suo restitit tibi primus miser parens, qui de suo nutu voluit pendere. Nam ex tunc ira tua in eo et in omnibus posteris ejus apparuit, quia mulctasti eos innumerabilibus poenis peccati. Et hoc tuum judicium fecisti auditum, id est, notificasti maxime de principali coelo, id est, per filium tuum, qui est coelum coelorum; deinde etiam per alios coelos. Unde terra omnis bene culta tam de Judaeis, quam de gentibus timuit, et quievit a malis operibus. Sequens versus, sicut proxime dictum est, non mutabitur.

(0888A)Quoniam cogitatio hominis. Ideo, inquam, mansuetos terrae salvabis, quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, etc., quod dupliciter potest dici. Quando enim homo male actam vitam suam cogitat, et damnat, tunc Domino laudabilem confessionem facit; quando vero quae cogitavit ad actum perducit, scilicet, quando se ipsum pro praeteritis peccatis punit orando, jejunando, et similia faciendo, tunc reliquiae cogitationis diem festum agunt Domino, quia ille attendens asperitatem satisfactionis, feriatur a peccatis. Vel aliter: Cum homo recogitat se peccatorem fuisse, et agit gratias Deo vivificatori et redemptori suo, tunc confitetur ei, quia hoc est confessio, id est, laus ejus. Et reliquiae cogitationis, id est, recognita pernicies praeteritorum criminum post effusas lacrymas, et assiduam cordis contritionem diem festum agit Domino, quia hujusmodi recordatio reddit hominem ad caetera cautum, et sic a peccatis feriatur.

(0888B)Vovete et reddite Domino. Quasi dicat: Et ut vos salvos faciat, vovete Domino et Deo nostro, id est, redemptori et creatori vestro, quod vovendum est, id est, vos ipsos. Quisquis enim cogitat quid bene voveat, seipsum voveat, seipsum offerat. Hoc enim exigitur, hoc debetur. Vovete, inquam, et quae voveritis reddite. Malum enim est vovere, et non reddere. Non tamen ideo non est vovendum, sed et vovendum est et reddendum. Et quodam modo ex nostro est vovere, et ex ejus est reddere, et quasi dicat: Vovere debetis, et reddere, quia omnes qui in circuitu ejus sunt, id est, omnes appropinquantes et adhaerentes ei, non vacuis manibus venient, sed afferent munera, id est, seipsos vovebunt et reddent. Afferent, dico, cui afferenda sunt, scilicet, terribili, id est, ei qui, cum nunc sit humilis, futurus est terribilis, et mitti, scilicet ei qui aufert spiritum principum, id est, spiritum elatum, et dat spiritum mansuetum. Terribili, dico, non tantum apud pauperes, sed etiam apud reges, id est, quosque potentissimos (0888C)terrae. Vel qui est terribilis, et si non apud distortos, tamen apud reges terrae, id est, apud illos qui bene regunt suam terram.

IN PSALMUM LXXVI. In finem pro Idithun psalmus Asaph. ARGUMENTUM. Praedicit ea quae erat populus in Babylone passurus, et qualiter pro his ipsis libere querimoniam facturus, sicut et in septuagesimo secundo psalmo. Aliter vox Christi ad Patrem.

EXPLANATIO. Asaph congregatio bonorum, Idithun transilitor saecularium, finis proficientium Christi intelligitur. Totus ergo psalmus hic a fideli congregatione canitur, quae vitia istius saeculi gloriosis passibus transiliens ad illum finem pervenit, cui nihil potest simile reperiri. Sed sciendum est in Hebraeo per Idithun, non pro (0888D)Idithun, haberi, ut significet non pro eo, sed per eum psalmum fuisse cantatum et quod sequitur, psalmus Asaph, in veris exemplaribus non haberi. Asaph iste, quem diximus vitiorum transilitorem, in prima narratione psalmi ad Dominum clamare testatur, et tribulationibus suis eruditum esse testatur. In secunda cogitationes enumerat quae solent pulsare in hoc mundo corda laborantium. Tertia beneficio divinitatis in meliorem sensum se asserit permutatum, ut operam potentiamque Dei fixa mente cogitaret, quibus rebus assidua cognoscitur exercitatione profecisse. Quarta prosequitur quemadmodum per Dominum Salvatorem facta sint in populis divina miracula.

COMMENTARIUS. Voce mea ad Dominum clamavi. Haec verba referuntur in finem, et sunt psalmus Asaph, cantatus ad Idithun. Idithun interpretatur transiliens. Eloquitur in hoc psalmo transiliens congregatio, quia (0889A)Asaph congregatio interpretatur pro Idithun, id est, exhortans nos ad hoc, ut et nos transilientes simus, id est, et haec ima omnia contemnamus, et ad summa intendamus; quae autem sint transilienda, quousque ad finem illum perveniatur, ubi nihil quod transiliamus habebimus, contextus psalmi demonstrat. Etenim tandiu transilire debemus quidquid impedit, quidquid irretit, quidquid ligat, quidquid animum onere aggravat, donec ad id perveniatur quod sufficit, et ultra quod nihil sit, infra quod omnia sunt, et ex quo omnia sunt. Quisquis ergo psalmi hujus animam vult sentire, imitari atque tenere, carnalia omnia desideria transiliat, saeculique hujus pompam et illecebram calcet, nihilque aliud ubi consistat eligat, nisi illum in quo sunt omnia. In quibus etiam omnibus ipse transiliendo laborat, donec ad verum finem perveniat. Quia vero intendit in hoc psalmo Asaph hortari nos ut transiliamus, mox qualiter transiliendum sit insinuat, scilicet, ut (0889B)clamemus ad Dominum non propter aliud, sed propter ipsum Dominum. Multi enim clamant ad Dominum pro adipiscendis commodis, et pro vitandis incommodis, pro sospitate suorum et multis aliis. Postremo etiam pro salute corporis, quae patrimonium est pauperis. Sed hi tales non transiliunt. Vix autem aliquis est, qui clamet ad Dominum propter Dominum. Magnus enim est transitus, quare sic nos transilire docet, et dicit: Ego clamavi ad Dominum, et quia multi dicunt: Domine, Domine, et non faciunt quae praecipiuntur, ideo addit: Voce mea. Ille enim voce sua clamat ad Dominum, cujus vox consona cordi est, scilicet, si et quod desiderandum est, scilicet, Deum, corde desiderat, et voce rogat. Si vero aliud quodlibet in corde optet et postulet, non clamat voce sua, quia vox ejus cordi non est consona, quia hujusmodi non est cordatus. Potest etiam simpliciter hoc dici: Voce mea clamavi, id est, voce transilientis. Et ne videretur, quod propter (0889C)aliud clamaret ad Dominum, quam propter ipsum, repetit, quasi dicat: Clamavi dico voce mea ad Dominum, propter ipsum Deum tantum, non propter aliud. Et non frustra, quia ipse intendit, id est, intensum se fecit mihi. Quisquis enim ad Dominum clamat propter Dominum, ille se intendit; qui vero propter aliud, illi se non intendit.

In die tribulationis meae. Ostendit qualiter clamandum sit ad Dominum. Quasi dicat: Hoc, inquam, modo clamavi ad Dominum, scilicet, quia exquisivi Deum manibus meis, id est, operibus bonis in die tribulationis, id est, in hac vita, quae est tribulatio, quia nihil est, nisi tentatio, et est dies, quantum ad vitam bonorum, quae dies vocatur respectu vitae malorum, quae sola nox est. Et tamen quia haec eadem vita bonorum, quae dies dicenda est propter bona opera quae ipsi faciunt, nox quantum ad vitam futuram, in qua angelis aequales erimus, id est, quod vocavit diem vocat noctem. Quasi dicat: Dixi quia exquisivi Deum in die, imo dicam quia exquisivi eum (0889D)in nocte, id est, in hac praesenti ignorantia, manibus factis, vel habitis contra eum, id est, operibus factis non ad aspectum hominum, sed ad ejus aspectum, et non sum deceptus, quia in firma spe jam teneo quod quaesivi.

Renuit consolari. Et quia non sum deceptus, vel quia Deum exquisivi solum, id est, anima mea renuit consolari in his terrenis, et hoc ideo, quia memor fui Dei, id est, aeternorum, et in illis tantum delectatus sum, et hoc non ad horam, sed exercitatus sum, id est, continuam exercitationem habui in eis. Exercitatio enim est suscepti actus continuatio. Et adeo in eis exercitatus sum, quod spiritus in hoc quod erat meus, id est, voluntas complacendi mihi in terrenis, defecit in me, et profecit in me spiritus meus tuus, id est, voluntas complacendi mihi in aeternis.

Anticipaverunt vigilias oculi mei. Ideo defecit spiritus meus, quia oculi mei anticipaverunt vigilias, id (0890A)est, comparabilis factus sum anticipanti vigilias, quia sicut ille qui anticipat vigilias studiosus factus est in opere suo, ita ego studiosus effectus sum in exercitatione illa. Et tamen turbatus sum ex humana infirmitate, quia putavi me insufficientem esse ad illam exercitationem. Et illam turbationem non sum elocutus, ut culpam in auctorem refunderem dicens quod me talem tam infirmum fecisset, sed patienter tuli eam tacendo et attendendo me pati illam justo judicio. Dicitur hoc et aliter in parte, si Defecit spiritus meus, accipiatur proprie. Quasi dicat: Delectatus, inquam, sum et exercitatus in aeternis, et in illa exercitatione defecit spiritus meus, quia non sufficiens fuit ad illam. Et hoc ideo, quia oculi mei anticipaverunt vigilias, id est, comparabiles facti sunt anticipanti vigilias, quia sicut ille, qui assidue anticipat vigilias, lippus fit, ita oculi mei interiores, ratio, scilicet, et intellectus per peccatum primi parentis lippientes et caligantes facti sunt; et ideo (0890B)turbatus sum, id est, turbationem et timorem ex hac infirmitate habui. Et tamen non sum locutus illam turbationem sicut prius.

Cogitavi dies antiquos. Non sum, inquam, locutus, sed potius attendi et malum meritum meum, et dignitatem, quantum in primo parente mihi concessisti, hoc est, quod dicit: Cogitavi, id est, in memoria habui dies antiquos, id est, lapsum primi parentis, per quem tempus antiquum et vetus, id est, inutile factum est. Semper enim si Adam non peccasset, dies nova et una esset, et etiam habui in mente annos aeternos, id est, dignitatem illam in quam primi parentes creati sunt, per quam si in praecepto perstitissent, ad veram aeternitatem pervenirent. Et non solum in memoria eam habui, sed etiam meditatus sum cum corde meo, id est attentissime, et hoc in nocte, id est, etiam interrupta quiete, vel in nocte, id est, in hac praesenti ignorantia sum meditatus in ea, ut viderem qualiter dignitatem illam amissam possem recuperare; et non tamen ad (0890C)horam meditatus sum, sed exercitabar in illa meditatione, et sic scopebam spiritum meum. Quasi enim exasperatus erat spiritus meus amore terrenorum, sed ego suspirando ad dignitatem amissam, et coelestia desiderando scopebam, id est, planabam spiritum meum. Scobs scobis ferrum est quo pistoria vasa purgantur, unde scobere dicitur. Potest etiam satis hic legi, si forte in aliquibus libris inveniatur, Scropebam, vel scrobebam. Nunquid in aeternum? Scrobebam, inquam, spiritum meum dicens ita: Deus, qui jam projecit, id est, porro a facie sua jecit hominem semel propter transgressionem, nunquid projecit eum in aeternum, id est, irrecuperabiliter? Non utique. Aut nunquid Deus iratus non apponet adhuc, ut complacitior sit? Quasi dicat: Posuit se jam placatum quantum ad quosdam, quos et ante legem et sub lege suscepit; et nonne adhuc apponet, ut complacitior nobis sit, nos etiam suscipiendo? Faciet utique. Aut ipse qui jam abscidit (0890D)misericordiam suam per primam culpam, an abscindet eam in finem, id est, aeternaliter? Scilicet, abscindet eam a generatione praesenti, tendendo in generationem sequentem, ut sicut abscindet eam ab hac generatione carnali, ita etiam abscindet eam ab illa generatione spirituali? Non utique. Aut Deus, cui proprium est misereri, an obliviscetur misereri, scilicet, ut nunquam amplius misereatur? Utique non, sed postquam iratus fuerit, misericordiae recordabitur. Aut continebit misericordias suas in ira, id est, an praecludet ira ejus misericordiam? Certe non. Imo (quasi dicat) misericordia ejus praecludet iram.

Et dixi. Quasi dicat: Tantum quidem meditando de dignitate amissa in Adam, et exercitando me in illa meditatione, jam transilivi ut intelligerem, non praecludi misericordiam ab ira. Et tamen dixi: Nunc coepi, id est, ego miser pro incipiente habendus sum. Cum enim consummaverit homo, tunc incipiet, quia (0891A)nihil in humanis rebus perfectum. Et quasi dicat: Hoc dixi lapsum primum attendendo. Et haec mutatio, scilicet, quod de perfectione tanta, quam in primo parente in abundantia virtutum posito habui, in hanc imperfectionem cecidi, ut consummatus, quantum ad humanam existimationem pro incipiente habendus sim. Dexterae Excelsi, id est, mihi illata propter peccatum primi parentis, ad dexteram illius, qui satis me dejicere et mulctare potuit, quia absolute est excelsus.

Memor fui operum Domini. Quasi dicat: Cognovi quidem me nunc primum, cum consummatus videbar incepisse, sed tamen non destiti, et hoc ideo, qui fui memor operum Domini, id est, quia attendi quantam dignitatem Deus in primis parentibus operatus sit, ad quam ut aspirarem, desistere nolui. Et ideo memor fui illorum operum, quia memor ero mirabilium tuorum, id est, quia semper debeo, o Domine, memor esse mirabilium tuorum factorum ab (0891B)initio. Mirabilia accipit idem hic quod opera, scilicet, dignitatem primorum parentum. Quid erit mirabilius quam quod Deus de tam infima materia, scilicet, de terra fecit coelum, id est, homines coelestibus creaturis, id est, angelis aequales? Nihil utique.

Et meditabor in omnibus operibus tuis. Quia memor fui, et semper memor esse debeo mirabilium tuorum, ideo, Domine, meditabor in omnibus operibus tuis implendis, id est, quae tu fieri jubes; et hoc non tantum ad horam, sed exercebor in adinventionibus non meis, quae sunt inebriari, scortari, et similia, sed in tuis adinventionibus. Adinventiones ejus idem accipe quod opera, de quibus dictum est quod adinvenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel electo suo. Sed tamen (quasi dicat): quantumcunque mediter vel exercear per me, nihil erit, quia nullus per se pervenit ad te. Nam, o Deus, via tua, id est, via ducens ad te, est tantum in sancto sanctorum, id est, in Christo. Aliter quoque (0891C)supradicta partim dici possunt, ut reincipiamus ab Et dixi: Scopebam, inquit, spiritum meum, dicens: Nunquid in aeternum projiciet Deus, etc. Et tandem dixi: Nunc coepi, id est, nunc primum inveni, quod quaesivi, hoc, scilicet, quia haec mutatio, hoc est, quod non praecludetur ab ira misericordia, sed potius ira a misericordia; haec, inquam, mutatio erit dextrae Excelsi, id est, fiet per Christum, qui est dextra Dei Patris, de quo alibi dicitur: Et brachium Domini, cui revelatum est? Per ipsum enim solum hoc factum est, ut ira in misericordiam converteretur. Et ideo dico: Nunc coepi, quia modo demum memor fui operum Domini, id est, illorum operum, quae Dominus Pater operatus est per illam dextram suam. Et ideo memor fui operum, quia memor fui ab initio mirabilium tuorum, factorum ab initio, quorum memor ero, id est, semper memor esse debeo, quod est dicere: Quia attendi signa ab initio praecedentia, et per signa significata. Mirabilia enim accepit signa, (0891D)opera vero significata. Et quia (quasi dicat): sic memor fui operum, quae per illum es facturus, tamen, Domine, ut me illi conformem, meditabor in omnibus operibus implendis, non meis, sed tuis, id est, quae tu jubes impleri. Et exercebor in adinventionibus non meis, sed tuis, ut prius.

Deus in sancto via tua. Quasi dicat: Quae autem illa opera, quae illae adinventiones? Scilicet, via tua in sancto sanctorum nobis exhibita. Quidquid enim dicendum, quidquid faciendum, quidquid etiam cogitandum, in illo nobis est propositum, et possumus viam dicere, vel ipsum, qui, ut alibi dictum est, fuit nobis liber missus, ad cujus exemplar conscriberemur. Vel opera et praecepta in ipso nobis exhibita. Visis his omnibus quae Deus Pater in sancto suo est operatus, cum quodam stupore et admiratione subdit: Quis Deus magnus, et caetera. Quasi dicat: Quandoquidem omnis via tua in sancto illo erit nobis proposita, quis ergo Deus ita magnus est sicut Deus noster, (0892A)id est, Emmanuel nostrae naturae particeps? Et convertit se ad eum, dicens: Tu es Deus, qui facis mirabilia. Quid enim mirabilius quam vivificare mortuos, hoc est, de impiis facere pios, de damnatis in regnum assumptos? Et quae mirabilia faciat, subsequenter ostendit dicens: Tu fecisti virtutem tuam notam in populis, id est, notificasti populis quid posses: et hoc modo manifestasti, quia redemisti populum tuum resuscitando eum de morte interiori in brachio tuo, id est per fortitudinem tuam. Et determinat quem populum, scilicet filios Jacob redemisti, et Joseph. Per filios Jacob, qui unus de tribus patriarchis fuit, Judaeos accipit: Joseph vero positum est hic, quantum ad interpretationem. Interpretatur enim augmentatio, et significat hic gentilem populum, quo Ecclesia augmentata est. De gentibus enim dictum est: Alias oves habeo, quae non sunt, etc. Possunt quoque supradicta ut per sancta non mutetur, ad Patrem referri, quasi diceret: (0892B)Quandoquidem Deus Pater viam suam in sancto suo nobis proponit, quis ergo magnus sicut Deus noster, id est, nobis propitius mittendo Salvatorem suum? Et convertit se ad eum dicens: Tu es Deus qui facis mirabilia, ut supra. Et vere facis mirabilia, quia fecisti virtutem tuam notam in populis, id est, quia notum fecisti salutare tuum. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia: et in brachio tuo, id est, in virtute illa, quae est brachium tuum, redemisti populum tuum, scilicet, filios Jacob et Joseph ut prius.

