IN PSALMUM LXI. In finem pro Idithun, Psalmus David. ARGUMENTUM. (0801C) Verba Machabaeorum, quando ab Antiocho sacrificare, et profanari cogebantur. Aliter vox Christi de passione.

EXPLANATIO. Idithun interpretatur transiliens, id est, amatores saeculi. Introducitur enim persona militis Christi, qui et mundi desideria reliquerit, et in Domino spe firmissima permanserit. Transilitor iste, quem diximus, vitiorum, videns mundum erroribus miseriisque plenissimum, in primo membro psalmi animam suam Deo profitetur esse subjectam: quia per Filium unigenitum munus salutare suscepit, arguens eos qui solo nomine desiderant se dici christianos. Secunda parte iterum animam suam dicit subditam Domino Patri, quoniam per ejus Verbum salutarem patientiam conquisivit, confirmans plebem confessione fideli, ut toto cordis affectu (0801D)sperare debeat semper in Dominum. Tertio membro errantes populos monet, ut in Domino magis quam in caduca mundi istius felicitate confidant.

COMMENTARIUS. Nonne Deo subjecta erit anima mea. In finem pro Idithun, Psalmus ipsi David. Quid sit in finem, notum est. Idithun autem, juxta Hebraicam interpretationem transiliens eos interpretatur. Quos eos? In imis scilicet remanentes, et haec terrena appetentes. Psalmus vero, id est laus ista attribuitur ipsi David, id est, capiti vel alicui membro digniori. Quod sit dignum ita insistere, ita transilire, sicut ostenditur in hoc Psalmo. Transiliens enim iste qui hic loquitur, jam quosdam transilivit, quos desuper despicit. Videamus ergo quousque et quos transilierit, et in quo positus sit, id est, sub quo adhuc sit quosdam quasi transiliverit. De spirituali enim quodam et securo loco intuetur, haec ima respiciens ea non ut (0802A)cadat, sed ut pigros quo sequantur commoveant: et locum quo jam transiliendo pervenit, commendat. Ita enim super aliquos est, ut sit etiam sub aliquo. Unde primum voluit nobis insinuare sub quo sit tutus, ne quod transilivit superbiae sit, sed profectus. In quodam ergo securo loco positus sic dicit: Nonne Deo subjecta est anima mea? Transiliens iste fortasse in Evangelio audiverat: Qui se exaltat, humiliabitur, et e converso. Et ideo timidus ne transiliendo superbiret, alloquitur cives quosdam quos patitur. Duae enim sunt civitates, sicut et duo principes: Babylonia scilicet, et Jerosolyma; harum cives confligunt semper inter se: illi de vanitate, isti de veritate: illi de injustitia, isti de justitia. Et prior fuit Babylonia tempore etsi non dignitate, quia ut ait Apostolus: Non prius quod spirituale est, sed quod animale. Et incepit Achan, qui civitatem eo in loco ubi civitas prius non fuit, aedificavit. Jerosolyma vero Jebuz. Jebuz eorum civitas destructa fuit, et reaedificata est: quia nemo pius nisi ex impio, (0802B)nemo justus nisi ex injusto. Sunt autem duae civitates contrariae in praesenti permixtae, dum grana premuntur a paleis. Quod transiliens iste qui loquitur hic attendens, Babyloniae cives quos patitur, alloquitur. Quasi dicat: Vos insultando impedimenta paratis, vos persequendo dejicere vultis, vos decipiendo seducere quaeritis, vos adulando laqueos nectitis: sed nunquam ita memini super quos sim, ut oblitus sim sub quo sim. Nonne anima mea subjecta est Deo? Certe quantumcunque transcendam, quantumcunque transiliam, nunquam contra Deum ero, sed sub Deo: nihil mihi, sed sibi totum attribuendo. Securus enim transiliam caetera, si sub illo me contineo, qui est super omnia. Et merito anima mea subjacet Deo, quia ab ipso est salutare meum: id est justificatio mea. Nam et ipse Deus meus, vere ab ipso est salutare mihi: quia ipse est creans me, et recreans me. Nam ipse Deus meus, quia fecit cum non essem ut essem: et est salutaris meus, quia fecit ut (0802C)justus essem. Susceptor, id est, defensor meus contra irruentes et persequentes, et ideo non movebor amplius. Motus enim fui in Adam, motus fui in me ipso: sed jam (jam) quasi dicat, ab ipso ita confirmatus sum, quod amplius non movebor. Quod de gravi motu, ut de criminalibus intelligendum est. Et hoc est idem quod alibi dictum est: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ubi enim dixit: Nonne anima Deo subjecta est, superbiam removit a se; hic vero cum dicit: Non movebor amplius, idem est ac si dicat: Manus peccatoris non moveat me. Quousque irruitis in hominem, quandoquidem ipse est salutaris meus, et susceptor meus? Quousque ergo vos, cives Babyloniae, irruitis insultando, persequendo, adulando in me hominem, id est, in me infirmum et fragilem? Certe usque quo potestis irruere in hominem, quia vos universi interficitis. Hic alloquitur universaliter cives Babyloniae dispersos, diffusos, permistos; et tam eos qui forinsecus (0802D)sunt, sicut spinae in sepibus, quam eos qui intus sunt, sicut zizania inter grana. Quasi dicat: Quotquot estis separati vel permisti omnes, nunc estis tolerandi, quandoque vero separandi, quia vos universi interficitis tantum corpus quod est exterius, non quod est interius. Irruitis, inquam, instatis mihi enti tanquam parieti inclinato, id est, facile vincibili vestra reputatione, sicut facilis est ad subruendum paries inclinatus; et enti tanquam maceriae depulsae, id est, non bene fundato in fide, et firmiter radicato in charitate. Vel aliter: Vos universi interficitis vos ipsos in me hominem irruendo, vos dico comparabiles, quia in innocentem irruitis parieti tanquam inclinato, et maceriae tanquam depulsae, quia sicut parieti inclinato et maceriae depulsae vicinus est lapsus, ita vos, quia innocentem opprimitis, vicinos vos facitis lapsui.

Verumtamen pretium meum cogitaverunt. Ego quidem sic eos admonui, sed tamen ipsi et si non dixerunt, (0803A)quidam saltem cogitaverunt a me repellere pretium meum, id est, ad impatientiam me incitare voluerunt; quae, ut ait Apostolus, necessaria est, ut reportemus promissionem; et sic privare me pretio meo et remuneratione patientiae voluerunt. Et tamen ego cucurri per divina praecepta sine aliquo impedimento implens ea, et hoc feci in siti, id est, sitiendo ut exemplo meo illos dirigerem, et in corpus meum trajicerem. Dicit beatus Augustinus quia nos quando sitimus, liquorem qui extra est per spiritum in corpus suum trajiciunt. Quod Moyses significavit, qui iratus caput vituli conflatilis in ignem misit, et deinde comminuit, et aqua conspersit, et populo ad bibendum dedit. Per Moysen namque Deus Pater intelligitur, qui quasi iratus populum malorum, qui caput vituli significatur, per ignem tribulationis plerumque, et per timorem futuri ignis admonet, et verba praedicationis comminuit. Et per aquam baptismatis populo bibendum tribuit, id est, (0803B)in corpus fidelium trajicit, et sic sitim ejus restinguit. Hanc quoque sitim mulier illa Samaritana, quae prior Dominum sensit sitientem, et Dominus bibit eam credentem. Nunc ad litteram redeamus. Ego quidem sitiebam illorum salvationem, ipsi vero ore suo mihi benedicebant, et corde maledicebant. Non solum enim hi qui gerunt fidei sacramenta, et oderunt divina praecepta, sed etiam Judaei vel pagani fidelibus ore benedicunt, quibus tamen corde contradicunt.

Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. Ipsi quidem instant mihi tanquam parieti inclinato, id est, facile vincibili, et interficere me volunt, et pretium meum repellere cogitant, et cum ore benedicunt, corde maledicunt; sed tamen tu, anima mea, esto subdita Deo, ut a vera obedientia et patientia non recedas. Et merito debes ei esse subjecta, quoniam patientia mea ab ipso, si inter tribulationes et persecutiones patiens esse queo. Hoc non est ex me, sed ab eo. Et vere (0803C)ab ipso, quia ipse Deus meus, creans me, et Salvator meus recreans me; adjutor meus contra impugnantes et persequentes, perducens me illuc, id est, in coelestem Jerusalem, unde amplius non emigrabo. Et vere est Salvator meus, quia in Deo est salutare meum, id est, omnis justificatio et salvatio mea nunc, et ipse tandem erit gloria, qui ab ipso glorificabor resurrectione, immortalitate et impassibilitate. Interim autem quid? Certe interim est Deus auxilii, id est, praebet mihi auxilium contra manifestas oppugnationes eorum qui foris sunt, et contra subdolas locutiones falsorum fratrum. Et ideo merito omnis mea spes est in ipso, qui est Deus.

Sperate in eo. Ecce transiliens iste, qui hic loquitur, exsequitur quod in titulo dictum est, scilicet, alios ut eum sequantur, et exemplo ejus transiliant, admonet dicens: Quia ego Idithun spiritus in Deo, omnis congregatio populi, id est, omnes vos, qui vero populo vultis aggregari, sperate in eo, id est, (0803D)imitemini me, ut exemplo meo speretis in Deo; et effundite corda vestra coram illo, id est, evacuate corda vestra unde sunt plena, id est, nequitia, ut impleantur unde sunt vacua, id est, justitia. Vel effundite coram illo, scilicet, confitendo peccata, quae in cordibus vestris erant absconsa, deprecando et sperando, et merito debetis in eo sperare, et coram illo effundere cor, quia ipse cum sit Deus, est adjutor noster contra impugnantes et tribulantes, perducens nos in aeternum, id est, in aeternam gloriam.

Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Ego quidem omnes de salute sua sic admonui, sed tanquam ad quosdam nihil profeci, quia sunt vani, id est, terrenis, quae vanitas sunt, dediti, et sunt mendaces, scilicet, beatitudinem veram promittentes sibi in vanitate ubi nulla beatitudo est; et hoc ideo, quia filii hominum sunt, id est, imitatores (0804A)veterum parentum sunt. Et ponit unam fraudem eorum pro caeteris, dicens: In stateris, subauditur agentes, ut alios decipiant; sed nihil eis hoc prodest, imo obest, quia ipsi decipiuntur, de hac vanitate tendentes in idipsum, id est, in illam vanitatem, quae semper est ipsa, id est, manens, id est, deducuntur per hanc vanitatem in aeternas poenas; quae non ideo dicuntur vanitas, quia vere malos puniant, sed quantum ad remunerationem bonorum. Et quia quidquid a vero esse separatum est, illud merito quasi nihil est. Vel aliter: Filii hominum sunt vani, quia inhaerentes vanis, et sunt mendaces in stateris, scilicet, quia in trutina se cum aliis ponunt et compensant, et mendaciter aliis se praeferunt, volentes statuere justitiam suam, velut ille Pharisaeus fecit, qui dixit: Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut caeteri hominum, et caetera. Et hoc ideo faciunt, ut per hoc decipiant alios, et per hoc augeant iniquitatem suam. Simulata enim aequitas, duplex est iniquitas. Ipsi, dico, qui quanquam de (0804B)varietate opinionum sunt in diverso, tamen de vanitate omnes tendunt in idipsum. Quasi dicat: Quanquam multiplices sunt errores, tamen in hoc conveniunt, quod omnes ad vanitates intendunt.

Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere. Vos, inquam, filii hominum, hactenus vani fuistis, et mendaces, amodo autem nolite sperare in iniquitate. Potest quoque hoc referri ad bonos, quos prius admonuit, dicens: Sperate in eo, et reliqua. Quasi dicat: Filii quidem hominum sunt vani et mendaces, vos autem qui verus vultis esse populus, nolite sperare in iniquitate. Possumus autem iniquitatem vel hic universaliter accipere pro omni iniquitate, vel tantummodo in ambitione pecuniae. Quia alibi dictum est: Omnis dives aut iniquus, aut haeres iniqui. Et dividit illos quos insimul hic accipit, in duas partes, scilicet, in pauperes et divites. Et prius ponit de pauperibus, dicens ita: Vos pauperes nolite concupiscere (0804C)rapinas, id est, injustas alienarum rerum subreptiones. Damnosum enim lucrum est, ut acquiras pecuniam, et perdas innocentiam. Namque quid rapias vides, a quo vero rapiaris non vides. Noli ergo rapere propter paupertatem tuam, quia qui fecit te, pascet te. Si enim pascit te latronem, pascit te innocentem. Si pascit te damnandum, multo magis pascit te liberandum. Nolite ergo vos pauperes concupiscere rapinas, et si divitiae affluant, id est, si divites estis, nolite divitiis cor apponere; quod illi faciunt, qui malunt eas recondere, quam pauperibus erogare, et dum eas custodiunt, ipsi interius a vera ratione et intellectu diffluunt. Et quidquid praeter solam necessitatem retinuerunt, totum pauperibus rapuerunt. Unde Apostolus ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi non sublime sapere, nec sapere in incerto divitiarum, et reliqua.

Semel locutus est Deus. Ideo dico ut nec pauperes rapiant, nec divites divitiis cor apponant, quia tu, (0804D)Domine, et damnabis malos, et remunerabis bonos. Quod est ubi dicit: Quia tu reddes unicuique secundum opera sua, his quidem praemia, illis supplicia. Et praecedit utriusque probatio. Quasi dicat: Vere damnabis malos, quia tibi, Domine, est potestas puniendi tam majores quam minores. Et vere remunerabis bonos, quia tibi est misericordia. Potestatem itaque timeamus, misericordiam amemus; nec sic de misericordia praesumamus, ut potestatem contemnamus; neque sic potestatem timeamus, ut de misericordia desperemus, quia utrumque est in Deo, et misericordia et potestas. Potestate quidem humiliat superbos, misericordia exaltat humiles. Quod autem utrumque in Deo sit, Apostolus insinuat dicens: Quod si Deus volens ostendere iram suam, et demonstrare potentiam suam, tulit in multa patientia vasa irae, quae destinata sunt in perditionem. Ecce potestas. Sequitur misericordia, scilicet, ut divitias gratiae suae manifestaret in vasis misericordiae. Nunc ad (0805A)litteram redeamus. Tibi, inquam, Domine, est potestas et misericordia. Et haec duo audivi, id est, intellexi, quia Deus semel locutus est. Hic movet Augustinus quaestionem dicens: Mirum videtur quod dicit Deum locutum esse semel, et istum duo audivisse. Non autem adeo mirum esset, si diceret et eum semel locutum, et se unum audivisse. Sed tamen adhuc bene non esset, quia Deus et multoties et multis modis locutus est. Locutus est enim Adae, dicens ei: Adam, ubi es? Cain quoque dixit; Ubi est Abel frater tuus? Locutus quoque est Abraham, Isaac et Jacob, et omnibus prophetis; novissime autem locutus est in Filio suo. Sed quanquam multipliciter per subjectam creaturam sit locutus, tamen apud se tantum semel locutus est, id est, unum Verbum tantum genuit de se, per quod facta sunt omnia, et in quo simul sunt omnia, in quo praescivit quid facturus erat in creatura. Non enim nescivit quod fecit, in quo semel omnia disposuit, (0805B)quae diversis temporibus diversa distribuit. Usque ad hoc verbum intelligendum dicit hic se transcendisse, et ibi multa audivit, de quibus duo haec quidem, mali, scilicet, damnabuntur, boni vero remunerabuntur, quae maxime necessaria praevidit, nobis proponit. Potest quoque psalmus iste legi in voce capitis persecutores suos Judaeos ita alloquentis, quasi dicat: Quid me quaeritis interficere hominem qui vera locutus sum vobis? nonne anima mea potius erit subjecta Deo in obedientia persistendo quam vobis? Erit utique. Et merito, quia salutare meum, id est, resurrectio mea est ab ipso. Et vere ab ipso est, quia ipse est et Deus meus creans me, et salutaris meus, quia me hominem per Verbum suum assumpsit, et immunem a peccato fecit; et est susceptor meus vel de sepulcro, vel contra irruentes et impugnantes; et ideo semel motus per mortem, et suscitatus, non movebor amplius. Semel enim resurrexit Christus, in aeternum victurus. Vel aliter: (0805C)Motus quidem fuit in Adam quantum ad massam, sed non amplius movebor, id est, non etiam movebor, quantum ad personam. Naturaliter enim, id est, quantum ad communem naturam, motus est Christus in Adam; sed non est motus personaliter, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Quousque irruitis in hominem? quando quidem Deus salutaris meus est, et susceptor meus; quare ergo quaeritis me interficere? Nam irruitis in me, quem reputatis solum esse hominem; et quousque irruitis? Certe quousque potestis, quia vos universi interficitis me exterius, non interius; vos, dico, irruentes mihi enti tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae, id est, mihi prono ad mortem, et sponte venienti ad passionem, juxta illud: Voluntarie sacrificabo tibi; vel aliter: Vos universi interficitis me, vos, dico, irruentes mihi enti tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae, quia sicut aliquis qui in parietem jam inclinatum maceriem depulsam irrueret opprimeretur, ita quod vos in me (0805D)qui in ruinam multorum positus sum in Israel irruitis, ad vestram est oppressionem et damnationem. Vel aliter: Vos universi interficitis vos ipsos; irruendo in me pro loco et gente, quia estis in hoc mihi comparabiles parieti tanquam inclinato, quia sicut parieti inclinato propinquus imminet lapsus, ita per mortem meam, per quam putatis locum et gentem retinere, vicinus vobis imminet casus de eodem loco et gente, et etiam comparabiles estis maceriae depulsae, id est, fragili muro, qui sine cemento est, quia gluten charitatis et affectionis non habetis.

Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Ego quidem eos de salute sua sic admonui, sed tamen ipsi etsi non dixerunt, saltem cogitaverunt repellere pretium meum, id est, ad inobedientiam me suscitare, et sic pretium ipsius obedientiae, id est, gloriam resurrectionis, mihi auferre; (0806A)ego vero cucurri, quia nulla saecularis illecebra me detinuit; et hoc in siti, id est, sitiendo illorum salutem, ut prius; caetera non mutantur, nisi ubi dicit: Quoniam ab ipso est patientia mea. Quod tale est quasi dicat: Ideo merito, anima, Deo debes esse subjecta, quoniam patientia mea, id est, tribulatio, quam patior, est ab ipso, id est, ab ipsius dispositione, non ab istorum infestatione; praeterea quod inferius dicitur: Sperate in Domino omnis congregatio populi, ad solos Judaeos, in hac lectione referendum est.

IN PSALMUM LXII Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae. ARGUMENTUM. Ex persona eorum canitur, qui meritis eminentiores in Babylone degebant.

EXPLANATIO. Psalmus et David frequenter indicant Dominum (0806B)Christum, frequenter Ecclesiam, quia Christus in membris suis est, et membra in suo capite continentur; quapropter Ecclesiae quae in hoc psalmo locutura est merito praeposita sunt verba, quae significant Dominum Salvatorem. Haec igitur in deserto Idumaeae, hoc est, in hujus saeculi ariditate habitat, ubi sitit et desiderat Christum. Unde et Idumaea, in qua David exsultabat, terrena interpretatur. In prima parte psalmi Ecclesia desiderat Domini virtutem, optans omnium bonorum pinguedine repleri, ut ejus digna possit laudibus inveniri. In secunda gratias agit, quia sub velamine alarum Domini mundi procellas evaserit, inimicisque suis in inferiora terrae damnandis, Regem Christum in Deo Patre cum sanctis praedicat esse laetaturum.

COMMENTARIUS. Deus, Deus, ad te de luce vigilo. Psalmus ipsi David, cum esset in deserto Idumaeae. Legitur in historia quod David cum persequeretur eum Saul, venit (0806C)ad Idumaeos, et ibi aliquantulum latuit. Idumaei autem populi sunt, quorum regio est Idumaea, quae interpretatur terrena, vel sanguinea. Et significat praesentem vitam, quae per se desertum est, quia, quantum in se est, nullum locum habitationis habet; et invia est, quia si non veritatis via per se est; et inaquosa est, quia in se vera caret refectione. In qua necesse est ut patiamur multas tentationes, tribulationes et persecutiones. Et ideo dum in ea sumus, semper sitire et esurire debemus, quia si senseris te hic sitientem, tandem senties te bibentem. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam vere tandem saturabuntur. In hoc autem deserto Dominus noster Jesus Christus positus, quidquid per se erat desertum et invium habitabile fecit et pervium, et imbre spirituali respersit quod erat inaquosum; docet et admonet nos quanta intentione, quanto ardore et desiderio in praesenti defectu suspirare debeamus illuc pervenire, ubi (0806D)nulla miseria erit, nec ullus defectus, et dicit ita: Deus Pater qui, cum sis Deus omnium per naturam, Deus meus et meorum specialiter es per gratiam, ego vigilo non propter aliquod terrenum commodum, sed ut perveniam ad te, ubi nullus est defectus. Et hoc non ex me habeo, sed de luce, id est, de tua illuminatione. Nota quod dicat Vigilo. Vigilare enim nihil aliud est quam non dormire. Duae autem sunt dormitiones, somnus, scilicet, corporis, et somnus animae. Quarum altera salubris est, altera mortalis. Somnus enim corporis salubris est et necessarius est, quia nisi membra corporis somno corporis reficiantur, nequaquam diu possent sustinere animum vigilantem, et actionibus suis intendentem. Somnus vero animae mortalis est, quia somnus animae oblivio Dei est. Ab hoc somno excitat nos Apostolus dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Ipse quoque Dominus noster Christus exemplo suo nos admonet (0807A)hic, ut mores nostri et vita nostra ad Deum vigilent, ut alii dormientes per vigilias nostras excitentur, et nobiscum vigilent et dicant: Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Quod autem ponit de luce, ad instructionem nostram facit, scilicet, ut per hoc doceat quod nihil debeamus nobis attribuere, cum ipse Dominicus homo quod vigilat, non sibi, sed Domino attribuat.

Sitivit in te anima mea. Vere vigilo ad te, tam anima quam et corpore. Nam anima mea attendens defectum quem patitur, sitivit, id est, sitim et magnum desiderium habuit, ut per te, qui via es, ad te esset in te, quia patria es, in qua nullus defectus est; et etiam caro mea quam multipliciter sitivit, id est, propter multiplicem defectum suum, multiplex desiderium habuit. Plures enim defectus sunt carnis quam animae; et ideo Quam multipliciter, quantum ad carnem apposuit; nec ideo dicit carnem sitivisse, quod caro sitiret vel anima per se, sed quia hoc (0807B)quod ipse defectum utriusque attendit, causa fuit quare sitivit. Sitivit, inquam, caro mea, et non cuilibet, sed tibi. Quasi dicat: Sitiunt alii haereditatem, possessionem, vel uxorem, pecuniam et similia; caro vero mea, vel anima, non sitivit nisi te, in quo vera refectio est. Promissa enim aeterna beatitudo animae est, in qua nullum sentit esse defectum, et ideo semper suspirat ad illam; carni vero resurrectio, immortalitas et impassibilitas sunt promissa, et ideo merito quoque caro sitit ad ista.

In terra deserta, invia et inaquosa sic, et in sancto apparui, ut viderem virtutem tuam. Quasi dicat: Ubi positus sitivi tantopere? Ibi scilicet, ubi necessario sitiendum est, quia in terra, id est, in hac terrena vita, quae per se erat deserta, id est, sine omni vera habitatione, quousque Deus Pater misit in eam veros habitatores, et consortes, id est, sanctos viros, qui eam excolerent; et invia erat, quousque via, id est, Christus desuper ei missa est; et inaquosa erat, id est, omni vera refectione carebat, sed per (0807C)ministros Spiritu sancto repletos aqua refectionis verae, id est, spirituali doctrina perfusa est. In hac, inquam, terra positus sitivi, et in hoc sancto desiderio meo, id est, in hac siti mea, apparui tibi, sic ut viderem virtutem tuam, id est, ita me praeparavi, quod fui dignus apparere tibi per hoc, quia vidi, id est, cognovi tuam virtutem, hanc scilicet, quod sic sitirem esse tuam, non meam, et in hoc gloriam esse tuam, non meam, id est, te glorificandum esse, non me.

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Ideo merito ad te sitivi, quoniam cum multa sint genera vivendi, quae diversi diversa sibi eligunt, ut hic mercandi, ille militandi, hic agrum colendi, et similia, tamen misericordia tua illud institutum vivendi, quod tu nobis dedisti, non per merita nostra, sed per solam misericordiam tuam, qui nulla merita invenisti in nobis quae coronares, sed delicta quae condonares, quae (0807D)delicta si punires, victus esses, sed hoc pertinuit ad tuam misericordiam, et maluisti peccatores justificare, quam punire, et de impio pium facere; illud, inquam, institutum vivendi melius, et non parum, sed ita ut sit super vitas, id est, longe excedat omnia alia genera vivendi; et ideo labia mea, id est, meorum, in futuro laudabunt te vera laudatione. Quasi dicat: Quod laudabo te habeo ex te, non enim laudarent te labia mea, nisi praecederet misericordia tua.

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Laudabo, inquam, te in futuro, et etiam in praesenti benedicam te in vita mea, scilicet, quam tu dedisti mihi. Nunquam ego elegi sic, id est, ut misericordiam tuam semper attendam, non merita mea. Et levabo, id est, exaltabo manus meas in oratione et bona operatione, non propter gloriam meam, sed in nomine tuo glorificando, scilicet, ut alii videntes bona opera glorificent nomen tuum. Quid autem (0808A)oraturus, aut quid accepturus? Hoc scilicet, ut anima mea, id est, meorum, repleatur, sicut adipe et pinguedine. Adeps proprie est pinguedo illa quae circumdat intestina, per quam quia interior est, designatur bona conscientia; pinguedo vero quae in membris exterius est, et ideo per pinguedinem significantur virtutes et bona opera. Non enim orat iste pro corporali pinguedine, sed pro interiori, scilicet, pro spirituali gratiae abundantia, sine qua cito in bonis operibus deficit anima; vel forte rogat pro futura pinguedine illa, id est, pro futura gloria in qua omnis nostra peribit indigentia, quia praesens habebimus quidquid boni desiderabimus. Rogo, inquam, ut repleatur anima mea pinguedine et sic os meum, id est, os meorum in futuro laudabit te labiis exsultationis, id est, labiis exaltativis. Nunc enim vera non est exsultatio, quia labimur in peccatis, et ex casu tristamur; gemitus et orationes fundimus; postquam autem omnis nostra peribit miseria, nec (0808B)erit oratio, tunc demum sola manebit vere laudis exsultatio.

Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Ideo tandem vere laudabo te, quia nunc meditabor in te, id est, omnis intentio mea erit in te in matutinis, id est, bonis operibus; per matutinum enim opera designantur, quia qui seduli sunt ad operandum, in matutino ad opus surgunt. Item quia in matutino lux incipit apparere, per matutinum opera lucis, id est, bona opera intelliguntur. Qui enim male agit, odit lucem; qui vero ambulat in luce, non offendit, quia non male agit; et est praemissa probatio. Quasi dicat: Si semper memor fui tui, etiam super stratum meum, id est, in tempore destinato quieti, quando minus videbaris mihi necessarius, tunc vere in matutinis, id est, in labore, quo maxime tui indigeo, meditabor in te, id est, tui memor ero, quod est a minori. Potest etiam per matutinum, quod tempus est laboris, adversitas designari; per stratum vero, (0808C)in quo quiescitur, prosperitas; et bene necessarium est quod si memor fuit ejus in prosperitate, memor etiam sit in adversitate. Potest et aliter dici, ut sit ostensio a pari. Quasi dicat: Vere tandem os meum laudabit te, quia in matutinis, id est, in resurrectione, quandocunque erit suum matutinum, quia resurrectio mortuorum differt sicut stella a stella differt. Et ideo dicit, In matutinis pluraliter. Tunc, inquam, meditabor in te, id est, omnis intentio mea erit in laude tua. Et hoc ideo, quia prius fui memor tui, ita ut essem super stratum meum, id est, carni et sanguini non acquiescerem, sed infirmitatem carnis meae ad servitutem tuam compellerem. Et merito tunc meditabor ego, id est, meditabuntur mei in te, quia sine te nihil possumus facere. Namque tu prius ad id promerendum fuisti adjutor meus, id est, meorum, et semper eris mihi adjutor, quia exsultabo, id est, exsultabunt mei in velamento alarum tuarum, id est, in tua protectione, ut ad solam dicatur similitudinem. (0808D)Vel etiam per alas ejus dilectionem Dei et proximi possumus accipere, vel utrumque Testamentum, vel misericordiam et veritatem, vel minas et promissiones; et quia exsultabo in te, ideo merito anima mea et meorum adhaesit tibi, id est, agglutinata est tibi vinculo charitatis, ita tamen, ut sit post te, id est, velit te sequi, non praecedere. In qua adhaesione necesse est ut multa patiar mala. Sed quae cura? Nulla scilicet, quia dextera tua suscepit me et meos, ad defendendum contra inimicos. Ipsi vero non cessaverunt, sed quaesierunt animam meam et meorum, non ad imitandum, sed ad perdendum; et hoc in vanum, quia potius in hoc sibi nocuerunt quam profecerunt. Quod maxime tamen ad caput referendum est, cujus animam Judaei vere in vanum perdere quaesierunt, quia per mortem ejus, per quam se regnum retinere putabant, potius perdiderunt. Et ideo (quasi dicat) animam meam quaesierunt, quia introibunt in inferiora terrae, id est, locum et gentem (0809A)sibi praetulerunt, et cupiditate terram introierunt, sed longe melius est super terram ambulare, et ipsam conculcare, id est terrena despicere, quam cupiditate super terram ire, quia quisquis perniciose et contra salutem suam terrena appetit, terram sibi superponit, et in terrae interiora quasi in cryptam quamdam tenebrosam subit. Introibunt, inquam, cupiditate loci et gentis terram, sed quid prodest eis? Nihil, scilicet, quia tradentur in manus gladii, id est, in potestatem Romanorum gladiatorum, Titi, scilicet, et Vespasiani, qui eos de loco et gente depellent; et hoc ideo, quia erunt partes quasi species quaedam vulpium, quia associabantur dolose agentibus. Per vulpem enim, quia astutissimum animal est, dolositas designatur. Unde in Evangelio de quibusdam dictum est: Vulpes foveas habent, volucres coeli nidum; Filius autem hominis, id est, daemones nidos habent in vobis, et ideo Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Vel aliter: Tradentur in manus gladii, id est, occidentur; (0809B)et qui non occidentur erunt partes vulpium, id est, in partem et possessionem vulpibus, id est, principibus, a quibus in captivitatem ducantur, dabuntur, quod ita factum est. Undecies enim centena millia in captivitatem ducti sunt, totidem quoque fame perierunt, totidemque interfecti sunt. Et designantur per vulpes terreni principes, qui maxime dolis respublicas augere solent. Unde et Dominus de Herode dicit in Evangelio: Dicite vulpi illi, quia non apprehendet prophetiam extra Jerusalem.

