De libro Psalmorum/4
IN PSALMUM XXXI. Ipsi David intellectus.
recensereARGUMENTUM. Oratio Ezechiae, quia in languorem ob superbiam inciderit; convenit et caeteris sanctis simili statu degentibus.
EXPLANATIO. Hic cum poenitentiae psalmus sit, primo David meminit propter titulos Dominum Christum, quoniam ad ipsum respicit quidquid poenitens iste dicturus est. Deinde intellectus ideo sequitur, quia nullus peccatum nisi qui intellexerit, plangit: meritoque psalmus talis est inscriptione praenotatus. Ubi se deterioratum peccator tardius intellexit, quia peccata quae confestim prodi debuerant Domino se diutius tacuisse confessus est, audiens a Domino: Intellectum dabo tibi, et instruam te. In prima parte psalmi poenitens loquitur, (0641C)peccatum suum evidenter agnoscens, poenam suam merito districtionis indicens. Quoniam noxia facinora credidit occulenda, ubi breviter principium et narratio continetur. In secunda parte sola correctio est. Nam cum se propria confessione damnaverit, a Domino sibi credidit esse parcendum. Tertia parte poenitudinis bona commendans, etiam sanctos in hoc mundo asserit Domino supplicare, in quo sibi merito testatur esse refugium. Quarta Dominus ad ejus verba respondens, sperantes in se circumdare misericordia pollicetur. Quae quatuor partes interjectis diapsalmatibus dividuntur, nisi quas in divinationibus sequi constat esse propositi.
COMMENTARIUS. Beati quorum remissae sunt iniquitates. Commendatur nobis psalmus divinae gratiae et justificationis nostrae nullis nostris meritis praecedentibus, sed sola gratia praeveniente. Cujus titulus est Intellectus David, non quod et alii intellectum non habeant, sed quia iste praecipuum specialiter quemdam intellectum (0641D)maxime omnibus necessarium aperit. Instruit, videlicet, ut nemo vel libertatem arbitrii, vel merita sua, sufficere sibi ad beatudinem credat, sed sola gratia Dei se salvari posse intelligat. Et ait propheta in hoc psalmo contra populum illum arrogantem superbae cervicis, qui justitiam suam statuere voluit, justitiae autem Dei subditus esse noluit, quia per se salvari posse credidit, et ideo gratiam Dei contempsit. Quae vere dicitur gratia gratis data, quia non eam praecedentia conferunt merita, quapropter recte Psalmus iste intellectus David intitulatur. De hoc intellectu dicit beatus Augustinus: « Manifeste plane intellectus est. Nemo jactet opera sua ante fidem. Nemo sit piger in bonis operibus accepta fide, quia sola gratia hoc facit, ut Deus non reddat debitam poenam, sed donet indebitam gratiam. Debet vindictam, et donat indulgentiam. Incipite ergo esse in fide per indulgentiam. » Rursus ut plus addat de eodem intellectu, dicit, intellectus vero vel ipsa intelligentia (0642A)est. Nemo praesumat ad regnandum de sua justitia, nemo etiam praesumat ad peccandum de divina misericordia; sed quisque secundum quod sibi conscius fuerit aut doleat corrigendus, aut gaudeat approbandus. Si se deviasse invenerit, redeat ut ambulet in via. Si in via stat, ambulet ut perveniat, et ita nemo superbiat extra viam. Nullus sit piger in via. Prima autem intelligentia est, ut noveris te esse peccatorem; consequens vero hujus intelligentiae est, ut cum in fide bene coeperis operari per dilectionem, ne hoc meritis tuis ascribas, sed divinae gratiae attribuas. Et sic non erit dolus in te, ut aliud habens in corde, aliud in ore, sicut in illis quos Dominus in Evangelio similes dealbatis monumentis dicit, quia extrinsecus hominibus apparent justi, intus autem pleni sunt dolo et iniquitate. Vere enim dolosus est, qui, cum sit iniquus, praetendit se justum defendendo iniquitatem suam. Et quia totum per quod salvamur soli gratiae est ascribendum, non illi sunt beati (0642B)in quibus Dominus peccata non invenit. In omnibus enim invenit, quia omnes peccaverunt, et omnes egent gloria Dei. Si illi vero soli sunt beati, quorum iniquitates ante gratiam intensae superveniente gratia sunt remissae, id est, indultae, et possumus hic dicere iniquitates et originalia et actualia peccata, juxta quod sequitur: Et quorum tecta sunt peccata, erit repetitio non ex necessitate narrantis, sed ut expressius Ecclesiae iniquitates remissae ostendantur. Vel si volumus diversificare, accipiemus per iniquitates originalia, per peccata vero actualia, quae ex propria transgressione nobis insunt, et secundum hoc simpliciter dicetur. Illi vero sunt beati quorum iniquitates in originalibus sunt remissae, id est, indultae; et quorum peccata actualia sunt tecta, id est, abolita per gratiam. Tegit Deus peccata, quia non vult punire. Non vult ea cognoscere, quia mavult ignoscere. Et ideo tecta sunt peccata. Tecta quidem, non ut vivant, sed ut non videantur. Avertit enim Deus faciem suam a peccatis, non ut ad nos eam vertat. (0642C)Item tecta sunt peccata, non ut nesciantur, sed non imputentur. Quod statim subsequitur. Quasi dicat: Recte affirmo quod illi sunt beati, quorum iniquitates et peccata sunt tecta. Nam ille vir vere est beatus, cujus Dominus non imputabit peccatum, id est, in quem Dominus non vindicabit aliquod peccatum ante gratiam, sive originale, sive actuale, neque aliquod post gratiam, quia si quid peccavit post perceptam gratiam, non est in spiritu ejus dolus, id est, in corde ejus, quia non defendit peccatum suum, sed humiliter confitetur. In illorum enim spiritu vere est dolus, qui jactando merita defendunt peccata sua. Quia cum justitia sonet exterius, iniquitas latet interius. In quorum, scilicet, peccatorum defensione frustra laborant, quia dum se ut iniquitatem suam recognoscant nolunt humiliare, sed defendendo eam se exaltare, destruitur eorum fortitudo, quia nullus in se fortis est, sed in Domino. Juxta illud: Nam virtus in infirmitate perficitur. Potest quoque istud, (0642D)scilicet, Nec est in spiritu ejus dolus, per se et de alio accipit, ut ita dicatur: Ille vir est beatus, cui non imputabitur peccatum. Et ille etiam beatus, in cujus spiritu non est dolus. Habet alia Translatio: In ore ejus, juxta quod spiritus pro voce, sicuti placet, hic accipitur.
Quoniam tacui, inveteraverunt. Hoc dicit propheta non propter se, sed in persona illius superbi populi, contra quem in hoc psalmo loquitur. Quasi dicat: In spiritu quidem illius qui beatus est, non est dolus, sed in meo spiritu est dolus, quia tacui quod clamandum fuit, et clamavi quod tacendum fuit tota die, id est, assidue. Tacui enim, unde proficerem; clamavi, unde deficerem. Tacui confessionem, clamavi praesumptionem; tacui peccata, clamavi merita. Et ideo inveteraverunt ossa mea. Nam si tacerem merita, et clamarem peccata, tunc innovarentur ossa mea, id est, virtus mea robusta esset in Domino, quia hoc modo invenirer in me infirmus. Quia autem tacui (0643A)peccata, clamavi merita, inveterata sunt ossa mea, id est, in vetustate permanserunt, quia confitendo peccata nolui amare novitatem. Qui autem sunt reparati a peccatis, per misericordiam sunt.
Quoniam die ac nocte. Ideo inveteraverunt ossa mea, quoniam manus tua, id est, flagellatio tua gravata est super me superbum praesumptione, non humiliatum confessione, die ac nocte, id est, assidue. Vel in prosperitate et adversitate. Est autem dictum ad similitudinem verberantis magistri, qui superbo puero non parcit. Dominus autem exaltantem se humiliat, id est, super illum manum gravat. Et ideo, quia iste noluit humiliari confessione iniquitatis, passus est pondere divinitatis, id est, debilis ad quemlibet motum refrenandum factus est, ut ad cor rediret, et se peccatorem cognosceret. Quando vero perferebat gravem manum Domini humiliantis, statim sensit quam facilem manum Domini sublevantis, quia peccata sua attendit, et respuit, vel resipuit. Quod subsequenter (0643B)innuit cum dicit: Conversus sum in aerumna mea. Quasi dicat: Manus tua, Domine, gravata est super me, et in hac aerumna mea, id est, in hac continua miseria, et attributione, quam patiebar ex aggravatione manus tuae, sum conversus ad te. Et hoc ideo, dum, pro quod, configitur spina, id est, compuncta est conscientia mea per legem. Lex enim fixit spinam, id est, compungi fecit conscientiam, quia lex admonuit ut se quisque reum agnosceret, videns se eam non posse implere. Habet autem quaedam translatio: Dum configitur spina. Quod vere bene congruit huic sententiae. Spina enim feruntur corpora recta et erecta. Et ideo per spinam recte intelligitur superbia de propria justitia, quae etiam superbia per legem quae omnia conclusit sub peccato est humiliata. Et sciendum quod hac dicit in persona tantum illorum qui de illo superbo populo pro quo dixit, Quoniam tacui, et reliqua, conversi sunt. Vel forte sui ipsius persona juxta priorem statum.
Delictum meum. Vere conversus sum. Nam aggravata (0643C)super me manus tua, et spina confixa, cognovi delictum, quod contra praecepta feci; et injustitiam, id est, quodcunque aliud peccatum meum esse, id est, ex vitio meo processisse. Et feci tibi cognitum utrumque, et delictum et ipsum meum esse, non tuum, vel fati, vel alicujus talium. Et non abscondi, id est, aperui injustitiam esse, inhumiliter per confessionem, ut tu absconderes eam misericorditer per non punitionem. Quando enim quis aperit peccata sua Domino confitendo, ipse abscondit ea non puniendo. Et caetera, si ipse abscondit ea non confitendo, Dominus aperit ea puniendo.
Dixi Confitebor. Vere cognitum feci delictum et injustitiam meam. Nam dixi, id est, proposui in corde meo istud: Confitebor Domino injustitiam meam, id est, omne peccatum meum. Et ita quod adversum me, non adversum ipsum Dominum. Multi enim confitentur justitiam suam, ut ille qui dicit: Nihil quidem peccavi, aut ego quidem feci istud, sed non est peccatum. (0643D)Multi vero, etsi confitentur injustitiam suam, tamen non adversus se, sed adversus Dominum, ut ille qui dicit: Ego quidem peccavi, sed non est culpa mea: quia Deus me talem qui facile peccarem fecit. Aut quia fatum hoc fecit, vel constellatio, vel inimica gens tenebrarum, quae rebellat Deo, et ideo facit homines peccare, vel quodlibet tale. Et hi omnes qui talia dicunt de longinquo circumeunt ad Dominum accusandum, quia de compendio venire nolunt ad ipsum placandum. Si enim breviter dicerent: Domine, quod nos peccavimus, non tu, non fatum, non constellatio, nec aliquid talium accusandum est, sed nos soli, quia cum liberum arbitrium nobis dedisses, non consensimus diabolo volentes et scientes. Si, inquam, talia dicerent, de compendio ad placandum Dominum venirent. Dixi quod in proposito meo confitebor Domino, et adhuc non erat verbum in ore, et jam auris Domini erat in corde, quia tu, Domine, statim cum proposui, remisisti mihi non solum peccatum, (0644A)sed impietatem peccati. Peccatum enim dicitur malum quod fecit; impietas vero peccati, quod non in se, sed in Dominum ipsum retulit.
Pro hac orabit. Hoc iterum dicit contra superbum illum populum, qui gratiam de qua remittuntur peccata, de sua praesumens justitia, non quaesivit. Et sic continuatur: Tu quidem, Domine, remissionem peccati fecisti mihi. Et pro hac remissione orabit te, ut perveniat ad te omnis futurus sanctus, per ipsam tunc quando congruum erit orare, quia erit qui exaudiat, scilicet, in tempore opportuno, id est, in tempore gratiae. De quo dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, et reliqua. Et quia praevidit in illo tempore accepto plures haereses esse futuras, praedicit nobis eas, ut nos praemuniat ab eis. Et convertit se ad nos. Quasi dicat: Omnis quidem sanctificatus per gratiam orabit ad Dominum, sed tamen non omnes ad eum pervenient, quia positi in diluvio aquarum multarum, id est, in profunditate multarum doctrinarum haereticarum, (0644B)non approximabunt ab eo. Per aquas multas accipe varias doctrinas, et peregrinas haereticorum. Alia enim aqua, id est, doctrina, fuit quod faceret homines peccare, alia constellatio; tertia quod inimica gens tenebrarum, quae rebellat Deo, et plures aliae tales, contra quas dictum est: Bibe aquam de cisterna tua, et de fluento putei tui. Putei enim sunt apostoli, quorum doctrinam debemus bibere, id est, insistere. His etiam aquis multis est contraria illa una aqua, quae de ipsius intimo fonte purae veritatis aqua, scilicet, humiliationis cordis, quae quid aliud docet, quam hominem se humiliare, semetipsum abnegare, atque prorsus contemnere? Haec autem aqua non in Aristotelicis, non in Platonicis, non in aliquibus philosophicis dictis reperitur, licet multa mirabilia ibi continentur; sed solus ille eam tradidit, qui cum esset dives, pro nobis factus est pauper, et cum esset innocens, pro nobis ablui voluit et victimari.
Tu es refugium. Apostropham ad Deum facit. Quasi dicat: Contra has aquas multas strepentes, prementes, (0644C)sed non opprimentes, urgentes, sed non demergentes, es tu, Domine, refugium meum, liberans me, a tribulatione, quae per has strepentes aquas circumdedit jam et circumdabit jam. Tu dico, exsultatio mea eus in spe, et, ut tandem sis in re, erue me ab omnibus inimicis meis circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo. Ita continuatur superius ad principale: Dixi in corde meo: Confitebor, et reliqua. Et me hoc dicente, tu jam in foribus aderas, et volenti ingredi ad te occurrebas. Quia dixisti: Accede, fili, ego dabo tibi intellectum bonum vitae, scilicet, ut peccatum cognoscas, et sic de te non praesumas, sed confitendo peccata et bene operando ad me gaudeas, quousque illuc pervenias, ubi non sis in spe, sed in re, Dabo, inquam, intellectum, et in via hac, qua, dato intellectu gradieris, id est, in bene operando instruam te, non ut tibi haereas, sed ut ab ea non aberres, et in ea proficias. Et hoc modo instruam te, quia firmabo oculos meos super te, id est, dirigam (0644D)in te lumen intelligentiae meae conformando oculos misericordiae meae super te, ut tu non avertas oculos tuos a me.
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Hucusque egit de his qui clamant peccata, et tacent merita. Principaliter autem hic se convertit ad illos qui tacent peccata, et clamant merita, ut superius ille praedictus populus exhortando eos ut resipiscant. Quasi dicat: Quando quidem apparet in me quod in solis confidentibus remittit Dominus peccatum et promittit intellectum et instructionem in via, etc. Ergo vos, qui hactenus jactatis merita, et tacuistis scelera, nolite fieri de reliquo sicut equus et mulus, id est, irrationales et indomiti, ut proprio vestro sessori, Domino, scilicet, non obtemperetis, sed ipsum excutiatis, et non cognoscatis, sicut faciunt maxime indomiti equi et muli. Vel quia equus subjicit se cuicunque sessori, et mulus cum sit oneriferum animal, patitur se a quocunque onerari. Potest (0645A)juxta hanc quoque similitudinem ita dici: Nolite fieri sicut equus et mulus, id est, nolite cuicunque subjici, vel a quocunque onerari doctrinis variis et peregrinis, ut per hoc sitis similes equis et mulis. Quod non debetis, quia mulis et equis non est intellectus, id est, ratio sicut in vobis.
In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Apostropha ad Dominum. Quasi dicat: Hortor superbientes de justitia sua, ut nolint fieri sicut equus et mulus. Qui autem volunt id fieri, ut sint sicut equus et mulus, et ideo non approximant ad te humiliando, sed eorum maxillas, id est, jactantiam eorum constringe, tu, Domine, in camo et freno, quod unum est, et hic pro eodem accipitur quocunque scilicet divino flagello in praesenti. Damnantur enim plerumque mali duplici contritione, hic scilicet et in futuro. Et per maxillas, quibus os movetur ut loquatur, recte jactantia de meritis significatur. Quia vero maxillae mandibulae sunt, accipit Cassiodorus (0645B)hic per camum et frenum subtractionem tantum temporalium bonorum. Et non est hoc malevolentiae votum, sed enuntiatio poenae illorum.
Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Vere, Domine, constringes non approximantes ad te, quia multa erunt flagella peccatoris non confitentis, sed defendentis peccata sua, quia et hic et in futuro flagellabitur. Et quia posset objici quod etiam boni flagellarentur, removet illa non esse flagella, sed misericordiam. Aliter enim flagellat Dominus servum, ut expellat, aliter filium quem in haereditatem recipiat. Et est quasi dicat: Peccatores quidem flagellabuntur, sperantes autem in Domino non flagellabuntur; sed misericordia, id est, pia et paterna correctio, circumdabit, id est, muniet eos.