Viderunt te aquae, Deus. Ostendit quomodo redemit eos, scilicet notificando se eis, et accipit per aquas eosdem quos per filios, Jacob scilicet, Judaicum populum; et est dicere: O Deus! aquae, id est Judaici populi viderunt te, id est cognoverunt te: et videntes te timuerunt, id est quasi steterunt in fluxu suo. Mittit nos ad historiam, quod aquae divisae sunt in mari. Sicut enim quando Moyses virga mare percussit, aquae illae quasi divinam potentiam praesentem (0892C)sentientes, divisae steterunt, ita aquae istae potentiam Dei cognoscentes steterunt, quia a fluxu vitiorum et carnalium concupiscentiarum se compescuerunt. Aquae inquam videntes timuerunt, et abyssi etiam turbatae sunt. Abyssus est profunditas aquarum. Et accipit hic per abyssos gentiles propter profunditatem vitiorum, vel etiam propter profundum intellectum, qui fuit in quibusdam eorum. Et ne in parte tantum turbatas accipiamus abyssos, dicit quod in universitate potius sit accipiendus, quia multitudo sonitus aquarum turbata est. Per multitudinem sonitus aquarum accipe multitudinem contradicentium gentilium, qui et factis et dictis acriter veritati primo contradixerunt. Et ideo (quasi dicat) aquae timuerunt et turbatae sunt abyssi, quia nubes, id est, praedicatores tui verbis terram compluentes vocem dederunt: et ideo etiam abyssi turbatae sunt. Etenim (pro quia) sagittae tuae, id est, angelicae sententiae tuae a nubibus dictae, transeunt hac et illac per totum mundum. (0892D)In omnem enim terram exivit sonus eorum. Et ideo etiam turbatae sunt, quia vox tonitrui tui, id est, comminationis tuae a nubibus data transit in rota, id est, per rotam, hoc est per mundum qui volubilis est ut rota. Non solum enim nubes illae aeterna praemia promiserunt, sed aeterna supplicia comminatae sunt dicentes: Vae mundo a scandalis, et similia.

Illuxerunt coruscationes tuae. Coruscationes vocat vel idem quod vocem tonitrui dixit vel miracula per praedicatores exhibita, juxta illud, Domino cooperante, et reliqua. Quod vero rotam prius vocavit, nunc orbem terrae dicit. Et quia (quasi dicat) et coruscationes illuxerunt, et quia hoc factum est, ideo commota est terra Judaica et contremuit, id est, cum illa etiam alia terra gentilis tremuit, et ea contremiscente via tua, id est, Christus, qui via est ad te, est cognita in mari, id est, in gentibus prius vitiis amaricantibus. Et semitae tuae, id est, praecepta tua sunt cognita in aquis, id est, in populis multis. Nunc per semitas praecepta (0893A)quaelibet accipiuntur. Si vero prius per viam praecepta accipias, tunc per semitas strictiora tantum praecepta accipias. In mari, inquam, cognita est via tua, et tamen vestigia tua non cognoscentur in terra. In terra enim vestigia apparent, in mari vero non apparent. Et per cultam terram Judaee designatur, quae legem acceperat: per mare vero gentilitas, cui nullus cultus impensus erat. Et in Judaea quidem vestigia fuerunt, quia ibi Christus corporaliter apparuit, et praedicavit: sed Judaei vestigia non cognoverunt, quia Christum verum vestigium Dei Patris erat, non adoraverunt.

Deduxisti sicut oves populum tuum. Non cognoscentur, inquam, vestigia tua in terra, sed tamen deberent ibi cognosci, quid deberent memores esse tuorum beneficiorum. Nam tu deduxisti, id est, de Aegypto in terram promissionis duxisti per desertum illum populum tuum in manu, id est, in ducatu Moysi et Aaron, sicut quilibet pius pastor oves suas (0893B)deducet. Potest etiam versus iste ad praecedentis versus principium continuari ita: In mari, inquam, cognita est via tua et semitae tuae in aquis, quia tu deduxisti, id est, pavisti sicut pius pastor oves suas populum vere tuum, id est, populum gratiae in manu, id est, in potentia Moysi et Aaron non historialis, sed veri Moysi et Aaron. Moyses enim interpretatur aquaticus, Aaron vero montanus. Verus ergo Moyses et verus Aaron ille est, qui et saluti fera aqua doctrinae nos potavit, et corda nostra ad summa erexit, id est, Christus Filius Dei.

IN PSALMUM LXXVII. Intellectus Asaph. ARGUMENTUM. Virtutis studia, legisque custodiam propheta populo commendans, hunc psalmum composuit; in quo monet, ut Deum reverenter metuant, quo sanctiones legis suae beneficiorum largitate praevenerit, ut hi qui jam erant obnoxii, facilius subderentur. (0893C)Postremo hortatur, ut servent intenta mente concordiam. Aliter vox Christi de Judaeis.

EXPLANATIO. Asaph diximus Synagogam, id est, collectionem interpretari; sed quia intellectum praemisit, fidelem hic Synagogam loqui posse declaravit. In prima parte psalmi duo tantum versiculi personae Domini mancipantur, ut reverentia cresceret doctorum, quibus ipse rex posuisset initium. Secunda parte latius loquitur Asaph, imputans Judaeis quod Domini beneficiis ingrati corde pravo ejus jussa contempserint. Tertia enumerat quanta munera Israeli praestiterit, nec tamen ille murmurare desierit. Quarta dicit qualis in eis vindicta provenerit, qualiterque sit miseratione Domini mollita sententia. Quinta propter murmurationes eorum vindicatum in eis est, sed iterum ad supplicationem Domini, cognoscentes ejus magnalia redierunt. Sexta denuo illi dolose locuti, et errores (0893D)solitos sunt secuti, nec tamen eos misericordia Dei, ut meruere, disperdidit. Septima dicit quomodo Dominum concitarint in deserto, cum tamen propter ipsos Aegyptus fuerit afflicta. Octava beneficiis Domini relatis Judaicae obstinationis culpa subjungitur. Nona ultio gravissima subsequitur, ita ut populo captivato tabernaculum Selom abjecerit, posteaque montem Sion et David regem, de cujus semine Christus salutaris medicus adveniret, elegerit.

COMMENTARIUS. Attendite, populus meus, legem meam. Psalmus iste continet ea quae in veteri populo gesta narrantur. Recentior autem et posterior populus admonetur, ut caveat ne ingratus sit beneficiis Dei, ejusque in se provocet iracundiam, cujus obedienter et fideliter debet suscipere misericordiam; ne (inquit) fiant sicut patres eorum generatio prava, etc. Haec psalmi hujus intentio, haec utilitas, hic fructus uberrimus. Quae autem in Psalmo dicuntur, quamvis perspicua (0894A)et aperta videantur: tamen quia titulus ejus est, Intellectus Asaph, quaerunt fortassis lectorem non superficiem intendentem, sed interius intelligentem. Praeterea ideo etiam talem lectorem quaerere videntur, cum in psalmo dicatur: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones. Parabolae enim sunt similitudines rerum, quae his rebus de quibus agitur, aliquid comparatur. Ut hic agitur de manna, et mannae comparatur ille panis vivus qui de coelo descendit, et sic per caetera. Propositiones vero quae Graece problemata dicuntur, sunt quaestiones aliquid in se dignum solutione continentes. Loquitur ergo intelligens Asaph in hoc psalmo, quia non defuerunt de illo populo qui intelligerent habentes fidem, quae postea revelata est non ad legis litteram, sed ad spiritus gratiam pertinentem. Non enim sine fide fuerunt, qui ejus in Christo revelationem et praevidere et aliis praenuntiare potuerunt. Audiamus ergo psalmum non tanquam Judaeis, sed tanquam nobis cantatum. (0894B)Nobis enim potius ista cantatur, cum Apostolus dici quod nec omnia in figura contingebat illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram. Quia si poenae illae erant cavendae, multo majori diligentia vitandae sunt ab illis significatae. Quemadmodum enim in bonis qua significantur, multa digniora sunt, quam quae significant: ita et in malis necessario sunt graviora significata quam significantia. Quod autem Apostolus vocat figuras, Psalmista vocat parabolas, non habentes fidem in eo quod contigerunt; sed in his rebus quibus rationabili comparatione conferuntur. Psalmum ergo audiamus, et legem Dei attendamus non secundum quod in superficie sonat, sed quod mystica actione significat; ad hoc enim intelligens Asaph nos invitat ita: Populus meus, id est, vos omnes qui mihi vultis esse consortes, et esse de populo meo. Cujus pars ego sum, id est, de intelligente populo, quasi dicat: qui est Christus jungatur mihi. Vos inquam attendite, id est, interius considerate legem, quam ego facio esse meam, spiritualiter eam intelligendo (0894C)et complendo, ut et vos faciatis eam vestram. Legem accipe Scripturam Veteris Testamenti. Et qualiter debeat attendere, dicit, scilicet, inclinate, id est, humiliate aurem vestram in verba oris mei, id est, ad intelligendum legis verba, quae loquetur vobis os meum, id est, os intelligentis. Ille enim vero attendit legem, qui se humiliat ut eam et intelligat et compleat.

Aperiam in parabolis. Ideo (quasi dicat) aurem in verba mea inclinare debetis, quia non sine re loquar vobis. Nam aperiam os meum in parabolis, aliud dicendo et aliud interius significando; et loquar vobis propositiones, quae propositiones et parabolae sunt ab initio, id est sumuntur a Veteri Testamento, quod est initium ipsarum parabolarum et propositionum: finis vero est Novum Testamentum. Vetus quidem Testamentum initium est, quia ibi sunt signa; Novum vero finis, quia ibi sunt significata. Vel aliter: loquar parabolas et propositiones existentes ab initio, non ab illo initio, quo coelum et terra facta sunt; sed (0894D)(quasi dicat) ab initio hujus congregationis, id est, ex quo Abraham de Ur Chaldaeorum eductus est. Ibi enim incoepit haec congregatio, et ex tunc fuerunt propositiones et parabolae. Quid autem sint parabolae et propositiones, jam supra dictum est. Sciendum autem quod idem potest esse parabola et propositio diverso respectu. Nam scilicet comparatio est parabola, secundum vero quod aliquid in se continet dignum solutione, est propositio. Et dicitur parabola et res, quae alii rei confertur, per quamdam similitudinem, et oratio quae ipsas res confert.

Quanta audivimus et cognovimus ea. Ideo loquar parabolas et propositiones, quia nos multa in parabolis et propositionibus audivimus prophetata prioribus et cognovimus ea completa posterioribus, et quanta infinita scilicet. Et ideo dico audivimus, quia patres, id est, priores nostri narraverunt nobis ea factis, dictis et scriptis. Factis, sicut Abraham in filii sui immolatione, Abel in morte sua, et multi alii similiter. (0895A)Dictis et scriptis, sicut Isaias, et alii prophetae; quidam etiam annuntiaverunt nobis multa per suam damnationem.

Non sunt occultata a filiis eorum. Quasi dicat: Quia ipsi narraverunt nobis, ideo non sunt occulta, sed cognita; quia etiam completa a nobis filiis, id est, posteris eorum existentibus in generatione altera. Quae est generatio altera, nisi cui est regeneratio facta? Altera namque de duabus dicitur. Et haec respectu carnalis quae praecessit recte dicitur altera. Nota quod Asaph intelligens dicit se esse in generatione altera. Quicunque namque de priori populo legem spiritualiter intellexerunt et impleverunt, in hac generatione altera, quae nunc est per fidem, fuerunt.

Narrantes laudes Domini. Patres, inquam, narraverunt nobis, ipsi dico narrantes laudes Domini, id est, illa in quibus merito Dominus laudandus est. Et virtutes ejus, id est, et in quibus apparet potentia ejus, et mirabilia ejus, id est, et quae dignae sunt admiranda. (0895B)Mirabilia dico quae fecit, id est, quae ipse operatus est. Eamdem rem accipit per haec tria, scilicet, scrutationem testimonii et consecutionem legis, vel positionem, sicut sequens versus innuit. Quae lex mirabilis est, si non secundum signa, sed secundum significata accipiatur. Et ideo etiam mirabilis, quia illos qui eam implent, mirabiles facit.

Et suscitavit testimonium in Jacob. Dico quia mirabilia fecit, et hoc dico propter scrutationem testimonii in Jacob, et positionem legis in Israel. Lex naturaliter data est primo homini, quando dictum est ei: De isto comedas, de isto non comedas; sed lex illa sopita fuit in eo per inobedientiam, suscitata est autem postea, id est confirmata per Scripturam. Potest etiam ipsa Scriptura quodammodo dici suscitata, quia sicut mors dicitur pallida, eo quod faciat pallidum: ita et Scriptura potest dici suscitata, quia suscitavit peccatum. Quod testatur Apostolus dicens: Veniente mandato, revixit peccatum. Nesciebam enim (0895C)concupiscentiam esse peccatum, nisi lex diceret: Non concupisces. Et videtur exigere littera, quia dicit: Suscitavit testimonium. Ipsa enim Scriptura dicitur testimonium, in quantum aliquid probat; his quippe quando ea legitime utuntur, est testimonium damnationis. Et quamvis etiam legitime utentibus testimonium sit liberationis, tamen quantum ad malos, dicitur potius testimonium: quia contra malos testimonium maxime est necessarium. Dicitur eadem Scriptura lex, in quantum prohibet aliquid, vel jubet. Et potest ita legi versus iste, ut per Jacob accipiamus minus quam per Israel: scilicet per Jacob intelligamus proficiscentes, et carnaliter intelligentes, et nondum videntes: per Israel vero, quod interpretatur vir videns Deum, intelligamus pervenientes, id est, saluti viciniores, et spiritualiter intelligentes. Item per testimonium minus quam per legem accipiamus, quia eadem Scriptura dignior est in eo quod lex est, quam in eo quod testimonium. Per suscitavit quoque minus quam per Posuit. Et dicatur: (0895D)Suscitavit Dominus Scripturam legis, ut esset testimonium damnationis, scilicet in Jacob, id est, in proficientibus tantum, non pervenientibus. Et posuit eamdem Scripturam in legem Israel, id est, ut esset lex, id est, prohibitio. Attende quod hic posuit, ibi suscitavit. Posita est, quia in istis firmiter est: ibi vero tantum suscitata, id est, parum commota fuit, quia non firmiter eis inhaesit. Et in istis digne est lex, id est, prohibitio, quia non tantum cessatur a peccatis timore poenae, sed amore justitiae. Uterque enim et qui timore poenae, et qui amore justitiae a furto se abstinet, habet similem manum, sed non similem animum. Similes enim sunt in opere, sed dissimiles in voluntate. Potest etiam hic idem versus simpliciter exponi, ut per Jacob et Israel et per legem et testimonium, idem accipiamus hoc modo: Suscitavit Dominus testimonium ut esset in Jacob, id est, in populo Judaico. Et quid vocet testimonium exponit dicens: Et posuit legem in Israel. Israel simpliciter accipe sine (0896A)interpretatione. Posuit tamen hic etiam no ter, scilicet quia grave jugum, legem videlicet peccatoribus imposuit. Lex enim, ut ait Apostolus, non est posita justis, sed injustis, quia justus non sub lege est, sed in lege.

Quanta mandavit patribus. Suscitavit, inquam, testimonium et posuit legem, et in lege quanta infinita, scilicet mandavit patribus nostris, id est, prioribus nostris nota facere, id est, ut nota ea facerent filiis suis, id est, posteris suis. Quidam vero nota fecerunt, quidam non. Illi namque qui spiritualiter ea intellexerunt, et impleverunt illi bene nota ea fecerunt, alii vero nec cognoverunt, nec nota ea fecerunt. Nota, inquam, facerent, ad hoc ut genera altera, id est, spiritalis cognoscat, quod non cognovit prior generatio carnalis. Et ut sciamus quid vocet generationem alteram, dicit: quia illa generatio erunt filii illi qui nascentur, non jam corporaliter, sed spiritualiter et ita quod exsurgeret, id est, quod corda sursum ad aeterna erigeret, (0896B)non vero ad terrena veluti illi priores se deprimerent. Et isti etiam narrabunt veris filiis suis, id est, imitatoribus fidei suae, hoc scilicet, ut ponant isti sicut et illi in Deo spem suam, id est, ut nolint statuere justitiam suam, et justitiae Dei non esse subjecti; sed tantum sperent in justitia Dei, quia per justitiam factorum nullus salvabitur, sed per solam justitiam fidei. Et narrabunt etiam eis ut non obliviscantur operum Dei, id est, ne sint ingrati beneficiis Dei, et sua opera magnificent, imo obliviscantur suorum operum, et magnificent opera Dei ut non provocent ejus iracundiam, sed concilient misericordiam. Et exquirant data ejus misericordia, non tantum ad sciendum, sed ad faciendum. Haec, inquam, omnia faciant, ne fiant abominabiles Deo, sicut carnales patres eorum. Qui, scilicet, patres fuerunt generatio prava et exasperans Deum, et in quo essent generatio prava dicit, scilicet, in hoc quia fuerunt distorta generatio, quae non direxit cor suum. (0896C)Ille enim non dirigit cor suum, qui quod prave intelligit non corrigit, et quod bene intelligit in actum non perducit. Et in hoc fuit generatio illa exasperans, quia spiritus ejus non est creditus cum Deo, id est, quia non habuit fidem, quae fides imperat quod lex imperat. Cum enim spiritus Dei cooperatur spiritui nostro, tunc quod lex jubet, impletur; quod fieri nequit nisi credendo in eum qui justificat impium. Habere autem spiritum creditum cum Deo, est credere ad aliquod bonum opus se non sufficere sine spiritu Dei cooperante. Et hoc est credere in Deum, hoc est fidem habere, id est, credendo Deo adhaerere, bona operanti ad bene cooperandum. Illi autem non habuerunt spiritum suum creditum, id est, commissum cum Deo, cum quo quisquis ei adhaeret unus spiritus efficitur, quia putaverunt se ad justitiam sufficere, sine spiritu Dei cooperante.

Filii Ephrem. Quasi dicat: Non solum minores inter illos fuerunt prava generatio, sed et filii Ephrem, id est, a quibus maxime sperabatur bonum, et qui (0896D)aliis praelati erant, sicut Ephrem praelatus fuit fratri suo majori in benedictione avi sui Jacob. In qua praelatione quid aliud videbatur de ipso Ephraim promittere Jacob, quam virtutem et omne bonum? Nihil utique. Et ideo filii Ephraim positum est hic ad designandum illos de quibus melius sperabatur, qui tamen facti sunt prava generatio; quod tam accipiendum est in hoc posteriori, quam in illo priori populo. Et in quo etiam hi sint prava generatio ostendit: quia quasi intendentes arcum, et mittentes non arcum, sed ea quae promittuntur arcu, id est, quasi armis ad bellum praeludentes, in die belli conversi sunt, id est, tempore certaminis in pedes se dederunt. Quod est dicere: Simulabant opus legis exterius, quod non amabant interius, dixerunt enim: Quaecunque praeceperit nobis Dominus, faciemus. Et nihil tamen inde fecerunt, et sic quasi tempore certaminis cesserunt. Similiter quisquis nunc dicit Domine, Domine, et in tempore tentationis recedit, nec facit (0897A)quae praecipiuntur, quasi in die belli cedit. Promissionem enim obedientiae non probat auditio, sed tentatio.