Rex vero laetabitur in Deo, laetabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua. Inimici quidem Judaei damnabuntur, rex vero laetabitur; id est, ego absolute rex, quem ipsi contempserunt, et regem vulpem, id est, Caesarem elegerunt, laetabor in Domino per resurrectionem. Et non solum rex laetabitur, sed et omnes qui jurant, id est qui confirmant se in eo esse, et vivere, laudabuntur tandem et laetabuntur, vel e converso. Magna (0809C)enim laudatio cum dicetur eis: Venite, benedicti Patris mei. Et item: Euge, serve bone et fidelis. Et qui laudabuntur, pauci non erunt, quia os omnium loquentium iniqua, id est, contradicentium veritati tandem obstruetur, et jam obstructum est, quia pauci nunc sunt contradictores. Nam et Judaei qui, dum agnus occidebatur, clamaverunt, postquam leo fortis surrexit, obticuerunt. Sciendum quia potest etiam psalmus iste totus legi in voce uniuscujusque perfectioris membri in corpore. Parva tamen differentia est, quia quae de capite diximus, eadem et eodem fere modo cuique perfectiori conveniunt, aliis in exemplo se ponenti et sic dicenti: Deus Pater, Deus omnium per naturam, meus et meorum consortium specialiter per gratiam, ego vigilo ad te de luce, id est, sedulo. De luce enim prima surgunt, qui seduli sunt in operibus. Vel aliter: Vigilo quidem ad te, et hoc non ex me est, sed de luce, id est, de tua illuminatione, et est quasi dicat: Sicut (0809D)multi orto jam sole dormiunt corporaliter, et nesciunt adesse solem, quia non illuminantur a sole, ita etiam multi Christo vero sole jam orto, et ubique praedicato adhuc dormiunt, nec ipsum adesse sentiunt, quia lumen interius nondum perceperunt. Ego vero, o Deus, vigilo ad te de luce, id est, quia interius percepi tuam lucem. Et ostendit quomodo vigilo, sicut et prius dicens: Sitivit in te anima mea, et caetera. Nec aliquid mutatur usque dum dicit: Sic in sancto apparui tibi, quod est dicere: Sitivi quidem ad te, et in hoc in sancto desiderio meo sic apparui tibi, id est, innotui, ut et tu innotesceres mihi, scilicet, ut in sancto tuo, id est Christo, viderem, id est, intelligerem non solum hominem, sed etiam tuam virtutem, id est omnipotentiam Verbi tui, et gloriam tuam, id est salvationem humani generis, per eum factam, quae est gloria tua, quia sicut de impiis pios, de servis liberos, de damnatis fecisti in regnum assumptos; multi enim parum putant esse Filium Dei (0810A)inter homines apparuisse, quia in eo solum intelligunt hominem, non divinam virtutem. Item ubi dicit: Et in nomine tuo, et caetera, haec tantilla est mutatio. Quasi diceret: Sicut tu levasti manus tuas in cruce, sic ego levabo manus meas in oratione et opere pro glorificando tuo nomine. Rursus quod in versu penultimo dicitur: Introibunt in inferiora terrae dicens, in hac quoque lectione, quantum ad cupiditatem, et tradentur in manus gladii; non quod exterius, sed interius occidantur; et hoc ideo, quia partes vulpium, id est, dolose agentes erunt. Rex vero, id est, ille, qui ita se reget, ut talibus non conformetur, laetabitur in Deo propter liberationem, et etiam omnes qui jurant, se vivere in eo rege, id est imitatores ejus, laetabuntur et laudabuntur, et non pauci erunt, sed multi, quia os obstructum est.

IN PSALMUM LXIII. In finem psalmus David. ARGUMENTUM. (0810B) De seipso David cecinit cum Saulis persecutionibus laboraret. Aliter vox martyrum Christi.

EXPLANATIO. Tituli hujus verba Christum significant, qui per totum psalmum de sua est passione locuturus. Prima positione Dominus orat, ut a populi Judaici timore liberetur, docens illos defecisse in insidiis, se autem resurrexisse ad gloriam. Secunda saevitiam deridet Judaeorum, quia magis ipsi conturbati sunt de sceleribus suis, quando, resurgente Domino, ejus est annuntiata fortitudo. Tunc enim laetitia justorum, et rectae fidei virtus apparuit.

COMMENTARIUS Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor. In finem ipsi David, hoc est, haec verba referuntur non ad historiam, sed in finem, attributa ipsi David, vel capiti, quia commendatur nobis in hoc psalmo per vocem ipsius capitis, maxime passio ejus, et etiam (0810C)sanctorum martyrum, qui nequaquam fortes esse possent, nisi imitando eum, id est, Christum qui prior fortis apparuit, et prior passus est. Neque talia sustinerent in passione qualia ipse passus, nisi talia sperarent in resurrectione qualia ipse demonstravit in se. Audiamus ergo vocem ejus notissimam, quia hic etiam non tantum loquitur de se, sed etiam de membris suis. Et est intentio ejus in hoc psalmo commendare nobis passionem suam, ut in eo videamus et laborem nostrum et mercedem nostram. Laborem quidem in passione, mercedem vero in resurrectione; nec in labore deficiamus, ut ad mercedem perveniamus. Et dicit ita: Deus Pater, exaudi orationem meam pro meis a me factam, ut des eis constantiam et perseverantiam in tribulatione cum deprecor, id est, quia valde pro eis precor. Haec enim fuit validissima precatio, quando seipsum Deo Patri pro nobis obtulit, in quo vere mortem nostram excusavit, et vulnera nostra sanavit, et ut pro nobis (0810D)exaudiretur fecit. Et quia deprecor, ideo eripe animam meam a timore inimici. Non rogat animam suorum eripi ab inimicis, ne occidantur, quia multi occisi sunt, sed rogat eripi a timore inimicorum, scilicet, non eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Timeant ne ab eis devocentur, sed potius timeant eum qui potest et animam et corpus mittere in gehennam, id est, suo timori subdantur. Non sint a timore liberi, sed a timore inimici erepti, quia sancti martyres exaudiebantur et occidebantur, et tamen ab inimicis exsuperabantur; multi vero timentes consentiebant et vivebant, et ab inimicis absorbebantur. Multi absorpti et vivi absorpti; multi vero mortui absorpti. Qui enim Christianam religionem putabant vanam esse, mortui absorpti sunt: qui vero praedicationem Evangelii veram esse, et Christum Filium Dei esse credebant, et tamen doloribus cedebant et sacrificabant, vivi absorbebantur. Illi quia mortui absorpti, isti vero absorpti (0811A)mortui. Neque enim absorpti vivere potuerunt, quanquam vivi absorbebantur.

Protexisti me. Ecce monet fideles suos ut constantes sint non solum verbo, id est nomine, sed exemplo proponendo quid passus sit, et quid acceperit, ut et ipsi eadem sustineant, et talia accipiant, quasi dicat: Oro ut eripias me a timore inimici, et vere eripias me, quia jam protexisti dispositione me ipsum a conventu malignantium. Conventum malignantium vocat coetum Judaeorum, qui vere malignantes erant: quia phrenetici medicum, qui venerat infirmos eorum sanare, caecos illuminare, eorum phrenesin curare, volebant interficere. Et non solum a conventu malignantium Judaeorum protexisti me, sed etiam a multitudine omnium operantium iniquitatem illam: hoc addit propter milites Romanos, qui et gentiles fuerunt, et cum Judaeis per consensum illam iniquitatem operati sunt. Quam autem iniquitatem? hanc scilicet, quia exacuerunt linguas (0811B)suas ut gladium, id est, acutissima et venefica verba dixerunt et hi et illi, maxime tamen Judaei, ad me interficiendum. Non possunt se excusare Judaei, quin interfecissent Dominum; quia si non ferro interfecerunt, tamen ore venenato. Ne intendas manus inermes, sed os armatum, quia lingua eorum gladius acutus. Cum enim dicit eis Pilatus: Accipite vos eum, et secundum legem vestram judicate eum: dixerunt, Nobis non licet quemquam interficere. Et si non licet occidere, licet ad occidendum tradere. Utique non. Attamen iniquitatem suam in hominem judicem refundere voluerunt, sed Deum judicem fallere non potuerunt. Et factus est innocentior Pilatus comparatione illorum, quia multa fecit ut liberaret eum a manibus eorum. Unde etiam flagellatum eum produxit, ut vel sic mitigaret saevitiam eorum. Sed postquam vidit eos in insania tanta perseverare, lavit manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine hujus justi. Innocentem se dixit, sed tamen quia consensit, reus fuit. Et si iste qui coactus fecit (0811C)reus fuit, multo magis rei fuerunt qui eum coegerunt, et qui venenato ore Christum interfecerunt, clamantes super eum: Crucifige, crucifige eum. Unde etiam inter Evangelistas dissensio illa est, quod alter dicit hora tertia Dominum crucifixum, alter vero hora sexta. Vere enim hora tertia fuit, quando apud Pilatum eum accusabant, et Barrabam elegerunt; ipsum vero saevientes crucifigi postulaverunt. Quare evangelista respiciens ad eorum voluntatem, dixit eum hora tertia crucifixum. Alter vero dixit, quia sexta fuit hora, quando. Pilatus pro tribunali sedit, et tunc apparitores potestatis illum crucifixerunt, quem praevaricatores legis hora tertia crucifixerunt.

Et tunc illorum manus perfecit, quod prius istorum lingua fecit, magis rei qui saeviendo clamaverunt, quanquam parendo administrabant. Exacuerunt, inquam, linguas, et intenderunt arcum, id est, occultas insidias paraverunt, volentes quasi nescienter interficere, quem nihil latet in humano corde. (0811D)Qui enim fecit hominem, scit quid sit in homine. Designantur autem per arcum occultae insidiae ideo, quia qui cominus gladio pugnat aperte pugnat. Qui arcum percutit ut feriat, fallit. Audi rem amaram. Vere enim res amara quod illum volebant interficere, quem videbant mortuos suscitare, et talia facere. Ad hoc, inquam, intenderunt arcum, ut sagittent immaculatum, id est ut interficiant illum qui maculam non contraxit, quia peccatum non fecit, et quia adeo exspers a macula fuit, quod etiam maculas nostras detersit; et hoc in occultis quantum ad se, non quantum ad illum quem nihil poterat latere.

Subito sagittabunt eum. Quasi dicat: Perficient vere illud ad quod arcum intenderunt, quia sagittabunt immaculatum subito, id est, ex improviso, quantum ad suam opinionem, et non timebunt, id est, non obstupescunt, quanquam sagittent eum: timuit judex, non timuerunt illi qui tradiderunt eum judici. Contremuit potestas, sed non contremuit (0812A)eorum immanitas. Et hoc ideo, quia sermonem nequam firmaverunt, quando repetito dixerunt, Crucifige, crucifige eum. Quia repetitio, est confirmatio. Et etiam quoniam unanimiter contra Pilatum clamaverunt, Non habemus regem nisi Caesarem. Item quoque sermonem nequam, quando dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Et firmaverunt sibi non Domino, quia illum mors non occidit, sed ille mortem occidit: illos vero iniquitas, quae in eis vixit, interfecit.

Narraverunt. Quia firmaverunt sermonem, ideo narraverunt, id est, ordinaverunt et disposuerunt ut absconderent laqueos, id est, ut absconse sua reputatione omnia scienti dolos pararent, et adeo absconse, quod etiam dixerunt: Quis videbit eos laqueos? Poterat autem eis dici: Qui fecit te, videt te.

Scrutati sunt. Ideo putaverunt quod nullus videret laqueos, quia scrutati sunt, id est, cum magna diligentia finxerunt iniquitates, id est acerba et acuta consilia; (0812B)haec scilicet: Non tradatur per nos, sed per discipulum; non occidatur a nobis, sed a judice. Ita omnia faciamus, ut nihil facere videamur. Sed haec simulata innocentia non fuit innocentia, quia simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Quae innocentia fuit, in gazophylacium nolle mittere sanguinis pecuniam, et mittere sanguinem inconscientiae? Quippe cum traditor poenitens facti, rejecit eis argenteos, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est; gazophylacium vel corbonam arca quaedam erat, ubi colligebantur quae in usum sanctorum mittebantur. Scrutati sunt, inquam, iniquitates, sed quid eis inde contigit? hoc scilicet, quod scrutantes scrutinia defecerunt, id est quanto acutius se invenisse illa acuta et acerba consilia putaverunt, tanto magis a luce veritatis et aequitatis deficiebant, et in profunda malignorum consiliorum demergebantur: habet enim quamdam legem suam justitia, qua perfundit et illustrat animam. Anima autem a luce se avertens, quanto magis (0812C)invenit quid contra justitiam faciat, tanto magis a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur: sic et isti quanto acutius quid contra justum facerent machinabantur, tanto plus a luce veritatis defecerunt. Et in tantum defecerunt, quod etiam Deum quem ipsi non videbant, dolos suos videre non putaverunt, dicentes: Quis videbit homo?

Accedet homo. Quasi dicat: Ipsi quidem haec omnia machinabantur quasi invito, quasi nolenti: sed tamen homo accedet, id est, ego sponte accedam ad passionem. Passus est homo se teneri, flagellari, conspui et crucifigi; quia non poterat teneri, flagellari, conspui et crucifigi nisi homo. Ad has omnes passiones accessit homo, ut liberaretur homo. Accedet, inquam, homo et cor altum, id est, aeternum in homine illo consilium etiam accedet. Quo modo autem accessit? Quia oculis solis illorum objiciebat hominem, intus tegens divinitatem. Et sic occisus est homo, et exaltatus est Deus homo. Occisus quidem (0812D)ex infirmitate, exaltatus vero ex majestate. Et quo abiit exaltatus? Unde scilicet non recessit humiliatus, id est, ad sinum Dei Patris rediit, unde per assumptae carnis humiliationem non recessit. Habet nostra translatio, Ad cor altum, quod satis congrue legi potest sic: Ipsi, inquam, scrutati sunt scrutinio, et in hac scrutatione perficienda accedet homo de minoribus ad cor altum, id est, ad consensum principum, id est, consentient majores et minores ad haec acerba consilia perficienda. Vel homo simpliciter, persecutor accedet ad cor altum, id est, ad Christum ut crucifigat eum. In quo vere cor altum fuit, quia erat in Christo mundum sibi reconcilians, et sic occidetur homo, Et exaltabitur Deus homo, ut prius.

Sagittae parvulorum. Ideo dico Deus homo exaltabitur, quia illi nihil effectum dederunt. Nam plagae eorum factae sunt sagittae parvulorum, id est nihil eum laeserunt sicut sagittae, quas parvuli de stipulis faciunt, nullum laedunt. Vel aliter: Solent pueri (0813A)maxime sagittas mittere in altum, ubi nullum laedunt, sed saepe in ipsos recidunt, et eos interficiunt: sic et Judaei plagis suis Deum non laeserunt, sed seipsos potius interfecerunt. Et vere nihil effectum dederunt, quia linguae eorum infirmatae sunt, ita ut essent contra eos, non pro eis. Quomodo? Quia scilicet crucifixo Domino et sepulto dixerunt Pilato: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore. Tunc dixit illis Pilatus: Habetis custodes, ite, custodite sicut scitis. Custodes positi sunt. Venit tertia dies. Facta sunt tanta miracula quod etiam custodes, si vera vellent dicere, possent esse testes. Sed avaritia quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit etiam militem custodem sepulcri. Dixerunt eis namque Judaei: Dabimus vobis pecuniae quantum vultis, dicite quia vobis dormientibus discipuli (0813B)ejus furati sunt eum. Et in hoc factae sunt contra eos linguae eorum, quia veritatem resurrectionis potius confirmaverunt, cum eam per tales testes destruere putaverunt. Si enim dormierunt, nihil viderunt: et si nihil viderunt neque audierunt, testes esse non potuerunt: quia officium testis est quae viderit vel audierit dicere: et linguis eorum sic infirmatis Domino resurgente, et etiam ubique praedicato et exaltato in majestate, qui prius damnatus fuerat in infirmitate. Omnes illi inter Judaeos qui videbant eos, id est, qui intelligebant duritiam cordis eorum, secundum quam talia dixerunt potius quam secundum veritatem, conturbati sunt prius in mente, conscientia peccati, ut illi qui accedentes ad apostolos dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Quibus Petrus aequipollenter ait: Sanguinem quem fudistis saevientes, bibite credentes. Plus inquam conturbati sunt. Et deinde inter eos omnis homo, id est vere utens ratione, et intelligens quid meriti essent in tanto facinore, timuit valde (0813C)futurum judicium. Et in tantum timuit homo, ut non timeretur homo, id est, Judaei qui postquam audierunt ubique Christum praedicari, et mundum post ipsum ire, prohibuerunt, ne quis loqueretur in eo nomine. Quibus Petrus ait, vel respondit, quod magis oportet Deo obedire quam hominibus.

Annuntiaverunt opera Dei. Quasi dicat: Christo jam exaltato in majestate, qui prius judicatus fuerat in humilitate. Et his conturbatis et timentibus sancti Apostoli et eorum consortes erepti ab inimicorum timore, post certitudinem resurrectionis et confirmationem Spiritus sancti super eos missi, annuntiaverunt opera Dei Patris, haec scilicet: quia oportebat eum qui multos filios adducturus erat in gloriam, auctorem eorum per mortem consummare: et ideo annuntiaverunt, quia nunc primum facta ejus Dei scilicet intellexerunt. Et quae facta? Quia oportebat sic pati Christum? id est, cum tanta mansuetudine, ut sicut ovis ad occisionem duceretur, et in tanta humilitate, ut neque species neque decor in eo appareret. (0813D)Et ut tanta patientia insultantes sibi in cruce sustineret, ut de cruce non descenderet, in qua moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter in aeternum victuros. Et postquam haec intellexerunt justi illi qui prius tristati sunt, quando dubitaverunt, et spem suam perdidisse se putaverunt, laetati sunt: velut illi duo priores justi, quorum oculos ne eum agnoscerent in via tenuit. Postquam vero in fractione panis eum cognoverunt, laetati sunt. Annuntiata sunt haec cuidam alii duriori, qui priusquam latus palparet, credere dubitavit. Postquam vero manum ad latus misit, laetatus est et dixit, Deus meus, et Dominus meus. Et non solum isti justi laetati sunt, sed etiam omnis justus laetabitur non in mundo, sed in Domino, quia dictum est, Beati qui non viderunt et crediderunt: et merito sperabit in eo spe resurgendi sibi data. Et cum omnis justus laetetur, omnes hi qui sunt recti corde, id est, quidquid patiuntur hic ad exemplum ejus, juste reputant se (0814A)pati, nec murmurando contradicunt ejus voluntati. Hi, inquam, digne laudabuntur et hic et in futuro, et sic laetabuntur. Et si hi laudabuntur, apparet ergo quia distorti corde, scilicet qui non cor suum ad cor Dei apponunt, sed potius cor ejus ad cor suum distorquere volunt, re vera damnabuntur.

IN PSALMUM LXIV. In finem psalmus David canticum Hieremiae et Ezechiae populo transmigrationis, quando incipiebant proficisci. ARGUMENTUM. Reditum populi de Babylone praedicit, ex persona revertentium loquens. Aliter vox Ecclesiae ante baptismum.

EXPLANATIO. Quia principia tituli jam nota sunt, sequentia paucis exponamus. Transmigrante in Chaldaeam populo Israel, Prophetae memorati praedixerunt eos post septuaginta (0814B)annos patriam redituros, eversamque ab hostibus Jerusalem meliore statu reparaturos. Non ergo Jeremias et Ezechiel psalmum fecerunt, sed quorum tempore juxta historiam congruit, eorum nomine praetitulatur, quod ab Esdra factum plurimi auctores asseverant, dicentes eum psalmis omnibus titulos indidisse, eosque hactenus incompositos, et pro auctoritate, a temporis diversitate dispersos, in volumen unum collegisse. Spiritualiter autem populus, qui Babyloniam deserens, post captivitatem ad Jerusalem festinabat, illos respicit, qui post peccata priora mundi istius confusione damnata, ad Ecclesiam Christi venire contendunt, quibus auctoritate Patrum totus iste psalmus aptandus est. Populus ille, qui saeculi peccata deserens, reversus est ad Dominum primo ingressu psalmi auctorem suum liberatus, agnoscens orationem suam postulat exaudiri, definiens solum beatum esse, qui ad ejus meruerit atria pervenire. Secunda sectione spem dicit Dominum omnium finium esse terrarum diversas laudes, ipsius potentiam allegorica comparatione describens, (0814C)sanctosque ejus hymnica in ipsum exsultatione gaudere.

COMMENTARIUS. Te decet hymnus, Deus, in Sion. In finem Psalmus David, canticum Jeremiae, et Aggaei, et Ezechielis, de verbo peregrinationis, cum inciperent proficisci. Secundum historiam Israeliticus populus de Jerusalem civitate sua captivatus est, et in servitutem Babyloniae deductus. Prophetaverat autem sanctus Jeremias propheta populum post annum septuagesimum de captivitate rediturum, et reaedificaturum templum Domini, quod destructum erat, et civitatem quam devictam ab hostibus planxerat: factum est tandem juxta sancti viri prophetiam, et magna pars populi de captivitate reversa civitatem et templum, quod a Chaldaeis destructum erat, restituit. Sed haec quia in figura contingebant illis, ad nostram autem correctionem scripta sunt, ut Apostolus ait, debemus (0814D)et nos nosse prius captivitatem nostram, et deinde liberationem. Debemus cognoscere Babyloniam: in qua captivi sumus: et Jerusalem, ad quam suspiramus secundum litteram; hae duae civitates erant, Babylonia scilicet in Jerosolyma, et Jerusalem figuram gerebat cujusdam aeternae civitatis. Sed postquam evidentius praedicari coepit quae significabatur, neglecta est quae significabat, et rejecta est quae umbra erat. Propterea etiam modo templum in ea non est, quod constructum erat in figuram illius veri templi, de quo dictum est: Solvite templum hoc, etc. Quia veniente veritate recessit umbra. Sed tamen adhuc in quadam captivitate sumus, quia dum in hoc corpore sumus, peregrinamur a Domino: harum duarum nomina etiam secundum interpretationem sunt notanda. Jerusalem namque visio pacis interpretatur, Babylon vero confusio. Intendamus confusionis civitatem, ut intelligamus pacis visionem. Harum duarum cives civitatum ab exordio humani (0815A)generis insimul currunt permisti, in fine vero separandi. Inde etiam nunc distinguuntur cives Babyloniae, et cives Jerosolymae. Has duas civitates duo faciunt amores. Jerusalem quod facit amor Dei, Babylonem vero amor mundi. Interroget se quisque qui amat, et inveniet unde civis sit Dei. Si est civis Babyloniae, exstirpet cupiditatem, et plantet charitatem; si vero civis est Jerosolymae, toleret captivitatem, speret liberationem. Sub hac figura captivitatis et liberationis psalmus iste cantatur, in cujus titulo sunt duo hi prophetae Jeremias et Aggaeus, et cantant cum inciperent exire. Incipit aliquis de Babylonia exire, cum incipit amare. Multi enim latenter exeunt. Exitur autem inde non pedibus, sed affectionibus. Exitur si qui prius confusi erant cupiditate distinguantur charitate. Distincti enim non sunt confusi. Et quamvis corporaliter sint permisti sancto desiderio, tamen sunt distincti. Et si enim propter corporalem praesentiam nondum exierunt, (0815B)secundum tamen mentis affectum jam exire coeperunt. Audiamus ergo et cantemus, et desideremus cujus cives sumus. Audiamus, inquam, et quae gaudia nobis cantantur, et quomodo in nobis amor nostrae civitatis reformatur, quam diuturna peregrinatione obliti sumus. Rex etenim noster mittit nobis sacras Scripturas quasi quasdam epistolas, in quibus informetur in nobis amor redeundi. Hortatur autem nos, ut dicatur breviter psalmus iste, ut attendamus peregrinationis miserias atque laborem, et sic semper suspiremus ad patriam plenariam, atque aeterna felicitate fruentem. Attendendum vero quod Jeremias excelsus vel altus interpretatur; et designantur per eum homines, haec infima contemnentes, et alta, id est coelestia, appetentes. Aggaeus vero solemnis sive festivus interpretatur, et significat homines adeo provectos, ut jam quietem non quaerant, nisi tantum illic ubi gaudia sunt sine fine, et festivitas est sine intermissione. Ezechiel quoque (0815C)memoria Dei interpretatur, quod ideo additum est, quia quidam libri non Aggaeum habent, sed Ezechiel. Titulus sic exponitur: Haec verba referuntur in finem, quae sunt psalmus David, id est, fidelium, et determinat uterque, et quid sit psalmus, et quorum sit, dicens quia est canticum, id est, exsultativus hymnus Jeremiae et Aggaei, id est, illorum duorum fidelium, qui per duos prophetas significantur. Et est cantatus de verbo, id est, de cognitione peregrinationis; quia enim cognoverunt exsilii amaritudinem, sitiunt ad patriae dulcedinem, et ideo cantant, exhortantur alios ut idem attendant et idem sitiant. Tunc dico cantatus, cum inciperent proficisci non illi prophetae, sed significati ab eis. Statim enim cum aliquis de Babylone ire incipit, et dulcedinem patriae sentit, sic orare, sic hymnire ei convenit: O Deus, hymnus in Babylone non decet te, id est, non decenter hymnitur tibi a Babylonis, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, sed hymnus decet te in Sion, id est, decenter hymnitur tibi ab his qui sunt in Sion, id (0815D)est, in praesenti speculatione. Et tandem integre reddetur tibi votum ab eisdem in Jerusalem, quia qui nunc exsultat Jacob in proficiscendo, laetabitur Israel in perveniendo. Vel si patres sequamur, utrumque, scilicet, Sion et Jerusalem ad idem referemus: O Deus, in Babylone organa suspensa habuimus, nec tibi hymnivimus, quia hymnus Babylonis non decet te. In Sion vero supercoelesti, ubi vera speculatio est, decenter tibi hymnitur, quia nullum illic impedimentum, in qua quiddam magnum nobis promittitur, scilicet, auctor pulcherrimae civitatis illius videndus. In qua quoque si non corpore sumus, tamen mente sumus, quia, ut ait Apostolus, Nostra conversatio in coelis est. Et si hic corpore inter Babylonios ambulamus, non tamen secundum carnem militamus; et sicut illic mente sumus, ita etiam illic jam mente hymnimus. In Sion, inquam, tibi, Deus, decenter hymnitur, et in Jerusalem, id est, in eadem Sion, ubi perveniemus ad visionem, votum quidem (0816A)nunc fit integre, tibi reddetur, quia perfectum tibi tunc erimus sacrificium, quando ignis flagrantissimae charitatis nos totos arripiet in usum suum.

Exaudi orationem meam. Et ut ego veniam et votum reddam, ideo, Deus, exaudi orationem meam, dando mihi perseverantiam contra carnales concupiscentias nos distrahentes, contra quas non consentiendo certamus, quandiu in hac vita sumus. Exaudi dico, ut veniam, sic ut votum reddam, quia necessarium quidem est ut veniam. Nam omnis caro veniet. Christus enim primitias carnis de utero virginis assumpsit, et primitiis assumptis necesse est caetera sequantur. Et ideo omnis generis caro, scilicet, servi, domini, docti, indocti, senes, pueri, venient quidem ad judicium, quia omnes stabimus ante tribunal Christi, sed non omnes venient ad te, scilicet, ut tibi incorporentur, quia quidam veniunt damnandi. Et ideo exaudi me, ut veniam et votum reddam, id est, veniam salvandus, non damnandus.

(0816B)Verba iniquorum. Ideo necesse est ut exaudias, quia verba iniquorum, id est, Babyloniorum praevaluerunt super nos, necesse est, ut in qua civitate aliquis nascitur, discat et linguam et mores gentis; sic et nos conversando inter Babylonios et eorum vanitatem, id est, terrena amare didicimus; et quidam etiam eorum mendacium didicerunt, quia creaturam Creatori praeposuerunt. Et ita verba eorum, id est, prava doctrina Babyloniorum praevaluit nobis, quia consensimus; et super nos, quia in pluribus; et tamen non oppresserunt, quia tu, Deus Pater, propitiaberis, id est, per propitiatorem tuum propitius eris peccatis nostris, quin etiam impietatibus. Haec verba satis ostendunt ad quem pertineat haec propitiatio. Solent enim talia dici sacerdotibus, quia sacrificiis et orationibus Deum faciunt nobis propitium, scilicet, ut invenias eum cognoscentem, et veniam dantem. Sic et Deus Pater misit Filium suum, qui pro nobis obtulit quod a nobis accepit. (0816C)Ipse sacerdos et hostia, ipse oblator et oblatio, et per hunc propitiatorem nostri miseretur.

Beatus quem elegisti. Propitiaberis, inquam, nobis per propitiatorem tuum, qui electus a Verbo tuo, et assumptus specialiter est beatus. Et omnis etiam quem tu elegisti jam dispositione, per illum et assumpsisti ad incorporandum, est beatus, quia habitabit tandem, id est, mansorius erit in atriis suis supercoelestibus. Atria enim aliquando pro praesenti Ecclesia accipiuntur, aliquando etiam atria quia solent ornari pro coelesti habitatione, quae ornatissima est, ut hic ponuntur.

