IN PSALMUM LI. In finem intellectus ipsi David, cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli, et dixit: Venit David in domum Abimelech. ARGUMENTUM. Contra verba Rabsacis potest cantatum intelligi. Aliter vox Christi ad Judam traditorem.

EXPLANATIO. (0754D)Quia titulus juxta historiam notus est, breviter de allegoria dicamus. Ideo eorum intellectus titulo inseritur, ut mysterium quaerere non dubites, quia et ipse David suis calamitatibus admonitus de Christo futurum intellexisse narratur. David ergo ut semper Chritus sit, Saul Judaei persequentes. Doeg Idumaeus, qui interpretatur motus sanguineus, Judas proditor; Abimelech sacerdos electi discipuli, apud quos Dominum et vidit et tradidit. Quidam dicunt Doeg Antichristum esse, cujus membrum Judas exstitit, quia sicut ille sacerdos octoginta peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, occisurus. In prima parte psalmi propheta in Judam vel Antichristum invehitur, ne se in flagitiis extollat, cui finis gravissimus restet. In secunda dicit eum ocius periturum, sanctorum per omnia societate privandum. In tertia sanctos stupere dicit quando diabolum nunc in saeculo bacchantem conspexerint in fine damnari. In quarta ipse propheta sperat se cum sanctis in futura vita beandum.

COMMENTARIUS. (0755A) Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate. Titulus est talis: In finem intellectus ipsi David, cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli, et dixit ei: Venit David in domum Abimelech. Legitur in libro Regum quod Saul rex in Israel a Domino sit constitutus non ad manendum, sed propter illius populi cor durum, nec ad utilitatem, sed ad eorum correptionem. Juxta quod Job de eo dicit: Qui facit hominem hypocritam regnare propter peccata populi sui. Praevaricante autem Saule, et aperte reprobato David puer adhuc subelectus est in regnum a Domino. Sed antequam in regnum perveniret, graviter eum Saul persecutus est. Quod ad nostram instructionem factum est, scilicet, ut sciremus quia non nisi per tribulationem ad ipsum regnum perveniremus. Nam et ipse Dominus noster corpus quod de terra sumpsit, per tribulationis viam in coelum detulit. In praedicta autem persecutione fugit David, ubicunque se posse (0755B)latere credidit. Cumque circumquaque fugeret, pervenit ad domum Abimelech sacerdotis, ubi et panes propositionis, et gladium Goliae, qui prius in templo positus fuerat, accepit. Quod ideo factum est, ut perfecte illum cujus figuram in se gerebat repraesentaret, qui futurus erat verus sacerdos et Rex. Sacerdos enim per propositionis panes, et per gladium Rex intelligendus est. Ibi Doeg Idumaeus, princeps pastorum Saulis, interfuit, atque David vidit. Postea vero cum Saul servis suis irasceretur, quod insidias David non ponerent, nec eum caperent, prodidit Doeg David, et dixit: Venit David in domum Abimelech. Misit ergo Saul ad Abimelech, et ipsum atque omne sacerdotale genus interfecit per Doeg, quia nemo alius in sacerdotes Domini manum voluit mittere. De hoc negotio psalmus iste est conscriptus non historice, sed mystice. Per Saulem enim designatur mors et regnum terrenum, quia de morte scriptum est: Deus non fecit mortem, nec laetatur in perditione (0755C)vivorum; sed creavit omnia ut essent, et sanabiles fecit nationes orbis terrae. Impii autem accersi erunt eam sibi manibus et pedibus; et aestimantes illam amicam, defluxerunt. Per David vero vita et coeleste regnum intelligitur; Doeg autem motus, et Idumaeus terrenus interpretatur. Et ideo per Doeg Idumaeum omnes illi qui de terrenis moventur, et in eis sperant, intelliguntur. Et hi tales coeleste regnum, id est, illos in quibus verus David inhabitat per fidem et per bona opera, apud terrenum regnum semper produnt et accusant, quia operibus eorum contrarii sunt, et etiam graves sunt eis ad videndum. Et de his duobus generibus hominum tractat iste Psalmus, scilicet, quorum alii sunt persequentes, alii sufferentes, alii spem in terrenis figentes, alii sola aeterna sperantes. Per hoc autem quod Doeg, qui motus interpretatur, servus Saul, qui terrenum regnum designat, dicitur, hoc etiam notatur, quod hoc regnum in motu est, et cito transitorium. Et ideo de persecutione ejus his qui ad coeleste regnum, quod aeternum est, pertinent, (0755D)non est curandum. Potest hoc quoque totum ad populum Judaicum et Christum referri. Quando enim verbum illud, quod in principio erat apud Deum, in domum Abimelech, qui Patris mei regnum interpretatur, venit, id est, quando carnem de Judaico populo accepit qui peculiaris populus Domini fuit, tunc Doeg, id est, illi qui movebantur de loco et gente, scilicet, qui Deo dixerunt quod daemonium haberet, et similia, apud Deum terrenum regnum, id est, apud Pilatum et Annam et Caipham eum prodiderunt et accusaverunt. Et sic terrenum regnum, id est, illi scelerati principes Doeg miserunt, et per Doeg, id est, per illos quorum lingua gladius acutus, sacerdotes interfecerunt, id est, ipsum Dominicum hominem, de eis natum, qui vere sacerdos fuit, quia seipsum pro nobis immolavit, et multos alios ei adhaerentes. David vero evasit, quia verbum immortale permansit, quod etiam Isaac praesignavit, pro quo aries immolatus fuit. Similiter quoque est si ad omnes (0756A)fideles hoc referatur, quia cum corpora eorum occiduntur, animae libere avolant, donec etiam eadem immortalitate corporali donata et clarificata recipiant. Titulus praedictus sic exponitur: Haec verba referuntur in finem, non ad historiam. Quae verba sunt intellectus, propositus ipsi David, id est, dignioribus de corpore Christi, quia eos instruunt, ut intelligant nunc esse tribulandum, deinde laetandum, quia non est laetari, nisi praecesserit tribulari. Intellectus, dico, significatus tunc, cum gestum est hoc negotium, scilicet, cum Doeg Idumaeus venit et nuntiavit Saul, etc. Nunc ad psalmum accedamus. Propheta praevidens per spiritum mysticum David a Doeg mystico persequendum, redarguit persecutores iniquitate gloriantes in hoc psalmo, ostendens non malevolentia, sed prophetandi praesentia, quid eis sit futurum ad consolationem bonorum, scilicet, ne deficiant, sed cum omni patientia tribulationes sustineant. Quia et si ii qui eos persequuntur modo florent, (0756B)cito tamen arescent; et e contra flores eorum qui nunc aridi apparent in aeternum non deficient. Et dicit ita: Tu qui potens es, id est, qui potentiam tuam reputas in iniquitate, ubi potius impotentia est, propter quid gloriaris in malitia, in qua non est gloriandum, imo erubescendum? Multi enim sunt qui destruunt, pauci qui construunt. Et ideo non est in malitia gloriandum, sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Juxta quod scriptum est: Non glorietur sapiens in sapientia sua, non dives in divitiis, non fortis in fortitudine; sed qui gloriatur, glorietur scire et nosse me, dicit Dominus.

Tota die justitiam cogitavit lingua tua, sicut novacula acuta fecisti dolum. Ostendit quomodo glorietur in malitia, scilicet, quia ita studet malitiae, cujus gloria est ignominia, ac si inde sequeretur vera gloria, dicens ita: Lingua tua, id est, lingua cordis tui cogitavit justitiam tota die, id est, assidue. Nullum enim tempus intermittis ab injustitia, quia et si non est in opere, est tamen in cogitatione; et si abest (0756C)ab ore, nunquam abest a corde. Sed quae cura? Nulla, scilicet, quia nihil per hoc fidelibus nocuisti. Nam fecisti, id est, explesti dolum tuum. Tu, dico, ens sicut novacula acuta, id est, sola exteriora et superflua abscidisti, interiora vero et necessaria, aeterna, scilicet, non laesisti. Sicut novacula acuta exteriora abscindit, ossa vero non inscindit. Quasi dicat: Exerceat Doeg quantum velit malitiam suam, acuat novaculam suam. Qui tandem David faciet? Capillos, scilicet, abradet, et calvos, id est, filios Core faciat. Per capillos enim exteriora atque superflua designantur. Verumtamen Deus non superfluos capillos fecit, quia ad ornamentum eos creavit. Sed ideo per capillos superflua terrena designantur, quia sicut capilli sine sensu, id est, sine dolore abscinduntur, ita haec terrena superflua ab his qui firmiter Deo mente inhaerent, non solum exteriora, sed ipsa etiam corpora sine omni dolore possunt auferri, quia dictum est: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam (0756D)autem non possunt occidere. Possunt tamen de his superfluis multa bona fieri, scilicet, si panem esurienti frangas, si nudos vestias, et similia his facias. Quod etiam mulier illa designavit, quae postquam pedes Domini lacrymis rigavit, capillis etiam tersit. Ille enim pedes Domini quasi lacrymis rigat, qui pauperum Domini miseretur per piam affectionem. Capillis vero quasi detergit, cum post commiserationem per facultatem horum superfluorum inopiae eorum subvenit. Vel aliter: Quia intermittere injustitiam cogitasti, ideo perfecisti dolum, ens sicut novacula acuta, id est, accuratissime, scilicet, ut quantum posses auferas adeo quod nec ipsa corpora intacta permitteres. Ad hoc enim novacula acuta est, ut quanto expressius possint, capilli abradantur. Si vero ad Christum et Judaicum populum hoc referatur, ita dicetur: Perfecisti dolum sicut novacula acuta facit dolum, quia sicut novacula quae adhuc acuitur, ut per eam vultus ornetur, si vulnerat, potius ipsum (0757A)deturpat, ita peculiaris ille Judaicus populus ad hoc electus, ut in eo vultus Domini repraesentaretur et ornaretur, potius illum deturpavit, quia tempus visitationis non recognovit. Et in hoc dolose egit, quia aliud fecit, et ad aliud eum Dominus elegit.

Dilexisti malitiam super bonitatem. Quasi dicat: Ideo assidue iniquitates cogitasti, quia malitiam dilexisti super benignitatem, id est, ita ut praeponeres eam benignitati, et sic quod naturale et pervertisti. Ad quod enim unumquodque factum est, illud in eo primitivum est. Quare benignitas et aequitas ad quam homo creatus est prius sunt in homine, malitia vero, quae accessit ex corruptione, est posterius. Dilexisti, inquam, super bonitatem malitiam, et ideo dilexisti magis loqui iniquitatem, quam loqui aequitatem. Et in hoc quasi dicat: Non idem quod in aliis servas. Provides enim ne acidum cibum ventri tuo ingeras, et non provides qui id in ore habeas? Sicut namque eligendum est quid vescaris, ita quid loquaris.

(0757B)Dilexisti omnia verba. Quasi dicat: Ut summam nequitiae tuae concludam, dico quia dilexisti omnia verba praecipitationis, quodcunque ad praecipitium ducit et interitum dilexisti, scilicet, linguam dolosam. Sicut enim habent quidam libri, vel tu Doeg ens lingua dolosa, nihil agens vel loquens nisi dolum. Et accipe dolum hic large pro omni iniquitate. Sed quid tibi inde? Omne malum scilicet, quia propterea Deus, qui potest, destruet te in fine, quando non licebit ultra resurgere. Vel in finem semper tendente, id est, aeterna destructione destruet te non ad aedificationem, sed destructionem. Et nunc interim evellet te de tabernaculo, et hoc ita quod emigrabit te, id est, longe migrare te faciet inde, hoc est, in praesenti a communione fidelium moraliter separabit te. Habent autem quidam libri Tuo, quod satis bene est, quia et naturaliter omnis homo plantatus est in hoc tabernaculo, et radicem habet in coelo. Unde dicit: Evellet te hic de tabernaculo tuo, id est, quod tuum deberet esse. (0757C)Et quia evellet te de tabernaculo, ideo tandem etiam de palatio. Quod sic dicit: Et tandem evellet radicem tuam, id est, quae deberet esse tua de terra viventium. Radix nostra charitas est, fructus vero hujus radicis sunt bona opera. Unde dicit Apostolus: Omnia vestra in charitate fiant; et item alibi: In charitate radicati et fundati. Hanc radicem, id est, charitatem, dicit evelli de terra viventium, id est, de superna requie, quantum ad malos, quia eam non habuerunt, et ideo per eam illic non complantabuntur. Charitas autem ibi semper remanebit, quia charitas nunquam excidit.

Videbunt justi. Quasi dicat: Quod Deus vero sic damnabit Doeg, non infructuose, sed utiliter suis faciet, quia justi videbunt, id est, attendent et praesentem et futuram ejus damnationem. Et ideo nunc dum tempus noctis est, timebunt. De hoc timore dicit Apostolus: In timore et tremore vestram ipsorum operantes salutem; et: Qui stat, videat ne cadat; et item: Considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Dum (0757D)enim ad lucernam ambulamus, necesse est ut in timore vivamus; nunc autem ad lucernam ambulamus, juxta quod dicit Petrus: Habetis autem certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae in obscuro loco, donec dies veniat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Nunc enim propheticum sermonem certiorem, id est, certas promissiones habemus, sed in obscuro loco sumus, quia tantum ex parte cognoscimus, et cognoscemus quousque lux illa veniat, de qua dictum est: Cum autem apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Nunc, inquam, timebunt, et tandem ridebunt, facti tunc super eum, quamvis nunc sint sub eo. De hoc risu Sapientia dicit: Loquebar, et non attendistis sermonibus meis, ego autem subsannabo, et desuper ridebo de interitu vestro. Nunc enim tempus dolendi et compatiendi est malis, dum possumus eis prodesse, quia et tunc quidem erit poenitentia, sed infructuosa. Et ideo tu quisque nunc poeniteas, et erit tuus advocatus, (0758A)qui tunc erit te judicaturus, quia nunc habebis adjutorem, quem tunc judicem. Postquam vero oves separabuntur ab haedis, tunc erit tempus ridendi, id est, divinae sententiae aggratulandi. Ridebunt, inquam tandem, et exprobrantes eis dicent: Ecce homo, id est, ecce ad quid dum se extollere vellet, redactus est Doeg. Qui non posuit Deum adjutorem suum, id est, qui non de Deo, sed de se praesumpsit, quia in divitiarum suarum multitudine speravit. Non dicit qui dives fuit, sed si quis divitias habeat ad necessitatem, et ad aliorum refectionem, non est peccatum; sperare autem in divitiis, id est, habere eas non ad necessitatem, sed ad delectationem, est peccatum. Si enim libros legamus, inveniamus Abraham, et Jacob, et alios priores patres, et divites fuisse, et tamen felices, quia non est considerandum si eges in facultate, sed si ardes in cupiditate. Non enim Deus consulit arcam, sed conscientiam; nec damnatur pecunia, sed avaritia, sicut e contra non (0758B)laudatur inopia, sed innocentia. Quod attendentes sancti apostoli, cum Dominus diceret eis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum coelorum, dixerunt: Et quis poterit salvus esse? Nullus enim fere, qui non desideret habere. Petrus vero satis fiducialiter locutus est, cum diceret: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Nihil namque praeter ratem veterem et scissam vestem reliquerat, et tamen se dicebat reliquisse omnia. Quod solvit beatus Gregorius dicens: « Multum reliquit, qui nihil sibi retinuit. Tanta enim a sequentibus relicta sunt, quanta ante sequentibus concupisci potuerunt. » Et item: « Multum reliquit qui ipsum etiam desiderium habendi potsposuit. » Speravit, inquam, in divitiis, et praeva uit in vanitate sua, id est, magis profecit in vanitate, id est, in his quae mane concupiunt, quam proficere in veritate, pluris enim fecit nummum quam Deum.

Ego autem. Hic loquitur non quilibet unus, sed (0758C)oliva illa, id est, Ecclesia, cujus superbi rami de Judaeis fracti sunt et loco illorum humilis oleaster de gentibus insertus est. Quasi dicat: Doeg quia speravit in multitudine divitiarum suarum, damnabitur; ego autem jam positus in domo Dei, id est, in coelesti requie, spe, etsi nondum in re, existens sicut oliva fructifera. Olivae enim fructus tarde apparet, et tamen apparet. Sic et fructus justorum tarde quidem eveniunt, sed tamen apparebunt. Et ideo positus in domo Dei, quia non speravi in pecunia, sed in Dei misericordia, ipsa, dico, ducente me in aeternum, id est, in saeculum subsecutivum hujus saeculi. Quod est dicere: Quod ego speravi in misericordia Dei, feci non pro temporali commodo, sicut multi faciunt, sed pro aeterno. Ego, inquam, talis non damnabor, sed confitebor tibi, id est, confessionem laudativam faciam tibi in saeculum, id est, aeternaliter, hoc est, aeternaliter sacrificabo tibi vitulos labiorum. Beati enim qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Et merito tibi confitebor, quia (0758D)fecisti tale quidem ut sis dignus laudari, Doeg, scilicet, damnasti, et David coronasti. Vel fecisti me talem qui sim dignus aeternaliter te damnari. Confitebor tibi tandem, et nunc interim exspectabo nomen tuum, id est, non properando praeripiam hoc nomen quod est Deus, sicut Adam qui sibi Deus esse, et de suo nutu, non de tuo, voluit pendere, sed exspectabo patienter quousque per misericordiam et gloriam illud possim acquirere. Erimus enim omnes sicut dii immortales et impassibiles facti, juxta illud: Ego dixi: Dii estis. Et merito nomen tuum exspectabo, quoniam ipsum est bonum, id est, et suave et dulce est; et quia pauci sunt qui adhuc dulcedinem illam percepissent, de qua dictum est « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus; et ideo nesciunt suavitatem illam, sicut et ille qui dulcedinem mellis non gustavit, nescit quam dulce mel sit. Ideo subdit et quibus suave sit, et quando, dicens: Quoniam nomen tuum est bonum, quod apparebit in conspectu, id est, in (0759A)societate sanctorum tuorum, his, scilicet, qui eis associabuntur.

IN PSALMUM LII. In finem pro Abimelech, intellectus David. ARGUMENTUM. Et hic psalmus Rabsacen percutit. Aliter increpat Judaeos incredulos operibus negantes Deum. Legendus ad Evangelium Matthaei.

EXPLANATIO. Regum narrat historia, cum David apud Achis exsularet, et cum eo descenderet in castra ad praeliandum contra Saul, latrunculos Amalec vastasse civitatem Siceleg, raptisque David et sociorum ejus uxoribus, filiis ac substantiis, abiisse; et hoc comperto David eos persecutum esse, et inter convivia repertos internecioni dedisse. Intellexit ergo David Christum de suo semine nasciturum, gentiumque persecutiones contra Ecclesiam ejus, quasi Amalec contra Siceleg civitatem David esse (0759B)saevituras, sed easdem mox ne animas quas de Ecclesia rapuerant possint occidere, Christo victore, prosternendas, vel ad fidem scilicet, vel ad damnationem. Et ideo recte titulus dicit: In fine pro Amalec, id est, in Christum pro gentibus intellectus David, quia ipse intellexit quid haec quae gesserat mysterii salutaris tenerent. Amalec interpretatur populus lambens, quia qui terrena nimium desiderant, etiam ambiendo quasi lambere videntur. Pro horum ergo conversione vel punitione psalmus iste formatur. In primo membro psalmi Ecclesia loquitur, increpans eos qui vel corde vel opere corrumpi non metuunt. In secundo dicit eos recepturos mala quae fecerint Christianis. In tertio fideles monet aequanimiter saeculi ferre molestias, donec judicium majestatis adveniat, ubi omnes beati induantur, bona recipient.

COMMENTARIUS. Dixit insipiens in corde suo non est Deus. Titulus est talis: In finem pro Amalec, vel pro Melech, intellectus (0759C)ipsi David. Amalec populus fuit persecutor sancti David, et regni ad ipsum pertinentis, id est, Israeliticae, gentis. Qui scilicet Amalec Siceleg civitatem succendit, et inde uxorem David et familiam cum facultate ejus diripuit. Et interpretantur Amalecitae lingentes terram, per quos amatores mundi intelliguntur, de quibus necesse est ut amatores coeli, qui per David intelliguntur, persecutionem patiantur. Titulus sic exponitur: Haec verba referuntur in finem temporum, id est, ad Christum natum in fine temporum, juxta quod ait Apostolus: Novissime vobis locutus est in Filio, et quia Christus est finis, in quem quidquid boni agimus dirigimus, et quo adepto nihil est quod ultra petamus. Quae verba sunt propositus intellectus ipsi David, vel dignioribus de corpore Christi, pro Amalec, id est, pro persecutione. Redarguit enim propheta in hoc psalmo persecutores corporis Christi, et exhortatur ipsum corpus, id est, Ecclesiam, ut cum omni patientia sustineat (0759D)tribulationem et persecutionem, atque tandem inserit ipsius corporis consolationem. Unde dicit in titulo quod sit psalmus iste intellectus, propositus fidibus, pro persecutione, scilicet, ut intelligant tolerandam esse persecutionem, quia finem habebit persecutio, sed praemium persecutionis finem non habebit. Vel pro Melech, ut Hieronymus dicit, interpretatur parturiens, sive dolens. Quis autem hic est parturiens, sive dolens? Corpus, scilicet, Christi. Dolet enim videns quod quia superabundabit iniquitas, refrixit charitas multorum. Parturit vero illos eosdem pro quibus dolet, cum aliquos ex eis impiis facit pios. Parturire enim est cum laborare. Unde quoddam membrum hujus corporis charitate praegnans ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Est itaque psalmus iste intellectus propositus ipsi David pro Melech, id est, pro parturiente, sive dolente, hoc est, ut intelligat corpus Christi parturiens et dolens nunc esse parturiendum, (0760A)nunc esse dolendum, quia hunc finem habebunt, praemia vero eorum nunquam habebunt finem. Et redarguit hic propheta illos propter quos corpus Christi dolet, atque demum, sicut praedictum est, consolationem ejus interserit. Ne superflue psalmus iste repetitus videatur, quia ad aliud hic, ad aliud superius, intendebatur. Qui vero sunt illi pro quibus dolet et parturit corpus Christi, psalmus iste aperit dicens: Insipiens populus non providens sibi in futurum, dixit quia non est Deus. Et hoc in corde suo, id est, in cogitatione sua. Multi etiam ore dicunt quia non est Deus. Sed ut universaliter acciperetur, ideo dixit In corde suo. Omnes enim illi qui cogitant Deo placere iniquitatem suam, quia supersedet a vindicta, nec statim punit eam, Deum aperte non esse dicunt. Quia si Deus est, necessario justus est; et si justus est, nulla ei iniquitas placet. Illi vero qui iniquitatem ei placere putant, quia destruunt in eo justum, destruunt et Deum.

(0760B)Corrupti sunt. Insipiens populus dicit quia non est Deus; hoc autem non est culpa naturae, sed quia ipsi corrupti sunt a bona natura, in qua creati sunt, juxta illud: Et vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Bona enim natura in homine fuit, quandiu in plenitudine virtutis mansit, quia bonam naturam praevaricando amisit. Corrupti sunt, inquam, et ideo facti sunt a Domino abominabiles, id est, exhaeredati et exsecrabiles. Quandiu enim bene aliquis agit, tandiu tantum Dominus haereditatem ei promittit, ipsi, dico, entes in iniquitatibus, id est, non desistentes ab iniquitate, quia non est in eis qui faciat bonum.