Non custodierunt testamentum Dei. Causa est quare in die belli conversi sunt, ideo, scilicet, quia non custodierunt testamentum Dei, id est, non attenderunt veras et aeternas promissiones Dei, nec observaverunt eas, sed vilius quiddam, id est terrena elegerunt, et quia noluerunt ambulare in lege ejus, id est, et si quandoque aliquid de lege servaverunt, non hoc fecerunt ex voluntate bona, sed timoris coactione. Et praeterea obliti sunt benefactorum ejus, id est, ingrati exstiterunt beneficiis Dei sibi collatis; et obliti sunt mirabilium ejus, quae ostendit eis, id est, coram eis fecit. Mirabilia accipit mala, quae hostibus eorum exhibuit. Ideo dico obliti sunt mirabilium, quia fecerunt quaedam mirabilia coram patribus eorum. Patres accipit hic non illos qui fuerunt generatio prava et exasperans, ut prius; sed Moysen et Aaron, qui (0897B)patres dicuntur, et causa honoris, et similitudine curae. Licet enim Dominus in Evangelio dixerit: Nolite vobis vocare patrem super terram, non tamen voluit auferre hoc nomen a consuetudine humanae locutionis, sed id voluit ut gratiam spiritualis regenerationis non ascriberemus alicui sanctitati vel potestati, sed ei soli per cujus misericordiam fit. Quare non incongrue Moyses et Aaron hic patres dicuntur. Et coram his patribus, id est, ipsis astantibus, ipsis etiam facientibus et attestantibus, fecit mirabilia, de quibus hic agitur in terra Aegypti, et determinat locum, scilicet, in campo Thaneos. Thanis enim est civitas Aegypti, apud quam decem illae plagae factae sunt, quas Dominus Pharaoni per Moysen immisit. Similiter et coram patribus nostris spiritualibus, id est, ipsis videntibus et etiam facientibus, facit Dominus mirabilia spiritualiter in nobis, et in bonum et in malum in Aegypto, id est, in hac vita, quae ignorantia est et tentatio. Et ideo per Aegyptum recte (0897C)designatur, quia Aegyptus interpretatur tenebrae vel tribulatio, dum adhuc existimus in campo Thaneos, id est, in planitie humilis mandati. Campus enim planitiem significat, Thanis vero interpretatur humile mandatum; et in hac vita datur nobis plane, id est, manifeste humile mandatum, scilicet, ut discamus hic humiliari, ut tandem mereamur cum illo exaltari, qui pro nobis et per nos in hac Aegypto voluit humiliari.

Interrupit mare. Sciendum quod mirabilia, de quibus maxime locutus est, ad praesens differt, et beneficia posterius ei collata prius refert. Quod ideo facit, ut eorum ingratitudinem aggravet, qui cum pro solis mirabilibus quae in hostes eorum fecit satis grati esse deberent, tot insuper beneficia acceperunt, et ingrati tamen fuerunt. Et si haec sunt parabolae, ut psalmus testatur superius, debemus attendere non tantum quid in superficie sonant, sed quid mystica actione significant. Quaecunque enim bona vel mala in eis vel in eorum hostibus contigerint historialiter, eadem in nobis fiunt spiritualiter, bona quidem per (0897D)gratiam, mala vero per justitiam. Attendamus ergo ea, ne simus ingrati beneficiis Dei, et ponamus spem nostram non in nobis, sed in eo; et timeamus eum casto amore, non servili, ne fiat in nobis quod factum est in eis, scilicet, ut simus generatio prava et exasperans. Litteram sic continuabis: Ecce, inquam, in Aegypto mirabilia, et postea contulit eis haec beneficia, scilicet, quod cum venissent ad mare Rubrum, et propter sequentes hostes dubitarent, interrupit, id est, divisit eis mare, et perduxit eos jam ad aliud littus securos ab hostibus; et eis transeuntibus, statuit, id est, stabiles fecit aquas maris, quasi vi collectas: hoc historialiter illis. Fit etiam idem spiritualiter nobis. Aqua enim baptismatis rubricata, id est, velut mare Rubrum facta sanguine Christi, qui admiscetur ei per signacula crucis, dividitur ab aliis simplicibus aquis, quia jam est aqua non tantum lavandis corporibus, sed mentibus apta. Et per hanc aquam in qua Satanae et pompis ejus abrenuntiamus, (0898A)et fidem suscipimus, traducit nos in securitatem coelestis patriae Dominus, si non re, tamen in spe, atque omnes hostes insequentes nos, id est, omnia vitia tam actualia priora quam originalia ibi exstinguuntur; et per eamdem renuntiationem et fidem aquas concupiscentiarum et vitiorum fluidas et labentes stabiles facit, scilicet, ut non, sicut prius, amplius diffluant in nobis.

Et deduxit eos. Perduxit eos, inquam, ad aliud littus, et de illo loco duxit eos per desertum in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, hoc est, praecedendo eos in die in columna nubis, quae eos protegeret a calore; et in nocte in columna ignis, quae iter ostenderet eis. Similiter et nos post transitum supra dictum deducit in hoc deserto, et in hoc deserto, et in hac vita, in protectione nubis, id est, humanitatis Christi, per quam quid aliud factum est nobis, quam quoddam umbraculum ab aestu incentivorum? Ipse enim prior passus est, ut nos pati non (0898B)haberemus; et resurrexit, ut eamdem spem haberemus; et sic factus est nobis obumbraculum et turris fortis, ut alibi dictum. Dicitur autem caro Christi ideo nubes, quia in ea malos divinitas latuit, bonis vero affulsit; et fuit talis nubes quae esset diei, id est, dies, quia clara fuit, et sine nebula peccatorum. Unde dictum est: Ascendit Dominus levem nubem, et ingredietur Aegyptum, et confringet omnia idola Aegypti. Et tota nocte, id est, in tanta hac ignorantia deducit nos in illuminatione ignis, id est, illuminando nos spiritualibus donis suis. Per ignem autem in quo et splendor et calor est, hoc notatur, quia illuminabit bonos et hic et in futuro, et tandem cremabit malos.

Interrupit petram. Aliud beneficium, scilicet, quia in eremo inaquosa interrupit petram Dominus a Moyse bis virga percussam, et aquarum tanta copia affluxit ( velut in multa abysso ), ut adaquari possent. Et hoc modo adaquavit eos, quia eduxit aquam de petra, et (0898C)non parvam aquam, sed eduxit aquas tanquam flumina, id est, largissimas aquas. Quod sic ad nos pertinet. Petra in eremo bis virga percussa, est Christus duplici ligno crucis crucifixus, in cujus passione velum templi scissum est, quia omnia quae prius occulta erant, revelata sunt; et petrae scissae sunt, quia lapidea corda fidem susceperunt, quam fidem largissime aquae secutae sunt. Illae aquae, scilicet, de quibus ipse dicit in Evangelio: Qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent, etc., hoc est, secuta sunt ea abundantissima spiritualia dona.

Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram concitaverunt excelsum in inaquoso. Tot quidem beneficia a Domino praestita sunt eis, et tamen ipsi adhuc peccare ei apposuerunt. Et ideo (quasi dicat) dico apposuerunt peccare, quia prius posuerant. Nam cum excitaverunt prius excelsum, id est, Dominum in iram, dubitando de ejus potentia in inaquoso, id est, in arido loco, scilicet, magis in ariditate mentis quam ventris. Pleni enim erant ventres, sed vacuae mentes. (0898D)Et in quo apposuerunt, subdit: scilicet, in hoc, quia cum venissent ad locum ubi nec seri aliquid potuit, nec satum fuit, tentaverunt Deum in cordibus suis, quia petebant non credendo, sed tentando, aliud, scilicet, in ore, aliud habentes in corde. Sic, inquam, tentaverunt dico, ut peterent escas animabus suis, id est, utilitati non spiritualitati suae. Et nos similiter apponimus peccare in inaquoso, si postquam per misericordiam Dei spiritualia dona accepimus, ita aridi sumus, ut bona quae possemus agere, prorsus omittamus; et in hac ariditate ad iram eum provocamus. Apponimus postea peccare, si tentamus eum, quaerentes ab eo non vera, sed falsa bona, quasi ipse quid petendum sit nesciat, cum de solis veris bonis dicat: Petite et accipietis, etc.

Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Exsequitur quo modo tentaverunt Deum, scilicet, quia, male locuti de Deo, detrahentes ei, quia dixerunt: Nunquid (0899A)poterit Deus parare mensam, id est, aliquam refectionem in hoc deserto? Et quasi dicat eis aliquis: Poterit, quia quod aeque fuit impossibile fecit, dando aquas de petra, dicunt, ad illud destruendum: Quoniam percussit petram, et aquas eduxit. Nunquid etiam poterit dare panem in hoc deserto, aut parare mensam, id est, refectionem aliquam populo, quamvis eum dicant suum? Utique non poterit, quia (quasi dicerent) illud aliquo modo possibile fuit, istud vero est impossibile. Allegorice pertinet hoc ad illos qui postquam cognoscunt et intelligunt vere Christum mortuum esse pro nostra salvatione, et baptismum etiam valere ad nostram salvationem, dubitant tamen an ipse id hoc deserto, id est, in hac vita, sanguine et corpore suo nos possit reficere. Et quasi dicant ita: Quoniam Deus percussit petram, id est, quoniam Dominus pro nobis mortuus est, et inde fluxerunt aquae (ut supra dictum est) nunquid etiam poterit dare panem, id est, poterit nos in deserto hujus vitae corpore (0899B)et sanguine suo reficere? Quasi dicant: Hoc est impossibile. Per panem in mysterio accipe alterum tantum sacramentum, scilicet, corpus; per mensam vero utrumque. Tales fuerunt illi de quibus legitur, cum diceret Dominus: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Scandalizati ferme septuaginta duo abierunt retrorsum dicentes: Durus est hic sermo, quis poterit eum audire? Nunquid abscissurus est particulas de carne sua, et daturus nobis ad comedendum, et caetera.

Ideo audivit Dominus. Illi quidem tentantes dubitaverunt, et ideo Dominus audivit eos; audit etiam nos cum de eo dubitamus, et tamen distulit poenam, ut prius satiaret infidelem eorum concupiscentiam, et ostenderet suam potentiam. Quod et si quis diligenter sequentia consideret, aptissime ad nos potest referri. Et quid distulerit dicit, hoc, scilicet, quod ignis accensus est, id est, mentis excaecatio facta est (0899C)in Jacob, in minoribus, id est, in dubitantibus, scilicet, historialiter hoc et in illis fuit, quod ignis in castra eorum venit. Et ira Dei ascendit in Israel, id est, in majoribus. Saepe enim per humanam compassionem majores adeo minoribus condescendunt, ut condignam correctionem vitiis eorum non adhibeant, deputantes potius quod peccent humanae infirmitati. Et ideo ira Dei, id est, mentis excaecatio pariter involvit eos, quia non sic compati deberent, teste beato Gregorio, qui dicit: Compassionem naturae debemus, vitiis vero districtionem. Historialiter etiam hoc in illis fuit, quia Aaron vere nimis compassus est eis, quando, satis faciens pravae voluntati eorum, vitulum conflatilem fieri permisit, et inde iram Dei meruit, scilicet, ut non introduceret illum populum suum in terram promissionis.

Quia non credidit. Ideo, inquam, ignis accensus est in Jacob, quia non crediderunt in Deo, id est, dubitaverunt de Deo; et ideo nec speraverunt in salutari ejus, id est, desperaverunt de salvatione ejus.

(0899D)Et mandavit nubibus. Ecce propter quid distulit poenam, scilicet, ut prius impleret infidelem eorum concupiscentiam, quia mandavit nubibus desuper venientibus pluere, et aperuit quasi januas coeli.

Et pluit illis manna ad manducandum. Quod autem dicit, manna determinat, scilicet, dedit eis panem coeli, id est, panem missum de coelo. Nam panem angelorum manducavit homo; hoc vere habet historia, quod illi populo murmuranti Deus pluerit manna. Manna vero tale fuit, quod quidem omnem cibum eis sapuit; et interpretatur manna, quid est hoc? Non autem ideo manna panem angelorum dicit, quod eo utantur angeli, sed quia quasi de eorum regione, id est, de superioribus descendit. Vel ideo etiam manna panem angelorum dixit, quia significavit verum illum panem qui de coelo descendit, quo reficiuntur angeli. Habet quoque historia quod manna, quia confusi saporis erat, coepit eis esse taedio; et coeperunt desiderare sapidiores cibos, et tunc Deus (0900A)cibaria alia misit eis praeter manna in abundantia; et hoc modo misit eis: Transtulit austrum, ventum illum calidum de coelo ad terras, et induxit etiam Africum illum collateralem ejus, ventum non in ejus, sed in sua virtute qui facit eum esse. Et in impetu illo ventorum pluit super eos carnem sicut pulverem, id est, abundanter; et hoc exponit, scilicet, pluit super eos sicut arenam maris, id est, copiosissime volatilia pennata. Sunt enim etiam quaedam volatilia non pennata, ut papiliones, et volatilia illa, scilicet, coturnices, ceciderunt in medio castrorum eorum et circa tabernacula usque ad cubitum, ut historia refert; et inde non sobrie manducaverunt, sed saturati sunt quidam eorum nimis, id est, usque ad vomitum; et hoc modo attulit eis Dominus desiderium eorum, scilicet, replevit infidelem concupiscentiam eorum. Et vere attulit, quia non sunt fraudati a desiderio suo. Et quia nimis saturati sunt, ideo cum adhuc escae essent in ore ipsorum, statim ira Dei ascendit super (0900B)eos, id est, ultio divina oppressit eos. Similiter et Dominus mandat nubibus, id est, praedicatoribus suis, et aperit januas coeli, id est, aperit corda eorum ad intelligentiam veritatis; et per illos pluit nobis illud verum manna, quo reficiuntur angeli, quod descendit de coelo, ut panem angelorum manducaret homo, scilicet, notificando nobis historiam Incarnationis Christi sui, et mysterium ipsius Incarnationis, et praeterea notificando nobis eum in sacramentis altaris. Postquam autem hoc totum per misericordiam ejus percipimus, si adhuc altiora velut cibum sapidiorem quaerimus, ut notitiam de divinitate ejus, et etiam de mysteriis altioribus, tunc Dominus non Aquilonem, qui frigidus est, sed Austrum et Africum meridionales ventos et calidos, id est, lucentes et ferventes spiritus praedicatorum transfert de coelo, ubi audierunt secreta quae non licet homini loqui ad terras, quia facit eos condescendere nobis, ut et nos cum ipsis coascendamus. Et per illos pluit nobis (0900C)carnes et pennata volatilia, id est, illis sapidiora, et altiora notificat nobis, sicut pulverem, et sicut hoc modo. Per pulverem, qui minutissimus est, intellige subtilitatem sententiarum, per arenam vero copiositatem; per mare, quod salsum est, sapiditatem, quia etsi non omnibus, quibusdam tamen sunt sapor vitae ad vitam. Possumus etiam per pulverem vilitatem, et per arenam accipere sterilitatem in eisdem, quantum ad malos. Et volatilia illa cadunt et in medio tabernaculorum nostrorum, et circa tabernacula. Illa quidem in medio, quae a propriis praelatis addiscimus; illa vero circa, quae ab extrinsecis. Si autem nos reficimur eis, non ad sobrietatem, sed ad ebrietatem, scilicet, si nimis alte volumus ea indagare, et sapere plusquam oportet sapere, ut inde superbiamus, et magistri erroris efficiamur: ecce cum adhuc quasi esca in ore fit, statim ira Dei ascendit super nos, quia mentis caecitate mulctamur. Beatus Augustinus hanc allegoriam satis urbane et proprie insistit, ita dicens: Pluit super illos manna, et qui illud (0900D)dedit tentanti synagogae, non denegabit illud credenti Ecclesiae. Qui enim sic potuit tentantium corpora reficere, potest et non tentantium, id est, credentium parvulam fidem carne editis vocum signis, et per aerem transcurrentibus, tanquam volatilibus pennatis pascere; non tamen ab Aquilone venientibus, ubi frigus et caligo praevalet, id est, eloquentia, quae huic mundo placet; sed translatis Austro et Africo, qui calidi venti sunt, de coelo. Quo? ad terras scilicet, ut parvuli in fide terrena audientes, nutriantur ad capienda coelestia. Si enim non credent terrena, non credent et coelestia, juxta illud Dominicum: Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si coelestia dixero vobis, credetis? Auster ille de coelo, ubi audivit arcana, quae non licet homini loqui, vere ad terras translatus fuit, cum dixit: Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed tanquam carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Per Austrum autem et Africum (0901A)intellige erventes et lucentes spiritus praedicatorum, qui ultra veniunt ad nos, et apportant verba divinitus missa, ut quisque colligat ea, et in tabernaculo et circa tabernaculum suum, et adoret Deum in loco suo.

Et occidit pingues eorum. Quasi dicat: Hoc modo ascendit super illos, quia occidit ex eis impinguatos, id est, nimis saturatos historialiter in corpore. Occidit nimis doctrina ejus impinguatos in mente, et electos Israel impedivit, ita scilicet ut non possent illis prodesse, quibus paterno affectu volebant succurrere. Quid enim prodest humana misericordia, ubi praesens est divina vindicta? Vel etiam ita eos impedivit, quia nimis compatiendo non hoc vertant districtionem vitiis, ut et ipsi cum eis paterentur. Velut saepe prophetae cum aliis in captivitatem ducti sunt, non tantum in exemplum justitiae, sed et patientiae. In exemplum quidem justitiae, ut alii scirent, quia si non parcit filiis, non parcet servis (0901B)fugitivis. In exemplum vero patientiae, ut illorum exemplo patienter mala tolerare discerent. In omnibus haec praedicta mala intulit eis Dominus, et in his omnibus a Domino correcti peccaverunt tamen adhuc: et ideo peccaverunt, quia non crediderunt in Deum, attendentes in mirabilibus ejus, quoniam admonere deberent. Mirabilia vocat beneficia, et poenas eis illatas, quantum ad ea quae significabant.