Laetamini in Domino. Quia misericordia Domini tantum circumdabit sperantes in ipso Domino, ergo vos, justi, id est, per misericordiam Domini reparati et facti justi, laetamini corde, et exsultate corpore, id (0645C)est, plenarium gaudium habete in Domino. Et gloriamini, id est, non solum libenter flagella misericordiae sustineatis, sed etiam gloriamini in eis, omnes vos qui non distorti, sed recti corde estis. Recti corde dicuntur illi qui cor suum ita secundum voluntatem Dei dirigunt et complanant, ut nihil factum ab ipso eis displiceat; et quidquid patiuntur, juste se pati opinentur. Distorti vero corde sunt, qui voluntatem suam voluntati Dei praeponunt, et quibus displicent quae ab ipso fiunt, atque se injuste pati quaelibet mala opinantur. Unde in aliquam harum pravarum sententiarum incidunt, scilicet, ut haud dicant Deum non esse, aut injustum esse. Aut diminuentes ei regimen, dicant eum terrena non dispensare.
IN PSALMUM XXXII. In finem Psalmus David. ARGUMENTUM. Post victoriam de Assyriis carmen triumphale (0645D)componitur, in quo docetur irritae spei esse omnia quibus praeter Deum mortales exsultant.
EXPLANATIO. Hortatur in hoc psalmo propheta Ecclesiam fidelem ad psalmodiam, enumerans potentiam factaque Creatoris, ut ad laudes ejus avidius festinet, cum virtutem ipsius pietatemque cognoscit. Per totum quidem psalmum propheta loquitur, sed in prima sectione monet justos in Domino gaudere, qui creaturas suas mirabili potentia continet; secunda exclamat beatum esse qui ad ejus meruit pertinere culturam, significans tempora Christiana, in quibus erat multitudo gentium creditura.
COMMENTARIUS. Exsultate, justi in Domino. Titulus est: Psalmus ipsi David, prophetae, scilicet vel cuilibet perfecto attribuendus. Dicunt expositores sancti hunc psalmum continuari superiori. Et videtur satis congruum, (0646A)quia sicut in superiori hortatus est ut nullus praesumeret de meritis suis ante videre, cum nullus salvetur nisi per gratiam: hic ita hortatur fideles jam factos, id est, justos, ut non habeant fidem otiosam. Fides enim sine operibus mortua est. Potest ergo in superiori psalmo pars illa sententiae de primo titulo notari, scilicet, nemo jactet bona opera sua ante fidem. In hoc vero psalmo pars reliqua, scilicet, nullus sit piger in bonis operibus accepta fide. Et est quasi diceret: Injusti, id est, infideles, exsultent in mundo, ut transeunte mundo transeat eorum exsultatio; vos autem justi, id est, fideles credentes in eum qui justificat impium, exsultate in Domino, non in mundo, ut sicut Dominus aeternus est, ita exsultatio vestra sit aeterna. Et quia ita convenit exsultare, ut laudent illum in quo nihil est quod displiceat bonis, et cui omnis ille placet, cui ipse non displicet, congrue subdit: Rectos decet laudatio, Rectos vocat justos. Et sunt recti, ut supra dictum est, qui non voluntatem Dei distorquent, sed secus (0646B)eam cor suum dirigunt, grati ei in omnibus quae ab ipso fiunt. Quia et si in aliquo perturbat eos humana fragilitas, consolatur eos divina aequitas. Et ideo laudat Deum et in adversitate et in prosperitate, quoniam talis laudatio decet solos rectos, id est, justos. Injusti enim et distorti non sic laudant Dominum. Unde dictum est: Si bene feceris ei, benedicet tibi; si vero male ei fuerit, non benedicet te; imo reprehendet, dicendo te injustum qui crucias eum, cum alios nequiores eo non punias.
Confitemini Domino. Quia rectorum est laudare Deum: ergo vos, justi, confitemini Domini, id est, laudate Dominum in cithara, et psallite et in psalterio. Cum dicit: Confitemini in cithara, et psallite, noli intendere animum ad theatralia organa, sed ad spiritualia. Cithara enim ab inferiori parte sonat, et nos ex inferiori nostro habemus unde dupliciter Deum laudare possumus, ex prosperitate, scilicet, et ex adversitate. Est enim quaedam terrena prosperitas, (0646C)cum sani vivimus secundum carnem, et cum ea quibus vivimus abundant, et cum fructus large proveniunt; quae quia ad terrenam vitam pertinent, ingratus existit quisquis ex eis non laudat Dominum. Est item quaedam terrena adversitas, cum in languoribus et variis tribulationibus laboramus. Ex quibus etiam debemus laudare Deum, scientes hoc non fieri nisi ex illius suavi dispositione. Cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Rursus si ea quibus vivimus defuerint, et si fructus non large provenerint, aut si haec per violentiam nobis ablata fuerint, inde etiam laudemus Dominum, citharizantes ei cum citharista illo praecipuo qui dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Quia et si auferuntur quae dedit, non tamen ipse aufertur qui dedit. Psalterium autem de superiori parte resonat; et tu aliquis attendens superna dona Dei, (0646D)scilicet, quid praeceptorum tibi dederit, et qua coelesti doctrina te imbuerit, et quid desuper ex illis intimo fonte purae veritatis prae aliis tibi concesserit, lauda Dominum, psallendo ei in psalterio decem chordarum. Decem enim chordae decem praecepta sunt, ex quibus tria pertinent ad dilectionem Dei, septem vero ad dilectionem proximi. De quibus in hujus tractatus principio satis expeditum est. In quibus decem praeceptis tange psalterium adimplendo legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere. Ille psallit Domino in psalterio decem chordarum, quisquis bene operando laudat Dominum in adimpletione legis, quae continetur in decem praeceptis.
Cantate ei canticum novum. Quia lex se habet et ad vetustatem et ad novitatem, appositum est hoc ad determinationem. Quasi dicat: Hoc modo hortor confiteri et psaltere Domino in psalterio decem chordarum, ut cantetis ei non lingua, sed vita, canticum, (0647A)non vetus, sed novum. Canticum enim novum nemo cantat, nisi renovatus per gratiam. Et est novum canticum, nova charitas, ut non tantum quisque diligat amicum, sed etiam inimicum, sicut seipsum, sicut vetus canticum est vetus animositas. Cantate, inquam, Domino, et bene psallite ei praeceptori vestro, scilicet, ut in nullo ei displiceatis. Quod erit si psallatis ei in vociferatione, id est, in immensa et ineffabili mentis exsultatione. Vociferatio enim, sive jubilatio, est sonus quidam, significans cor parturire quod non potest dicere. Et talis laus cum sit ineffabilis, non decet nisi ineffabilem. Ineffabilis autem est, quem fari non potest. Et si fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut jubiles, id est, ut cor gaudeat sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum excedat metas syllabarum?
Quia rectum est verbum Domini. Ideo debetis psallere Domino in vociferatione, quia Verbum Domini quod erat in principio, id est, Filius Dei Patris, rectus (0647B)est, quia nullum fallit. Nihil enim promittit et non reddit. Quod si faceret, non rectus, sed obliquus esset. Et omnia opera ejus, id est, Domini, sunt in fide, id est, fideliter non fallaciter a nobis sunt agenda. Sint ergo opera nostra in fide ut efficiamur fideles, credentes in eum. Justus enim ex fide vivit. Invenimus Dominum esse fidelem in Apostoli dictis, ubi dicit: Fidelis Deus, qui non patietur, et reliqua. Et item: Si toleramus, et conregnabimus. Si negaverimus, et ipse negabit nos. Si autem non credimus ei, ipse fidelis permanet, seipsum negare non potest. Alio autem modo dicitur Deus fidelis, alio modo homo. Homo enim fidelis est credens Deo promittenti; Deus vero fidelis est, explens homini quod promisit. Factus est nobis ipse fidelis debitor, sis tu avarus exactor. Teneamus ergo fidelissimum debitorem, qui jam tenemus misericordissimum promissorem.
Diligit misericordiam. Alia causa ad idem. Ideo debemus Domino cantare et psallere, quia ipse diligit (0647C)misericordiam, et exhibere, et exhiberi a nobis, et judicium facere, et fieri a nobis. Non ergo transeat nos misericordia, quia subsequitur judicium. Nunc enim locus est misericordiae, et ejus quam Dominus exhibet, et quam vult a nobis exhiberi. Et haec est in Deo quam exhibet misericordia, quia vocat adversos. Conversis donat peccata, peccantes ut convertantur patienter exspectat. Et quam cito convertuntur, obliviscitur praeterita et promittit futura. Hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes. Neminem deserit laborantem, et ad se clamantem. Ipse donat unde sibi sacrificetur. Ipse tribuit unde placetur. Et haec misericordia non excludet ab eo judicium, quia sicut misericors est in conversos, ita justus est in non conversos. Et sicut misericors est in humiles, ita erit justus in superbos. Et sicut misericors est in confitentes, ita justus erit in mentientes. Et ipse qui diligit facere hanc misericordiam, et hoc judicium, vult (0647D)ut et nos, quantum possumus, ut indigentes, misericordiam faciamus, ut aequaliter in omnes judicemus, scilicet, ut nec personam pauperis in judicio accipiamus. Iniquior enim quam justior est qui, parcendo sacello pauperis, vulnerat cor ipsius pauperis. Diligit, inquam, Dominus misericordiam; quod inde apparet, quia misericordia Domini plena est terra, id est, reparatis per misericordiam Domini. Quid autem coeli? Quasi dicat: Coeli non indigent misericordia, quia in coelis non est miseria; in terra vero abundat miseria, abundetur misericordia. Plena est terra miseria, plena sit et misericordia. Et ne quis putaret quod coeli firmi subsisterent, et Domino non indigerent, dicit: Coeli firmati sunt verbo Domini, id est, hoc quod coelestis exercitus, ut cherubin et seraphin, praevaricante diabolo, perstiterunt, non ex se, sed a Domino Patre et Verbo ejus habuerunt. Et non pars virtutis, sed omnis virtus eorum est a Spiritu oris ejus, id est Domini, id est, a Spiritu (0648A)sancto. Nota sanctae Trinitatis ordinem. Prius enim posuit Dominum Patrem et Verbum, nunc ponit Spiritum sanctum. Potest quoque iste versus aliter legi. Quasi dicat: Unde contigit hoc quod terra plena est misericordia Domini? Inde, scilicet, quia Dominus misit quosdam coelos, id est, apostolos per totum orbem terrarum, qui ubique seminarent et spargerent misericordiam ejus. Nulla enim misericordia major est quam peccatorum remissio, quam remissionem ipsi in Trinitatis nomine per totum orbem praedicaverunt. Et quasi aliquis quaereret: Quomodo ausi fuerunt illi ire, cum oves essent inter lupos. Respondet eos ideo ausos fuisse ire, quia firmatae sunt oves illae ut lupos non timerent, imo una ovis multos consumeret lupos, a Verbo Domini a quo electi. Stulta enim et infirma mundi elegit Deus, ut confundat sapientia et fortia. Et per hoc maxime firmati sunt, quia omnis virtus eorum est a Spiritu sancto, quo de coelis misso super eos, ita corda eorum confirmata sunt, ut nequaquam inter saevientes lupos (0648B)trepidarent. Virtus eorum dico congregans aquas maris, id est, amaras et falsas cogitationes persecutorum, quae prius in aperto erant, comprimens sicut in utre intra terminos pellis, ut tantum intra se saevirent non forinsecus, ut prius, praedicantibus enim apostolis, et multiplicante verbo Dei, et credentium multitudine, licet mali non deessent, quia simul in area sunt paleae et grana, et in torculari vina et vinacia, et oleum et amurca, non ausi tamen fuerunt ipsi mali nequitiam suam aperte ut prius exercere, pressi a tanta fidelium multitudine; congregatae sunt, inquam, aquae maris in utrem, quod non inutiliter factum est, quia posuit Dominus, vel virtus illa abyssos, id est, homines pessimos in profundum vitiorum demersos, ut thesauris, id est, in Ecclesia, quasi in thesauris. Videlicet ut inde proferat donaria suis, quando voluerit, sicut aliquis dominus de thesauro suo solet. Scit enim Dominus militibus suis dona sua proferre, et quid proferat, et quando, et quantum (0648C)potestatem det malis super bonos ad istorum eruditionem, et illorum damnationem. Vivit enim impius pio, quia est ei quod lima ferro, et quod fornax auro: potest aliter quoque secundum priorem sententiam in verbo Domini dictam versus iste continuari. Quasi dicat: Diligit, inquam, Dominus misericordiam, ut supra diximus. Diligit et judicium, quod inde apparet, quia congregans est aquas maris sicut in utrem, et reliqua. Sententia non mutatur, nisi quod quidam dicunt sicut in utrem ad solam similitudinem. Sicut enim qui in utre aliquid colligit quantum vult retinet, quantumque vult effundit, ita malis ex nutu Domini datur quantum saeviant, et quantum non saeviant. Et pertinet hoc ad praesens judicium.
Timeat Dominum omnis terra. Quia Dominus posuit abyssos in thesauris, ideo, omnis terra, bene culta, scilicet, id est, fideles, timeant Dominum, non abyssos ipsas. Quasi dicat: Non exsultet terra inani et superba laetitia, quasi nihil timens, cum audit talia, (0648D)sed timeat Dominum. Gaudeat, quia plena est terra Domini misericordia; timeat vero, quia Dominum posuit in thesauris abyssos, ut per illos instruat suos ad coelestes thesauros. Et ideo qui prius de spe promittebat sibi securitatem redeat in timorem. Sperare enim et non timere, praesumptio est. Timeat, inquam, Dominum omnis terra, et ab eo solo, non ab alio, commoveantur ad timorem omnes inhabitantis orbem, id est, diligentes perfectionem, vel quia ita inhabitant et excolunt seipsos, ut sint orbis, id est, perfecti. Saevit quippe leo, time Dominum; insidiatur serpens, insidiatur diabolus, time tantum Dominum.
Quoniam ipse dixit. Ideo timendus est Dominus solus, quoniam ab ipso omnia facta sunt, et nihil nisi permissa facere possunt. Ipse enim dixit, et facta sunt, id est, per verbum et sapientiam suam omnia ab ipso prima creatione facta sunt, et etiam refecta, quia ipse mandavit, id est, mandata dedit, et (0649A)per illa mandata creata sunt in bonis operibus, quae simpliciter prius erant facta; et hoc modo sunt creata, quia Dominus dissipavit consilia gentium contra fideles. Quae haec erant, capiantur, lacerentur, incarcerentur, et caetera talia, quae Dominus dissipavit dissipatione bona. Plures enim saevi persecutores effecti sunt boni fideles. Et bene potuit consilia gentium contra membra dissipare, quia etiam reprobavit, id est, destruxit cogitationes populorum, Judaeorum contra caput. Et non solum populorum inferiorum, sed etiam reprobavit consilia principum, id est, Pilati, Annae et Caiphae, quod est a majori. Majus enim fuit contra caput quam contra membra surgere.
Consilium autem Domini. Illorum, inquam, consilium dissipatum est. Consilium autem Domini, dispositionis, scilicet, antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae, non est dissipatum per verbum suum, sed manet in aeternum. Et reperit evidentioribus verbis idem dicens: Cogitationes cordis ejus manebunt (0649B)in generatione praesenti, et in generatione futura. Loquitur autem hic de Domino Deo secundum nos, qui aliquando sedemus et cogitamus; deinde cum familiaribus nostris consilium capimus, non quod haec in Deo sint, sed ut per ea quae in nobis cognoscimus ad divina et non visibilia accedamus.
Beata gens cujus est Dominus Deus ejus. Quandoquidem Dominus ita potens est, quod per eum omnia facta et refecta sunt, et ipse consilia malorum infatuat et dissipat, consilium autem ejus nemo dissipat: ergo gens illa vere beata est, cujus ipse, qui est Deus omnium ex necessitate, est Dominus voluntate. Vel potest ita simpliciter continuari. Quasi dicat: Quod est illud consilium Domini, quod manet in aeternum? Hoc scilicet, ut gens, non cujus est argentum, vel aurum, vel aliquid terrenum, sed sola gens vere sit beata, cujus Deus est Dominus ejus, id est, quae illum quem Dominum habet ex necessitate eligit sibi secundum dominium quidem in haereditatem; (0649C)et quam ipse Dominus e converso elegit sibi in haereditatem, quam per se et per suos excolat. Et cujus fructibus, id est, bonis operibus et virtutibus, satietur et gaudeat. Boni enim omnes et haereditas Domini sunt, et ipsum habent haereditatem, ut in quinto psalmo, cujus titulus est pro ea quae haereditatem assequitur, supra dictum est. Et ut hi tales beatificarentur, fuit consilium Domini.
De coelo respexit Dominus. Quasi dicat: Quomodo eligit Dominus illam haereditatem, hoc scilicet modo, quia Dominus misit primum coelum, Adam, scilicet, in sublimitate virtutum positum, in quo coelo inspexit nos dum obediens permansit, et in eodem despexit cum inobediens exstitit. Deinde misit aliud coelum stabilius illo, secundum scilicet Adam, id est, hominem Dominicum, cui non datus est spiritus ad mensuram, et de quo dictum est: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. De quo coelo respexit haereditatem illam per effectum misericordiae, et deinde (0649D)vidit ipsius misericordiae effectum exhibendo in vocatione omnes filios verorum hominum, id est, imitatores patriarcharum, prophetarum, qui veri homines, non dehominantes se, in inferno fuerunt? Videt enim Dominus videntes se. Accipe autem per filios hominum eosdem quos prius per beatam gentem.