Deus de coelo prospexit. Cor quidem insipientis aufert Deum, cor quidem sapientis, id est, justi, ponit Deum, quia de coelo, id est, de corde justi, quod ideo coelum dicitur, quia semper in coelo conversatur, et ubi Deus manet, quia anima justi sedes est sapientiae. De illo, inquam, coelo prospexit Deus, id est, Deus fecit illud coelum, id est, justos prospicere super (0760C)filios hominum, id est, a longe fecit aspicere filios hominum, id est, male operantes a longe, quidem non secundum locum, sed secundum dignitatem morum, ipsos dico positos per dignitatem super eos. Solet namque sacra Scriptura ea quae per nos Deus operatur ipsi attribuere, ut ubi dicitur: Ipse quidem Spiritus postulat pro nobis, id est, postulare nos facit gemitibus inenarrabilibus; et item: Spiritus Dei scrutatur omnia, etiam ipsam altitudinem coeli, id est, scrutari nos facit; et: Tentat nos Deus, ut sciat, id est, ut scire nos faciat. Sic et hic dicitur: Deus de coelo prospexit, id est, fecit coelum prospicere super filios hominum, ad hoc, ut videat, id est, ut videre ipsum coelum faciat, et dijudicare si est inter illos filios hominum aliquis intelligens Deum corde, aut requirens opere. Quod vere non est, quia omnes declinaverunt in malum; simul, id est, et de Judaeis et de gentibus. Et ideo facti sunt inutiles, adeo quod non est in eis qui faciat bonum, non est, dico, usque ad unum, id (0760D)est, nec unus, vel usque ad illum qui pertinet ad unum, ad Christum, qui unus est, multorum. Filii namque hominum dicuntur quicunque homines dum male agunt. Filii vero Dei dicuntur, dum bene agunt, quia ille de filiis hominum bene operando fecit filios Dei, qui fecit filium Dei esse filium hominis. Fecit enim illum participem esse nostrae miseriae, ut nos fierimus participes ejus gloriae. Tollatur autem de hominibus Flius Dei, id est, bene agentes, remanent filii hominum, id est, male operantes, de quibus recte dicitur quod non est in eis usque ad unum qui faciat bonum.

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis. Modo quod non est qui faciat bonum, et omnes declinaverunt, nonne autem omnes qui nunc operantur iniquitatem, tandem scient, id est, cognoscent, ipsam iniquitatem? Quasi dicat: Certe qui nunc iniquitatem scire nolunt, ut se cognoscant, tandem scient eam ut se (0761A)plangant. Illi, dico, scient iniquitatem, qui modo devorant, id est, devorare et sibi naturaliter incorporare nituntur plebem meam, id est, plebem Dei meam, id est, cujus pars ego sum dicit Propheta. In hoc enim devorat et contemnit eam, et hoc ita, ut cibum panis, id est, assidue. Pane enim qualitercunque aliis cibis varie utamur, assidue vescimur. Hinc inseritur praedicta corporis consolatio.

Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor. Ideo merito scient iniquitatem, quia ipsi non invocaverunt in se aeterna, sed temporalia invocaverunt, mundum, scilicet, et non Deum. Deus enim gratis vult se coli, gratis vult se amari. Quicunque ergo Deum propter aurum vel aliquid mundanum invocat, non Deum in se vocat, sed illud quod affectat, et Deum quasi nequitiae suum ministrum fieri postulat. Ille vero Deum in se vocat, qui ad hoc tantum eum vocat, ut ipsum possessorem et praemium habeat. Non invocaverunt, inquam, Deum, (0761B)et hoc ideo, quia non timuerunt amittere aeterna, sed temporalia, et ideo voluerunt retinere temporalia, et male retinendo ea perdiderunt aeterna, perdiderunt et temporalia. Et hoc est quod dicit: Trepidaverunt timore, id est, vehementer timuerunt illic, id est, in amissione temporalium, ubi non fuit timor, id est, pro quibus nequaquam est timendum, qui ex necessitate perduntur. Non enim pro exterioribus timendum est, cum etiam non sit timendum pro corpore, quia dictum est: Nolite timere eos qui occidunt corpus.

Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ideo Deum non invocaverunt, et ubi non deberent trepidaverunt, quoniam Deus dissipavit, id est, justo judicio dissipari permisit ossa eorum, id est, firmamenta animae eorum, virtutes, scilicet. Et hoc merito, quia ipsi non Deo, sed hominibus placere student; et ideo effusi sunt, ut se ipsos non attenderent. Unde dictum est: Redite, praevaricatores ad cor. (0761C)Et sic confusi sunt nunc quidem interiori confusione, tandem vero exteriori, ideo quoniam Deus sprevit et abjecit eos, hominibus, scilicet, placentes.

Quis dabit ex Sion. Injusti quidem dicunt, quia non est Deus, sed mentiuntur, quia quis, id est, aliquis dabit salutare, id est, salvationem aeternam Israel; facto ex Sion, id est, his qui adeo proficiunt in speculatione, ut tandem gaudeant visione. Nunc enim sumus Sion, id est, speculatores, tandem erimus Israel, id est, perventores et visores; et quasi dicat: Cum hoc non possit alius dator, iste erit Deus. Et hoc salutare dabitur, cum Dominus converterit captivitatem plebis suae, id est, cum simul et anima et corpore averterit captivitatem ab his qui maluerunt esse plebs sua, id est, Dei quam mundi, quod erit cum novissima mors destruetur, et hoc mortale induet immortalitatem. Et tunc vere laetabitur Israel, quia hic exsultabit Jacob, id est, gaudebunt tunc in (0761D)perveniendo, quia nunc laetabuntur in proficiscendo. Potest etiam a principio versus iste legi interrogative, quod satis in priori hujus psalmi positione explanatum est.

IN PSALMUM LIII. In finem in carminibus vel hymnis intellectus David, cum venissent Ziphaei ad Saul, et nuntiassent Sauli: Nonne David absconditus est apud nos. ARGUMENTUM. Ex persona Ezechiae obsessi potest intelligi. Aliter vox Christi ad Patrem, vel cujuslibet fidelis auxilium Dei contra vitia flagitantis.

EXPLANATIO. Intellectus David accipiendus est, ut supra, quia videlicet, angoribus obsessus, sed inopinate liberatus, quid Ecclesiae Christi, cujus et ipse membrum erat, venturum esset, intellexit; et hunc eumdem intellectum suum in (0762A)carminibus, hoc est, in maximis laetitiae laudibus extulit; semper enim (ni fallor) psalmi qui in carminibus inscribuntur exsultationem canentis inter adversa denuntiant. Ziphaei interpretantur florentes, quod in hoc saeculo peccatoribus datum est, ubi ad tempus libertate perfida prosperari sinuntur, et fidelibus e contrario contemptis, et impiorum obstinatione conclusis. A Saulis periculo propheta liberatus per totum psalmum Domino gratias agit, quia Ziphaeorum non potuit nocere proditio. In prima parte deprecatur, ne eum inimici fortissimi gravare praevaleant. Secundo loco adversarios suos spirituali pietate supplicat debere converti. Quod omnem convenit petere Christianum, ut a florentibus hujus mundi ita liberetur, quatenus eis conversionis gratia non negetur.

COMMENTARIUS. Deus, in nomine tuo. Titulus est talis: In finem in carminibus ipsi David, cum Ziphaei venerunt ad Saul, et dixerunt: Ecce David absconditus est apud nos. (0762B)Quod Saul qui electus est in regnum non ad permanendum, sed secundum Scripturae sententiam, quae dicit: Qui facit hominem hypocritam regnare propter perversitatem populi sui, figuram gerebat regni temporalis ad interitum pertinentis, jam dictum est. Notificatum quoque est superius David figuram Christi gessisse et capitis et corporis. Totus enim Christus caput et corpus. Cui capiti sursum posito, corpus convinctum est jam spe, et caput corpori deorsum charitate. Ziph autem vicus fuit Judeae, cujus habitatores Ziphaei dicebantur, apud quos cum Saul eum persequeretur, latuit David. Interpretantur vero Ziphaei florentes, per quos intelliguntur mundi amatores. Apud quos vero David, id est, illi quos figurabat ille David, sunt latentes. De his latentibus dicit Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit gloria vestra, tunc et vos cum Christo apparebitis in gloria, tunc enim qui nunc latent, quia bona eorum non (0762C)apparent, erunt florentes. Et Ziphaei nunc florentes tunc erunt arescentes. Per hos enim duos duo intelliguntur genera maxime distinguenda. Nihil autem prodest distinguere, si pigri sumus eligere. Nunc enim datur potestas eligendi, quandiu Deus differt sententiam judicandi; postquam autem venerit sententia judicii, non amplius erit potestas eligendi. Nunc ergo eligamus, et malimus esse latentes quam florentes, et cum David humiliari, quam cum Ziphaeis exaltari, et intelligamus quem finem habeat flos Ziphaeorum. Quis sit autem iste finis, Psalmista alibi aperit dicens: Vir insipiens et stultus non intelliget haec, etc., usque cum dicit: Ut intereant in saeculum saeculi. Aeternus enim interitus finis erit floris illorum, et e contra aeterna jucunditas ariditatis bonorum. Et de hoc intellectu agitur in titulo, cum dicitur: Haec verba referuntur in finem temporum, id est, ad Christum, quae sunt intellectus attributus ipsi David, vel dignioribus de corpore Christi, vel ipsi (0762D)prophetae vice illorum agenti et exhortanti nos ad intellectum, scilicet, in finem floris Ziphaeorum attendamus. Qui intellectus habendus est in carminibus, id est, in laetitia, non in tristitia, quia non est dolendum si hoc flore careamus, et tribulamur; imo gaudere debemus in tribulatione, scientes quia tribulatio patientiam operatur, et caetera. Intellectus, dico, signatus in illa historia, cum venerunt Ziphaei ad Saul, et dixerunt ei: Ecce David absconditus est apud nos. Semper enim florentes latentibus adversantur, et ipsos produnt, sed nihil eis obsunt, sicut et Ziphaei David quidem prodiderunt, sed nihil ei obfuit, quia illaesus evasit, et speluncam Odollam intravit. Quandiu etiam Saul persecutor intrasset, ut ventrem purgaret, et interficiendi se copiam illi daret, David ei pepercit, et oram tantum chlamydis ei abscidit, significans nobis quod tales nos persequentes non persequi debeamus, nec odio habere, sed potius diligere, et pro ipsis orare. Nunc ad litteram (0763A)accedamus. Vox est, ut praedictum est, vel perfectorum in corpore Christi, vel ipsius prophetae vice eorum agentis, et ita dicentis: Deus, in nomine tuo salvum me fac. Quasi dicat: Nomen tuum quod praedicatum est nobis in infirmitate, quia mortalis et passibilis nobis annuntiatus es, cognosco sublimatum in virtute. Venisti enim ut moriaris ex infirmitate, venies vero ut judices in virtute. Et quoscunque nunc salvabis in praecedenti nomine, illos salubriter liberabis in tua subsequenti virtute; et ideo tu, Domine, me credentem et sperantem, in tuo nomine praecedente, non in me, salvum me fac. Et bene dicit salvum, quia justus ex fide vivit. Et sic tandem perfecte libera me in tua subsequenti virtute, et ut liberes, o Deus, exaudi orationem meam, non quamlibet, sed meam, florem, scilicet, Ziphaeorum non rogantem. Et verba oris, non Ziphaeorum, sed mei, id est, aeterna bona a te rogantis, quae illi quidem audiunt, sed non percipiunt, quia non aeterna mecum, (0763B)si terrena cupiunt, inquam, percipe, id est, ostende per effectum percepisse te auribus, id est, audiendi potentia, quae in te est.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, fortes quaesierunt animam meam, et non praeposuerunt Deum ante conspectum suum. Ideo necesse est ut tu me salvum facias et liberes, quia alieni, id est, Ziphaei alieni a me non cognatione, sed affectione, non loco, sed flore, insurrexerunt, ut essent adversum me, id est, ut opprimerent me. Et hoc modo insurrexerunt, quia ipsi fortes, non in rei veritate, sed sua reputatione, quaesierunt animam meam, ut sibi conformarent eam. Et hoc totum ideo fecerunt, quia non proposuerunt ante conspectum suum Deum, sed mundum, id est, noluerunt Deum diligere, sed potius voluerunt nummum super nummum ponere et omnia terrena commoda augere.

Ecce enim Deus adjuvat me; et Dominus susceptor est animae meae. Alieni quidem insurrexerunt contra, sed quae cura? Nulla scilicet, quia Deus adjuvat me. (0763C)Deus omnes sanctos suos adjuvat, et si non exterius manifeste, interius tamen occulte, quia vere magnum adjutorium illis est, qui possunt dicere: Gloria nostra est testimonium conscientiae nostrae. In quo adjutorio iste quoque gloriatur cum dicit: Voluntarie tibi sacrificabo, etc. Deus, inquam, adjuvat me. Et ecce quomodo adjuvet, scilicet, quia Dominus est susceptor, id est, defensor, animae meae, et si non corporis mei contra Ziphaeos dando mihi gloriosam conscientiam, quae facit ne eis consentiam.

Averte mala ab inimicis meis, et in veritate tua disperde illos. Hic interserit orationem pro persecutoribus illis, dans nobis exemplum, ut tales non odiamus, sed pro ipsis oremus. Quasi dicat: Illi quidem insurgunt contra me, tu autem, Domine, averte ab illis meis mala interiora, scilicet, et graviora. Nullum enim malum gravius quam amare terrena, et negligere aeterna; et ipsos positos in veritate tua, id est, in amore aeternorum, disperge in falsitate sua, (0763D)id est, in affectione terrenorum.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Ad principale continuatur. Quasi dicat: Vere tu, Domine, adjuvas me, et es susceptor meus. Quod per hunc effectum apparet, quia ego sacrificabo tibi, id est sacrificium, laudis, scilicet. Et hoc non ex necessitate, sed ex voluntate. Quod est dicere: Gratis te laudabo, et in ejus laude gaudebo, quo laudato, nunquam erubesco. Voluntarie Deus laudetur, charitate ametur, gratis laudetur, gratis ametur, hoc est, propter se ametur, non ex necessitate, id est, non propter aurum vel argentum, vel aliquid tale. Sacrificabo tibi, inquam, et hoc taliter, quia confitebor tibi, id est, perfectam laudem ore, corde et opere faciam nomini tuo, Domine. Et hoc propter aliud, sed quoniam ipsum in se ipso bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. Merito tibi sacrificabo (0764A)et confitebor, quoniam tu eripuisti jam me in spe, ex omni tribulatione interiori, scilicet, et exteriori. Et oculus meus, interior, scilicet, factus, per hanc ereptionem super inimicos meos despexit, id est, despectibilem florem Ziphaeorum habuit, attendendo, scilicet, quia omnis caro fenum est, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Aruit fenum, et cecidit flos; verbum autem Domini, id est, promissiones Domini manent in aeternum. Quare? Quasi dicat: Si hic humilior, exaltabor cum Dominus dicat: Quia qui se humiliat, exaltabitur.

IN PSALMUM LIV. In finem carminis intellectus David. ARGUMENTUM. Ex persona Oniae sacerdotis sponte Aegyptum petentis psalmus iste depromitur, quando Jason propinquus ejus, sed honoris et vitae illius aemulus, ab (0764B)Antiocho, Seleuci filio, pontificatum redemit, ea conditione, ut omnes Judaeos in gentilium scita traduceret. Ipse vero Onias, constructo in Aegypto altari, ritus sacros, quos Jerosolymis Jason profanaverat cum Judaeis, qui invenire potuerant, antistes devotus instauravit. Aliter fidelis quispiam contra vitia carnis et ipsam carnem deprecatur.

EXPLANATIO. In finem in Christum in carminibus, in gaudiis spiritualibus intellectus David, quia eum intellexit incarnandum, per quem se novit a tribulatione liberandum. Per totum psalmum, duobus diapsalmatibus distinctum, verba sunt Domini. In prima parte petit ne sua in tribulatione positi despiciatur oratio, deprecans liberationis celeritatem, quam ex carnis infirmitate probabatur expetere. Secundo loco Judaeorum destrui supplicat iniquitates, quoniam in civitate ipsorum erat contradictio veritatis. Tertio dicit quae obstinatis Judaeis pro suis sceleribus noverat evenire. Post haec introducitur (0764C)pia consolatio, ne quis fidelium, audita judicis severitate terreatur.

COMMENTARIUS. Exaudi, Deus, orationem meam, etc. Titulus est talis: In finem in hymnis intellectus ipsi Danid. Quod sic exponitur. Haec verba referuntur in finem, id est, in Christum, qui finis est omni credenti ad justitiam accipiendam in hymnis, id est, in laudibus, scilicet, ut sive exsultemus et laetemur, sive tribulemur, et angustiemur, ille semper sit laudandus qui in tribulationibus erudit, et consolatur in prosperis. Nunquam enim laus Dei debet ab ore et corde Christiani recedere, non ut laudet in prosperis, et prehendat in adversis, sed ut semper, ut Psalmista ait, laus ejus sit in ore meo. Gaudes, agnosce Patrem emendantem, quia sive blanditur, sive emendat, illum erudit, cui haereditatem parat. Hoc modo in hymnis verba sunt accipienda, et sunt intellectus attributus ipsi David, a cujus semine Christus processit secundum carnem, (0764D)quia Filius ejus fuit secundum humanitatem, Dominus ejus secundum divinitatem. Significat hic totum Christum caput, scilicet, et corpus, quia potest Psalmus iste vox esse vel capitis vel digniorum membrorum in corpore. Et est intellectus. Admonemur enim ut, cum audimus, intelligamus quia magna ad nos attinet cura intelligendi, in quo malo simus et a quo malo semper liberari optamus. Inter multas tribulationes hujus saeculi plangit aliquid psalmus iste de intellectu. Non autem plangit, cum hoc psalmo quisquis non habet intellectum. Porro autem illuc meminisse debemus, quia secundum intellectum ad imaginem Dei facti sumus, et per intellectum ab aliis animalibus differimus. Unde quidam contemptores tanti boni in quodam psalmo reprehenduntur, cum eis dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus. Et item: Homo cum in honore esset, non intellexit. Agnoscamus ergo nostrum honorem, et intelligamus non istam patriam esse gaudendi, sed dolendi, (0765A)nondum exsultandi, sed adhuc gemendi, quia et si aliqua in nobis est exsultatio, nondum est in re, sed in spe. Ex promisso enim laetamur scientes promissorem nos non fallere. Quantum autem ad praesens tempus attinet, in quo malo et in quibus angustiis simus audiamus, et in nobis quod audimus agnoscamus. Si autem nondum in nobis agnoscimus, David incorporemur et sic sentiamus, et cum ipso dicamus: Deus, exaudi orationem meam, id est, me orantem. Et hoc ita ne despexeris, id est, ut amplius non despicias deprecationem meam. Multorum enim exauditur oratio cum pro temporalibus rogant, et conceditur eis quod postulant, quorum postea despicitur deprecatio, quia terrena orant non aeterna; et ideo iste utrumque ponit, scilicet, ut orationem exaudiat, et deprecationem non despiciat, id est, terrena eum orare non permittat. Hoc secundum Cassiodorum, qui non distinguit orationem et deprecationem; juxta vero Augustinum et Hieronymum (0765B)ita distinguitur: Deus, exaudi orationem meam factam, pro perseverantia, id est, fac me inter malos perseverare ne deficiam, imo, proficiam. Et ut exaudias orationem, ne despexeris praemissam pro peccatis deprecationem; prius enim unicuique pro peccatis est deprecandum, deinde pro perseverantia orandum. Intende, dico, mihi in oratione, et ut intendas, exaudi me prius in deprecatione. Et quasi dicat ei: Quid gemis? Quid pateris? Subdit: Contristatus sum in exercitatione mea. Quasi dicat: Posuisti me exerceri inter malos, sed quia ipsi supra vires meas insurgunt contra me, ideo tu, Domine, tranquilla persecutionem eorum. Iste positus inter malos voluit extendere dilectionem suam usque ad inimicos, et dum more perfecti viri admoneret et exhortaretur eos inter quos conversabatur, et nihil proficeret, quia illi supra vires ejus objurgabant eum cum vitiis et opprobriis, et etiam molestabant eum in vitiis, timuit perdere dilectionem. Et noluit eos vincere cum vitiis, quia haec est regula pietatis, ut (0765C)tales per convicia non vincamus, nec ipsos odiamus, imo pro ipsis oremus ut convertantur, et nobiscum exerceantur. Non enim frustra sunt impii, quia omnis impius aut ad hoc vivit ut corrigatur, aut per eum bonus exerceatur. Unde iste noluit malos conviciis vincere, sed convertit se ad orationem, ne perderet dilectionem orando, scilicet, inter tales perseverantiam. Maxime enim bono viro cavendum est, ne in tali tribulatione perdat dilectionem, quia duos hostes patimur, alterum visibilem, et alterum invisibilem, sed si exterius saeviens amatur, interius saeviens facile superatur. Uterque autem nititur nobis auferre illud, in quo nos videt superiores esse; homo namque superat hominem terrena felicitate; homo vero superat diabolum inimici dilectione. Unde dicit beatus Gregorius: « Quia suscitat infirmiorem fratrem adversus nos, nec curat antiquus hostis ut nostra tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. » Et ideo iste, ut praediximus, convertit se ad orationem, (0765D)ne perderet dilectionem. Et quare oret, causam reddit, dicens: Contristatus sum et conturbatus timendo perdere dilectionem in exercitatione mea, id est, dum exerceor inter malos admonendo eos, et nihil, quia insurgunt super vires meas, proficiendo. Nota quod dicit mea. Duae enim exercitationes sunt: una bonorum, altera malorum. Exercitatio malorum est inutilis, quando mali scilicet opprimuntur a malis. Exercitatio bonorum est exercitatio ad pietatem, et ad omnia utilis, qualis est hic accipienda. Et quia duo posuit, duo etiam subdit, quasi dicat: Conturbatus sum, inquam, a voce inimici, id est, propter exprobrationem et convicia illata ab inimico. Et contristatus sum a tribulatione peccatoris, qui non solum maledixit, sed et contra fecit flagella adhibendo; plus enim est contristatus quam conturbatus, quia conturbatio haec est tantum ad horam.

Quoniam declinaverunt. Ideo merito contristatus sum et conturbatus, quoniam ipsi inimici declinaverunt, (0766A)id est, quasi deviare voluerunt in me iniquitates suas, id est, me conformare sibi conati sunt, cum potius deberent mihi conformari. Et molesti erant mihi, id est, molestabant me contradicendo, et etiam contrafaciendo in ira sua, id est, propter admonitionem suam et exhortationem irati mihi erant. Unde cor, id est, interius meum conturbatum est, ita tamen, ut conturbatio illa maneret in me tantum, id est, non extra procederet in odium illorum. Et est hic determinatio conturbationis. Et ideo non superfluit, licet idem prius dictum sit, conturbatum est, inquam, cor meum. Et hoc adeo, quod cecidit super me formido mortis, id est, timor mortis non exterioris, sed interioris. Non enim timebat mortem exteriorem, contra quam munierat eum Dominus dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; timebant mortem interiorem, quae gravior est, id est, odium timebant, quia sicut dilectio est vita, ita odium est mors animae.