Et defecerunt. Quasi dicat: Quia non crediderunt in mirabilibus, ideo vanitati studuerunt, id est, terrenis rebus. Et in ea vanitate defecerunt dies eorum et anni eorum cum festinatione, quia prostrati sunt una die viginti tria millia, et perierunt a serpentibus et aliis variis morbis. Quod autem dicit, Cum festinatione, ideo non dicit quod anni ad mortem festinarent, sed quia ipsi non corrigebantur, sed semper in pejus detrudebantur, ideo videbantur quasi festinare ad interitum. Similiter cum dies omnium nostrum ad aeternitatem creati sunt, si nos vanitati studemus, ipsi certe ab aeternitate deficiunt, (0901C)et cum de die in diem peccamus, et non corrigimus, tunc animi nostri ad aeternitatem creati festinant quasi ad interitum vel ad nihilum.

Cum occideret eos, quaerebant eum. Defecerunt inquam anni eorum, quia Deus occidebat eos: et cum occideret eos, quasi quaerebant eum, non occisi, sed alii timentes occidi. Et hoc modo quaerebant, quia revertebantur non corde, sed ore ad Deum, a quo prius abierant, et diluculo, id est, quasi studiose revertebantur ad eum: et tunc rememorati sunt, non tamen vere, quia hoc tantum modo aut propter aliqua commoda adipiscenda, aut incommoda devitanda fecerunt. Rememorati sunt, inquam, quia Deus adjutor est eorum, id est, quia sine Deo nihil valens facere possent, et quia Redemptor eorum est, id est, quia redemit eos de Aegyptiaca servitute; et ideo dilexerunt eum tantum in ore, non in corde. Ore enim honorabant, quem corde contemnebant. Et lingua sua mentiti sunt ei, dicentes: Quaecunque praeceperit (0901D)Dominus, faciemus, cito autem fecerunt, et obliti sunt.

Cor autem eorum. Dilexerunt eum (inquam) tantum in ore, cor autem ipsorum non erat rectum cum eo. Illius autem cor rectum est cum Deo, qui Deum quaerit tantum propter Deum. Isti vero non propter ipsum, sed propter alia quaerebant Deum. Et quia cor eorum non erat rectum cum Deo, ideo non sunt habiti fideles, imo infideles in testamento, id est, in promissionibus ejus, quia non fideliter attenderunt quae Dominus promittebat, scilicet aeterna et coelestia, sed pro his elegerunt terrena et transitoria.

Ipse autem est misericors. Illi quidem tales erant, quod et mentiti sunt ei, et cor rectum cum eo non habuerunt, unde penitus destrui promerebantur. Ipse autem est eis misericors, quia non penitus destruxit populum illum, propter profis successionem: quia quidam posteri eorum credituri et perfecti futuri erant, sicut sancti apostoli et multi alii, et quia nasciturus (0902A)erat de semine eorum Christus. Et propitius fiet peccatis eorum, non illorum quidem peccantium et in infidelitate persistentium, sed quorumdam qui ex eis convertentur, ut praediximus: et propter hoc non penitus disperdet illos. Sciendum quod ex hoc loco peccatores, quidam impunitatem peccatorum praesumpserunt asserere, dicentes quod etiam ipsi tales essent, quales isti fuerunt: tamen Deus miseretur eorum, quia hic dicitur: Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum, non attendentes quia patientia Dei ad poenitentiam nunc adducit, in futuro vero nullius mali miserebitur.

Et abundavit. In hoc quidem misericors eis fuit, quia non penitus eos disperdidit; et abundavit in misericordia, id est, adhuc abundantiorem misericordiam eis exhibuit, scilicet ut averteret iram suam, scilicet ut etiam eis unigeniti Filii sui sanguinem condonaret, velut illis qui accedentes ad Apostolos dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Quibus respondens (0902B)Petrus ait: Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini. Quocirca non accendet etiam omnem iram suam, ut omnino deleat populum illum propter prolis successionem, ut supra diximus. Et ideo quoque non accendet, quoniam recordatus est nunc quia caro sunt; non quod oblivio cadat in Deum, in quem nullum cadit vitium, sed quia prius quando prostravit eos, videbatur quasi oblitus infirmitatis eorum. Nunc vero cum parcit eis, videtur quasi recordatus esse, quia caro sunt, id est quia de infirma materia sunt; et ideo quod peccant ex infirmitate est, et recordatus est etiam, quia sunt spiritus vadens, id est, pronus ad peccandum, et non rediens per se scilicet, sed per Dei tantum misericordiam. Perdere enim se homo potest, salvare vero se non potest. Unde Salomon de via iniquitatis dicit: Omnis qui ambulat in ea, non revertetur. Et sciendum, quia sicut ex superiori quidam assumpserunt occasionem impunitatis, ita etiam ex hoc dicto alii quidam assumpserunt sibi occasionem (0902C)desperationis.

Quotiens exacerbavit. Repetit eamdem infidelitatem eorum, quam supra commemoravit: et hac de causa repetit, quia vult addere plagas illas, quas Dominus Aegyptiis propter eos inflixit, ut tanto magis appareant ingrati; quia deberent utriusque recordari, scilicet et beneficiorum suorum et malorum propter eos hostibus illatorum. Et sic continuatur: Vere sunt caro et spiritus vadens, quia si talis non esset, totiens Dominum non exacerbarent. Nam quotiens, usque in infinitum exacerbaverunt eum in deserto; hoc est concitaverunt eum in iram in inaquoso, non tam in ventris siccitate, quam in mentis ariditate. Et hoc modo concitaverunt eum, quia conversi sunt ad eum dicentes: Quaecunque praeceperit nobis Dominus faciemus: et tamen statim tentaverunt eum, in quo apparet, quia vere non sunt conversi. Milites enim Christi non sunt orarii. Et hoc modo exacerbaverunt, id est, exacerbatum sibi reddiderunt sanctum (0902D)Israel, id est, illum qui sanctificat omnem Israelem, id est, omnem virum videntem Deum, vel sanctum Israel, id est, quem ipsi deberent sanctificare in se, si essent verus Israel. Similiter et nos convertimur dicentes, Domine, et statim Deum tentamus: quia tempore tentationis recedimus: et sic Deum quem potius placare deberemus, exacerbamus. Ideo inquam, sanctum Israel exacerbaverunt, quia non sunt recordati manus, id est, potentiae ejus ostensae in die, qua redemit eos de manu tribulantis Pharaonis. Dicit Cassiodorus quod tribulatio, et ea quae dolent, maxime in memoria haberi solent. Isti vero nec tribulationis recordati sunt, quare multo minus beneficiorum, et ideo nimis ingrati fuerunt.

Sicut posuit in Aegypto. Redemit eos, inquam, sicut revera tunc redemit eos, quando posuit signa sua in Aegypto. Vel manus ejus recordati non sunt ostensae, ita sicut tunc ostensa est, quando posuit, id est, firmiter et evidenter locavit signa sua in Aegypto. (0903A)Signa vocat plagas Aegyptiis inflictas, propterea quia aliud significaverunt: et ideo statim signa illa vocat prodigia, et locum determinat dicens: Et prodigia sua in campo Thaneos. Prodigia enim dicuntur quasi porro agentia. Et plagae illae fuerunt porro agentes, id est significantes ea quae spiritualiter in nobis fuerint. Et incipit enumerare signa illa dicens: Et convertit flumina eorum in sanguinem, et imbres etiam eorum propterea, ne de his vel de illis biberent; historialiter hoc vere factum est, quod flumina sanguinolenta facta sunt, et pisces mortui; et quod ipsi cisternas foderunt, et ibi etiam sanguinem invenerunt. Similiter etiam nunc his qui sequuntur populum illum, et in Aegypto, id est, in tenebris esse volunt, convertit Dominus flumina in sanguinem, id est, doctrinam sacrae Scripturae facit eis insipidam et impotabilem, scilicet ut de causis rerum non spiritualiter, sed carnaliter sentiant: et quod spiritualiter factum est, carnaliter intelligant. Et hoc est converti (0903B)quod sapidum erat in insipiditatem, sicut e contra aqua quae sine sapore est in vinum, id est, in saporem mutatur, cum littera legis spiritualiter intelligitur. Per imbrem vero, qui est aqua desuper veniens, altiora in ipsa doctrina, quae maxime spiritualiter esset intelligenda, significantur.

Misit in eos cynomyiam, et comedit eos. Cynomyia est musca canina, valde canes infestans, per quam (ut ita dicam) canini mores designantur, quibus ita consumuntur interius volentes devorare populum Dei, ut nec parentibus suis aliquem exhibeant honorem. Cum tamen Dominus in Evangelio praecipiat: Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram. Ranam quoque misit Dominus in Aegyptum, et disperdidit eos. Per ranam loquacitas designatur, quia disperdidit Dominus persecutores et malos; quia ipsi intendentes vanissimae loquacitati, deficiunt auctoritate. Et dedit fructus eorum, scilicet Aegyptiorum aerugini. Aerugo est tinea vel rubigo, occulte nocens; quod in spicis satis evidens est. Et (0903C)designatur per aeruginem occulta superbia in malis scilicet, quando plus superbiunt quam deberent, et existimant se aliquid esse, cum nihil sunt, per quod destruitur fructus eorum, quem ipsi ex intelligentia et ratione deberent facere. Omnis enim homo naturaliter ex intelligentia, et ratione hoc habet, ut fructum Deo reddat, id est bona opera faciat.

Et labores eorum locustae. Locusta ore laedit, quia rodit, per quam nequitia illa in malis designatur, quod ipsi bonis operibus proximorum detrahunt, vel etiam falsum testimonim contra proximum dicunt. Et huic locustae dantur labores eorum, quia dum bona opera aliorum destruunt principalis, si quid ipsi boni fecerunt deterunt, quia nemo prius peccat in se, quam in alterum. Potest etiam juxta aliam similitudinem per locustam instabilitas malorum intelligi, scilicet quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

Et occidit in grandine vineas eorum. Per vineam (0903D)compunctio, id est, compassio erga proximum designatur, quae deberet tanquam vinum nobis esse delectabilis, et per quam etiam rerum nostrarum debemus oblivisci. Alibi enim dicitur: Potasti nos vino compunctionis. Haec vinea grandinatur in malis tunc, quando ipsi per rapacitatem aut depraedationem, aut quolibet alio modo devastant bona aliorum. Longe enim plus se ipsos devastant interius, quam illos exterius.

Et occidit moros eorum in pruina. Morus est arbor quae facile pruina laeditur: pruina vero est frigidus quidam ros nocturnus, et designat latens odium, scilicet quando tenebris stultitiae veluti nocturno frigore dilectio proximi congelascit in nobis. Per quod morus, id est, fructus dilectionis proximi quicunque esse deberet, in nobis perit. Recte ergo per morum, cujus fructus rubicundus est, dilectio proximi designatur, quae in tantum valere debet in nobis ut animam pro fratribus ponamus, et sanguinem effundamus. (0904A)Tenebrae stultitiae quas praediximus sunt. Nolle imitari illum qui animam suam voluit pro omnibus ponere, sicut e contra ipsum imitari, est quasi lumen sapientiae. Vel aliter: Pruina anticipat fructus, etiam priusquam in folia, vel in flores producantur; per quod designatur nequitia illa malorum, quae ita anticipat omne opus bonorum proximorum dehortando, devocando, ut nihil in eis boni fiat. Juxta hanc vero sententiam morum pro quocunque fructu accipias.

Et tradidit grandini jumenta eorum. Hoc vero historialiter factum est, quod grando percussit jumenta Aegyptiorum. Per damnum autem jumentorum, pudicitiae damnum intelligitur. Jumenta namque non nisi ad fetum coquuntur, et ideo commode per jumenta designatur pudicitia. Vel aliter: Quia jumenta dicuntur a juvando, possunt per jumenta uxores designari, quae sunt adjumentum etsi non virginalis castitatis, tamen conjugalis. Haec autem jumenta (0904B)quasi grandinantur, cum ipsae uxores vilescunt viris, sicut e contra uxoribus saepe viri. Tradidit enim illos Deus, ut Apostolus ait, in reprobum sensum, ut viri relicto usu feminae, et feminae relicto naturali usu masculi, faciant quae non conveniant, etc.

Possessionem eorum igni. Possessio nostra est interior homo, juxta illud: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Haec possessio traditur igni, quando mens nostra immanissimae iracundiae furore vastatur: sicut enim per patientiam conservatur, ita per impatientiam devastatur. Sciendum quod sicut in Exodo decem plagae Aegypti enumerantur, ita et hic. Tres tantum ibi enumerantur, quae hic non sunt, sed pro illis aliae tres hic ponuntur, non ad historiam, sed ad allegoriam. Quarum una haec est, scilicet, quod possessio tradita sit igni. Alia vero est, Occidit moros eorum in pruina, tertia, Et dedit aerugini fructus eorum. Et hoc est usitatum in hac scriptura, alterum pro altero propter allegoriam saepe ponere: taliter enim superius pro Achis posuit Abimelech.

(0904C)Misit in eos. Quasi dicat: Haec omnia praedicta intulit Dominus Aegyptiis, et hoc taliter fecit, scilicet quod prius misit in eos indignationem, deinde iram, demum tribulationem, hoc est quod dicit: Misit in eos iram indignationis suae consecutivam, et determinat quo ordine, scilicet, prius indignationem, et post iram, et sic tribulationem. Et hanc immissionem fecit per angelos malos, irae suae ministros. Indignationem quippe misit statim, quando non consenserunt primo admonitu, ut dimitterent populum suum: quando vero superbire magis coeperunt, tunc contumacia promeruit iram. Secuta deinde induratio, secuta et tribulatio. Accipe autem in primo flagello indignationem, in secundo quod gravius fuit, iram: tribulationem vero in aliis omnibus. Similiter et nos cum peccamus, mittit Dominus indignationem, id est, mentis excaecationem; deinde iram, id est graviorem excaecationem; novissime vero tribulationem, (0904D)quando in profundum iniquitatis praecipitamur. Angelos malos non dubium est vocari illos, quibus aeternus ignis paratur: per quos Deus non solum damnat malos, sed etiam probat pios, ut beatum Job. Verumtamen illam potestatem habent in malos, aliam in bonos. In bonis enim nihil operari possunt, nisi permissi; in malis vero, quia jam in jus et arbitrium eorum venerunt, quidlibet agere possunt, etiam non permissi; sicut aliquis rusticus alienum bovem non exercet, nisi quando ab illo cujus est, permittitur; suum vero exercet secundum quod sibi placet. Boni quoque angeli potestatem habent corporaliter, etiam nocendi malis hominibus. Tres enim angeli, quos Loth in hospitio recepit, boni fuerunt, per quos tamen Sodomae subversio facta est. Quod autem boni angeli bonis hominibus corporalem aliquam laesionem intulerint, non legitur.

Viam fecit semitae irae suae. Ostendit quomodo immissionem praedictam per angelos malos fecerit, scilicet (0905A)quia fecit semitam irae suae, tandiu enim quasi semita irae Dei fuit, dum iniquitatem illorum occulta ejus aequitas punivit. Postquam vero per angelos malos in manifesta secreta duci eos permisit, ut in evidentissimos peccatores evidentissime vindicaret, tunc semita stricta facta est lata via. Et vere viam fecit, quia non pepercit a morte animabus eorum reorum. Vel aliter: Quasi semita irae Dei fuit, quam dixi illos in exterioribus bonis percussit; quando vero ipsos eosdem percussit, demergendo eos in mare. Ecce semitam viam fecit. Et secundum hoc quod sequitur est determinatio quomodo fecit semitam viam, per hoc scilicet, quia cum prius percussisset eos in exterioribus, tandem non pepercit morte in animabus eorum, id est, gravissima morte eos interfecit. Minus enim dicendo plus significat. Et jumenta eorum conclusit in morte, quia ipsos cum equis et curribus demersit in mare. Similiter in nobis quasi semitae irae suae viam fecit, quando de gravibus (0905B)peccatis in graviora semper permittit praecipitari. Et non parcit nobis a morte animarum, dando nos tandem in profundum iniquitatis, et in aeternas tenebras mentis; et nobiscum jumenta nostra in morte concludit, quia pudicitiam nobis omnem in nobis perire permittit.

Et percussit omne primogenitum ab homine usque ad pecus, ut historia refert, in terra Aegypti. Et praeterea percussit primitias omnis laboris eorum, id est, omnia primitiva in agresti labore. Velut fenum, hordeum, linum, et similia, non in terra Jersen, ubi erant filii Israel, sed in tabernaculis Cham, id est, in terra hostium. Tabernacula Cham idem accipe quod terram Aegypti. Dicit enim Augustinus et Cassiodorus, quod etiam fuit pater Chanaan, cujus posteritatem terram illam possedisse constat. Potest autem per animalium primogenita intelligi vel fides, sine qua omne bonum opus inutile et incassum; vel dilectio Dei et proximi, in quibus pendet universa lex et (0905C)prophetae; vel etiam justitia, quae principalis et socialis virtus est, quia per eam totum genus humanum in naturali saltem sociatur. Per primitias vero laboris significantur praecipua in nostris actibus, sicut quae praedicta sunt, praecipua sunt in virtutibus. Quae omnia percutit Dominus, id est, ad nihilum deducit non in terra Israel, sed in terra Aegypti, id est, in his qui et populum ejus persequuntur, et magis tenebras quam lucem diligunt; et qui sunt tabernacula Cham, id est, in quibus regnat diabolus. Cham enim callidus interpretatur. Quis autem callidior quam versipellis ille serpens antiquus? Utique nullus.

Et abstulit sicut oves. Quasi dicat: Ita percussis et destructis ovibus, abstulit de medio illorum Dominus populum suum, quem scilicet inter omnes gentes specialiter sibi elegerat. Sicut bonus pastor oves suas educit de periculis; et in deserto, id est, per desertum perduxit, id est, ad securitatem eos, sicut pastor, gregem deduxit. Aufert et nos Dominus, si (0905D)sumus populus suus, id est, obedientes praeceptis suis, de potestate et spiritualium et corporalium hostium nostrorum pascendo nos spiritualibus sacramentis, sicut pius pastor oves suas pascit, et in deserto, id est, in hac vita, quae desertum est respectu futurae vitae, ad securitatem per speciem nos ducit, tanquam gregem factos, id est, in unum cor et animam unam congregatos. Et deduxit eos in spe terrae promissionis, deducit et nos in spe. Spe enim salvi facti sumus. Et non timuerunt illi inimicos suos; non timemus et nos inimicos nostros, quia si Deus pro nobis, quis contra nos? Et ideo illi hostes a latere incurrentes vel occurrentes non timuerunt, quia mare operuit omnes subsequentes. Eodem modo, postquam in mari, id est, in baptismate, omnes subsequentes hostes nostri, id est, omnia originalia et actualia destruuntur, si cauti esse volumus, inimicos amplius non timebimus. Et induxit eos de Aegypto, eductos in montem sanctificationis suae, id est, in Jerusalem (0906A)positam in montanis, ubi ipsi sanctificati sunt per sacrificia, et per alia instrumenta eis data; historialiter enim Aegyptus in valle est, Jerusalem in montanis. Et ideo dicit: Induxit eos in montem; montem, dico, quem non gladius eorum, sed dextera, id est, potentia ejus acquisivit eis, quia tam manifestis signis cum eis agebat, ut praesens esse intelligeretur. Similiter et nos eductos de convalle erroris et tenebrarum per fidem et gratiam baptismatis induxit jam spe, et si nondum re in montem sanctificationis suae, id est, in coelestem Jerusalem, ubi vere sanctificamur per veram confessionem, id est, laudem Dei, quia tunc novissima mors destruetur. Quem montem non merita nostra acquisiverunt, sed ejus dextra, id est, Filius ejus sanguine suo nobis illum acquisivit.