De praeparato habitaculo suo. Istud est repetitio, ut determinet quos filios hominum accipiat, si praeparatum habitaculum, id est, quod per coelum intelligamus. Si vero per praeparatum habitaculum Apostolos ipsos, quos vere Dominus praeparavit, quia per seipsum eos vocavit, docuit, misit, tunc bene diversificatur. Namque per hos quoque respexit Dominus super omnes qui inhabitant terram, juxta illud: In omnem terram exivit, et reliqua, quia per eos et eorum successores multos ad fidem vocavit atque convertit. Inhabitantes autem terram dicuntur proprie qui propriam terram, id est, carnem suam ita excolunt, ut non germinet eis spinas et tribulos, sed (0650A)varios flores virtutum, ut tandem eam clarificatam recipiant.
Qui finxit singillatim. Quasi dicat: Ille respexit et de coelo et de praeparato habitaculo habitantes terram, vocando eos qui fecit aptos ut vocarentur, scilicet, qui finxit, id est, qui manu omnipotentiae et misericordiae plasmavit corda, id est, animas eorum singillatim, id est, singulis dando singula dona, ut alii genera linguarum, alii sermonem scientiae et sapientiae, et reliqua, non tamen per superbiam unitatem dirimentia. Sicut enim in nostro corpore sunt et membra, et membrorum officia diversa, salus autem una, ita in corpore Christi sunt multa membra, et membrorum officia diversa, et ipsis singularibus diversa dona concessa, charitas autem una. Qui enim in membris Christi oculus est, non illum debet contemnere qui est pes; sed ille debet huic ambulare, et iste illi praevidere, veluti fit in bonorum coenobiis monachorum. Ille, inquam, respexit qui finxit; et (0650B)quia finxit, intelligit solus perfecte omnia opera hominum, quia intelligenter penetravit usque ad finem intentionis ipsorum operum. Qui enim fecit hominem, novit quid sit in homine; et homo videt in facie, Deus autem in corde.
Non salvatur rex per multam virtutem. Quia respicere et videre et eligere Domini in haereditatem, vere salvare est. Unde superius notatum est quod Dominus salvat. Probat illud, quasi dicat: Vere solus Dominus salvat, quia nullus alius. Nullus alius salvat, quia neque rex, id est, quilibet potens, neque gigas, id est, quilibet fortis salvat. De quibus magis videretur. Rex et gigas non salvat, quia etiam se ipsum non salvat, a majori. Quod sic dicit: Rex non salvabitur per multam virtutem, id est, per multam potentiam; et gigas non salvabitur in multo robore suo. Et hoc ideo, quia equus, id est, omnis terrena pompa sive in fortitudine, sive in potentia fallax est ad veram salutem. Hoc autem ideo dico, quia equus, id est, quilibet confidens in tali pompa, (0650C)id est, in abundantia virtutis, id est, quantumcunque abundet in ea, non salvabitur. Aliter quoque possunt hi duo versus legi, si per regem accipiamus quemlibet illicitos motus bene regentem; per gigantem vero juxta aliam ejus proprietatem, quemlibet non solum se regentem, sed etiam velocem, ut saecularis qualibet illecebra non retardet eum, et sic dicatur: Vere solus Dominus salvat non merita, quia etiam ille qui est rex bene regens motus, et, quod plus est, ille qui est gigas, id est, velox, saeculari illecebra non retardetur, de quibus potissimum videretur, non salvabuntur per virtutem suam. Et hoc ideo, quia equus quo portatur caro scilicet humana fallit, id est, labi facit eos tendentes ad salutem. Facilis enim lapsus est secundum carnem, ut qui stat semper videat ne cadat. Hoc autem ideo dico, ut sciant quia rex vel gigas non salvabitur, quantacunque virtus sit in eis in abundantia ipsius virtutis, si suam facit eam, et non potius gratiarum actionem agit pro ea, et divinae (0650D)gratiae prorsus deputat eam. Et quasi aliquis diceret: Quid ergo? Unde erit salvatio? Dicit: Ecce unde erit salvatio: Quia oculi Domini, id est, respectus misericordiae Domini erunt super metuentes eum casto et filiali, non servili timore. Et quia timor sine spe desperatio est, ne hic metuentes desperantes acciperemus, dicit: Et in eis, id est, super eos erunt oculi Domini, qui, cum timeant, sperant tamen in misericordia ejus, quae desuper tantum est, et non ex meritis procedit. Et ideo sperant in eo, ut tandem eruat animas eorum a morte aeterna. Et nunc interim alat eos Scripturae sacrae alimoniis in fame, id est, in hac praesenti vita, quae est tempus famis, quia hic semper boni esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam saturabuntur.
Anima nostra. Quia Dominus tandem eruet a morte, et nunc interim alii, ideo merito anima nostra sustinet pondus praeceptorum Domini patienter ferendo pondus diei et aestus, juxta illud: Veniet Dominus, (0651A)et non tardabit: si moram fecerit, exspecta eum. Et ideo etiam merito anima nostra sustinet Dominum, quoniam ipse est adjutor noster in bono, et protector a malo; vel adjutor, ut perficiamus; protector, ne deficiamus; et quia tandem cor nostrum, et si modo tristatur, vere laetabitur in eo, cum ipse erit omnia in omnibus. Et quia in eo laetabimur, ideo merito non solum speramus, sed etiam speravimus, id est, anchoram spei nostrae fiximus non in mundo, sed in nomine ejus quod est sanctum. Ille enim digne sperat in hoc nomine, quod est Dominus, qui se sponte et vere subjicit servitio ejus. Et est in Domino ideo hoc nomen Dominus Deus sanctum et castum, quia non servitur ei ad ignominiam, sed ad gloriam; non ad mortem, sed ad vitam. In hominibus vero quibus servitur ad latrocinium, vel ad rapinas, ad homicidium, et caeteras iniquitates, neque castum, neque sanctum est hoc nomen Dominus.
Fiat misericordia tua super nos. Quia laetabitur in (0651B)te cor nostrum, ideo, Domine, fiat in praesenti misericordia tua, id est, justificatio gratiae tuae super nos. Et hoc ad illum modum, ad quem nos speravimus, id est, pro spe quam conjecimus in te. Conjiciat enim multum se quisque in Domino, et multum miserabitur ejus. Unde alibi dicitur: Quia eatenus ignoscit, quatenus se quisque cognoscit.
IN PSALMUM XXXIII. Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum et abiit. ARGUMENTUM. Ezechias, victo Assyrio, semper Dominum benedicere promittit, et angelum adjutorem sibi precatur immitti, moxque ad exemplum sui cunctos in Dei laudem provocat. Item vox fidei per jejunium. Item Arnobius: « Nisi, inquit, mutaveris vultum tuum coram principe vitiorum et dimiseris eum, ac virtutum Domino omne quod tibi superest vitae mancipaveris (0651C)tempus, non vere dicis: Benedicam Dominum in omni tempore. »
EXPLANATIO. Cum Saul persequeretur David, confugit ad Achis regem ubique, dum esset invidia faciente suspectus, industriose mutavit vultum, ita ut salivis ora compleret, quatenus energumenus aestimatus miseratione faciente dimitteretur illaesus. David ergo Christus est, Achis populus Judaeorum, in quo ille incarnatus, sed invidentibus non agnoscendus apparuit. Unde et Achis interpretari dicitur quomodo est. Quod est verbum mirantis, et non cognoscentis; quia Judaei, virtutes Christi admirantes, ipsum Deum esse minime cognoverunt; et bene David vultu mutatus salivas dimisit in barbam; saliva quippe infirmitatem, barba virtutem designat, quia Christus « cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. » Nec in nomine regis error est, cum ex patre regeneratus potuerit etiam Abimelech dici, qui interpretatur pater meus rex, sive (0651D)patris mei regnum. Sed et mysterii sensus arridet, quia Judaei patrem regem habuerunt, de quibus dicitur: Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Dimisit autem eum et abiit. Dimisit Judaeos et abiit credendus a gentibus. Potest et ita dici, quia coram Abimelech sacerdote mutaverit vultum quando ut arma panesque sibi sociisque perciperet a Saule se missum simulavit. Per totum psalmum verba prophetae sunt, alphabeti Hebraei litteras, excepta sexta, in capitibus versuum per ordinem ponens. In prima parte benedicere se Dominum compromittit, admonens mansuetos ut cum ipso in ejus laude perseverent. Secunda ad conversionem fidelium, quae sunt bene meritorum praemia non tacentur. Tertia quasi filios admonet, a quibus se delictis debeant abstinere. Quarta justos dicit ex omnibus tribulationibus cruendos, et impios debitas poenas esse passuros. Quarum prima pars comprehendit litteras quatuor, secunda sex, tertia quatuor, quarta residuas septem.
COMMENTARIUS. (0652A) Benedicam Dominum omni tempore. Titulus est talis: Psalmus David cum immutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit. Continet historia libri Regum quod post interfectionem Goliae, cum puer Domini David in tantam gloriam pervenisset, ut etiam a mulieribus in choris suis Sauli praeferretur dicentibus: Saul percussit mille, et David decem millia, indignatus est valde Saul et coepit ei invidere, atque quomodo interficeretur coepit machinari. Quod sanctus vir ille intelligens, fugit ab eo in regnum Achis regis Geth, ut ibi lateret. Cum vero illic quoque gloria ejus publicaretur, duxerunt eum milites ad Achin regem, narrantes ei qualis et quantus esset. Ille autem timens ne etiam Achis per invidiam machinaretur sibi mortem, immutavit vultum suum coram eo, simulans per insaniam se arreptitium, his scilicet modis affectabat: Tympanizabat ad portam civitatis, ferebatur propriis manibus, procidebat (0652B)ad ostia portae, et salivae decurrebant per barbam ejus. Quod videns Achis dixit: Ut quid adduxistis mihi hunc arreptitium? Nunquid opus habemus arreptitiis? Et putans veram insaniam, dimisit eum. Et sic abiit incolumis. Notandum autem quod titulus hunc Achim Abimelech vocat duabus de causis vel quia hoc etiam alio nomine Achis vocabatur, vel ut per nomen mutatum abducat nos ab historia, et inducat nos ad mysterium. Abimelech enim interpretatur patris mei regnum. Et mysticus David, Christus scilicet, quem haec omnia praesignaverunt, fuit filius illius secundum carnem historialis, scilicet, David, cujus regnum fuerunt Judaei. Ante quod regnum, id est, coram Judaeis, ipse Christus immutavit vultum suum, hoc est, voluntatem, quia legalia sacrificia secundum ordinem Aaron prius instituta convertit in sacrificia panis et vini secundum ordinem Melchisedech, qui primus ea obtulit instituta. In quo videri potuit voluntas ejus immutata esse, licet esset eadem, quia illa umbra tantum fuerunt, (0652C)id est, istorum signa. Quomodo autem hoc fecit? Sic scilicet, affectabat. Sicut enim historialis David affectabat, id est, homines more insanientium se applicabat, et super singulos se projiciebat, ita Verbum Patris affectabat, quando misericordiae affectum erga nos exhibebat, ut infirmitatem nostrae carnis assumeret, et languores nostros portaret in tantum, ut etiam pro nobis animam poneret et mortem nostram sua morte destrueret. Qua affectione nihil majus, nihil melius. Unde illos qui sine affectione et misericordia sunt reprehendit Apostolus. Tympanizabat quoque ipse Christus. Tympanum fit de sicco corio super lignum extenso. Et historialis David tympanizavit, quando similans insaniam in longum et latum se extendebat. Christus vero tympanizabat, quando corpus suum tanquam siccum corium, id est, sine humore carnalium concupiscentiarum in ligno crucis extendebat, adeo ut ossa etiam ejus dinumerari possent, juxta illud: Dinumeraverunt omnia ossa mea, (0652D)et reliqua. Et hoc faciebat ad ostia civitatis historialis David realiter, Christus vero mystice. Civitas enim est societas angelorum et supernorum civium; ostia vero ad hanc civitatem sunt corda credentium, quia per fidem accessum habemus ad eam. Et ostia ista, id est, corda nostra prius clausa erant veritati, cujus notitiam in primo parente amiseramus. Sed Christus tympanizabat ad ostia civitatis, id est, ad aperiendum corda nostra veritati, scilicet, ut in ipso quem prius putabamus solum hominem intelligeremus, et cognosceremus Verbum illud quod in principio erat apud Deum, et ad cujus conspectum gaudent angeli sibi personaliter unitum, quod declaratum est et per ejus veram patientiam, qua patienter omnia tulit; et quia non de cruce descendit, sed de sepulcro potenter surrexit, et in coelos ascendit. Et ferebatur manibus suis, quod in historiali David non nisi forte joculari modo potest accipi. Christus vero quodammodo ferebatur in manibus suis, quando in novissima (0653A)coena panem benedictum, et ore suo commendatum porrexit discipulis suis dicens: Hic est sanguis meus, commendando nobis humilitatem suam scilicet, ut et humile corpus ejus comederemus aggratulando ejus nativitati, et sanguinem ejus biberemus conformando nos ejus passioni. Procidebat quoque ad ostia portae historialis quidem David realiter: Christus vero humiliabat se in omnes tribulationes in tantum, ut etiam turpissimam mortem crucis sustineret, et hoc ad ostia portae. Et haec sunt accessus et initium ad fidem nostram, nativitas scilicet Christi, et passio ejus et mors. Nisi enim Christus natus esset, mortalis non esset; si mortalis non esset, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, non ascenderet, et caetera. Salivae etiam decurrebant super barbam ejus David quidem historialis, Christo vero mystice. Salivae autem sunt puerorum, barba vero virorum. Et verba quidem illa quibus Dominus commendabat humilitatem suam dicens; Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, (0653B)non habebitis vitam in vobis; infantilia videbantur et impossibilia, sed in ipsis tegebatur virtus magna, quia per ea spiritualiter admonebat nos imitari humilitatem ejus, ut sic ascenderemus ad ejus celsitudinem. Sic quidem Christus Immutavit vultum suum coram Abimelech, id est in praesentia Judaicae plebis. Sed quia ipsi immutationem vultus ejus, id est, conversionem legalium observantiarum in sacrificium novum non cognoverunt, contempserunt, et dimiserunt eum; ipse vero per praedicationem apostolorum abiit ad gentes. Apud quas vero ubique novum sacrificium, et ejus humilitas ipso jubente celebratur. Et possunt plane intelligi Abimelech vel Achis et regnum ejus per illos, de quibus legitur, quod cum Christus commendaret humilitatem suam dicens: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis, scandalizati fere septuaginta duo abierunt retrorsum. Achis enim interpretatur quomodo est? Quomodo, autem, verbum est obstupescentis (0653C)et ignorantis. Et illi quasi obstupescentes et ignorantes dixerunt: Quomodo possunt haec fieri? Nunquid abscissurus est particulas de carne sua, et daturus nobis ad bibendum? Gentes vero ad quas ipse contentus a Judaeis abiit recte intelliguntur per illos de quibus subsequenter dicitur: Et conversus ad duodecim dixit. Nunquid et vos vultis abire? Et respondens Petrus pro omnibus, dixit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, caro enim nihil prodest, spiritus autem vivificat. Quasi dicat: Verba tua carnaliter intellecta nihil prosunt, spiritualiter vero accepta vivificant. Titulus aliter exponitur. Psalmus iste, id est, operatio, quae sequentibus verbis notatur, commendatio, scilicet, humilitatis, vel laus sequens est veri David, Christi, scilicet, significata tunc cum historialis David immutavit vultum suum coram Achis, ut supra dictum est. Illud enim negotium signum fuit operationis hujus veri David: Vel potest totus titulus allegorice exponi, ut (0653D)sic dicatur: Psalmus iste est David veri, habitus ab eo tunc cum ipse immutavit vultum suum, vertendo in sacrificium Melchisedech coram Abimelech, ut supra dictum est. Est enim vox capitis in hoc psalmo, commendans nobis veram ejus humilitatem. Quapropter psalmus bene convenit titulo. In titulo: enim dicitur: Cum immutavit vultum suum. In qua vultus immutatione facta est humilitatis commendatio, de qua agitur in hoc psalmo. Et est quasi dicat: Ego qui benedixi Dominum ad tempus in legalibus sacrificiis secundum Aaron institutis, benedicam Dominum in omni tempore, id est, aeternaliter per sacrificia secundum Melchisedech instituta. Inde dictum est secundum ordinem Melchisedech: tu sacerdos in aeternum. Vel aliter. Primus Adam benedixit Dominum ad horam, scilicet, dum perstitit in humilitate; ego autem secundus scilicet Adam benedicam Dominum per custodiam humilitatis in omni tempore, scilicet, et ante passionem et in ipsa passione, nec cogitatione (0654A)ab ejus deviando voluntate. Hoc ad de se humilitatis commendationem dicit Christus, hoc etiam debet cavere quilibet Christianus, ut homo qui per superbiam factus est diabolus, per humilitatem fiat angelus. Christus enim factus est homo, ut homo fieret angelus. Ut quisquis autem possit fieri angelus, in humilitate cordis maneat, ut semper sive prosperentur ea quibus vivimus, sive perturbentur, vel si tribuat, sive auferat, Dominum benedicat, quia etsi ista auferuntur, ipse tamen non aufertur. Et quid sit benedicere Dominum omni tempore, ostendit dicens: Semper laus ejus erit in ore non corporis, sed meo, id est, magis mihi proprio, id est, in ore cordis. Et est repetitio, si ad idem referatur; potest vero fieri diversum, si ad membra sic referatur. Ego quidem benedicam Dominum in omni tempore in me et etiam in meis: quia laus ejus semper erit in ore meo, id est, meorum, ut supra dictum est. Et quo modo Dominum in omni tempore benedicat, (0654B)ostendit subsequenter, ut nos instruat. Quasi dicat: Per hoc omni tempore benedicam Dominum, quia anima mea nihil sibi arrogabit, nihil de se praesumet, sed laudabitur, id est, laudabilem se reputabit, non in se, quia esset vituperabilis, sed in Domino, id est, per hoc solum, quia fixit spem suam in Domino. Et vos, quasi dicat non in nobis, sed in Domino laudari et gloriari quaeratis. Ut semper Dominum benedicatis, laudabitur, inquam, anima mea in Domino. Et hoc audiant aure audiendi non quilibet, sed mansueti, id est, illi qui volunt esse mansueta animalia non immansueta, videlicet, volunt habere Dominum sessorem et rectorem, ne praecipitentur. Audiant, inquam, et laetentur, id est, imitentur, non contristentur. Immansueti enim qui de se praesumere volunt, et gloriari in se, non in Domino, cum audiunt ut quisque tantum laetetur in Domino, non laetantur, sed contristantur.