Replebimur in bonis. Quasi dicat: Interim autem quid? Scilicet, replebimur in bonis domus tuae, deberet dicere; sed quia ille unus de quo loquitur est multi, inter quos ipse est, ideo dicit Replebimur in bonis, non Babyloniae, quae sunt aurum, argentum, gemmae et caetera pertinentia ad vanitatem, sed in bonis domus tuae. Domum et templum accipit hic vel (0816D)supercoelestem habitationem, quam et atrium vocavit, cujus bona sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, vel etiam domum vocat ad similitudinem hominem dominicum. Deus enim erat in Christo mundum sibi reconcilians. Et exponit quae sint bona illius domus, scilicet, sanctitas et aequitas, quia templum tuum vel supernum habitaculum, vel illud templum, quod de se dixit: Solvite templum hoc, etc., est sanctum, id est, sanctitate plenum, et est mirabile non in auro, non in argento et similibus, sed in aequitate; et pertinet sanctitas ad religionem, aequitas vero ad justitiam. Exaudi nos, quasi dicat: Et est conversio ad Christum. Et ut repleamur, ideo tu, Deus, salutaris noster, id est, qui teipsum dedisti ut nos salvares, exaudi nos, tu, dico, qui es spes omnium finium, id est, in quo per fidem sperant positi in omnibus finibus terrae, et si non ubique omnes, et positi in mari, id est, in insulis maris quantumcunque longe. Vel aliter: Es spes omnium finium terrae, id est, (0817A)omnium illorum maxime, qui se fecerunt fines terrae, et etiam illorum qui sunt in mari, id est, qui adhuc haerent mundo, qui designantur per mare, et ideo sunt longe. Nullum enim tam perversum genus est malorum, de quo aliqui non convertantur, et credentes sperent.

Praeparans montes. Quasi dicat: Per quod es spes omnium illorum? Per hoc, scilicet, quia praeparas montes, id est, quia paras quosdam montes, quosdam prae aliis montibus. Montes sunt sublimes in terrenis, quos Dominus parat duabus de causis, scilicet, ut per eos, vel boni exerceantur, vel ut ab eis sustententur. Prae his montibus paravit etiam quosdam digniores montes, illos, scilicet, quos sol oriens prius illustravit, et per eos iu convalles reluxit, id est, apostolos, per hoc factum est, ut omnes fines terrae in eo sperarent. Et inde dicit praeparans montes in virtute tua, non in sua infirmitate. Ex te enim fortes, ex se debiles, ad quod faciendum (0817B)potens fuisti, quia accinctus es potentia. Alius est qui cingitur, alius a quo cingitur. Ita et hic homo accingitur, et a potentia divina, id est, a Verbo personaliter sibi juncto accingitur; tu, dico, qui per hos montes conturbas profundum maris, id est, adeo graviter, quod etiam ab ipso fundo commoveas mare. Mare vocat terrenos et saeculares homines amaros vanitate, turbulentos procellis, pravis et perversis cupiditatibus se invicem ut pisces devorantes; profundum vero est cor eorum, et quidquid ab intimo conturbatur, gravius conturbatur. Sic et Dominus praeconantibus apostolis conturbavit terrenos de gentibus, adeo ut cor eorum a quo processit omnis persecutio illa, quam lingua vel manu exercuerunt in sanctos, ita concuteret, exinaniretur, quo plenum erat, id est, iniquitate, et impleretur quo vacuum erat, id est, aequitate. Et hoc est quod dicit: Qui conturbas profundum maris, et conturbando illud, conturbando etiam sonitum fluctuum, id est, sonantes fluctus ejus maris, hoc est facis cessare (0817C)validas et minantes eorum contradictiones. Quomodo hoc facis? per hoc scilicet, quia gentes praeconantibus apostolis turbabuntur prius per peccatorum conscientiam, et deinde timebunt, id est, valde obstupescent etiam illi qui habitant terminos, id est, fines terrae, vel qui inhabitando se ipsos faciunt fines terrae a signis, id est, propter miracula visa. Signis dico tuis, id est, a te factis, non ab aliis. Juxta illud: Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Et hoc modo delectabilis, id est, delectabiles, non laboriosos, facies eis exitus matutini; et exitus vesperi, id est, contemptus mundanae prosperitatis et adversitatis. Ut si forte aliquis potens volens te ad injustitiam aliquam impellere, aliquod terrenum lucrum magnum tibi offert, sed tu e contra attende Dominum dicentem tibi: Quam commutationem dabit homo pro anima sua? aut quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero detrimentum patiatur? Et item: Ego (0817D)bonum tuum, ego divitiae tuae, non mundus; ego promitto aeterna, mundus transitoria. Et attende haec et similia, non erit tibi grave, sed delectabile lucrum illud contemnere; si vero ille videns promissa nihil valere, minis et poenis aliquibus tentet te vincere, attende hoc in corde tuo: Dominus meus praecipit mihi: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Et etiam securitatem de corpore promittit mihi dicens: Et capillus de capite nostro non peribit. Quare hunc non formidabo. Quid enim poterit mihi facere iste, quod Dominus meus prior non passus sit? Attende etiam multa similia, et sic delectabilis erit tibi adversitas, quam ille minatur contemnere. Designatur autem per matutinum prosperitas, propter lucis laetitiam, per vesperum vero adversitas, propter noctis tristitiam.

Visitasti terram et inebriasti. Hoc, inquam, modo, delectabilem facies eis matutino contemptum, et vesperi, quia visitasti jam dispositione per gratiam (0818A)terram, id est, gentiles terrae inhaerentes; et inebriasti eam, id est, compluisti eam verbo doctrinae, adeo quod inebriasti eam praeclaro calice tuo. Ebrietas felix, satietas salutaris, quae quanto copiosius sumitur, tanto magis sobrietatem mentis donare dignatur. Et multiplicasti locupletare eam, id est, multipliciter in spiritualibus donis locupletasti eam, quia alii data est scientia linguarum, alii gratia sanitatum, alii discretio spirituum, etc.

Flumen Dei repletum est aquis. Quasi dicat: Per quod inebriasti, per quod eam locupletasti? Per flumen scilicet, id est, per priorem populum de Judaeis credulum, a quo velut a flumine rivi doctrinae in alios perfluxerunt. Quod flumen repletum est aquis Dei, non demergentibus, sed reficientibus, id est, doctrinis spiritualibus a Deo Patre datis. Sed licet per flumen dicam hoc factum, tamen non flumen, sed tu parasti cibum, id est, reficientem doctrinam illorum, qui per terram designantur. Tu, (0818B)dico, parasti, quoniam praeparatio ejus est ita, id est, per te solum fit, quia fit per gratiam quam nemo potest dare, praeter te solum.

Rivos ejus inebria. Quasi dicat: Bonis principiis, Domine, bonos exitus junge, scilicet, inebria rivos ejus terrae. Rivi proprie sulci sunt in terra, quibus aqua manat. Hic autem per rivos intellige capaces validae doctrinae. Et est dicere: Scindatur, Domine, duritia cordis eorum vomere verbi tui, ut fiant in eis rivi, per quos aquae vivae ad alios defluant; et hoc modo multiplica genimina, id est, generationes ejus terrae, scilicet, ut per quasdam credentes alii credentes fiant, et per illos alii, ut sic numerus fidelium augeatur; et vere ita facias, scilicet, rivos ejus inebriabis, quia etiam germinans, id est, quisquis credere nunc incipiens, laetabitur in stillicidiis ejus fluminis, scilicet, rivos ejus inebriantis; per stillicidia autem lacteam doctrinam, aptam, scilicet, pravis accipe, de qua Apostolus: Non potui vobis tanquam spiritualibus, sed tanquam carnalibus, et quasi (0818C)parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Sicut enim aliquis plantaria sua rigans, quibusdam scilicet, quae jam radices fuerunt rivos inducit, aliis tantum stillando humorem infundit, sic Deus minores credentes lacte nutrit, majores vero quasi pane vel valida doctrina pascit. Potest etiam ita legi iste versus, ut ejus semper ad flumen referatur, et ut partes ejus fluminis rivi et germinans accipiantur, et per rivos intelligantur, ut in alia sententia capaciores; per germinantem vero minus capaces, in quos doctrina adhuc ab aliis instillatur.

Benedices coronae anni benignitatis tuae. Istud quomodocunque illud varietur, eodem modo benedices, id est, augmentum dabis coronae, id est, gloriae anni benignitatis, id est, fertilitatis tuae. Cum dicit coronam, intellige victoriae gloriam. Coronabantur enim victores ad gloriam, et ideo corona ponitur pro gloria; benignus vero est annus, fertilis annus. Incoepit autem iste fertilis annus de quo agitur in secunda (0818D)seminatione. Duae enim factae sunt seminationes. Primum seminaverunt prophetae in solis Judaeis, quod apostoli messuerunt, quia per doctrinam prophetarum sancti apostoli instructi sunt. Unde dictum est: Alii laboraverunt, alii messuerunt. Deinde autem illud idem semen purificatum secundo seminatum est in omnes gentes ab apostolis, super quod inimicus homo zizania seminavit, quia multas haereticas doctrinas diabolus superinduxit. Et in hac secunda seminatione coepit annus fertilitatis illius, de qua dictum est: Laetare, sterilis, quae non paris, et caetera; duratur usque in finem saeculi. Benedices, inquam, et, te benedicente, campi tui, id est, humiles tui, id est, credentes, replebuntur verbo, id est, omni virtutum plenitudine. Et hoc respicit ad humiles de Judaeis. Pinguescent speciosa deserti, id est, corda gentilitatis prius squalida sentibus peccatorum, modo facta speciosa ornamento virtutum, pinguescent in bonis operibus; et ideo colles, id est, praelati eorum accingentur (0819A)exsultatione, id est, plenariam habebunt exsultationem. Profectus enim subditorum magnum gaudium est praelatorum. Et non solum colles, id est, praelati inferiores, sed etiam arietes duces ovium, et alios in fide generantes, et ideo utroque cornu ferientes, id est, supremi principes Ecclesiae. Ut sancti apostoli et eorum successores et evangelistae induti sunt exsultatione, id est, plenariam jam habuerunt et habebunt exsultationem; et hoc ideo, quia valles, id est, humiliores tandem his de illis abundabunt, non hordeo hispido, id est, carnali doctrina, sed frumento delectabili, id est, doctrina spirituali. Quanto enim aliquis humilior, tanto in spiritualibus sublimior: Et clamabunt, id est, omnem intentionem suam ad Deum dirigent et subditi et praelati. Et vere clamabunt, quia dicent hymnum, scilicet: Te decet hymnus, Deus, in Sion. Non enim est clamare, nisi sit hymnum dicere.

IN PSALMUM LXV. In finem canticum psalmi resurrectionis. ARGUMENTUM. (0819B) Et hic reditum populi designat verum ex persona illorum loquens, qui inter eos merito celsiores, cum superius carmen totius populi preces et vota contineat. Aliter, vox apostolorum ad populum.

EXPLANATIO. Apertus est titulus laetitiam dominicae resurrectionis non solum Judaeis, sed et gentibus insinuans. Contra persuasionem Judaeorum, qui se dicebant solos ad beatam vitam prae omnibus pertinere, mater Ecclesiae spem generalis resurrectionis interpositis tribus diapsalmatibus laeta decantat. Primo ordine hortans universitatem ut de Domini resurrectione congaudeat, quae cunctis erat fidelibus aeterna praemia praestatura. Secundo ordine invitas omnes, ut veniant ad Dei opera consideranda, quatenus una credulitas jungat, qui (0819C)unum praemium exspectant. Tertio iterum monet gentes, ut Dominum benedicant, qui nos licet diversis probet tribulationibus, tamen ad requiem suae miserationis adducit. Quarto ordine iterum invitat universitatem, ut cum monita exemplo liberationis suae amplius confidat in Domino, benedicens eum, quoniam orationem ejus exaudire dignatus est.

COMMENTARIUS. Jubilate Deo omnis terra. In finem psalmus David cantici resurrectionis. Haec verba referuntur in finem, quae sunt Psalmus David, id est Abraham, Moysi, et aliorum de priori populo fidelium, attendentium per Evangelicam gratiam et spem resurrectionis communem gentium et Judaeorum concorporationem futuram: psalmus dico qui est cantici, id est laetitiae non cujuslibet, sed resurrectionis deficientis. Quae enim major laetitia, quam cui nulla intervenit tristitia? Agit enim psalmus iste de resurrectione, facta jam in capite, futura in corpore: quia quidquid praecessit (0819D)in capite, sequitur et in corpore, et haec est spes nostra. Ad hoc enim credimus, ad hoc duramus, ad hoc perseveramus in tanta malignitate hujus saeculi, consolante nos spe, antequam spes fiat res. Spes autem erit res, cum et nos resurgemus, et in coelestem habitum mutati aequales angelis erimus. Hanc spem Judaei sibi promissam tenebant, et de bonis et quasi justis operibus multum gloriabantur, quod legem acceperant, secundum quam vivendo et temporalia bona acciperent, et talia in futuro sperabant, de qualibet hic gaudebant. Ideo etiam Sadducaeis resurrectionem non credentibus respondere non potuerunt. Si enim talia in resurrectione non sperarent, in quaestione Sadducaeorum non deficerent. Dominus autem promittens angelorum aequalitatem, non carnis humanae corruptionem, quaestionem solvit, et ait: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei, neque in resurrectione, neque nubent, neque nubentur, neque incipient mori, sed aequales erunt angelis Dei; nec quaeruntur (0820A)successores, ubi non erunt decessores. Et quia Judaei hanc spem promissam sibi tenebant, ideo se solos ad beatam vitam resurrecturos putabant, propter opus legis et justificationem Scripturarum, quas ipsi soli habebant, gentes vero non habebant. Quapropter psalmus iste agit contra praesumptionem et superbiam eorum pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum: et quia de immensa et ineffabili laetitia psalmus iste agit, ideo a jubilatione sic incipit, Omnis terra, id est non solum Judaei, sed et vos gentiles per omnem terram diffusi, Jubilate, id est erumpite in vocem gaudiorum, si non sufficitis in voce verborum: et hoc Deo, id est ad laudem Dei, qui nos etiam ad spem resurrectionis vocavit. Attende quomodo commendat universitatem Ecclesiae, cum dicit: Jubilate omnis terra. Qui enim vult in parte esse, ut Africani voluerunt, ille non vult jubilare, sed ululare. Et quasi dicat: Si jubilatis interius, ut Deus audiat psalmum dicite, id est, (0820B)bene operamini exterius, ut proximus videat, et exemplum accipiat: et hoc non ad laudem vestram, sed nomini ejus glorificando, ne sitis de illis qui voluerunt suam justitiam, et justitiae Dei subditi non esse. Et hoc modo jubilando, scilicet psallendo, date et anima et corpore gloriam laudi ejus, id est, gloriosam laudem non nobis, sed ei, id est, Deo a quo habetis quidquid boni habetis.

Dicite Deo. Alia positio est, et est dicere: Dicite ut intelligatis, et inde ostendatis Deo, id est ad laudem Dei: Domine, quam terribilia sunt opera tua, id est quanto terrori habenda sunt opera tua. Unde terribilia? scilicet quia ex parte contigit caecitas in Israel, scilicet ut plenitudo gentium intraret. Gaudete ergo gentes sic, ut contremiscatis. Attende ramos fractos propter elationem, et oleastrum insertum propter bonitatem, et facti participes pinguedinis olivae nolite superbire. Rami fracti sunt propter infidelitatem, tu autem fide ista, noli altum sapere, sed time. Si enim naturalibus ramis non pepercit, (0820C)nec tibi parcet. Potens enim Deus est illos iterum inserere. Quod etiam factum est ita. Resurrexit Dominus, multi crediderunt in eum. Et qui ante non cognoverant dum crucifigerent eum, crediderunt et cognoverunt. Donatus est sanguis Domini homicidis, ut non dicam deicidis, et sanguinem quem per saevitiam fuderunt, per gratiam biberunt. Dicite etiam Deo sic, ut intelligatis: Domine, inimici tui Judaei mentiuntur tibi, id est, ad tuam gloriam. Nam mentientur in multitudine virtutis tuae, id est ut multa potentia tua appareat. Aliter enim in hoc mendacio fuit, quam in aliis esse solet. Alia enim mendacia deprimere solent. Mendacium autem Judaeorum contra Dominum non fuit ad depressionem, sed ad magnam virtutis ejus exaltationem. Ad hoc enim mentiti sunt ut crucifigeretur: crucifixus est, mortuus est et resurrexit, in quo potentia ejus potissimum effulsit. Majus enim fuit mortuum resurgere, quam non mori. Et alia signa quae fecit, operatus est (0820D)etiam per suos: istud vero specialiter per seipsum tantum, et ideo maximum est aliorum omnium. Quod etiam ipse Dominus ostendit dicens: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jona prophetae. Quia sicut Jona fuit in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae. Et ita cum interrogarent eum, Quod signum dabis nobis, quia haec facis? Respondit: Solvite templum hoc, et caetera. Et in hoc mentiti sunt ei, quia imposuerunt ei: quia quod dixerat, Solvite templum hoc. Quod et mendacium fuit, quantum ad illos: quia hoc non dixerat, et tamen verum fuit, quia ipse Christus vere illud solvit; nam et ipse se tradidit, et Deus Pater eum tradidit, et Judas eum tradidit: Judas quidem magistrum prodidit avaritia, Christus vero dedit se ex gratia; Judas accepit praemium nequitiae, Christus vero laudem habet gratiae. In hoc quoque eodem mentiti sunt ei, quando falsos testes, qui eum resurrexisse (0821A)negarent, conduxerunt: auctus est numerus mentientium, ut augeretur merces credentium. Resurgens Dominus discipulis apparuit, non inimicis: crucifixus autem apparuit omnibus. Resurgens vero Dominus solis fidelibus, ut qui vellent crederent, et spem resurrectionis haberent. Potest et aliter iste versus exponi, ut dicatur, Dicite Deo, ut intelligatis: Domine, quam terribilia sunt opera tua, id est quanto terrori debent esse omnibus hominibus, maxime vero ingratis, opera tua. Quae opera? haec scilicet, quod rex angelorum factus est unus mortalium. Et qui invisibilis est in suis, visibilis factus est in nostris, et incomprehensibilis voluit comprehendi, et caetera talia. Haec, inquam, opera tua vere sunt terribilia. Sed tamen inimici tui Judaei mentientur in multitudine virtutis tuae; id est, in signis illis, per quae ostendetur multa potentia tua: quia dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, et multa similia: quod tamen erit tibi, id est, ad gloriam (0821B)tuam, quia cognoscetur eorum falsitas: quae quanto magis fuerit intensa, tanto pollentior erit tua gloria.

Omnis terra. Inimici quidem mentiuntur de te, non venerantur te, et ideo, Domine, omnis terra, id est, gentium terrenitas conversa adoret te, id est veneretur te in mente, et psallat tibi ore, et psalmum dicat in opere, et hoc non ad laudem suam, sed nomini tuo glorificando.

Venite et videte. Ostendit quomodo debeant adorare et psallere Domino. Venite vos gentes confitentes, relinquite illos mentientes, et videte sicut videnda sunt opera, scilicet Dei, ut credatis opera Dei, qui est terribilis in consiliis habitis super filios hominum. Filius enim hominis terribilis est in consiliis super filios hominum, quia illi machinati sunt acerba et fraudulenta consilia, scilicet ipsum crucifigendi et interficiendi; ipse vero excaecandi et salvandi. Humiles quidem salvandi, superbos excaecandi. Et ad hoc (0821C)excaecandi, ut excaecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confitentes salvarentur. Vel aliter, Terribilis est in consiliis super filios hominum: quia consilium quod illi machinati sunt ad unius mortem, hoc ipse convertit ad multorum salutem.

Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede, ibi laetabimur in ipso. Videte, inquam, opera Dei. Quae vero sunt opera illa? Haec scilicet, quod ipse convertit mare, id est illos qui prius erant amaricantes falsitate, et turbulenti pravis cupiditatibus, et per detractionem facti velut pisces se invicem comedentes, convertit in aridam terram, id est, fecit arabilem terram, et sitientem dulcis aquae, id est sanae doctrinae: ut dicant: Anima mea sicut terra sine aqua, sitivit ad te, Domine. Et illi qui prius erant mare, positi in flumine, pertransibunt pede. Flumen est mortalis vita nostra, quae nulla stabilitate viget, sed semper in fluxu est. In hoc flumen pervenimus equitando, id est superbiendo et praevaricando in (0821D)primo parente: pertransire vero hoc flumen non poterimus, nisi poenitendo, id est nisi nos humiliando. Est enim nobis data spes cujusdam resurrectionis in qua nec in anima erit aliquid culpabile, nec in corpore aliquid mutabile. Sed ad hanc pervenire non poterimus, nisi illi animas nostras humiliemus, et illum imitemur qui dixit: Gaudete, quia ego vici mundum. Potest autem hunc aliquis fluvium sibi et perturbare et linire. Si enim misera anima raptetur cupiditatibus, quanto magis raptatur, tanto magis et flumen perturbat, et se in ipsum praecipitat. Stet ergo misera anima vel in littore, vel saltem in flumine, nec raptetur fluctibus cupiditatis pravae, et se humiliet ut quandoque valeat enatare, et hoc est quod dicit: Qui prius erant mare, positi in flumine per elationem, pertransibunt flumen pede, id est per humilitatem, et ibi, id est in transitu, laetabimur non in nobis, sed in ipso. Per nos enim contristati sumus, quia per superbiam nostram lapsi sumus: in ipso vero laetabimur, quia per ipsum vere resurgemus. (0822A)In ipso dicit: Quia et si ad tempus est humilia tus ex infirmitate nostra, tamen dominatur non per aliud, sicut multi dominantur per milites suos, sed in propria virtute sua dominatur dominatione eunte in aeternum; quia Christus resurgens a mortuis, jam non amplius moritur. Nec hanc gratiam, scilicet transitum supradictum, solis Judaeis concessit, qui tantum pretium dedit, id est qui se ipsum obtulit: sed etiam oculi ejus respiciunt super gentes, id est misericorditer respexit gentes, quia concessit eis eamdem gratiam, spem scilicet resurrectionis. Quare qui exasperant, id est Judaei qui invident hanc gratiam gentibus, et in hoc sibi Deum exasperant, id est, iratum faciunt dicentes: Quid profuerunt nobis opera legis, aut quid valuerunt nobis scripta prophetarum? Ecce nobis Evangelium, et gentibus Evangelium. Ecce nobis spes resurrectionis, et gentibus spes resurrectionis, et similia his, inquam, tales non exaltentur in semetipsis amplius, id est, non praesumant (0822B)de justitia sua, vel de meritis suis: quia lex non est eis justificatio, sed praevaricatio. Et ideo in se ipsis humilientur recognoscentes se pares gentibus, quia occlusit Scriptura omnia sub peccato, ut in illo qui in aeternum dominantur, exaltentur. Potest etiam ad gentes hoc referri, ut sic dicatur: Ille, inquam, misericorditer respexit gentes, illi vero de gentibus qui exasperant eum, permanentes in infidelitate sua, et hanc gratiam vocationis non attendentes non exaltentur amplius in semetipsis, id est, non praesumant amplius de magnitudine ingenii et libertate arbitrii: sed in se infirmentur ut in ipso exaltentur.

Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus. Quia oculi Domini super gentes respiciunt, ergo, gentes, benedicite Deum; vel etiam ita simpliciter continuari potest, Venite, inquam, gentes, et benedicite Deum, id est, bona opera facite: quae videntes alii, glorificent Deum patrem vestrum qui in (0822C)coelis est. Deum dico vestrum, id est, qui Deus est non Judaeorum tantum, sed etiam gentium: hoc ideo priores illi perfecti, qui hic loquuntur, dicunt: ut per hoc doceant se vidisse per Spiritum sanctum gentes, sicut Judaeos, vocandas ad gratiam. Benedicite, inquam, et facite auditam vocem laudis ejus, id est, facite humiliando vos in omnibus, ut alii audiant, id est, intelligant, qua voce vos laudetis Deum. Haec enim vox est, qua vere laudetur Deus, ut nihil sibi aliquis attribuat nec de se praesumat: sed omnia ad Deum referat dicens, Gratia Dei id sum quod sum.

Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos. Benedicite, inquam, gentes, Deum. Deum dico, qui et nos et Judaeos, qui per nos justificari ex lege non poteramus, sicut et vos justificavit. Quod aequipollenter intelligi datur cum dicit: Deum dico qui animam meam ereptam ad mortem posuit, id est, humiliavit ad veram vitam, et perseverantiam etiam mihi dedit, id est stabilem me fecit: quia non dedit pedes meos interiores, id est, (0822D)affectiones meas in commotionem, id est, in aliquid quod vere motus possit dici, ita ut commoverer, id est, ut sic moverer interius, ut etiam moverer exterius perducendo illum ad actum.

Quoniam probasti nos Deus; igne nos examinasti sicut examinatur argentum. Quasi dicat: Unde in te commotio? Ideo scilicet, quoniam multas patimur tentationes et tribulationes. Quare pateris? Quoniam tu, Deus, probasti nos, id est, in probationem duxisti nos, et quomodo probaverit ostendit, scilicet examinasti nos igne, id est, ferventissima tribulatione, et hoc ita sicut examinatur argentum. Quasi dicat: Ignisti nos, sed non incinerasti nos. Ignisti nos non ut absumeres, sed ut purgares. Argentum examinatur non ut absumatur, sed ut purgetur. Potest et alia similitudo jam alibi dicta, ab argento examinato trahi. Sicut enim argentum examinatum, tunsum non dissilit, sed in longum et in latum crescit; ita qui perfecte tribulationis igne, pro fide recocti sunt, tunsi ab inimicis (0823A)non dissiliunt, id est in charitate non deficiunt, sed charitas eorum in latum extenditur; quin etiam usque inimicos porrigitur, in longum etiam per perseverantiam ducitur.

Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro. Ostendit per partes probationem. Quasi dicat: Vere examinasti nos, quia hoc et hoc modo induxisti, inquam, nos in laqueum, id est, in catenas et in carcerem et in similia, quibus caro quidem vinceretur, anima vero absorberetur; et quibus non irretiremur, sed expediremur, et posuisti tribulationes in dorso nostro, id est, fecisti nos incudem omnium tribulationum. Male enim erecti eramus, sed tu nos incurvasti, ut incurvati bene erigeremur. Praeterea imposuisti homines super capita nostra, id est, tantam potestatem hominibus pravis, id est, tyrannis super nos dedisti, ut etiam capitalem de nobis darent sententiam. Toleravimus enim superiores, quos novimus nobis pejores. Et hoc modo transivimus per ignem (0823B)adversitatis et tribulationis illaesi, quia non fregit nos adversitas, et sic etiam per aquam transivimus illaesi, id est per prosperitatem, quia non nos extulit prosperitas, non est enim tutum per aquam transire, quia facile solvitur prosperitate, nisi prius induruerit integre in tribulationis fornace. Testa namque nisi prius consolidetur, prae calore in aquam missa diffluit. Transivimus, inquam, per ignem et aquam, et tu eduxisti ab igne et aqua illaesos: et eduxisti nos in refrigerium, id est ut refrigeratam habeamus conscientiam. Gloria enim nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae; et ab hoc refrigerio duces nos in ferventissimum ignem, quia ego introibo in domum tuam supercoelestem ens in holocaustis, quia totus accendar igne flagrantissimae charitatis, ut sim Deo holocaustum. Holocaustum enim interpretatur totum incensum, et deberet dicere: Introibo in domum tuam in holocausto. Sed quia iste unus qui hic loquitur, est in multis, ideo dicit: Introibo in holocaustis, quia quisque erit ibi holocaustum, et ibi reddam tibi (0823C)Deo vota mea, id est, quae aequum ut tibi reddam, scilicet, hymnum laudis, juxta illud: Cumque omni militia coelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus s. f. d. Vota, d., quae labia mea interiora, id est, labia cordis, quia tibi loquor, distinxerunt ab exterioribus votis, tibi esse offerenda. Et quae etiam os meum exterius locutum est in tribulatione, quia nec tribulatio potuit mihi hic vota illa, id est, laudem tuam extorquere. Ille Deum laudat in tribulatione, quem non frangit tribulatio, sed semper dicit cum beato Job citharoedo optimo: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sit nomen Domini benedictum. Ideo autem dicit: In tribulatione mea, quia tribulatio utilis est et necessaria, quia facit hominem devotiorem.

Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. Reddam tibi, inquam, vota, et quae vota? Scilicet, offeram tibi holocausta medullata, id est, placentia. Pinguia enim holocausta erant acceptabiliora, scilicet, offeram (0823D)tibi laudem integram, et charitatem intimam, quae placent tibi. Et hoc cum incenso arietum, id est, per orationem sanctam pro me ab arietibus, id est, a sanctis patribus, qui nos in fide genuerunt, et per meam orationem non dissentientem a traditione ipsorum sanctorum patrum; quae Deo ita est delectabilis, sicut suavis est alicui odor incensi. Vere enim Deo est gratum, quod quidem probatur ab auctoritate sanctorum Patrum non esse dissonum. Offeram, inquam, holocausta, et offeram tibi boves, id est, magistros meos triturantes me. Et hircos, id est, in peccatis fetidos offeram tibi, non tantum per se hircos, sed ita ut boves sint cum hircis, id est, ut illi qui prius erant hirci a bobus sint triturati, et in eis incorporati, quia hoc etiam tibi placet sacrificium, si peccatores hic convertantur, et bonis concorporentur. Nec te turbet quod dicit: Offeram boves et hircos, quia in illo priori populo qui hic loquitur, quasi unus fuerunt et boves et hirci conversi. Potest (0824A)etiam hoc totum de praesenti legi, ut sic dicatur: Introibo tandem in domum tuam supercoelestem, et ut introeam, reddam tibi nunc interim vota mea, illa, scilicet, quae labia mea interiora distinxerunt, id est, discreverunt, scilicet, ut me accusem, te laudem. Te Dominum dico, me servum; te me non indigere, me sine te esse non posse, et similia. Et quae os meum exterius maxime locutum est in tribulatione, ubi oportet me devotiorem esse. Tribulatione dicit mea, id est, mihi utili et necessaria. Holocausta mea distinxerunt, inquam, labia mea, vota tibi reddenda, et haec distinguendo offeram tibi holocausta mea, id est, intima charitate intus referta, ut non te tantum amem in superficie, sed in intimo amore, et exterius saginata fide, et spe, et bona operatione. Pecus enim medullatum et interius medullis est plenum, et exterius saginatum. Et est quasi dicat: Non debet esse vacuum et aridum, quod tuae majestati est offerendum. Vacuum quidem a charitate, aridum vero (0824B)a fide, vel a spe. Et hoc faciam, vel cum incenso arietum, ut praediximus; vel quia quidam libri habent cum incensu, quod significat incendium. Ita possumus dicere: Offeram tibi holocausta mea cum incensu arietum, id est, incendendo et destruendo in me lasciviam, quae per arietem designatur; et offeram tibi boves cum hircis, id est, et boves et hircos item cum incensu, id est, incendam in me cervicositatem et superbiam, quae per bovem designatur; et incendam in me peccatorum fetorem, qui per hircum designatur. Et haec incensa tibi offeram, quia hoc erit tibi delectabile sacrificium.