Et ejecit. Induxit eos, inquam, et ejecit a facie eorum gentes, quae terram illam occupaverant, scilicet, Hethaeos, Hevaeos, Pherezaeos, Jebusaeos, et alios. Et deinde divisit terram tribubus in funiculo distributionis, (0906B)id est, in mensurata et aequali distributione. Solet enim funiculo distribui haereditas, et hoc sorte, id est, per sortem. Similiter, postquam induxit nos per spem in coelestem Jerusalem, ejecit gentes, id est, gentilium errores, hoc est, spiritus immundos, qui praeerant nobis a facie nostra interiori, id est, ab anima. Et dividit nobis quasi in funiculo distributionis, id est, ad mensuram pariter nobis terram, id est, coelestem patriam. Quia in domo Patris mei mansiones multae sunt. Vel terram illam de qua pascimur, id est, spiritualia dona dividit in nobis, quia unusquisque proprium donum habet a Deo ad mensuram suam.

Et habitare fecit tribus Israel. Historialiter in tabernaculis eorum, id est, gentium ejectarum a facie eorum. Eodem modo tribus Israel, id est, illos omnes qui ad hoc tendunt, ut Deum quem non vident, fide videant et spem fecit jam habitare per spem in tabernaculis eorum, id est, in locis coeli, unde ejecti sunt praevaricatores angeli, quae quodammodo tabernacula dici possunt, quantum ad ipsos qui ad (0906C)tempus ibi fuerunt.

Et tentaverunt et exacerbaverunt. Induxit eos, inquam, in montem, et ejecit gentes a facie eorum; et tamen adhuc tentaverunt petendo, non credendo; sed tentaverunt Deum, quamvis excelsum. Et hoc ideo, quia non custodierunt testimonia, id est, praecepta ejus. Et averterunt se ab eo, et non servaverunt pactum, id est promissiones quas fecerunt ei dicentes: Quaecunque praeceperit nobis Dominus, faciemus; quemadmodum etiam fecerunt patres eorum, non quod Moyses et Aaron, et alii boni, sed de quibus praedictum est: Generatio prava et exasperans. Et ideo dico non servaverunt pactum, quia conversi sunt in arcum pravum. Arcus enim pravus est, qui cum intenditur, ut per eum aliquid mittatur in hostem, remittitur, quod nihil per eum mittitur; tales et isti sunt, qui quasi intensi fuerunt, promittendo se omnia facturos quae praeciperentur, et mox remissi facti sunt, quia nihil fecerunt. Vel ita: Si aliquis ita pravus arcus esse (0906D)posset, quod eum (pro aliquo) deberet agere mittendo telum in hostem, potius contra ipsum ageret retorquendo telum in eum. Illi arcui essent ipsi comparabiles, qui cum pro Deo deberent agere, pactum ejus implendo, potius contra ipsum egerunt, aliud pactum contra eum recipiendo. Et concitaverunt eum in ira, sacrificando singuli in collibus suis, et provocaverunt eum ad aemulationem in sculptilibus suis. Quisque enim eorum idolum sibi sculpsit, et aliquem umbrosum et delectabilem collem elegit, ubi ipsum adoraret, et ei sacrificaret. Eodem modo et nos, postquam etiam jam spe in terram promissionis, id est, in coelestem patriam pervenimus, adhuc Deum tentamus, petentes ab eo quae non essent petenda. Et exacerbamus eum, quia testimonia, id est, praecepta ejus non custodimus. Et avertimur ab eo, convertentes nos ad alium. Et non servamus pactum, id est, promissionem, quam in baptismate ei fecimus, ubi quasi pactum cum eo instituimus, promittentes nos in eum (0907A)credituros, et mundo cum omnibus pompis ejus abrenuntiaturos. Et ideo dico quod pactum non servamus, quia convertimur in arcum pravum. Nam cum pro Deo agere debemus, potius contra ipsum agimus. Vel quamvis intendimur ut arcus multa promittendo, ita tamen remittimur ut nihil faciamus. Et in collibus, id est, in timore et elatione mentis eum in ira concitamus, quia inobedientes sumus. Et deinde quisque nostrum sibi sculpsit quasi idolum quod adoret, quia alius elegit Veneri inservire, alius avaritiae, alius hoc, alius illud. Et in hoc potissimum ad iracundiam eum provocamus.

Audivit Deus, et sprevit. Illi quidem Deum in collibus et in sculptilibus ad iram concitaverunt, et hoc illud fecerunt. Et Deus audivit, id est, cognovit illud, et sprevit Israel, non qui nunc esset, sed qui debuit esse, quia dedit eum in hostium potestatem; et valde, id est nimis, redegit eum ad nihilum, scilicet ut nulli hosti resistere posset. Similiter quando nos Deum in collibus, id est, in mentis elatione concitamus, (0907B)quia anima Deo loquitur, audit illud Deus, et spernit nos qui deberemus esse Israel, dando nos in potestatem hostium interiorum, et valde redigit nos ad nihilum, scilicet ut nullis vitiis resistere valeamus.

Et repulit tabernaculum. Quod erat in Silo, permittendo illud ab allophylis capi, et arcam, etc., quae in ipso erat abduci. Tabernaculum suum, dico, ubi ipse habitavit non vere, quia non in templis manufactis habitat Deus; sed quod per quamdam figuram ibi habitavit, hoc fecit ut esset in hominibus, id est, propter homines. Hoc fecit, scilicet, ut ipsi attenderent ad quid tabernaculum factum esset, et quid ea quae in ipso erant spiritualiter significarent, et tales se praepararent, qui sanctum Dei tabernaculum essent. In sanctis enim hominibus digne habitat Deus, unde Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Quia autem homines illud non attenderunt, nec se tabernaculum Deo fecerunt, ideo Dominus (0907C)merito repulit, et tabernaculum Deo fecerunt, et ipsos. Per tabernaculum illud ecclesiastica instituta significantur, Silo autem interpretatur convulsio, vel abreptio. Et in Silo, id est, in illis qui ab ipso se avellunt et abrumpunt, repellit illud tabernaculum, id est, ecclesiastica instituta, quantum ad hoc quod facit eis inutilia. Tabernaculum suum dico, ubi ipse non vere habitat, sed propter homines, sicut et in priori sententia.

Et tradidit. Exsequitur repulsionem tabernaculi, dicens: Quia Dominus tradidit virtutem eorum, id est, illud in quo ipsi confidebant, et victores erant, arcam scilicet testamenti tradidit in captivitatem, ut captiva duceretur a Philistaeis. Et pulchritudinem eorum, id est, eamdem arcam, in qua sibi complacebant, tradidit in manus, id est, in potestatem inimici populi. Et ideo mox conclusit, id est, undique claudi et affligi permisit Dominus populum suum in gladio inimicorum, et haereditatem quae debuit esse sua (0907D)quasi sprevit, quando conculcari a cunctis permisit. Namque ignis, id est, furor hostilis comedit juvenes, id est, consumpsit et abstulit bellatores eorum, et virgines eorum in captivitatem ductae non sunt lamentatae pro hostili timore; metuebat enim sibi quisque. Sacerdotes quoque illorum Ophni et Phinees filii Heli ceciderunt in gladio Philistinorum, quia ab eis occisi sunt. Quod audiens pater illorum, de sella sua super limen cecidit, et, fractis cervicibus, mortuus fuit. Et tanta clades oppressit eos, quod viduae eorum non plorabantur funerali more, propter metum hostium. Similiter quoque si nos ecclesiastica non attendimus sacramenta, ut dignum tabernaculum Deo praeparemus; sed potius ab eo nos abrumpimus, concitando eum ad iram in collibus et in sculptilibus, ipse tradit virtutem nostram in captivitatem, id est, fidem et caetera ecclesiastica instituta, per quae nos fortes et victores hostium esse deberemus, permittit captivari, id est, auferri (0908A)a nobis, a diabolo et ministris ejus, per quos saepe quidam devocantur; et pulchritudinem nostram, id est, illa eadem in quibus nos complacere deberemus, tradit in manus, id est, in potestate inimici diaboli. Et postquam sic gratia ejus nos deserit, tunc undique claudit nos, quia undique consurgunt tentationes, undique variae illusiones, et hoc per gladium, id est, per victorem devastationem factam ab inimico; et spernit nos, qui debuimus esse haereditas sua, quia patitur nos a quibuslibet vitiis superari; juvenes enim, id est, lascivos, et irreligiose se habentes consumit ignis incentivorum, vel furor irae Dei. Tales enim erant de quibus Apostolus dicit: Video quosdam inordinate ire inter vos. Et virgines, id est, steriles in bonis operibus non lamentantur. Nam sacerdotes, id est, praelati, qui deberent eis compati, et eas lamentari, lapsi sunt per gladium interiorem, scilicet, quia interius destituti sunt omni virtute. Et viduae, id est, Ecclesiae ab eis viduatae non plorabantur, quia non relictus est aliquis (0908B)bonus qui ploret eas. Omne namque caput languidum, et omne cor moerens a planta pedis usque ad verticem, et non est sanitas in eo.

Et excitatus est. Nullus hoc de Domino nostro auderet dicere, nisi Spiritus sanctus de eo talia annuntiaret, potest tamen per quamdam similitudinem de eo dici. Quasi dormire videtur, quando non tam cito subvenit, quam cito necessarium videtur ei qui patitur, sicut tunc quando populo illi cum sic captivaretur, cum sic concluderetur, ut supra dictum est, non subveniebat. Quasi vero cum quodam furore et impetu excitatus est, quando cum tanta potentia et majestate illos liberavit, et hostes eorum tam graviter percussit. Et ideo dicit: Dominus prius tanquam dormiens excitatus est a vino, tanquam potens crapulatus, id est, quasi cum furore est excitatus, sicut ille qui a somno vini excitatur, non qualiscunque, sed potens aliquis crapulatus, id est, bene cibatus, de quo constat quia multum bibit, et ideo cum majori (0908C)furore exsurgit. Similiter quasi dormire quantum ad nos videtur Dominus, cum permittit de vitio in vitium nos praecipitari. Quando vero cum jam pene in profundum iniquitatis cecidimus, nos revocat, quasi videtur excitari.

Et percussit. Vere Dominus excitatus est cum furore, quia inimicos populi sui, et per hoc suos, scilicet, Philistiim percussit in posterioribus plaga turpi, quia mures corroserunt anos eorum. Et in hoc opprobrium sempiternum dedit illis, quia in nullam se amplius gentem vindicavit ita. Eodem modo persecutores et devocatores veri populi sui, id est, populi gratiae percutit in posterioribus, quia dat eos in reprobum sensum, ut posteriora, quae potius reputanda sunt ut stercora, praeponant anterioribus, contra Apostolum dicentem: Eorum quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Et inde dat illos in sempiternum opprobrium, id est, in aeternas poenas inferni, quae eis erunt sempiterno dedecori. Sciendum (0908D)quod cum Philistaei captivam abduxissent arcam Domini de Silo, posuerunt eam in templo suo juxta idolum eorum Dagon; mane autem inventus est Dagon cervicibus fractis, et manibus et pedibus truncatis super limen templi. Quibus comparantur illi qui, accepta novitate, retinent vetustatem adhuc, nec integre volunt eam deponere; sed tamen nihil eis prodest, quia destruetur vetustas. Omnia autem transibunt, verbum autem Domini manet in aeternum.

Et repulit, id est, inimicos quidem percussit, et ad liberationem populi repulit tabernaculum, id est, non elegit tribum Joseph, et non elegit tribum Ephraim, quae aliquid videbantur esse secundum humanum judicium, et propter generis nobilitatem, et propter nominum interpretationem. Joseph enim augmentatio interpretatur, Ephraim vero fructificatio. Quanquam tamen in illis non esset augmentum verum, vel fructificatio vera; sed potius elegit tribum Juda, quae tamen ad ejus aspectum aliquid videbatur, quia (0909A)humilis erat, et in ignem, quia Juda Zelphae ancillae Liae filius fuit, et in nomine, quia Juda confessio interpretatur, confessio vero pertinet ad humilitatem. Mysterium autem tale est, quia infirma et stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et perdat sapientia. Et sciendum, quia tribum Juda elegit Deus propter David, per quem populum suum ab hostibus liberavit; David vero elegit propter verum David. Elegit, inquam, Deus tribum Juda, id est, humiliter confitentem; et determinat quid per tribum Juda accipiat, scilicet, elegit montem Sion, id est, elegit illos qui sunt mons, id est, firmi in fide, et sublimes in virtutibus, et sunt Sion, id est, contemnentes praesentia, et speculantes futura, quos singulariter diligit. Videtur ad allegoriam hic tantum se transferre, ut per hoc innuat supradicta etiam allegorice accipienda esse. Possumus tamen historialiter etiam dicere, quia elegit montem Sion, id est, Jerusalem, in qua erat monticulus Sion.

Et aedificavit sacrificium suum, sicut unicornium. (0909B)Historice dices, quia aedificavit templum suum ita mundum, sicut est habitaculum unicornium. Unicornis enim est animal castissimum. Unde etiam non capitur nisi per veras virgines, quia ad eas venit, et caput in gremium earum ponit et obdormit. Et dicitur habere mundissimum habitaculum. Allegorice autem dices quia aedificavit sacrificium, id est, sanctam Ecclesiam suam, sicut sacrificium unicornium, id est, in quo non sunt nisi unicornes, id est, illi qui in praesenti singulariter volunt esse in spe, non multipliciter in re. Unicornis enim unum cornu habet, et per illud unum quid aliud significat, quam illud unum de quo supra dictum est: Unam petii a Domino, spes scilicet, una. Aedificavit sacrificium, dico, in terra quam fundavit in saecula, id est, in his tantum qui bene culti sunt doctrina praeceptorum, et fundati in fide ipsius aeternaliter, hoc historialiter de terra illius non potest dici, nisi quantum ad significatum, aut nisi saecula, ut saepe solet, accipiamus (0909C)temporaliter.

Et elegit David. Elegit, inquam, tribum Juda, et de illa tribu elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium, quia de pastorali cura ovium translatus est ad regnum hominum. Et dicit idem aliis verbis, scilicet accepit eum de loco, qui est post fetantes, id est assumpsit eum de pastorali officio. Elegit etiam verum David servum suum, quantum ad humanitatem, non quantum ad divinitatis aequalitatem. De eo enim vere dictum est: Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum. Et sustulit, id est, exaltavit eum transferendo de ovibus ad alias oves, id est, de Judaeis ad gentes. Juxta illud: Vobis primum oportebat loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes. Accepit eum dico de loco illo qui erat post fetantes. Quasi dicat: non prius translatus est de ovibus ad oves, quam in illis prioribus ovibus multas fetas fecerit: alios scilicet in fide generantes, (0909D)et lacte nutrientes, quas ante se sicut pastor minabat. Prius enim duodecim apostolos et alios septuaginta duos, et multos alios et per se et per illos ibi elegerat. De his fetis in Canticis canticorum dictum est: Dentes tui sicut greges detonsarum, ascendentium de lavacro, quae omnes pariunt gemellos, et non est sterilis in eis, quod jam alibi exposuimus. Pascere Jacob. Ad hoc, inquam, elegit David historialiter, ut pasceret Jacob, id est, novum populum vere servum suum. Sicut enim per Esau prior et vetus populus intelligitur, ita per Jacob posterior et novus. Et quia de Jacob fit Israel, scilicet ut sicut nunc fide, ita tunc videat specie. Et tunc vere erit haereditas Dei, ideo subdit: Et pascere Israel haereditatem suam. Tunc enim vere pascet eos, quando erit omnia in omnibus. Et ipse pavit eos in innocentia cordis sui. Pastus ille nihil aliud fuit, nisi dulcis et saluberrima illa doctrina, quaeque eos innocentiam veram docuit. Vera autem innocentia est, quae nec sibi nec alteri (0910A)nocet. Potest enim esse quod aliquis nulli extra noceat alteri, et tamen innocens in corde non sit: quia cogitat saepe malum, quamvis non perficit. Et deduxit eos, de virtute in virtutem intellectibus manuum suarum reparandis, id est, ut restitueret in eis intellectum illum, quem manus, id est potentia sua in primo parente fecit, quando in abundantia virtutum eum posuit. Vel deduxit eos de virtute in virtutem in intellectibus manuum suarum, id est in intelligibilibus operibus suis. Illa enim opera sunt vere intelligibilia, quae non tantum verbis docentur, sed et factis, hoc ipse fecit, quia de eo dictum est: Primum quidem sermonem feci de omnibus quae coepit Jesus facere et docere; prius enim fecit quam docuit, et ideo vere intelligibilis doctrina fuit.

IN PSALMUM LXXVIII. Psalmus Asaph. ARGUMENTUM. (0910B)In persona Machabaeorum canitur, qui sub Antiocho Epiphane patrias leges moeniaque patre Matathia auctore, ultimis coacti malis, defendere aggressi sunt. Aliter, vox apostolorum de passione Christi. Aliter anima poenitens contra pessimos vicinos, id est daemones, Deo supplicat.

EXPLANATIO. Psalmus iste, sicut septuagesimus tertius, lamentatione plenus est, qui futura tempora velut praeterita deplorat, et propter duritiam cordis suae genti graviter affligendae pietatis studio precatur Christum Dominum subvenire. Asaph sub figura fidelium populorum per totum loquitur psalmum. In prima parte numerans quanta temporibus Antiochi pertulerit Jerusalem populus Judaeorum, ut Machabaeorum liber insinuat. Secunda Dominum rogat, ut supra potentes inimicos iram suam effundat, et peccatis servorum suorum dignetur esse propitius. Tertia prophetiae spiritu populo postulat vindicari non peremptionis voto, sed correptionis studio. Arnobius in (0910C)hunc psalmum tale argumentum fecit, septuagesimus et octavus psalmus apicem antecessoris sui secutus, lamentum simul David cum oratione effundit. Cujus historia dum praeteritam Philistinorum caedem explanat, prophetia futuram Nabuchodonosoris commemorat.