(0766B)Timor et tremor. Hoc, inquam, modo formido mortis cecidit super me, quia venerunt super me timor de ira, tremor de odio. Ira enim brevis furor est, odium inveterata ira. Timor quoque animi est, tremor vero corporis. Et videtur plus esse tremor, ubi etiam per concussionem corporis exterius aperitur, quantus sit timor interius. Et ideo timor refertur ad iram, quae levis est, tremor vero ad odium, quod utrumque grave est. Et potest hic trabs et festuca illa notari, de quibus Dominus in Evangelio dicit: Hypocrita ejice primum trabem de oculo tuo, et deinde festucam de oculo fratris tui. Per trabem enim odium, per festucam vero ira designatur. Et multi pravi doctores alios de ira reprehendunt, cum ipsi interius grave gerant odium. Timor, inquam, et tremor venerunt super me, et hoc ideo, quia tenebrae odii quasi contexerunt, id est, oppresserunt me. Non enim vere contexerunt eum, sed in tanto metu erat, ne dilectionem perderet, et odium incurreret, ut videretur ei quasi odium ipsum jam in eo esse. Odium ideo (0766C)vocat tenebras, quia, ut Joannes evangelista ait: Qui odit fratrem suum, in tenebris est.

Et dixi: Quis dabit mihi. Venerunt, inquam, super me timor et tremor; et in illo timore constitutus dixi, prae taedio, quia vidi eos quos admonebam nihil proficere, sed potius deficere: Quis dabit mihi pennas, ut columbae? Quando vir sanctus videt malos inter quos conversatur potius quam proficere, quia insurgunt in eum, et molestias ei inferunt, et sic peccatum peccato superaddunt, solet contingere propter taedium ut capiat eum solitudinis desiderium, et vult recedere e corpore, non amore, scilicet, ut quibus non poterat prodesse hortando, prosit saltem orando; sed multi sunt quibus non licet sic avolare, quia ligatas alas habent non visco, sed officio. Et ideo hi aliud desertum petunt, desertum, scilicet, cordis petunt, ut soli sint in puritate mentis, qua se cum Deo suo oblectent, non tamen soli sunt in charitate, quia per charitatem cum illis a quibus recesserunt (0766D)sunt. Sic enim quaerunt requiem in mente, ut corpus tamen exterius non subtrahatur a labore. Et hunc talem recessum optat iste, cum dicit: Quis dabit mihi pennas, id est, recessionem ab his malis potius per me deficientibus, quam proficientibus: pennas dicit, quae sunt sicut pennae columbae. Et volabo, id est, recedam ab eis in mentis solitudinem, et sic requiescam. Quasi dicat: Certe tu, Domine, dabis mihi pennas, qui exaudis orationem meam, et non despicis deprecationem meam. Cum pennae sint corvorum et accipitrum, sicut columbarum, iste tamen quaerit sibi tantum dari pennas columbae, quia columba quaerit a molestiis avolationem, sed non amittit dilectionem, quia signum est dilectionis multis modis. Sic et iste quaeret avolare a malis fratribus, quos patitur ut dilectionem non amittat, sed cum eis semper per charitatem maneat. Et mittitur hic ad Scripturam illam, ubi legitur quod columba de arca emissa, quia ubique lutosa loca invenit, ad (0767A)arcam per dilectionem rediit. Sic et iste, qui lutosa loca tantum invenit malorum in secretum cordis, servata tamen in se dilectione, recipere se quaerit.

Ecce elongavi fugiens. Quasi dicat: Quaesivi pennas mihi dari, et ecce factum est quod optabam, quia pennae sunt mihi datae; et ego fugiens elongavi me, scilicet, ut solus essem in mentis puritate, non tamen solus in charitate, et in ea solitudine mansi. Vel elongavi me tendens in desertum corpore, non amore. Et hoc ideo, quia exspectabam eum, scilicet, Deum, quousque me confortaret; eum, dico, qui sicut jam me salvum fecit in spe, ita me salvum faciet in re a pusillanimitate, id est, ab infirmitate spiritus, id est, ita me confirmaret, ut jam non timerem perdere inter malos molestantes me dilectionem. Et sic spiritus meus prius infirmus timendo, esset firmus nihil timendo, et qui me salvum faceret a tempestate, id est, a mentis perturbatione. Si quis enim non attendit quid Dominus pro eo passus sit, in illo (0767B)quasi Christus dormit, et ideo in ejus mente tempestas perturbationis fit; qui vero attendit quid Dominus passus sit, et in aliqua similitudine passionum Christi gaudet inveniri, in illo quasi Christus evigilat, et mari et ventis imperat, et sic tempestas cessat. Vel etiam potest dici: Qui salvum me faceret a tempestate, id est, ab exteriori persecutione, non quod penitus persecutio cessaret, sed ego confirmatus non attenderem.

Praecipita, Domine. Sic continuatur: Exspectabam, inquam, eum qui salvum me faceret. Ego dico (dicens ita): praecipita, Domine, etc. Vel secundum Augustinum ita: Inimici quidem declinaverunt in me iniquitates; tu autem, Domine, praecipita eos de peccato in peccatum. Et linguas eorum divide a veritate tua, scilicet, ut semper loquantur falsitatem. Quod non dico ex malevolentia, sed quoniam ipsi digni sunt, quia ego vidi iniquitatem, etc. Vel potest in bono accipi hoc, ut sic dicatur: Domine, praecipita eos a superbia in humilitatem, id est, humilia eos. (0767C)Et linguas eorum prius conspirantes in malum, divide ita ut amplius in malo sibi non acquiescant, sed conspirent in bono. Et necesse est ut hoc facias, quoniam in civitate, id est, in eorum multitudine vidi iniquitatem in factis et contradictionem in verbis. Quod est dicere: Adeo manifesta iniquitas et contradictio est in eis, ut ab omnibus possit videri. Et designanter per iniquitatem mala opera, per contradictionem vero quod semper veritati contradicatur. Civitatem autem vocat multitudinem illorum. Est quaedam civitas confusionis, Babylonia, scilicet, ad quam omnes mali pertinent, sicut e contrario omnes boni ad Jerusalem pertinent. Et mittimur hic ad tres diversas Scripturas; per Praecipita enim mittitur ad Scripturam quae dicit quod quidam superbi sub tempore Noe diluvio sint praecipitati, quia illorum praecipitatio significavit justorum, de quibus hic agitur, praecipitationem; per Divide linguas eorum mittimur ad illos qui post diluvium turrim in (0767D)coelum aedificare voluerunt, per quorum superbiam linguae sunt dispersae, sicut postmodum per humilitatem apostolorum Ecclesiae linguae coadunatae sunt. Per contradictionem vero mittimur ad totius schismatis initium, scilicet, quando Datan et Abiron, contra divinam jussionem usurpantes sibi sacerdotalem ordinem, cum multis consentaneis suis processerunt ad thurificandum; quo factum est ut ipsos principes Datan et Abiron terra vivos deglutiret, sequaces vero omnes ignis de coelo veniens absumeret.

Die et nocte. Vidi, inquam, iniquitatem in civitate malorum, et hoc in tantum, quod ipsa iniquitas die ac nocte, hoc est, semper circumdabit illam civitatem, id est, involvet eam undique, quantum ad minores. Et ita involvet minores, ut etiam ascendat super muros ejus, id est, involvat etiam majores, ut Donatum, Arium, et alios tales, qui sunt muri ejus, quia quasi muri muniunt eam, et circumdant eam. Et ideo sic iniquitas circumdabit eam, quia labor, id (0768A)est, mandatum in medio ejus, id est, in corde ejus multitudinis. Qui enim verum dicit, non laborat, vel in medio ejus, id est, in plebe ejus quae circumdatur ab ipsis majoribus, est labor. Et injustitia est in ipsis majoribus; injustitia enim proprie pertinet ad illos qui judicant.

Et non defecit. Ostendit in partibus quod vere manifesta iniquitas est in civitate praedicta, scilicet, quia usura et dolus non defecit de plateis ejus, id est, de publico ejus, id est, manifeste exercetur usura et omnis dolus in ea, per quod augetur ejus iniquitas, quia omne malum exsecrabilius redditur, cum publica praesumptione tractatur. Et accipit hic usuram illam de qua alibi dictum est: Qui non dedit pecuniam suam ad usuram. Vel potest hic accipi usura illa injustissima, quod parva, scilicet, offensione gravem nimis vindictam exigunt, quando pro solo verbo aliquem occidunt, quam usuram sequitur alia gravior usura, scilicet, damnatio aeterna.

(0768B)Quoniam si inimicus. Si superius per inimicum et peccatorem illum tantum, qui semper extra fuit, id est, fidelem acceperimus, ut beatus Augustinus dicit, tunc versus iste sic continuabitur, quasi dicat: Quaeris avolationem propter illos qui extra sunt. Quiescas igitur apud illos qui intus sunt. Dicit iste: Non possum, quia et hic falsi fratres me persequuntur, quod molestius est ferendum: quoniam si inimicus tantum, scilicet, qui semper extra fuit, maledixisset mihi, utique ego sustinuissem, id est, sustinendum hoc putarem, quia omne malum patientius debet accipi quod probatur non opinatum assumi, qua quidem inopinatum assumitur. Non opinatum assumitur, quodcunque malum ab his qui extra sunt assumitur; inopinatum vero est quod a concive accipitur, a quo nihil mali exspectamus. Et ideo est gravius, quia nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris amicus. Si vero superius per inimicum et peccatorem, ut quidam volunt, illos accipiamus qui prius intus fuerunt, sed a nobis (0768C)exierunt, id est, falsos fratres, tunc planus ad hunc versum erit accessus hoc modo: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum, qui nobiscum prius fuerunt, et a nobis exierunt; quod non ex malevolentia dico, sed quoniam dignum est, quia vidi iniquitatem et contradictionem in civitate etiam, id est, in Ecclesia, ubi major securitas videbatur; et hoc adeo, ut die et nocte, id est, semper. Vel et in prosperitate et in adversitate circumdet eam, id est, civitatem; et in minoribus et in majoribus, ut in aliis praelatis iniquitas. Quod valde moleste ferendum est, et merito, quoniam si inimicus, qui nunquam fui, intus maledixisset mihi, utique illud sustinuissem, id est sustinendum putarem. Quod vero concivis maledicit (quasi diceret), intolerabile est propter illud quod praedictum est, et si is qui oderat me, id est, de quo manifestum est quod odio me habet, quia mavult creaturae quam Creatori servire. Si quis, inquam, fuisset locutus magna super me, id (0768D)est, superbe et arroganter mihi insultasset, forsitan abscondissem, id est, possem me abscondere, id est, subtrahere ab eo, ut protervitas ejus desineret, cum me adversarium non videret, ab illo vero qui intus est non possum me abscondere.

Tu vero, homo unanimis. Ille quidem qui semper extra fuit tolerabilis est; tu vero, homo qui a nobis existi, quia a nobis non fuisti, qui deberes mihi esse unanimis, quia aliquando dum intus esses, fuisti dux meus, id est saepe salubre consilium dedisti, ita ut in consulendo praecederes, ut beatus Hieronymus de Origene dicit: « Ubi bene, nemo melius; ubi male, nemo pejus. » Et qui fuisti notus meus in eisdem institutis, et exponit quomodo notus, scilicet, quia capiebas simul cum multis aliis dulces cibos divinorum verborum, ens in hoc mecum, quia dulcis erat mihi sicut tibi doctrina veritatis. Nam ambulavimus pariter in domo Dei, id est, in ecclesiasticis institutis, cum consensu; tu, inquam, qui prius talis fuisti, et (0769A)hoc modo apostatasti, quid dicere me cogis, hoc, scilicet: Veniat mors super illos! Hic rursus mittimur ad initium schismatis in Datan et Abiron. Et est dicere: Mors, id est, mentis caecitas, veniat super illos, scilicet, inferiores, sicut ignis consumptionis venit super ignem distensionis in fautoribus Datan et Abiron, et sicut principes illos, Datan et Abiron, deglutivit vivos terra, ita principes inter hos apostatas, ut Donatus et Arius, viventes, id est, prudentes et scientes, descendant in infernum, id est, in profundum vitiorum. Quasi enim sciens in ignem manum mittit, qui quod non sit faciendum scit, et non facit. Nec hoc (quasi dicat) ex malevolentia dico, sed quoniam digni sunt, quia nequitia est in habitaculis eorum, id est, in corporibus, quae ad tempus inhabitant, quia sunt migraturi, et est in medio, id est, in corde interiori eorum. Quod est dicere: Immundi sunt interius et exterius.

Ego autem. In illis quidem est nequitia intus et exterius; me autem salvabit Dominus ab illorum nequitia, (0769B)scilicet, ne eis conformer; et hoc ideo, quia clamavi ad Deum, id est, ad ipsum Dominum. Hic dat nobis exemplum, qualiter et nos ab hujusmodi nequitia possimus liberari, scilicet, si clamemus ad Dominum, id est, irremisse bene agamus.

Vespere et mane. Dominus, inquam, salvabit me, et ego salvatus non existam ingratus, quia narrabo ad aedificationem aliorum, quae sunt vespere, id est, evangelizata de praeterito. Vel Domini nativitatem, passionem, resurrectionem et similia, quae per vespere designantur, quia quando vespere est, sol praeteritus est. Et annuntiabo, quod sunt in mane, id est, evangelizata de futuro, ut de secundo ejus adventu. Annuntiare enim proprie pertinet ad futura, quae per mane ideo designantur, quia quando mane est, sol adhuc futurus est. Et quia ego narrabo vespere, et annuntiabo mane, ideo Dominus exaudivit vocem meam in meridie, id est, dando mihi aeterna bona et manentia. Quae ideo designantur per meridiem, (0769C)quia quando sol in meridionali circulo est, et major splendor et fervor est, et quasi stat, quia nec in ascensu et descensu est. Nihil vero dignius stat vel manet quam illud cui nihil accedit vel recedit, ut aeternitati. Vel aliter: Narrabo quae sunt facta in vespere, id est, sapientiam morientis. In vespere enim mortuus est Dominus. In quo miram sapientiam, licet gentibus stultitia videatur, exercuit, quia morte sua temporali nostram mortem aeternam destruxit. Et narrabo quae sunt facta in mane, id est, vitam resurgentis; mane enim resurrexit Dominus, et sua resurrectione nobis vias vitae notificavit. Et annuntiabo quae sunt facta in meridie, id est, gloriam ascendentis, et ad dexteram Dei Patris consedentis, ubi interpellat pro nobis, quod per hunc effectum apparet, quia Dominus Pater exaudiet vocem meam. Vel aliter: Narrabo quae narranda sunt ad aedificationem in vespere et mane, id est, in prosperitate. Quae ideo designantur per vespere et mane, quia in (0769D)his duobus temporibus temperantior aer est a calore; et quia vespertinum et matutinum tempus propter aurae mutationem navigantibus et aliis talibus prosperum solet esse. Et annuntiabo etiam ad utilitatem proximi in meridie, id est, in adversitatis fervore. Quod est dicere: Nec erigar i n prosperis, quin narrem, nec frangar adversis, quin annuntiem. Et ideo Dominus, cum ad eum clamavero, exaudiet vocem meam; et hoc modo exaudiet, quia redimet animam meam, prius positam in pace, id est, quia pacem servavit inter odientes pacem, nec inter persequentes amisit dilectionem ab his, id est, a potestate et a conformatione eorum qui appropinquant mihi, id est, qui ex vicino adversantur mihi, quia et concives sunt. Et ideo dico appropinquant, quoniam inter multos, secundum ordines institutorum et sacramentorum, erant mecum. Habet alia Translatio: Quoniam inter paleas erant mecum, quod melius huic sententiae accedit. Vel aliter: Ideo necessarium est (0770A)ut ab illis redimat animam meam, quoniam ipsi erant mecum inter multos, id est, inter paleas, non inter grana; plures enim paleae sunt in area quam grana. Sic et simulati amici plures sunt quam veri amici, de quibus dictum est: Amicitiae genus pessimum est, corde esse adversarios, lingua simulare devotos.

Exaudiet Deus. Vere Deus redimet animam meam ab illis, quia Deus exaudiet me, et exaltabit; eos vero qui se erexerunt in dissensionem, humiliabit in damnationem, Deus dico, qui est ante saecula. Quasi dicat: Illos homo qui fuit ex tempore, ut Donatus, vel aliquis talis, erexit; Deus vero qui est ante saecula, id est, qui est sine tempore, humiliabit illos. Unde dicit Cassiodorus: Non sit tibi Dominus pro Domino, qui noluit esse conservus tuus sub Domino.

Non enim est illis. Merito eos humiliabit, quia illis non est commutatio in praesenti, et ideo non erit illis in futuro. Hoc est, quia non habuerunt partem in prima resurrectione, nec habebunt in secunda. Erit (0770B)tamen mutatio eis in futuro per resurrectionem, sed non erit eis commutatio, id est in melius mutatio, quia resurgent ad poenam, non ad gloriam. Non est illis, inquam, commutatio, et hoc ideo, quia non timuerunt Deum, id est, judicem futurum non attenderunt, ut mandata ejus custodirent. Et ideo Deus extendit manum suam in retribuendo, id est, plenariam inferet nequitiae eorum retributionem. Et merito, quia ipsi contaminaverunt, id est, depravaverunt testamentum, id est, promissiones ejus. Quod enim dictum est ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, hoc pervertunt, verbi gratia, ut illi qui ad solam Africam hoc pertinere dicunt. Et ideo divisi sunt non a contaminantibus. Et hoc ab ira vultus ejus, id est, per iram ostensam in vultuositate ejus, id est, Dei. Divisi sunt enim jam ab illis per interiorem caecitatem, id est, moraliter. Dividentur etiam tunc localiter, cum dicetur eis: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et illis contaminantibus divisis (0770C)et excaecatis, cor illius, id est, Dei, hoc est, sacra Scriptura, quae ideo dicitur cor Dei, quia continet interiora et occulta mysteria de eo, illa appropinquavit, id est, patefacta est, non contaminantibus testamentum. Quia enim illi repulsi sunt, necesse fuit illis, id est, contaminantibus, perquirere veritatem Scripturarum, ut possint resistere falsitati illorum. Et sic Scripturae eis appropinquaverunt, quia quanto magis et saepius eas quaesierunt, tanto magis intellexerunt. Unde Apostolus: Oportet esse haereses, ut qui probati sunt manifesti fiant.

Molliti sunt sermones ejus. Exponit quomodo cor Dei illis appropinquabit, ita, scilicet, quia molliti, id est, intelligibiles facti sunt illis sermones ejus, scilicet, Dei, in quibus solent esse quaedam dura, ut cum Dominus dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam. Durus est hic sermo, et quis poterit eum audire? Et scandalizati ferme septuaginta duo abierunt retrorsum. (0770D)Petro vero mollis hic sermo factus est, non tamen quia Petrus hoc intelligebat, sed quia pie dictum est credebat. Molliti sunt, inquam, sermones ejus, et non parum, sed super oleum, id est, super omnem liquorem mollissimum et tenuissimum. Oleum enim ad ea molle et tenue est, quod dicitur corpus penetrare; sermones vero isti adhuc molliores sunt, quia penetrant usque ad animam. Et licet ita molles facti sint, vires tamen non amiserunt, quia ipsi sunt jacula, id est, armant et muniunt eos ab hostibus; et ipsi mittunt eos velut sagittas acutas, corda transientes, et charitatem intendentes.

Jacta super Dominum curam tuam, et ipse, etc. Hic majores, quorum vox est, in hoc psalmo hortantur inferiores suos. Quasi dicat: Ut vobis quoque inferioribus molliantur sermones Dei, ideo tu quilibet jacta curam tuam, id est, tuum curare, reputa nihil tibi prodesse, sed ipsum salutis tuae curam gerere. Juxta quod alibi dictum est: Omnem sollicitudinem (0771A)vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et si hoc feceris, ipse enutriet te, id est, de virtute in virtutem promovebit te. Et tandem tibi justo perducto in aeternum, id est, in aeternitatem, non dabit amplius fluctuationem, quia aeternitas erit portus ubi anchoram figas, et deinceps stabilis maneas; quod in hac vita nulli quamcunque perfecto contingere potest, cum etiam Petrus ad ancillae vocem fluctuaverit.

Tu vero, Deus. Hos quidem, Domine, enutries, eos vero praedictos, scilicet, contaminantes testamentum, deduces tu, quia poteris (qui Deus es), in puteum interitus, scilicet, in puteum corruptionis, in tenebras submersionis, id est, in profundum vitiorum, qui erit in puteum interitus, id est, ad aeternam damnationem; tu, dico, auctor culpae, sed damnator eorum nequitiae.

Viri sanguinum et dolosi. Merito in puteum deduces eos, quia ipsi sunt viri sanguinum, quia multorum (0771B)sanguinem fundunt non corporaliter, sed spiritualiter, quia animas occidunt, et hoc ideo, quia dolosi sunt, id est, alios haeresi sua decipiunt. Et hi tales non dimidiabunt dies suos, id est, non tantum proficient in nequitia, quantum putaverunt, quia promittunt sibi longam vitam, et illam non dimidiabunt, quia saepe celerrima morte absumentur. Vel non potuerunt, id est, non possunt Deo servire et mammonae. Volunt enim dies suos, id est, praesentem vitam, quam totam servitio Dei deberent impendere, dimidiare, id est, separare, ut partim sibi et mammonae serviant, sed non dimidiabunt, id est, non sic illos dies suos separare potuerunt, ad salutem, scilicet. Quia nemo mittens manum ad aratrum, et reliqua. Vel aliter (quasi diceretur): Nonne proderunt eis bona quae fecerunt? Non equidem, quia dies suos, id est, vitam suam non dimidiabunt, id est, non ita separare poterunt, ut per pauca bona destruant multa mala, quae fecerunt, cum potius per multa bona destruenda sint pauca mala. Quod est (0771C)dicere: Propter pauca bona non salvabuntur, imo propter mala multa damnabuntur.

Ego autem. Illos, inquam, deduces in puteum, me autem non deduces, quia ego, Domine, sperabo, id est, omnem spem meam conjiciam in te. Nunc quidam psalmus iste lectus est in voce cujuslibet perfecti tribulationem, in qua est, attendentis, et ab ipsa liberari orantis, ad nostram instructionem, scilicet, ut nos attendentes communem esse tribulationem, faciamus communem etiam orationem. Si vero in voce capitis psalmus idem legatur, ita caput ipsum loquatur: Deus Pater, exaudi orationem meam factam pro perseverantia meorum, et ut exaudias orationem, ne despexeris praecedentem deprecationem factam a me pro meis. Intende mihi, dico, in oratione, et exaudi me in deprecatione facta pro meis. Et opus est ut me pro eis exaudias, quia vere contristabuntur et conturbabuntur, quoniam ego ipse contristatus sum in exercitatione mea. Quasi dicat; Si (0771D)in me viridi ligno hoc fecerunt, in arido quid fiet? Et si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus, et similia. Exercitatio Christi fuit illa de qua ipse dicit: Ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Quae exercitatio fuit ad pietatem et ad omnia utilis, quia in omnibus quaecunque fecit, aut verbo, aut exemplo, nobis profuit. In qua exercitatione dupliciter constristatus est, quia Judaicam gentem quam respexit imbre verbi, quasi aridam ficum, nullum fructum, quo ipse solveret jejunium, sed sola folia, id est, verba, habentem invenit, et ex ipsa etiam morte contristatus est, quia dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem, non quia mors ipsa jucunda et delectabilis ei esset, sed quia nostram in se transfiguravit infirmitatem. Et hoc est quod dicit: Constristatus sum in exercitatione mea in me et in meis, quia etiam suo modo dupliciter contristati sunt. Et ita sum contristatus, quod conturbatus, id est, quod haec contristatio (0772A)fuit conturbatio, id est, horaria tantum, quia cito versa est in eo in laetitiam resurrectionis. Cito quoque in suis suo modo laetificatur. Et quia ita sum contristatus quod tantum sum conturbatus, ergo contristatus sum in me et in meis a voce, id est, propter vocem inimici. Et propter tribulationem peccatoris, quia non meam poenam, sed illius damnationem attendi, et inde dolui. Vocem inimici possumus accipere, quia dixerunt ei: Daemonium habes, et similia, et etiam contradictiones in membris ejus; tribulationem vero peccatoris, ipsam ejus passionem et suorum. Distinguit autem, sicut nunc diximus, hunc versum Cassiodorus, et valet satis in utraque lectione.