Venite, et audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Alia item gentium invocatio, nec superfluit toties vocari, cum quidam adhuc sint pigri, multoties tamen vocati. Quasi dicat: Venite, nationes longinquae, benedicite Deum, gentes; vos etiam, omnes (gentes) qui timetis Deum casto timore, venite passibus fidei, audite aure audiendi, et narrabo vobis. Non est narrare, nisi prius sit (0824C)timere. Quid narrabo? Scilicet quanta bona fecit Deus animae meae: Hoc priores de Judaeis, qui in hoc psalmo loquuntur, non invidentes evangelicam gratiam et concorporationem gentibus, ideo eis annuntiant, ut attentius ad fidem veniant, et eamdem quam et ipsi gratiam accipiant.

Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Narrabo, inquam, quanta fecit Deus animae meae, quia haec duo mihi maxime fecit, scilicet, quod qui prius clamabam ore non meo, jam clamavi ore meo. Et qui prius clamabam ad Jovem, scilicet, et ad Saturnum, et ad caetera daemonia, jam clamo ad ipsum verum, scilicet, Deum. Ille non clamat suo ore, qui et si attente satis agat, non tamen hoc agit, pia intentione. Clamat vero ore suo cordi consono aliquis, quando quod exterius agit, vel loquitur attente, ex pia procedit intentione. Et est breviter dicere: Haec duo praecipua bona fecit mihi Deus, ut et ad ipsum clamem, et ore meo clamem, id est, (0824D)intentissime clamem. Et ideo ad ipsum clamavi, quia eum exaltavi, id est, omnibus praeposui sub lingua mea, id est, in corde meo. Vel quia in eo praecipue exaltavi, quod propter libros quosdam dicitur, qui habent Exsultavi. Cor vero ideo sub lingua esse dicitur, quia quasi quoddam subjectum linguae est. Prior enim cogitatio, deinde lingua, id est, locutio. Vel ideo etiam dicitur sub, quia per se non potest patere cogitatio, sed per linguam aperitur.

Iniquitatem si. Vere eum exsultavi sub lingua mea, quia non fuit iniquitas in corde meo, talis, dico, quam ego aspicerem, id est, quae mihi placeret. Non enim penitus iniquitatem denegare possumus, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Nec ille in cujus corde est iniquitas, Deum exaltat, vel in Deo exsultat, vel ubi proximus deprimitur, nunquam Deus exaltatur. Nec duobus dominis possumus servire, et ideo dicit: (0825A)Iniquitatem non aspexi in corde meo. Nam (quasi dicat) si aspexi, non Deum exaltavi, et ideo non exaudiet me Dominus; quia autem non aspexi, propterea exaudivit me Dominus ad ipsum clamantem. Et vere exaudivit, quia attendit voci deprecationis meae, id est, intense deprecationi meae pro peccatis factae. Unde benedictus sit Dominus, et repetit unde, quia non amovit orationem meam pro perseverantia factam a se, et misericordiam suam circa utrumque, scilicet, circa deprecationem, et circa orationem non amovit a me, quia et peccata remisit, et constantiam dedit.

IN PSALMUM LXVI. In finem, in hymnis psalmus cantici David. ARGUMENTUM. Hoc quoque carmine reditus populi ex Babylone praedicitur, in quo iisdem verbis reversorum alacritas indicatur, quibus ut sacerdotes populo benedicerent, lege scriptum est.

EXPLANATIO. (0825B) Hymnus et canticum laudationem significant, quae ut Domino tantum Christo data monstretur, praemittitur in finem. Post canticum resurrectionis propheta deprecatur ut benedicti ad divinam cognitionem deducamur, ad quam nostra non possunt merita pervenire. Prima ergo parte, fidelibus loquens, supplicat ut benedici cum ipsis mereatur a Domino, quatenus illuminati corde in cunctis gentibus Christum Dominum praedicandum esse cognoscant. Deinde conversos ad Dominum prophetiae spiritum confitendum illi dicit a populis, quia gentes judicat in aequitate. Tertio eumdem versum repetit, quem superius dixit, hoc in mysterium adjiciens, quia fructum suum terra jam protulit, et ideo frequentato verbo postulat nos debere benedici.

COMMENTARIUS. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. In finem, (0825C)in hymnis psalmus cantici David. Oratio. David sancti viri de primitivo populo patriarchae, sive prophetae, sive etiam sancti apostoli, providentes per Spiritum sanctum futuram esse concorporationem Judaeorum et gentium, et utrisque communicandam evangelicam gratiam, et resurrectionis gloriam, orant in hoc psalmo, ut per totum orbem illae aliae oves illuminentur vultu Dei super eas, qui in eis propter idololatriam maxime obscuratus fuerat, in unum quiddam aggregentur, et fiant unum ovile, quia est unus pastor. Et hortatur nos non de his qui extra sunt desperemus, sed semper pro ipsis ut introeant, et nobiscum intus sint oremus, et ut se qui sic orant imitemur: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Dominus et Pater noster vere agricola dicitur, juxta quod Apostolus testatur dicens: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Ipse colit nos, ut inhabitet nos tanquam aedificium suum, et sic misereatur nostri. Colit etiam nos tanquam agrum suum, tanquam vineam suam, ut multum fructum afferamus, et sic (0825D)benedicit nobis. Cantemus ergo haec ei tanquam agricolae compluenti nos, dicentes nos non sterili devotione, non inani voce, sed veraci corde: Deus misereatur nostri, inhabitando nos, et benedicat nobis, ut multum fructum afferamus. Cum Deus nos benedicit vel nos benedicimus Deum, nos egemus, ipse vero nec benedictione nostra augetur, nec maledictione minuitur. Sed qui ei maledicit, ille minuitur, sic et qui ei benedicit, augetur. Et est prior ejus benedictio in nobis, consequens vero est ut nos eum benedicamus. Ejus benedictio est quasi pluvia, nostra vero est quasi fluctus. Multis autem modis rogant homines ab eo se benedici, id est, multiplicari. Alii enim in pecunia, alii in potentia, alii in gloria, alii in liberis, alii in agris, alii sic, alii sic. Et haec benedictio datur etiam inimicis. Est vero alia benedictio quae reservatur solis amicis. Illa autem benedictio temporalis commoditas est communis bonis et malis, quia datur et (0826A)bonis et malis, et aufertur bonis et malis. Si enim solis bonis darentur, putarentur mali Deum tantum esse colendum propter illa bona. Si enim solis malis darentur, dubitarent infirmi credere, et adhuc minus capaces regni Dei, quia timerent haec temporalia sibi deesse. Item si solis bonis auferrentur, id est, timor in infirmis esset; si vero solis malis auferrentur, putarentur ea vera esse bona, quorum ablatione plecterentur mali; et ideo communiter Deus dat et aufert ea bonis et malis. Bonis quidem dat, ut consoletur ipsos itinerantes, malis vero dat, ut per eos bonos admoneat alia bona esse eis quaerenda, quae non sint cum malis communia. Cum dat ea bonis, non inde extollantur; et cum aufert, non frangantur. Cum dat, habeant ea, non ad damnationem, sed ad consolationem. Iste autem qui hic loquitur, qua benedictione ab eo rogat se benedici? Non utique temporali, quam non pro magno habet, sed illa alia quam servat amicis, et quam dat solis (0826B)justis, scilicet, ut illuminetur vultus ejus super nos, quia hunc solem communiter illuminat super bonos et malos; et hanc lucem communiter vident etiam pecora cum bonis et malis. Sed hoc aliud lumen, quod solis justis datur, scilicet quia beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Pro hoc rogat iste qui hic loquitur, scilicet, ut vultum suum illuminet super nos, id est, ostendat nobis vultum suum, id est, voluntatem suam, quid nos facere velit, scilicet ut quod latebat nobis aperiatur, id est, veritas praeceptorum ejus; et quod erat, sed absconditum nobis erat, illuminetur super, id est, reveletur nobis, per quod idem quod prius expressius dicitur. Vel aliter: Illuminet vultum suum super nos, id est, ostendat nobis imaginem suam. Quasi dicat: Impressisti nobis, Domine, vultum tuum, fecisti nos ad imaginem tuam, fecisti nos nummum tuum. Sed non debet imago tua in tenebris remanere, et ideo mitte radios sapientiae tuae, ut depellat tenebras (0826C)nostras, et vultus tuus in nobis eluceat, id est, recognoscamus in nobis imaginem tuam, juxta quod in Canticis canticorum: Si cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, id est, si attendis te ad imaginem Dei factam. Quasi dicat: O pulchra, id est, o pretiosa anima sanguine Agni immaculati redempta, attende quanti valeas, cogita quid pro te datum sit. Dicamus ergo et optemus ut illuminet vultum suum super nos. Vere vultus Dei, quem gestamus, sacra est in imagine sua. Iniqui autem nolunt imaginem Dei in se attendere, ut vultus ejus super eos illuminetur, scilicet, ut dicant: Illumina, Domine, tenebras meas. Ac si dicant: In tenebris peccatorum sum, radio sapientiae tuae discutiantur tenebrae meae, ut appareat vultus tuus; et si forte per me appareat, deformis effectus reformetur a te, quod formatum est a te. Cantemus ergo Domino Deo nostro, tanquam agricolae, ut misereatur nostri et benedicat nobis, et illuminet vultum suum, non quantum ad se, qui nunquam fuit sine lumine, sed quia (0826D)vultus ejus obscuratus nebulis peccatorum nostrorum, quasi infra nos erat; ideo illuminet ipsum in nobis, ita ut sit super nos, id est, ut excellentia ejus appareat, et sic misereatur nostri. Quod bene diversum est a superiori. In superiori enim misereatur prima accipitur miseratio, quae est in initio, in isto vero intelligitur jam major miseratio, quia subditur post benedictionem, id est, post fructum multiplicem. Quanto magis enim Deus dat alicui plura bona vel dona, tanto magis ejus miseretur.

Ut cognoscamus in terra. Ad hoc, inquam, vultus tuus super nos illuminetur, et miserearis nostri, ut in hac terra, id est, in hac Idumaea, terra invia et inaquosa, in qua difficile est invenire viam; cognoscamus ergo viam tuam, id est, viam ad te ducentem, illam, scilicet, viam, quae dicit: Ego sum via. Et ne aliquis in hac via errare timeret, addit: Et veritas. Item ne timeret deficere, subdit: Et vita, scilicet, (0827A)in qua requiesces, et non deficies. Et quae sit illa via, subsequenter exponit, scilicet, cognoscamus salutare tuum, id est, Salvatorem tuum Christum non tantum in Africa, sed in omnibus gentibus.

Confiteantur tibi populi, Deus. Quia optando dixit: Illuminet vultum suum super nos, ut viam cognoscamus, ideo ut certos nos faciat se esse exauditum, hortatur nos ut confiteantur, quasi jam cognita via dicens: O Deus, populi Judaici confiteantur tibi peccatum suum, et confiteantur. id est, laudent gloriam tuam, et etiam alii omnes populi, gentiles, scilicet, confiteantur iniquitatem suam, et misericordiam tuam. Gentes enim super misericordia Deum honorare, Apostolo teste, accusent se, glorificent te, reprehendant se, laudent te. Inveniat te homo punitorem suum, ut exhibeat se salutare tuum. Quare times confiteri? Noli timere confiteri, quia confessus salvaberis, tacitus damnaberis. Et quia haec talis confessio (0827B)non est ad poenam, sed ad veniam, ideo subdit: Laetentur gentes quaelibet, si confitentes interius; et exsultent exterius, id est, plenariam laetitiam habeant. Quasi dicat: Plangunt ante hominem judicem confessi latrones, laetentur vero ante Deum confessi fideles. Et unde debet laetari, unde exsultare? Ex ipsa, scilicet, confessione, quia ad hoc quaeris confessionem, ut liberes humilem. Et etiam propter judicis dignitatem, quoniam tu, scilicet, quem nullus fallit, nec pecunia corrumpit, in judicio, judicas (pro judicabis) tandem omnes populos in aequitate, scilicet, ut qui se punierunt, non punias, qui vero se non punierunt, illos tu punias. Et quia gentes distorte et prave potius ex aequitate illa judicii possent habere causam tristandi, quam laetandi, ideo causam praemittit ad illud. Quasi dicat: Ideo ex tam aequo judicio tuo gentes debent laetari et exsultare, quia tu in terra, id est, in hac vita terrena, quae plena erroribus est, sic dirigis gentes ut judicium, quamvis (0827C)aequum, non oporteat eas timere. Et quia gentes directe jam in fide ambulantes, jam bona opera in Christo facientes, per hoc mare navigant, et marina aqua per minutissimas rimas atque cavernulas in navim intrat, et sentinam facit, ne navim impleat, ne navim opprimat, quotidie exhaurienda est sentina haec orando, eleemosynas faciendo, jejunando, et puro etiam corde dicendo: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos, et caet. Quapropter egregius iste orator et excellentissimus praedicator et hortator, versum quem superius pro prima et difficili confessione posuit, pro hac confessione secunda, quae pertinet ad quotidianam ablutionem pedum, repetit dicens: Confiteantur tibi populi, Deus, Judaici; confiteantur tibi etiam populi omnes. Et debent confiteri, quia terra, id est vita nostra, quae prius plena spinis erat, et tribulos germinabat, dedit jam fructum suum, id est, bona opera feeit humiliando se et confitendo. Quem quidem fructum non dedisset, nisi compluta a nubibus illis esset, de quibus dictum est: Mandabo (0827D)nubibus meis, ne pluant super meretricem illam. Per quas nubes Dominus et tonat minis, et coruscat miraculis, et compluit verbis. Timeamus ergo eum per illas nubes tonantem sive coruscantem. Excipiamus ergo compluentem, et ut terra semper fructum det, ideo benedicat nos, id est incrementum nobis Deus det Pater.

Benedicat nos Deus noster. Id est, Filius factus particeps infirmitatis nostrae, ut et nos fieremus participes gloriae suae. Benedicat nos etiam Deus, id est, Spiritus sanctus, cum Patre et Filio unus Deus. Solet etiam hoc sic dici: Terra, id est, caro nostra, virgo scilicet Maria, dedit fructum suum, quia genuit Salvatorem et nostrum et suum. Unde benedicat nos Deus Pater illius fructus. Benedicat nos Deus noster, id est, ipse fructus. Benedicat nos Deus, id est, Spiritus sanctus. Et in hac benedictione metuant eum omnes fines terrae, metuentibus eum caste. Quod ita factum est, implevit Deus Pater totum orbem Filiis suis cohaeredibus (0828A)unigeniti sui, et in regnum adoptatis. Unum quidem genuit, sed unum esse noluit: quia multos fratres fecit ei non gignendo, sed adoptando.

IN PSALMUM LXVII. In finem psalmus Cantici ipsi David. ARGUMENTUM. Cum arcam testamenti post crebras migrationes tandem David ad se grandi exsultationis ambitu transferret, carmen hoc cecinit, memorque itineris illius et transductionis quondam in eremo, quasi ex persona principum illius temporis psalmum composuit. Ipsum versum in capite ponens, quem et Moyses tunc, quoties in signum profectionis arca movebatur, decantare solebat. Aliter propheta resurrectionem Christi et posteriores glorias annuntiat.

EXPLANATIO. David Dominum designat, quem et finis pronuntiat; (0828B)longus psalmus, et quinque diapsalmatibus praenotatus, per quae nos divisiones impressimus. Totus autem psalmus per mysticas similitudines loquitur, qui sacramentis evangelicis plenus, et ascensionis Christi descriptione monstratur esse praecipuus. Primo ingressu psalmi propheta dicit, quae inimicis Domini accidant, vel quae fidelibus in futura judicatione contingant. Secundo virtutes significat, quas contulit populo Judaeorum, ac deinde dicit quemadmodum ex his perfecit Ecclesiam. Tertio per montis speciem designat Dominum Salvatorem, commemorans quae beneficia praestiterit Ecclesiae, quando eam resurrectionis suae munere sublevavit. Quarto inimicorum Domini superbiam conquassandam esse pronuntiat, et conversiones et martyria ab utroque sexu, et ex pessimis dicit esse facienda, cum adventus Domini mundo Salvatoris illuxerit. Quinto dicit in Ecclesiis Dominum debere benedici, ubi Apostoli et Christus ipse praedicavit, supplicans ut dona quae dedit fidelibus suis, conservare dignetur. Monet etiam ut velociter (0828C)ad Dominum veniant, qui in hoc mundo tanquam in Aegypto et Aethiopia commorantur. Sexto ingressu universitatem monet, ut psallat Domino Christo, qui jam resurrectionis suae miracula patefecit, ac deinde psalmum Dominica laude conclusit.

COMMENTARIUS. Exsurgat Deus, dissipentur. In finem Psalmus Cantici ipsi David. Haec verba referuntur in finem temporum, attributa ipsi David, quae vere sunt Psalmus Cantici. Canticum teste B. Augustino proprie laus illa dicitur, quae ore profertur. Psalmus vero modulatio illa dicitur, quae in musico instrumento, quod Psalterium vocatur per pulsum nervorum et tactum digitorum conficitur. Accipitur autem canticum pro mentis intelligentia, scilicet quoniam bene anima in se agit sancte meditando et cogitando. Quia dicitur, Et cogitatio sancta servabit te. Quod soli Deo notum est, quia ipse solus videt cogitationes nostras. Psalmus quoque accipitur pro exteriori operatione, quae (0828D)proximis etiam innotescit. Quoniam vero haec duo conjunguntur, ut Canticum praecedat intelligenda est talis operatio, et talis laus, quae pertinet ad internam aggratulationem, velut hic est. Talem enim hymnum dicere, et ita cum Deo suo insistere, procedit ex intima aggratulatione, quia sancti de priori populo per sanctum propheticum praevidentes Christum futurum in carne, et pro nobis moriturum et resurrecturum, ascensurum et Spiritum sanctum missurum: et sic locum sanctum Dei, id est, Ecclesiam constituendam aggratulantur de tali institutione, et sic hymnizant. Sic agunt cum Domino Deo suo, et hortantes nos ut etiam nos inde aggratulemur: quia pertinet ad salvationem nostram, ut hymnum dicamus, ut tandem ad veram aggratulationem et laudationem sine fine perveniamus. Vel si, ut quidam volunt, de futura resurrectione hic agatur, dicemus quia sancti praedicti attendentes illam veram resurrectionis gloriam, hortantur nos ut nunc cantemus, (0829A)nunc psallamus ut ad illam perducamur. Juxta vero priorem intentionem tale est, quasi dicat: Veniat quod futurum est, fiat quod promissum est. Moriatur homo, et exsurgat Deus et homo, et dissipentur inimici ejus: et factum est ita, exsurrexit Christus, qui est Deus super omnia benedictus, et inimici ejus Judaei, in quo loco odium contra eum erexerunt, et ubi regem suum crucifixerunt, a Romanis debellati, et inde captivati per totum orbem dispersi sunt. Etiam non oderunt eum quem non viderunt, id est, Christum, sed tamen timent quem praesentem habent in suis in quibus ipse apparet. Et inde factum est quod sequitur, scilicet ut qui olim oderunt eum, modo fugiant a facie ejus. Fuga enim proprie dicitur timor animi. Fugiunt eum namque spiritualiter, non corporaliter. Quomodo enim corporaliter fugere possunt eum, qui ubique praesens est, et de quo dicitur: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Fugiunt quidem eum non corpore, sed animo; fugiunt (0829B)eum non latendo, sed timendo; nec timent faciem illam quam non vident, sed timent illam quam praesentem habent, scilicet illam de quo dictum est: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli. Qui enim prius per se ipsum locutus est, loquetur per nubes, id est, per praecones. Et hanc faciem ejus, scilicet praecones, in quibus apparet et loquitur, et Ecclesiam ejus totam timent Judaei, quia et eis partim subjecti sunt, et quia abhorrent omnem Christianam religionem.

Sicut deficit fumus. Dissipentur inimici Judaei, et deficiant sicut deficit fumus. Fumus ab igne surgens in altum ascendit, et sic deficit: sic Judaei ab igne odiorum suorum in superbiam elati super Christum clamaverunt, Crucifige, crucifige eum. Et capto insultaverunt, ac pendentem irriserunt. Sed unde victores timuerunt, mox victi evanuerunt, et sic defecerunt, quia nihil effectum dederunt. Sequitur:

Sicut fluit cera a facie ignis, ita pereant peccatores (0829C)a facie Dei. Licet istud in bonum de Judaeis possit accipi, hoc modo Sic pereant peccatores Judaei: a facie Dei, id est, per praecones. Hoc est, sic diffluat duritia cordis eorum in lacrymis poenitentiae per ignem constantiae sanctorum martyrum, vel quorumlibet illorum de quibus est, spiritu ferventes, Domino servientes, sicut cera igni adhibita fluit. Et hoc sit dictum quantum ad quosdam Judaeos, scilicet qui accedentes ad apostolos dixerunt: Quid faciemus, viri fratres, etc. Juxta quod sequens versus ita simpliciter continuabitur. Et facti justi epulentur, etc. Liquet, inquam, ita posse dici, tamen maxime videtur eis minari hic aeternum supplicium, scilicet ut quando Dominus veniet in majestate Patris et sanctorum angelorum, velut ignis ad cremandum malos, et ad illuminandum bonos. In igne enim est et calor etsplendor. Tunc peccatores Judaei in peccatis persistentes, remoti a facie Dei. Tollatur enim impius ne videat gloriam Dei, pereant in aeternas tenebras detrusi, (0829D)sicut fluit cera adhibita igni. Et tunc justi ex opposito epulentur, id est, de certa refectione gaudeant et exsultent in conspectu Dei, id est, quia Deum facie ad faciem conspicient et delectentur tunc, id est, in laetitia sine tristitia. Nunc enim justi laetantur, sed non sine tristitia. Quia dicitur eis, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et alibi: Cum timore et tremore vestram ipsorum operantes salutem. Et ideo nunc non est vera laetitia, sed tunc erit vera laetitia, quando nunquam amplius occurrit tristitia. Potest etiam hic idem versus dici de praesenti, secundum priorem in bono sententiam sic: Peccatores facti justi epulentur, id est, verbo Dei tanquam dulci epulo reficiantur, et exsultent in conspectu Dei, id est, in corde: ubi conspicit eos Deus, et ab eis conspicitur, et in hac laetitia delectantur. Vera enim laetitia est cognoscere Deum. Potest quod a principio dictum est, non solum ad Judaeos, sed ad omnes etiam inimicos referri, ut sic dicatur: Moriatur homo, resurgat Deus et homo, ascendit et misso Spiritu sancto (0830A)exsurgat in notitiam gentium, et quicunque inimici ejus dissipentur bona dissipatione, scilicet ut ex inimicis fiant amici. Et qui oderunt eum, id est, odientes Christianum nomen fugiant a facie ejus, scilicet fugiant a facie irati ad faciem placati. Et sicut fumus in altum elatus deficit, sic ipsi deficiant et comprehendantur in superbia sua. Qui autem id nolunt, scilicet peccatores in peccatis persistentes sic pereant, tandem remoti a facie Dei, sicut fluit cera a facie ignis. Et e contra justi epulentur, ut supra dictum est. Tertio quoque modo series haec a principio legitur, ut totum ad novissimam resurrectionem referatur, et sic dicatur: Moriatur quidem homo, et resurgat Deus adhuc ut homo: tandem vero conveniet ad judicium in majestate Patris et sanctorum angelorum exsurgat, id est, manifeste surgat et appareat omnibus verus Deus, et dissipentur inimici ejus tunc sicut vere graviter dissipabuntur, quia damnabuntur: et ita dissipentur, ut a facie ejus remoti omnes qui oderunt (0830B)eum, fugiant, id est, si non spe redeundi ab ipso recedant. Proprie enim fugere dicitur, quando reditus desperatur. Et ideo plus dicit hic quam prius. Possent enim ad tempus dissipari, et item restitui. Quare subjecit, Fugiant et deficiant tunc in superbia sua, sicut deficit fumus. Vere enim deficiet, qui a vero esse separabuntur, et peccatores repulsi a facie Dei. Tollatur enim impius ne videat gloriam Dei, sic pereant adhibito igne districtae sententiae, sicut fluit cera adhibito igni. E contra autem justi epulantur, etc.

Cantate Deo. Istud juxta praedictas sententias continuatur eodem modo; sic scilicet. Ut vos exsultetis et delectemini et hic et in futuro, ergo cantate Deo, id est, ad laudem Dei, et dicite psalmum nomini ejus, non vestro glorificando. Ille Deo cantat, cujus cor sanctae meditationi et cogitationi semper invigilat; psalmum vero dicit, qui extrinsecus bona opera facit ad aedificationem proximi. Et quasi dicat: Cantando et psallendo facite ei iter in vobis et in aliis, id est, (0830C)praeparate viam Domino, scilicet ut per speciosos pedes Evangelizantium pervia fiant ei corda credentium. Et dico qui ascendit super occasum, id est, qui devicit mundum, quia morte sua destruxit omnem nostrum occasum, id est, mortem nostram. Vel aliter: Oriens dicuntur omnes illi, qui fidem acceperunt et bona opera faciunt: occasus vero sunt omnes illi, quibus verus sol justitiae occidit, quorum intellectus et ratio sunt obscurata, et ideo opera eorum mortua. Super hos Dominus ascendit ita, quod occasum in eis superat, quia hos etiam tales gratia sua illuminat, et bona in eis facit opera. Talis enim Matthaeus fuit, quem de teloneo Dominus assumpsit, et Paulus, quem ab Ecclesiae persecutione retraxit, et patronum Ecclesiae fecit. Et merito ascendit ipse super occasum, quia illi est nomen Dominus specialiter, quia Dominator est omnium, et redemptor omnium. Dixit, iter facite ei. Et quia qui faciunt iter, multa mala patiuntur, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo, necesse est ut persecutionem (0830D)patiantur. Maxime qui sic pie vivere insistunt, ut et juste vivant. Pie quidem quantum ad Deum, juste vero quantum ad proximum. Quem verbo admonet et exemplo, ideo subdit, Exsultate in conspectu ejus. Quasi dicat: Et si exterius contristamini, tamen exsultate in conspectu ejus, id est, in interiori vestro, ubi ipse conspicit, spe scilicet gaudentes et tribulationem patientes. Vos dico tamen exsultate, quia turbantes vos non exsultabunt, imo turbabuntur. Quia portabit judicium quicunque est ille, remoti a facie ejus, id est, Domini, ejus dico patris orphanorum, id est, qui consolatur orphanos, et qui judex, id est, defensor viduarum. Orphanos vocat illos quos gladius verbi Dei divisit a mundo quasi patre, quasi consolatore, ita ut sint separati a societate saecularis spei. Per viduas vero accipe plus, illos scilicet qui cum prius carnalibus essent dediti, jam penitus sunt ab omni carnali delectatione separati, sicut vidua dicitur mulier illa, quae prius juncta viro, modo est (0831A)a viro vidua et divisa. Et ne hi tales quos viduas et orphanos vocant, viderentur desolati, ostendit quod non sunt desolati: quia ipse consolatur eos, faciendo ipsos locum suum sanctum, et inhabitando in eis. Quod sic dicit: Deus ens in loco suo, id est, in fidelibus suis, qui sunt locus sanctus suus, id est, a se constitutus. Et per quod constitutus? per hoc scilicet, quia facit eos unius moris, id est, unanimes et sibi consentientes. Juxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Deus dico ens in loco sancto suo facit illos quos fecit unius moris, per hoc quia sunt unius moris, in domo habitare, id est, firmiter Ecclesiasticis inhaerere.

Qui eduxit vinctos. Ostendit quomodo facit inhabitare, scilicet quia vinctos, id est, sedentes in tenebris et umbra mortis eduxit: quia vincula peccatorum suorum solvit, et hoc in fortitudine scilicet, ut qui prius ligati impotentes erant, soluti potentes sint ambulare in via praeceptorum Dei. Et similiter eduxit (0831B)eos, qui exasperant eos, in hoc scilicet, quia habitant in sepulcris, id est, qui praeeligunt habitare in corpore, id est, in carnalibus delectationibus, et acquiescere carni et sanguini et mortuis operibus in quibus putrescunt et fetent sicut cadavera in sepulcris. Ut sint illi de quibus dictum est: Mortuo quasi non sit perit confessio. Et, Computruerunt jumenta in stercore suo. Et, Peccator cum ceciderit in profundum iniquitatis, contemnet. Illos, inquam, et hos etiam perditissimos educet Dominus, quia aliud est desiderare justitiam velut vincti faciunt: aliud est impugnare justitiam, quod eorum est qui habitant in sepulcris: aliud est a malo velle liberari, aliud est malum defendere et nolle confiteri. Sed tamen Dominus qui mirabiliter hoc operatus est in corporibus, quia et mulierem decem et septem annis languentem a sua infirmitate solvit, et Lazarum jam quatriduanum de sepulcro. Potens est mirabilius hoc operari in moribus, quia faciet et de vinctis et de sepultis idoneos, quibus (0831C)construatur locus sanctus ejus.