COMMENTARIUS. Deus, venerunt gentes in haereditatem. Psalmus Asaph. Deplorat in hoc psalmo Asaph, sive propheta, sive quilibet perfectus de priori populo destructionem civitatis et templi factam a gentibus transferendo illos in se qui tunc futuri erant, quando haec eveniebant. Solent autem in orationibus Deo dici, quae vindicans facit, et deinde petitio adjungi, ut jam misereatur et parcat. Eodem modo et hic dicuntur, a quo praedicuntur tanquam ab eis praedicerentur, quibus contigerunt. Et ipsa deprecatio est prophetatio. Dicitur autem tanquam praeteritum, quod in spiritu videbatur futurum. Et incipit ita: O Deus, gentes venerunt, (0910D)id est, venient in haereditatem tuam. Si in hac prophetia populus ille prior accipiatur, mirum videtur, quomodo haereditas Dei dicatur, cum et lapidem angularem interficiendo eum reprobaverunt in eum resurgentem, ascendentem, et ad dexteram Dei Patris consedentem, visis tot signis et miraculis credere in eum nolunt. Sed tamen non mirum, quia, ut ait Apostolus, non repulit Deus plebem suam. Si paleas repulit, grana non repulit; hinc enim virgo Maria fuit, hinc beatus Joseph paedagogus ejus, et Joseph ab Arimathia, et sancti apostoli et plures alii. Et quantum ad haec grana dicit: Venerunt in haereditatem tuam: hanc haereditatem non moriens pater sibi reliquit, sed ipse filius mirabiliter morte sua eam acquisivit. In hanc haereditatem gentes pervenerunt non credendo, sed persequendo: voluntate eam delendi, et omnino nomen ejus de terra disperdendi. Sequitur:

Polluerunt templum sanctum tuum. Scilicet templum (0911A)non marmoribus constructum, non lignis aedificatum: sed illud sanctum templum tuum, de quo dicitur: Templum sanctum Dei, quod estis vos: hoc templum polluerunt, quando tormentis vel blanditiis aliquos devocare potuerunt. Attende quia ideo semper Tuum et ad haereditatem et ad templum apponit, ut comparet et infestationem inimicis, et benevolentiam auditoris his pro quibus loquitur. Et posuerunt Jerusalem, non terrestrem, sed illam quae sursum est, id est, Ecclesiam, quae est mater nostra, in custodiam pomorum, id est, fecerunt eam similem custodiae pomorum. Custodia enim pomorum, tugurium illud dicitur in horto, ubi rusticus nocte jacet, vel jacens poma sua servat, donec maturescant, collectis autem pomis relinquit desertum: similiter collectis spiritibus sanctorum apostolorum et aliorum sanctorum martyrum de dominico horto in coelestem Jerusalem, mensam, tanquam multis suavibus et dulcibus pomis, remansit ipse dominicus hortus, (0911B)id est, Ecclesia, quasi desertus et desolatus.

Posuerunt morticina: Quasi dicat: Collectis sursum spiritibus, quid fecerunt de corporibus? Scilicet posuerunt morticina, id est, caesa corpora servorum tuorum extra, ut essent in escas volatilibus coeli. Et dicit idem aliis verbis, scilicet posuerunt carnes sanctorum tuorum escam bestiis terrae, hoc ad litteram. Potest et allegorice dici sic: Posuerunt morticina, id est, corpora sanctorum tuorum multis cruciatibus escas volatilibus coeli, non quod ipsi hoc intenderent, sed ita factum est, ex divina dispositione, quod volatilia coeli, quod illi quorum mens in coelis est, reficiantur in illis, attendentes eorum patientiam et fortitudinem, ut jam per poenam eorum non tantum terreantur, quantum per gloriam ad imitandum excitentur. Carnes vero sanctorum tuorum simpliciter posuerunt escas bestiis terrae, quia et ipsi et alii bestiales terrae non aliud quam simpliciter sola corpora caesa attendentes, refectionem quamdam quasi in sordibus abstersis meis habebant.

(0911C)Effuderunt sanguinem ipsorum. Posuerunt, inquam, sanctorum carnes bestiis terrae, et hoc non in uno loco tantum fecerunt, sed in pluribus: quia effuderunt sanguinem ipsorum tanquam aquam abundanter, et sine respectu in circuitu Jerusalem, id est per totam gentilitatem, quae undique circumvallavit eos.

Et non erat qui sepeliret. Quia tantus erat timor persecutorum, quod nullus, nisi furtim faceret, audebat sepelire corpora sanctorum. Vel non erat qui tantam patientiam sanctorum sepeliret, id est, in corde reconderet. Vel aliter: Effuderunt sanguinem sanctorum tanquam aquam, id est, ad lavationem multorum, sicut aqua solet effundi ad lavationem; non quod ipsi hoc intenderent, sed ex divina dispositione hoc factum est, ut ipsa effusio sanguinis sanctorum valeret ad emundationem multorum, scilicet qui eos imitati sunt. Et tamen non erat aliquis de ipsis effundentibus, qui sepeliret, id est, qui tantam sanctorum patientiam in suo corde reconderet. Et (0911D)ideo (quasi dicat), facti sumus opprobrium, id est, adeo viles, ut jam aliis pro opprobrio objicerent hos vicinis nostris. Nos autem vicinos accipe, vel alios de eodem populo, vel quoslibet persecutores de propinquis gentibus, in hoc licet vicinos malos, quia cruciabant eos. Satis enim alicui vicinus est, qui oculum ei aufert.

Subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. Vel remotis gentibus, si per vicinos prius propinquos gentes accepisti, vel si vicinos tantum in eodem populo notasti, tunc hic per circuitum quascunque gentes intelligas. Subsannationem autem refert tantum ad illum contemptum, qui exprimitur per nasi corrugationem: illusionem vero ad irrisoria verba.

Usquequo, Domine. Quasi dicat: Videris quidem, o Domine iratus nobis, quia sic cruciamur, quia sic contemnimur; usquequo autem irasceris, id est, quandiu hanc iram in nobis exercebis? an in finem? Et zelus, id est, indignatio, quam nunc ostendis in nos (0912A)accendetur velut ignis solitus, scilicet, ut ignis incinerans, an velut ignis purgans? Utique (quasi dicat) ut purgans, non ut incinerans. Et tandiu ira tua et zelus tuus manebit, quandiu necessarium nobis erit ad vindictam iniquitatis, et ad exactionem castitatis, hoc est, tandiu pateris a persecutoribus nos cruciari et derideri, donec et perfecte vindicentur, quas fecimus iniquitates, et perficiatur in nobis castitas, scilicet ut amplius anima nostra legem Dei sui non contemnat, et fornicando ab eo dispereat.

Effunde iram tuam in gentes. Hoc potest legi vel in bono vel in malo. Si autem in malo legamus, dicemus quia dicitur non optando, sed prophetando: sicut saepe etiam dicitur non imperando, sed enuntiando, ut Accingere gladio tuo, et similia. Et est quasi dicat: Nobis, Domine, ne irascaris in finem: effunde autem iram tuam, id est, plenariam iram tuam mitte, et hic et in futuro, in gentes quae hoc meruerunt, id est, quae nomen tuum noscere noluerunt. Et non solum in minores, (0912B)sed etiam in regna, id est, in principes illarum gentium, qui nomen tuum invocaverunt. Videtur hoc esse contrarium evangelicae illi sententiae: Servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis: servus vero qui nescit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis, quia hic dicitur quod super gentes nescientes major erit [ira] Dei; sed non est contrarium, quia Evangelium agit tantum de servis, et multum distat inter servos voluntatem Domini sui nescientes, et tamen in familia ejus, et domo viventes: et inter inimicos voluntatem ejus scire nolentes, nec eum invocantes, et insuper in servis ejus eum oppugnantes.

Quia comederunt Jacob. Ideo debes iram tuam in gentes effundere, quia comederunt Jacob, id est, delectationem magnam habuerunt devocando et persequendo illum quem tu tanti facis, scilicet Jacob, id est, novum populum primitivum. Et desolaverunt locum ejus, vel Jerusalem, quia omnes qui ibi fuerunt, occiderunt, vel locum ejus, id est stabilitatem fidei (0912C)desolaverunt. Tunc enim vere locus ille fuit desolatus, quando aliqui sunt devocati. Nota quod cum multa nomina ponere posset, in quibus forsitan vel auditorem offenderet, aut cum adeo placeret, quod nomen tanti patriarchae a Deo dilecti et a Deo Domino augmentati satis rhetorice posuit, scilicet ut per hoc majorem invidiam in persecutores, et benevolentiam pararet in auditore.

Ne memineris iniquitatum nostrarum. Quasi dicat: In inimicos effunde iram, nobis autem impende misericordiam, ne memineris scilicet iniquitatum nostrarum, etc. Potest, ut supra diximus, superior ille versus scilicet Effunde iram tuam, accipi in bono, ut sic dicatur: Effunde, Domine, iram tuam in gentes, id est, notifica futuri judicii plenariam iram gentibus, quae te non cognoverunt: et in regna quae nomen tuum non invocaverunt, ut saltem timore irae illius convertantur. Et opus est eis ut hoc facias, quia comederunt Jacob, etc. Et hoc modo ne memineris iniquitatum (0912D)nostrarum. Si enim illos non converteres, ostendendo eis iram tuam, videntes persecutionem et devocationem illorum, quod iniquitatum nostrarum memores. Iniquitatum dico antiquarum, id est jam ex longo praeteritarum, cum etiam nec per unam horam cessamus ab his, vel iniquitatum nostrarum, id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiae tuae miseratio. Scriptum est enim, quia anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem. Unde constat quod si filius quilibet imitator fuerit paternae iniquitatis, ipsa etiam peccata patrum super eum redundabunt, quod quidam de originalibus post baptismum quoque dicunt. Aiunt enim quod et originalia et actualia praecedentia taliter in baptismate remunerantur, si quae ibi promittuntur, servantur: si autem aliquis ibi sola tantum verba dedit, et ad vomitum relabitur, reus erit eorum quae (0913A)remissa fuerant. Ne memineris, inquam, iniquitatum nostrarum, sed misericordiae tuae antiquae anticipent nos cito, id est, ante lapsum, hoc est antequam devocemur, vel ante futurum judicium. Et ideo dico ut misericordiae tuae nobis subveniant, quia diffidimus de meritis. Nam facti sumus pauperes, id est, insufficientes nobis ipsis nimis et in anima et in corpore, quia caro sumus, et spiritus vadens et non rediens, ut supra dictum est. Et ideo o Deus adjuva nos ad bonum perficiendum, tu, dico, qui es salutaris noster, id est, per cujus solius gratiam salvamur, non per merita nostra. Cum dicit, Adjuva, non est ingratus gratiae, neque tollit arbitrii libertatem, habet enim accipere ex libertate arbitrii, et ideo rogat adjuvari. Adjuva inquam, et libera nos, o Domine, a praeteritis peccatis nostris, propter gloriam nominis tui, et propitius esto peccatis nostris futuris, non propter merita nostra, sed propter nomen tuum glorificandum.

(0913B)Ne forte dicant in gentibus. Ideo rogo ut propitius sis peccatis, ne forte hoc contingat, ut aliqui in gentibus, id est, inter persecutores nostros, dicant insultando nobis, Ubi est Deus eorum? Si enim tu non propitiareris peccatis nostris, et nos propter peccata ipsa devocaremur, tunc certe persecutores dicerent, quod aut Deus noster in quo speramus, non esset, aut de nobis non curaret. Hoc autem ne contingat, ultio sanguinis, id est sumpta de sanguine servorum tuorum, qui effusus est, facta in nationibus, id est, in gentibus persecutoribus, vel etiam in re, quantum ad interiorem excaecationem, vel facta tantum dispositione, quantum ad futuram damnationem; illa, inquam, ultio quae non apparet oculis eorum, juxta illud: « Caeterum nescit se puniri impius, nisi cum aperte luit nolens, qui perpetravit volens; » innotescat coram oculis nostris interioribus, id est, manifestetur nobis, ut tanto fortiores simus, et constantiores. Et nunc quidem non optando, sed prophetando dictum est. (0913C)Potest et optando in bono sic dici: Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est, facta in nationibus innotescat nobis, ita ut sit coram oculis nostris, hoc est, ut cito videamus sic judicatum esse in persecutores nostros, ut qui erant inimici sint amici, et blasphematores sint laudatores. Et hoc modo introeat, id est, appareat introisse, et receptus esse in conspectu tuo gemitus compeditorum, id est, gemitus illorum qui attendunt se in compedibus mortalitatis positos esse. Vel gemitus compeditorum, id est, illorum qui irretiti sunt, et inhaerent in compedibus praeceptorum tuorum. Praecepta enim Dei compedes dicuntur. Unde Salomon dicit: Injice pedem tuum in compedem, hoc est, applica affectionem tuam ad Dei praecepta, scilicet, ut non ex coactione, sed ex cordis affectione ea compleas.

Secundum magnitudinem brachii tui. Quasi dicat: Ita dico introeat ad te gemitus compeditorum, ut hoc etiam facias, scilicet possideas, non tantum mortificatos, sed etiam filios, id est, imitatores eorum, (0913D)hoc est sanctorum martyrum, qui vere mortificati dicuntur, quia non tantum seipsos interius mortificabant, sed etiam exterius ab hostibus mortificantur. Et tu, Domine, posside illos filios, secundum magnitudinem brachii tui, id est, secundum quod magna est potentia tua, scilicet, ut non tam deterreant eos poenae illorum, quantum incitent eos ad imitandum coronae ipsorum. Et vicinis nostris, id est, persecutoribus nostris, redde, o Domine, improperium, quod exprobraverunt tibi, Domine, per nos, scilicet, ut sicut ipsi nomen tuum in nobis destruere voluerunt, ita ipsi destruantur et hic et in futuro. Redde eis (dico) improperium in sinu vel occulte, quia ipsi ignorant utrumque, scilicet, et se hic excaecari, et tandem in aeternum damnari; vel in sinu, id est, firmiter, sicut illud quod habetur firmiter habetur. Et hoc septuplum, id est, et in corpore et in anima. Septenarius enim numerus constat ex ternario et quaternario. Et ternarius quidem pertinet ad animam, (0914A)propter tres principales virtutes ipsius animae, scilicet, irascibilitatem, concupiscibilitatem et rationabilitatem. Quaternarius pertinet ad corpus, propter quatuor elementa, ex quibus constat. Potest etiam in bono dici sic: Redde vicinis nostris improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, id est, hoc quod nomen tuum in nobis delere voluerunt, redde persecutoribus nostris in sinu eorum, id est, in anima, et hoc septuplum, id est per septiformem gratiam Spiritus sancti, scilicet, ita redde eis, ut, illuminatis cordibus eorum septiformi gratia Spiritus sancti, idem opprobrium, quod exprobraverunt tibi in nobis, ipsi patiantur ab aliis.

Nos autem populus tuus. Illis quidem improperium redde, nos autem quibus ipsi improperabant, et quos devocabant, qui sumus populus tuus, tibi subditus, et qui sumus oves pascuae tuae, id est, quos tu pavisti spiritualibus doctrinis et sacris institutis. Nos, inquam, non dico confiteamur, tanquam dubium sit, (0914B)sed pro certo dico quia confitebimur tibi, quia a laude tua non desistemus per hoc praesens saeculum, et tandem vere et aeternaliter annuntiabimus laudem tuam in generationem et generationem, id est, in futura generatione, quae erit generatio, id est indeficiens generatio.

IN PSALMUM LXXIX. In finem pro his qui commutabuntur, testimonium Asaph, psalmus. ARGUMENTUM. Et hic Machabaeorum preces resonant, ut Dominus consueta beneficia non subtrahat. Aliter vox apostolorum de Ecclesia ad Dominum.

EXPLANATIO. Cum prima tituli verba jam nota sint, restat ut testimonium Asaph quid significet inquiramus. Iste Asaph ante trepidus, ante sollicitus, qui pro Synagogae peccatis psalmis prioribus exoravit, tanta nunc praesumptione (0914C)completur, ut jam commutatis in melius testimonium conversationis reddat. Dicit enim de primo Salvatoris adventu, qui hominem vitiatum ad salutis dona perduxit, translatamque de Aegypto vineam potentiae suae radice solidavit, hoc est, qui dicit testimonium pro his qui immutabuntur, Asaph iste quem titulus praecinuit commutatum. In prima sectione Domini deprecatur adventum. Secunda testatur quemadmodum vinea, quae est Ecclesia, tota sit orbe dilatata. Tertia Incarnationis ejus beneficio per similitudinem vineae visitari deprecatur Ecclesiam, seque Domino postulat adhaerere.

COMMENTARIUS. Qui regis Israel, intende. Psalmus iste cantatur de adventu Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, et de vinea ejus; cantat autem eum Asaph illuminatus atque correctus. Et est titulus ejus: In finem pro his qui commutabuntur. Quomodo commutabuntur? Utique in melius. Et ait: Testimonium ipsi Asaph, subaudit attributum. Testimonium utique veritatis, (0914D)testimonium bonum. Hoc denique testimonium confitetur Christum et vineam, id est, caput et corpus, regem et plebem, pastorem et gregem; et totum omnium Scripturarum mysterium, id est, Christum et Ecclesiam, et concludit pro Assyriis. Assyrii interpretantur dirigentes. Etenim Asaph hunc psalmum, id est, hoc testimonium Jesu cantat pro omnibus his qui commutabuntur in melius, maxime tamen pro illis male se dirigentibus, qui justitiam suam statuere volunt, et justitiae Dei non esse subjecti, scilicet, ut amplius non sint generatio prava et exasperans, quia non direxerunt se, sed dirigant se in viam salutis aeternae. Audiamus ergo quid in hoc prophetiae spiritus insinuet, ita dicens Asaph.