Quoniam declinaverunt. Quasi dicat: Inde sum contristatus, quia ipsi iniquitates suas, quibus locum et gentem perdere merebantur, declinaverunt in me, quantum in ipsis fuit, quia putabant vitam meam quasi pollutionem, et ideo credebant per mortem (0772B)meam quasi purgari et se et civitatem suam, unde unus ex eis dixit: Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Et in ira sua, id est, irati pro loco et gente, erant molesti mihi, id est, molestabant me dictis et factis. Unde cor meum, id est, anima mea, conturbata est, quod non fuit ex illorum coactione, vel in illorum potestate, sed in me, id est, in mea propria voluntate. Et formido mortis, id est, illud propter quod formidat mors, damnatio, scilicet, consecutiva mortis, mortis; dico, venientis super me, cecidit, id est, destructa fuit. Quod est dicere: Quia mors me, in quem nullum jus habebat, vendicare sibi voluit, perdidit illud juris quod habuit. Morte enim sua temporali mortem nostram aeternam destruxit, et sic mors in victoria sua absorpta fuit.

Timor et tremor. Ostendit quoque mors super eum venerit, dicens: Timor et tremor venerunt super me, quod est descriptio mortis nostrae per ejus effectus. Quoniam enim mors, id est, separatio animae et (0772C)corporis, timetur, quoniam efficitur ut timor sit in mente, et tremor in corpore.

Et contexerunt me tenebrae. Hoc item pertinet ad praedictam descriptionem, quia tangit hic viciniam mortis. Sequuntur enim mortem tenebrae, id est, hujus lucis defectio. Vel aliter: Ideo timor et tremor venerunt super me, quia tenebrae, id est, tenebrosi intellectu carentes, contexerunt, id est, circumdederunt me ad damnationem. Et quia attendi haec super me ventura dixi: Quis dabit mihi pennas? Nonne tu, Deus Pater? Pennas dico, quae sunt sicut columbae; et volabo ab istis, et sic requiescam. Pennas accipimus hic potestatem ponendi animam, et resumendi eam, post quas pennas avolavit a persecutoribus suis moriendo et resurgendo, non ut pennis corvinis, sed ut columbinis, id est, non odiose, sed charitative, quia quosdam ex illis postea visitavit, quia crediderunt in una die tria millia, et deinde multi alii. Vel in hoc charitative, quia mortuus (0772D)est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Et postquam sic avolavit, requievit in immortalitate et in impassibilitate. Vera enim requies est, cui nulla amplius intercedit conturbatio. Vel avolavit a populo illo, de quo dictum est: Laboravi sustinens, id est, a Judaeis, et requievit in illo alio populo, de quo dictum est: Populus quem non cognovi, servit mihi in auditu auris. Ecce (quasi dicat) factum est quod optavi, datae sunt mihi pennae, et elongavi me ab illis, id est, a Judaeis moriendo, resurgendo, fugiens eos quantum ad majorem partem, non vero quantum ad membra sua, id est, apostolos, a quibus sua propria membra postea, ne dubitarent, palpari permisit, nec quantum ad illos quos per gratiam fidei visitavit. Et elongatus ab illis, mansi in solitudine, id est, in gentibus, quae erant quasi desertum a lege, et a prophetis destitutum. Vel elongavi me fugiens, quantum etiam ad omnes corporali praesentia. Et mansi in solitudine (0773A)paternae confessionis, quae ideo merito dicitur solitudo, quia nondum aliquis corporaliter illuc pervenit praeter eum. Et merito (quasi dicat) hoc mihi concessum est, scilicet, ut avolarem et requiescerem, quia ego cum patientia obedientiam explevi. Nam exspectabam patienter eum, id est, Deum Patrem, qui nunc prius salvum me fecit in spe, ita salvum me faciet in re a pusillanimitate spiritus, id est, ab infirmitate illa spiritus pro qua dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et a tempestate, id est, ab impetu furentis populi. Ego dico dicens ita: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum dupliciter, ut in priori lectione dictum est. Et hoc non dico ex malevolentia, sed quia digni sunt, quoniam in civitate, id est, in populo Judaeorum, qui quasi civitas fuit, propter legem et prophetas, ut minus videbatur timendum. Ibi vidi, id est, recognovi et manifestius expertus sum, id est, et contradictiones, et eam civitatem circumdabit iniquitas die ac nocte, (0773B)id est, semper, non solum in minoribus, sed ita ut ascendat super muros ejus, id est, super principes ejus, Pilatum, scilicet, et Annam et Caipham. Et hoc ideo, quia labor est in medio ejus, ut in priori lectione dictum est.

Quoniam si inimicus maledixisset. Vidi, inquam, in civitate contradictionem, quod molestissime ferendum est, et intolerabile. Quoniam si manifestus inimicus, id est, gentilis populus maledixisset mihi, illud utique sustinuissem, id est, sustinendum putarem. Quod non ita intelligendum est, quod Deus aliquam iniquitatem sustineat, id est, alicujus iniquitati parcat, sed quasi sustinet nescienter peccantium iniquitatem, quia minus punit eam, quam si essent scienter peccantes. Et si is qui aperte oderat me, quia maluit creaturam quam Deum colere, fuisset locutus magna super me, dicens: Non habemus regem nisi Caesarem, forsitan, id est, talis posset esse quod abscondissem me ab eo, id est, non per tam (0773C)asperam vindictam ostenderem me illi. Forsitan ideo opponit, qui quidam etiam inter gentiles erant quibus Deus tantum ingenium concessit, ut legem naturaliter scriptam in cordibus haberent. Ut Plato et alii philosophi. Et his talibus non abscondit se Deus, quia ita severe in eos vindicabit, sicut et in illos qui legem scriptam acceperunt.

Tu vero homo. Illum quidem sustinuissem, et ab illo me abscondissem; tu vero quem ego per legem datam feci hominem, id est, intelligentem, et qui deberes unanimis mihi esse, dux meus, id est, quem ego ducem aliis constitui, scilicet, ut in te vultum Dei cernerent, et quid colerent intelligerent; et notus meus secundum carnem, qui capiebas mecum dulces cibos, id est, legalia instituta; quae vocat dulcia, non quantum ad signa, sed quantum ad significata, licet illi hoc non attenderent. Et vere mecum; nam ambulavimus cum consensu in domo Domini, id est, in praeceptis legis. Quorum plura ipse etiam carnaliter adimplevit, quia et circumcisus est, et in templo (0773D)cum muneribus praesentatus. Tu, inquam, homo ita mihi familiaris, ad quid dicendum me inducis? Ad hoc, scilicet: Veniat mors super illos, et caetera. Quod itidem dicitur hic, sicut in lectione priori, in malum, scilicet. Potest etiam secundum Cassiodorum exponi in bonum, ita: Mors veniat super illos, id est, priori vita moriantur, et ipsi viventes, id est, male actam vitam suam attendentes, descendant in infernum, id est, mente praecurrant in infernum, et videant quae poena debeatur illis, et sic convertantur. Et necesse est ut hoc faciant, quoniam nequitia est in habitaculis eorum. Quod similiter est, ut supra. Vel potest dici ad solam similitudinem, scilicet, ita sordidi sunt in nequitia, ut illi sordidi sunt, in quorum habitaculis sordes sunt non solum in angulis, sed etiam in medio. Me autem ab eorum nequitia Dominus salvabit in me et in meis. Et ego salvatus narrabo in me et in meis vespere, id est, evangelizata de praeterito. Et annuntiabo mane, id est, dicta de futuro, (0774A)et ipse me et meos exaudiat in meridie, id est, dando aeterna. Possunt etiam hic aliae praedictae sententiae dici partim ad eum, partim ad suos. Et vere exaudiet, quia redimet animam meam in pace existentem, id est, inter odientes etiam pacem servantem, ab his qui appropinquant mihi, id est, a potestate Judaeorum, qui ex appropinquo adversantur mihi. Quod necesse est, quoniam ipsi mecum erant inter multos, id est, inter paleas tantum, ut prius.

Contaminaverunt testamentum ejus. Hic accipe testamentum Dei promissiones de aeternis sub gratia factas: quod testamentum Judaei super legalia sacrificia non ordinaverunt, imo terrenas et veteres ei promissiones praeposuerunt. Unde dicit: Contaminaverunt, id est, despexerunt ejus testamentum, sanguine, scilicet, mei testatoris confirmatum, et ideo divisi sunt ut prius.

Viri sanguinum. Merito deduces eos in puteum interitus, quia ipsi sunt viri sanguinum, appetentes, scilicet, (0774B)effundere sanguinem meum pro loco et gente; et quia dolosi sunt, id est, deceptorie mecum agunt, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et similia. Et tamen licet sanguinem meum fundendo regnum aeternum sibi parare intendant, dies suos quos quasi aeternaliter in illo regno deducere putabant, nec dimidiabunt ibi, quia quadragesimo secundo anno a Tito et Vespasiano eversi et captivati sunt. Vel aliter quasi dicat: Nonne proderunt eis instituta legalia? Non, scilicet, quia sola signa insistunt non significata; sed tamen ipsi dies suos, id est, vitam suam in carnalibus observantiis non dimidiabunt, id est, non ita separare poterunt, ut ipsae carnales observantiae, quae sunt signa a significatis divisa, possunt eos salvare. Per imperfectum enim, id est, per sola signa nunquam pervenient ad perfectum, id est, ad salvationem veram. Illi, inquam, damnabuntur. Ego autem et mei non damnabimur, Domine Pater, quia ego et mei in te tantum sperabimus.

IN PSALMUM LV. In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptione, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. ARGUMENTUM. (0774C) Machabaeorum supplicatio, quando in ultionem legis conjurantes tam praevaricatores cives quam etiam hostes expugnare tentabant. Aliter vox Christi ad Patrem. Item Arnobius: Si tenuerint te Allophyli, et a sanctis cogitationibus te longe fecerint, clama ad Dominum dicens: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, homo utique exterior; per te enim agit contra te, per ipsum tota die pugnant contra te inimici tui.

EXPLANATIO. In Hebraeo ita habet: Pro columba muta longitudinem David humilis atque perfecti, cum tenuissent eum Philisthiim in Geth. Columba muta et David humilis (0774D)atque perfectus Christus monstratur in passione; quod vero nostra Translatio dicit Pro populo, qui a sanctis longe factus est, id est, pro comitibus David qui in Geth exsulantes longe facti sunt a Judaea, in qua sancta sanctorum fuerunt, significat pro Christi discipulis, qui tempore passionis ejus scandalizati fuerunt, psalmum esse cantatum, pro quorum fide, ne deficeret, ipse Dominus se rogasse testatur. David in tituli inscriptione Dominus in passione, ubi attitulatus est Rex esse Judaeorum, id est, omnium credentium et confitentium Deum, cum tenuissent eum Allophyli in Geth, cum crucifixissent eum Judaei, vel milites Pilati. Geth enim, qui interpretatur torcular, pressuram crucis indicat. Possunt in columba muta vel in populo, qui a sanctis longe factus est, cuncti fideles intelligi, qui, ab aeternis sanctis exsulantes, cum Apostolo dicunt: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, pro quibus David psallere non cessat, ille, videlicet, qui sedet ad dexteram Dei, qui jam interpellat pro nobis. (0775A)Potest et ex persona Ecclesiae dictus psalmus accipi, quae semper in saeculo pressuram pati non desinit, diversis afflictionibus onerata. In prima sectione psalmi mater orat Ecclesia, confidens se tamen ab inimicis esse liberandam. Sectione secunda enumerat passiones, gratias agens, quia de crebris sit erepta periculis, nec se formidare mala quae celerrime transeunt. Tertio loco in futura illa beatitudine laudes se dicit Domino jugiter cantaturam, qui eam de hujus saeculi adversitate liberavit.

COMMENTARIUS. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo. Titulus est talis: In finem pro populo qui longe factus est a sanctis in tituli inscriptione ipsi David, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Quod sic exponitur: Haec verba referuntur in finem, id est, ad Christum, qui totius laboris et intentionis nostrae finis est; sic locus ad quam tenditur, finis est viae, (0775B)quia sicut hic vivendi se dedit exemplum, ita in futuro promisit se praemium. Et postquam ipsum praemium habebimus, nihil amplius quod quaeramus, inveniemus. Verba, dico, dicta ab Ecclesia pro populo, id est, ut liberetur ab oppressione et conformatione illius populi, qui longe factus est a sanctis per inscriptionem tituli. Quis autem populus iste sit, titulus nobis ostendit. In Dominica passione scriptus est quidam titulus Hebraice, Graece et Latine tribus linguis quasi tribus testibus confirmatus. Hunc titulum cum legissent Judaei, indignati sunt, et Pilato dixerunt: Noli scribere regem Judaeorum, sed quod ipse dixit: Rex sum Judaeorum. Quasi dicerent: Scribe dixisse, non ipsum esse. Sed quia per Spiritum sanctum erat prophetatum: Ne corrumpas tituli inscriptionem, Pilatus, iratus, dixit: Quod scripsi scripsi. Quasi diceret nesciens: Non corrumpo veritatem, si vos diligitis falsitatem. Et quia in titulo offensi sunt, et prius maledicto habuerunt, cum Pilatus (0775C)diceret eis: Vestrum regem crucifigam? et ipsi dicerent: Non habemus regem nisi Caesarem, longe a sanctis facti sunt. Illi autem sanctis appropinquant, qui et Christum regem recognoscunt, et habere concupiscunt. Nec hoc ad illos, scilicet, Judaeos referendum est, sed et omnis populus terreno regno delectatus, Deum Regem spernens habere, a sanctis longe factus est, sed tamen in illis data sunt primitiva exempla, ut in illo populo eluceret quod omnis populus caveret. Illi enim aperte Christum contempserunt, et regem Caesarem elegerunt. Nec in hoc peccaverunt, quia Caesarem elegerunt, sed quia Christum regem contempserunt, quem adhuc multi in coelo sedentem, et ubique regnantem, nolunt habere regem. Et hi quoque longe a sanctis facti sunt, non corpore, sed corde, et persequuntur sanctos. Contra hos vero confirmat nos psalmus iste, quia necesse est ut tales patiantur quos non pateremur nisi prodesset, tentatio enim operatur probationem, probatio vero spem, et caetera. Et hoc est: pro populo (0775D)qui a sanctis longe factus est, in tituli inscriptione. Inscriptione, dico, facta ipsi David non historiali, quia non legitur scriptus fuisse ei aliquis titulus, sed mystico scilicet tunc, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Istud quoque non convenit David historiali, quia legitur quidem ad Allophylos in Geth civitatem venisse, sed non legitur ab eis tentus fuisse; oportet ergo ut ad mysticum David, id est, ad Christum referatur, quem vere tenuerunt Allophyli, id est, alienigenae, vel potione cadentes, hoc est, Judaei viri alienigenae, qui a sanctis longe sunt facti, et potione cadentes, id est, irati ei pro loco et gente, et tenuerunt in Geth, quod interpretatur torcular, sive pressura, hoc est, tenuerunt eum in pressura passionis, in qua botrus ille primitivus, id est, quasi uva in torculari conculcatus expressit vinum illud dulcissimum, de quo dictum est: Et calix meus inebrians quam praeclarus est! Tenetur quoque adhuc idem Christus in corpore suo, quia necesse est ut (0776A)quicunque volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiantur; nec astringitur ad hanc vocem quisquis est extra passionem. Et ideo timendum est ne simus longe a passione, et sic fiamus longe a sanctis. Attendendae ergo sunt, imo concupiscendae tribulationes et persecutiones; attendendi sunt etiam hostes nos persequentes, quia duos hostes patimur, alterum visibilem, alterum invisibilem; hominem videmus, diabolum non videmus; hominem amemus, diabolum caveamus; pro homine oremus, et contra diabolum oremus, et dicamus: Miserere mei, Domine. Vox est corporis Christi orantis liberari ab his qui a sanctis longe sunt, ne eis conformetur, imo illi convertantur, et sibi conformentur; et dicit ita: Deus Pater, miserere mei, dando mihi constantiam, ne vincar ab Allophylis, vel conformer eis; et opus est ut miserearis, quoniam homo, tam ille, scilicet, qui figuraliter dicitur homo, id est, diabolus (ut ibi: Inimicus homo venit et superseminavit zizania ), quam (0776B)ille qui naturaliter est homo, id est, ministri diaboli, conculcaverunt me. Et bene dicit conculcaverunt, quia sicut uva pendens in vite quasi sterilis manet, quia liquor in ea non apparet, cum autem in torculari calcatur, dulcem exprimit liquorem; sic Ecclesia in torculari persecutionis posita expressit plurima sanctorum martyrum egregia merita, scilicet, quod ad tumulos eorum caeci illuminantur, aegri sanantur, daemoniaci curantur, et similia. Conculcavit me, inquam, homo, hoc modo, scilicet, quia impugnans me tribulavit me tota die, id est, assidue, vel toto conculcationis tempore. Et quid per hominem acceperit, exponit dicens: Conculcaverunt me, dico, tota die inimici mei visibiles et invisibiles. Vel quare nunc dixerit pluraliter, quod prius singulariter, causam subdit dicens: Quoniam bellantes adversum me interius et exterius sunt multi. Sed quae cura? nulla, scilicet, quia timebo ego ab altitudine, id est, propter potentiam aliquam, vel superbiam persecutorum, (0776C)cum sit diei, id est, temporalis et transitoria? Utique non timebo, imo ipsi tandem timebunt et poenitebunt, sed infructuose, quia qui hic cor suum et aures suas obduraverunt contra Dominum admonentem, non ibi obdurare poterunt contra ipsum judicantem. Tantus enim erit terror ejus sententiae, qui conterat omnem superbiam eorum; et ibi aeque timebit imperator, sicut et piscator. Illi, inquam, timebunt, ego vero (deberet dicere) non timebo, sed ne praesumptuosum videretur, ponit causam quare non timeat, scilicet, quia sperabo in te, nihil praesumens de me; et quia in te sperabo, ideo sermones meos non in me, sed in te Deo laudabo, ascribendo tibi, non mihi, si verum aliquid dicam. Quisquis enim cognoscit nihil in sapientia Dei vel fide posse verum dicere, nisi quod acceperit ab illo, qui est fons et origo totius veritatis, ille sermones suos laudabit in Deo, qui sermones et sui sunt et Dei. Dei sunt, quia ipse dedit; sui sunt, quia accepit, et in petendo eos a Deo non existit vacuus. Et dicendo (0776D)suos esse, sed ab illo accepisse, non existit ingratus. In Deo speravi. Repetit quod praedixit, quasi dicat: Non solum sperabo, sed et prius speravi in Deo, et ideo non timebo quid faciat mihi caro. Nam quid faciat mihi caro? Saeviat quantum velit caro, nihil faciet mihi, nisi quod potest caro: uva eram, caro conculcabit me, et vinum efficiar, et in apothecam coelestem transferar. Carnem ponit pro homine, partem, scilicet, pro toto, ut ibi: Verbum caro factum est, id est, homo factus est.

Tota die verba mea. Exsequitur facta carnis. Quasi dicat: Ecce quid possit caro. Nam illi qui intelliguntur per carnem, exsecrabantur, id est, abominabantur tota die, id est, assidue, verba mea. Et quid mirum, si verba mea exsecrabantur, cum te Deum in ipsis, quia in te laudata erant, exsecrarentur? Non enim est discipulus super magistrum, nec servus super Dominum. Exsecrabantur, inquam, verba mea, ita quod omnes cogitationes, etiam non solum dicta, sed (0777A)et facta erant tendentes in malum, et adversum me, id est, ad meam damnationem. Et tamen licet ita me exsecrarentur, et omne malum in me cogitent, inhabitabunt, id est, mecum conversabuntur in sacramentis fidei; et ita abscondent se, id est, insidiose et dolose mecum egerunt; ad hoc enim venerunt, non ut discerent, sed ut haberent quod proderent et improperarent. De quibus Apostolus: Subintroierunt quidam falsi fratres explorare libertatem nostram. Intrat enim ut Titus, ne caveatur ut alienus. Abscondent se, inquam, ad hoc, ut insidientur mihi. Et ita revera facient, quia ipsi observabunt calcaneum meum, id est, magna cautela insidiantur calcaneo, id est, lapsui meo, scilicet, si vel labar in lingua ut prodant. Ita dico observabunt, sicut, id est quemadmodum, illi qui sustinuerunt animam meam, id est, qui odiosam habuerunt vitam meam, quia gravis eram eis, etiam ad videndum, propter quod malitiosius insidiantur. Sed tu, Domine, retribues eis, qui (0777B)facies eos salvos, id est, salvabis eos tandem a carnis corruptione, resuscitando eos ad poenam aeternam, non ad gloriam, quae salvatio pro nihilo reputanda est. Et merito pro nihilo, quia tu confringes populos illos, sicut salvatos, in ira tua, id est, tantus erit terror sententiae, quam iratus dabit dicens eis: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quod ex toto confringetur et comminuetur eorum spes et superbia. Illos, inquam, pro nihilo salvabis, me autem salvabis non pro nihilo, sed pro aliquo, scilicet, quia annuntiavi tibi vitam meam. Potest etiam salvatio praecedens in bono accipi, sic: Licet illi tam pravi sint, tamen tu, Deus, facies illos salvos, conversos et fideles factos. Et hoc est tibi pro nihilo, id est, nihili pendens, salvare eos, quia in verbo solo salvas eos; nec laboras in salvando, licet nos obstupescamus in videndo. Vel aliter: Facies eos salvos pro nihilo, id est, sine aliquo praecedenti merito eorum. Quid enim Paulus blasphemus, persecutor et injuriosus, cum in via verbo prostratus est et salvatus, attulit? Quid etiam latro (0777C)attulit in judicium, de judicio in lignum, de ligno in paradisum? Nihil utique, praeter fidem, quam ille ei dedit qui juxta pependit, id est, Christus; et hoc modo salvos eos facies, quia in ira tua, id est, mittendo eis tribulationes aliquas, quasi iratus, confringes, id est, humiliabis populos illos. Irasceris enim et confringis, saevis et salvas, terres et vocas. Multi enim tribulatione contristati, fide sunt repleti, quia ad hoc exagitat tribulatio, ut vas evacuetur nequitiae, et repleatur gratia.