Deus cum egredereris. Convertit se ad ipsum Dominum. Quasi dicat: Vere educes vinctos et sepultos, quia tunc cum egredereris in conspectu populi tui, id est, ut conspiciaris a populo tuo, id est, a te soluto et resuscitato. Egressus Dei est, cum apparet in operibus suis, non quibuslibet, sed illis qui noverunt intueri opera ejus non visibilia, sed invisibilia, id est, gratiam illam qua et solvit vinctos, et suscitat sepultos. Cum inquam egredereris, et cum pertransires vel in desertum vel jam ens in deserto, id est, in gentibus quae gentes desertum erant, quia nec legem nec prophetas acceperant. Cum, inquam, hoc erit, tunc terra non dico mota est, sed movebitur, id est, terreni ad fidem excitabuntur. Sed ideo praeteritum ponit, quia quod futurum est, ita certum Spiritui sancto, sicut quod praeteritum est. Et ideo movebitur terra, quia coeli de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei, distillaverunt (pro distillabunt) evangelicam gratiam. Et hoc non a se, sed a facie Dei, id est, per (0831D)illum, quia ita praesentialiter inhabitabit illos, ut facies ejus in ipsas appareat. Et quia illi coeli sunt etiam montes, ideo quos prius per coeli pluraliter significavit, nunc singulariter per montem significat dicens: Sinai distillabit a facie Dei. Vel per Sinai significare possumus Paulum, per quem lex quae data est Moysi in monte Sina, gentibus principaliter est data. Quia etiam aemulator legis fuit, commodius convenientiam utriusque legis docere valuit, quem ideo de aliis excepit dicens: Sinai, id est, Paulus distillabit, quia plus laboravit. Vel si ad interpretationem recurramus, Sina interpretatur mandatum, vel mensura. Et coeli illi distillaverunt Sina, id est, mandatum, quia praecepta legis spiritualiter docuerunt. Potest et sic dici: Coeli distillabunt evangelicam gratiam. Et hoc non ex se, sed a facie Dei Sinai, id est, Dei legis, id est, qui sicut fuit dator legis, sic fuit etiam dator benedictionis, id est, gratiae legem dedit, ut terreret, de humanis viribus praesumentem; (0832A)benedictionem vero dedit, ut salvaret in se sperantem et credentem. Distillabunt, inquam, a facie Dei, non cujuslibet, sed Dei Israel, id est, illius qui est Deus veri Israelitici populi. Sed similiter in omni sententia praedicta dicetur.

Pluviam voluntariam. Coeli, inquam, distillabunt et hanc pluviam, id est, evangelicam gratiam, quam ipsi distillabunt non ex meritis nostris, sed ex bonitate tua datam, juxta illud: Voluntarie genuit nos in verbo veritatis. Illam, inquam, pluviam segregabis, id est, seorsum dabis haereditati tuae, id est, solis credentibus in te, non enim omnium est fides. Et quia dabis, ideo haereditas illa infirmata est (pro infirmabitur) id est, recognoscet peccatum suum, et infirmitatem suam confitebitur; tu vero perficies eam in donis spiritualibus, quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Possunt quoque tres hi praedicti versus simpliciter dici ad historiam sic. Quasi dicat: Educes, inquam, Domine, vinctos in sepulcris (0832B)habitantes. Et quod tales educeres, hoc praesignasti tunc, cum filios Israel de Aegypto eduxisti, quia cum egredereris, id est, cum manifeste appareres in conspectu populi tui, id est, conspectus a populo tuo in columna nubis in die, in columna vero ignis in nocte. Per quod praesignabant quia praecessurus erat suos in nube carnis, et in lumine divinitatis, scilicet, ut verus Deus et verus homo intelligeretur ab eis. Per hoc vero quod in die in nube, in nocte in igne eos praecessit, designabatur quod terribilis apparebit peccatoribus, qui per noctem designantur; justis vero qui per diem intelliguntur, non apparebit terribilis, sed mitis, terribilior enim res est ignis quam nubes. Cum, inquam, egredereris sic, et cum pertransires hac et illac, deducendo populum tuum per desertum gentium, per quod designabatur eum passim per desertum gentium praedicandum, tunc, inquam, terra mota est. Illic quidem mons Sina, hic vero gentilium corda. Et nimirum si terra, infimum elementum, mota, quia etiam coeli, illud superius elementum, (0832C)quodammodo moti sunt, quia distillaverunt manna, et hoc a facie Dei, id est, per praesentiam et potestatem Dei, non cujuscunque, sed Sinai, id est, illius Dei qui in monte Sinai Moysi locutus est, et legem dedit. A facie, dico, Dei Israel, id est, illius qui vere praeerat Israelitico populo.

Pluviam voluntariam. Distillaverunt, inquam, coeli manna, et hanc pluviam voluntariam, id est, ex benevolentia, non ex meritis eorum datam, scilicet, manna segregasti tu, Deus, haereditati tuae, id est, populo tuo, quia non sic fecit omni nationi. Et segregabis eam adhuc quantum ad significatum, id est, quantum ad evangelicam gratiam, quam soli dabis haereditati tuae, et infirmata est ex pluvia illa haereditas tua, quia prae taedio illi coelestis cibi murmuraverunt, desiderantes cibos quibus in Aegypto uti consueverant; tu vero perfecisti eam haereditatem. Videtur potius debere dicere: Tu percussisti eam, quia in rei veritatem de murmurationibus, de omnibus (0832D)illis qui educti erant de Aegypto, non intraverunt terram promissionis, nisi duo, quia prius omnes perierunt. Sed tamen, licet non congrue, ad pueros eorum potest referri, in quibus perfecit haeredititatem illam, sicut in apostolis et in aliis qui de eis electi sunt. Hic dicit beatus Augustinus, propter rationem praedictam non valere hanc sententiam ad litteram; sed quia haec omnia in figuram illi contingebant, ideo allegoriam tantum hic esse insistendam. Potest tamen in hac eadem sententia de littera ultimus versus ita legi: Coeli distillaverunt manna a facie Dei Sinai, id est, Dei qui in monte Sina legem dedit. Quam pluviam voluntariam, id est, legem, quae pluvia fuit, quia duritiam cordis eorum mollivit, et quosdam fructificare fecit, et voluntaria fuit, quia non ex meritis eorum, sed ex benignitate tua data fuit; illam, inquam, pluviam et segregasti, quantum ad litteram, et segregabis, quantum ad spiritualem intellectum, haereditati tuae. Et infirmata (0833A)est lex illa, quia infirmos fecit minando poenam, non juvando gratiam. Tu vero perfecisti eam legem, quia quod impossibile erat legi secundum carnem, id est, quod non poterat impleri secundum carnalem observantiam, fecisti ut facile impleretur secundum spiritualem intelligentiam. Vel ita infirmata est haereditas tua per legem, quia, veniente mendacio, revixit peccatum, et quia per legem non fuit eis justificatio, sed praevaricatio. Tu vero perfecisti eam haereditatem, quia, abundante peccato, et multiplicatis infirmitatibus eorum, acceleraverunt, ad medicum ingemuerunt, oraverunt ut, eo juvante, impleretur, quod eo jubente non implebatur.

Animalia tua. Perfecisti, inquam, haereditatem, et in ea haereditate habitabunt animalia, id est, minores fideles, qui adhuc alendi sunt. Animalia, dico, tua, non sua, tibi subdita, non sibi, libera ad te egentia, non ad te sufficientia. Et ideo ibi habitabunt, quia tu, Deus, parasti, id est, paratum fecisti pauperi, (0833B)id est, cuique interius se pauperanti et humilianti in haereditate illa. Et hoc non in meritis eorum, sed in dulcedine, id est, bonitate tua.

Dominus dabit. Ostendit quem apparatum fecerit, et convertit se ad nos. Quasi dicat: Vere Dominus paratum facit animalibus suis, quia cibaria ministrat eis hoc modo: quia Dominus dabit verbum, id est, doctrinam, qua cibentur animalia sua evangelizantibus in virtute multa. Vel in fortitudine illa qua eduxit vinctos, scilicet, ut ambulent in via praeceptorum. Vel in multa virtute, id est, in magna miraculorum exhibitione, juxta illud: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Dominus, inquam, dabit verbum, qui est, Rex virtutum dilecti, id est, qui virtutes, id est, praecones illos dilecti, qui sunt jam virtutes, id est, in praeconando fortes, regit ad hoc, ut sint tales. Et accipe dilectum illum de quo dictum est: Hic est Filius meus dilectus. Dilecti, dico, non cujuscunque, sed specialiter dilecti et electi dividere (pro ad dividendum) spolia speciei domus. (0833C)Spolia proprie vocantur, quae ab hoste auferuntur; speciosa vero domus est Ecclesia, ut habetur in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, arma ejus auferet, et spolia distribuet. Sicut factum est. Venit dilectus iste, id est, Christus in domum fortis, id est, in humanum genus, quod inhabitabatur a forti diabolo per Incarnationis mysterium, et devicit fortem ipsum per Incarnationis Sacramentum. Et homo humanitatis cepit eum, quia ille credens eum hominem tantum, manum in eum misit, in quo nullum jus suum invenit, et ideo jure perdidit illos, in quos jus habuit. Et filios diffidentiae, quorum infidelitate prius utebatur fortis ille ad implendam voluntatem suam, et per quos propinabat aliis poculum mortis. Vasa, scilicet, illa Dominus ei abstulit, et peccatorum remissione mundavit, et donis spiritualibus sanctificavit; et deinde divisit ea ad speciem domus ejus, id est, ad (0833D)ornamentum Ecclesiae, quia alios quidem dedit apostolos, alios evangelistas, alios prophetas, alios doctores et pastores, et reliqua.

Si dormiatis inter. Versus iste multipliciter, manente tamen eodem intellectu, construitur. Uno quidem modo sic: Dominus dabit verbum evangelizantibus; vobis, dico, qui spolia entes dividimini per manifestationem Spiritus, ad utilitatem speciei domus: si vos dormiatis inter medios, entes columbae deargentatae. O vos spolia qui dividimini per manifestationem Spiritus ad utilitatem speciei domus, si dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae dealbabuntur in Selmon. Vel ita: O vos qui dividimini, et caetera, si vos entes pennae columbae deargentatae dormiatis inter medios cleros, dum discernit coelestis reges super eam, tunc dealbabuntur in Selmon illi qui remissionem peccatorum per gratiam acceperunt. Vel ita: O vos qui dividimini ad ornamentum domus, si dormiatis inter medios cleros, (0834A)eritis pennae columbae deargentatae. Inter has autem constructiones haec ultima et prima meliores sunt, et secundum eas beatus Augustinus, et alii sancti potissimum hunc versum exponunt. Quod autem dicit, Inter medios cleros, Graeca positio est, quia quod Latinus dicit Inter me et te, hoc Graecus dicit Inter medium meum et tuum. Dicunt quidam duos cleros duo esse testamenta, ut per idem quod efficitur id quod efficiat accipiatur. Per testamentum enim datur haereditas, et cleronomia Graece haereditas dicitur, Cleronomos vero haeres. Cleros autem est sors, et sors pro haereditatis parte accipitur. Unde praeceptum est ne Levitis inter fratres daretur sors, id est, pars haereditatis, quia de decimis aliorum debebant sustentari. Columba autem de qua hic dicitur, est Ecclesia, de qua in Canticis canticorum habetur: Una est amica mea, columba mea, et reliqua. Vocatur autem Ecclesia columba propter innocentiam, et propter frequentem gemitum, et propter (0834B)multa similia. Et haec columba, id est, Ecclesia, est deargentata, id est, nitore divini eloquii erudita. Cujus pennae sunt sancti praedicatores, dicti pennae duabus de causis, scilicet, quia et praedicatione eorum gloria Ecclesiae sublimatur, et quia ipsi in altiora elevantur. Unde unus ex eis dicit: Sive mente excedimus Deo, et tamen compagini Ecclesiae quantumcunque sublimetur cohaerent. Unde subdit: Sive sobrii sumus vobis. Dormitionem vero solet divina Scriptura pro morte accipere, ut ibi: Ego dormivi et somnum cepi, dormivi conturbatus. In hac autem sententia dormitio simpliciter pro quiete, ut sit dormire inter medios cleros, id est, inter duos cleros auctoritatibus duorum testamentorum acquiescere, et sic documentorum eorum concordiae dare, scilicet, ut quando aliquid ex his profertur aut probatur, omnis contentio pacifica quiete finiatur. Et sic videntur admoneri evangelizantes virtute multa, tunc eis dari verbum veritatis, ut perfecte possint evangelizare, si duorum testamentorum auctoritas ab eis non relinquatur. (0834C)Et erunt pennae columbae deargentatae, quorum praedicatione gloria Ecclesiae sublimetur. Et posteriora dorsi ejus columbae erunt in pallore auri, posteriora dorsa ejus intransitive accipe illam partem dorsi, qua onus subigitur inter scapulas, scilicet, ut Graecus habet, ubi quaedam aves, ut aquilae, pullos suos solent portare. Et est ea regio retro, quae est circa cor, ubi alae figunt radicem. Unde per posteriora dorsi hoc solum notatur, quia subit onus. Et per alas praecepta geminae charitatis, per aurum vero sapientia, id est, boni mores significantur. Quae sapientia ad hoc pertinet, ut sapienter onus subeatur, id est, subeatur illud tantum onus, quod subeundum est, scilicet, jugum Christi, quod non deprimit, sed erigit. Pallor autem auri viror est auri, quia aurum nativum habet ruborem, et ideo si pallor ei accedat, ex rubore et pallore conficitur viror. Qui viror designat charitatem, quae semper viret, quia de ea dictum est: Charitas nunquam (0834D)excidit. Per quam charitatem hoc efficitur, ut et praecepta geminae charitatis facile impleantur. Et leve sit onus, quod subditur: quia quod difficile est nolenti, hoc facile est amanti. Et postquam per Spiritum sanctum, qui datus est nobis charitas diffusa est in cordibus nostris, amando liberaliter facimus, quod prius timendo serviliter faciebamus, et facti sumus amici recti. Non enim verus amicus recti est, qui si posset fieri, quod rectum est, nollet juberi. Est et alia sententia, scilicet, ut per duos cleros non duo testamenta, sed duas haereditates in ipsis promissas accipiamus. Veteris enim testamenti haereditas est terrena felicitas; novi vero aeterna immortalitas. Et accipietur hic dormire pro mori, ut superius dictum est, ut sit inter duos cleros dormire, sic vitam inter duas haereditates finire, ut neque ardenter appetamus terrenam, et patienter exspectemus aeternam. Nam qui propterea Deo serviunt, imo servire nolunt, dum in hac vita felicitatem quaerunt, ab istis (0835A)somnis ablatus est, nec dormiunt. Inflammantibus enim cupiditatibus agitati in flagitia et facinora propelluntur, et prorsus non quiescunt desiderando ut acquirant, metuendo ne perdant. Qui autem audiet me, ait Sapientia, habitat in spe, et quiescit sine timore. Optima enim mors est, ut in cupiditatum cohibitione a terrenis, et in spe aeternae beatitudinis, homo usque in finem perseverans, hujus vitae diem claudat extremum. Et sic dormire, id est, vitam finire inter duos cleros, et si nondum in re, tamen in spe aeternae beatitudinis habitare, et aeternae felicitatis cupiditate quiescere. Sicut enim morientes sunt pennae columbae deargentatae, quia in resurrectione rapientur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt. Aut certe ideo sunt pennae, quia quanto securius, tanto sublimius per eos Ecclesia diffamatur, et quasi quibusdam pennis excelsae laudis attollitur. Et vere ex quo tempore revelata est differentia duorum Testamentorum, sancti apostoli (0835B)et omnes electi hucusque sic dormierunt, ut et terreni regni cupiditatem contemnerent, et coelestis regni beatitudinem desiderarent. Et quia tam bene domierunt, ideo his pennis volitat Ecclesia, columba deargentata, et laudibus extollitur, quia hac eorum fama, posteri ad imitandum invitati, dum sic dormiunt, pennae adduntur, quibus Ecclesia praedicetur et sublimetur. Variatur quoque quod sequitur in hac sententia, scilicet, et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Per dorsum enim labor praesentis vitae designatur, per posteriora vero ejus vita sequens et merces laboris intelligitur. Quae posteriora erunt in pallore auri, id est, in tanta laetitia et gloria, quae omnem aliam excellit, sicut aurum excellit omne metallum. Et sic per pallorem et aurum idem notabitur. Si autem diversa facere velit ita dicens: quia quanquam praesens vita eorum sit in labore, posteriora tamen ejus erunt in auro, id est, in regio decore. Aurum enim ad ornamentum regium pertinet, (0835C)quia coronae inde fiunt. Et ita erunt in auro, quod in pallore, id est, in virore auri, hoc est, in gloria indeficienti.

Dum discernit coelestis reges super eam, nive. Eritis, inquam, pennae columbae deargentatae, hoc tandiu, dum coelestis discernet reges super eam, hoc quantum ad posteriorem sententiam, quantum vero ad priorem sic continuatur: Dominus dabit verbum vobis qui dividimini per manifestationem Spiritus ad speciem domus, si dormiatis inter medios cleros; domiatis, dico, tandiu, dum coelestis ille, scilicet, qui veniens de coelo est super omnes, vel qui ascendit non solum super materiales coelos, sed et super omnes ordines angelicos, id est, dum Christus discernit reges super eam columbam. Reges accipit praecones veritatis, ita se et alios regentes, ut non regnet jam in eis peccatum ad obediendum concupiscentiis carnis; hos reges discernet Christus super columbam Ecclesiam, id est, super alios dando apostolos, alios evangelistas, alios sic, alios vero (0835D)sic. Et ne putaretur quod hi reges ex se hoc haberent, quod sic se regerent, ostendit unde habeant, scilicet, ex hoc quia dealbabuntur, id est, remissionem peccatorum accipient, comparabiles nivi facti. Vel dealbabuntur nive, id est, secundum nivem. Vel positi in nive per candorem, juxta illud: Si fuerint peccata vestra rubra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et hoc in Selmon, id est, per illum qui intelligitur per Selmon. Selmon est mons Palaestinae regionis, et interpretatur umbra. Umbra autem ex duabus rebus fit, scilicet, ex luce et interveniente corpore. Et ideo per Selmon, id est, per umbram designatur Christus ex duabus naturis unitus. Scilicet, illa quae in principio apud Deum erat et in carne humana. Qui Christus obumbraculum, id est, defensaculum per gratiam Spiritus sancti, et protectionem corporis sui, facit omnibus in se credentibus ab aestu incentivorum et carnalium concupiscentiarum, juxta quod gloriosae virgini dictum est: (0836A)Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, id est, obumbraculum contra carnales concupiscentias faciet tibi. Quod verissime sic fuit, quia ipsa non carnaliter concupiscendo, sed fideliter credendo Dominum concepit. Dixit quia in Selmon dealbabuntur, et quid sit Selmon exponit dicens quia est mons Dei. Ille, scilicet, mos de quo dictum est: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini. Et hic est lapis de monte excisus sine manibus complectentium, id est, Christus de Judaico populo natus sine manibus complectentium. Ipse dico qui est mons pinguis ad corroborandos perfectos, et est mons coagulatus, ministrans scilicet coagulum, id est, doctrinae lac ad nutriendos parvulos. Ipse vere mons pinguis, id est, plenus omnibus spiritualibus donis. Et quia sicut in Evangelio legitur, alii dixerunt hunc montem, id est, Christum, Joannem Baptistam, alii Joannem, alii Jeremiam, alii unum ex prophetis; monet nos propheticus (0836B)spiritus ne alios montes huic monti comparemus, quia et si alii montes coagulati sunt, quia nutrire parvos possunt, hoc non est ex se, sed ex hoc monte. Et dicit ita: Ut quid suspicamini montes coagulatos huic monti comparabiles? Utique non debetis, quia mons iste talis est, in quo specialiter bene placitum est Deo, nunquam male placitum. Quod beneplacitum, scilicet habitare ita, ut perfecte esset in eo. In eo enim, ut Apostolus ait, habitabit omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est, integre et plenarie. Et ideo quia dicit, dico eum specialiter in hoc monte habitare, quia per istum habitavit in aliis. Nam iste Dominus, id est, mons iste principaliter habitavit in aliis montibus, perducendo eos in se finem, et per istum etiam Deus Pater habitavit in illis.

Currus Dei. Ideo etiam alios montes huic monti comparare non debetis, quia alii sunt currus hujus qui est Deus. Illi enim portant ut currus, iste per (0836C)eos portatur ad notitiam hominum, qui currus multiplex est in decem millibus. Finitum pro infinito. Currus iste accipitur in omnibus praedicatoribus veri, a tempore gratiae usque in finem saeculi: et ideo subdit, quod non tamen est in decem millibus, sed etiam mille millia in curru illo. Et si tristantium exterius, quia multae tribulationes justorum, tamen laetantium interius. Et unde laetantium? scilicet quia Dominus est in eis. Quomodo in eis? scilicet in Sinai, id est, in mandato non quocunque, sed in sancto mandato. Licet enim tristetur in portando, tamen laetatur in mandato complendo. Qui dedit eis velle, dat et pro bona voluntate perficere. Mandatum enim sanctum vocat legem, de qua Apostolus: Lex quidem sancta est, mandatum sanctum et justum, bonum.

Ascendisti in altum. Ideo, inquam, in curru illo sunt millia laetantium, qui prius erant millia plorantium: quia cepisti captivitatem, scilicet vel mortem qua captivi tenebamur, morte tua captivasti, id (0836D)est, destruxisti, vel cepisti captivitatem, id est, nos homines qui prius captivati per praevaricationem Adae sub jugo peccati et mortis fuimus, et ita captivitas diaboli eramus: nos inquam cepisti haereditatem tuam, quia principe illo devicto, felici et libera captivitate nos captivasti, scilicet ut qui prius servi eramus peccati, et liberi justitiae, servi essemus justitiae, liberati a peccato. Et sic ascendisti in altum, scilicet ad dexteram Patris, ubi nos tecum consedere fecisti, et inde dona spiritualia hominibus misisti, in quibus quia tu eras velut in membris tuis, eadem dona quae dedisti accepisti. Est quaedam alia sententia, quae ad hanc sententiam plenius accedit, scilicet.: Dedit dona hominibus, quae tamen in nulla translatione habetur. Sed ut ait beatus Augustinus, posuit eam ex sua auctoritate Apostolus. Potest tamen simpliciter sic dici, Accepisti dona in hominibus, non alia ab ipsis, sed ipsos homines. Et tunc sequens versus erit ostensio, quos acceperit, scilicet non (0837A)credentes. Secundum vero priorem sententiam ita continuabitur: Vere cepisti captivitatem: nam accepisti non credentes Deum verum, scilicet Deum inhabitare mentes hominum, id est, curare humana, per quod gentes intelliguntur, quae vere Deum mortalia curare ignorabant, quia creaturam Creatori praeponebant. Vel si de Judaeis accipiatur, ita dicetur: Accepisti etiam desperatissimos, scilicet non credentes Dominum Deum, id est, Verbum Patris, quod et Deus est quia creator, et Dominus quia redemptor: inhabitare, id est, in homine Christo habitare. Hoc enim Judaei potissimum et negant, qui adhuc sunt, et negaverunt. Vel ita accepisti, etiam Judaeos justificantes se, et superbos qui non credebant Deum habitare in gentibus, quas immundissimas deputabant, et ideo omnino concorporationem non posse fieri confirmabant.

Benedictus Dominus. Attendens propheta, quia Deus et praedictum currum in se finem perducit, et (0837B)captivitatem nostram liberam feliciter per suam gratiam semper eduxit, erumpit in laudem, et dicit: Benedictus Dominus die quotidie, id est, ita in hac die, ut omni die. Habet quaedam translatio, De die in diem: sed dicit beatus Augustinus, scilicet die quotidie, quia magis accedit ad verbum quod in Hebraeo habetur. Et ut apertius fiat, ponit unde benedictus, scilicet quia faciet nobis prosperum iter, id est, et currum in finem perducet, et captivitatem nostram semper feliciter educet ille, qui est Deus salutarium, id est, salvationum nostrarum et interius et etiam exterius: et si nondum in re, saltem in spe, ipse dico Deus noster, id est, factus mortalitatis nostrae particeps, ut nos divinitatis suae faceret participes. Et quia Deus noster, ideo Deus faciendi nos salvos. Nullus alius enim si ipse non salvaret, salvare nos posset. Et ne aliquis diceret: Cur ergo patimur? cur morimur? subdit, Et Domini Dei exitus mortis. Quasi dicat: Quid misera mortalis conditio indignaris? quid conquereris? non habes indignari, sed (0837C)consolari. Ut enim patienter sustineas, non solum tribulationes, sed etiam mortem, habes conditionem, per hoc quia Domini Dei dico specialiter et absolute Domini est exitus mortis; quia non tantum tribulationes pertulit, sed etiam per mortem mundo exivit.

Verumtamen Deus confringet. Quasi dicat: Licet dicam Dominum mortuum esse, non tamen humana superbia et carnalis arrogantia praesumat de impunitate peccatorum, quia et si mortalis est, tamen omnipotens est, quia Deus, et ideo confringet non solum minores inimicorum suorum Judaeorum, sed etiam capita, scribas scilicet et Pharisaeos. Vel capita inimicorum, aereas potestates possumus accipere, ipsos inimicos institantes. Vel etiam per capita resupina cervicositas erigentium se Judaeorum designatur. Et dicit pluraliter, capita, quia duo capita contra Dominum se erexerunt. Non enim caput exterius insultantes concuterent, nisi prius interius caput in eum concussissent. Et ideo dicit: Dominus (0837D)confringet capita, id est, elationem et cervicositatem inimicorum suorum, et in bono et in malo: quia quorumdam ita ut humiliati salventur, quorumdam in aeternas tenebras praecipitati damnentur. Confringet etiam verticem capilli, id est, nimiam elationem perambulantium, id est, perseverantium et delectantium se in delictis suis, ubi potius esset gemendum. Accipe autem hic alios et alios inimicos prius quidem in carne saevientes, hic vero divinitatem ipsam lacerantes, id est haereticos. Quod notatur per hoc, quia ibi capita posuit: hic vero verticem capilli, qui supra caput est, ponit. Est autem vertex capillorum sublimitas, quam quidem retorquendo capillos parant, ut erectum caput habeant. Sic et haeretici non ignorantia, sed quadam arrogantia magisterium super alios sibi usurpant. Est et alia sententia Cassiodori, scilicet ut per capillos, qui gentiles sunt, viles et tenues sententias: per verticem vero versutiam quamdam in eisdem intelligamus, Solent enim haeretici (0838A)viles sententias proponere, et in eisdem versute et valde ingeniose agere. Potest quoque versus iste totus legi de aereis potestatibus, et sic Confringet in malo tantum accipietur hoc modo: Dominus et si mortalis, tamen quia Deus confringet capita inimicorum suorum, id est, damnabit non solum minores daemones, sed etiam capita, id est, majores. Sunt enim in malignis angelis sicut et in bonis: alii minores, alii majores. Inimicorum dico perambulantium verticem capilli circuientium, et summitatem capilli, qui facile movetur si non aliquo sensu nostro: Hoc est, insensibiliter nos decipientium. Quare maxime cavendi sunt, et hoc faciunt in delictis, id est, ut persuadeant nobis delicta. Quae delicta quia eis incitantibus fiunt, sunt non tantum nostra, sed et sua.

Dixit Dominus, Ex Basan convertam. Juxta primam sententiam, in qua homines inimicos accepimus est, hic ostendit, quomodo confringat inimicos Dominus, (0838B)et ait hic de altera confractione, scilicet de bona tantum: in fine vero aget de altera, id est, de mala. Secundum hoc vero quod inimicos tantum aereas potestates accepimus, non ita versus iste continuatur: sed ad illud quod supra dictum est, scilicet quia prosperum iter faciet nobis. Quasi dicat: Vere Dominus prosperum iter faciet nobis, id est, de captivitate nos educet, quia Dominus dixit, sive in prophetis sive in dispositione sua hoc: Ego convertam vel convertar ex Basan, et convertam in profundo, sive in profundum maris. Basan interpretatur confusio vel siccitas. Et illos qui in peccatis confusi sunt, vel valde inde erubescunt ad se convertit Dominus, vel ipse ad eos convertitur: juxta illud, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus. Vere enim publicanus ille de peccatis confusus erat, qui nec oculos ad coelum levare audebat, et ideo justificatus in domum suam descenderat. Item illos qui sicci, id est, qui non se justificant, nec aliquid sibi ascribunt, sed gratiam semper sitiunt, convertit (0838C)Dominus: Pingues vero, id est, superbos et arrogantes non convertit, sed avertit. Et sunt causa confusio, vel ipsa siccitas, quare convertat. Unde dicit: Convertam quosdam ex Basan, id est, propter Basan. Convertam etiam existentes in profundo maris, vel tendens in profundum maris, per notitiam meam convertam quos ibi inveniam. Profundum maris desperatissimos accipit, illos scilicet de quibus dictum est: Peccator cum venerit in profundum iniquitatis, contemnet.

Ut intingatur pes tuus. Singula singulis redde. Vere Dominus convertes ex Basan: nam in tantum convertes, ut fiant pedes in membris tuis: illi scilicet pedes, de quibus dictum est, Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! Et evangelizantes certent usque ad sanguinis effusionem, hoc est quod dicit: Ut pes tuus intingatur sanguine. Rursus dicas: Vere Domine convertes in profundum maris, quia in tantum convertes quod ex illis inimicis tuis erit lingua (0838D)canum tuorum, id est, erunt linguosi canes. Non illi de quibus Apostolus ait, Videte canes, videte malos operarios: sed tui canes, canes scilicet laudabiles, non detestabiles: canes fideles pro domo Domini contra inimicos latrantes. Canes loquaces, non mordaces: quia hi canes non in dentibus, sed in lingua commendantur. Sunt enim et alii canes, canes scilicet muti, non valentes latrare. Et convertit se ad nos, quasi dicat, Nemo desperet de Domini misericordia, quia hoc scilicet quod inimici desperatissimi fiant tales canes, est ab ipso, id est, per ejus gratiam et misericordiam.

Viderunt ingressus tuos. Quasi dicat: Per quid conversi ex Basan erunt pes tuus, et conversus et conversi, ex profundo maris lingua canum tuorum? Scilicet quia viderunt ingressus tuos, o Deus, id est, attenderunt praecones, id est, alios ingressus, et illis se conformaverunt. Vel viderunt, o Deus, ingressus tui vel tuos, id est, cognoverunt itinera tua, scilicet cum (0839A)quanta humilitate in hunc mundum veneris, et quae operatus sis, ingressus dico Dei mei, id est, Creatoris mei, in hoc quod Verbum: et regis mei, in hoc quod homo. Qui scilicet Deus est in sancto, id est, vel in loco illo sancto, quem constituit de his quos per gratiam et misericordiam suam, et de vinculis peccatorum eduxit, et de sepulcro suscitavit. Vel in sancto sanctorum, id est, in homine Dominico, in quo specialiter fuit. Unde Apostolus: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians.