Qui regis Israel, intende. Quasi dicat: Tu cujus arbitrio omnia creantur et gubernantur, maxime tamen regis Israel, id est, illos qui sunt viri videntes te Deum nunc fide, tandem visuri specie; tu, inquam (quasi dicat), prius remissus eras, quando (0915A)sub nube carnis latebas, intende, id est, fac te nobis intensum, revelando nobis divinam potentiam tuam, et lumen gratiae tuae. Tu dico, qui deducis per desertum hujus vitae Joseph, id est, populum designatum per Joseph, pascendo eum spiritualibus institutis atque mysteriis tanquam oves, intende. Invocatur ut veniat, exspectatur ut veniat, desideratur ut veniat, ergo dirigentes inveniat. Ipse autem Joseph est oves. Et intellige per Joseph fideles de gentibus, juxta nominis interpretationem; per Israel vero fideles de Judaeis, audito Joseph, tanquam nominis interpretatio multum juvet, significat enim augmentum. Et illud utique granum cecidit in terram mortificatum, ut resurgeret multiplicatum, id est, ut augeretur populus Dei; tamen attendendum est nobis quod in ipso Joseph contigit. A fratribus quippe est venditus, a suis inhonoratus, apud alienigenas exaltatus; et intelligamus in cujus grege esse debeamus, cum his qui jam dirigunt se, ut (0915B)lapis ab aedificantibus reprobatus, fiat in caput anguli, tenens duos parietes e diverso venientes, in angulo tamen convenientes. Sequitur:

Qui sedes super cherubin. Cherubin plenitudo scientiae interpretatur. Habet autem ille scientiae plenitudinem, qui habet charitatem, quia plenitudo legis est charitas. Ne ergo per multa distrahamur, ne per multa vagemur, si volumus habere scientiae plenitudinem, habeamus charitatem. Quid enim nescit qui charitatem scit? Utique omnia scit, quia Deum scit. Scriptum est enim quia Deus charitas est. Et est dicere: Tu qui sedes super cherubin, id est, qui sedes in illis qui sunt cherubin, ut superius; anima enim justi sedes est sapientiae. Manifestare. Quasi dicat: Erravimus, quia te pastorem non agnovimus; et ideo manifesta te nobis, ut amplius non erremus. Manifestare, dico, ut sis coram, id est, ut appareas Ephraim, Benjamin, et Manasse. Videntur majus quiddam haec nomina alterum altero notare, sed tamen eosdem significant, vel scilicet (0915C)illuminatos et correctos. Interpretantur autem sic: Ephraim fructificatio, Benjamin filius dextrae, Manasses oblivio. Et revera his qui fructificantes sunt in bonis operibus, et qui filii dextrae sunt, id est, qui potiora insistunt, et qui eorum quae retro sunt obliviscuntur; in ea vero quae ante extenduntur, manifestatur Dominus, quia magis et magis ab eis cognoscitur.

Excita, Domine, potentiam tuam, et veni. Quasi dicat: Et ut manifesteris, ideo, Domine, excita potentiam tuam, quae prius sopita erat cum a discipulo tradereris, cum flagellareris, crucifigereris, et pendenti in cruce diceretur: Si filius Dei es, descende de cruce. Tunc enim nihil valere videbaris, quia praevaluit tibi persecutor, quod praefiguraveras in luctante Jacob et angelo. Angelus enim a Jacob victus est, sed quia voluit; sic et tu a Judaico populo victus es, quia interfectus, sed quia voluisti. Unde et dixisti: Non haberes in me potestatem, nisi (0915D)tibi datum esset desuper. Et sic Jacob angelum victum tenuit, et ab eo benedici rogavit, qui et benedixit ei; et quodam modo maledixit, quia latitudinem femoris ejus tetigit, et claudicare eum fecit; sic et populus Judaicus te victum in parte tenuit, et benedictionem in genere fidelium accepit, claudicationem vero in genere infidelium. Nunc ad litteram redeamus.

Excita potentiam tuam. Quasi dicat: Mortuus es ex infirmitate, resurge in virtute. Quod quantum ad cognitionem referendum est, et hoc modo veni in notitiam nostram, ad hoc, ut facias nos credentes in te salvos. Omnis enim qui credit in ipsum, non confundetur.

Deus, converte nos. Quasi dicat: Et ut nos salvos facias, ideo, o Deus, non solum hominum, sed etiam virtutum supercoelestium, tu conversus ad nos, qui prius aversi eramus, converte nos ad te. Et ut convertas, ostende nobis faciem tuam, quam nube (0916A)carnis obtexisti, quia non videbaris ipse, quando praecedebas in cruce, quod jam factum est. Quia non cognovit Asaph Dominum in terra praesentem, miracula facientem, morientem; postquam vero surrexit a mortuis Dominus, et ascendit, tunc eum agnovit, et compunctum corde hoc testimonium de eo dixit. Illi vero quibus hoc testimonium dicit, id est, Assyrii, quomodo agnoscent? Quia ostendet eis faciem suam, et salvi erunt. Et est (quasi dicat): Obtexisti faciem tuam, et aegrotavimus; ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Domine, Deus virtutum. Ostende, inquam, faciem tuam. Nam videris quasi iratus, quandiu differs ostendere; sed, o Domine Deus, etiam supercoelestium virtutum, quousque irasceris super orationem, id est, quandiu haec ira tua erit super orationem, quia facit ut effectum non habeat oratio servi tui? Quasi dicat: Si irascebaris inimicis, irasceris adhuc servis tuis. Convertisti nos, et agnovimus, (0916B)et adhuc irasceris? Plane utique irasceris, sed non ut judex dominando, sed potius ut pater corrigendo. Plane irasceris, quia scriptum est: Fili, accedens ad servitutem patris tui, sta in timore et tremore, et praepara animum tuum ad tentationem. Ne putemus iram Dei transisse, quia conversus est; transiit, sed ne in aeternum puniat. Flagellat autem, et non parcit, quia corrigit omnem filium quem recipit. Si ergo flagella detrectas, quomodo recipi desideras? flagellat enim omnem quem recipit, qui nec proprio Filio suo pepercit, et in hoc est ira ejus. Orationem autem de qua dicit, accipe illam quae proxime praecedit, scilicet, ostende faciem tuam, et similes in psalmo. Cui orationi videtur praevalere ira, quandiu ab inimicis flagellamur et affligimur. Et cum dicit: Quousque irasceris super orationem servi tui, ita accipe, quasi dicat: Quandiu certe necessarium erit nobis.

Cibabis nos pane lacrymarum. Quasi dicat: Vere irasceris nobis. Nam cibabis nos pane lacrymarum, (0916C)id est, reficientibus lacrymis. Ponit idem per aliam similitudinem. Et dabis nobis potum in lacrymis. Panem lacrymarum, et potum lacrymosum vocat tribulationes et flagella, quae sancti in hac vita doloribus plena patiuntur. In quibus dat eis Dominus panem et potum, id est, integram refectionem, scilicet, ut non solum tribulentur, sed etiam glorientur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, et caetera. Et dat eis in mensura, id est, prout ferre potest eorum fragilitas, scilicet ut erudiantur, non opprimantur. Et ut non deficiant sed proficiant, quia, ut ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

Posuisti nos in contradictionem. Hoc, inquam, modo cibabis et potabis nos in lacrymis, quia posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, id est, tales nos fecisti, quibus contradiceretur a vicinis nostris (0916D)de eodem populo. Et inimici nostri, id est, persecutores de gentibus subsannaverunt nos, dicentes: Qui sunt isti colentes mortuum, credentes in crucifixum? Hoc vere factum est. Postquam enim surrexit et ascendit Dominus, praedicabatur nova vita, resurrectio vera, res quidem credibilis, si rei incredibili miracula fidem faciebant. Contradicebatur a multis, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Tamen flamma erat multa, id est, tribulatio erat multa. Et sancti martyres pane lacrymarum cibati, et lacrymis potati; sed in mensura, hoc est, quantum quisque ferre posset, scilicet, ut per mensuram tribulationum sequeretur corona gaudiorum.

Deus virtutum, converte nos. Posuisti nos, inquam, contradictionem et subsannationem; ne autem per hoc avertamur a te, o Deus virtutum, conversus ad nos, converte nos, etc. Repetitio, non ex necessitate narrantis, sed affectione orantis.

(0917A)Vineam de Aegypto transtulisti. Hactenus de adventu Salvatoris egit, scilicet, quo quotidie venit in notitiam; nunc autem agit de vinea ejus. Et incipit a principio; « prima enim gens, ut Augustinus dicit: Judaea est principium hujus vineae. » Et est quasi dicat: Converte nos, inquam, Deus, et bonis principiis junge meliores exitus. Namque bene coepisti, quia vineam tuam transtulisti, per carnales patres et etiam per quosdam spirituales, de Aegypto, ubi opprimebantur servitute, transtulisti. Et ejecisti a facie ejus gentes, quae promissionis terram occupaverant, et plantasti ibi eam.

Dux itineris fuisti. Praecedens versus tantum ad litteram accipit, iste vero ad utrumque, scilicet, etiam ad mysterium. Nam sicut praebuit illi plebi carnaliter ducatum in lumine nocturno et umbraculo diurno, ita etiam huic vineae spiritualiter praebet ducatum, illuminando eum spiritualibus donis suis, id est, in ignorantia hujus vitae, et obumbrando (0917B)eam ab incentivis vitiorum in nobis protectione, id est, per mysterium Incarnationis suae. Et factus est ipse via qui de se dixit: Ego sum via, et veritas, et vita, quia nisi ipse via ejus esset, aliter quod sequitur esse non posset, scilicet, quod ipse totam terram implevisset. Et transit hic ad mysterium tantum, cum dicit:

Et plantasti radices ejus. Radices hujus vineae vocat patriarchas, quos plantavit per fidem in posteris eorum spiritualibus, et in quibusdam etiam carnalibus. Et hoc modo implevit terram, non per carnalem prolem, sed per spiritualem. Et umbra ejus, id est, umbratica dicta de vinea hac operuerunt montes. Montes vocat hic prophetas virtutibus eminentes, qui montes operti sunt, id est, obscuri et nebulosi facti sunt, quia umbratice, id est, mystice multa de hac vinea dixerunt.

Et arbusta ejus cedros. Arbusta vocat minores prophetas, cedros vero sublimes et potentes in saeculo. Et est dicere quia non solum majores prophetae (0917C)praefuerunt huic vineae, sed etiam arbusta, id est, minores prophetae operuerunt cedros, id est, in tantum supercreverunt umbris cedri, id est, sublimibus mundi, ut operirent, id est, humiliarent, et involverent illas cedros, et facerent cedros mundi cedros Dei, sicut et in Paulo et Dionysio factum est. Praeterea haec eadem vinea extendit palmites suos usque ad mare. Palmites vocat illos quibus ipse Dominus dixit: Ego sum vitis, vos autem palmites, hoc est sanctos apostolos, qui principaliter ab ipsa vite processerunt, quia a Domino electi fuerunt. Hi palmites extensi sunt usque ad mare, id est, usque ad gentilium amaritudinem, quia in omnem terram exivit sonus eorum.

Et propagines ejus usque ad flumen. Propagines vocat regeneratos in fide per palmites. Ex palmite enim fit propago, quae propagines extensae sunt usque ad flumen, quia per illorum exemplum et admonitionem etiam illi qui flumen erant, et qui maxime in (0917D)amaricantes fluctus hujus saeculi influebant, facti sunt propagines. Et hoc modo, scilicet per prophetas, tum per palmites, tum per propagines factum est hoc, quod haec vinea totam terram implevit.

Ut quid destruxisti maceriam. Deflet hic Asaph corporalem destructionem ejus populi, quem praediximus principium esse vineae, sed non sine spe; quia loquitur, ut in titulo praedictum est, de directione. Et si sic in paleis, non sic agendum erat in granis. Et est, quasi dicat: Quando quidem, o Domine, eduxisti vineam illam de Aegypto, et eam plantasti, ut quid ergo destruxisti maceriam ejus? Non hoc dicit illuminatus atque correctus Asaph tanquam nesciens. Sciebat enim eam necessario destruendam, quia interminatus erat ei Dominus per Isaiam dicens: Destruam maceriam ejus. Et adjicit quare. Exspectavi enim ut faceret uvam, et fecit labruscam. Exspectavi ut faceret judicium, et fecit iniquitatem. Sed pro Assyriis hoc dicit, ut et destructionem (0918A)hanc et causam attendant: et sic ne quid simile incurrant, caveant. Causa enim destructionis haec est, quia contra cultorem suum, superba exstitit: quia servos missos ad se ad exigendam mercedem coloni occidit, quia ipsum haeredem ejecit et interfecit. Qui tamen ejectus plura possedit: quia ex parte contigit caecitas in Israel, ut plenitudo gentium intraret. Et accipe maceriam ejus vineae, munitionem ejus, scilicet regnum et sacerdotium, et maxime protectionem Dominicam, qua magis quam per aliud aliquid tuti erant: ut quid inquam destruxisti maceriam ejus, et cur vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam? hoc dictum est ad similitudinem. Sicut enim si qua vinea secus viam sit, et maceria ejus diruta sit, a quibuslibet pertranseuntibus vindemiatur: ita vineam illam munitione ejus destructa vindemiaverunt, hoc est, in diversas partes distraxerunt Antiochus et multi alii, tandem vero principes Romani. Praetergredientes autem viam dupliciter potest accipi, scilicet vel veram viam, id est Christum non (0918B)agnoscentes: vel a via vere regnandi deorbitantes, hoc est temporaliter regnantes.

Exterminavit eam aper de sylva. Quasi dicat: Non a quibuslibet praetergredientibus viam vindemiata est, sed ab illis quos ipsi maxime immundos putabant: quia aper exterminavit eam. Nihil enim Judaeis magis immundum vel contrarium quam porcus; aper autem est porcus. Et intellige per aprum Vespasianum gentilem, quia nulla major immunditia quam gentilium, qui creaturam Creatori praeposuerunt. Et est dicere: Aper veniens de sylva, id est, de gentilitate, quae inculta erat; quia nec legem, nec prophetas acceperat, exterminavit, id est, extra terminos suos posuit vineam illam: quia qui non occisi sunt, aut fame perierunt, aut captivi ducti sunt. Et singularis, id est, Titus filius Vespasiani; ferus, id est, crudelis et superbus, depastus est, id est, depastam habuit eam vineam; quia iste maxime despoliavit et vastavit eam. Patre enim Vespasiano Romam regresso, (0918C)iste in obsidione remansit, et tandem civitatem cepit, et funditus evertit.

Deus virtutum. Quasi dicat: si sic agendum erat in paleis, non sic Domine agatur in granis: sed, o Deus virtutum, convertere ad nos, ut sic convertas nos. Et qui prius videbaris despexisse vineam istam in illis carnalibus patribus, respice eam misericordi affectu de coelo coelorum, id est, per hominem Dominicum, scilicet mittendo ei quem missurus es. Et vide, id est, prae oculis illam habe, ut plenarie ejus miserearis. Et ita visita per gratiam tuam vineam istam, tanquam languidam et impotentem, per se surgere. Et perfice eam merito et numero, non institue aliam: quia ibi (quasi dicat) verum semen Abrahae est. Ibi semen illud, in quo benedicentur omnes gentes, id est radix illa in qua insertus oleaster ponatur: perfice eam, dico, quae non habet ex se esse, sed ex te, quia eam plantavit dextera tua. Et ita dico perfice, ut sit fundata super filium hominis, id est, (0918D)Christum. Dicit enim Apostolus: Fundamentum aliud nemo ponere potest, praeter id quod positum est, id est, Christus. Filium hominis dico quem tu specialiter confirmasti inter omnes tibi, id est, ad tuum honorem. Adam quidem in abundantia virtutum posuisti, sed non confirmasti, quia labi potuit.

Incensa igni. Vere perficies eam, quia incensa igni et suffossa peribunt in ea ab increpatione vultus tui. Vultus Dei Patris est ipse Christus, splendor et figura substantiae ejus, ut ait Apostolus. Vere etiam sancti praedicatores, in quibus apparet vultus ejus; hic autem vultus Dei, quid aliud increpat nisi peccata? Per ejus utique increpationem peccata nostra peribunt. Fiunt autem peccata omnia quae sponte committimus, aut malo amore, aut timore malo: sicut e contra omne opus bonum aut fit bono amore, aut bono timore. Ut si aliquis velit nos inducere ad hoc, ut falsum testimonium contra proximum dicamus, aut aliquid tale, promittit nobis multa: quibus si delectamur (0919A)et consentimus, ecce malo amore, id est cupidate prava accensi peccamus. Si autem gratia Dei tunc nos inspiramur, et cogitamus illud quod ipse proposuit nobis, exemplificandum scilicet: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Ecce per hanc Dominicam increpationem effectus mali amoris, id est, peccatum in nobis perit. Tunc ille videns promissa sua contemni, forsitan ad minas se convertit, et minatur nobis non tantum expulsionem, sed ipsam etiam mortem. Quod si tunc territi ei consentiamus, ecce timore malo humiliati peccamus. Si autem tunc gratia divina interius roboremur, et quod ipse exemplandum proposuit, in mente habeamus, scilicet: Nolite timere qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, et resistimus, et non peccamus. Melius est enim ut aliena iniquitas perimat carnem nostram, quam injustitia perimat animam nostram. Et quantumcunque mundus promittit nobis injustis, (0919B)multo plus dabit Deus justis, cum dicit: Venite, benedicti Patris mei, et caetera. Et quantumcunque mundus minatur nobis justis, multo plus minatur nobis Deus injustis, quia dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et hoc est quod dicit: Incensa igni, id est peccata ardore pravae cupiditatis commissa, et suffossa, id est, illa etiam peccata, quae per humiliationem mali timoris committuntur. Et ideo suffossa dicuntur, quia murus qui suffoditur, humiliatur; utraque, inquam, haec genera peccatorum peribunt ab increpatione per vultum tuum facta, o Deus: haec quidem sententia beati est Augustini et aliorum complurium. Cassiodorus vero incensa igni eodem modo accipit, scilicet peccata illa quae ardore mali amoris fiunt, suffossa vero ea peccata vocat, quaecunque per insidias aut per dolum quasi infossa fiunt.

Fiat manus tua. Quando quidem tam utilis est increpatio tua, fiat ergo manus tua, o Domine, id est, semper adhaereat correctio tua super virum constituendum, (0919C)id est, ut constituatur unus vir perfectus, id est, Christus, caput scilicet et corpus. Super virum dico dexterae tuae, id est, in quo apparebit dextera, id est, potentia tua. Et quem virum accipiat, determinat dicens: Et super Filium hominis. Omnes enim portantes imaginem Filii hominis, quasi unus Filius hominis cum ipso sunt. Quem Filium hominis confirmasti quidem principaliter in capite: secundario vero etiam in membris tibi, id est, ad tuum honorem. Vel aliter (quasi dicat): Et ut perficiatur vinea plantata a dextera tua, et ut pereant in ea incensa igni et suffossa; ergo Domine fiat manus tua, id est, protectio tua super virum dexterae tuae, id est, super omnem illum qui hoc virium quod habet exercet in dextera, non in sinistra. Et specialiter, fiat manus tua super Filium hominis, qui est caput eorum. Non enim dedit ei Dominus spiritum ad mensuram. Super Filium hominis dico, quem tu confirmasti tibi, ut supra dictum est.

(0919D)Et non discedimus a te. Fiat manus tua, inquam, super virum dexterae tuae, et super Filium hominis. Et ita nos qui prius discessimus a te, cum te propter aliud colebamus, non amplius discedimus a te, colentes propter te; quia tu nos mortificatos interius in peccatis, vivificabis nos, in spiritualibus donis. Et ideo deinceps nomen tuum tantum, et non aliud invocabimus. Ut autem hoc fiat, Domine Deus virtutum conversus ad nos, converte ad nos, etc.