Deus, vitam meam. Quia tales etiam pro nihilo salvas, ideo, Deus, annuntiavi tibi vitam meam, non mihi, quia omnis vita ascribenda est tibi, non alicujus meritis. Paulus enim cum diceret: Quoniam ego blasphemus, persecutor et injuriosus, misericordiam sum consecutus, et caetera, vitam suam annuntiaverunt non sibi, sed illi, id est, Deo, ut ei scilicet crederetur, non lucra sua quaerens, sed illius de quo subsequenter dicit: Christus Jesus mortuus est, ut (0777D)omnes qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Si ergo vivis, et non a te vivis, sed quia ille ut viveres praestitit, vitam tuam annuntia illi, non tibi, non jam tua lucra quaerens, sed illius, quia de quibusdam sua lucra quaerentibus, non illius, dictum est: Quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Et merito annuntiavi tibi vitam meam, quia tu posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, id est, exaudisti me deprecantem, sicut in promissione tua praedictum fuit, tunc cum propheta scilicet, hoc annuntiavit: promisisti enim exauditurum te flentem. Credidi, flevi, exauditus sum. Haec est autem ea promissio: In quacunque die conversus peccator fuerit, et ingemuerit, convertam me ad eum. Et est aequipollenter dictum: Ideo merito vitam meam tibi annuntio, quia per te est quod vivo. Et quia ego vitam a te suscepi, quam habeo, ergo exemplo meo inimici mei convertantur, qui praecedere nitebantur retrorsum; non vero ut retrorsum maneant, et non proficiant, (0778A)sed ut sequantur, et non praecedant. Ecce hic orat pro visibili hoste, ut in titulo praedictum est. Et quasi dicat: Revera inimici mei convertentur, et in illis conversis invocabo te; et in quacunque die, id est, in quacunque mentis puritate, vel in quocunque tempore, in illis invocavero te, cognoscam in eisdem, quoniam et Deus es, et Deus meus es. Et ecce, quasi dicat: Experimento data est mihi fiducia, quod vere in his convertendis adhuc cognoscam, quoniam jam in prius conversis cognovi te, et esse Deum et meum; magna scientia scire Deum suum. Tuus enim est, quia tibi subvenit, et a se alienum te non fecit. Et hae sunt magnae cordis divitiae, et magnum lumen interioris hominis, Deum suum scire, Deum suum habere, hoc est, gratis Deum colere, gratis Deum amare et laudare, quod est Deum vere invocare. Quod autem dixi: Cognoscam in istis, quia cognovi in illis, non te conturbet, quia vox est Ecclesiae, quae et in praecedentibus invocavit, et in futuris (0778B)invocabit.

In Deo laudabo. Repetitio est propter convertendos, de quibus hic dictum est. Ac si dicat: Sicut et in illis prioribus sermones meos in te Deo laudo, nihil de me praesumens, eodem modo in his convertendis nihil de me praesumam, sed in te Deo Patre laudabo Verbum meum tibi, non mihi ascribendo, et in Domino Filio, quia de servitute nos redemit. Laudabo etiam sermonem meum, id est, Verbum, et in Domino Spiritu sancto (deberet dicere) similiter laudabo; sed tantum dicit quare, scilicet, quia in Deo Spiritu speravi, quae causa communis est. Nam si sperat in Spiritu sancto, sperat in Patre et Filio, quorum una est majestas et essentia. Speravi, inquam, in Deo, et ideo non timebo quid faciat mihi homo. Nam quid faciat mihi homo? Saeviat quantum velit homo, auferat aurum, argentum, auferat omne terrenum, tamen nil mihi faciet, quia vota mea mihi non auferet; hoc enim patrimonium est in corde inclusum, quod homo auferre non poterit: proferam de ara cordis (0778C)laudis incensum, de cellario conscientiae bonae fidei sacramentum. Exigit enim Deus non hircum, non vitulum, sed exigit laudationem et confessionem, id est, fidem, quam nemo auferre poterit, si tu eam non contempseris. Et hoc est quod dicit: Deus vota tua, id est, tibi congrua et accepta sunt in me, id est, sunt clausa in corde meo, et ideo non possunt auferri. Vota dico quae semper reddam tibi, et quae illa sunt vota dicit, scilicet, laudationes.

Quoniam eripuisti animam meam. Ideo merito te laudabo, quoniam eripuisti jam in spe animam de morte, id est, de actualibus peccatis gravioribus, et etiam eripuisti itidem in spe pedes meos, id est affectiones meas. De lapsu, id est, etiam actualibus minimis, ut nec labar in illis. Et ad hoc me eripuisti, ut demum perfecte placeam coram te Deo, scilicet, in affectione sanctorum; ego dico ens in lumine viventium. Lumen viventium, lumen sanctorum, lumen immortalium est, gratis Deum amare, colere et laudare. (0778D)Vel in lumine viventium, id est, immortalitate, et impassibilitate, ubi facie ad faciem videbo.

IN PSALMUM LVI. In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul regis Israel in speluncam. ARGUMENTUM. Et hic Machabaeorum. Verum incipiente jam victoria laetabunda formatur oratio. Item vox Pauli post resurrectionem. Item Arnobius: « Cum fugeris a facie principis hujus mundi persequentis te, sicut Saul persequebatur David, speluncam pete, id est, ita te constitue, ut ab inimico tuo inveniri non possis, et tu quidem inimicum tuum inter manus habeas, ille vero te non videat. Hoc enim eveniet, si ex toto corde dicas Deo: In umbra alarum tuarum sperabo. »

EXPLANATIO. Per finem Dominum significat, qui nobis omnium bonorum (0779A)perfectio restat, quia cum ad ipsum venerimus, nihil ultra quaerere opus habemus. Ne disperdas David: prohibetur a Saule disperdi, qui a Domino fuerat praeparatus ad regnum. In tituli inscriptione: hoc non David, sed Domino convenit, ne videlicet scriptus in passione titulus mutaretur, sed quia David Christi personam gestat, hoc nunc de ipso dicitur, quod erat in Christi passione faciendum, ne disperderetur David de regno deputato: sicut nec illa Domini potuit tituli inscriptio commutari, cum fugeret a facie Saul in spelunca. Sicut Saulem fugiens David in spelunca se condidit, ita Christi divinitas est a perfidis Judaeis intra templum corporis abscondita. Potest et ita dici, quia Dominus ad hoc usque passus sit Judaeos, donec monumenti speluncam intraret, maxime cum psalmus hic non passionem tantum illius, sed et resurrectionem decantet. Dominus Christus in prima parte psalmi orat, sollicitus secundum humanitatem, qua passus est. In secunda resurrectionis suae gloriam commemorat. In tertia laudes Patri post resurrectionem decantat; quae (0779B)membra diapsalmatum quoque interpositione distinguunt

COMMENTARIUS. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Psalmus iste, de passione Domini notatus, docet quantum nos diligere debeamus, et quanta sit perfecta mensura dilectionis, quae Deo placet, qua nulla major est, quia iste de ea dicit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hoc ipse Dominus ipse fecit, hoc apostolos suos docuit, hoc et nos per apostolos docuit. Et si quis attendens infirmitatem suam deficit in praecepto, confirmetur in exemplo. Et est vox capitis, ita tamen ut non separemus vocem corporis, quia noluit separatim loqui, qui noluit a corpore separari. Juxta quod dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Cujus titulus est: In finem ne corrumpas David, (0779C)in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Quod dicit ne corrumpas David, in tituli inscriptione, non potest David historiali adaptari, quia nullus titulus legitur ei scriptus, quem Saul corruperit, vel aliquis persecutorum ejus. Et quia non invenitur in historia, oportet ut inveniatur in allegoria. Legitur enim quidam titulus in passione Domini conscriptus, ut exprobraret frontes Judaeorum, qui manus suas a rege non abstinuerunt. Quem titulum Judaei legentes offensi sunt, et indignati talem regem se habere, quem possent crucifigere, ad Pilatum dixerunt, cui etiam Christum obtulerunt crucifigendum: Noli regem scribere, sed scribe ipsum dixisse, non esse. Sed quia prophetatum erat: Ne corrumpas tituli inscriptionem, Pilatus iratus, respondit eis dicens: Quod scripsi, scripsi. Ac si diceret: Ut quid suggeritis falsitatem? ego non corrumpo veritatem. Horum stultitiam providens Spiritus sanctus, imo saevitiam et insaniam, admonet eos per Prophetam ne corrumpant (0779D)David, id est, ne pellere velint verum David, id est, Christum de regno sibi deputato, subtrahendo se regimini ejus, qui vere rex eorum est (quia omnium rex est), offensi in tituli inscriptione facta ipsi David, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Hoc et historia habet, et allegoria. Fugit enim historialis David, Saulem persecutorem immitem et ingratum in speluncam, in qua occultabatur, et terra tegebatur. Fugit quoque nunc noster David in speluncam, quando Verbum quod in principio erat apud Deum, infirmitatem nostram induit, in qua se his qui per Saul designantur, id est, Judaeis occultavit. Oportebat enim eum sic ut intelligeretur videri, quia si cognovissent, nunquam Deum gloriae crucifixissent. Quare Dominum non cognoverunt? Quia terram oculis eorum subjiciebat, et majestatem suam terra contegebat, in qua terra tantum potuit teneri, flagellari et crucifigi. Male quaerentibus terram opposuit, bene quaerentibus vitam reservavit. Aliter quoque potest (0780A)dici fugisse, scilicet, quia in tantum passus est se illis occultari, ut in cruce moreretur, et in sepulcro poneretur. De quo sepulcro surrexit incorruptus, sicut David de spelunca recessit illaesus, occultans se inimicis, et manifestans se membris suis. Apostoli enim ejus membra tractaverunt, quia eum surrexisse crediderunt. Titulus sic construitur: Haec verba referuntur in finem, proposita ad hoc, ne tu aliquis corrumpas David, offensus in tituli inscriptione facta cum fugeret David. Nunc ad psalmum accedamus. Vox est capitis (ut praediximus) pro se et pro membris suis orantis. Orat pius magister, ut nos doceat orare; qui ideo passus est, ut nos pati doceret; et resurrexit, ut nobis spem resurgendi daret. Et dicit ita: Deus pater, miserere mei, restituendo me immortalitati, et miserere mei, id est, meorum nunc per interiorem resurrectionem, quousque et per exteriorem. Et dignum est ut hoc facias, quoniam anima mea et meorum confidit in te solum, nihil praesumendo de se. Et non tantum nunc in te confido, (0780B)sed etiam semper sperando in meis, in umbra alarum tuarum, hoc est, quia sicut umbra maternarum alarum protegit pullos, ita tu proteges me in meis obumbraculum dando, ne ab aestu iniquitatis arescam. Et tandiu sperabo, donec transeat iniquitas, id est, quandiu mundus erit. Transiit jam iniquitas, quantum ad caput quidem et quosdam sanctorum, sed tamen non periit iniquitas. Nunc enim fervet iniquitas, et semper fervebit dum mundus erit, quia sicut quibusdam morientibus iniquis succedunt alii iniqui, ita morientibus quibusdam justis nascuntur alii. Et sic nunquam in hac vita deerit iniquitas persequens, et justitia pariens.

Clamabo ad Deum altissimum. Quia sperabo in Deo, clamabo ad Deum, ad quem merito clamandum, quia altissimus est, id est, super omnia est. Et tamen miseriae nostrae proximus est, quia sicut est Deus de longe, ita et de prope. Sicut enim alta et superba a longe cognoscit, ita humilia de vicino respicit, quia (0780C)prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Clamabo, inquam, ad Dominum, et ipse benefaciet et mihi et meis. Unde experimento data est mihi fiducia, quia jam benefecit mihi in meis. Si enim meis antequam eum cognoscerent benefecit, mittendo me propitiatorem et consolatorem, qui et morerer propter peccata eorum, et resurgerem propter justificationem eorum, nonne exaudiet me clamantem, id est, irremisse bene agentem? Utique exaudiet.

Misit de coelo. Benefecit, inquam, meis in me, et ut per me benefaceret, misit divinam potentiam suam de coelo, et liberavit me hominem, assumens me de utero et immunem a peccatis faciendo, et assumens me de sepulcro resuscitando me, per quod dedit jam dispositione, et daturus est in re, conculcantes me, id est, Judaeos, tribulantes me in opprobrium. Magnum enim opprobrium est, quod in civitate illa in qua magis saevierunt, et superbierunt, omne jus amiserunt, et inde eradicati, et ubique dispersi contemptibiles (0780D)omnibus sunt facti. Hoc etiam ad opprobrium pertinet, quod capsarii, id est, librarii nostri facti sunt, quia portant nobis libros suos, sicut solent servi post dominos. Ipsi enim deficiunt portantes, Christiani proficiunt legentes. Et similes caeco qui lucidissimum speculum portaret, in quo imago sua aliis, et non sibi, eluceret: quia ipsi portant libros, in quibus vultus eorum, scilicet, quid eis promissum fuisset, nobis elucet, eis vero non apparet. Maximum autem est opprobrium, quod illum quem se prorsus putaverunt delevisse, audiunt ubique exaltatum esse.

Misit Deus misericordiam suam. Misit, inquam, Deus Pater Verbum suum ut me liberaret; misit etiam ad alios liberandum me misericordiam suam, id est, me miseriis aliorum compatientem, et misericordiam exhibentem, et me veritatem suam, id est, vera docentem. Vel potest dici ad similitudinem hoc legationis ita: Misit Deus Pater Verbum et me hominem (0781A)assumpsit. Misit quoque misericordiam suam, quia misericorditer mecum egit, et veritatem suam, quia vere promisit. Misericorditer enim implevit, quod veraciter promisit, et eripuit animam meam. Dixit superius liberavit me. Ex hoc modo quasi diceret: Liberavit me, quia eripuit animam meam, resuscitando me de medio catulorum leonum, id est, de medio Judaici populi, a leonibus, id est, principibus ad interficiendum me seducti. Per catulos enim minores, per leones vero majores intelliguntur, quia in mortem ejus omnes conspiraverunt. Majores quippe eum interfecerunt, minores autem consenserunt. Et quid opus fuit ereptione? Ideo, scilicet, quia dormivi, id est, mortem subii quae mors potius dicenda est dormitio quam mors, quia tam facile ab ea, velut a somno surrexi, ego, dico, conturbatus. Repugnare videtur quod et dormiet et conturbatus esset, quia qui conturbatur, aut somno excitatur, aut ne in somnum vergat prohibetur. Sed hoc dicit quantum ad illos qui per mortem, quam jucundissimam habuit, conturbatum (0781B)eum putaverunt.

Filii hominum. Quasi dicat: Qui te conturbaverunt? R. Filii hominum conturbaverunt me. Hoc ideo determinat, ut ostendat illos non esse excusabiles, qui se excusabiles putaverunt dicentes Pilato: Nobis non licet interficere quemquam. Tale enim est, quasi diceret eis propheta: Si non licet interficere, nec licet ad interficiendum tradere. Et quasi dicat: Quomodo te conturbaverunt, qui nullum in te gladium strinxerunt? dicit: Linguam eorum gladium accipe, quia dentes, id est, mordacia verba eorum fuerunt arma, quantum ad consilium, quod invenerunt occulte. Et sagittae, quantum ad volantia verba, in accusationem. Et fuerunt gladius, quantum ad sententiam de morte cum dixerunt: Crucifige, crucifige eum.

Exaltare super coelos. Illi quidem putaverunt me conturbare, tu autem, Domine Verbum, in cruce homo, Deus in coelo, exaltare me homine exaltato; (0781C)super coelos, non solum super materiales, sed super omnes ordines angelicos. Et gloria tua, id est, gloriosus tuus, scilicet ego glorificatus a te per immortalitatem et per incorruptionem, exaltetur, non super Judaeam solum, sed super omnem terram. Quod et factum est, cum per apostolos in omnem orbem praedicatus est.

Laqueum paraverunt pedibus meis. Necesse est ut me exaltes, quia sunt qui deprimunt me. Namque filii hominum paraverunt laqueum, id est, impedimentum pedibus meis. Et accipe pedes minas vel promissiones, quibus doctrina veritatis procedit, vel sanctos apostolos, quibus ipse processit ad notitiam gentium. Et non solum laqueum paraverunt mihi, sed et animam meam et meorum incurvaverunt, id est, incurvare et deprimere voluerunt. Suam quidem, quando dixerunt: Daemonium habes, et: Non est hic homo a Deo, et similia; suorum vero, quando eos sibi conformare voluerunt.

(0781D)Foderunt ante faciem meam. Hoc, inquam, modo paraverunt mihi laqueum, quia foderunt foveam, id est, paraverunt deceptionem et mortem mihi, quasi nescienti reputationem eorum; sed tamen ante faciem meam fuit, id est, manifestum mihi cor eorum cognoscenti fuit. Vel per foveam possumus accipere manifestam damnationis sententiam, quia in tantum eum neglexerunt, quod ante faciem ejus, id est, in praesentia, damnare eum non dubitaverunt, dicentes: Reus est mortis. Et inciderunt in foveam, quia quisquis alii damnationem parat, prius se ipsum damnat. Prius enim in se peccat, quam in alterum. Et semper felicior est tristitia patientis, quam iniqua laetitia inferentis. Item: Omnis sententia inique data damnat auctorem suum, quod attinet ad posteriorem de fovea sententiam.

Paratum cor meum Deus, paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino. Ipsi, inquam, paraverunt foveam, ego vero patientiam; ipsi ad deprimendum, (0782A)ego vero ad patiendum. Quia paratum est cor meum in me, et paratum cor meum est in meis, et ideo, o Deus Pater, cantabo tibi in me et in meis corde et ore, et psalmum dicam opere. Et ut psallam et cantem, quasi dicat: Morere ignominia mea, id est, caro mea, in hoc quod mortalis, quod passibilis; et exsurge ut gloria mea, id est, in immortalitate et impassibilitate glorificata. Exsurge, dico, caro mea, ens psalterium et cithara. Res una est, et continet duo musica instrumenta, quia in una carne Christi sunt nobis exhibita duo diversa factorum genera, designata per duo diversa musica instrumenta. Psalterium namque quod a superiori sonat, significat miracula divinitus nobis exhibita; cithara vero, quod ab inferiori sonat, tribulationes et infirmitates nostras in corpore Christi exhibitas significat. Psalterium sonat, caeci vident, claudi ambulant, et similia; cithara vero sonat, famem patitur, dormit et tristatur, et similia. Dico exsurge. Et revera ita erit, quia ego exsurgam. Et ideo dicit, ut per hoc comprobet, Verbum (0782B)personaliter sibi conjunctum, Patri coaequale et consubstantiale; quia enim Pater et Verbum unum sunt, et Pater eum resuscitavit, et ipse secundum Verbum se resuscitavit. Diluculo ponit ideo, vel ut notet tempus resurrectionis, quae mane facta est; vel quia sicut diluculum post tenebras fugatas dicitur, ita tunc, fugatis tenebris infidelitatis, lucescere coepit lumen fidei et veritatis.

Confitebor tibi in populis, Domine. Quia exsurgam, ideo, Domine, confitebor tibi in psalmis Judaicis. Et psalmum dicam tibi, laudabo te per opera bona etiam in gentibus. Et merito laudabo te, quia ego non solum dicendus misericors, sed ipsa tua misericordia. Qui cum potens essem, miser factus, ut remedium conferrem miseriis aliorum. Et qui sum dicendus veritas tua, quia per me mundo omnis veritas est ostensa, sum magnificatus, id est, exaltatus usque ad coelos constituendos, et usque ad nubes constituendas. Et accipe per coelum et per nubes, praedicatores. (0782C)Per coelum vero majores, ut Apostolos; per nubes vero inferiores. Vel aliter. Videtur convenientius ut veritas referretur ad coelos, et misericordia ad nubes, quia coeli sunt angeli, qui quanto altiores, et veritati viciniores, tanto perfectius sine caligine visionis spem veritatis intuentur et laudant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Nubes vero dicuntur praedicatores propter tenebrosam carnem, qua teguntur, licet Dominus per eos intonet minis, et coruscet miraculis. Et quia in eis est miseria, ideo indigent misericordia. Quare ad nubes pertinere videtur misericordia, et ad coelos veritas. Et tamen veritas quidem praepollet in angelis, sed Dominus dedit eam etiam nubibus. Et quia angeli non indigent misericordia, ideo Dominus misericors hominum miserias miseratus, dedit eis misericordiam, et per clarificationem resurrectionis, et incorruptionis angelis eos coaequavit. Et ideo dictum est recte: Quoniam misericordia Dei magnificata est usque ad coelos constituendos, (0782D)quia per misericordiam homines facti sunt coeli, id est, angeli, et veritas usque ad nubes constituendas, quia praedicatoribus veritatis cognitio suo modo data est.

Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Ut populi et gentes confiteantur. Vel ut misericordia et veritas magnificentur, ideo tu, Deus Verbum, homo in cruce, Deus in coelo, exaltare me quidem exaltato super omnes coelos, et reliqua. Repetitio est non ex necessitate narrantis, sed affectione orantis.

IN PSALMUM LVII. In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione. ARGUMENTUM. Crescente in dies fama, et victoria Machabaeorum, quidam se illis inimici fraudulenti admiscebant, a quibus et Jonathas Simonque cum filiis sunt interempti. (0783A)Hos ergo psalmus iste redarguit. Aliter propheta de senioribus Judaeorum dicit.

EXPLANATIO. Nomen finis et David in tituli inscriptione Christum in cruce designat, commoneturque Pilatus ne disperdat scriptum titulum, qui regem Dominum declarabat. In prima narratione Dominus Judaeorum exprobrat nequitiam. In secunda retributiones eorum aptissimis comparationibus declarat. In tertia qualis fiat correptio justorum de peccatorum ultione memoratur.

COMMENTARIUS. Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate, filii hominum.

Titulus est talis: In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione. Haec referuntur verba in finem proposita, ne tu quilibet disperdas David, id est, ne dissipes, quantum in te est, regnum David subtrahendo (0783B)te regimini ejus, tu, dico, offensus tituli inscriptione. Per titulum enim David, id est, Christus obtinuit sibi regnum in Judaeis, id est, in confitentibus. Vere autem confitentes sunt, qui vera dicunt et faciunt. Qui ergo aliter facit quam loquitur, ille, quantum in se est, corrumpit titulum, quia regnum David, quem non vult imitari, a se repellit. Quisquis enim manere in Christo se dicit, ambulare debet, sicut et ipse ambulavit, id est, debet eum imitari. Potest autem in hoc psalmo esse vox capitis vel Ecclesiae, aut quod commodius est, prophetae. Propheta inter maledicentium et adulantium peccata vel pericula vivens, nec timens convitiatorem, nec amans adulatorem; audiens vocem omnium, attendens labia omnium, attendens labia et dissona corda, quia aliud perstrepit in labiis, aliud in praecordiis celatur. Hortatur eos ne loquantur falsam justitiam, sed veram justitiam, et ipsam uti est loquenda, id est, ut quod dicunt ore probent et opere. Et dicit ita: Si loquimini, id est, si vultis loqui justitiam vere, et uti vera (0783C)justitia loquenda est, vos, dico, qui filii hominum estis, id est, qui rationem habetis, ideo quod bonum est, velle debetis, judicate recte, id est, quod judicandum est judicate, id est, placeat vobis non tantum justitia labiorum, sed etiam factorum, quia si aliter agis quam loqueris, justitiam quidem loqueris, sed justitiam non judicas. Nullus enim adeo perversus et devius, cui non sit facile loqui de justitia, quia veritas naturaliter hoc hominibus inseruit: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris. Nec permissus est hoc aliquis ignorare etiam ante legem datam, ut esset unde judicarentur et ex quibus lex non esset data. Sed ne homines aliquid sibi deesse conquererentur, scriptum est et in tabulis quod noluerunt legere in cordibus suis, ut per forinsecus objecta, cogerentur ire ad interiora sua, dicente Scriptura: Redite, praevaricatores, ad cor. Quis enim te docuit, ut nolles aliquem ad uxorem tuam accedere, aut aliquid vi vel furto tibi rapere, nonne cor tuum? Si ergo non solus vivis inter (0783D)homines, sed potius est in humano genere, qui tecum natus est, quidquid mali tibi non vis fieri, nolis facere alteri, et quidquid boni tibi vis fieri, velis impendere alteri. Sciendum est, quod aliquis justitiam vere loqui potest, et non uti debet, ut aliquis interrogatus, an fides, an pecunia dignior est, et quod justum est respondere potest et vere, si fidem praefert, et tantum non hoc faciet ut decet, quia si locutus sit cito, fidem pecuniae postponet. Et ideo non est superfluum utique sic expositum. Potest et esse illativum, quasi propheta sic illis quos admonet diceret: Video quod omnibus vobis facile loqui de justitia est ergo si vultis eam loqui vere, recte judicate.