Praevenerunt principes. Quomodo viderunt ingressus tuos? per principes scilicet, id est, per apostolos qui praevenerunt, id est, praecesserunt alios. Vel secundum eam sententiam, ubi per ingressus praecones accepimus, ita dicitur: Viderunt, inquam, ingressus tuos, id est, praecones tuos, inter quos principes praevenerunt conjuncti psallentibus, id est, cum multis aliis a se conversis: qui sunt psallentes, id est, per bona opera quasi visibili instrumento Deum laudantes. (0839B)Ipsi dico in honorabili officio positi, scilicet in medio juvencularum tympanistriarum tanquam praecentores, omnia praevidentes, omnia disponentes. Juvenculas novellas vocat Ecclesias nova gratia decoratas, et a sanctis apostolis constitutas, quas easdem vocat tympanistrias. Tympanum enim ex sicco corio fit extento. Et illae Ecclesiae sunt tympanistriae, quia carnem siccant, id est, macerant, et intentione meditationis bonae et operationis sanctae Deum laudant, et ne aliquis hoc audiens intenderet ad luxuriosos choros, ut ostendat quid vocet juvenculas, subdit: In Ecclesiis benedicite. Quasi dicat, Vos conversi ex Basan et conversi ex profundo maris, benedicite per bona opera Deo creatori et Domino redemptori in Ecclesiis, id est, in societate Ecclesiarum vos praecedentium benedictione hausta de fontibus Israel, id est, tali benedictione, id est, quae non dissentiat a traditione sanctorum apostolorum, qui sunt fontes Israel, id est, a quibus veri Israelitae doctrinam veritatis hauserunt.

(0839C)Ibi Benjamin. Invitat eos ad societatem Ecclesiarum, commendans consortes et duces, quos ibi habebunt. Quasi dicat: Ideo in Ecclesiis benedicere debetis, quia ibi est Benjamin, id est, Paulus de tribu saevissima Benjamin natus, adolescentulus, id est, noviter assumptus, et in hoc excessu mentis, id est, tunc quando percussus in via a Domino mentem ita excessit, quod nec vidit aliquid, nec audivit. Vel ens in excessu mentis, quia tantae est perfectionis quod mente Deo excedit. Juxta quod ipse dicit: Sive mente excedimus Deo. Vel etiam quia usque ad tertium coelum in exstasi tanta raptus fuit, quod nescierit utrum in corpore an extra corpus factum sit hoc. De hoc Benjamin dictum est, Lupus rapax mane comedit praedam, vespere divisit spolia. Quod sic intelligendum est: Paulus mane in prima aetate sua praedam comedit, quia persecutor Ecclesiae fuit: vespere autem, id est post conversionem, spolia divisit, quia quos verbo praedicationis diabolo rapuit, in diversa (0839D)officia Ecclesiae dispertivit. Potest et ita dici, quia cum mane fuit ei, id est, cum lumen fidei recepit, tunc quasi praedam comedit: quia ab illo quem persequebatur ut hostem, quasi in gratiam spiritualem accepit. Juxta illud: Regnum coelorum vim patitur, et violenti pectore rapiunt illud, et spolia illa, id est, eamdem gratiam quasi vi ab hoste captam divisit in vespere, id est, inter gentes quae quasi vesperum erant: quia veri solis luce carebant. Potest autem, si ad interpretationem nominis aspiciamus, versus iste largius accipi, ut sic dicatur: Ibi est Benjamin, id est, omnis potiorem partem, id est, dexteram petens. Benjamin enim filius dextrae interpretatur. Benjamin dico adolescentulus, id est, gratia innovatus, et in excessu mentis positus, scilicet ut se hominem excedat in se Deum, eorum quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Praeterea duces optimi sunt ibi: nam duces eorum, in Ecclesiis scilicet existentium, sunt principes de tribu Juda, de (0840A)tribu Zabulon et de tribu Nephtalim, ut dicamus sanctos apostolos de his tribubus tantum assumptos. Quod auctoritate aliqua nec potest refelli nee confirmari. Si vero interpretationes nominum attendamus, aliter dicemus. Juda enim interpretatur confessio. Et principes confessionis sunt sancti martyres, primatum in Ecclesia obtinentes, quorum praecipua virtus est confessio. Sed quia pro hac confessione multa eos pati oportet, ideo necesse est ut munitum locum intrent, id est, Zabulon. Zabulon enim interpretatur habitaculum fortitudinis. Et significatur per Zabulon Christus, qui est eis turris fortitudinis, scilicet si attendant et quid ipse passus sit, et quid acceperit, scilicet gloriam immortalitatis et impassibilitatis, et sperent eamdem mercedem. Tunc namque constantes facti sunt aliis, quibus exemplo sunt principes Zabulon, id est, principes fortitudinis. Et quia per hoc sequitur laudatio coelestium gaudiorum, ideo sunt et principes Nephtalim. (0840B)Nephtalim quippe dilatatio mea interpretatur. Possumus quoque intelligere per Judam fidem, per Zabulon spem, per Nephtalim charitatem. Merito enim duces aliorum sunt, qui fide in pura principes sunt. Et qui in spe certa, quae facit hominem fortem, ne deficiat in tribulatione. Et qui in vera charitate, qualis ille princeps fuit, qui in ipsa passione pro inimicis dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et quia (quasi dicat) et tales subditi, et tales praelati in Ecclesiis sunt: ergo vos conversi expugnatis et victis ex Basan, et de profundo maris benedicite Deo in excelsis. Et ut hoc a multis fiat, o Deus bonis principiis bonos exitus jungas, scilicet manda virtutem tuam, id est, notifica hominibus illum qui est virtus et sapientia tua. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia. Vel ut quidam libri habent, Manda virtuti tuae, id est, commenda et impone hoc virtuti tuae, ut se notificando sic te benedici faciat. Manda inquam docendo, et confirma vivendo, subaudis in gentibus, hoc, id est, gratiam illam quam jam in nobis (0840C)primitivis operatus es, tu dico incipiens a templo tuo, quod est in Jerusalem, id est, a populo credente in te, qui pertinet ad Jerusalem. A Judaeis enim salus processit, quia inde et electi apostoli et ipse Christus secundum carnem natus fuit. Et vere mandabis et confirmabis, quia reges offerent tibi munera. Potest et in fine prioris versus fieri distinctio, et deinde dici ut prius, quod vere mandabis et confirmabis: quia reges venientes a templo tuo in Jerusalem, id est, sancti apostoli electi de Judaeis offerent tibi munera. Quae vero munera? Gratiosa quidem et acceptabilia, scilicet seipsos et secum alios conversos.

Increpa feras arundinis. Offerent, inquam, reges munera. Sed quia multi bestialiter his muneribus obstrepent, Christianum scilicet nomen habentes, a fide vero dissentientes, id est, haeretici. Ideo Domine increpa, per quos habes increpare, scilicet per praecones tuos feras illas, id est, bestiales illos, quae ferae sunt arundinis: quia feritatem exercent in (0840D)arundinem, id est, in Scripturam sacram, quam prave interpretando dissipant. Ecce quod efficit (pro eo quod efficitur) scilicet arundo pro Scriptura. Vel si contentum pro continente accipiamus, scilicet arundinem pro luto, quia arundo loca diligit lutosa, tunc dicemus, quia illi fere sunt ferae arundinis, immergentes scilicet se, et involventes in luto ut sues: quia veras et sanas sententias contemnentes, in falsum et erroneum intellectum se demergunt. Vel ferae illae sunt arundinis, id est, comparabiles arundinibus quia sicut arundo facile vento agitatur, ita ipsi facile omni vento doctrinae circumferuntur. Sequitur:

Congregatio taurorum. Ideo dico ut increpes feras, quia multae erunt ferae. Nam erit congregatio taurorum, id est, erunt multi tauri cervicosi et indomitam cervicem habentes, id est, haeretici in vaccis populorum, id est, inter seductibiles animas de populis conversantes, quae eos sequantur ut vaccae tauros. Vel in vaccis bubalorum, id est, inter haereticas animas, (0841A)sicut vaccae bubalorum, id est, sylvestres vaccae sunt conversantes. Non enim aggrediuntur stabiles in fide, et fortes, sed infirmos et seductibiles. Unde Apostolus: Penetrant domos, et captivas ducunt mulieres, oneratas peccatis, quae ducuntur vanis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et quod tales tauri erunt, hoc Deus utiliter suis faciet, scilicet ut ii excludant, id est, manifestos faciant eos, scilicet exclusores, qui probati sunt in argento, id est, in divino eloquio. Unde Apostolus: Oportet esse haereses, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Exclusores in argentaria arte dicuntur, qui de massae confusione formam alicujus vasis sciunt reddere. Similiter in divina Scriptura exclusores dicuntur illi, quibus tantum ingenium datum est, ut quod obscurum et ambiguum est, sub certum intellectum possint redigere. Potest etiam dici, quod ad hoc permittet tauros illos esse, ut qui probati sunt in argento, id est, in divino eloquio excludant eos, id (0841B)est, eliminent illos malos, et hoc sit eis ad gloriam. Vel ut illi tauri excludant eos a vaccis, qui probati sunt in argento.

Dissipa gentes quae bella. Ita dico increpa feras, ut dissipes gentes illas quae volunt bella, id est, quae potius student contentioni quam correctioni. Gentes vocat illos eosdem, quos feras vocavit, id est, haereticos non propter nationum diversitatem, sed propter sectarum varietatem. Alii enim fuerunt Donatistae, alii Nicolaitae, alii Ariani, alii Sabelliani, et plures alii. Et vere dissipabit gentes tales, nam per legatos reconciliationis et aeternae pacis, id est, per praecones sanctos hoc facies. Qui legati venient ex Aegypto et Aethiopia. Talis legatus Apostolus fuit, qui dixit, pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus vos pro Christo, reconciliamini Deo. Aegyptus interpretatur tenebrae vel afflictio, Aethiopia vero nigra. Et designantur per haec duo gentiles, qui et tenebrae erant, id est, obscuratum intellectum habebant: et afflicti caecitate erant, (0841C)quia creaturam Creatori praeponebant, et denigrati pelle Aethiopum, id est, nigredine peccatorum erant, a quibus vere quia gentes praedictas dissiparent venerunt legati. Ut Augustinus, Hieronymus et similes alii. Et quomodo ex Aethiopia veniant legati exponit, scilicet quia Aethiopia praeveniet Deo, id est, ad honorem Dei. Manus ejus, id est, vindictam futuram ipsius Dei. Quod est dicere: Aethiopia praecedet vindictam Dei credendo, et cum crediderit, venient ex ea legati. Potest et aliter hoc intelligi, quia dicit beatus Augustinus, quod ejus in Hebraeo refertur hic ad femininum, id est, ad Aethiopiam. Juxta quod sic dicitur, Aethiopia adhaerendo Deo per fidem praeveniet in hoc manus ejus, id est, suas proprias manus. Hoc est opera sua, quia ex fide justificabitur, cum non possit per opera justificari. Unde Apostolus: Arbitramur per opera legis hominem non justificari, sed per fidem. Abraham enim credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Et priusquam justificetur, venient (0841D)legati ex ea ut prius.

Regna terrae. Praevidens propheta et Judaeorum et gentium vocationem, communiter hortatur utrosque dicens: O vos Judaei vel gentes gratis vocati, et de terra regnum facti, cantate sancte meditando Deo Patri; psallite bene operando Domino Filio; psallite etiam Deo Spiritui sancto, Domino dico psallite, qui ascendit, etc. Potest et hoc totum ad Filium tantum referri, ut sic dicamus: Cantate Deo Filio, ut Deo, id est, Creatori vestro; psallite ei ut Domino, id est, Redemptori vestro; psallite ei etiam ut Deo, id est, resuscitatori vestro, qui vos conresuscitavit, et sedere fecit ad dexteram Patris, quod innuit cum dicit: Qui ascendit super coelum coeli. Vel quia materialiter in illud coelum ascendit, cujus ipse agnus lumen est, quod est super nostrum coelum, quod est in medio aquarum, et ex ipsis aquis conglutinatum. Vel qui ascendit super seipsum, qui est coelum altorum coelorum. Quomodo? Quia carnem humanam (0842A)inquam, etiam est coelum, id est, summum illorum, de quibus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei; illam, inquam, exaltavit super seipsam, quia cum natura ejus esset tendere ad ima, fecit tendere ad summa, ipse dico tendens ad Orientem, id est ad Patrem qui ortus ejus est. Juxta illud: A summo coelo egressio ejus, etc

Ecce dabit voci suae. Ideo dico cantate nunc, et psallite, quia si nunc non cantaveritis, tandem plorabitis. Namque ille qui veniens judicandus, dedit voci suae vocem infirmitatis: veniens judicaturus, dabit voci suae vocem virtutis. Et qui venit ut agnus humilis, rugiet ut leo terribilis, cum dicet suis: Venite, benedicti Patris mei: alienis vero, Discedite maledicti in ignem aeternum. Et ecce, quasi dicat: Proximum est ut hoc faciatis. Tempus enim breve est, nec longum est putandum, quod habet exitum. Et quia et futurum hoc est, et jam imminet, ergo cantate, psallite: et sic date et in prosperis et in adversis gloriam (0842B)veram et gratiam Deo: quem merito glorificare debetis, quia magnificentia, id est, magnifica gloria ejus erit super Israel, id est, super omnes illos qui modo laborant, ad hoc ut sint Israel, id est, viri Deum videntes: quia hos omnes glorificabit immortalitate et impassibilitate. Et virtus ejus, id est potentia ejus apparebit evidenter in nubibus: quia tantae dignitatis nubes illae, id est, sancti apostoli erunt, quod comparatione sua alios judicabunt. Et ut ostendat quas nubes hic accipiat, subdit: Mirabilis Deus. Quasi dicat: Vere magnificentia ejus erit in Israel, et virtus ejus in nubibus; quia Deus erit mirabilis in sanctis suis, id est, in remuneratione sanctorum suorum: Deus dico, Deus Israel, id est, virorum Deum videntium. In quo vero mirabilis? In hoc scilicet, quia ipse plebi suae modo infirmae, modo invalidae dabit tandem in corpore virtutem; quia dabit ei corpus configuratum corpori claritatis suae: et dabit ei fortitudinem, id est, constantiam in mente, ut amplius non patiatur defectum; quia tunc inimica destruetur mors, nec ultra (0842C)locus erit peccato. Et quia difficilem psalmum ad intelligendum, et prolixum, tandem, Deo adjuvante, peregimus, inde benedictus Deus.

IN PSALMUM LXVIII. In finem pro his qui commutabuntur, David. ARGUMENTUM. Machabaeorum personis causisque conveniens aptatur oratio. Aliter legendus ad lectionem Jonae Prophetae, et ad Evangelium Joannis, vox Christi cum pateretur.

EXPLANATIO. In finem ad Christum respicere nullus ignorat, qui attestante etiam Evangelio suam in hoc psalmo narraturus est passionem, qua commutabuntur credentes, exuentes veterem hominem, et induentes novum. Per totum psalmum ex forma servi loquitur Christus. Primo (0842D)capite deprecatur, ut salvus fiat a Patre, quoniam gratis a Judaeis est odio habitus. Secundo postulat a parte membrorum, ne decipiatur spes fidelium, in ejus resurrectione confisa, omnia se dicens aequanimiter sustinuisse, quae ingerebant iniqui. Tertio precatur ut ipsius oratio exaudiatur, quatenus de luto istius saeculi ejus conversatio immaculata liberetur scire, dicens Dominum quantis inimicorum appetatur insidiis, usque ad passionis exitum machinato discrimine perveniret. Quarto virtute praescientiae suae, quae contingere poterant inimicis ventura pronuntiat. Quinto a forma servi se pauperem profitetur, unde et laudes se dicit redditurum paternae clementiae, hortans fideles ut in Domino confidant, qui Ecclesiam suam de mundi istius adversitate liberavit, et sanctis suis in ea perenni felicitate prospexit.

COMMENTARIUS. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae. Praesens psalmus attribuitur ipsi David, id est, (0843A)Canticum: quia sunt in hoc psalmo verba expressa, quae in passione ejus sunt completa, ut, Dederunt in escam meam fel, et similia. Et dicuntur pro his qui commutabuntur. Commutatio alia in deterius, alia in melius. Adam enim et Eva in deterius mutati sunt: qui vero ex Adam et Eva Christo cohaeserunt, in melius mutati sunt. Et commutationem in deterius iniquitas fecit, commutationem vero in melius, Christi misericordia praestitit. Hujus commutationis in melius causa est et ipsa passio, id est, transitus Christi: quia nisi ille transisset qui descendit, ut nos liberaret vel sublevaret, nullo modo nos qui decideramus, transire possemus. Fit autem transitus iste de mundo ad coelum, de terrena vita ad coelestem, de mortali ad immortalem, de corruptibili ad incorruptibilem, de labore ad aeternam requiem. Causam ergo commutationis nostrae, id est, ipsam Christi passionem, nostramque in tribulationibus vocem in hoc psalmi contextu audiamus, cognoscamus, (0843B)ingemiscamus: et audiendo, cognoscendo, ingemiscendo commutemur, et commutati cum capite nostro dicamus, Salvum me fac Deus. Hortatur autem nos caput in hoc psalmo, ut per ejus passionem et mercedem attendamus nostram quoque passionem et mercedem, et sic compatiamur, ut et glorificemur. Si enim compatimur, et conglorificabimur. Et orat sic pro se et pro membris suis: Deus Pater salvum me fac, restituendo me immortalitati. Salvos fac et meos, nunc interim interiori resurrectione, quousque etiam exteriori. Et necesse est ut salvos nos facias, quoniam aquae intraverunt usque ad animam meam. Aquae dicuntur hic turbae Judaici populi, quantum ad ipsum caput: quantum vero ad membra, dicuntur aquae etiam quicunque persecutores Ecclesiae. Quod autem dicit, Intraverunt aquae, ad similitudinem dictum est. Sicut enim aqua paulatim intrat, donec navim submergat et involvat: sic ipsi Judaei paulatim involventes se latenti odio, deinde consilium ineundo cum discipulo, tandem (0843C)etiam manifeste oppugnando, et super eum clamando Crucifige eum, intraverunt, id est, praevaluerunt usque ad animam non imitandam, sed demergendam et destruendam eorum reputationem: sic et de membris suo modo dices.

Infixus sum in limo. Ideo aquae praevaluerunt mihi, quia ego sum infixus in profundo limo. Homo factus a Deo de limo, per praevaricationem vero factus est profundus limus. Profundus quidem propter multiplices poenas peccati. In hoc limo profundo infixus ipse fuit, quia humanam naturam suscepit. Et ideo dicit: Infixus sum in limo profundo. Et ideo non est mihi substantia, id est, subsistentia aliqua, ut per me possim demersus ab aquis illis subsistere, nisi tu resuscites me.

Veni in altitudinem maris. Infixus sum, inquam, in profundo limo, et hoc non ex aliqua necessitate, quia ego veni ex propria voluntate, non ex coactione, in altitudinem maris, id est, assumpsi humanitatem (0843D)alte propter poenas peccati amaricantem. Idem enim in hac est limus profundus, et maris altitudo. Possunt et aliter hi duo versus non incongrue exponi. Quasi dicat: Infixus sum in limo profundi, id est, terra tradita est in manus peccatorum. Homo ut praediximus factus est de limo, sed per praevaricationem factus est profundus limus. Quisquis vero praeter originalia peccata immergit se in actualia, quanto plura committit, tanto profundiorem hunc limum reddit. Hunc limum protrahentem ad aliquam iniquitatem, si quis contemnit, limum suum aurum facit, quia tandem in coelestem habitum mutatus aequalis fit angelis Dei. In hoc limo profundo infixus est Christus, quia corruptio naturae non solum per originalia, sed etiam per actualia fuit causa quare infixus fuit. Et ideo dicit: Infixus sum in limo profundi, id est, haesi ibi, quia captus sum, caesus, flagellatus, crucifixus. Et hoc ideo, quia non est substantia in me, id est, quia non ostendi eis divitias (0844A)divinitatis meae, sed formam paupertatis humanae. Substantia enim pro divitiis poni solet. Divitiae enim sunt in hoc, quia non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, cui vere aequalis, coaeternus et consubstantialis secundum Verbum est. Paupertas vero ejus in hoc fuit, quia se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, habitu inventus est ut homo. Qua paupertate dives fuit, quia nos multis divitiis replevit. Cum enim dives esset, pro nobis pauper factus est, ut nos paupertate sua ditaret. Vel aliter: Substantia dicitur quidquid a Deo creatum est, et homo creatus a Deo ut substantia, id est, ut eo digna esset. Et si ea substantia mansisset, quam Deus genuit, infixus non esset. Sed homo lapsus est per iniquitatem, quae iniquitas non est creatura, quia non est natura, quam Deus creavit, sed corruptio naturae, quam ipse homo in se fecit. Ab Adamo iniquitas venit, et non est substantia, quia non est iniquitas a Deo facta. Nam non est facta, quia omnia per ipsum facta sunt, et omnis creatura a Deo facta. (0844B)Laudat eum non quod sensum habeat laudandi, sed quia materiam praebet laudandi. Nullum autem vitium materia est laudandi Deum, quare iniquitas non est creatura, et ideo dicit, Infixus sum in limo profundi; et hoc ideo, quia non est substantia, id est, quia non inveni in homine substantiam quam feceram. Veni in altitudinem maris. Infixus sum, inquam, sed non ex aliqua necessitate, quia ego sponte veni in altitudinem maris, id est, in hanc vitam amaricantem poenas peccati, ita tamen ut in alto mari essem, id est, in eo loco qui minus commoveretur, scilicet ut et si commoverer poenis peccati, non tamen usque huc sumpsi peccatum. Mare enim et omnis etiam aqua, in qua parte altior est, minus commovetur. Vel veni in altitudinem maris, id est, inter illos, qui maxime amaricantes erant, scilicet inter Judaeos. Et ideo tempestas, id est, contradictio et furor illius populi non solum mersit me, cum super me ut crucifigerer, clamarent: (0844C)sed etiam demersit me adeo, ut me sepelirent.

Laboravi clamans, raucae. Ipsi quidem demerserunt me, ego vero monui eos de ipsorum salute, et sic laboravi clamans ad eos, quomodo clamavit ille de quo dictum est quod non respondit eis verbum. Et de quo Isaias, Sicut ovis ad occisionem ductus est, et dum ita tractaretur, non aperuit os suum. Sed licet in passione non clamaret, prius tamen clamavit multum dicens: Vae mundo, et: Vae vobis scribae et Pharisaei, qui habetis claves sapientiae, nec vos intratis, nec alios intrare permittitis, et multa talia. Et ideo dicit: Laboravi clamans. Sed tamen (quasi dicat) nihil profeci: quia fauces meae, id est, voces meae raucae factae sunt, quantum ad effectum: quia sicut vox alicujus rauci confusa est, et non auditur: ita verba mea ab eis non intelligebantur nec audiebantur. Et nimirum si adversariis fauces meae raucuerunt, quia oculi mei, id est, illi qui mihi adhaerebant, (0844D)et in corpore meo oculi erant, id est, apostoli defecerunt. Ut illi duo qui dum oculi eorum tenerentur in via, ne eum agnoscerent, dixerunt: Nos sperabamus quod ipse redempturus erat Israel. Et ideo defecerunt, dum spero in te Deum, id est, quia nullum miraculum feci, nullam potentiam meam ostendi: sed tantum spem meam in te Deo fixi, non de cruce descendendo, sed te remuneratorem exspectando. Potest etiam Defecerunt oculi mei simpliciter esse descriptio mortis. Quasi dicat: Non solum fauces raucuerunt, sed etiam oculi mei defecerunt, id est, in mortem datus sum. In morte enim oculi deficiunt. Et ideo defecerunt, dum spero in Deo meo, ut prius.

Multiplicati sunt. Quia fauces meae raucae factae sunt, ideo illi qui oderunt me gratis, id est, sine omni causa, multiplicati sunt et in suis et in meis, quia unus etiam de duodecim accessit eis super capillos capitis mei, id est, infiniti facti sunt. Finitum enim (0845A)accipitur pro infinito. Vel quia capilli capiti adhaerent, et ipsum ornatum possumus per capillos accipere, amicos ei qui caput est adhaerentes; ut sit aequipollenter dicere: Plures longe facti sunt resistentes mihi, quam faventes. Unde inimici mei confortati sunt, id est, praevaluerunt, et audaciam contra me acceperunt: inimici dico, qui persecuti sunt me injuste. Et vere injuste, quia nihil injustius quam velle illum occidere, qui venit se salvare. Et tunc scilicet confortatis inimicis exsolvebam quae non rapui, id est, pro peccato poenas pertuli, qui peccatum non commisi, quod est dictum ad similitudinem, scilicet quasi aliquis aliquid rapiat, et alius qui sine culpa esset illud solvat. Adam enim et Eva inobedientiam commisit, pro qua Christus qui peccatum non fecit, poenas luit.

Deus tu scis. Quasi dicat: Exsolvi quidem quae non rapui, tu autem Domine nosti quare haec fecerim: quia tu scis insipientiam meam. Quomodo dicit insipientiam (0845B)esse suam ille, in quo vera est sapientia. Christus enim Dei virtus et Dei sapientia, et tamen nihil magis simile insipientiae, quoniam quod ille qui uno verbo omnes inimicos suos posset destruere, passus est se capi ab eis, flagellari et occidi. Sed haec insipientia summa erat sapientia, quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Ad hoc enim permisit ut ille manus in eum mitteret, qui nihil suum in eo invenit, ut perderet illos in quibus verum jus habuit. Et ideo dicit, Insipientiam meam non veram, sed quam homines reputant insipientiam: illam tu scis, id est, approbas, a quo omnis insipientia abest, non cognitionem, sed dignationem, quia scis non esse insipientiam, sed veram sapientiam. Et delicta mea non vere, sed reputatione illorum, scilicet quorum ego non commissor, sed susceptor sum, ita tamen ut in me delicta non suscipiam, sed poenas pro ipsis luam, illa, inquam, delicta non sunt abscondita a te, a quo omne delictum est absconsum dignatione. Et ideo non erubescant in me non resuscitato, (0845C)illi qui exspectant te resuscitatorem per me resuscitatum, o Domine Domine dico, qui non tantum Dominus es hominum, sed etiam virtutum super coelestium. Et ita dico non erubescant, ut non confundantur, id est, ut confusibiles se non intelligant, attendentes super me, hominem, id est, intelligentes in me super egenum et pauperem. Vel si supra memorativum vel facere dices, non confundantur super me, id est, de me non resuscitato illi qui quaerunt te per me, o Deus Israel. Plus est confundi quam erubescere, tamen quia qui confunditur, illius conscientia remordetur. Sic et istorum qui intellexerunt super egenum et pauperem conscientia remordentur, si Christus non suscitaretur de hoc quia dixit eis: Creditis in Deum, et in me credite, et crediderunt. Posset enim eis dici: Ubi est ille in quem credebatis? Ubi est ille de quo praesumebatis? et similia.

Quoniam propter te. Ideo dico ne permittas erubescere vel confundi exspectantes et quaerentes te (0845D)per me: quoniam ego sustinui opprobrium non propter me, sed propter te. Opprobrium est quod objicitur ab inimico. Ut Christo objectum fuit, Daemonium habes, et similia. Et omnis qui peccator est patitur opprobrium propter se, quia causam opprobrii habet in se, nec hoc magnum est. Si quis vero propter Deum patitur opprobrium, magnum quid facit, quia certum hoc est praemium. Et Christus patienter tulit opprobrium non propter se, quia peccatum non fecit, sed propter Deum, scilicet quia ejus praecepta servavit, ad hoc ut quod ipse in quo nihil fuit, patienter passus est, nos in quibus multa sunt pati doceret. Et ideo dicit, Sustinui, Domine, opprobrium non propter me, sed propter te, et etiam confusio operuit faciem meam, id est, plenaria confusio fuit mihi, non secundum rei veritatem, sed secundum illorum opinionem. Talia enim dixerunt ei, unde merito confundentur, si in eo esset. Ut, Alios fecit salvos, se ipsum salvum facere non potest, et similia. Est (0846A)autem confusio proprie remordens conscientiam culpa.

Extraneus factus sum. In tantum confusio cooperuit me, quod factus sum fratribus meis, id est, cognatis meis secundum carnem de eadem tribu velut extraneus et filiis matris meae, id est, etiam omnibus de quacunque tribu nutritis lacte matris meae Synagogae, id est, in eisdem legalibus institutis sum factus ut peregrinus, quia et hi, et alii alienaverunt me a se sicut extraneum et peregrinum. Possumus quoque si volumus per fratres in fide cognatos, id est fideles, prius accipere. Deinde per filios matris generaliter omnes ad Synagogam pertinentes intelligere.

Quoniam zelus domus. Id est, quoniam pia indignatio, quam habui de domo tua, orationi dedicata, quam fecerant domum negotiandi, et speluncam latrocinandi comedit me, id est, incitavit me, ut tale quid facerem, in quo maxime eos offendi, sicut in Evangelio legitur. Vel aliter: Zelus domus tuae, id est, indignatio de hoc, quod cum deberent se praeparare (0846B)tibi domum ornatam, potius paraverunt in se domum negotiationis, id est, avaritiae et domum latronum, id est insidiarum et fraudum. Illa inquam indignatio comedit, id est, concitavit me, ut eos redarguerem, et iniquitatem eorum non celarem, et ideo opprobria illorum olim in deserto per patres suos exprobrantium, quando dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Et item ante vitulum conflatilem: Isti sunt dii tui, Israel, etc. Vel utrumque etiam de praesenti potest dici sic: Opprobria istorum exprobrantium tibi per me, quia qui me spernit, te spernit. Illa, inquam, opprobria ceciderunt super me, id est, effectum dederunt super me, quia me viderunt, et me invenerunt. Vel etiam potest dici, quia opprobria scilicet qui ( sic ) eum blasphemum et daemoniacum et similia vocaverunt, venientia super eum ceciderunt, quia eo resurgente falsa apparuerunt.

Et operui in jejunio. Zelus, inquam, domus tuae comedit me. Et in jejunio illo, cum nullum scilicet invenirem, (0846C)quo me reficerem, operui animam meam, id est, ostendi me eis per aliquam vindictam manifestam. Vel in jejunio illo operui animam meam, tamen fuit jejunium illud, quod quasi pallium velavit et pressit undique animam meam. Et hoc scilicet, quod talibus non consensi, et a talibus jejunavi, factum est mihi opprobrium. Ideo enim mali opprobria inferunt bonis, quia boni non consentiunt eis.