Magnificate Dominum mecum. Hic facit apostropham in ipsos mansuetos. Quasi dicat: Vos, mansueti, (0654C)audientes hoc, et laetantes, magnificate, id est, veneramini et exsultate vos humiliando Dominum, non seorsum per superbiam, sicut haeretici faciunt, sed mecum, scilicet non in separatione, sed in unitate. Hoc dicit ipse amator verae sapientiae Christus, qui non coamatoribus suis invidet, sed omnes vult rapere, ut sui sint coamatores. Quia non sic in hoc amore est sicut in vitioso et turpi amore hujus saeculi, ubi quisque solus vult videre, et solus amare, quoniam illa vera sapientia omnibus amantibus se est communis, et tamen integra manet singulis. Et ideo et nos quoscunque quibuscunque valemus modis ad hunc amorem nobiscum rapere debemus, scilicet, hortando, rogando, rationes reddendo. Et qualiter magnificandus sit Dominus dicit: Exsultemus nomen ejus, humilitatem quam praecepit servando, tendentes in idipsum, id est, non ad destructionem, sed ad concordiam unitatis, videlicet, ut sicut corpus Christi mansit integrum inter manus persecutorum, ita (0654D)etiam maneat integrum inter manus professorum. Legitur enim quod cum in passione Domini circa vesperam in parasceve frangerentur crura eorum qui cum eo crucifixi sunt, ut citius ab hac miseria liberarentur, crura ejus non sunt fracta, quia cum ventum esset ad eum, placide eum expirasse invenerunt. Quod autem corpus ejus remansit integrum, ideo factum est, ut per hoc notaretur quod in corpore ejus, id est, Ecclesia, scissio non esset facienda, sed unitas servanda.
Exquisivi Dominum. Dico magnificate Dominum, et in hoc habetote me in exemplum, quia ego aliud non quaesivi a Domino, sed exquisivi, id est, exceptis aliis praemiis omnibus, solum Deum praemium quaesivi, et ideo Dominus exaudivit me non exterius, sed interius. Talis enim exquisitio fit exterius, non interius, quare et exauditio. Intret igitur quisque cor suum, et inde avaritiam expellat, et omnes pravas concupiscentias, et sic Dominum ut exaudiatur exquirat. (0655A)Exaudivit me, inquam, Dominus, et hoc modo exaudivit me, quia eripuit me caput ex omnibus tribulationibus interioribus per immunitatem a peccatis; interioribus vero per resuscitationem. Similiter vox exaudiet, et ex omnibus tribulationibus eripiet, nunc interim interioribus, tandem vero exterioribus.
Accedite ad eum et illuminamini. Quasi dicat: Ego quidem exquisivi Dominum, et ideo exauditus et ereptus sum; et vos etiam per humilitatem exquirite Dominum, et sic accedite ad eum. Quanto enim se quisque magis humiliat, tanto magis Deo appropinquat; et quantum se erigit, tantum ab eo recedit. Et ideo dicit: Accedite ad eum per humilitatem. Accedite quidem corde, non corpore, non pede, sed affectione. Accedite fide sectando, corde inhiando, charitate currendo, non claudicando, id est, duobus praeceptis inhaerendo, dilectioni, scilicet, Dei et proxim, per quae ad ipsum curritur. Accedite, inquam, et illuminamini luce verae cognitionis, scilicet, ut intelligatis quia sectando humilitatem pertingetis ad immensam (0655B)sublimitatem. Et est quasi dicat: Si accesseritis illuminamini, in tantum quod facies vestrae non confundentur ad aliquas injurias et contumelias, id est, non contristabuntur, imo laetabuntur. Facies enim superborum ad quaslibet injurias confunduntur, quia dolent aliquos esse superiores, qui sibi eas inferant. Eorum vero facies qui Christi humilitatem sequuntur, in tribulationibus non confunduntur, sed gloriantur, quia sciunt per hoc quidem se superiores esse ipsis inferentibus. Vel potest hoc etiam accipi in futuro. Quando enim omnes in fine invitabimur ad nuptias veri sponsi, Christi, qui vestem nuptialem habebunt, facies eorum non confundentur; qui vero ea veste carebunt, eorum facies confusae erunt, nec apparere audebunt. De quibus dictum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.
Iste pauper clamavit. Ostendit in se ipso quomodo sit accedendum ad Dominum. Quasi dicat: Dico Accedite, et ad hoc me exemplum habetote, quia iste (0655C)pauper, scilicet ego, qui cum essem dives, pro omnibus ad paupertatem humiliatus sum; iste pauper, inquam, clamavit, id est, irremissam operationem et intentionem ad Deum direxit. Et ideo Dominus exaudivit, quia salvabit eum de omnibus tribulationibus ejus interioribus, sive exterioribus, sicut, superius, et vos, quasi dicat: Estote pauperes, id est, humiles, non elati, et irremisse agendo clamate, et sic exaudiet vos Dominus, et salvabit. Nullus enim nisi pauper exauditur.
Immittit angelus Domini. Hucusque dixit: Me exemplum habetote, hoc vero dicit: Me auxiliatorem habetote, loquendo de sua interim persona. Quasi dicat: Dico: Magnificate et accedite ad Dominum. Et ut hoc possitis, non deerit vobis auxilium, quia angelus Domini, angelus scilicet magni consilii, id est, dispositionis antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae; ille, inquam, immittet, id est, immissionem exercitus faciet, videlicet, aut custodiam angelorum, (0655D)aut constantiam virtutum. Et ita immittet, ut in circuitu timentium eum, id est, ut illa immissio undique muniat timentes eum, et sic eripiet eos et in praesenti et in futuro. Quod intellige dictum esse ad similitudinem, ut illud: Pompeiana reum clauserunt signa Milonem.
Gustate et videte. Illud pertinet manifeste ad immutationem vultus, quae in titulo habetur, quia hic aperte commendat humilitatem suam. Quasi dicat: Quia Dominus exaudiet vos clamantes ad se, et angelus Domini immittet, et vos eripiet; ergo gustate non jam legalia sacrificia, sed humilitatem meam, secundum quod gustanda est palato, scilicet, cordis, id est, comedite corpus meum, et bibite sanguinem meum, et gustando videte illud quod videndum est, scilicet, intelligite suavitatem Domini hic per contemplationem, in futuro per speciem, quae vere intelligenda est, quoniam ipse Dominus vere suavis, id est, dulcis (0656A)se intelligenti est. Nota vero non esse videre, nisi praecesserit gustare. Sectando enim humilitatem perveniemus ad divinitatis sublimitatem. Gustate, inquam, et debetis gustare, quia ille qui sperat in eo, id est, in Domino, id est, qui se assuefacit gustandae veritati, nihil de se praesumens, sed sperans in Domino, est beatus non in mundo, sed quia virtus ejus, id est, beatitudo ejus in virtute est. Et quia spes sine timore praesumptio est, subdit: Timete Dominum, ut punitorem omnis nequitiae, omnes sancti ejus, id est, omnes sperantes in eo. Et ne dubitetis eum timere, nec aliquid mali agatis timore inopiae, quod faciunt plerique, quia non est inopia timentibus eum. Quod quantum ad litteram, falsum videtur, quia patiuntur inopiam saepe in exterioribus, sed tamen verum est quantum ab illa in quibus vera est inopia, sed quantum ad spiritualia.
Divites eguerunt. Timentibus quidem non est inopia, sed divites et superbi et de se praesumentes, quibus (0656B)nulla videtur esse inopia, ipsi quidem naturaliter esurierunt verum bonum et summum. Omnis enim cura mortalium quae diversis studiis exercetur, ad unum finem beatitudinis nititur pervenire, ut ait Boetius. Esurierunt, inquam, et tamen quia deviaverunt, eguerunt, id est, indigentiam pleni patiuntur, nec illo cibo saturati sunt. Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono, id est, nullius veri boni indigentiam patientur. Quod est repetitum. Idem enim sunt inquirentes et timentes.
Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Attende quid tympanizans iste et affectans et quam dulciter admonet. Quasi dicat: Durius quidem vobis locutus sum, cum dixi: Timete Dominum, ut autem lenius vos alloquar, dico: Venite, filii corde quidem, et si non corpore, ad me patrem vestrum, et exaudite me aure audiendi, quia ego docebo vos qualiter debeatis Dominum timere. Et hoc non quilibet sibi arroget, nec temere attribuat, quia ille solus timet (0656C)Dominum qui facit sequentia. Quod sic dicit aequipollenter sub interrogatione: Quis est homo qui vult vitam, et quis diligit dies videre bonos? Quod est dicere: Quis est qui timet Dominum? Timens enim Dominum vere tendit ad vitam aeternam, et diligit dies bonos. Sunt autem dies boni remoti ab omni necessitate tribulationum et tentationum. Qui dies non sunt hujus regionis in terra morientium, sed sunt terrae viventium. Non enim Abraham hos dies vidit, non Paulus, non ipse Christus, qui esurierunt, alserunt, et tribulationes varias pertulerunt, nisi forte in interiori eos habuerunt, hic per spem, quos tandem habituri erant per rem.
Prohibe linguam tuam a malo. Quasi dicat: Ille solus vult vitam et diligit dies bonos, qui facit ista sequentia. Et ideo tu quilibet prohibe linguam tuam a malo, id est, a detractione erga proximum, et a blasphemia in Deum, et ab omni stultiloquio et falsitate; et quia dolose aliquando agimus loquentes etiam veritatem, dicit: Et labia tua, ne loquantur dolum ad (0656D)decipiendum proximum. Diverte quoque ab omni malo, scilicet, ut non solum non pecces in locutione, sed nec in actione, nec in cogitatione. Et quia non sufficit pauperem non denudare, nisi velimus eum vestire, nec si aliena non auferimus, nisi et nostra demus, dicit: Et fac omne bonum quod potes. Et haec faciendo inquire pacem hic, ut tandem persequaris ipsam veram pacem, quam nullum scilicet bellum perturbabit. Quae pax non potest hic haberi. Inde enim Christus vera pax nostra surrexit et ascendit, qui pacem reliquit sequentibus se, et pacem dabit pervenientibus ad se. Et haec est pax illa quam reliquit, ut cum omnibus scilicet hominibus, quantum in nobis est concordiam habeamus. Quam pacem si servaverimus, resurgemus tandem, et ascendemus et sic veram pacem pervenientes ad eum assequemur, cum ipse erit omnia in omnibus. Hic autem non vera pax est, quia cum hic contra bellum inediae habeamus pacem panem, nunquam sic satiamur, (0657A)quin rursus bellum innovetur, et sic persequere eum.
Oculi Domini super justos. Dico inquire pacem et persequere, et hoc vere potes, quia misericordia Domini adjuvabit te. Vel hoc quod dico, inquire pacem et persequere, noli tibi attribuere, sed tantum divinae misericordiae, quia oculi Domini, id est, misericors respectus Domini, erit super te protegens te. Nam erit super omnes justos, id est, pacem inquirentes, et eum timentes. Et aures ejus, id est, potenti et benevolentia exauditionis ejus erit in preces eorum, id est, justorum. Sed tamen si statim ut viderunt aliquando non exaudit eos exterius, non tamen in hoc crudelis est, sed potius misericors. Non exaudiendo enim exaudit, quia medicus est, et secat et aufert quod putre in eis est. Nec parcit vulneri; nam si parceret, crudelior quam misericordior esset. Et ne mali accepta hinc occasione dicerent: Ergo quia oculi Domini super justos sunt, faciemus quidlibet impune, quia nos non videbit, occurret eis Spiritus sanctus per os sui prophetae. Quasi dicat: Propitius quidem (0657B)respectus Domini erit super justos; vultus autem, id est, respectus irae indignationis ejus erit super omnes facientes mala, non ad bonum, sed ad malum, scilicet, ut memoriam eorum, quam sibi paraverunt in terris morientium, perdat de terra viventium, dando eam in oblivionem, non quantum ad vindictam, sed quantum ad bonam remunerationem. Sicut enim Dominus respicit de propinquo justos ad salvationem, ita de longinquo injustos respicit ad damnationem, juxta illud: Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, etc. Et vere perdet memoriam illorum, quibus dicit: Nescio vos.
Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos. Dixit quod Dominus respicit et justos et injustos, et primum ostendit de justis hic. Quasi dicat: Vere oculi Dei super justos, quia Dominus exaudivit eos; et hoc ideo, quia ipsi justi per irremissam operationem clamaverunt, et hoc modo exaudivit, quia liberavit eos jam ex omnibus tribulationibus eorum, id est, gravioribus, (0657C)scilicet, ab interioribus tribulationibus per quas itur in exteriores, nisi quis ab eis liberetur. Liberavit eos, inquam, sed alios sic, alios vero sic. Nunquid enim qui Deus erat trium puerorum, non erat Deus septem Machabaeorum? Aut nunquid illos ab igne eruit, istos in igne deseruit? Illi autem in fornace hymnizabant, isti in igne expirabant. Sed tamen utrosque eruit, sed dissimiliter. Illos quidem corporalis ad inimicorum confessionem, istos vero spiritualis ad majorem inimicorum excaecationem. Similiter quoque de caeteris.
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde. Ideo Dominus exaudivit justos, quia est eis Deus de prope, sicut injustis Deus de longe. Quod sic dicit: Dominus est juxta his qui sunt tribulato corde, id est, qui cor suum erexerunt, sed obtriverunt humiliando, id est, vicinus est justis. Et ideo salvabit a tribulationibus, ut supra dictum est, humiles spiritu, id est, ipsos eosdem non superbientes, nihilque de se praesumentes. (0657D)Et opus est ut salvet, quia tribulationes justorum sunt multae, quia intrinsecus et extrinsecus multipliciter tribulantur in praesenti, ut post multas tribulationes perveniant ad infinitas remunerationes, sicut e contra injusti post paucas tribulationes praesentes perveniant ad innumeras infelicitates. Multae sunt, inquam, tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus jam spe, tandem vero liberabit in re. Et hoc modo liberati sunt, quia Dominus custodit omnia ossa eorum, et ita quod nec unum ex his conteretur, id est, penitus confringetur. Quod quidem quantum ad litteram falsum videtur. Aeque enim invenimus fractum os illius latronis crucifixi cum Domino, qui confessus est, sicut et illius qui non est confessus; sed accipienda sunt hic ossa firmamenta animae, id est, virtutes, de quibus verum est quia ossa Domino custodiente manent integra, id est, non conteruntur ictibus illis quibus ossa exteriora. In illo enim latrone fides, et si crura ejus frangerentur, conteri non potuit (0658A)Qui cum alter blasphemaret in Dominum, dixit: Memento mei dum veneris in regnum tuum.
Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum, delinquent. Hoc ostenso quod vere oculi Domini sunt super justos, redit ad alteram partem, scilicet, de injustis. Quasi dicat: Vere vultus irae Domini erit super malos, ut perdat eos, quia ipsorum peccatorum, id est, malefacientium mors, qua peribunt, erit pessima. Est autem hic accipienda mors non dissolutio corporis, sed mors interiorum, scilicet, separatio animae a Deo, qui est sponsus et vera vita ejus. Quae mors vere pessima est, quia sicut vivere charitati optimum est, ita mori charitati pessimum est. Et ex hac morte efficitur hoc, et si quod alia mors, id est, dissolutio eorum videtur bona stultis, quia vident funus eorum ferri cum tanta pompa, tamen sit mala, quia cujus corpus hic collocatur et deportatur in lecto eburneo, ejus anima sepulta est in inferno. Mors, inquam, peccatorum pessima; et ideo pessima, quia delinquent, qui oderunt justum, id est, (0658B)grave delictum in hoc ipsi peccatores committunt, quia justum absolute, id est, Christum, quem deberent diligere, oderunt, quia conculcant sanguinem ejus, nolentes imitari humilitatem ejus. Hic notatur peccatum, unde hoc quod mors eorum pessima sit, efficitur, et ab hac tali morte, et si Dominus non redimat animas libertorum suorum, tamen redimet animas servorum, id est, justorum. Et vere redimet eos a morte, quia causa ipsius mortis aberit ab eis. Nam omnes qui sperant in eo, id est, qui non de se praesumunt, sed se humiliant, non delinquunt in odio justi, quia non conculcabunt ejus sanguinem, sed imitabuntur ejus humilitatem. Et possumus hic accipere justum non solum Christum, sed et Paulum, qui dixit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
IN PSALMUM XXXIV. Psalmus ipsi David.
recensereARGUMENTUM. (0658C) Occasione aerumnarum suarum David hunc psalmum in tempore Jeremiae componit, quaeque pertulerit qualiterve oraverit, exponit. Aliter totus psalmus ex persona Christi est, et per Christum ad omnes psalmos referri potest.