Etenim in corde. Ideo dico recte judicate; quia vos aliter facitis. Etenim operamini iniquitates in corde, id est, vultis omne malum, et si non perficitis, non ideo remanet quia non vultis, sed quia jam non potestis. In hoc loco dicit beatus Augustinus: « Quidquid vis et non potes, pro facto Deus habet. Qui viderit (0784A)mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. » Operamini, inquam, iniquitates in corde. Et utrum tantum in corde, et non in frequenti actu esset, sed manus famulantur cordi suo, et sequuntur cor suum. Cogitatur enim malum, et fit malum; aut si non fit, non ideo remanet quia nolumus, sed quia non possumus. Et hoc est quod dicit: Manus vestrae concinnant, id est, contexunt peccata, superaddendo injustitias, id est, mala opera, quia sicut in concinnis fit, ubi simili simile supponitur. De talibus per Isaiam dicitur: Vae his qui trahunt peccatum suum sicut longam restim. Et quod tales concinnant iniquitates, inde non auctor, sed ipsi sunt accusabiles, quia ipsi vel prorsus contemnunt in utero matris Ecclesiae regenerari, aut si ibi concipiuntur, non ortum exspectant, sed abortiuntur. Uterus Ecclesiae sunt praecepta veritatis, vulva vero ejus perfecta horum est informatio. Et puer aliquis nascitur in matris visceribus, et de visceribus. In visceribus (0784B)quidem, cum concipitur; de visceribus vero, cum per vulvam generatur. Sic aliquis concipitur in utero Ecclesiae, cum incipit strui a veritate; si autem perfecte informetur, quasi per vulvam generatur. Si vero cum adhuc lacte egeat, per superbiam velit esse magister, per abortum inde exit, quod faciunt haeretici. Sunt autem multi qui nec ibi velint concipi. Et hoc est quod dicit: Peccatores, id est, legis tam scriptae, quam naturalis, trangressores, alienati sunt a vulva, id est, a regeneratione perfecta. Alii autem, quia nunquam esse accesserunt, alii vero et si accesserunt, ideo tamen a perfectione alienati sunt, quia ab utero avulsi erraverunt, id est, qui antequam perfecte informarentur in utero, latera matris Ecclesiae graviter errore suo concutientes, tanquam abortivi exierunt.

Et ideo locuti sunt falsa, id est, placent eis falsa; vera autem nec audire volunt, quia illis furor est, id est, ira contra praedicatores veritatis, secundum similitudinem serpentis; serpentis dico, sicut hujus serpentis (0784C)aspidis, quae non exaudiet vocem incantantium, et non exaudiet vocem venefici incantantis. Sapienter solent Marsi aspides incantando de tenebrosis antris elicere, de veneno illarum norunt facere quoddam antidotum; sed quia scit serpens illa naturaliter se ad mortem provocari, unam aurem terrae adjungit, atque cum cauda aliam obtrudit, et sic incantatorem plerumque non audit. Praedicatores sunt incantatores, qui ad hoc incantant, id est, praedicant, ut hominem de tenebris erroris aut infelicitatis eliciant. Et sapienter incantant, quia monent eos ut de terrenis ad coelestia tendant. Per aspidem vero designantur illi, qui delectatione praesentium, quae per aurem terrae applicatam intelliguntur, et recordatione praeteritarum delectationum, quae per caudam notantur, ita cor suum obdurant, ut praeconia veritatis non audiant, et in infidelitatis vel erroris sui tenebris permaneant. Per veneficum quoque praedicatores designantur, quia sicut venenum vi per venas currit, ita (0784D)sermo eorum ad interiora vi sua irrumpit.

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Ipsi quidem loquuntur falsa, Deus autem conteret dentes, id est, mordacia verba eorum, in ore ipsorum, id est, per propriam sententiam ipsorum eorumdem. Unde dictum: Comprehendam sapientes in astutia sua; quod tunc fuit factum, quando quidam causa reprehendendi quaesierunt a Domino, an liceret censum dare Caesari, an non. Si enim diceret quod liceret, vocarent eum immisericordem, qui plebem suam tributariam faceret; si vero negaret, dicerent quia liceret, quia reus majestatis esset. Sed in astutia eorum Dominus eos comprehendit, quia per eorum sententiam confutavit eos dicens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Sic et muliere comprehensa in adulterio, et pluribus locis aliis fecit. Hic vero ita accipiendum hoc est: Conteret dentes eorum in ore ipsorum, id est, per sua verba propria faciet eos recognoscere contradictiones eorum falsas esse, (0785A)Quod ad minores referendum est; quod vero sequitur ad majores, scilicet, quia molas leonum, id est, manifestas contradictiones principum confringet, id est, inefficaces faciet Dominus. Molae enim majores dentes sunt, et ideo per molas gravior contradictio principum, quae factis etiam sic intelligitur.

Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens, intendit arcum suum donec infirmentur.

Hoc, inquam, modo molas leonum confringet Dominus, quia leones illi in rugitu devenient ad nihilum, id est, deficient, et hoc ita velociter tanquam aqua decurrens devenit ad nihilum. Est quaedam aqua decurrens, torrens scilicet, quae pluvialibus aquis crescere solet, sed brevi viatores impedit, quia cito deficit; sic et istorum saevitia praecones veritatis, qui sunt viatores ad patriam tendentes remoratur, parum tamen, quia cito evacuatur. Devenient, inquam, ad nihilum, et hoc ideo, quia Dominus intendit eis arcum suum, id est, minas suas de futura (0785B)damnatione per Scripturas et per praecones suos; nec cessabit intendere, donec ipsi in se infirmentur, id est, recognoscant infirmitatem suam, et confiteantur eam. Sicut ille vere infirmatus est, qui prostratus in via dixit: Domine, quid me vis facere? nunc enim infirmum se cognoscebat, qui se sanum prius putabat.

Sicut cera quae fluit, auferentur. Id est, infirmati quippe salvabuntur; qui vero nunc sic informabuntur, damnabuntur, quia auferentur sicut cera, id est, comparabiles facti cerae, quae adhibita igni fluit. Quia ignis, videlicet, vitiorum vel incentivorum, et totius pravae concupiscentiae devastat eos interius. Unde nihil aliud est tota vita eorum, quam quaedam defluxio a Creatore suo. Sciendum quod ignem gehennae, qui duplex est, quia alius est inferorum, qui nunc est, alius vero est futurus, in quem scilicet, tandem mittentur diabolus et ministri ejus. Praecedit quidam ignis occultus: ignis scilicet incentivorum, qui per traducem peccati nobiscum nascitur. Naturaliter (0785C)enim in nobis est titillatio. Hunc ignem si quis intraverit, et futura vitabit. Facile autem vitatur, si semper a nobis caveatur, quia facile est ipsum superari, si velimus colluctari. Si quis autem homo hostem negligat, et crescere sinat, postquam praevaluerit, intellectum ejus obscurabit. Et sic solem non videbit illum de quo dictum est: Erravimus a via veritatis, et sol non ortus est nobis. Et hoc est quod dicit: Ideo dico quia sicut cera auferentur, quia sicut ignis supra dictus supercecidit, id est, ita in eos cecidit, quod superior fuit. Et illo igne intellectum eorum obscurante, non viderunt solem, id est, non cognoverunt solem, scilicet, justitiae. Et hanc caecitatem prius passi sunt, quam spinae vestrae intelligerent rhamnum, pro, prius quam rhamnus vestras intelligat spinas, hoc est: Taliter etiam hic occulte puniuntur, antequam ad manifesta tormenta miserarum delectationum et voluptatum perducantur. Rhamnus herba est quae cum primo satis sit mollis (0785D)et delectabilis, deinde in asperrimas spinas indurescit. Per hanc vel caro significatur, quae nunc in peccatis delectat, vel ipsa peccata, quae modo quidem sunt dulcia et jucunda, tandem vero producunt asperrimas spinas, id est, producunt in aeterna tormenta. Sic enim intelligendum est quod ait: Priusquam rhamnus intelligat spinas vestras. Non quod rhamnus spinas sic intelligat, sed quia causa erit cur homines eas intelligant. Habet alia translatio competentius hanc litteram, ita, scilicet: Priusquam rhamnus producat spinas.

Sicut viventes. Supercecidit, inquam, ignis, et ille, inquam, ignis absorbet eos in praesenti; eos dico non vere viventes, sed sicut viventes, quia interius mortui sunt.

Et absorbet eos sicut in ira. Quod ideo dicit, quia haec ira, id est, vindicta Dei de illis est quasi similitudo illius gravis irae, quam patientur in futuro igne gehennae; vel quia Deus licet cum tales punit, patientibus (0786A)iratus videatur, non tamen ira cadit super eum, quia de eo dictum est: tu, Domine, Sabaoth, omnia cum tranquillitate judicas.

Laetabitur justus. Quasi dicat: Quod tales sicut cera auferentur, et ab igne absorbentur, permittit Deus suis non inutiliter hoc fieri, quia cum justus viderit, id est, intellexerit vindictam de talibus sumi, laetabitur non de illorum damnatione, sed de sua liberatione. Et merito laetabitur, quia lavabit manus suas, id est, mundabit opera sua; in sanguine peccatoris, id est, in consideratione damnationis peccatoris. Dicit enim Salomon, quia, flagellato stulto, sapiens astutior erit. Et tunc homo, id est, vere ratione utens, dicit: Utique, id est, revera si non solum reservantur aeterna praemia justis in futuro, sed etiam in praesenti fructus est justo, scilicet, ut justus justior fiat tunc. Utique, id est, revera injusti non solum damnabuntur in futuro, sed etiam Deus est dijudicans eos, id est, damnans eos, scilicet, ut injustus (0786B)injustior fiat in terra, id est, in praesenti habitatione.

IN PSALMUM LVIII. In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, quando misit Saul et custodivit domum ejus, ut eum interficeret. ARGUMENTUM. Hic etiam psalmus in personam Machabaeorum formatur. Item Arnobius: « Quando domus corporis tui a principe hujus mundi custodiri praecipitur, ut capiaris et interficiaris gladio cujuscunque peccati, ex totis viribus exclama: Eripe me de inimicis meis Deus meus. »

EXPLANATIO. Principium tituli saepius expositum est, ubi passio Christi et regnum ejus inviolabile describitur. Quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret: quando miserunt principes sacerdotum, et custodierunt (0786C)monumentum Christi, ut eum quasi in morte servarent, resurgendi janua praeclusa. Primo ingressu psalmi orat Dominus ne ei inimici nocere praevaleant; secundo prosequitur quemadmodum in fine saeculi convertendi sint Judaei, et pro eis oratio mirabili pietate depromitur; tertio quae facturi sint post conversionem, et se in sanctis suis gaudere testatur; quae partes diapsalmatis termino dividuntur.

COMMENTARIUS. Eripe me de inimicis meis, Deus meus. Titulus est talis: In finem ne corrumpas David, in tituli inscriptione, cum misit Saul et custodivit domum ejus, ut interficeret eum. Psalmus iste habet titulum de titulo, sicut et duo superiores, quia intitulatur: Ne corrumpas David in tituli inscriptione. Est quidam titulus in dominica passione scriptus, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum: Hebraice, Graece et Latine. Hunc Judaei legentes indignati sunt, et Pilato dixerunt: Noli scribere quia Rex est, sed scribe eum dixisse, non esse. (0786D)Titulus enim (quasi dicat) confirmat ipsum Regem nostrum, et nos regnum ejus esse. Et hoc modo titulum, quantum in se fuit, corruperunt, et Regi contradixerunt. Sed nunquid, quia contradixerunt, dominationem ejus evertere potuerunt? Non utique, quia titulus vere corruptus non est. Ipsum namque occidendo potius Regem fecerunt gentium quem occiderunt, quia resurrexit, et gentibus praedicatus est, et sic factus est Rex non solum Judaeorum, imo et gentium. Quod autem additum est: Cum misit Saul, et custodivit domum ejus, ut interficeret eum, accipi potest et in David historiali et in spirituali, quia et historialiter Saul misit ad domum David ut interficeret eum. Et regnum Judaeorum, quod per Saulem significatur, mortuo Christo, et posito in sepulcro, quod sepulcrum, quasi domus ejus fuit, ad custodiendum ipsum misit, cum diceret Pilato: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum, ne discipuli (0787A)eum furentur, et dicant plebi: Surrexit a mortuis. Miserunt itaque ut interficerent eum, non quantum ad caput (quod jam mortuum in illa parte, qua poterat), sed quantum ad corpus ejus, quod est Ecclesia, scilicet, ut non resuscitaretur, et in eum non crederetur, et ut mendacium dormientium custodum praevaleret, et mundus post eum non abiret. Sed sicut Saul efficere non potuit, ut David interficeretur, ita nec regnum mendacium Judaeorum potuit hoc efficere, ut mendacium dormientium custodum praevaleret testimonio vigilantium apostolorum. Poterat enim custodibus illis dici: Si dormivistis, nescivistis; si autem vigilastis, quare furtum non prohibuistis? Est autem vox capitis a custodibus illis per resurrectionem liberari orantis, et nos ut liberemur suo exemplo orare docentis. Et dicit ita: Deus Pater, Deus omnium per naturam, meus autem et meorum per gratiam, eripe me et meos de inimicis meis visibilibus et invisibilibus. Inimici Christi diabolus (0787B)et angeli ejus, et ministri ejus fuerunt, et adhuc sunt corporis ejus; quod subsequenter notatur, cum dicit: Et libera me ab insurgentibus in me, et in meos maxime. Semper enim praedicti hostes insurgunt in nos, et illudere quaerunt infirmitati nostrae suggestionibus, tentationibus et variis illusionibus; sed si vox nostra vigilet, et ad Deum clamet, sine dubio liberabimur. Eripe, dico, Deus Pater, me et meos, de operantibus iniquitatem, id est, vel de Judaeis operantibus iniquitatem specialem, id est, medici mortem; vel de omnibus quamlibet iniquitatem operantibus eripe meos, ne eis conformentur, et salva me et meos de viris sanguinum. Viri sanguinum fuerunt, qui sanguinem innocentem fuderunt, et qui clamaverunt, Crucifige, crucifige eum, cum Pilatus alienigena, lotis manibus, dimittere eum vellet; et qui sanguinem damnationis posteris suis propinaverunt, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros, et qui etiam in corpus ejus saevierunt. Stephanum enim lapidaverunt, et plures (0787C)alios occiderunt. Tales viri sanguinum etiam in gentibus accipi possunt, quia et gentiles Christi persecutores secundum corpus sunt. Sed Christus ab omnibus eripitur, et a praesentibus, et a praeteritis, et a futuris. Primus quidem a praeteritis, futurus a futuris, praesens a praesentibus.

Quia ecce ceperunt animam meam. Ideo rogo, Deus Pater, ut eripias me, quia inimici ceperunt animam meam, reputatione sua, dicentes: Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat; vel ceperunt animam meam simpliciter, id est, me interfecerunt. Et ceperunt animam meam, dum meos conformare sibi putaverunt. Ecce (quasi dicat) putaverunt quod ceperunt, et ipsi fortes irruerunt in me et in meos, tanquam debiles et infirmos. Fortes isti possunt accipi diabolus et angeli ejus, de quo dictum est: Dum fortis custodit atrium suum, et reliqua. Fortes etiam sunt de terrena felicitate tumentes, ut (0787D)quidam de robore suo, quidam de gloria, quidam de divitiis, de quibus dictum est: Qui speravit in me, d. s., et reliqua. Est adhuc aliud genus male fortium maxime cavendum, eorum, scilicet, qui justitiam suam statuere voluerunt, et justitiae Dei subditi esse nolunt. Tales fortes non venit vocare Dominus, qui dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Et item: Non est sanis opus medico, sed male habentibus. Hi fortes apostolis insultabant, dicentes: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Justos se namque, et illos injustos deputabant. Hi quoque cum quidam quos miserant ad comprehendendum eum, dicerent: Nunquam locutus fuit homo sicut hic homo, dixerunt: Nunquid aliquis Scribarum vel Pharisaeorum crediderunt in eum? solus populus iste nesciens legem. Quasi dicat, in eum non nisi stulti credunt, nos vero sapientes sumus, et in ipsum non credemus. Et hi fortes irruerunt in lapidem offensionis, quia visus (0788A)est eis Agnus haedus, et quia Agnum ut haedum occiderunt, ideo ab Agno redimi non meruerunt.

Neque iniquitas mea. Ipsi quidem in me irruerunt, sed tamen nullum peccatum in me invenerunt, quia neque iniquitas mea in actualibus, neque peccatum meum originale. Vel neque iniquitas mea in opere, neque peccatum meum in cogitatione. Est inde causa, nam ego cucurri, quia nulla carnis illecebra me tenuit, ens sine iniquitate. Ipse enim particeps factus est nostrae infirmitatis, non nostrae iniquitatis, ut ex eo quidem quod nobiscum communicaret iniquitatem meam deleret. Et ad hoc cucurri, ut distortos in malum dirigerem ad bonum, et direxi verbo et exemplo, quantum in me fuit. Ipsi vero me currentem sequi non potuerunt, quia vestigia mea non cognoverunt.

Exsurge in occursum meum, et vide; et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel. Quasi diceret: Quia cucurri, ideo Domine Pater, exsurge mihi in occursum, id est, veni mihi in auxilium, ut me currentem sequatur; (0788B)et vide, id est, fac eos videre cursum meum, id est, fac eos intelligere, quidquid dico vel facio esse justum. Nec sit eis curvum apud me, quod est rectum, aut distortum, quod ad regulam veritatis est directum. Vel aliter superius dictum est: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Summus coeli Pater est, quia superior in spiritualibus omnibus est, in hoc, scilicet, quia lux est per se, Filius vero lumen de lumine Patre. Spiritus autem sanctus est lumen procedens de luminibus; huic summo Christus, qui hic loquitur, erat aequalis secundum Verbum, quod non videbatur propter carnis infirmitatem, et passionis tribulationem. Et ideo dicit, Domine Pater, qui videbaris jacere in passione et in infirmitate mea, exsurge in occursum meum, id est, in aequalitatem meam, id est, fac manifestum per gloriam resurrectionis et ascensionis, quod sim tibi aequalis; et vide, id est, fac videre homines, quod secundum hominem potui teneri, flagellari et occidi, non solum hominem esse, sed et (0788C)Deum et hominem. Et tu, Domine Pater, etiam virtutum, id est, supercoelestium exercituum nunc reputatus Deus Israel, id est, unius gentis tantum Deus, quia aliae omnes idola adorant, intende, id est, intentum te fac ad visitandum per gratiam tuam non solum Judaeos, sed omnes gentes, ut impleatur quod per prophetam dictum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Alius item propheta dicit: Extende palos tuos in dexteram et sinistram, et tabernacula tua. Sequitur: Non miserearis omnibus. Visites, inquam, omnes gentes. Non autem de omnibus Judaeis sive omnibus gentibus his qui operantur iniquitatem, et in hoc perseverant. Quem plane haec sententia non terreat? Quis, conscientiam suam considerans, non hanc contremiscat? Si enim iniquitas omnis est peccatum, cum nullus nostrum sit sine peccato, si nullius operantis iniquitatem miserebitur, nullius nostrum miserebitur. (0788D)Sed non frustra hoc dictum est. Nulla enim iniquitas magna vel parva manebit impunita. Aut enim punietur ab homine poenitente, aut a Deo judicante. Si autem non vis ut ipse puniat, praeveni faciem ejus in psalmis et in confessione, id est, confitendo et bene operando, ut ait psalmista: Praeoccupemus faciem ejus, etc. Et ita inveniet te operantem iniquitatem, et miserebitur tui ita. Quia quantum ad hoc quod concipiunt, pauci convertentur. Vel aliter: Est quaedam iniquitas egregia, quam qui operantur, eorum non miserebitur, scilicet, quando homines ita defendunt peccatum suum, ut illud quivis etiam devius et perversus judicat nefandum. Vel, ut adulterium summo bono, id est, Deo, imputant; et quidquid boni habent, sibi adscribunt; quidquid vero mali habent, Deo attribuunt, dicentes: Nisi vellet nos Deus tales, non essemus. Accusant etiam fatum, stellas, et similia, venientes per dispendium ad Deum accusandum, cum per compendium venire possent (0789A)ad Deum placandum. Excusatur quippe peccator, et culpatur Creator.

Convertentur ad vesperam. Istud tam de Judaeis quam de gentibus potest intelligi. Nunc autem primum prosequamur de Judaeis, deinde ordine de gentibus: pertinet praedicta egregia iniquitas praecipue ad Judaeos, adhuc defendentes se de morte medici. Continuabitur autem sic: Dico ne miserearis Judaeis iniquitatem defendentibus, et in ea perseverantibus. Quorumdam autem qui nec perseverant, nec se defendunt, miserearis, ut convertantur. Et ita erit, quia convertentur ad vesperam, id est, serotina conversione. Debuissent enim in mane conversi fuisse, id est, medico praesente; sed quia conversi non sunt, quia medicum necessarium sibi non putaverunt, quem crucifixerunt, convertentur ad vesperam, post ejus resurrectionem et ascensionem, quod ita factum est.

Postquam enim viros idiotas, id est, apostolos (0789B)viderunt tanta miracula facientes, tam mira loquentes, post Spiritus sancti missionem, tunc quidam ex crucifixoribus Christi peccatum suum cognoscentes, venerunt ad apostolos dicentes: Quid faciemus, viri fratres? Et respondens Petrus dixit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi. Quasi dicat eis: Sanguinem quem effudistis saevientes, bibite confidentes. Et de his primitus conversis hoc accipiendum est. Convertantur, inquam, et conversi patientur famem, id est, avidi erunt verbi Dei et gratiae, entes ut canes, id est, cognoscentes se medico egere sicut canes, id est, gentiles immundi et idololatrae, quia cognoscent se, nec per suam justitiam nec per legem justificatos esse, quia illum qui lux est legis et prophetarum, scilicet, Christum, non intellexerunt in lege. Et hi tales conversi, ut et ipsi alios convertant, circuibunt civitatem, id est, fidelium correctionem, vel etiam totius humani generis multitudinem, quae civitas dicitur propter circumstantiam Judaeorum, qui ubique (0789C)dispersi sunt. Et ecce (quasi dicat) ad quid circuibunt? Scilicet, ad hoc, quia loquentur, id est praedicabunt in ore suo, in ore avido, id est, ita constanter et impudenter, sicut convenit illis quorum os verbi Dei famelicum est. Et in labiis eorum erit gladius, de quo dictum est: Et gladius spiritus, quod est verbum Domini. Eorum dico dicentium ita, quia, quantum ad hoc quod cupiunt, pauci convertentur. Domine, frustra laboramus, quoniam non est qui credat auditui nostro. Nam quis nos audivit, aure scilicet, audiendi? Nullus (quasi dicant) nos audivit.