Et posui vestimentum meum. Operui, inquam, animam meam, et insuper vestimentum meum, quo vestitur divinitas mea, scilicet cilicium, id est, humanam carnem posui (pro opposui) eis in quam saevirent. Cilicium vestis hispida est, quae ex pilis caprarum et haedorum fit, et significat hic carnem Christi. Et per poenas peccati compungebat, et quasi de pilis caprarum erat: quia in similitudinem carnis peccati venit, et si non in carne peccati. Vel potest simpliciter dici sic: Proposui eis vestimentum, id est, carnem meam ut cilicium, id est, tanquam aliquem vilem et despectum, (0846D)quem dissiparent habitum. Et ideo factus sum illis in parabolam, id est, in similitudinem, id est, ut cui maledicerent et dicerent: Sic tibi fiat, sicut illi factum est. Vel aliter: Posui cilicium vestimentum meum, id est, quosdam de illis qui prius erant in peccatis hispidi, sicut cilicium mihi incorporavi, et sic vestimentum meum eos feci. Juxta illud: Vivo ego, dicit Dominus, et his omnibus velut vestimento vestieris, et ideo etiam factus sum illis in parabolam, ut idem sit parabola, quod opprobrium. Hoc enim quod tales sibi assumeret, improperaverunt ei dicentes, quia cum publicanis et peccatoribus manducaret.

Adversum me. Factus sum illis, inquam, in parabolam, et hoc taliter ut majoribus et minoribus. Nam qui sedebant in porta, id est, majores qui in porta, id est, in publico more antiquo judicabant, qui maxime deberent judicare pro me, maxime loquebantur adversum me, et per majores etiam intellige de (0847A)minoribus. Vel aliter, Qui sedebant in porta, id est, scribae et pharisaei, qui claves scientiae habebant, et in scientia legis et prophetarum, quae porta est ad veritatem sibi acquiescebant, sed tamen nec ipsi intrabant, nec alios intrare permittebant. Tales, inquam, erant qui loquebantur adversum me. Et praeterea omnes qui bibebant vinum, scilicet erroris, vinum impietatis. Vel vinum terrenae cupiditatis, scilicet inebriati amore loci et gentis. Hi, inquam, omnes psallebant in me, id est, psalmum et cantilenam fecerant sibi de me. Vel aliter: Illi, inquam, loquebantur contra me. Qui vero bibebant vinum calicis mei, id est, qui attendebant dulcedinem futuram de passione mea, sicut sancti apostoli et sanctae mulieres, illi psallebant in me, id est, gaudebant de potentia mea.

Ego vero orationem meam. Inimici quidem deridebant me, ego Domine Pater fudi pro eis orationem meam ad te dicens: O Deus nunc tempus est beneplaciti tui implendi, ut perficias scilicet mundo gratiam (0847B)visitationis tuae: et hoc in multitudine misericordiae tuae, id est, in tua multiplici misericordia, quia in nobis multiplex est miseria. Et quia tempus est, ideo Domine exaudi me in veritate salutis tuae, id est, dando veram salvationem mihi et meis a te promissam. Veritas enim accipienda est in promissione, misericordia vero in peccatorum remissione.

Eripe me de luto. Ita dico exaudi me, ut eripias me, id est, meos de luto, id est, de consortio lutosorum, id est, peccatorum, ita ut si cohaerent corpore, non tamen infigantur mente, id est, non consentiant eis. Et qualiter roget eos eripi, exponit dicens: Libera me, id est, meos ab his qui oderunt me. Et hoc ita, ut liberes eos de profundis aquarum, id est, de profunda iniquitate populorum, scilicet ut non conformentur illis in profunditate iniquitatis suae. Et exsequitur hanc liberationem. Quasi dicat: Sic rogo liberari meos de profundis aquarum ut tempestas, id est, seditio et furor iniqui populi non demergat (0847C)me, id est, non deprimat meos, ut consentiant eis. Aut si demerserit, non absorbeat me profundum, id est, interim non demergantur mei, ut veniant in profundum illud, de quo dictum: Peccator cum venerit in profundum vitiorum, contemnet. Aut si venerint in profundum, saltem non urgeat super eos puteus ille os suum claudere. Quod ad similitudinem dictum est. Super illum enim, quasi puteus os suum claudit, cujus os profunditas vitiorum a confessione claudit, et in illo non est spes redeundi. Si quis vero positus in profundo resipiscit, et clamat pro peccatis suis dicens, Peccavi, Domine, miserere: super illum puteus os suum non claudit, quia est de illis de quibus dictum est, De profundis clamavi, etc. Et ideo Dominus eos educit. Illos vero qui non confitentur peccata sua, defendunt, non educit. Non est enim liberator, ubi tu es defensor: sis ergo tu tuus accusator, ut ille dignetur esse tuus liberator. Exaudi me, Domine, ut non urgeat os suum puteus super me; ideo, Domine, exaudi me et meos, quoniam (0847D)tempus est quia praecessit tribulatio, et ideo jam benigna, id est, suavis et dulcis est misericordia tua. Sicut enim pluvia dulcis est in siccitate, ita misericordia in tribulatione. Quasi dicat: Differebas exaudire, ut dulce esset cum subvenires. Sed jam dulcis est misericordia tua, et ideo exaudire non differas. Jam enim tribulatio pervenit ad certum modum calamitatis, et ideo adsit misericordia tua, ut exhibeat opus bonitatis. Benigna, inquam, mihi et meis est misericordia tua, et ideo tu qui prius despexisti propter multitudinem iniquitatum, respice nunc et meos secundum multitudinem miserationum tuarum. Et qui prius avertisti te a liberto et superbo, modo non avertas faciem tuam a puero tuo, id est, a me et a meis humilibus servis tuis. Exaudi me et meos velociter, id est, indilate, quoniam tribulor ego, tribulantur et mei. Quod est dicere: Ideo ne differas exaudire, quia jam praecessit in me et in meis tribulatio, quae fecit ut grata sit exauditio. Et qualiter exaudiri roget, exsequitur (0848A)dicens: Intende animae meae, id est, animae meorum, et libera eam occulta liberatione. Duae sunt tribulationes justorum: una occulta, et alia manifesta. Occulta fit per inimicorum excaecationem, manifesta vero propter conversionem. Tres enim pueri de camino ignis manifeste sunt liberati. Et hoc factum est propter Nabuchodonosor, qui postea credidit et confessus est. Septem vero Machabaei occulte sunt erepti, et hoc propter Antiochum tyrannum magis excaecandum. De hac utraque liberatione hic agitur. Et ideo postquam dixit, Intende animae meae, et libera eam, quod pertinet ad occultam liberationem: subdit de manifesta dicens, Eripe me caput manifeste resuscitando, me scilicet et meos, etiam manifeste eripe propter inimicos meos et meorum convertendos. Et ideo dico ut eripias me et meos, et manifeste propter inimicos, ut convertantur: quia tu qui omnia nosti cognitione, sed non dignatione, scis per dignationem quantum improperium, et (0848B)quantam confusionem et reverentiam patiamur ego et mei ab inimicis. Ego enim patior improperia ad magnam meorum utilitatem, mei quoque patiuntur improperia, id est, ad proximorum exhortationem. Et ideo tu qui ignoras quidquid maligne fit, non cognitione, sed dignatione, scis hoc per indignationem. Improperium est quod objicit inimicus. Et fuit improperium in capite, quod dixerunt ei: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, et similia. In membris vero improperium erat quod dixerunt eis, quia crediderunt in crucifixum, et in mortuum, et similia. Unde quidam ex eis sciens potius sibi gloriam esse, quam ignominiam, dixit: Mihi absit gloriari nisi in Domino nostro Jesu Christo, etc.

Confusio vero est culpa remordens conscientiam, quod nullo modo in capite vere accipi potest, nisi per illorum reputationem. In quibusdam vero membris, ut in credentibus de Judaeis vere fuit: quia eorum vere remordebatur conscientia, cum dicebatur (0848C)eis: quia crederent in eum quem crucifixerunt. Reverentia autem est, quae facit ingenuam frontem etiam de falsi criminis objectione erubescere. Quod item in capite non fuit. Nihil enim eum erubuit, qui ut talia pateretur venit: sed tamen ipsi talia objecerunt ei, quae si alii etiam falso objicerentur, essent rubori.

In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Ideo dicit te scire improperium meum, quia omnes qui tribulant me in conspectu tuo, id est, omnis tribulatio mea procedit ex dispositione tua, nec ego subterfugi eam: quia cor meum, id est, anima mea expectavit improperium, quia et praevidit illud, et praedixit: et ut veniret, pertulit. Praevidit quippe illud cum discipulis dixit: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur, etc. Nollet etiam nasci, si nollet pati. Quia ideo duo quae noveramus accipit, scilicet nasci et mori, ut tertium quod non noveramus, id est, resurrectionem et aeternam vitam demonstraret nobis. Exspectavit, inquam, cor meum improperium, et exspectavit miseriam, scilicet ut inferentes improperium (0848D)recognoscerent in se miseriam, et invenirent in me misericordiam. Et sustinui etiam qui de hac miseria simul, id est mecum contristaretur, et non fuit qui contristaretur. Tristes enim erant sancti apostoli, tristes erant et sanctae mulieres eum secutae; sed hoc pro carnali affectione, scilicet quia timebant perdere spem et solatium, quod in ipso habebant. Solus autem Dominus quasi de republica, id est, de communi miseria hominum tristabatur, de qua vellet ut multi secum contristarentur, et contristando proficerent, et sic eum consolarentur. Profectus enim subditorum et medendorum, solatium magnum est medicorum et praelatorum: sed nullus erat qui haec attenderet, et ideo dicit: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur et non inveni. Et sic dederunt fel in escam meam, quod dederunt non escam, sed potius erat ( sic ): sed tamen in escam datum fuit. Acceperat enim Dominus escam, quia Pascha cum discipulis suis comedit, in qua sacramentum corporis sui (0849A)commendaverat. Super hanc dulcem escam unitatis, scilicet corporis Christi et charitatis Christi, quam etiam commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus nos omnes in Christo sumus. Injecerunt Judaei fellitum potum, id est, seipsos quos ab unitate corporis ejus discerpserunt. Et adhuc quicunque dissipant unitatem et charitatem, et contradicunt Evangelicae veritati, vel qui male vivendo scandalizant Ecclesiam, super illam escam fellitum potum propinant. Sed quid fit eis? idem scilicet quod tunc Dominus fecit, quando cum gustasset, noluit bibere. In quo Sacramentum hoc designavit, quia tales gustandi quidem sunt, et ferendi non bibendo, id est, non sunt nobis incorporandi. Dederunt, inquam, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: quia cum ego sitirem eorum novitatem, ipsi propinaverunt mihi acerbam vetustatem. Et haec mensa, id est, talis praeparatio mensae eorum fiat eis in laqueum, id est, impedimentum, non expedimentum (0849B)coram ipsis, id est, ipsis sitientibus eam, et non intelligentibus. Quod enim coram est, videtur et intelligitur. Multi noscunt malitiam suam et nequitiam, sed tamen pertinaciter in ea perseverant. Et hi perniciose in seipsos agunt, quia vivi in infernum descendunt. Tales isti erant de quibus hic dicitur: Fiat eorum mensa in laqueum ipsis ens coram, et hoc non injuste, sed in retributionem, id est, juste, scilicet, quia promeruerunt. Et fiat in scandalum, id est, in offensionem, vel ipsis eisdem qui, quanto magis scientes in malo perseverant, tanto magis offenduntur. Vel posteris suis, quibus hoc petierunt, dicentes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Non tamen quod obfuerit eis haec imprecatio, sed imitatio. Vel aliter: Mensa eorum, id est, utrumque testamentum, quod principaliter fuit eis propositum, ut ibi velut in mensa reficerentur, fiat eis in laqueum, quoniam irretientur coram ipsis, subaudit proposita gentibus, scilicet, adducantur in aemulationem, videntes gratiam sibi prius oblatam communem gentibus (0849C)factam. Quod fit ei ad confusionem, et hoc non injuste, sed in retributionem, id est, juste; et fiat etiam eis in scandalum, ut praedictum est. Ad hoc quoque obscurentur oculi eorum ne videant, etc. Potest et praecedens versus in bono legi hoc modo: Dederunt, inquam, mihi fel in escam, et potaverunt me aceto. Et talis mensa eorum, id est, parata ab eis, fiat in laqueum coram ipsis, id est, in conspectu eorum recognoscant, scilicet, quod mensa illa fit eis laqueus confusionis; et fiat eis in retributionem, scilicet, ut quae patiuntur, se propter illam pati intelligant; et fiat eis in scandalum, scilicet, ut per illud Deum scandalizasse recognoscant, et sic convertantur et poeniteant. Quibus vero non fiet hoc, eorum oculi obscurentur ne videant. Quasi dicat: Quia nimi prius aperuerunt oculos suos, ut viderent quod videndum non erat, scilicet, qualiter omnia dicta de Christo in lege et prophetis perverterent, ideo non obscurentur oculi eorum, ne videant quod est videndum, (0849D)scilicet ne novam gratiam intelligant. Et ut non videant, incurva, Domine, semper dorsum eorum, scilicet, nunquam ad superiora erigantur; sed quia ipsi se in terrena curvaverunt, quia locum et gentem praeposuerunt innocentiae, ideo, Domine, semper eos plus et plus incurva. Incurva quidem non excaecando, sed non juvando: non vulnerando, sed non sanando. Incurvare enim Dei non in male faciendo, sed in non subveniendo.

Effunde super eos iram. Quasi dicat: Praeter hanc occultam vindictam amplifica super eos iram tuam, Domine, per exteriorem etiam vindictam. Quid ergo profuit Caiphae, quod dixit: Si dimittimus eum sic, venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem? Nihil utique. Non enim eum dimiserunt, imo interfecerunt, et tamen Romani venerunt, et locum et gentem eorum destruxerunt. Et ideo dicit non odio imprecantis, sed praescientia prophetantis: Effunde, Domine, super eos iram tuam, et furor irae tuae, id (0850A)est, gravis vindicta tua, comprehendat eos quantumcunque dispersos, scilicet, ut ubique contemptui habeantur.

Fiat habitatio. Quasi dicat: Ita dico ut effundas iram tuam super eos, ut habitatio eorum, id est, civitas illa, quam prius inhabitaverunt, et in qua maxime saevierunt, fiat deserta quantum ad eos; et non sit qui inhabitet, id est, qui perseveret in tabernaculis eorum, id est institutis ad tempus eis datis. Quod ita factum est, quia et civitas eorum ab eis evacuata est, nec est inter eos qui instituta legalia servet.

Quoniam quem tu percussisti. Quasi dicat: Merito iram tuam super eos effundes, quia persecuti sunt tribulatione, quoad potuerunt, illum quem tu percussisti, id est, me. Percussit Dominus in Adam et Eva omne humanum genus mortalitatis et passibilitatis vulnere, cum dixit: In quacunque die de ligno scientiae boni et mali gustaveritis, morte moriemini. De hoc percusso Christus carnem accepit, et ideo dicit: (0850B)Persecuti sunt quem tu percussisti, et super dolorem vulnerum meorum, et super tristitiam quam ego habui de vulneribus, id est, de peccatis meorum addiderunt, quia mortem mihi acceleraverunt. Aliter: Super dolorem vulnerum meorum servorum, prophetarum scilicet, prius ad vineam missorum addiderunt, quia me filium interfecerunt. Aliter: Super dolorem vulnerum meorum in me ipso addiderunt, vel mendacium, quo resurrectionem meam negare voluerunt. Vel addiderunt, quia manus etiam in apostolos et in familiam meam injecerunt.

Appone iniquitatem. Quasi dicat: Ipse et se malum modo addiderunt. Et tu, Domine, appone, non excaecando, sed non juvando super iniquitatem eorum aliam iniquitatem. Iniquitas specialis eorum est, quod neque attendunt justitiam hominis, neque quantum peccatum sit justum hominem interficere. Super hanc iniquitatem alia apponatur, ut non modo justum hominem interficiant, sed et Deum. Vel (0850C)appone iniquitatem super iniquitatem, id est, iniquis patribus iniquos filios superadde. Vel super iniquitatem de morte mea appone aliam iniquitatem, scilicet, ut in incredulitate perseverent, et sic non intrent, id est, non vivant in hac vita, quae introitus est ad supernam; in justitiam tuam, id est, in operibus justificatis fidei tuae.

Deleantur de libro viventium. Non, inquam, intrent in justitia, sed potius deleantur de libro viventium. Non ideo dicit de libro, ut illic aliquis liber sit, sed ab humana similitudine tractum est. Apud homines enim, quia labilis memoriae sunt, necessarium est ut libri habeantur, quibus mens humana recordationis ope sublevetur. Hic vero divina mens liber accipitur, cui nihil praeteritum excidit, nec aliquid futurum novum fit, sed omnia praesentialiter simul aspicit. Et est dicere: Deleantur nunc de libro viventium, id est, manifestum in praesenti eorum infidelitas facit quod a memoria in qua maxime se positos putant, exciderint non cognitione, sed dignatione. Et in futuro (0850D)non scribantur cum justis, id est, non participent beatitudinem cum justis. Qui enim non participant hic fide, non participabunt illic beatitudine.

Ego sum pauper. Illic, inquam, non scribentur, ego autem et mei scribemur, quia ego in me et in meis sum pauper, id est, mihi nihil attribuens, et sum dolens ego quidem pro meis. Juxta quod Isaias de ipso ait: Qui pro nobis dolens vulneratus est propter iniquitates nostras. Mei autem sunt dolentes pro miseria suae mortalitatis et passibilitatis. Et quia sum pauper et dolens, ideo, o Deus, vera salus tua, aeternitatis, scilicet, et impassibilitatis, suscepit me et meos jam dispositione, et suscipiet in te. Et tunc laudabo et in me et in meis nomen Dei cum cantico, id est, cum laetitia sine tristitia, et magnificabo eum in laude, id est, laudabo ipsum Deum in magnifica laude, id est, in vera et indeficienti laude. Beati enim qui habitant in domo tua, Domine, in saecula, scilicet, laudabunt te. Potest quoque in his duobus (0851A)versibus simpliciter continuatio et constructio talis fieri. Quasi dicat: Illi non scribantur, ego autem laudabo in me et in meis nomen Dei cum cantico; et hoc ideo, quia sum pauper et dolens. Unde, o Deus, salus tua suscepit me.

Et placebit Deo. Laudabo, inquam, in futuro vere et aeternaliter in me et in meis. Et illud sacrificium laudis, scilicet, vituli illi labiorum, placebit Deo, super vitulum novellum producentem cornu et ungulas, id est, gratius erit Deo quam aliquod praesens sacrificium. In lege enim talis vitulus jubebatur offerri, qui et produceret cornua, id est jam haberet producta cornua et productas ungulas. Et quisquis perferre instructus est, et in laude Dei opulentus, debet habere cornua, id est, rationem et intellectum, quibus adversarium quemque, id est, haereticum in certamine ventilet. Et debet habere vitulum, id est, rationes solidas, quibus terram, id est, pigros in laude Dei excitet. Novimus enim vitulos pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes, hoc facere. (0851B)Aliquis est vitulus novellus, quia gratia innovatus. Contradicit ei aliquis haereticus: Habeat cornua quibus ventilet eum. Nam contradicit ei aliquis, sed abjectum vivit, et terrenum sapit. Habet ungulas quibus fodicet eum, et super hunc talem vitulum placebit Deo, id est, acceptabilior et placabilior quam iste vitulus erit laus illa Deo, quam offeremus ei ego et mei, postquam vera salus ejus suscepit me et meos de paupertate in divitias, de tristitia in laetitiam, in angelorum societatem, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger excitandus.

Et hoc (quasi dicat) videant, id est, attendant pauperes nil de se praesumentes, et laetentur, non tristentur de hac paupertate sua. Et convertit se ad ipsos pauperes dicens: Quaerite Deum. Quasi dicat: Video quia quaeritis panem, et alia talia propter illud quod indignius est, id est, propter corpus: quaerite ergo Dominum propter illud quod dignus est, et vere vivet anima mea.

(0851C)Quoniam exaudivit. Ideo ut pauperes laetentur, quoniam Dominus et exaudivit et exaudiet pauperes; divites autem non exaudiet, et non despexit, neque despiciet vinctos suos, id est, praeceptis suis astrictos. Vel aliter: Servi fugitivi sumus, et Deum offendimus, et ipse compedivit nos compedibus mortalitatis et passibilitatis. Illi autem vincti ejus sunt, qui et se vinctos recognoscunt, et compedibus suis non fomenta, sed tantum quibus allevientur addunt, id est, qui tantum necessaria ad solatium itineris quaerunt, superflua autem quibus opprimerentur negligunt, et hos tales neque despexit neque despiciet Dominus. Et quia Dominus et pauperes exaudivit, et vinctos non despexit, ergo laudent illum coeli, id est, complutores, et terra bene culta de Judaeis, et mare, id est, gentiles maxime prius amaricantes. Et laudent eum omnia reptilia non volatilia, entia in eis, scilicet in terra et in mari, id est, omnes vere humiles et non arrogantes, et superbi de Judaeis sive (0851D)de gentibus laudent eum. Et ideo merito debent laudare eum, quoniam Deus Sion salvam faciet, id est, quia congregabit in unum quid, scilicet, in fidem dispersos Israel. Unde dictum est: Restituam principes ejus ut prius, et sic faciet Sion, id est, Ecclesiam de Judaeis salvam, vocando et justificando. Sion monticulus fuit adjunctus templo Jerosolymitano, et ideo per Sion Ecclesia de Judaeis intelligitur. Salvam faciet Deus, inquam, Sion, et civitates Judae, id est, collectiones ad vere vivendum videre, id est, humiliter confitentium de gentibus, Judas enim confessor interpretatur, aedificabuntur in fide et bonis operibus. Et aedificatae inhabitabunt ibi, id est, in Sion concorporabuntur credentes de Judaeis et gentibus. Et ita inhabitabunt quod acquirent eam, scilicet, Sion, haereditati (pro ad haereditatem), quia erit eis velut haereditaria habitatio et hic et in futuro. Et ideo dico quia erit eis haereditas, quia semen servorum ejus, id est, quia imitatores omnes fidei Abraham (0852A)et Jacob et aliorum priorum servorum ejus, id est, Dei, qui faciet Sion salvam. Illi inquam, possidebunt eam Sion et hic et in futuro. Et ne hic semen eorum filios eorum secundum carnem acciperemus ( non enim, ut Apostolus ait, qui secundum carnem filii sunt, sed secundum spiritum, hi in semine reputantur ), ideo determinat quod semen hic accipiat, dicens: Et qui diligunt ad imitationem illorum priorum servorum nomen ejus, id est, Dei, scilicet, hoc nomen Dominus, quia sponte se ei subjiciunt; illi, inquam, habitabunt in ea Sion et hic et in futuro. Et si hi tamen qui diligunt nomen inhabitabunt, ergo apparet quia qui non diligunt quatientur foras, et damnabuntur.

IN PSALMUM LXIX. In finem psalmus David, in rememoratione, quod salvum me fecit Dominus. ARGUMENTUM. (0852B)In discrimen regni salutisque deductus a filio, psalmum hunc orationis vice composuit. Aliter vox Christi vel Ecclesiae ad Dominum. Item quod titulus scriptus est in rememoratione quod salvum fecerit eum Dominus, superioris psalmi mentionem facit, ubi ait: Salvum me fac Deus.

EXPLANATIO. Finis et David, ut saepe dictum est, significant Dominum Salvatorem, ad quem diriguntur haec verba fidelium, quia totus hic psalmus ex persona martyrum dicitur in rememoratione vel suae liberationis, vel praemii futuri. Congruum quippe fuit ut quomodo in superiore psalmo passionem resurrectionemque suam Dominus exposuerat, post caput loquerentur et membra passiones et ipsas suas et posteriores glorias edicentes. Martyrum confessorumque populus, qui multiplici quidem, sed felici clade laborabat. Prima positione Dominum deprecatur, ut a persequentium periculis liberetur, (0852C)et irrisiones corum irritas faciat, quatenus conversi dicta sua salutariter erubescant. Secunda parte, supplicat, ut magnificans Dominum exsultet turba fidelium, quoniam ipse pauperes egenosque suos juvare et liberare dignatur.

COMMENTARIUS. Deus, in adjutorium meum intende. In finem psalmus David in rememorationem, eo quod salvum fecit eum Dominus. Vox est in hoc psalmo contribulatorum, id est, sanctorum martyrum inter passiones periclitantium, sed de capite suo praesumentium. Audiamus ergo eos, et cum ipsis dicamus, et affectu cordis, etsi non ex similitudine tribulationis. Illi enim jam coronati laetantur, nos adhuc tribulamur, quia adversarius noster biformis est. In impetu est leo, in insidiis draco, tentare non cessat, insidiari non cessat. Clamemus ergo, et cum ipsis dicamus:

Deus, in adjutorium meum intende, etc. Haec verba referuntur in finem, quia sunt psalmus attributus (0852D)David, id est, sanctis martyribus, psalmus, dico, cantatus in rememorationem, id est, in recordationem. Et quia recordatio alia est de praemio, alia de supplicio, alia de damnatione, alia de salvatione, ideo determinat unde sit illa recordatio, scilicet, eo quod Dominus jam salvum fecit eum, id est, unumquemque talem David in capite suo per spem, scilicet, quia jam in ipso per spem nos conresuscitavit, et ad dexteram majestatis consedere fecit. Hortantur autem nos sancti martyres, qui hic loquuntur, ut exemplo eorum in tribulatione non deficiamus, ut ad idem praemium perveniamus, et dicunt ita: Deus in adjutorium meum intende. Divinum auxilium nobis semper est necessarium, maxime est autem in tribulatione invocandum, et ideo admonent nos sancti martyres, ut quisque nostrum in tribulatione positus invocet Deum, et dicat: Deus, in adjutorium meum intende, intentum te fac in adjutorium meum. Et quia posset adjuvare, et tamen ad hoc faciendum (0853A)non accelerare, ideo dicit: Festina ad adjuvandum me.

Confundantur et revereantur. Dolet sanctus vir animam suam quaeri a malis, non ad imitandum, sed ad opprimendum; et ideo orat et dicit: Confundantur et revereantur. Ubi ergo praeceptum illud Evangelii: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos? Et item: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos? Ubi etiam exemplum pii magistri, qui docuit non solum inimicos diligere, sed et pro ipsis orare, dicens pro persequentibus suis in ipsa passione: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Non utique dissentit iste ab illo, quia hoc orat, ut illi qui prius sanctos suos incarcerabant, flagellabant, necabant, unde glorificabantur, confundantur, id est, confusibiles se recognoscant, et sic revereantur, id est, extimescant, et nobiscum pectora tundant. Talem enim vindictam jam acceperunt sancti ab inimicis suis, quia Paulus ille qui acceperat (0853B)litteras a principibus sacerdotum, ut iret in Damascum, et quoscunque viros Christianae religionis inveniret, vinctos perduceret in Jerusalem, voce divina vere audita in via, confessus est de conscientia sua, et reveritus de tanta immodestia. Et prostratus est ab obediendum, qui prius inflammatus fuerat ad persequendum. Vertantur retrorsum. Hic distinguit tempora tribulationis et persecutionis. Ecclesiae. Prius enim fuit impetus persequentium, modo remansit malevolentia tantum cogitantium. Et pro istis rogat, ut qui prius praecedere volebant, et esse magistri, avertantur, ita ut sint retrorsum, sicut ille fuit cui est dictum: Vade retro, Satanas. Scilicet non praecedant ut pravas vias suas doceant, sed retro sint, ut bonas discant. Illi, dico, qui volunt mihi mala, id est, qui male vivunt in mente sua, et in luxuria nutriunt corda sua.

Avertantur statim. Quia duplex est persecutio Ecclesiae: alia scilicet violenta, alia fraudulenta. Fraudulenta (0853C)vero duas partes habet, malevolentiam scilicet et adulationem, et saepe plus nocet lingua adulatoris quam manus persecutoris: ideo pro his dicit, Avertantur statim, id est, sine omni mora erubescentes de nequitia sua, illi qui dicunt mihi, Euge, euge, id est, qui me laudant ut decipiant. Nam cur me laudant? potius laudent illum, a quo habeo quidquid boni habeo. Dicit Sapientia, quia probatio auri et argenti ignis: probatio autem viri est os laudantium eum. Si enim non cedit adulationibus, si non acquiescit blanditiis, perfecte excoctus est igne tribulationis. Et sic bonus erit et introitus ejus et exitus ejus. Juxta quod Apostolus dicit: Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis (ecce introitus), sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (ecce exitus). Introitus enim est tentari, exitus non cedere; hoc oleo adulationis volunt haeretici impinguari caput suum, ut Donatus, qui discipulis suis audire voluit, Dux bone, (0853D)dux praeclare, et similia. Ille vero oleum hoc non appetiit, qui dixit: Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? Aut nunquid in nomine Pauli baptizati estis?

Exsultent et laetentur. Avertantur, inquam, illi et illi, et illis adversis exsultent exterius, et laetentur interius, id est, plenariam laetitiam habeant, fundati in te, non praesumentes de se, id est, omnes qui quaerunt te prius quaerentem se. Non enim te quaererent, nisi gratia tua praeventi essent. Vel etiam de eisdem potest dici sic: Omnes illi aversi et erubescentes exsultent et laetentur in te, qui quaerunt te quaerentem se, et nihil sibi ascribant, sed dicant semper, magnificetur Dominus, nunquam servus. Errantem vocavit, magnificetur Dominus: peccatorem justificavit, magnificetur Dominus. Justificatum coronavit, magnificetur Dominus. Hoc, inquam, dicant illi qui diligunt salutare tuum, id est, salvatorem tuum. Et quicunque vere diligunt salvatorem, diligunt se sanatos (0854A)esse, et cognoscent se egenos, et medicum fuisse sibi necessarium.

Ego vero egenus et pauper sum. Illud, inquam, dicant, de Domino, hoc vero dicat quisque de se ipso: Ego sum egenus, id est, indigens alieno auxilio, quia video etiam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et sum pauper, id est, esuriens et sitiens, et mihi adhuc insufficiens; et ideo tu Deus, qui solus potes, adjuva me, et ita dico adjuva me, scilicet esto adjutor meus, contra legem contrariam in membris meis repugnantem legi mentis meae, et liberator meus de implicamentis hujus saeculi. Et ut sis adjutor et liberator, ideo, Domine, ne moreris, id est, fac mihi non longum videri exspectare promissum tuum praemium, quia si non habuero tolerantiam, ero similis illis qui in deserto defecerunt, et redierunt mente videre, quae jam exiverant corpore. Et ero immemor tui dicentis: Mementote uxoris Lot, quae egressa de Sodomis in (0854B)via defecit: sed mutata in statuam salis ut te condiat, scilicet ut te doceat, ne et tu in via deficias, sed semper ad patriam intendas. Et si moram fecerit exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Nemo enim mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno Dei.