EXPLANATIO. Totus psalmus ex persona Christi est, qui se petit ab inimicorum persecutione liberari. Nam et David recte Christus accipitur, et cum proponitur ipsi, non quilibet membrorum ejus, sed ipse Mediator ostenditur. Per totum hunc psalmum verba sunt Domini Christi, a dispensatione qua passus est. Primo membro persecutionibus retributionem postulat debere restitui, orans illis contraria, quae tamen ad conversationem eorum sint nihilominus profutura. Secundo de resurrectione sua gaudet, et Judaeorum iniquitates exprobrans acute. Tertio promittit esse per universum orbem terrarum in membris suis, paternae potentiae confiteri, quae eum ab (0658D)inimicis suis resurrectionis beneficio liberavit, deprecans ut confundantur persecutores, et exsultent in magna gloria fideles.
COMMENTARIUS. Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me. Vox capitis est in hoc psalmo loquentis nunc pro se, nunc pro membris, et invocantis Dominum Deum in tribulatione hujus saeculi, corpore nunc tribulato, sicut et tunc capite. Titulus autem talis est: Psalmus ipsi David, id est ipsi capiti, qui est verus David, attribuendus. David vero, ut supra dictum est, interpretatur manu fortis, vel visu desiderabilis. Et Christus vere manu fortis est, quia mortem nostram devicit; et visu desiderabilis, quia aeternam vitam promisit. Est etiam in hoc visu desiderabilis, et manu fortis, quia quid fortius manu ejus quae tetigit loculum, et surrexit mortuus? Quid item fortius illa manu quae mundum devicit, non armata ferro, sed transfixa in ligno? Quid etiam visu desiderabilius (0659A)illo quem sancti martyres non viderunt, et tamen ad eum videndum moriendo venire studuerunt? Huic ergo cantet anima nostra, cantet corpus nostrum, cantet et cor nostrum. Loquitur autem hic caput nostrum primum pro se dicens, non malevolentia optandi, sed praescientia prophetandi: Domine Pater, judica nocentes me, id est, Judaeos me caput nocere volentes, qui judiciaria potestate sua judicant me nocentem, non discernendo me per poenam ab impiis. Judica tua judiciaria potestate per causam ut nocentes, me autem ut innocentem: da illos scilicet in reprobum sensum propter suam nequitiam, me autem resuscita propter meam innocentiam. Et impugnantes me, id est meos, et non expugnantes: gentiles sive quoslibet expugna, id est invictoriosos et inefficaces redde, ut non ipsi expugnent, sed ipsi expugnentur, ut convertantur. Sicut enim judica prius accipitur in malo, ita expugna hic in bono. Et refertur hoc ad corpus, sicut illud et caput.
(0659B)Apprehende arma et scutum: et exsurge in adjutorium mihi. Dico expugna, et ut expugnes, apprehende arma tua. Ecce magnum spectaculum videre Deum armatum. Sunt autem arma Dei principaliter anima ipsius Dominici hominis hic agentis, qua ipse usus est ad debellandas aerias potestates, velut potenti framea. Saecularia quoque sunt arma Domini animae justorum, et nostrae etiam animae, ita quidem si nos bene profecerimus, id est, si ipse prius armaverit nos scuto fidei, et galea salutis, et gladio spiritus, quod est verbum Dei. His enim spiritualibus et invisibilibus armis armat Dominus contra hostes spirituales et invisibiles animas nostras, ut possint esse ejus arma, et deinde apprehendit eas, quae quasi immobiles per se erant ad bellandum velut arma. Et utitur eis ut frameis et ad debellandos inimicos, et ad nos defendendos. Quod autem subdit, Et scutum, non est appositum ut diversum. Non enim ita est in his armis spiritualibus sicut in corporalibus, in quibus (0659C)gladius non est scutum, neque scutum lorica vel galea, quia in his est identitas. Eadem enim fides invenitur vocaliter lorica et scutum. Scutum ideo, quia ignea tela nequissimi repellit; lorica vero, quia nostrum interius a tentationibus munit diabolicis. Vel quia arma dicuntur ab armis protegendis, potest accipi armorum descriptio per excellentiam, quoniam scutum maxime armos protegit. Apprehendet, inquam, arma. Et hoc modo tu qui prius videbaris jacere malis, exsurge in notitiam plurimorum tuos per arma illa defendendo, et inimicos expugnando. Et hoc in adjutorium mihi, id est meorum.
Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. Exsurge, inquam, ut exsurgas effunde frameam, id est, multiplicetur numerus justorum, ut ubique sint effusi, quorum vita est framea tua ad inimicorum depressionem, et tuorum protectionem. Et per horum multitudinem conclude, id est, conclusionem et munitionem fac adversus eos qui persequuntur me, id est (0659D)meos, persuadentes ejus salutem in Jove et caeteris daemoniis sive in terrenis, et sic volentes eos devocare, et est dicere: Tantus fiat numerus bonorum, ut adversarii stupeant et revereantur non habentes quod nobis contradicant. Conclude, inquam, et dic in evidentia rei, ita scilicet ut intelligam, animae meae et meorum: dic, inquam, istud, Ego sum salus tua, et non aliud, videlicet ut sive subveniat angelus sive homo, de te semper dicam: Tu es salus mea. Et etiamsi haec terrena conferant mihi aliquod solatium, dicam quia tu es salus mea, quia tu me his consolaris in hac vita, quae est quasi via, ubi haec omnia debent esse stabulum viatori, non tanquam domus habitatori.
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. Ideo peto ut concludas, et animae meae talia dicas, ut per hac quaerentes animam meam et meorum, non ad imitationem, sed ad damnationem; (0660A)non ad salutem, sed ad devocationem, confundantur salubri scilicet confusione. Confusio enim alia salubris, alia non. Illi vero confunduntur salubri confusione, qui de numero infidelium transeunt in numerum fidelium, vel de numero persecutorum in numerum membrorum, ut fecit Paulus. Et sciendum quia quidam malorum ita junguntur, ut a Domino separentur et damnentur; quidam vero ita, ut ad Dominum convertantur. Et de his qui convertuntur hic primum dicit, deinde dicet de aliis. Confundantur, inquam, quaerentes animam meam, et ita confundantur ut revereantur, id est, extimescant peccata sua, id est revereantur justos, non habentes quid eis contradicant. Et avertantur a persequendo, ita ut qui prius ante fuerant, sint retrorsum secus pedes Domini, scilicet qui fuerant praecedentes, sint subsequentes, et persecutores sint praedicatores. Avertantur, inquam, et confundantur, ita ut qui nunc sunt cogitantes mihi et meis mala, sint mihi desiderantes bona; (0660B)qui autem id nolunt, fiant tanquam pulvis, et reliqua. Hic incipit agere de illis malis, qui ita junguntur ut damnentur. Potest etiam quod praecedit, scilicet Confundantur cogitantes mihi mala, adversus eosdem referri hoc modo: Illi quidem avertantur retrorsum. Ex opposito autem non solum facientes, sed etiam cogitantes perseveranter mala mihi et meis, accipiant quod merentur; confundantur scilicet confusione aeterna. Nunc autem interim fiant tanquam pulvis ante faciem venti. Pulvis terrae facile aufertur a vento, hic autem per ventum accipitur quicunque carnalis motus et tentatio vel suggestio diabolica. Pulvis vero peccatores dicuntur, carentes humore affectionis et misericordiae, qui facile subruuntur a vento elationis et tentationis. Et est dicere: Tales fiant ut ad nullos motus pravos subsistant, sed omnibus cedant. Vel etiam ut a quolibet vento haereticae doctrinae facile subvertantur, vel circumferantur. Et ad hoc sit eos coarctans (id est compellens, ut magis praecipitentur) angelus Domini pravus, per quos etiam Dominus operatur. (0660C)Juxta illud: Fecit Dominus immissionem per angelos malos. Fiat quoque via, id est, tota vita praesens illorum tenebrae, id est, ignorantia veritatis. Et lubricum, id est in lapsu omnis carnalis concupiscentiae; ad hoc rursus sit eos persequens, id est compellens angelus Domini pravus. Potest etiam hic versus totus ad similitudinem solam dici ita: Vita illorum sit similis illi qui in tenebroso et lubrico loco persecutorem patitur, qui quidem in maximis angustiis versatur, quia nec ut lucem exspectet sibi conceditur.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam. Ideo dico ut talia eis eveniant, quoniam digni sunt; quia gratis, id est, cum nihil mali apud eos meruissem, imo multa bona fecissem, mortuos eorum suscitando et infirmos sanando: tamen absconderunt, id est, absconse, quantum ad se, paraverunt interitum laquei. Laquei dico sui non mei, id est, multas causas contexerunt, sicut laqueus contexitur, per quas voluerunt (0660D)me illaqueare ad interitum, ut mundus post me non abiret: sed ille laqueus fuit suus, quia ipsi potius illaqueati sunt ad interiorem interitum. Ego vero resurrexi, et mundus post me abiit. Absconderunt, inquam, interitum. Cui vero absconderum? Mihi scilicet absconderunt corda ipsorum abscondentium cognoscenti, qui tamen inter eos eram similis ignoranti. Et exprobraverunt animam meam, id est, opprobria multa intulerunt vitae meae, et hoc vacue. Et supervacue quidem, quantum ad hoc quidem objecerunt, quae non solide, vel ut ipse dixerat, acceperunt. Ut illud: Hic dixit, Possum destruere templum Dei, et reliqua. Quantum enim ad ipsum, solidum fuit hoc et perfectum, quia ipse tertia die resurrexit. Quantum vero ad ipsos qui de templo Salomonis hoc acceperunt, non fuit hoc solidum, sed vacuum. Vacuum enim proprie dicitur, quando non est solidum, sed intus cavum est.
Veniat illi laqueus quem ignorat, captio quam abscondit (0661A)apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. Ecce digna poena et condigna vindicta Valde enim dignum est ut quisque peccator constringatur funiculis peccatorum suorum, et ut quisque ex sua nequitia damnetur. Et est dicere: Ipsi quidem absconse paraverunt mihi interitum laquei, et absconse incidant in eumdem laqueum. Littera autem sic exponitur: Laqueus, id est, nequitia eorum qua me illaqueare voluerunt ad interitum, quam ignorant sibi nocituram. Juxta illud: Caeterum nescit impius se puniri, nisi cum manifeste luit quod nolens perpetravit volens. Ille, inquam laqueus veniat illi populo, id est refundatur in eum scilicet ut in quo mihi voluit nocere, noceatur. Et exponit istud dicens: Et captio quam abscondit apprehendat eum, id est, iniquitas illa quam absconse paravit mihi velut ignoranti, ut me caperet, apprehendat eum, et ita apprehendat eum ut cadat in laqueum, non alium, sed ipsum eumdem quem abscondit mihi, id est, me resurgente propria iniquitas sua (0661B)sit ei ad perpetuum casum et damnationem. Quod est dictum ad similitudinem. Sic enim est nequitia cujusque. Sicut si quis pararet alicui poculum veneni, et post modo oblitus biberet idem; aut si pararet alii foveam, et incideret in eam, quia necesse est ut quod aliud corrumpit, illud unde procedit, et in quo principaliter est maxime corrumpat. Potest autem captio per se accipi, ut non sit expositio prioris, et taliter dici: Similiter captio illi captioni quam mihi paravit populus ille, apprehendat eum scilicet, ut sicut in festivitate paschali cum undique convenissent, occulte, ut me caperent, tractaverunt, ita in consimili die cum undique convenerint, a Tito et Vespasiano comprehendantur. Caetera non mutantur.
Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutari meo. Illos quidem apprehendat captio, et cadant in laqueum, anima autem mea non dicam optando quasi dubius ut exsultet, sed enuntiative dicam exsultabit, non de se praesumendo, sed in Domino. Et etiam delectabitur, id est plenariam (0661C)laetitiam habebit. Quod notat per haec duo, quia exsultari corporis est, delectari vero animae. Exsultabit, inquam, et delectabitur, non in se, sed in salutari suo, id est, in resuscitatione data sibi desuper, a Verbo scilicet personaliter sibi unito. Nec solum anima mea exsultabit, sed etiam corpus meum, quia omnia ossa mea, id est omnes robustiores inter meos, etsi caro non dicat, quia spiritus quidem promptus est, caro autem infirma: ossa, inquam, propter gaudium de spe resurrectionis sibi in me data, dicent, Domine, quis in angelis, aut in archangelis, aut in patriarchis, vel prophetis, sive in gentium diis est similis tui? Nullus utique. Et merito hoc dicent, quia tu et eripis eos de tentationibus diabolorum, et me eripis de manibus inimicorum, quod sic dicit: Tu es eripiens inopem populum tuum de se, scilicet nihil praesumentem de manu fortiorum ejus: id est, de potestate diaboli et angelorum ejus, qui fortiores sunt: quia olim toti humano generi praevaluerunt in Adam (0661D)decepto, et adhuc quibusdam praevalent, quos blandis suggestionibus suis decipiunt. Et etiam eripis vere egenum, qui sibi scilicet nihil prorsus attribuit; et verum pauperem, qui cum scilicet dives esset, pro omnibus pauper factus est: a diripientibus eum, id est, de potestate illorum qui conabantur diripere eum a te, id est separare, dicentes: Deus reliquit eum; et: Non est hic homo a Deo, et caetera talia. Agit autem hic de se ipso in tertia persona, et ostendit quomodo diriperent eum dicens: Testes iniqui, id est, illi testantes de me iniqua, surgentes contra me interrogabant me per poenam, scilicet, colaphizando et conspuendo me, ea quae ignorabam ego. Quid autem ignorabat? Nunquid aliquid ignorabat qui etiam corda persecutorum videbat, et dolos eorum praesciebat? Utique nihil ignorabat, non quantum ad vindicationem, sed quantum ad commissionem.
Retribuebant mihi. Interrogabant me, inquam, et interrogantes retribuebant mihi mala tantum pro bonis, (0662A)ut pro vita quam conferre veneram, mortem; pro honore blasphemias, pro medicina vulnera. Et retribue aut animae meae pro fecunditate sterilitatem, quia cum anima mea ad hoc venisset, et laboraret ut eos conspersos imbre verbi Dei bene faceret fructificare et fertiles, ipsi praebuerunt in se solam sterilitatem, quia non passi sunt se regenerari per me, sed manserunt illi ficui similes, in qua Dominus esuriens nullum fructum, sed sola folia invenit: quia in verbis eorum numerositas, in factis vero paucitas.
Ego autem. Ipsi quidem quae ignorabam interrogabant me, et mala pro bonis retribuebant; ego autem cum mihi molesti sic essent, et omnibus modis in me saevirent, tantummodo induebar cilicio, id est, occultabam divinam potentiam meam, et solum cilicium, id est mortalem carnem, qua circumdabar, eis in quem saevirent objiciebam. Si enim ille qui uno verbo solo quaerentes se capere, in terram prostravit, divinam potentiam exercere persecutoribus voluisset, haud dubium quin solo nutu omnes interficere (0662B)potuisset. Sciendum vero quod cilicium de pilis caprarum et haedorum fit, et per capram et haedum propter fetorem significatur peccatum. Dicitur ergo Christi caro cilicium, quia poenam peccati pertulit, licet peccatum non admiserit. Caro enim ejus mortalis fuit, et in poena tantum, quia sine peccato est similis nostrae carni. Juxta illud Apostoli: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, id est, ut per mortem ejus destrueret nostram mortem. Dicitur enim mors et Christi et nostra peccatum, quia est effectus et poena illius peccati quod Adam perpetravit.