Et tu, Domine, deridebis eos. Quasi dicat: Ipsi quidem dicent sic, quasi impossibile reputantes, quod possint aliqui converti; et tamen tu, Domine deridebis eos, id est, derisione dignos facias eos, quia facile perficies quod impossibile illi reputabant. Namque deduces omnes gentes, id est, aliquos de omnibus gentibus ad nihilum, in hoc quod erant gentes, id est, gentiliter viventes. Verte enim impios, (0789D)et non erunt. Et hoc (quasi dicat) facies per fortitudinem meam, id est, meorum, id est, per hoc, quia constantes facies meos in praedicationem; quorum fortitudo, quia in eis sum, est mea. Fortitudinem dico, quam ipsi mihi conservabunt, quia non referent eam ad se sicut fortes male supradicti fecerunt, sed referent eam ad te, tibi eam ascribentes, quia quidquid boni habent, sive in corpore, sive in anima, a te habent. Nam et si anima intelligat et discernat, non tamen a se habet, sed est quaedam regio immutabilis veritatis, ad quam cum accedit, corroboratur, et illuminatur; cum vero ab ea recedit, obscuratur et obtenebratur et infirmatur. Sequitur:

Quia Deus susceptor meus es. Merito ad te referam fortitudinem meam, quia tu Deus susceptor meus es, et meorum, id est, suscepisti me hominem per Verbum tuum de massa perdendorum, et meos etiam suscepisti de medio malorum. Scio enim unde eram, et unde me susceperis, et quanta mihi dimiseris, et (0790A)ideo merito es Deus meus et meorum, id est, merito gratis te amo, gratis te colo et laudo. Et convertit se ad nos, ut et nos ipsum Deum nostrum faciamus. Quasi dicat: Ideo dico quod sis Deus meus, quia misericordia ejus praeveniet jam et semper praeveniet meos. Nihil enim attulimus ego et mei propter quod nostri misereretur, et nos justificaret, sed sola misericordia ejus sicut praevenit me ut essem, ita etiam praeveniet me ut bonus sim.

Deus ostendit mihi. Ideo etiam dico Deus meus, quia Deus mihi facto in me et in meis, super inimicos meos, id est, collecto illis rejectis, electo illis repulsis, ostendit, id est, ostensionem fecit, scilicet, ut cognoscerem divitias gratiae ejus, per vasa irae in vasis misericordiae. Quasi dicat: Conferat vas irae vasis misericordiae, collectus rejectis, electus reprobatis, et cognoscat divitias gratiae ejus, quas offendit per vasa irae in vasis misericordiae. Ex persecutione enim malorum cognoscitur perfectio bonorum. Inimicos (0790B)in hac sententia Judaeos accipit; et quamvis (dicit) inimicos eos dixerim, tamen, Domine, ne occidas, id est, ne occidi permittas eos corporaliter, ita scilicet ut transeant in ritus gentium. Quamvis enim a Tito et Vespasiano dispersi sint, non tamen amiserunt ritum suum, quia adhuc circumciduntur, et agnum immolant, et multa similia faciunt. Ideo dico ne occidas eos corporaliter, ne illi populi, id est, Judaei prius unus populus, modo per dispositionem populi diversi, quando (pro aliquando) obliviscantur mei, id est, legis meae; sed semper servent eam memoria, etsi non in vita. Et sunt (quasi dicat) capsarii meorum, ut apud ipsos habeant, unde alios inimicos suos convincant. Vel aliter: Ne occidas eos corporaliter, ne quando illi qui sunt oleaster insertus, obliviscantur populi illius prius mei, id est, semper attendant, quia naturales rami fracti sunt, et sic non altum sapiant, sed timeant, scientes quia si Deus naturalibus ramis non pepercit, nec parcet oleastro.

(0790C)Disperge illos. Ne occidas, inquam, eos, sed fac eis quod merentur, scilicet, disperge illos per omnes gentes in virtute tua, Domine, quia praesumpserunt de sua virtute, et depone eos de gloria loci et gentis. Tu, dico, Domine protector meus, id est, meorum, in hoc, quia persecutoribus illis auferes potentiam. Et quia protector es, ideo, Domine, depone delictum oris eorum, et depone sermonem labiorum ipsorum. Delictum accipe quod dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem; sermones vero labiorum: Reus est mortis, et similia. Quod totum Deus Pater deposuit, id est, falsificavit, cum Christum resuscitavit, et regem non solum Judaeorum, sed et gentium fecit. Sequitur:

Et comprehendantur in superbia sua. Ac si dicat: Dico ut dispergas, et depone eos, et tamen quidam eorum in superbia sua inde in hoc, quod superbe in medicum se erexerunt et ipsum occiderunt, comprehendantur, id est, recognoscant nullum effectum inde (0790D)subsecuturum, nec aliquid sibi relictum praeter peccatum, et sic humilientur, et peccatum suum confiteantur. Et ut comprehendantur de exsecratione, id est, de morte Christi, quem ipsi exsecrabilem et maledictum habuerunt, et comprehendantur, et de mendacio, id est, de hoc quod per mendacium custodum vitam resurgentis destruere voluerunt. Et vere comprehendentur, quia in consummatione, id est, in perfectione annuntiabuntur aliis. Sicut enim superbia prius impedivit, ne consummarentur, ita humilitas non valebit ut perfecte consummentur. Quia ubi superabundavit iniquitas, superabundavit et gratia. Et ideo annuntiabitur consummatio eorum aliis, ne quis desperet de peccato suo, cum istis tantum peccatum sit indultum. Annuntiabitur, inquam, in consummationem, et in consummatione, quod in ira consummationis, id est, quod per iram, id est, per vindictam procedentem ex ira Dei, erit eis consummatio ista, quod attendent dispersionem, (0791A)et caetera quae patiuntur esse ex peccato, et confitebuntur ipsum peccatum. Annuntiabuntur in consummatione, quae consummatio erit de exsecratione et mendacio, id est, quia attendent quantum peccatum fuerit exsecratio praedicta et mendacium, et quanto magis fuisse cognoscunt, tanto gravius poenitent. Et erit etiam haec consummatio in ira, id est, per iram scilicet, quia attendunt futuram iram; et ut eam vitent, consummabuntur; et consummati jam non erunt quod prius non fuerunt. Verte enim impios, et non erunt. Et tunc vere scient, id est, cognoscent quia Deus dominabitur vere Jacob, id est, Judaeorum, sicut et finium terrae, id est, gentilium, id est, intelligent Jacob non posse salvari per suam justitiam, et ideo medicum necessarium esse sibi et gentibus. Et quare addiderit de gentibus, causam reddit, scilicet et gentes convertentur ad vesperam, etc. Nunc ad primum Convertentur redeamur, et de gentibus quae de Judaeis legimus huc usque legamus, (0791B)juxta quod erit haec continuatio: Vere Dominus Pater visitabit gentes, quia gentiles ad vesperam, id est, sero convertentur. Sicut enim Christus principaliter ad illos de domo Israel missus est, sic et apostoli ad illos missi sunt; sed postquam ab illis repulsi sunt, ad gentium conversionem se contulerunt, et ideo dicit: Ad vesperam convertentur. Nam si Judaei statim in prima praedicatione apostolorum ad vesperam conversi sunt, multo magis gentiles qui longe prius conversi sunt, ad vesperam conversi esse possunt dici. Convertantur, inquam, et conversi famem patientur, id est, desiderium alios convertendi, et sibi incorporandi habebunt in tantum, ut avidi canes cibi sunt. Et quia adeo avidi erunt, ideo et ipsi sicut prius conversi de Judaeis, circuibunt civitatem, et loquentur praedicationis verbum in ore suo, id est, avido et famelico, et in labiis eorum erit gladius, id est, verbum Dei, quo quidam interficientur ad fidem, quidam vero ad mortem, credentes quidem ad vitam, non credentes vero ad mortem. (0791C)Et exsequitur tantum de his qui interficiuntur ad mortem, quasi dicat: Vere gladius mortificans fuit in labiis eorum, quoniam quis aure audiendi audivit eos? Nullus, scilicet, quantum ad desiderium eorum. Et, tu, Domine, tandem deridebis eos, id est, derisibiles facies illos, scilicet, quia aure audiendi non audient, quia deduces omnes gentes, id est, gentiliter viventes ad nihilum. Vere enim ad nihilum deducentur, quorum resurrectio non erit ad gloriam, sed ad ignominiam, et qui vero esse carebunt. Et quod ad nihilum deduces omnes gentes, hoc facis per fortitudinem meam et meorum, id est, comparationem meorum; qui fortes, id est, constantes erunt in fide et in virtutibus. Judicabunt enim sancti nationes, non verbis, sed comparatione, ut alibi dictum est. Fortitudinem dico, quam ego in me et in meis custodiam, relatam non ad te, sed ad me. Caetera non mutantur, usque Ne occidas eos. Quod in hac etiam lectione similiter continuatur, ut in superiori, (0791D)sic scilicet: Quamvis sint inimici mei, tu, Domine, ne occidas eos. Et quam occisionem accipiat, determinat, scilicet, ne permittas ut illi populi, gentiles scilicet, quando (pro aliquando) scilicet, cum annuntiabor illis, obliviscantur populi mei, id est, legis meae. Vera enim interfectio animae est, oblivisci Dei sui; et dicit ideo oblivisci, quia naturaliter omnis homo habet cognitionem Dei.

Disperge illos. Quasi dicat: Et ut non obliviscantur mei, ideo, Domine, prius illos praesumentes de sua virtute disperge, in quo dispergendi sunt, scilicet in malo, in virtute tua, et depone eos per humilitatem prius erectos per superbiam, tu, dico, in hoc protector meus, id est, meorum, ne talibus conformentur. Et quia protector es, ideo, Domine, depone delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum, hoc est, fac cessare contradictionem eorum adversus veritatem, et comprehendantur ipsi gentiles in superbia sua, id est, recognoscant se peccasse, quia praesumpserunt (0792A)de facultate ingenii, et de libertate arbitrii. Et comprehendantur de exsecratione, scilicet, quod christianum nomen exsecrabile habuerunt; et de mendacio, scilicet, quod Creatorem creaturae postposuerunt, affirmantes creaturam esse Deum, in quo mentiti sunt. Et vere comprehendentur, quia in consummatione annuntiabuntur. Gentiles etiam, sicut de Judaeis prius praedictum est, ipsi, dico, entes in ira consummationis, id est, in consummatione futuri judicii, per quod consummabuntur, et non erunt quod prius fuerunt. Et tunc scient, id est, intelligent, quod Deus dominabitur etiam Jacob, id est, Judaeorum, tantorum, scilicet, praevaricatorum, quos prorsus repulisse videbantur, sicut et finium terrae, id est, gentilium. Et vere dominabitur Jacob, quia reliquiae ex Jacob salvae fient. Namque convertentur Judaei ad vesperam, scilicet in Antichristi tempore; et conversi patientur famem ut canes, id est, ita avidi erunt convertendi alios, ut canes avidi (0792B)sunt cibi, et ideo circuibunt civitatem. Sciendum quod tribus modis variari potest Convertentur, istud, et primum scilicet: ut primum Convertentur accipiatur de Judaeis, et conversis primum, et in fine convertendis; et istud de gentilibus. Vel illud de Judaeis primo conversis, et istud de fine convertendis. Vel accipiatur de gentibus, et istud de Judaeis in fine convertendis.

Ipsi dispergentur. Ostendit ad quid Judaei in fine convertendi, vel, secundum lectionem priorem, sint gentiles conversi, circuibunt civitatem, dicens: Quia ipsi dispergentur hac et illac ad manducandum, id est, ad alios sibi incorporandum. Si vero non fuerint saturati multitudine credentium, affecti taedio praevaricatorum, et murmurabunt, isti, scilicet, Judaei, in fine, sicut patres eorum prius in deserto murmuraverunt. Vel murmurabunt gentiles, sicut et Judaei primo conversi murmuraverunt.

Ego autem cantabo. Ipsi quidem murmurabunt, ego autem saturabo eos, quia cantabo in eis fortitudinem (0792C)meam, id est, laudabilem in eis faciam constantiam a te datam, quia a Deo constantes erunt, quod omnes videntes laudabunt constantiam eorum, et conformare se eis studebunt, et mane facto, scilicet, in judicio futuro, quando verus sol illucescet, exsultabo, id est, exsultanter annuntiabo eis misericordiam tuam. Praemia enim declarabunt, quantam contulerim eis misericordiam. Vel etiam in praesenti mane facto in eis, qui per ipsos convertentur, exaltabo misericordiam tuam, quia per hoc apparebit, quod misericorditer cum illo egeris.

Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Ideo merito tuam fortitudinem cantabo, et misericordiam tuam exaltabo, quia tu es factus susceptor meus et meorum, ut supra dictum est, et es refugium meum et meorum contra omnem molestiam, in die tribulationis, id est, in praesenti vita, ubi, scilicet, opus est, quia imminent tribulationes et persecutiones, et es adjutor meus in meis (0792D)perficiendo, scilicet, quod faciam. Et ideo tibi psallam bene operando, quia tu es Deus susceptor meus. Et ideo es Deus meus, id est, ideo te facio Deum meum. Et merito, quia tu es misericordia mea, id est, quidquid boni sum, per te sum.

IN PSALMUM LIX. In finem pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptione ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia. ARGUMENTUM. Per occasionem suae victoriae Machabaeorum quoque triumphos praedicit. Aliter vox apostolorum, quando Christus passus est.

EXPLANATIO. In finem in Christum Salvatorem dicit, his qui mutabuntur, illo utique modo quo Apostolus dicit: Fuistis (0793A)aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Qui qualiter ad hunc finem mutari valeant, consequenter exponitur. In tituli inscriptione David in doctrinam. Tituli inscriptione Jesum Christum significat regem. Sic ergo mutentur, ut, deserentes diabolum, Regi Christo colla submittant. In doctrinam, addidit, scilicet, Christianam, quia non sufficit Christum Regem credere, si non ejus et doctrina servetur. Cum succendit Mesopotamiam Syriae et Syriam Sobal. Hae victoriae David triumphum Christi de gentibus insinuant. Quas igne suae charitatis inflammando, regno antiqui hostis, quem Adadezer significat, eripuit, et suae fidei tributarias fecit. Quia enim Syria, quae Hebraice Aran dicitur, et interpretatur sublimis, superbiam gentilitatis insinuat. Duas Syriae gentes succendit, qui gentilium facta pariter et dicta correxit, ut uni vero Regi fidei et operis sui tributa persolverent. Et convertit Joab. et percussit Edom in valle Salinarum duodecim. Vallis Salinarum, quae Hebraice Gemela (0793B)vocatur, infirmam terrenamque sapientiam de ignat, qua et gentilium philosophia, et Judaeorum pertinacia contra Christum armatur; sed utraque, converso Joab, qui interpretatus est Pater, id est, instante diligentius fidei doctore, percutitur. Potest ergo Gemela, quia Idumaeorum regio est, saporem scientiae gentilis indicare. Sed melius de Judaeis in fine saeculi credituris accipitur, vel propter duodecim millia ad numerum triumphum Israel, vel propter nomen Edom, qui Judaeos saepe significat. Unde et sub ejus persona de illis dicitur: « Et major serviet minori. » Populus ergo ille qui de priscis erroribus mutatus ad fidem est, primo capite supplicat ut post afflictionem, quam satisfaciendo passus est, beneficii novitate reparetur. Secundo, interposito diapsalmate, rogat ut post tribulationes quas pertulit deducatur a Domino in munitissimam civitatem, petens auxilium sibi de tribulatione concedi, quod soli Domino probatur esse possibile.

COMMENTARIUS. (0793C)Deus, repulisti et destruxisti nos, iratus es et misertus es nobis.

Titulus est: In finem his qui commutabuntur in tituli inscriptione, ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.

In hoc psalmo, vel in titulo hujus psalmi referuntur quaedam victoriosa David, quae veniens in regnum post mortem Saulis persecutoris sui fecit, inimicos suos debellando, et eos tributarios faciendo. Nam et ante pesecutionem rex erat, quia in domo patris unctus fuerat, sed soli Deo cognitus erat. Postea vero, manifesto regno, et evidenter accepto, has gentes, de quibus titulus ait, debellavit. Sed quemadmodum propheticus Spiritus in titulis psalmorum solet ab expressione gestarum rerum aliquantulum deviare, et aliud quam historia inveniatur addere, ut per hoc doceat figuram magis insistendam esse quam allegoriam, (0793D)ut superius in quodam titulo dictum est, David immutasse vultum suum coram Abimelech, cum historia dicat potius eum immutatum coram Achis rege Geth; ita et in hoc titulo aliquid additur, quo ad aliud moneamur, quia ubi fortia facta David referuntur, nihil succensisse legitur, quod tantum in hoc titulo maxime proponitur. Allegoriam ergo potius hic quam historiam insistamus. Haec verba referuntur in finem, id est, ad Christum per quem omnis labor noster finietur, attributa his quia vox eorum est qui partim commutati sunt, et commutantur, et de die in diem commutabuntur non jam culpanda mutatione, sed laudanda. Duae enim commutationes sunt, altera laudanda, altera culpanda. Commutatio Adae fuit culpanda, quae fuit de vita ad mortem de justitia ad injustitiam, de deliciis paradisi ad laborem exsilii. Haec autem commutatio, de qua hic agitur, est commutatio laudanda, quam et Apostolus commendat dicens: Fuistis aliquando tenebrae, (0794A)nunc autem lux in Domino. Commutantur, inquam, in tituli inscriptionem, id est, per hoc, quia conscribitur eis titulus confirmans et ipsos regnum ejus et ipsum Regem eis, quia jam transierunt de regno diaboli in regnum Christi, de potestate tenebrarum in regnum lucis, et commutantur ipsi David in doctrinam, id est, ut doceantur novam vitam, scilicet, non jam sibi vivere, sed illi qui pro omnibus mortuus est. Quae commutatio facta est, cum ipse David succendit Mesopotamiam Syriae, et caetera. Haec commutatio facta est per ignem et per gladium ab illo David, qui, ut Evangelium testatur, in mundum attulit ignem et gladium. Per ignem quidem non visibilem, sed per charitatis amorem. Hic est ignis ille de quo ipse dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Hoc igne succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Mesopotamia est pars Syriae, et interpretatur elevata vocatio; Syria vero sublimis, per quod significantur vocati de Judaeis, (0794B)qui prius elevati erant a Deo per culturam unius Dei, et per leges et per prophetas; sed quia in his de se praesumebant, sublimes etiam erant. Sobal quoque vana vetustas interpretatur, per quod idololatrae de gentibus designantur, quia nihil magis vanum est in vetustate, quam creaturam Creatori praeponere, et creaturam Creatoris loco adorare; sed tamen quia inter istos quidam maxime de nobilitate ingenii et libertate arbitrii, ut Plato et alii philosophi superbiebant, ideo hi etiam Syria, id est, sublimes erant. Sed Dominus hos utrosque utiliter succendit igne dilectionis Dei et proximi, et sic commutavit. Dicitur autem a quibusdam, quod per Mesopotamiam Syriae intelligantur vocati tam de gentibus quam de Judaeis, et per vocationem elevati, et ita elevati, quod sublimes facti sunt per spem; per Syriam vero Sobal, vanae vetustati maxime dediti, et tantum per vocationem sublimes in spe facti. Sequitur:

Et convertit Joab. Joab interpretatur pater, vel (0794C)inimicus. Et in hac commutatione conversus est ille, de quo dictum est: Vos ex diabolo patre estis. Qui idem antiquus hostis humani generis est, quia princeps mundi foras ejectus est. Vel inimicus conversus est, quando quivis ex inimico amicus, ex impio pius, ex infideli fidelis factus est.

Et percussit Edom. Hactenus de commutatione per ignem facta; nunc agitur de commutatione facta per gladium, non per ferrum, sed per praedicationis verbum. Interpretatur autem Edom terrenus, et ex hoc magnas Deo gratias debemus agere, quod percutere in nobis verbum praedicationis veterem hominem dignatus est, ut novum indueremus. Et sicut portavimus imaginem terrestris, ita portemus imaginem coelestis.

In valle Salinarum. Salinae sunt lacunae, in quibus aqua marina cum mare refluit, in usum salis retinetur. Et potest dupliciter hoc dici, scilicet vel percussit Edom, prius positum in valle Salinarum, id est, (0794D)in depressione amaritudinum. Vallis enim depressus locus est, et in sale quaedam amaritudo intelligitur inesse. Et intelligitur per hoc utrumque peregrinatio a patria vera, quae obnoxia est variis amaritudinibus vitiorum. Vel percussit Edom, ut esset in valle Salinarum, id est, in humilitate sapida. Vallis enim humilitatem significat, et sal habet saporem. Est vero humilitas alia sapida, alia insipida. Si quis enim pro terrenis humiliatur, id est, tribulatur et angustiatur, ut mercatores solent facere, illa humilitas insipida est; si quis vero pro aeternis laborat et tribulatur, ipse sapienter humiliatur. Percussit, inquam, Edom, et percussorum fuerunt duodecim millia. Millenarius numerus perfectus est et significat perfectionem in commutatis per hanc percussionem. Duodecim vero, quod constat ex quatuor et ter in se multiplicatis, significat milites illos, id est, duodecim apostolos et successores eorum, per quos haec percussio facta est. Quia vero tria et quatuor simpliciter conjuncta (0795A)septem constituunt, per hoc significatur septiformis gratia Spiritus sancti, per quam gladius, id est verbum praedicationis in hac percussione est administratus: per quatuor quidem, quod in quatuor mundi partibus sit facta demonstratur; per tria vero, quod maxime per cognitionem sanctae Trinitatis. Nunc ad psalmum veniamus. Vox est salubriter percussorum, et utiliter successorum a David orantium, ut quidquid sit de temporali salvatione aeternam consequantur salvationem, et ad idem orandum nos exhortantium atque dicentium: Deus Pater, vel Deus Verbum, vel Deus Trinitatis, nos ab amoenitate paradisi per praevaricationem tuae legis ejectos, et in valle erroris male locatos repulisti quadam vi ab errore nostro, et nos male constructos in veteri animositate destruxisti bona destructione, ut educares in novitate vitae, hoc est in nova charitate et humilitate. Iratus es vetustati nostrae, et miserendo, conferendo nobis novitatem.