Si autem psalmus iste in voce capitis ut quidam volunt, legatur, tunc hi duo versus ita exponentur. Quasi dicat: Exsultent, inquam, et laetentur omnes quaerentes te, et dicant: Semper magnificetur Dominus. Ut autem mei talia dicerent, ego factus sum vere egenus, et vere pauper, ut exemplo meis sum; et ideo, o Deus, adjuva me, et ita adjuva me, esto scilicet adjutor meus in perficiendo obedientiam, et liberator meus ab inimicis. Et ideo, Domine, ne moreris, id est, ne differas meam resurrectionem in communem omnium resurrectionem.

IN PSALMUM LXX. Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum. ARGUMENTUM. (0854C) Praedicit ea quae erat populus in Babylone passurus, et haec ad emendationem ventura, simul etiam reditum promittens. Aliter, vox Christi ad Patrem.

EXPLANATIO. Jeremias propheta refert Jonadab fuisse Dei sacerdotem, qui filiis suis praeceperit non bibere vinum, neque in domibus, sed in tentoriis habitare, eosque magnam obedientiae hujus apud Dominum gratiam comperisse, qui nunc pro fidelibus ac devotis ponuntur. Unde et Jonadab interpretatur Domini spontaneus, qui dicere potest: Voluntarie sacrificabo tibi. Cum quibus et priores captivi simul lacrymas fundunt, id est, qui prius captivari, postea redimi meruerunt, qui peccando captivi, sed poenitendo redempti aiunt, Et de abysso terrae iterum (0854D)reduxisti me. Introducitur persona generalis, quae peccatorum captivitate liberata divinis mandatis adhaerebat, praedicans nobis Christi Domini eximiam charitatem, quae nullis meritis praecedentibus gratis semper impenditur. Haec in prima parte psalmi ab humanis iniquitatibus jugiter se petit debere liberari, ut Domino gratias referre mereatur. Secundo loco supplicat ne in senectute ejus beneficiis privetur, cujus auxilio in juventute protecta est. Tertio loco dona ejus enumerans, jugiter se agere pollicetur.

COMMENTARIUS. In te, Domine, speravi. In omnibus divinis Scripturis commendatur nobis gratuita gratia Dei, quae gratis nos liberat. Hanc commendat Apostolus, et ideo meruit habere inimicos Judaeos, de littera legis et de justitia sua praesumentes. Haec etiam maxime commendatur nobis in hoc psalmo, ideo ut tota spes nostra sit in ipso, nihil quod de nobis quasi de propriis (0855A)viribus praesumamus, ne nostrum facientes, quod ab ipso est, et quod accepimus amittamus. Cujus psalmi titulus est: In finem Psalmus ipsi David filiorum Jonadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Commendatur nobis ex prophetia Jeremiae iste Jonadab, quia sacerdos Dei fuit: qui praecepit filiis suis ne biberent vinum, nec in domibus residerent, sed habitarent in tabernaculis. Quasi dicat: praeceptum illi diligenter servaverunt, et ideo a Deo benedici meruerunt: non quod Dominus praecepisset ne vinum biberent, sed quia praecepit ut filii patribus in Domino obedirent. Quare illi praecepto patris tanquam si domini essent, obedierunt, et ideo benedici meruerunt. Unde per horum obedientiam redarguit propheta ille Israelitici populi inobedientiam, tanquam a minori dicens: Quia si isti obedierunt praecepto patris, multo magis debent illi obedire praeceptis Creatoris. Cum enim expediat animae obedire Deo suo, expediat filio obedire patri, servo domino, uxori marito: nonne multo magis expedit homini (0855B)obedire Deo creatori suo? Utique sic est. Quare quia illi Israelitici, scilicet non obtemperaverunt praeceptis Domini, ideo meruerunt in Babyloniam captivari, quod praedixit eis propheta dicens, ut praeparent se ad captivitatem: quia non posset aliter esse quin captivarentur qui inobedientes Domino Deo suo exstiterunt, et ideo dicitur in titulo filiorum Jonadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Et per istorum obedientiam culpata est illorum inobedientia: et non solum illorum inobedientia, sed etiam omnis inobedientia etiam primorum parentum culpatur per horum obedientiam. Captivitas enim in Adam et in Eva designata, per istorum primorum captivitatem facta est per inobedientiam; sub qua captivitate adhuc tenemur, quia et si jam spe liberati sumus, non tamen in re: quia adhuc exspectamus redemptionem corporis nostri. Hujus captivitatis meminit Apostolus dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem (0855C)in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me deducentem in legem peccati et mortis. Quomodo autem per quid de hac captivitate posset aliquis liberari, subsequenter ipse Apostolus determinat dicens: Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum data. Et quia sola gratia potest nos de captivitate liberare, ideo tantopere commendatur in hoc Psalmo, ut nihil de nobis praesumamus, ne et quod accepimus amittamus. Interpretatur autem Jonadab, spontaneus Dei. Ille vero est spontaneus Dei, de quo dictum est: Voluntarie sacrificabo tibi, et similia, id est Christus. Hujus filii sunt imitatores ejus, id est, quicunque pura et libera mente serviunt Deo. Quibus praecepit ne biberent vinum, id est, ne inebriarentur delectatione terrenae felicitatis. Unde quidam ostendit se non inebriatum dicens eorum quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, semper intentionem sequor ad palmam supernae vocationis, (0855D)et praecepit eis ne in domibus residerent, id est, ne putarent se hic habere manentem civitatem, sed futuram semper inquirerent. Praecepit quoque ut in tabernaculis habitent, id est, ut intelligant nihil aliud esse hanc vitam nisi militiam, et semper parati sint dimicare contra hostes periculosissimos. Quorum saevitiam meminit Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus visibiles hostes, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Titulus sic exponitur: Haec verba referuntur in finem temporum, quae sunt psalmus attributus ipsi David, vel prophetae, vel cuilibet perfecte et vere obedienti, qui sunt Psalmus filiorum Jonadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt: quia et commendat eorum obedientiam, et vituperat istorum inobedientiam. Per hoc enim quia sanctus vir qui hic loquitur, unus per se sive unus in multis repraesentat in se filiorum (0856A)Jonadab obedientiam, laudat eam, et sic per contrarium vituperat primorum captivorum, et omnem inobedientiam. Ponunt vero quidam auctores simpliciter hunc titulum ita: Psalmus iste est filiorum Jonadab, id est, attribuitur omnibus vere et perfecte obedientibus: et non solum est illorum, sed etiam omnium qui primi captivi ducti sunt, id est, omnium se captivos in Adam attendentium, et sic per filios Jonadab et per primos captivus eosdem accipimus. Aliter enim non posset psalmus iste esse captivorum, ut ipsi in eo agerent. Quomodocunque autem varietur, istud ratum maneat, quod quisquis hic loquitur, gratiam gratis nos liberantem per totum hunc psalmum syllabatim fere commendat. Unde sic incipit. Quasi dicat: Domine, Adam speravit in se, et ideo confusus est aeternaliter: ego autem non spero in me, sed et spero nunc et semper speravi in te, id est, in gratia tua gratis liberante, et ideo etsi confundar ad tempus ex captivitate Adae, id est, ex poenis peccati, non confundar tamen (0856B)in aeternum confusione eunte, id est, non confundar aeternaliter: et ut in aeternum non confundar, ideo, Domine, libera me nunc, ne deficiam in tribulatione, in tua justitia, id est, quod non sum de illis qui justitiam suam statuere volunt, et justitiae tuae non esse subjecti; sed satago in tua justitia exsequenda, et de illa tantum praesumo, non de mea. Et tandem perfecte eripe, et ut tandem eripias, inclina nunc ut altus ad humilem, medicus ad aegrotantem aurem tuam ad me, et salva me, id est, justifica me per gratiam, qui non poteram salvari per meam justitiam. Et postquam justificaveris me, esto mihi in Deum protectorem, id est, sis mihi Deus protector et clypeus, ne perveniant ad me tela inimici. Et si pervenerint, ut non noceant, sis mihi locus munitus. Si enim excelsus locus in terra facit esse securum, ut ille securus fuit, qui in altissima specula positus, regem praetereuntem cum toto exercitu suo contempsit; multo magis in Deo positum, qui fecit coelum (0856C)et terram, facit esse securum. Ideo, inquam, sis mihi Deus protector, et locus munitus, ut in fine vere salvum facias me.

Quoniam firmamentum. Ideo dico ut tu sis mihi locus munitus, quoniam tu es firmamentum meum, per te enim et ex te est quod contra tentationes aliquas sum firmus: ex me vero sum infirmus, et tu es refugium meum. Fugi enim ab irato, fugiam ad placidum. Fugiens factus sum infirmus, refugiens ero confirmatus.

Deus meus, eripe me. Hactenus egit pro intestino bello, scilicet quod patimur ab hoste interiori, id est, a lege contraria in nostris. Et quia timet ne ille interior hostis concitatus ab exteriore saevior fiat, ideo etiam pro exteriori orat dicens: Deus meus, eripe me de manu peccatorum, id est, de potestate peccati, id est hostis exterioris, scilicet ne insidiando iniquitate persuadeat, ne saeviendo ad consensionem perducat. Et accipit hic peccatorem pro quolibet transgressore tam scriptae legis quam naturalis. (0856D)Unde subdividit illum dicens: Et eripe me de manu agentis contra legem scriptam, et de manu cujuslibet iniqui, id est, sine scripta lege iniqua agentis, per quod transgressorem naturalis legis accipe.

Quoniam tu es patientia. Ideo dico ut tu me eripias, quoniam tu, Domine, es patientia mea, id est, a te hoc solo habeo, quod aliquo modo patiens sum contra peccatorem vel iniquum. Et ideo per te sum patiens, quia tu Domine es spes mea a juventute mea, id est, ex quo innovatus coepi sperare in te: et armasti me contra diabolum, ut in procinctu exercitus fui armatus fide, spe, caeterisque donis dimicarem contra hostes spirituales et invisibiles. Et non solum a juventute es spes, sed etiam confirmatus sum, id est confirmationem, quanta potuit haberi, habui in te ex utero matris meae, id est, ex quo primum coepi informari in institutis Ecclesiae, et ex quo fui egrediens de ventre matris meae, id est, ex quo perfectam (0857A)in eisdem institutis habui regenerationem, et ideo vere es protector meus, id est clypeus meus, contra tela inimici. Uterus accipiuntur hic prima rudimenta fidei, ut exorcismus et praesignatio, quae catechumenis fit: egressus vero de ventre, vera regeneratio per baptismum et fidei instructionem. Juventus vero adhuc plus ipsa, scilicet integra innovatio, quando jam perfecte armatus fide, spe, charitate et caeteris donis velut juvenis ad bellum.

In te cantatio mea. Quia protector meus es, ideo Domine cantatio mea aliorum sit in mundo, et in his quae ad ipsum pertinent: cantatio autem mea, id est, omnis gloria et exsultatio mea erit tamen in te semper, id est, et in tempore spei, id est in praesenti, et in futuro, ubi facie ad faciem te videbimus. Et quia in te solo cantatio mea est, ideo sum factus multis, id est, dispersis non ad unum tendentibus (hoc est malis) tanquam prodigium, id est, velut monstrum. His enim qui non credunt esse aliena bona nisi praesentia, (0857B)videntur boni, qui haec contemnunt, et ea tamen quae non apparent, appetunt esse quasi monstrum. Unde dicit Apostolus: Quia si in hac vita tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Factus sum, inquam, multis tanquam prodigium, id est, velut monstrum, et tamen ab illis non est mihi timendum: quia tu es mihi adjutor fortis contra illos infirmos, non valentes scilicet occidere nisi corpus.

Repleatur os meum. Ut semper cantatio mea in te sit, ideo os meum interius, quod fuit plenum laude tua, quandiu in abundantia virtutum mansit homo: evacuatum vero est per praevaricationem, repleatur, id est, perfecte impleatur laude tua, ad hoc ut in me ipso cantem sancte cogitando et operando gloriam tuam, id est, justificationem tuam, scilicet quod de impio pium, de damnato feceris in regnum assumptum, et ut cantem magnitudinem tuam, scilicet cum non essem, quia fecisti ut essem: quia salutem dedisti, (0857C)cum peccarem: quia ignovisti, cum conversus essem: quia adjuvisti, cum perseverarem; quia coronasti, et hoc faciam non tantum in die sine nocte, sed tota die, et in die et in nocte. Naturalis enim dies continet et diem et noctem, et accipitur hic pro prosperitate et adversitate. Ille enim quasi in die tantum cantat, qui solummodo in prosperis Deum: in nocte vero, id est, in adversitate non laudat, sed vituperat, ut ille de quo alibi dictum est: Quod cum bene feceris ei, benedicet tibi. Ille vero et in die et in nocte cantat, qui et in prosperitate, et in adversitate laudat Deum, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Designatur autem hic utrumque et dies et nox per potiorem partem, id est, per diem, quia dies non debet servire nocti, sed potius nox sequi diem. Tunc enim quasi dies servit nocti, quando Deus, qui adorandus et laudandus est, pro solis aeternis bonis colitur, et laudatur pro temporalibus bonis, quae pertinent ad noctem, quod non debet fieri. Imo nox debet sequi (0857D)diem, scilicet, ut quidquid de his temporalibus habemus, in laude Dei distribuamus.

Ne projicias me. Et ut semper cantem gloriam tuam, ideo ne projicias me, id est, ne facias me videri projectum a te in tempore senectutis, id est, in hac praesenti vita, quae est tempus senectutis, id est, tempus captivitatis et tribulationis propter senectutem, id est, primi parentis vetustatem. Et describit tempus illud dicens: Cum deficiet virtus mea, id est, quia nihil de virtute mea praesumo, sed solummodo de gratia tua spero. Et ideo, Domine, ne derelinquas me. Ille videtur projectus esse a Deo, et derelictus, qui facile labitur, nec resistere valet aliquibus tribulationibus.

Quia dixerunt. Ideo necesse est ne derelinquas me, quia inimici mei (omnes enim impii inimici sunt piis) dixerunt, id est, statuerunt, non ad suam utilitatem et potestatem, ut putaverunt, sed mihi, id est, ad meam utilitatem. Et prius quam ponat quid dixerint, (0858A)determinat quos inimicos accipiat, dicens: Et qui custodiebant, id est, captione observabant animam meam, id est, non ad imitandum, sed ad opprimendum fecerunt consilium contra me, convenientes in unum, scilicet, dicentes: Deus dereliquit eum, id est, non est Deo cura de talibus. Persequimini ergo et comprehendite eum, quia non est aliquis qui eum de manibus nostris eripiat. Multi persequuntur, qui non comprehendunt; illi vero ita persequantur, ut comprehendant, qui eos quos persequuntur, devocant. Videntur haec verba et quaedam quae adhuc sequuntur, ad caput pertinere, sed tamen familiarius ad nos referuntur, quia quod talia dixit, hoc fecit ex nostra infirmitate, non ex sua majestate. Et ex eo quod factus est propter nos, non ex eo quod id erat, quo perfecit nos.

Deus, ne elongeris. Inimici quidem dicunt quod Deus me dereliquerit, et non sit qui eripiat; tu autem, Deus, ne elongeris a me, sicut vere non elongaberis, (0858B)quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Deus meus, dico, qui prius despexisti me propter inobedientiam, respice me nunc tendens in auxilium meum, id est, dando mihi patientiam; illis vero qui me persequuntur, et comprehendere nolunt dando veram confessionem. Quod sic dicit: Confundantur, id est, remordeat prava conscientia mentem eorum, et deficiant in intentione sua prava, detrahentes animae meae, id est, volentes animam meam devocare, et sic detrahere ei pennas, id est, virtutes quibus debet ad alta volare: tractum enim ab avibus ne avolent, quibus pennae detrahuntur. Cum interim dico confundantur, ut operiantur confusione et pudore, id est, ut plenaria confusio de pravis operibus eorum, et pudor de modestia amissa sit eis qui quaerunt mihi mala, id est, qui quaerunt me devocare. Ego autem non dicam quod semper sperem, quasi quod dubium sit optando, sed certificatus per gratiam tuam, non praesumendo de virtute mea, dicam affirmando, quia semper sperabo in te. Et ideo sperabo, quia adjiciam (0858C)super omnem laudem tuam. Quam laudem adjiciat, aut super quam adjiciet? Si in voce capitis, ut quidam de hoc toto psalmo volunt, legatur, tunc ita dicetur: Quia laus Dei erat in discretione elementorum, et in ordinatione temporum, et in compositione omnium creaturarum, et in regimine earum; sed nondum laudabatur in resuscitatione alicujus humanae carnis, et hanc laudem addidit laudi ejus Christus primus inter mortuos suscitatus. Si vero in voce corporis, sicut hactenus processimus, hoc dicatur, tunc dicemus quia laus Dei est quod hominem, cum non esset, creavit, quod rationalem eum fecit, quod liberum arbitrium ei dedit, quod in deliciis paradisi eum posuit, quod praeceptum ei dedit, et certam mortem, si illud transgrederetur, venturam esse praedixit. Nihil non fecit, id est, omnia fecit, quae facienda erant in homine; sed miser homo praevaricando lapsus est, et facta est in eo quasi massa perditionis totius generis humani. Hanc massam Deus si totam (0858D)perderet, nullus diceret quod injustus esset, quia juste hoc faceret, et ideo in hoc etiam laudandus esset. Et ecce multiplex laus ejus, sed super hanc omnem laudem alia adhuc laus additur, cum de impio fit pius, et de damnato in regnum assumptus. Et haec est laus illa de qua dicit: Adjiciam laudem super omnem laudem tuam. Et assequitur hoc ostendens. Quasi dicat: Hoc modo adjiciam tibi laudem super laudem, quia os meum interius et exterius annuntiabit, id est, repraesentabit dictis et factis et cogitationibus justitiam esse tuam, non meam, id est, hoc quod justificatus sum, esse ex gratia tua, non ex meritis meis, et tota die, vel in adversitate et prosperitate, vel tota die, id est, assidue annuntiabit salutare esse tuum, id est, salvationem gratiae tuae; meam vero esse damnationem. Secundum vero quod vox capitis est, quod praecedit dicetur hic: Os meum, id est, meorum. Sententia autem non mutabitur.

Quoniam non cognovi litteraturam. Id est, ideo os (0859A)meum annuntiabit justitiam esse tuam, et non meam, quoniam ego non cognovi litteraturam, id est, non praesumo justificari de littera legis, sicut illi faciunt, qui soli litterae legis insistunt, et a gratia resiliunt, non attendentes litterae legis gratiam esse ad victimam, et necessariam esse gratiam adjuvantis, ut impleatur praeceptum jubentis, quia si per te praesumendo de virtute tua incipias et deficias, erit tibi lex littera puniens, non salvans. Lex enim sine gratia est littera occidens, et valet tantum ad convincendam iniquitatem, non ad dandam salutem. Non cognovi, inquam, litteraturam, et ideo non introibo amodo non in potentia legis, sed in potentiam Domini, id est, instituam amodo vivere non secundum litteram legis impotentem justificare, sed secundum gratiam Domini potentem justificare, et sic, o Domine, memorabor justitiae tuae solius, id est, in memoria semper habebo quod justitia justificatio sit tua, qui non meritis supplicium reddidisti, sed gratiam impertisti, (0859B)ut solius tui sit, et non servi, qui legem dedit. Si enim, ut ait Apostolus, data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed hoc non est, quia conclusit omnia sub peccato Scriptura.

Deus docuisti me. Quasi dicat: hoc ut memorem justitiae tuae soli, docuisti me tu Deus ex juventute mea, id est, ex quo conversus ad te innovatus sum a te, qui factus sum a te. Et quomodo docuisti? Hoc modo, scilicet, quia ego attendens priorem vitam meam, video quid debeant mihi, et quid acceperim pro eo quod debebatur mihi. Debebatur mihi enim poena, et data est mihi gratia; debebatur mihi gehenna, et data est mihi spes aeternae vitae. Docuisti, inquam, ex juventute, et usque nunc etiam doces me, quia adhuc regis me, qui in via posuisti me. Et ideo usque nunc pronuntio mirabilia tua, et semper pronuntiabo ea sancte meditando, et bene operando usque in senectam et senium benedico mirabilia. Quae enim majora mirabilia quam mortuos suscitare? Si enim mortui non essemus, non diceret nobis Apostolus, (0859C)Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Deus. Omnes enim peccatores et si vivi sunt exterius, mortui tamen interius. Et corpus quando resuscitatur, mundo redditur; anima vero sibi redditur. Corpus quoque suscitatum potest vivere sine suscitatore suo, anima autem non potest, quia cum sint duae vitae, una corporis, altera animae, sicut corpus nequit vivere sine gratia, ita anima nequit vivere sine gratia per quam resuscitatur. Et ideo dicit usque nunc etiam doces me, quia nullo modo anima sibi reddita sine regimine gratiae posset vivere. Et potest referri quod hic dicitur ad unumquemque perfectum, et sic per senectum et senium accipiemus, vel simpliciter finem vitae, vel secundum Graecos possumus accipere per senectam morum gravitatem, per senium vero integram perfectionem. Apud nos utrumque hoc a sene dictum est, et pro eodem accipitur; apud Graecos vero senecta pro gravitate illa morum quae est post virilem aetatem accipitur, et (0859D)tales graves presbyteros appellant. Senium vero decrepitam aetatem accipiunt, et decrepitos gerontas dicunt. Si vero hic loquitur talis unus, qui sit in multis, id est, Ecclesia, tunc aliter oportet nos haec tempora distinguere, scilicet, ut per juventutem Ecclesiae accipiamus tantum tempus illud, in quo sancti Apostoli fuerunt, et multipliciter sanguis ad laetamen Ecclesiae, id est, sanctorum martyrum, fusus est. Per virilem vero aetatem, praesentem statum intelligamus; per senectam vero et senium tempus ultimum ante finem saeculi, tempus Antichristi. Pronuntiabo, inquam, mirabilia tua usque in senectam et senium, et ut possim, o Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem ego Ecclesia per praesentes et persequentes eorum. Vel ego perfectus annuntiem per me et per successores meos, brachium tuum, illud, scilicet, de quo dictum est: Brachium Domini cui revelatum est? id est, Filium tuum, per quem gratuita liberatio nobis data est, annuntiem (0860A)generationi omni quae ventura est. Quia praevidit Spiritus sanctus quosdam haereticos futuros, qui affirmarent, et sequentibus suis persuaderent statum Ecclesiae brevi duraturum. Redarguit illos per prophetam aequipollenter dicendo, Ecclesiam quandiu generatio erit non defuturam. Et sic fideles premunt, ne quandoque talibus credant.

Potentiam tuam. Exponit quod brachium accipiat. Quasi dicat: Non derelinquas me, inquam, donec annuntiem brachium tuum, scilicet, donec annuntiem potentiam tuam, id est, gratiam tuam facientem nos potentes ad resistendum tentationibus. Et justitiam tuam, id est, eamdem gratiam nos justificantem. Et sic idem sunt potentia et justitia. Si vero Cassiodorum sequamur, diversificare ea possumus, scilicet, ut potentiam accipiamus in modo justificando, justitiam vero tandem in discernendo. Annuntiabo, inquam, potentiam tuam et justitiam tuam; ego, dico, tendens usque ad altissima magnalia, id est, usque (0860B)in supercoelestes creaturas altissimas, indignitate quantum ad nos, quas tamen tu fecisti hoc quod sunt. De his magnalibus ideo apponit, ne putaremus gratiam ad solos homines pertinere, cum etiam pertineat ad supercoelestes spiritus, quia et hoc quod sunt, et quod bene vivunt, id est, quod in veritate persistunt, est ex gratia. Sequitur:

Deus, quis similis tibi. Quasi dicat: Quandoquidem per potentiam tuam non solum terrena, sed etiam supercoelestia persistunt, quis ergo similis tui? Nullus utique. Malo ergo suo perverse volunt tibi assimilari primus ille apostata angelus, qui bene noluit tibi assimilari et homo secundus. Quotidie enim Deus nos vocat ad bonam similitudinem suam dicens: Estote misericordes, sicut ego Pater vester misericors sum. Et invitat nos ut diligamus inimicos nostros, et eis bene faciamus, quia ipse pluit super justos et injustos. Sed in hoc noluit sibi assimilari ille. Sed quia Deus est bonum se ipso contentum, et potestas per se sub nulla ens potestate, in hoc voluit ei perverse (0860C)assimilari primus ille qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, ut esset potestas contra potestatem illam, non sub illa. Et ideo evanuit in cogitatione sua, et cecidit de luce in aeternas tenebras. Huic malo suo miser ille secundus consensit, qui sibi Deus esse, et de suo nutu pendere voluit. Recessit enim ab imperatore, et divertit post desertorem. Legem dedit imperator, fraudem suggessit desertor. Credidit miser homo quod suasit diabolus, et invenit quod minatus est Deus, quia morte multatus est. Et hoc est quod dicit: Quantas ostendisti mihi. Quod ad litteram sic continuatur, quasi diceret: Quandoquidem nullus est tibi similis, ergo malo meo in Adam volui tibi perverse assimilari, quia tu pro perversitate illa ostendisti mihi tribulationes, et quantas multas, scilicet, et malas. Tribulationes vocat hic omnes poenas peccati, quare quaedam videntur dulces non attendentibus eas, ut comedere et bibere, et similia. Hic vero qui attendit eas, vocat eas malas. (0860D)Et est dicere: Quia perverse volui tibi assimilari, ideo multasti me magnis et infinitis tribulationibus, et tamen irrevocabiliter, quia tu conversus de ira ad misericordiam vivificasti me jam interius in re et exterius etiam in spe. Et ideo dico vivificasti, quia reduxisti iterum animam meam de abyssis terrae. Quod dupliciter potest dici. Quando enim homo de terra factus est, tunc terra in vilitate sua in quiddam dignum educta est; cum vero homo praevaricator factus est, tunc terra in vilitatem suam redacta est. Inde cum assumeretur a verbo illo quod in principio erat apud Deum, reducta est. Cecidit item quodam modo, cum caro assumpta mortua est; reducta vero est eadem carne resurgente, et sic iterum, id est, bis reducta est. In hac autem sententia per abyssum vilitatem terrae accipe. Vel aliter: Ideo dico vivificasti me, quia in terra, id est, bis reduxisti me de abyssis terrae, id est, de profunditate vitiorum. Primo enim eduxit nos, cum natura nostra a verbo assumpta (0861A)est. Casus item fuit in ipsa morte. Inde reduxit nos per resuscitationem suam, in qua spes resurgendi nobis data est. Reducet nos etiam, cum haec spes implebitur, id est, cum nos resuscitabimur. Et sic erit et tanta, id est, geminata reductio.

Multiplicasti magnificentiam tuam. Quomodo, inquam, me vivificasti? Ita, scilicet, quia multiplicasti magnificentiam tuam, id est, magnificam potentiam tuam, quia non tantum indulgentiam confers, sed filiis etiam quos ad haereditatem paras, misericorditer flagella adhibes, et sicut conversus ab ira ad misericordiam consolatus es in mente interius, consolaberis vero et exterius.

Nam et ego confitebor tibi. Ideo dico consolatus es me, quia hoc mihi contulisti jam, quia etiam in praesenti laudabo te in spiritus vivificatione, et carnis mortificatione. Quod sic dicit: Nam et ego sicut caput meum confitebor tibi, o Deus, id est, laudabo veritatem tuam vel promissiones in me completas. (0861B)Vel veritatem tuam confitebor, id est, laudabo vera praecepta tua implendo ea tibi, id est, ad honorem tuum, et hoc in vasis psalmi. Vas psalmi, ut beatus Augustinus ait, est instrumentum psalmi, psalterium scilicet, quod quia desuper sonat, significat vivificationem spiritus, quae desuper est. Et est dicere: Confitebor tibi in vasis psalmi, id est, in spiritualibus operibus, sicut in sancta cogitatione et oratione. Possumus etiam secundum Cassiodorum in vasis psalmi intransitive accipere, ut sit idem ac si dicat: Confitebor tibi in vasis, quae sint vasa, id est, in talibus canticis, in quibus ita et pura et incorporea sit laus Dei, sicut in aliquo vase bono manet infusus liquor incorruptus. Quae tamen laus pertinet ad spiritus vivificationem. Vel etiam per vasa psalmi possumus accipere spirituales animas, in quibus laus Dei non acescit, sed bene sapida est sicut liquor in bono vase. Confitebor tibi, inquam, o Deus in vasis psalmi, et psallam tibi in cithara, id est, in sanctis (0861C)operibus ad carnis mortificationem pertinentibus, ut est manum pauperi porrigere, infirmos et incarceratos visitare, et similia, laudabo te, o sanctus, sanctus, dico, Israel, id est, qui sanctificas omnem virum intendentem ad hoc, ut videat te. Israel enim vir videns Deum interpretatur. Et per citharam, quae ab inferiori sonat, non incongrue carnis mortificatio designatur.

Exsultabunt labia mea. Nunc, inquam, confitebor tibi in vasis psalmi, et psallam in cithara; tandem vero exsultabunt integre labia mea interiora, tunc, scilicet, cum cantavero tibi, id est, cum verum et indeficiens canticum solvam tibi. Beati enim qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Et quia dicuntur etiam labia interiora, ideo, ad exponendum quae labia acceperit, subdit: Et eadem anima mea exsultabit tunc in laude tua ideo, quia tu eam redemisti, redimes ab omni tribulatione vel mutabilitate. Nec solum animam redimes, sed et corpus redimes a corruptione per incorruptionem, quia lingua mea, lingua scilicet corporis, (0861D)meditabitur justitiam tuam, id est, in omni intentione consentiet animae in repraesentando justificationem tuam, quod erit laus tua. Quod est dicere: Tunc non retrahet caro per corruptionem aliquam animam a laude tua, sed consentiet ei, quia totus absumar flagrantissimo igne charitatis in holocaustum, quod erit tota die, id est, in futuro quando erit dies sine nocte, tunc scilicet quando e contrario illi qui modo quaerunt mihi mala, volentes me devocare, fiunt confusi et reveriti, id est, graviter remorsam conscientiam habebant, et valde erubescentes erunt dicentes: Nos insensati vitam illorum aestimabamus infamiam, etc.