Humiliabam in jejunio animam meam. Ego quidem illis me molestantibus induebar cilicio. Unde apparet quia anima mea, quae nihil esuriebat, nihil sitiebat, nisi conversionem illorum jejunabat. Et tamen in hoc jejunio humiliabam animam meam, id est non irascebar, sicut solent irasci potentes in determinato tempore subtracto sibi cibo. Tantum autem fuit hoc (0662C)jejunium, ut in tanta turba persecutorum, nullum in quo se reficeret inveniret praeter latronem sibi collateraliter pendentem, cum etiam discipuli ipso relicto fugissent, et in turba laterent: et etiam Petrus ille, qui prius tam temere clamaverat, Domine, et si oportuerit me mori tecum, non te negabo, in turba latebat et ad vocem ancillulae trepidabat: humiliabam me, inquam, in jejunio, et orabam pro illis dicens, Pater, ignosce illis. Et orabo non ad remotum aliquem sed ad vicinum, quia oratio mea converteretur in sinum meum, id est, in occultum meum, quia humanitas mea orabit pro illis Verbum personaliter sibi unitum. Possunt et aliter hi duo versus legi, ut sic dicatur, Ipsi quidem retribuebant mala mihi: ego autem cum, id est, quamvis molesti essent, induebar, tamen cilicio, id est, quosdam ex illis qui prius erant quasi cilicium, id est spinosi et infructuosi, ad me convertebam, et quasi mollem vestem qua induerer, faciebam. Juxta illud: Vivo ego, dicit Dominus, quia (0662D)his omnibus velut vestimento vestieris. Et hoc si faciam, quia in illo gravi jejunio quod de ipsorum inconversione patiebar, humiliabam animam meam, id est, vitam meam comedendo cum publicanis et peccatoribus, cum ipsis conversando, ut vel sic aliquos mihi attraherem, in quibus illud jejunium meum solverem: humiliabam me, inquam, et orabam pro illis, et oratio mea, etsi non omnibus ipsis prosit, convertetur tamen, id est apparebit in conversis in sinum meum, id est in illis quae significantur per manum Moysi reductam in sinum. Mittimur enim hic ad historiam, in qua dicitur quod quando Dominus praecepit Moysi ut rediret in Aegyptum, et educeret inde populum suum, petiit Moyses ut infirmus a Domino: Domine, quod signum erit mihi, ut me audiant? Et Dominus ad eum: Educ manum tuam de sinu tuo, et eduxit, et ecce leprosa tota facta est. Iterum dixit ei: Reduc manum tuam in sinum tuum, et reduxit, et reliquae carni facta est similis. Per sinum autem Moysi, (0663A)significatur sinus Domini. Et est sinus Domini, fides, spes, charitas, et ecclesiastica instituta: a quo sinu quisquis educitur, ut haeretici qui a nobis exierunt, leprosus fit in peccatis. Si vero contigit ut aliquando redeat, fit similis reliquis infra sinum sanatis a lepra peccatorum. Et quisquis in hoc sinu est, conversus est in idipsum, quia naturaliter in Adam posito in plenitudine virtutum, in hoc sinu fuimus: sed exivimus ab eo per eumdem praevaricantem.
Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Orabam quidem in passione pro illis, et antea cum eos admonerem, complacebam, mihi sic, quasi admonerem proximum, id est aliquem discipulum, aut quasi admonerem fratrem nostrum, id est aliquem apostolum, quia sic illi obediebant facile, sicut faceret frater vel proximus. A majori autem parte eorum qui sanam doctrinam contemnebant humiliabar sic, ut essem quasi lugens exterius, et contristatus interius, (0663B)id est, velut habens plenam tristitiam. Solent enim boni praelati gaudere de profectu subditorum, et tristari de defectu illorum quasi suo. Unde Apostolus: Vivo ego nunc, si vos estis in Domino.
Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi. Humiliabar, inquam, ab illis, et hoc ideo quia ipsi laetati sunt, et convenerunt: pro laetanter convenerunt adversum me. Et ipsis convenientibus congregata sunt innumera flagella ab illis super me, et tamen ego causam ignorabam, non quantum ad vindictam, sed ad factum, quia nullius mali eram mihi conscius. Convenerunt, inquam, et in illo conventu dissipati sunt inter se, quia quidam bonus est dicebant, alii autem non. Et tamen non sunt compuncti, nec isti, nec illi ad misericordiam, quia tentaverunt me, et caetera. Potest et sic istud dici: Quod ipsi sine causa venerunt contra me, indicat hic effectus, quia ipsi ubique gentium dissipati sunt, et tamen adhuc non sunt compuncti ad poenitentiam. Juxta quod tentaverunt sic continuabitur. (0663C)Hoc scilicet modo congregata sunt flagella super me, quia tentaverunt me, dicentes: Magister, scimus quia a Deo venisti; et, licet censum dare Caesari, an non? et caetera talia. Et subsannaverunt me, id est, deriserunt me: subsannatione, id est, vili et contemptibili derisione. Et frenduerunt super me dentibus, id est, mordacibus dictis suis dicentes: Crucifige, crucifige eum. Tu autem, Domine Pater, quando respicies me caput, ut ab eis liberer? Quando etiam respicies corpus meum? diffinito scilicet tempore respicies me caput resuscitando et etiam corpus, quia non differs in capite, ut non respicias inopia, sed ratione; nec differs in corpore taedio, sed amore. Non enim Dominus Christum, quem primo etiam momento potuit resuscitare, distulit in diem tertiam inopia, sed ratione, quia legitur in Evangelio, Hodie et cras sanitates operor, tertia vero consummor. Prima enim die, scilicet ante legem, Dominus operatus est sanitates in quibusdam, sicut in beato Abel et in Abraham, (0663D)et caeteris patriarchis, crastina quoque die, scilicet sub lege, multi salvati sunt, ut Moyses et Aaron, et quicunque legem spiritualiter coluerunt. Tertia vero die in tempore gratiae per Verbum missum ad terras, consummata et perfecta salus data est. Et haec est ratio quare Christus non in prima vel secunda, sed potius tertia die resurrexit. In corpore quoque cum Dominus quandocunque vellet, posset vel singulos per se, vel plures in simul resuscitare, non differt resurrectionem taedio, sed amore, scilicet quia cum ipse sit perfectus, amat in corpore quoque ante resurrectionem illam compleri perfectionem, ad quam supplendam prius homo creatus est. Juxta illud: Sustinete modicum tempus Deum, et caetera. Nunc ad litteram redeamus. Respice, inquam, et me et corpus in definito tempore, et ideo noli differre resurrectionem meam in communem resurrectionem, sed cito restitue animam meam liberando per resuscitationem a malignitate, id est a malitia eorum, (0664A)scilicet frendentium super me dentibus. Et restitue etiam in tempore a te constituto unicam meam, id est, Ecclesiam sponsam meam: liberatam a leonibus, id est, a saevientibus principibus eam persequentibus.
Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te? Quasi dicat: Quo fructu peto ut restituas et me et unicam meam, hoc scilicet, quia ego confitebor tibi in me et in meis in Ecclesia magna. Et vere magna est Ecclesia, quia ubique terrarum est diffusa, sed quia in ea insimul sunt, et paleae et grana, id est mali et boni. Veniente autem vento ventilationis et tentationis, paleae, quae leves sunt, depelluntur; grana autem, quae gravia sunt, remanent in populo gravi. Quasi dicat: Confitebor tibi in Ecclesia communiter et in bonis et in malis: laudabo autem te vere et singulariter in populo gravi, id est in sanctis viris, quos vetus adversitas non depellit.
Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, (0664B)qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Ideo quoque rogo ut restituas me caput et corpus, ut si gavisi sunt de me mortuo et de meis incarceratis, non super gaudeant mihi, id est ad depressionem meam et meorum, de me non resuscitato et de meis devocatis. Illi qui inique adversantur mihi et meis, in hoc quia oderunt me caput gratis, quia nulla mala, sed multa bona eis contuli. Et quia fraudulenta persecutione annuunt, id est acquiescunt meis in oculis exterius, quos oderunt interius. Annuunt enim voce quod contradicunt corde. Annuunt facie quod negant in voluntate. Et quid mirum si in arido ligno faciunt, quod fecerunt in viridi, id est in me? Quia loquebantur pacifice mihi exterius, dicentes: Scimus quia a Deo venisti, magister, et caetera talia. Et sic loquentes cogitabant tamen dolos in corde contra me, id est iracundiam terrae, id est, quia irati mihi pro terrenis erant timentes per me locum et gentem amittere. Et non solum cogitaverunt, sed etiam quae cogitaverant fecerunt; quia dilataverunt, id est, aperuerunt os suum super (0664C)me, rugientes contra Pilatum: Crucifige eum. Et postquam perfecerunt in me quod voluerunt, laetantes dixerunt: Euge, euge, id est, bene factum est animae nostrae, quia oculi nostri viderunt quod semper videre desideravimus, et quod omnibus modis optavimus.
Vidisti, Domine, ne sileas, Domine, ne discedas a me. Quasi dicat: Ipsi, inquam, viderunt poenam, tu autem, Domine, vidisti causam et innocentiam meam, et ideo, Domine, si siluisti a poena, non sileas a vindicta; vel sicut non siluisti a praecepto, scilicet, quin per me ea quae voluisti praeciperes, ita etiam non sileas a judicio, ut non vindices in eos damnationem meam; et non discedas a me, id est a meis in persecutione, sed potius sicut per me promisisti, sis cum eis usque ad consummationem saeculi, ut eos protegas ab inimicis.
Exsurge et intende judicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Ne sileas, inquam, sed (0664D)potius exsurge in vindicta, qui videbaris jacere in poena. Et intende, id est, intensum te fac in evidentia rei, judicio illorum de me facto meo, non suo, scilicet ut quod ipsi putaverunt esse ad suam gloriam et meam ignominiam, potius convertatur ad meam gloriam, et ad eorum ignominiam: tu dico Deus meus creatione et potestate, et Dominus meus subjectione et voluntate. In quo nos instruit, ut et nos illum, qui Deus noster est ex necessitate, faciamus nobis Dominum subjectione et voluntate. Et qualiter roget ut intendat, judicio declarat, cum subdit: intende, inquam, in causam meam discernendam. Quasi dicat: Non peto ut in id intendas quod commune habeo cum latronibus, scilicet in poenam, sed ut intendas in causam, scilicet quia beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Quae causa discreta apud solos bonos est, cum sit communis poena. Et ideo sola causa martyrem facit, non poena: quia si poena martyrem faceret, quicunque nequam decollaretur, aut (0665A)aliquo modo trucidaretur, coronaretur, quod fieri indignum est.
Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. Non dicant in cordibus suis: Euge, euge animae nostrae, nec dicant: Devorabimus eum. Intende, inquam, in causam, et me, quem in poena a malis non dividis, judica, id est, discerne ab eis secundum justitiam, id est veram obedientiam meam: et tamen tuam, id est, a te mihi datam, Domine Deus meus. Et debes judicare, ut inimici qui gavisi sunt de me interfecto, non supergaudeant de me, non de resuscitato. Sed qui prius dixerunt in morte mea. Euge, euge animae nostrae, non dicant hoc amplius, videntes me resuscitatum in cordibus suis, et si simulent exterius in labiis, sed potius dicant, Vae, vae animae nostrae. Infinitam enim tristitiam habuerunt Judaei, audientes resurrexisse Christum, et mallent omnibus modis non crucifixisse quam crucifixum resurrexisse. Non dicant, inquam, (0665B)euge, euge, nec etiam dicant, Devoravimus eum, putantes prius penitus nomen meum delevisse de terra, sed potius ego devorem eos, et mei etiam devorent persecutores suos, tam gentiles quam Judaeos. Hic mittit nos ad historiam, ubi continetur quod cum Moyses in monte Sinai, ut legem a Domino acciperet, quadraginta diebus staret, et populus Israeliticus murmurat contra Aaron reposcens idola. Et cum ipse Aaron non posset eos ratione corrigere, voluit eos damno revocare. Praecepit igitur eis ut afferrent quoque ornamenta sua aurea vel argentea, et inde fecit vitulum conflatilem. Quem postmodo Moyses cum de monte rediisset, et multo super hoc cruciaretur dolore, fecit in pulverem conteri, et potui commixtum ad devorandum eis praebuit. In quo signatum est quod veri Israelitae qui futuri erant apostoli, et alii scilicet praecones sancti, non solum quosdam de Judaeis, sed etiam gentiles qui idololatrae erant: et per idolum illud, scilicet per vitulum conflatilem, intelliguntur transglutire, conformando sibi debebant, et (0665C)in malo devorare, atque in corpus Christi trajicere. Et possunt quae supra dicta sunt, ab Exsurge et intende, etiam ad membra et persecutores eorum, tam de gentibus quam de Judaeis, suo modo referri.
Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me. Non dicant, inquam, Devoravimus eum, quantum ad me, vel eos, quantum ad meos, sed potius erubescant peccata sua, et simul revereantur, id est extimescant ea, vel erubescant me et meos, et revereantur cognoscentes se peccatores et indigniores. Illi qui nunc gratulantur de malis meis, et meorum, et ita erubescant et revereantur, ut induantur confusione et reverentia, id est, ut tam plenaria confusio sit, et reverentia, ut circumdet eos velut indumentum. Induantur, inquam, illi, qui loquuntur modo mala, non solum faciunt super me, id est de me et de meis. Et vere erubescant et revereantur, quia exsultabunt et laetabuntur omnes illi, qui cum prius vellent (0665D)statuere justitiam suam, modo volunt statuere justitiam meam. Et utinam exsultent et laetentur, et reliqua. Possunt quoque praedicti duo versus in malo accipi ita: Non dicant, inquam, persecutores mei et meorum, Devorabimus, sed potius erubescant et simul revereantur, id est, ruborem exterius et innocuum timorem interius incurrant de nequitia sua in praesenti, illi qui gratulantur malis meis et meorum. In futuro autem induantur confusione plenaria, et reverentia, quicunque maligna loquuntur super me, id est de me et de meis. Quod vere tunc erit, quando dicent: Nos insensati existimabamus vitam illorum insaniam, et reliqua.
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam, et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Quasi dicat: Mali quidem et persecutores patiantur et hic et in futuro. Ex opposito autem exsultent et laetentur interius, id est plenariam laetitiam habent, et hic et in futuro, omnes qui cum (0666A)prius vellent statuere suam justitiam, modo volunt tantum meam justitiam: et dicant semper, Magnificetur, id est, exaltetur Dominus, et nunquam servus, hoc est nihil amplius de se praesumant, sed totum Domino ascribant. Illi qui volunt pacem datam per me vere servum ejus, id est homini. Quae pax est litigium habere cum vitiis, et concordiam cum moribus optimis. Et vere dicent, Magnificetur Dominus, quia lingua mea, id est, cor meum, quod ideo dicitur lingua, quia Deo loquitur. Unde in Evangelio habetur quod Dominus Jesus pravis cogitationibus adversariorum suorum respondit: cor, inquam, meorum semper, o Domine, meditabitur justitiam tuam esse. Id est, nihil de se praesumet, sed omnem justitiam tibi ascribet. Laudem vero tuam veram et perfectam meditabitur in die illa, quae erit dies tota, id est in futura vita, ubi erit perpetuus dies sine nocte. Et tota die, id est tota mentis puritate; vel tota die, id est, assidue meditabitur laudem Dei. Si enim hymnum in Ecclesia canis, laudas Dominum; si vero non canis, (0666B)reficis corpus cibo aut somno. Et hoc non ad delectationem carnis, sed ne deficias in servitio Dei. Et si quidquid agis, tibi semper in mente Domini proponis, omnis innocentia operum tuorum assidue laudat Deum.
IN PSALMUM XXXV. In finem, servo Domini, psalmus David.
recensereARGUMENTUM. Cum Saulis insidiis urgeretur, hunc psalmum cecinit eo praecipue tempore cum eum necare volens, scyphum tantum pro signo fidei, hastamque proripuit. Aliter Propheta cum laude opera ipsius Judae dicitur.
EXPLANATIO. Servo Domini non alteri accipe, quam ei qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit, factus obediens (0666C)usque ad mortem. Totus psalmus a persona Prophetae dicitur. In primo membro contemptores legis vehementer accusat, eos non habitare cum Domino commemorans ob eorum impias voluntates. Secundo sub laude Domini collata praemiorum dona describit, eosque domus Domini dicit ubertate compleri, breviterque in ruina malorum psalmus iste concluditur.
COMMENTARIUS. Dixit injustus ut delinquat. Titulus est talis, In finem servo Domini David, secundum Cassiodorum, qui sic exponitur. Haec verba referuntur non ad historiam, sed in finem, id est in perfectionem, ad Christum scilicet: et hoc ideo quia sunt attributa David, id est alicui perfectiori de membris ejus: David dico non historialiter accepto, etiamsi ad Prophetam respicias, sed servo Domini, id est tali qui sit verus servus Domini, non serviens carnaliter, sed spiritualiter. Qui servus Domini reprehendit in hoc psalmo conservos suos injustos, proponentes sibi peccare, (0666D)non quia intelligere non possunt, sed quia nolunt, et de peccatis suis injuste in auctorem culpam transferentes. Quos commonefacit, quod peccant non ex culpa auctoris vel difficultate aut necessitate esse, sed ex eorum prava voluntate, scilicet quia ut bene agant, nolunt intelligere, ita dicens: Injustus dixit, id est proposuit, et constituit ut delinquat, id est, ut peccet assidue: et hoc non foris in conspectu hominum, quia timet ab eis reprehendi vel damnari, sed in semetipso, id est in corde suo male conscio. Injustus accipitur hic non quilibet unus, sed totum genus iniquorum, quod adversatur sibi intelligendo ut bene agat, non quia non possit, sed quia non vult. Aliud est enim quando aliquis conatur aliquid intelligere, sed non potest prae humana infirmitate, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam; verbi gratia, ut quod dicitur de aequalitate Trinitatis, et de illo verbo quod erat in principio apud Deum, etc., quae dicuntur de divinitate, humana infirmitas percipere non potest, (0667A)et in talibus ignorantia non est peccatum: aliud vero est, quando perniciosius agit contra semetipsum cor humanum, scilicet ut non intelligat quod intelligere posset, si voluntas accederet: non quia difficilis est, sed quia voluntas prava et aversa est; quod tunc est, quando homines amant peccata, et oderunt divina praecepta, quia sermo divinus adversarius tuus est, si diligis iniquitatem tuam: amicus vero tuus est, si odis eam. Et sic eritis duo ad perimendum iniquitatem tuam, tu scilicet et sermo divinus: quia per te non potes, et ideo si odis ipsam iniquitatem, et Deus dimiserit eam, liber eris. Si autem diligis eam, contrarium tibi est quidquid dicitur contra eam: non quia intelligere non possis, sed quia non vis. Planissimum enim et apertissimum est omni homini illud praeceptum: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, quia quisque in seipso hoc advertere potest. Et ideo quisquis hoc non intelligit, non imputabitur difficultati, imo voluntati. Et quia hoc est injustus, ideo (0667B)non ex difficultate, sed ex voluntate dixit, ut delinquat. Et quia non ausus est palam, confugit ad occultam cordis conscientiam. Sed cum timet conspectum hominis, multo magis deberet timere conspectum Dei, qui quod conspicit in corde, sicut homo in facie. Quod ipse intelligere posset, si attendere vellet. Sed ideo non attendit, quia timor Domini non est ante oculos ejus, id est, quia non perpendit Deum judicem in rebus: quod si perpenderet, utique eum timeret.
Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium, etc. Probat ab affectu, quia injustus non timet Deum, quia facit quod non faceret, si eum timeret. Dolose scilicet agit in conspectu ejus, id est, in corde suo ubi ipse Deus conspicit: et in hoc dolose agit, scilicet ut inveniatur iniquitas ejus ad odium, id est, quia non vult vere invenire iniquitatem suam ad hoc ut odio habeat ipsam inventam. Sunt enim multi qui quasi conantur (0667C)iniquitatem suam inquirere, et tamen eam invenire timent, ne dicatur eis: Ecce hactenus ignorantes peccastis, nunc vero iniquitatem cognoscitis, desinite ergo peccare; et hi dolose, non sincere agunt, timentes iniquitatem invenire quam simulant quaerere. Sunt item alii qui dolose agunt ut inveniant iniquitatem, quia non ex corde agunt iniquitatem quaerere et odisse. Et quia dolus est in inquisitione, defensio est in inventione. Si enim sincere eam quaererent, inventam eam vere odissent, et non defenderent dicentes: Quid nos fecimus? Nonne hoc omnes faciunt? Nunquid Deus perditurus est omnes talia facientes? Multaque similia defendentes iniquitatem dicunt; unde apparet quia dolose, non sincere agunt.
Verba oris ejus. Probat secundum alteram partem tantum, scilicet secundum illos qui quasi inveniunt iniquitatem, et defendunt. Quoniam vere dolose agit injustus, videlicet per hoc quia verba oris ejus sunt non solum iniqua, sed ipsa iniquitas, quia iniquitatem (0667D)scilicet inventam defendit. Et ideo verba sunt iniqua in defensione, quia dolus praecessit in inquisitione. Et vere dolus ibi fuit, quia noluit agere quod potuit, iniquitatem scilicet vere inquirere et intelligere, ad hoc ut eam postponeret, et sic bene ageret. Et hoc probat a repugnanti. Quasi dicat: Vere noluit intelligere ut bene ageret, quia potius et iniquitatem cogitavit, et iniquitatem perfecit, quod sic dicit, Meditatus est perseveranter injustus iniquitatem, id est, peccare in cubili suo, id est in corde suo, et etiam ad effectum perduxit quae male cogitavit: quia astitit omni viae non bonae, perseverans fuit in omni opere malo. Viae enim malorum dicuntur prava opera eorum, cor vero nostrum dicitur cubile nostrum ad similitudinem, scilicet quia in eo quiescitur a sanis, id est bonis; aut laboratur ab aegris, id est malis. Solent enim boni a strepitu exteriori in secretum cordis se recipere, et ibi quiescere et gaudere: ita tamen si bonam illic invenerunt uxorem, scilicet delectationem (0668A)immortalis sapientiae. Sed valde cavendum est ne inde ejiciat aliquem mala uxor, id est fumus malae conscientiae. Quare satis miser injustus iste est, qui ubi maxime deberet quiescere, scilicet in corde, laborat magis tumultum habere quam quiescere. Astitit, inquam, omni viae non bonae: hoc autem ideo factum est quia malitiam quae in ipso erat, id est fomitem peccati, non vere inquisivit et odiit, imo per omnia ei consensit. Non enim possumus in praesenti malitiam non habere, possumus vero eam odisse. Unde Apostolus: Est peccatum in vestro mortali corpore, sed non regnet ad obediendum haeres carnis. Erit autem quando malitiam non habebimus, quando scilicet hoc mortale induet immortalitatem, et novissima mors destruetur. Ante vero hoc tempus semper in nobis erit delectatio iniquitatis, et ideo adsit nobis e contra delectatio aequitatis praeceptorum Dei, qua contra iniquitatem pugnemus, et ipsam vincamus: quia aliud est non pugnare, sed in perpetua pace esse: quod tunc erit, quando immortalitate induemur. (0668B)Aliud est pugnare, et vinci, quod in illis qui primum bona opera et praecepta divina insistunt, deinde superbiunt, et de se praesumunt. Aliud est pugnare et vincere, quod in bonis est, qui nihil de se praesumunt, dicentes cum Apostolo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia autem Dei; aliud vero est non pugnare, imo trahi ab iniquitate: de quo genere hic agitur cum dicit: Malitiam autem non odivit.
Domine, in coelo. Sic continuatur: Injustus quidem non quia non potest, sed quia non vult bene agere, dixit ut delinquat: hunc tamen tua, Domine, non deseret misericordia, qua salvas hos tales homines ut jumenta, ut inferius habetur: sed tamen misericordia tua, id est, condigna te illa tantum est in coelo, id est, in sanctis viris qui sublati a terrenis, facti sunt coelum. Sciendum enim quod misericordia Dei donorum multiplex est. Alia enim ejus dona sunt terrena et temporalia, et in his salvat corporaliter: (0668C)quod sicut et jumenta injustum supradictum, et alios simpliciter homines, id est, portantes imaginem veteris nominis, non novi: qui pro magno hanc salvationem habent, et maxime in ea gaudent. Alia vero ejus dona sunt coelestia et terrena, quae sanctis viris communia partim jam sunt, tandem vero plenarie erunt cum angelis. Et hae sunt illae misericordiae, de quibus dicit: Domine, tua misericordia est in coelo. Et per hoc quasi diceret, Nobis cognita est illa tua misericordia, quia veritas tua, id est, veritas praeceptorum tuorum valuit, id est, pertinuit usque ad quasdam nubes constituendas, id est, cognitio praeceptorum tuorum fecit quosdam de coelis illis sursum fieri in nubes, id est apostolos et praedicatores, per quos nobis innotuit illa misericordia. Dicti sunt autem praedicatores sancti nubes propter carnem, quia de carne illorum divina potentia latens in ea intonuit nobis minis, coruscavit miraculis, et compluit nos verbis.
(0668D)Justitia tua sicut montes. Ostendit quod vere quidam de coelis sursum elati sunt facti nubes. Quasi diceret: Vere sunt nubes, quia sunt sicut montes, id est, similes montibus pluribus modis, scilicet et propter constantiam fidei, et propter eminentiam virtutum. Et quia sicut sol exoriens prius illustrat montes, et inde resplendet in valles, ita verus sol justitiae, id est, Christus exortus, primum corda illorum montium, ut intelligant Scripturas, aperuit, et inde nobis resplenduit, quia per illos occulta Scripturarum mysteria nobis aperuit. Sunt, inquam, sicut montes, montes dico Dei, a quibus scilicet auxilium venit, juxta illud: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi. Sunt autem alii montes qui non sunt Dei, ut Donatus, Marcion, et caeteri haeretici, usurpantes sibi magisterii primatum. Hi vero montes non sunt auxilii sed naufragii, quia qui ad illos respiciunt, non sublevantur, imo naufragantur. Sunt, inquam, sicut montes, et hoc non ex meritis (0669A)suis, Domine, sed ex justitia tua, id est ex sola gratia tua ipsos justificante. Quod ostendit a simili per contrarium. Quasi dicat: Sic sunt isti montes per justitiam tuam: sicut e contra hoc quod injusti sunt, abyssus non in duobus tantum criminalibus, sed multa, id est, in multis criminibus est per judicia non injusta, sed justa, quia tua. Non enim, ut quibusdam videtur, injuste est hoc quod mali dantur in reprobum sensum, sed justissimum Dei est judicium. Juxta illud Apostoli: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum adoraverunt, et ideo evanuerunt in cogitationibus suis, dicentes enim se sapientes, stulti facti sunt. Pluraliter ideo posuit judicia, quia unumquodque criminale habet judicium suum. Et sciendum quod sanctus Augustinus justitia sua, ut supra diximus, ablativum facit, et judicia accusativum. Possunt vero et nominativi accipi, si sic dicatur: Veritas una fecit quosdam de tuis nubes. Et hi tales, qui non solum sunt dicendi justi tui, sed et ipsa tua (0669B)justitia, per excellentiam sunt sicut montes Dei; sicut e contra, judicia tua, id est injusti a te judicati et damnati sunt abyssus multa; et quasi diceretur: Quandoquidem sunt abyssus, cur ergo vivunt? cur supersunt? Dicit: Ideo scilicet vivunt, non quia meruerunt, sed quia tu, Domine, salvas, et salvabis homines hujusmodi temporali salvatione, quam pro magno habent ut jumenta. Et hoc facies ad eum modum ad quem multiplicasti misericordiam tuam, scilicet ut non solum in coelis esset, sed et in his aliis qui sunt ut terra. Tu, dico, qui es Deus, et ideo oportet ut multiplicem misericordiam creaturis tuis impendas.
Potest psalmus iste a principio in parte hucusque aliter legi, ut sit talis, ac si diceretur: Falso quaeritur d. n. r. g. h. quod imber a. b. e. f. p. r. quam virtute. Juxta quod sic dicetur: Injustus dixit, id est statuit et affirmavit, ut delinquat ex necessitate, quasi culpam reflectendo in naturam et in auctoritatem: sed tamen hoc quod delinquit, est in semetipso, id (0669C)est in libero arbitrio ejus, scilicet non est inde accusandus auctor vel natura, sed ipse qui per liberum arbitrium suum ad peccandum se disposuit. Solent autem quidam habere, ut non delinquat. Quod etiam sic dici potest: Injustus dixit, ut (pro quod) non delinquat in semetipso, id est ex suo libero arbitrio, imo quia talis creatus est ut ex necessitate peccaret. Sed cur talia dicit? Ideo scilicet, quia timor Domini non est ante oculos ejus, quia non credit Deum judicaturum de terrenis rebus: et vere non timet Deum, quoniam dolose egit in conspectu ejus, id est in corde suo, ubi ipse Deus conspicit. In hoc scilicet, quia cum ex Scripturarum praeceptis, et ex minis intelligere posset quid tenendum, quid vitandum esset, dissimulat se illud posse intelligere, et hoc vitandum et in tot rebus facit, ut inveniatur ab omnibus, id est, ut manifestum sit omnibus quod iniquitas ejus ad odium est, id est, odibilis debet esse omnibus.
(0669D)Verba oris ejus. Vere dolose agit, quia verba oris ejus sunt iniqua, id est falsa; et ideo iniqua, quia sunt dolus. In hoc scilicet, quia dicit se non posse intelligere, non quod vere non possit, sed quia noluit intelligere ut bene ageret. Et non solum verba oris ejus sunt iniqua, sed etiam iniquitatem cogitat et operatur, quod sic dicit: Iniquitatem meditatus est, et caetera. Quod non mutatur.
Domine, in coelo misericordia tua. Quasi dicat, In his, Domine, injustis talia agentibus, est ira tua: in coelo autem est misericordia tua, sicut prius. Et haec tua judicia, scilicet quod in illis est ira tua, et in istis misericordia, sunt abyssus non parvo, sed multa, id est sunt inexhausta et inscrutabilia. Juxta illud: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et reliqua. Homines et jumenta. Sic continuatur: In illis quidem est ira tua, et tamen etiam hos tales, Domine, non deserit misericordia tua, quia salvas hos homines ut jumenta, ut prius. Potest quoque Domine, (0670A)in coelo, aliter adhuc continuari, et partim exponi, ut sic dicatur. Dixit, inquam, injustus quod ea necessitate delinquat, sed mentitur. Cur enim Dominus Pater, si hoc esset, misisset nobis in coelo coelorum, id est Christo librum suum, ad cujus exemplar conscriberemur, et cui conformaremur? Frustra utique. Sed quia illud non est, ideo, Domine Pater, misericordia tua, scilicet qua nos vocasti et justificasti, est nobis a te exhibita in coelo coelorum, id est, in Christo: et etiam veritas promissionum aeternae beatitudinis, quae utraque misericordia et veritas valuerunt ad quasdam nubes constituendas. Caetera non mutantur, sicut in priori lectione dicta sunt.
Filii autem hominum. Homines, inquam, supradicti, salvabuntur per tempora, quae communia sunt eis cum jumentis; filii autem hominum, scilicet qui non solum a jumentis divisi sunt, sed etiam ab illis hominibus in hoc quia sicut illi portant imaginem terreni, ita isti portant imaginem coelestis, et quia sunt imitatores verorum hominum, patriarcharum (0670B)scilicet et prophetarum; tales, inquam, sperabunt, id est non erunt hic in praesenti in re, sed tamen in spe, quia non insectabuntur hic bona communia cum jumentis, sed sperabunt aeterna cum angelis: et hoc in tegmine alarum tuarum, id est, sub defensione protectionis tuae; ut sit dictum ad solam similitudinem, quia et gallina pullos sub alis protegit: vel possumus accipere per alas ejus, charitatem et misericordiam: charitatem quidem, qua ad nos descendit; misericordiam vero, qua nos vocavit et justificavit: vel etiam promissionem utriusque Testamenti: alteram vero de temporalibus, alteram de spiritualibus. In Veteri Testamento, quantum ad litteram, promissio de temporalibus facta est, in Novo vero promittuntur spiritualia et aeterna. Et Dominus quidem consolatur sperantes in se, nunc interim temporalibus bonis, tandem vero beatificabit aeternis. Filii, inquam, hominum sperabunt, et hi tales inebriabuntur ad ubertate domus tuae. Voluit quidem (0670C)promittere, sed non potuit illud edicere, quia verba non habuit quibus illud exponeret. Sed quia vidit homines immodice bibentes, et se adeo vino ingurgitantes, ut humanam prorsus mentem excedant, et quasi induant aliam, voluit per hanc similitudinem exponere illam superabundantiam supernae laetitiae et gratiae, quia sancti Dei etiam in praesenti repleti, sic dementantur, ut humana mente in divinam transeant in tantum, ut nulla tormenta extimescant, nec etiam patres astantes aut uxores vel filios flentes respiciant. Et dicit, Ita inebriabuntur, id est, sic replebuntur, ut velut ebrii mentem propriam excedant ab ubertate, id est, ab abundantia spiritualis gratiae, quae est domus tuae, Domine: hoc est, quae descendit de domo tua, id est de coelesti habitatione. Omne enim datum optimum desursum est. Et vere inebriabuntur, quia tu potabis eos torrente, Domine, voluntatis tuae, id est, impetu abundantis gratiae donorum tuorum, quae tua dona sunt voluptas, (0670D)id est delectabilia. Torrens enim dicitur proprie pluvialis aqua quae abundat et cum impetu solet de montibus decurrere.
Quoniam apud te est fons vitae. Merito dicit, Potabis eos, quoniam tuum est hoc facere. Nam fons vitae, id est Verbum tuum, a quo procedit vera vita, et quod dicitur fons, quod sitientes potat, et panis, quia esurientes reficit, et lumen, quia caecos illuminat, et multa talia; ille, inquam, fons est apud te, tibi scilicet consubstantialis et coaeternus. Et ideo videbimus te Patrem, qui es lumen non de lumine in lumine tuo, per illud Verbum, quod est lumen tuum, id est, procedens de te lumine. Et videamus te per illum, Mitte, Domine, quem missurus es, scilicet praetende quasi defensionem misericordiam tuam, id est Filium tuum, qui non solum misericors, imo ipsa dicendus est misericordia. Praetende, inquam, scientibus te, id est, volentibus te per ipsum scire: et etiam praetende justitiam tuam, id est, fidem tuam justificantem (0671A)nos, quae dabitur per ipsum his qui per eam sunt futuri recto corde, scilicet non distorquentes cor tuum ad cor suum, imo suum cor dirigentes ad cor tuum: hoc optat fidelis de posteriori populo, non quantum ad missionem Verbi, quae jam praeteriit, imo quantum ad cognitionem.
Non veniat mihi pes superbiae. Ideo, Domine, rogo ut praetendas misericordem tuum, ut ab illo docear humilitatem, et comedendo ejus corpus humile: non veniat mihi pes superbiae, id est non subrepat mihi amplius elata affectio superbiae; quae superbia dicitur pes, quia per eam a Domino in regionem dissimilitudinis recessimus, et sicut per elatum Adam cecidimus, ita per humiliatum Christum resurreximus, qui verae humilitatis exemplum fuit: quoniam nec Judaeis objicientibus sibi, Daemonium habes, maledixit, sed quod non erat, humiliter negavit; quod vero erat, tacendo concessit, ne videretur maledictum reddere, sed veritatem praedicare, et humilitatem (0671B)docere: Non veniat, inquam, pes superbiae, et manus peccatoris, id est mala operatio pravi persuasoris non moveat me ut male agam. Duo hic rogat, liberari scilicet ab affectione prava, et a mala persuasione. Quae duo vitia claruerunt in exordio, quia et diabolus cecidit ex occulta affectione, et Adam aliena persuasione. Sed tamen serva tu quilibet quod in te est, et non timebis quod de foris est. Unde ne apud te incidas in elationem, et sic vitabis quae foris est pravam persuasionem.