(0795B)Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. Hoc, inquam, modo destruxisti nos, quia scilicet commovisti terram, id est, terrenitatem nostram, audito praedicationis verbo. Interius per peccatorum conscientiam, et conturbasti eam exterius, etiam usque ad corporalem afflictionem per poenitentiam. Ergo sana in re, sicut jam sanasti in spe contritiones ejus, id est miserias et tribulationes, quibus assidue ipsa terrenitas nostra conteritur intus et exterius. Unde Apostolus: Et si exterior noster homo corrumpitur, interior tamen de die in diem renovatur. Et debes sanare, quia commeruit, hoc est quod dicit, quia commota est. Sonat Evangelium, sonat praedicationis verbum; quisquis non commovetur, id est non compungitur stimulis conscientiae, et stimulis poenitentiae. Quisquis pectus non tundit, non lacrymas, non orationes fundit, indignus est sanari, quia primum est ut peccata nostra purgemus per conscientiae compunctionem et condignam satisfactionem, (0795C)deinde ut patientiam habeamus contra tentationes. Quia dicit Salomon: Fili, accedens ad disciplinam, sta in timore et tremore, et praepara cor tuum ad tentationes. Et Petrus ait: Oportet ut judicium incipiat a domo Dei. Si autem a nobis initium, quis finis erit illorum qui Evangelio non crediderunt? Si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt? Et hoc est quod dicit:

Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Quod sic continuatur: Ideo dico sana contritiones, quia sic opus est; nam tu ostendisti per te ipsum populo jam tuo scilicet, salubriter igne et gladio devastato dura hic esse patienda. Magnas Deo agere debemus gratias, qui vult nos in praesenti pati dura et aspera, ut in futuro sint mollia et jucunda. Ostendisti, inquam, dura, et hoc ita fecisti, quod potasti nos vino compunctionis, id est, quod fecisti ipsam tribulationem compunctionum nobis esse tanquam delectabilem potum, et ita dedisti metuentibus te casto timore populo tuo significationem, id est documentum: (0795D)per hoc quia corrigis omnem filium quem recipis, ut per has tribulationes fugiant a facie arcus, id est a praesentia futuri judicii. Et ita fugiant, ut perfecte ab illo liberentur dilecti tui, quos tu scilicet hic corrigis in exemplum justi judicii. Quisquis enim hic tribulationibus gaudet, et cum Apostolo dicente: Non solum patimur, sed et gloriamur in tribulationibus illis, arcum illum effugiet. Si quis vero mavult hic delectari quam tribulari, arcum non effugiet, quia quibus illum Deus nunc differt, in futuro non differet, et e converso. Et sicut in arcu quanto magis nervus retro trahitur, tanto gravius anteriora feriuntur; ita quanto magis Deus judicium malis differt, tanto gravius eis tandem superveniet. Quod autem dicit, A facie arcus, id est a praesentia arcus, ideo dicit quia tempus breve est, nec aliquid longum est putandum, quod habet exitum, et per hoc monet magis cavendum.

Dedisti, inquam, metuentibus te significationem, ut fugiant (0796A)a facie arcus, ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua. Et ideo, Domine, seca, ure, flagella, fac quidquid in praesenti tibi videtur de me, et fac me salvum in dextera tua. Quasi dicat: Non peto a te corporalem aliquam, vel temporalem salvationem: de illa sit quod tibi placeat; sed peto ut in futuro non inveniar inter haedos ad sinistram, sed inter agnos ad dexteram. Et in hoc exaudi me. Ideo tantum fiducialiter dicit Exaudi, quia plerumque sancti viri pro corporali liberatione rogant, sed non exaudiuntur, quod non est ad insipientiam eis, quia non exaudiuntur ad voluntatem, sed ad utilitatem: quotiescunque vero pro aeterna rogant salvatione, non potest eos Deus non exaudire.

Deus locutus est in sancto suo: laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. Vere salvus fiam in dextera. Nam Deus Pater locutus est, id est, jam promisit illam salvationem mihi sancto suo, id est, in illo in quo fallere non potuit. (0796B)Deus enim erat in Christo mundum sibi reconcilians; promisit, inquam, et si non verbis, effectu tamen, scilicet, quia illum resuscitavit, et nos in eo resurgere fecit, et nos consedere ad dexteram majestatis in excelsis. Et quod sequitur potest esse vel vox Christi, in quo Deus Pater locutus est dicens: laetabor et partibor, et caetera; vel vox Ecclesiae, quasi diceret quia Deus Pater sic locutus: Ergo laetabor, et partibor, id est laetanter partiar Sichimam. Sichimam proprie locus est, ubi Jacob redeunte in patriam Rachel uxor ejus idola abscondit, quae furata est patri suo Laban. Et per Sichimam designantur gentiles, apud quos erant idola quasi abscondita quia ipsi ea servabant et adorabant. Sed quia non omnium illorum est fides, ideo vel Ecclesia, vel Christus partitur eos, quia partim assumit, partim relinquit. Vel aliter: Sichima interpretatur humerus, quem humerum partitur Ecclesia: quia illos qui sponte subeunt jugum Christi, quod non deprimit, sed erigit, assumit; illos vero qui malunt se onerare terrenis, quae pondus, non subsidium (0796C)sunt, ut beatus Gregorius ait, relinquit. Et metibor, id est dividam, convallem tabernaculorum. Jacob revertens a socero suo Laban, posuit tabernacula sua in convalle Syriae, ubi quieverunt oves suae. Unde locus nomen accepit, ut convallis scilicet Tabernaculorum Jacob diceretur. Designantur autem per tabernacula legalia instituta, quae ad tempus posita fuerunt: per oves vero Judaei, qui in ipsis delectabantur, et quiescebant. Quos partitur Ecclesia, quia quosdam assumpsit, quosdam autem reliquit. Vel aliter: Per convallem humiles designantur, per tabernacula vero Ecclesiastica praecepta, in quibus quidam humiliter militant, quidam vero non humiliter, quia explent quidem praecepta, sed inde praesumunt et superbiunt. Juxta quod littera sic exponitur: Partibor, id est in partem accipiam convallem tabernaculorum, id est humiliter in Ecclesiasticis praeceptis militantes, non humiliter vero militantes repellam.

(0796D)Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Vere partibor Sichimam et convallem Tabernaculorum, quia quosdam accipiam. Nam Galaad est meus, et Manasses. Galaad interpretatur acervus testimonii. Acervus autem de imis crescit ad unum. Et per hoc designantur crescentes de virtute in virtutem, quousque perveniant in unum, id est donec videant Deum deorum in Sion, et quia adeo in se coacervant testimonium Christi, ut certent usque ad effusionem sanguinis, id est martyres fiant. Martyr enim interpretatur testis. Manasses vero oblivio interpretatur. Per quod intelliguntur illi qui, cum Apostolo, eorum quae retro sunt obliviscuntur: in ea vero quae ante sunt, id est in futura et aeterna extenduntur, vel per Manassen, intelliguntur illi, qui, quidquid probrosum et ignominiosum pro Christo passi sunt, vilipendunt et obliviscuntur. Unde per Isaiam dicitur Ecclesiae: Obliviscere ignominiae viduitatis tuae. Quasi enim vidua fuit Ecclesia, (0797A)dum Christianum nomen in dedecore mansit. Sequitur:

Ephraim fortitudo capitis mei. Ephraim fructificatio interpretatur, per quod intelliguntur in bonis operibus fructificantes, quos Ecclesia vocat fortitudinem capitis sui, id est, Christi ad similitudinem. Sicut enim bonum reclinatorium infirmi capitis quaedam fortitudo, id est, recreatio est, sic bene operantes sunt fortitudo Christi, quia alii videntes eorum opera bona, glorificant Deum. Illi vero in quibus vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, non sunt fortitudo ejus, sed debilitas; quia non habet in his ubi recumbat. Vel aliter per Ephraim intelligitur fructificatio illa, quae processit de grano illo in cruce mortuo, et in resurrectione justificato, id est seges ubique terrarum credentium, de quo dictum est: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Quae seges est fortitudo capitis, id est, (0797B)augmentum et exaltatio Christi, qui caput est Ecclesiae. Ipsa enim infirmitas, id est, mors Christi, summa fuit fortitudo: quia quod infirmum est Dei, fortius est omnibus hominibus. Et sciendum quod secundum quod vox Christi est, dicetur: Ephraim est fortitudo capitis mei, qui sum caput.

Juda rex meus, Moab olla spei meae. Ephraim quidem est fortitudo mea, et Juda, id est, ille qui descendit de tribu Juda, cui in figura Christi dictum est: Juda, benedicent te fratres tui. Ille, inquam, est rex meus, id est, regit me, quia prior passus est, et vere obediens fuit. Et quia talem regem habeo, ideo Moab est olla spei meae, id est, ideo etiam spero refici de abutentibus lege. Moab enim ex avo et sorore contra legem natus est: et ideo Moab interpretatur abutens lege. Vel aliter: Quia mihi talis est rex, ideo ferventem iniquitatem non timebo, sed potius Moab ens olla iniquitatis, est mihi olla spei: quia per ipsum potius spero proficere, quam deficere. Sicut (0797C)enim bene lege utentium, bona sunt opera, sic male utentium lege, opera sunt mala. Et hi persequuntur Ecclesiam Dei. Unde per Ezechielem dictum est: Vidi ollam ferventem ab Aquilone. Olla fervens ab Aquilone, iniquitas fervens, succensa ab Aquilone, qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo. Quasi dicat: Si fervet illa iniquitatis olla, e contra flammescat ardor charitatis. Ille non tantum poterit persequendo, quantum ego potero diligendo et patiendo.

Et praeterea extendam calceamentum meum, id est, Evangelium meum, quod calceat et munit pedes intertores, id est, affectiones, sicut calceamentum munit pedes exteriores, usque in Idumaeam, id est, usque in desperatissimos.

Idumaea quippe interpretatur terrena voluptas, et per hoc significantur terrena appetentes, et eis maxime inhaerentes. Et adeo extendo, quod etiam alienigenae, id est allophyli mihi subditi sunt, scilicet ut revereantur saltem me, qui nolunt proficere de (0797D)me. Saepe enim mali subjacent bonis non amore, sed timore. Et sciendum quod si caput haec loquitur, pauca de praedictis mutabimus. Quasi dicat - Juda est rex meus, id est, vere confitentes, et se ipsos bene regentes sunt reges mei, id est, reges meorum, regentes eos verbo et exemplo, ut Petrus, Paulus et alii tales. Et ideo Moab est olla spei meae, id est, spero etiam refici de abutentibus lege, id est, de praevaricatoribus conversis, et hoc ideo, quia ego extendam calceamentum meum: id est, notificabo incarnationis meae secretum usque in Idumaeam, id est, usque ad maxime terrenis deditos: et hoc in tantum, quod etiam alienigenae, id est, allophyli mihi subditi, scilicet non amore, sed timore.

Quis deducet me in civitatem munitam: quis deducet me usque in Idumaeam? Volunt quidam quod in utraque lectione istud tantum vox corporis sit, sed nihil impedit, quin etiam vox capitis sit usque in finem respectu corporis: et sic continuatur: Extendam, inquam, (0798A)calceamentum meum, etiam in Idumaeam. Quis autem deducet me, vel caput, vel Ecclesiam, in civitatem munitam, id est, in gentem adeo diffusam et magnam? Multitudo enim populi, munimentum est civitatis. Quis deducet me, dico, usque ad Idumaeos, terrenis deditos et desperatissimos? Vel aliter: Quis deducet me in futuro in civitatem munitam, id est in coelestem Jerusalem, quae est civitas munita, ad quam nullus hostis accedit, et a qua nullus civis recedit? Quis et in praesenti deducet me usque in Idumaeam?

Nonne tu Deus qui repulisti nos, et non egredieris Deus in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Id est, repulisse exterius et contempsisse videris. Et ideo dico repulisti, quia tu Deus, qui cum patribus egrediebaris; quia tu manifestis signis eis aderas, ut praesens esse intelligereris, non egredieris in virtutibus, (0798B)id est, in exercitibus nostris exterius, ut corporaliter vincamus: sed interius nos consolaris et confirmas, et facis coelestem patriam amabilem, terrenam vero despicabilem.

Et quia nobiscum es interius, licet repuleris exterius, ideo, Domine, da nobis auxilium interius, quod sit de tribulatione, id est, causam habeat tribulationem, id est, fac ut tribulatio, quam patimur exterius, sit ad profectum, non ad defectum interius. Quod ideo dico, quia vana et inutilis est salus hominis exterius, et vere dabit quod rogo, quia nos faciemus virtutem interius, id est, constantes et victores erimus in te Deo. Vere enim Laurentius vicit, qui dixit: Assatus sum, jam versa et manduca. Et convertit se ad nos ad nostram exhortationem, quasi dicat: Et hujus rei certitudinem per hoc habeo, quia ipse Deus deducet ad nihilum, et hic et in futuro, tribulantes nos. Ecce Dei gratia ad nihilum redacti sunt, nec apparent usquam inimici Ecclesiae, nisi (0798C)forte ebriosi calicibus persequantur, sicut olim furiosi lapidibus eam persequebantur. Ebriosos accipe vel hac dulci vita, vel etiam vino inebriatos; quasi calicibus Ecclesiam persequuntur, quia saepe sanctis viris inferunt et contradicunt.

IN PSALMUM LX. In finem in hymnis David. ARGUMENTUM. Ex persona populi in Babylone positi, et pro sua libertate deprecantis psalmus iste componitur, cui tamen spem nutrierat reversionis in patriam

EXPLANATIO. In hymnis Graecum est, et interpretatur in laudibus, quod totus Psalmus Christi praeconia personabit. In prima parte a finibus terrae deprecatur populus fidelis, ut ejus audiatur oratio, quatenus in sancta Ecclesia perseverans alarum ejus velamine protegatur. In secunda (0798D)gratias agit, quod justis haereditatem suam dedit, et nomen suum in aeternam gloriam consecravit, ex qua re laudes se redditurum jugiter Domino pollicetur.

COMMENTARIUS. Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae. Titulus est: In finem in hymnis, Psalmus ipsi David. Quid sit in finem, saepe dictum est. In hymnis vero ideo appositum est, ut sive exsultemus et laetemur, sive tribulemur et angustiemur, ille laudandus sit, qui et in tribulationibus erudit, et in prosperis consolatur homines. Et unus loquitur hic non per se, sed per membra sua; quia loquitur hic quasi unus, non autem unus est, sed tanquam unus, unitas hic loquitur. Omnes enim in Christo unus homo sumus, hujus autem hominis caput in coelo est, membra vero in terra laborant. Et qui laborant videte quid dicant. Vox est Ecclesiae orantis pro constantia in tribulatione et persecutione, ut per haec ad eumdem finem, ad quem caput ejus pervenit, (0799A)possit pervenire, et dicit ita: Deus Pater, exaudi deprecationem meam pro peccatis meis factam, et intende, id est, intentum te fac orationi meae pro perseverantia finibus terrae

A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum: in petra exaltasti me. Ideo dico ut exaudias, quia ego clamavi ad te a finibus terrae. Quod potest accipi vel simpliciter, quasi diceret, Ab omni parte terrae; vel ut causa sit, ac si dicat, Clamavi non ad aurum, non ad argentum, sed ad te primum a finibus terrae, id est per illos qui sunt fines terrae, quia omnem terrenitatem finiverunt in se. Quis unus hic clamet a finibus terrae? nisi quia Christus est unus, cujus possessio et haereditas est illa, de qua dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, hoc est, corpus Christi, haec est haereditas Christi quae a finibus terrae clamat. Quare autem clamat dicit, scilicet dum anxiaretur cor meum. Necesse est dum in (0799B)peregrinatione sumus, tentationes et tribulationes patiamur, sed tentatio nostra profectum habet. Nemo enim sibi innotescit, nisi tentatus; nec coronabitur aliquis, nisi vicerit. Vincere non poterit, nisi certaverit; certare vero non poterit, si qui eum tentet, hostem non habuerit. Clamavi, inquam, ad te, dum cor meum anxiaretur, tantummodo non vinceretur, ideo quia tu exaltasti me ne vincerer in petra. Petra autem, ut ait Apostolus, erat Christus, qui nos exaltavit: quia prior pro nobis et de nostro voluit capi, teneri, flagellari et caedi, ut exemplum nobis daret vivendi; de me enim sibi infirmitas, de illo mihi fortitudo: de me sibi ignominia, de illo mihi gloria: de me sibi mors, de illo mihi vita: de me sibi humiliatio, de illo mihi exaltatio.

Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Exaltasti me, inquam, et deduxisti me de virtute in virtutem. Deduxisti, inquam, quia dux meus: et per te, quia via ad te, (0799C)quia tu es patria mihi. Et vere deduxisti, quia factus es spes mea in Christo. Christus enim est in hoc spes nostra, quia passus est, mortuus, sepultus est, et resurrexit. Quare in ipso videmus et laborem nostrum et mercedem nostram. Laborem quidem in passione, mercedem in resurrectione: quia duas vitas habemus. Alteram, in qua sumus: alteram quam speramus. Et si patienter toleramus illam in qua sumus, perveniemus ad illam quam speramus. Non noveram, nisi hominem nasci et mori: resurgere autem, et in aeternum vivere non noveram. Accepit ipse quod ego noveram, et demonstravit mihi quod ego non noveram, id est resurrectionem, et sic factus est spes mea, et est mihi turris fortitudinis a facie inimici, id est a praesentia inimici, scilicet ne tela ejus ad me perveniant. Insidiantur mihi haeretici, insultant mihi pagani et omnes mali, quasi non sit mihi locus refugii. Sed Christus est mihi turris fortitudinis. Haec turris exterius non apparet, sed semper interius praesens est. Considera (0799D)quidquid pateris, ille prior passus sit, et quo fine. Ipse enim passus est ut resurgeret, quia tu quoque eumdem speras finem, et sic turrim intrasti. Nec jam consenties inimico, et tela inimici non pervenient ad te, imo tu jaculaberis in inimicum tela tua, id est, verba bona quibus cor ejus figas, et tibi eum conjungas.

Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum. Quia factus es mihi spes et turris fortitudinis, ideo ego non perfuga vilis ero, sed inhabitabo, id est, statorius habitator ero in tabernaculo tuo, id est, in militari domo tua, id est, in Ecclesiasticis institutis. In saecula, id est, per multa saecula, quod ideo dicit, quia tandiu manebit Ecclesia haec, quousque omnes filios colligat, et tantus sit numerus filiorum, qui possit restituere numerum damnatorum angelorum. Unde dictum est: Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum. Inhabitabo, inquam, et hoc non (0800A)ope mea, non viribus meis: sed quia protegar in velamento alarum tuarum. Magnus est aestus hujus saeculi, quia multae tribulationes justorum: sed tam magna est umbra alarum Dei (quasi dicat) quod ab illo me protegit: has autem alas possumus accipere vel dilectionem Dei et promixi, vel Vetus et Novum Testamentum, vel misericordiam et veritatem. Misericordiam quidem in remittendo peccata, veritatem vero, in complendo promissa, vel etiam increpationem et promissionem.

Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Vere proteges me, quoniam jam exaudisti orationem meam factam pro perseverantia, tu dico in hoc Deus meus, id est quem ideo merito gratis amo, colo et laudo. Et in hoc apparet, quod vere me exaudisti, quia dedisti jam ipse, daturus tempore suo in re haereditatem sempiternam et veram, et timentibus casto timore nomen tuum, id est, hoc nomen Deus vel (0800B)Dominus. Merito autem hoc nomen Deus omnibus timendum est, ut sicut ad Creatorem creatura, ita ad ipsum se habeant. Item hoc nomen Dominus juste timendum est omnibus ut habeant se erga eum, sicut servus erga dominum, subditus erga praelatum.

Dies super dies regis adjicies: annos ejus usque in diem generationis et generationis. Dabis, inquam, haereditatem, et hoc modo dabis eam: quia adjicies dies regis, id est dies jam datos regi nostro Christo, dies scilicet immortales et aeternos, super justos dies nostros mortales et transitorios: et annos ejus adjicies super annos nostros, usque dum perducas in diem, id est, in aeternitatem; quae dies est sine fine, quia est dies sine nocte, in diem dico generationis et generationis, id est, ubi erit indeficiens generatio, in qua scilicet neque nubent, neque nubentur. Et quae non per lunam, sed quae per solem significatur, quia tunc justi fulgebunt sicut sol. Haec autem praesens generatio per lunam significatur, quia recipit augmentum et detrimentum. Annos autem regis ideo post (0800C)dies posuit, ut per hoc plus significaret: sed quia quidquid de aeternitate dicas, parum est quantum ad ipsam ad hoc notandum, quod prius per dies et annos significaverat, per diem unam sine nocte, et sine fine significavit.

Permanet in aeternum in conspectu Dei, misericordiam et veritatem ejus quis requiret? Nobis, inquam, adjicies dies regis. Rex autem quid? Permanet scilicet in conspectu Dei Patris in aeternum. Et quandoquidem in aeternum cum Patre permanet, quis ergo requiret ejus misericordiam et veritatem, ut ubi ipse est, illic et minister ejus sit? Quasi dicat: Difficile est ut quis hoc faciat. Vel aliter: Vere dabis haereditatem timentibus te. Nam adjicies super dies regis praesentes, alios dies regis, aeternos scilicet. Et super hos annos regis alios annos ejus, eo usque dum perducas regem illum et regnum ejus in diem generationis et generationis, hoc est in aeternitatem, ubi erit generatio et generatio, id est indeficiens generatio. (0800D)Quod est dicere: Facies nos tales ut Christus noster rex non solum in praesenti, sed et aeternaliter in nobis regnet.

Permanet in aeternum. Determinat quae sit generatio et generatio, illa scilicet quae permanet in conspectu Dei in aeternum. Et quibus permanet? requirentibus scilicet misericordiam et veritatem ei, id est, ad honorem ejus; quis est autem qui requiret? perfectus utique est. Misericordia Dei est, quod non attendit merita nostra, sed bonitatem suam, scilicet ut et peccata nobis dimitteret, et vitam aeternam nobis promitteret. Veritas vero ejus est, quia non fallit reddere illud quod promisit. Et sic misericordia ejus est in remittendo peccata: veritas vero in exhibendo promissa. Attendamus itaque hanc misericordiam et veritatem, et nos eam faciamus. Misericordiam quidem faciamus in egentes, et in infirmos, et etiam in inimicos; veritatem vero faciamus, implentes quod in baptismate promisimus scilicet ut (0801A)praecepta servemus, et sic peccatum peccato non superaddamus. Quod faceremus, si praecepta non servaremus, quia peccato mendacii peccatum transgressionis adderetur. Quod autem dicit: Quis requiret ei, non sine causa dicitur; quia multi requirunt misericordiam et veritatem in libris, ut sciant in quo misericorditer nobiscum egit, et in quibus promissis non fefellit. Et ut etiam alios non caste, sed pro terreno lucro doceant. Quidam enim, ut Apostolus ait, Christum non caste praedicant. Et hi tales misericordiam et veritatem ei non requirunt: illi vero misericordiam et veritatem ei, id est, ad honorem ejus requirunt, qui ad hoc eam investigant, ut et faciant eam, et doceant non pro terreno lucro, sed ad proximorum utilitatem.

Sic psalmum dicam nomini tuo, in saeculum saeculi, et reddam vota mea de die in diem. Quasi dicat: Quidquid alii faciant, ego misericordiam et veritatem tibi, Domine, requiram: quia dicam psalmum, id (0801B)est, bene operabor misericordiam et veritatem et faciendo et docendo non mihi, sed nomini tuo, id est, ad honorem nominis tui, tendens in saeculum consecutivum hujus saeculi, id est, perseverando. Et sic dico, Psalmum dicam nomini tuo, id est ad honorem nominis tui in saeculum ut reddam tibi vota mea: vota sola interiora, id est, me ipsum eundo de hoc die praesenti in diem futurum. Cassiodorus in praecedenti versu planius aliquantulum insistit, et dicit: Quandoquidem generatio praedicta aeternaliter permanet in conspectu Dei, ergo quis requiret ei misericordiam ejus, et veritatem ejus? nullus scilicet: quia ubi nulla est miseria, ibi non est quaerenda misericordia. Item ubi nulla unquam incurrit falsitas, non est requirenda, quae semper adest veritas. Et quia nullus requiret ibi veritatem et misericordiam, ergo hic psalmum dicam, etc., id est, misericordiam et veritatem requiram, ut illic necesse requirere non habeam.