IN PSALMUM LXXX. In finem pro torcularibus Psalmus ipsi Asaph quinta sabbati. ARGUMENTUM. Reditum populi de Babylone praedicens, omnes ad gratiarum provocat actionem. Torcularia autem titulo praenotavit, quibus vel ipsi afflicti, vel eorum sunt hostes attriti. Aliter vox apostolorum ad Pentecosten. (0920A)Item Arnobius in septuagesimo nono psalmo, Vinea reparatur, et in octuagesimo pro torcularibus agitur: Exsultate Deo, quia resurrexit vinea ejus, surrexit enim, quem exterminavit incredulus populus; ipsum utique exterminavit, qui dixit: Ego sum vitis vera.

EXPLANATIO. Quinta sabbati, est quinta dies a sabbato, quae a gentilibus dies Jovis, a nobis quinta feria vocatur, in qua dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia sub firmamento coeli: mystice significans diversae virtutis viros ex aquis baptismatis esse nascituros. Tituli ergo hujus intentio talis est, ut in finem designet Dominum Christum; pro torcularibus, Ecclesiam persecutionibus examinatam; Asaph, congregationem: quinta sabbati, baptismum. Unde colligitur psalmum in Ecclesia Domini de regenerata congregatione esse locuturum. Hic enim Asaph ad historiam quidem loquitur Judaeis, (0920B)sed melius spiritualiter intelligitur a populo christiano. In prima parte Psalmi loquitur Asaph fidelibus, ut per organa diversa musicorum personent laudes Domino pro perceptis saepe beneficiis. In secunda, verba sunt Domini comminantis ne idola colant, sed ipse solus adoretur, qui remunerare soleat. In tertia Asaph reloquitur, arguens infideles cur fallaces exstiterint, quibus dona Domini sint copiose collata.

COMMENTARIUS. Exsultate Deo adjutori nostro. Titulus est talis: In finem pro torcularibus quinta sabbati, psalmus ipsi Asaph: qui sic exponitur. Haec verba referuntur in finem, quae sunt psalmus cantatus ipsi Asaph, id est Dominicae congregationi pro torcularibus in quinta sabbati. In torculari sunt duo, pondus scilicet, et pressura; et de pressura duo procedunt, oleum scilicet et amurca. Oleum scilicet in apotheca recondendum, et amurca in plateis conculcanda. In (0920C)quinta vero sabbati creavit Deus omnia reptilia aquarum: quia quinta die dixit, Producant aquae omne reptile animarum viventium. Per reptilia autem creata in aquis significantur omnes aqua baptismatis regenerati. Quorum quidem alii digne vivunt sacramento baptismatis, et hi designantur per oleum. Alii vero indigne vivunt sacramento baptismatis; qui per amurcam intelliguntur. Et hi communiter sunt Dominica congregatio, cui propheta psalmum istum cantat pro torcularibus quinta sabbati, id est pro pressura intendenda et appetenda, quia necesse est omnes qui pie volunt vivere in Christo, pati persecutionem. Pressura dico separante res significatas per res creatas in quinta sabbati, hoc est eos ipsos, quibus ista cantantur. Qui enim digne vivunt sacramento baptismatis, non subterfugiunt hic tribulari, quia non solum affliguntur interius, se ipsos abnegantes, sed etiam apud aquam contradictionis, ut psalmus dicit, probantur, id est, exterius affliguntur. (0920D)Qui vero indigne vivunt sacramento baptismatis, illi quidem malunt hic delectari quam tribulari. Et hoc modo per pressuram in praesenti separantur: in futuro vero penitus separabuntur, quando oleum in apothecam Dominicam eliquabitur, amurca vero aeternaliter conculcanda ejicietur. Ecce lumen psalmi audivimus, intremus, audiamus, gaudeamus, timeamus, fugiamus, appetamus: quia haec in psalmo inveniuntur. Alloquitur autem propheta prius oleum, dicens ita:

Exsultate Deo. Quasi dicat: Circa vos sunt qui exsultant mundo deceptori et desertori suo, quidam etiam ventri deo suo: vos autem, o vere dominica congregatio, exsultate Deo, id est, cum omni laetitia aggratulamini Deo, non mundo, Deo, dico, adjutori nostro. Cum dicit adjutori nostro, nec ingratus est gratiae, nec tollit arbitrii libertatem. Jubilate etiam Deo, qui vere Deus est Jacob, posterius nati, id est, populi gratiae. Quasi dicat: quod poteritis explicare (0921A)clamate; quod vero non valetis explicare, jubilate. Jubilus enim tanta mentis laetitia est, quantam non sufficit explicare verbis. Ecce quam manifeste ad pressuram, de qua titulus agit, invitat cum dicit: Exsultate Deo, jubilate Deo. Qui enim vere Deo exsultat, tribulari non detrectat, imo desiderat, ut ad eum cui exsultat, perveniat.

Sumite psalmum. Quasi dicat: Et ut vere exsultetis, et jubiletis Deo, sumite psalmum, et date tympanum. Apostolus quasi reprehendens et dolens dicit in quodam loco: quod nemo communicaverit ei in ratione dati et accepti. Quid autem sit communicare in ratione dati et accepti, alibi aperte exponit dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, nunquid magnum est si vestra carnalia metamus? Utique non similiter, et hic dicitur: Sumite psalmum, et date tympanum, hoc est accipite spiritualia, et date carnalia. Psalmus enim quia de superioribus est, pertinet ad spiritualia; tympanum vero quia de sicco corio fit, significat (0921B)carnalia. Et est dicere: Si avidi estis in spiritualibus suscipiendis, devoti sitis in carnalibus erogantium. Quasi dicat: Accipite vocem nostram, exhortationem nostram; suscipite doctrinam nostram sanctam, et date manus vestras, hoc est, facite bona opera. Quod ideo facere debetis, quia psalterium jucundum est cum cithara, haec sunt duo diversa instrumenta, quia psalterium sonat de superiori, cithara vero de inferiori. Et doctrina verbi Dei desuper est, quia coelestis est. Quare tale est, ac si dicat: Si exspectatis a nobis talia, non sitis pigri ad facienda nostra carnalia, hoc est operibus vestris verbo Dei respondete. Quia psalterium junctum cum cithara, est jucundum, id est, suave melos reddit Deo.

Buccinate in neomenia tuba. Solitus fuit Israeliticus populus festivitatem facere, et tubis buccinare in neomenia, id est, in nova luna. Neon enim interpretatur novum, mene autem luna. Designatur autem per lunam innovatam, nostra mortalis et defectiva (0921C)vita, per gratiam renovata. Et est dicere: Et ut digne Deo exsultetis, buccinate ergo tuba in neomenia, hoc est, apertius et clarius et fiducialius novam vitam praedicate, non timentes strepitum veteris vitae. Et determinat quam neomeniam accipiat dicens: Buccinate in insigni die solemnitatis vestrae. Insignis dies est totum tempus gratiae, quod et solemnitas est summae laetitiae, scilicet dispositionis antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae.

Quia praeceptum in Israel est. Ideo debetis buccinare tuba in neomenia, quia hoc est praeceptum Israel. Sicut enim praeceptum fuit carnali Israel carnaliter, ita spirituali spiritualiter; et si illi, multo magis isti. Et illud praeceptum non est negligendum, quia neglectum est, et judicium Deo Jacob attributum. Nam si negligitur ab aliquo, inde sequitur, ut Deus Jacob judicet, id est, damnet eum. Cum enim carnalis Jacob propter carnale praeceptum neglectum damnabatur, multo magis spiritualis si spirituale (0921D)praeceptum negligat, damnabitur. Et ideo hoc praeceptum est judicium Deo Jacob, sicut etiam omnia alia: quia quicunque per legem peccaverunt, per legem judicabuntur. Et vere ei est judicium, quia ipse de se dicit: Ego in judicium veni in mundum.

Testimonium in Joseph posuit. Hoc ideo addit, ut determinet: quia hic non agit de carnali praecepto, quod illi populo factum est, et dicere: Illud idem praeceptum quod factum est Israel, posuit Dominus ut esset testimonium in Joseph. Testimonium quidem damnationis neglectum, testimonium vero liberationis custoditum. Per Joseph vero qui augmentum interpretatur, intellige priores omnes per fidem adauctos, de quibuscunque, vel quicunque, sive de Judaeis, sive de gentibus. Qui Joseph cum exiret de terra Aegypti, audivit linguam quam non noverat. Sicut enim Apostolus ille de Joseph et aliis fratribus propagatus, postquam de terra Aegypti exivit, et per mare Rubrum transivit, linguam quam non noverat (0922A)audivit, quia legem accepit; ita et iste spiritualis Joseph postquam de terra Aegypti, id est, de tenebris peccatorum transeundo per aquam baptismatis rubricatam sanguine Christi exivit, linguam quam non noverat, id est, novitatis praecepta audivit, ut sciret ubi jam cor habere deberet, scilicet, non in terrenis, sed in coelestibus. Et per illam linguam divertit ille qui testimonium posuit dorsum ejus ab oneribus, hoc est, ipsum quasi multis oneribus sarcina peccatum incurvatum erexit. Et a quibus oneribus cum divertisset, ostendit, dicens: Quia manus ejus servierunt in cophino. Cophinus est vas stercorarium, et ideo per cophinum concupiscentiae carnales intelliguntur. Et est dicere: Manus ejus servierunt in cophino, id est, opera ejus fuerunt in expletione carnalium concupiscentiarum, et carnalium desideriorum. Quod vere servitus erat, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et ab his oneribus, id est, ab his mortuis operibus, liberavit ille eum qui dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, (0922B)et ego reficiam vos. Ipse, dico, dicens ei ita:

In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Recognoscat se quisque conscientia, si devote per mare Rubrum transierit, si cum fide linguam quam non noverat audiverit; attendat tribulationem suam, quia vere tribulatio magna premi peccatorum sarcina, quia conscientia relevata laetatur. Ecce baptizatus es, et conscientia tua quae heri premebatur, hodie gratulatur, et liberatus es in tribulatione. Memento enim tribulationis tuae antequam ad baptismum accederes, quid sollicitudinum in corde gerebas, quid jejuniorum promittebas, quid lacrymarum et orationum internarum, piarum, devotarum exhibebas. Ecce omnes hostes tui occisi sunt, id est, omnia peccata tua deleta sunt. Et hoc modo, quia in tribulatione invocasti me, liberavi te. Et te liberato, exaudivi te in abscondito tempestatis, scilicet, non in tempestate maris, sed cordis. Necesse est autem ut postquam aliquis exauditur in abscondito tempestatis, (0922C)probetur apud aquam contradictionis. Et ideo subdit: Probavi te apud aquam contradictionis; postquam enim credideris, et per mare Rubrum transieris; et exauditus fueris in abscondito tempestatis, et viam Dei carpere coeperis, ecce restat adhuc aqua contradictionis, quia tunc insurgunt multi exagitantes te, multi devocantes te, tunc minis, tunc blanditiis. Sed tu non erubescas praedicare quod potes defendere. Non erubescas etiam inter blasphemos praedicare quod credidisti. Si enim exauditus es in abscondito tempestatis, corde creditur ad justitiam. Si autem probaris apud aquam contradictionis, ore confessio fit ad salutem. Haec autem aqua fere exsiccata est in hoc tempore. Tempore vero sanctorum apostolorum et aliorum institutorum Ecclesiae fluxit abundantissime. Quando enim Samson petebat sibi uxorem ab allophylis, hoc est, Christus sol eorum (quod Samson interpretatur) per praedicatores suos petivit sibi sponsam Ecclesiam de gentibus, tunc (0922D)leo frendens occurrit ei, sed factus est inter manus ejus velut haedus caprarum, id est, tanquam languidus peccator, et in ore ipsius mortui postea mel est inventum, quia princeps gentium prius contradicentes et frementes, postquam conversi sunt, leges et instituta pro Christiano nomine, quod prius impugnabant, protulerunt.

Israel. Quae a principio psalmi huc usque dicta sunt, ad oleum pertinuerunt; quae autem sequuntur magis timenda sunt et cavenda, quia ad amurcam pertinent, audienda tamen sunt. Ut qui videatur se esse oleum gaudeat; qui autem adhuc periclitatur, ne amurca fiat caveat. Et sic continuatur. Oleo quidem dixit: In tribulatione invocasti me, etc. Amurcae vero dicit haec quae sequuntur: Populus meus, audi. Populum suum vocat, non quod obtemperaret jussionibus suis, sed quia initiatus sibi erat sacramento baptismatis, et aliis sacramentis; et quem populum suum accipiat, determinat dicens: Israel (0923A)videns Deum fide, et si non spe, audi me, et contestabor te, id est, cum aliis testem adduco, vel habeo hujus rei, scilicet, quod si audieris me; id est, si obtemperaveris meis praeceptis, et ea intenderis diligenter, deus recens, id est, fabricatus ex tempore deus, non erit in te, id est, in corde tuo, quia cognosces me Verbum Patri coaeternum et consubstantiale. Homo enim recens; Verbum autem erit in principio apud Deum ipsi coaeternum. Et ideo non cogitabis falsum Deum. Si enim falsum Deum cogitaveris, nunquam fictum Deum adorabis. Et hoc est quod sequitur: Neque adorabis Deum alienum.

Referendum est tam ad idola interiora quam ad exteriora. Diversi enim diversos fabricaverunt sibi deos et exterius et interius. Sed quanquam varietas esset in errore, identitas tamen erat in vanitate; quod Samson significavit, quando vulpeculas multas per caudas colligavit, et faces ardentes ipsis caudis religavit, ut comburerent segetes Philistinorum. (0923B)Vulpes sunt haeretici quasi in cavernis, et insidiantes ut vulpes. De his vulpibus in Canticis canticorum dicitur: Capite nobis vulpeculas parvas. Tunc enim vulpecula, id est, haereticus capitur, quando de errore convincitur. Has vulpeculas Samson, qui interpretatur sol eorum, id est, Christus, in cauda colligavit, quia in opinione dissentiunt, in fine tamen consentiunt, id est, in vanitate. Et quanquam sit in errore varietas, in vanitate est identitas. Et ignem adhibuit, id est, errorem, quo alios decipere posset, adjecit. Ut comburerent segetes, id est, opera destruerentur, non amicorum, sed Philistinorum, id est, inimicorum, quos eos concessit ut eos devocarent, et sibi consociarent.

Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Ideo si me audieris, non erit in te deus recens, quia ego sum, id est, quia mihi proprie convenit, non fiet vel erit; sed sum propter aeternum et incommutabilem statum. Cur ergo (quasi dicat) (0923C)vis adorare quod non est? De omni enim recedente Deo potest dici quia non est, quia fuit quando non fuit, et erit quando non erit. Et ideo deum alienum non adorabis, quia ego sum Dominus Deus tuus redemptione, Deus tuus creatione. Et (quasi dicat) quia sum ego super omnia. Sed tamen quid tibi temporaliter praestiti? multum quidem. Quia eduxi te de terra Aegypti. Omnes quotquot credimus, de terra Aegypti, id est, de tenebris ignorantiae educti sumus, et per mare Rubrum transivimus, et linguam quam non noveramus audivimus. Non ergo Deo simus ingrati, nec obliviscamur Deum manentem ut fabricemus recentem. Sequitur:

Dilata os tuum, et adimplebo illud. Quasi dicat: Angustias patitur cor tuum propter falsum Deum, sed quia ego Dominus tuus et Deus sum, dilata ergo os tuum, credendo, amando, praedicando, confitendo; et ego adimplebo illud. Interius os quidem adimplebo fide et dilectione, exterius vero confessione et praedicatione.

(0923D)Et non exaudivit populus. Quasi dicat: Ego quidem sic eos vocavi, sic admonui, et tamen populus meus qui debuit esse meus, non audivit vocem meam, id est, non obtemperavit sanctis jussionibus meis. Ecce quomodo fluit amurca. Et ideo dico non audivit quia non intendit. Quis? cui? Israel mihi. O infelix anima, cur non intendis illi a quo es creata, revocata, a peccatis abluta, et in specie deducta.

Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Ecce congrua, ecce ultio divina. Ipsi, inquam, non audierunt me, et ego rependi eis quod justum fuit, scilicet, dimisi eos secundum desideria cordis eorum, hoc est, traditi sunt in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, quapropter ibunt, id est, cadent et fluent in suis adinventionibus, non stabunt in meis.

Si populus meus audisset me. Nunc quidem quia me non audierunt, dimisi eos. Si autem populus (0924A)meus qui debuit esse audisset me. Et quid sit audire eum exponit dicens: Si Israel ambulasset in viis meis, hoc est, si delectaretur in praeceptis meis, ego humiliassem inimicos eorum et intrinsecus et extrinsecus, pro nihilo reputandos forsitan. Istud forsitan non dubitative ponitur, sed comminative, quantum ad illos qui ostenderunt se dubitare de ejus potentia, per hoc effectum, quia non audierunt vocem ejus, sicut et nos servo rebelli comminando dicimus: Forsitan adhuc apparebit quod ego sim Dominus tuus. Et quod dixit: Humiliassem inimicos eorum, ut evidentius sit, aequipollenter repetit dicens: Et super tribulantes eos misissem manum meam. Tribulantes enim vocat eosdem quos prius inimicos. Misissem autem manum meam super illos, idem est quod humiliassem.

Inimici Domini. Ecce regreditur prophetando, quasi dicat: Dominus quidem ita et ita illi populo locutus est, sermo autem ejus non cepit in eis, quia cum deberent esse amici, facti sunt inimici, pejores exstiterunt (0924B)omnibus aliis inimicis, quia cum alii inimici nihil promiserunt, ipsi mentiti sunt, quia promiserunt, et in cunctis fefellerunt. Melius enim est non promittere, et fallere. Et quia hoc fecerunt, ideo merito tempus eorum erit in saecula. Ellipsis est cum dicit: Tempus eorum. Vult enim intelligi quod tempus damnationis et perditionis eorum erit in saecula, id est, aeternaliter damnabuntur. Habent quidam librorum In saeculo, juxta quod sic dicitur: Quia inimici Domini mentiti sunt ei, ideo tempus eorum, quod ipsi appetunt, id est, delectatio eorum erit mihi in hoc praesenti saeculo. Unde sequitur quia cito in aeternum damnabuntur. Et merito quia ille quem fefellerunt omnem humanitatem et misericordiam eis impendit.

Et cibavit illos ex adipe frumenti. Id est, ex intima medulla frumenti, quia refecit eos mysterio suae Incarnationis, et aliis interioribus doctrinae sanctae mysteriis. Et etiam saturavit eos melle manante de (0924C)petra, petra autem erat Christus. Per mel vero quod pontificatum obtinet dulcedinis intellige cognitionem aeterni Verbi. Et est dicere: Quia usque ad saturitatem, id est, plenarie imbuit eos cognitione etiam Verbi, quae excellit omnem scientiam.