Ibi ceciderunt. Ideo peto ut repellas a me pedem superbiae: quia ibi, id est in illo pede ceciderunt in exordio, id est gravem casum passi sunt quicunque sunt operarii nunc iniquitatis, scilicet et diaboli et homines. Et quomodo ceciderunt exponit, quia expulsi sunt ab interiori paradiso, id est ab interna jucunditate animi, in qua creati sunt. Et quia expulsi sunt ab interiori, non potuerunt stare in paradiso exteriori, Adam scilicet in terrestri, diabolus vero in coelesti.
IN PSALMUM XXXVI. Psalmus ipsi David.
recensereARGUMENTUM. (0671C) Aedificatur hoc psalmo fides eorum, qui, pravorum temporali felicitate turbati, suas virtutes intermittunt. Lege ad Sapientiam Salomonis.
EXPLANATIO. Ipsi David, ut supra intelligendum est. Hic psalmus hortatur ad fidem, demonstrans Ecclesiae salutem: monet credentes, quoniam plerique mortalium pro afflictione bonorum et impiorum prosperitate turbantur, adeo ut et non remuneratas in hac vita virtutes desiderent, et vitia consectentur: ad hujusmodi repellendum errorem psalmus iste componitur, qui finem magis utrorumque considerandum crebra repetitione moneret. Per totum Ecclesiae vox introducitur psalmum alphabeti Hebraico ordine digestum, ita tamen ut (0671D)sextam decimam litteram minus habeat. Prima positione commonet ne malignantes quispiam debeat imitari, sed quidquid boni sperandum est, a Domino postuletur, qui novit et profutura concedere, et perenniter mansura praestare. Secunda dicit peccatores maxima hic invidiae cruciatione torqueri, quoniam in suis actibus nil simile bonis se habere cognoscunt. Tertia profitetur nunquam se justum vidisse derelictum, malorum poenas et praemia beatorum utili jam commonitione permiscens: prima positio continet litteras sex, secunda septem, tertia octo.
COMMENTARIUS. Noli aemulari in malignantibus. Titulus est, Psalmus ipsi David, id est, perfectiori uni vel multis in corpore Christi attribuendus. Sunt enim in corpore Christi duo genera, scilicet perfectiores boni, et minus perfecti. Vere enim, minus perfecti sunt adhuc illi, qui videntes malos feliciter viventes, et in omni (0672A)terrena prosperitate florentes indignantur de flore illorum, et ipsum affectant. Contra hos tales vero perfectiores alii agunt in hoc psalmo, instruentes eos ne murmurent de flore malorum, neve ipsum appetant, ne forte eis consimiles fiant, imo spem suam in Domino ponant, et malint aeternaliter in ipso gaudere, quam hic cum malis ad horam florere. Potest autem valde commodus accessus taliter quoque fieri ad hunc psalmum. Dominus noster loquendo nobis per electos suos, vult et facit nos cautos ad omnia, dum et sibi tempus est loquendi, nondum judicandi, et nobis tempus est audiendi, necdum frustra poenitendi. Nam et tunc erit poenitentia, sed infructuosa. Nam restituet illis divina justitia quod sua perdiderunt injustitia. Justum enim apud Deum est, ut nunc misericordiam impertiat, tunc judicium exerceat: et ideo non perturbet te, homo Christiane, quod vides malos feliciter viventes, copia rerum affluentes, dignitatibus eminere, in (0672B)omni gloria florere. Neque dicat cor tuum nullum esse divinum judicium, sed omnia casibus ferri, omnia fortuitis motibus ventilari. Fortasse enim inquies: Si Deus humana respiceret, non illius iniquitas floreret, et mea innocentia laboraret? Quisquis sic cogitas, quisquis sic aegrotas, bibe in corde tuo hujus psalmi salutiferum antidotum contra talem morbum. Omnis enim morbus animi in Scripturis sanctis invenit medicamentum suum. Noli ergo murmurare, noli aemulari, id est, imitationem habere in malignantibus, in consideratione malignantium, scilicet ut velis imitari florem eorum; quia cum nulli floreant hic, nisi male agentes, ut rapientes et furantes, si optes florere, oportebit te pariter malignantem esse. Neque zelaveris, id est amaveris facientes iniquitatem, scilicet ut appetas florem eorum, zelus enim aliquando ponitur pro ira et indignatione, ut ibi: Zelus domus tuae comedit me; aliquando pro diligere, ut: Zelatus est Dominus populum suum; similiter quoque aemulari vel pro invidere vel imitari, (0672C)sive affectare, ut Apostolus, Aemulamini charismata meliora.
Quoniam tanquam fenum velociter arescent. Ideo non debetis appetere florem malorum, quia velociter arescent, id est deficient et ipsi et flos eorum, scilicet tanquam fenum, quod hodie est flos, et cras in clibanum mittitur, et cito decident, quemadmodum olera herbarum, id est, cito decident, quae proprie olera inter herbas dicuntur. Quod enim inter herbas olus dicitur proprie, per terram serpit; et quia altam radicem non habet, viret in hieme, et arescit in aestate. Arbores vero quia altam radicem habent, et si in hieme aridae videantur, veniente aestate frondent, florent, fructus faciunt: et oleribus comparantur mali, qui non habent altam radicem charitatis, et florent in hieme, id est, in praesenti tempore, quod dicitur hiems propter procellas tribulationum, et fluctus amaritudinum: veniente autem aestate, quando verus sol ascendet in meridiem, et apparebit (0672D)in majestate Patris angelorum, tunc illi arescent, quia aeternis flammis tradentur. Justi vero comparabiles arboribus, quia altam radicem habent charitatis, nunc in hieme scilicet arescunt, juxta illud, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. In aestate autem praedicta, tunc ornabuntur ornamenta foliorum, id est bonorum factorum; et locupletabuntur ubertate fructuum, id est multitudine remunerationum.
Spera in Domino. Quia tam cito evanescet flos malorum: ergo quasi dicat, Noli aemulari florem illum, sed tantum spera in Domino, et non in mundo; et fac quemcunque potes bonitatem, non ipsorum malignantium iniquitatem. Et haec faciens inhabita terram, id est Ecclesiam, quae dicitur bene terra culta, scilicet ne deseras ecclesiastica instituta, sed observa ea, quia non est veri sacrificii locus extra catholicam Ecclesiam: vel sic bene faciendo inhabita terram, id est, excole propriam carnem tuam, ut (0673A)tandem eam clarificatam recipias, et sic pasceris in divitiis ejus terrae. Divitiae autem hujus terrae, si ad Ecclesiam respicias, sunt Dominus ejus et Deus ejus si vero ad carnem nostram, erunt divitiae immortalitas et impassibilitas.
Delectare in Domino. Si per terram accepisti Ecclesiam, tunc istud expositio est, quae sunt ejus divitiae, scilicet Dominus, et ideo delectare tantum in Domino: si vero per terram acceperis carnem humanam, ita continuabitur, Spera, inquam, in Domino, et sperando delectare in Domino, id est, in laetitia quidquid agis pro Domino facias, non in tristitia; quia hilarem datorem diligit Deus. Et sic Dominus dabit tibi petitiones, et si non carnis, tamen cordis tui, id est implebit omnes petitiones spirituales tuas. Et ut hoc fiat, revela Domino viam tuam, id est, insiste talia opera quae sunt digna revelari Domino. Velimus enim nolimus, opera nostra bona seu mala revelata sunt Domino, quantum ad cognitionem; sed tamen sola bona opera revelantur ei, quantum ad dignationem. (0673B)Sed pro his dictum est: Revela Domino viam tuam, id est, vitam tuam, scilicet quid patiaris, cur gemis, et quid optes. Id enim pateris, quia vides quod caro concupiscit adversus spiritum. Id etiam optas. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum. Et hoc revela Domino cordis affectione, et firmiter spera: quia per eum liberaberis, et ipse non per alium faciet tibi, quae subsequuntur scilicet et justitiam tuam, id est, fidem tuam sperantem ea quae non videntur, quae modo latent. Juxta illud: Charissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparet id quod erimus. Illam, inquam, fidem educet per remunerationem quasi in lumen, id est, in manifestam cognitionem, scilicet quando ea accipies quae non visa credidisti: et judicium tuum, id est, discretionem tuam, scilicet hanc quia maluisti sequi pauperem Christum, quam divitem mundum, educet nos non simpliciter in lumen, sed tanquam in meridianam lucem; id est in manifestissimam (0673C)cognitionem, per remunerationem quidem. Majus enim meritum est in hoc tali judicio quam in fide per se: quia quidam fideles sunt et salvabuntur, qui non habent hoc judicium, scilicet ut relinquant mundum, et sequantur Christum. Educet quidem tandem, interim autem quid fiet? Oportet quasi dicat, tribulari et contristari. Tu autem quantumcunque tribuleris, subditus esto Domino, id est totum esse tuum et vita tua sit subjacere praeceptis Domini, et subjacendo ora eum ne deficias in vinea, ut gaudeas accipiendo nummum in vespera.
Noli aemulari. Quasi dicat: Quia tanta dabitur tibi in futuro spes tua, ergo noli hic aemulari, id est, irasci et indignari in eo, id est, in consideratione ejus mali qui prosperatur in via sua, id est, in hac praesenti vita, quia tu tribularis in itinere, sed gaudebis in perventione. Illi vero in via est prosperitas, in perventione autem omnis erit incommoditas. Noli, inquam, aemulari in eo, scilicet in homine faciente injustitias, (0673D)id est peccata, tanquam necessario, non ex natura, sed quia prosperitas stultorum perdet eos, et quasi dicat: Si velis prosperari cum illo, facies sicut ille injustitias: et ideo noli aemulari, sed desine ab ira, ut non irascaris de flore ipsius hominis facientis injustitias. Et derelinque furorem, id est indignationem et murmurationem contra eumdem. Ex ira enim procedit furor, quod est dicere: Ira vel furor de flore illius non conturbet oculum tuum, sed potius consule oculum fidei tuae, et si promisit tibi temporalia bona, habes irasci; si vero promisit tibi sola coelestia et aeterna, non irasci debes, sed patienter ea exspectes: hoc, inquam, modo dico, Noli aemulari ut malignus, id est ut unus de malignantibus fias. Aliter enim quasi dicit, non perhibeo. Et valde cavendum est tibi ne maligneris: quia quicunque malignantur, perseveranter exterminabuntur, id est, extra terminos coelestis Jerusalem fient, vel extra terminos propriae terrae, id est carnis suae, ut non (0674A)bene eam excolant. Ex opposito autem illi qui non sunt murmurantes, sed sustinentes, id est patienter exspectantes Dominum, non ut pote aliquam fallacem, sed ipsam veritatem: non ut minus valentem, sed ut omnipotentem ipsi haereditabunt terram vel Jerusalem, quae est terra viventium, vel carnem suam clarificatam immortalitate et impassibilitate. Et ideo adhuc sustinendus est Dominus, sed nulli videatur longum, quia pusillum erit. Tempus enim breve est, quia si percurramus omnia chronica, inveniemus quod quasi hesterna die Adam de paradiso ejectus est. Et si quod praecessit tam breve est, et quod sequitur longe brevius est. Pusillum, inquam erit, et post illud pusillum non erit peccator; non quod penitus non sit, sed quia nullus ejus usus erit. Nunc enim vivit impius pio, sed sicut non habet lima locum planato ferro, ita post consummationem justorum non erit locus impiis. Interim enim de eo flagellum facit Dominus unde deficiat impius, et proficiat pius. Cur ergo applaudit sibi impius. (0674B)Nonne de illo flagellum facit sibi Deus? Assumit illum ad officium, me autem erudit ad patrimonium. Non erit, inquam, peccator, quia si tu aliquis quaeres locum ejus, id est, usum ejus quem tunc habeat, non invenies. E contra autem mansueti, qui non murmurant scilicet, sed Dominum patienter exspectant, haereditabunt terram, ut supra dictum est. Et delectabuntur tunc in multitudine pacis, quia cum modo qualemcunque pacem habeant, tantum in interiori; tunc vero pacem habebunt in interiori et in exteriori. Vel sicuti immansueti, id est malignantes, delectantur nunc in multo auro et multo argento et in multis talibus, ita Dominus erit tunc quaecunque delectatio potest excogitari suis, quia erit omnia in omnibus. Et cum ipse sit vera pax, omnia erunt eis pax: et sic delectabuntur in multitudine pacis, id est in multiplici pace. Interim autem quid fiet? Oportet scilicet multam pati tribulationem, ut perveniatur ad hanc pacem; quia interim peccator, id est quilibet (0674C)persecutor, observabit justum, id est, insidiose aget contra justum fraudulenta persecutione: et etiam stridebit super eum dentibus suis, id est manifestas damnationis sententias ad ipsum opprimendum dabit. Sed quae cura? Nulla scilicet, quia Dominus irridebit eum, id est, irrisibilem faciet eum, peccantem scilicet. Haec enim vere est irrisio, quia dum iniquitas ejus corpus tuum perimit, animam suam putrefacit. Te facit probabilem, faciet eum peccatorem scilicet: haec enim vere est irrisio, quia dum iniquitas ejus corpus tuum perimit, animam suam putrefacit. Te facit probabilem, se reum; et gravius ille semper damnatur, cui animus semper devastatur. Dominus, inquam, irridebit eum, ad quem scilicet hoc pertinet, quoniam ipse Dominus prospicit quod dies ejus veniet, dies scilicet animadversionis. Quae animadversio duplex erit, scilicet bona vel mala. Qui enim prospexit diem Judae traditoris, prospexit et diem Sauli persecutoris: illius ad poenam, istius (0674D)ad gloriam. In utrumque enim vindicatum est: ille ignibus gehennae est destinatus, iste aeternae vitae est prostratus.
Gladium evaginaverunt peccatores. Exponere videtur utrumque quod superius dixit, scilicet et occultam et manifestam insectationem peccatoris adversus justum; et primum exponit manifestam ita: Peccatores evaginaverunt gladium, id est, manifestam damnationem super justos exercuerunt. Qui enim gladio pugnat, manifeste pugnat. Hic dicit beatus Augustinus: Gladium evaginat peccator in corpus tuum, sed nunquid cor ejus manet illaesum? In corpore conatur te occidere, ipse vero occiditur in mente. Et est similis alicui trajicienti gladium per corpus tuum, ut scindat alterius vestimentum. Evaginaverunt, inquam, gladium peccatores, et etiam intenderunt arcum suum, id est, occultas insidias ipsis justis paraverunt. Arcu enim occulte et a longe certatur.
Ut decipiant pauperem. Reddit singula singulis, (0675A)Ideo intenderunt arcum, ut occulte decipiant pauperem et inopem, id est, justum nihil de se praesumentem, scilicet devocando et sibi conformando. Ideo autem evaginaverunt gladium, ut manifeste trucident, id est, interficiant rectos corde, ipsos scilicet justos. Ipsis autem quid fiet? Quasi dicat: Accipiant quod merentur, scilicet gladius eorum intret in corda ipsorum, scilicet redundet super eos iniquitas eorum: et arcus eorum confringatur, id est, insidiae eorum inefficaces fiant. Quod est dicere: Non te interius in mente laedant, imo se ipsos in anima interficiant. Si autem exteriora auferant, quae cura? Nulla scilicet, quia melius est tibi justo et cuique alii illud modicum, quod ipsi auferre non possunt, scilicet fides et spes, et caeterae virtutes, quod ipsi reputant modicum. Vel melius est tibi modicum solummodo necessaria habere ad victum et ad vestimentum, super (id est, quam) multas divitias peccatorum. Potest aliter quoque hic versus continuari, si intercalarem (0675B)illum versum, scilicet, Noli aemulari, interponamus ita: Quandoquidem peccatores se ipsos interficiunt, ergo noli aemulari in malignantibus, ut appetas florem illorum. Nec debes, quia melius, id est utilius est tibi justo sequi modicum, id est humilem Christum, quam habere multas divitias peccatorum. Quod ideo dico, quoniam brachia, id est divitiae et omnis potentia et robur peccatorum cito conterentur, interim autem confirmat justos Dominus. Quasi dicat: Saeviant peccatores quantum velint, et quantum permissi fuerint, nihil tamen oberit quia Dominus exemplo patientiae confirmat justos. Ad modicum enim dolebunt, et sine fide gaudebunt. Et ut tu (quasi dicat) ne deficias in modico, vide quid pro te pertulit, qui quare ferret nihil suum habuit. Ut enim multa patiaris, nunquid pervenies ad tantas insultationes et tot tentationes? Nunquid ad illas contumelias, ad illas injurias? Nunquid tandem ad vestem illam contumeliosam aut spineam coronam? Nunquid ad crucem? quae jam non est poena, sed gloria: quia (0675C)transitum fecit de loco suppliciorum ad frontes imperatorum: et qui tantam gloriam contulit poenis suis, quid reservat fidelibus suis? Utique magnum aliquid.
Novit Dominus dies immaculatorum. Ideo Dominus confirmat justos, quia Dominus novit, id est approbat dies immaculatorum, id est tempora tribulationis et afflictionis justorum, quantum mali improbent et vituperent ea. Et quia Dominus novit dies illorum, ideo haereditas eorum, scilicet vel coelestis Jerusalem, vel caro sua clarificata, erit haereditas eorum in aeternum, id est aeternaliter.
Non confundentur in tempore malo. Vere haereditas eorum erit aeterna, quia ipsi non confundentur, id est, aeternam confusionem non patientur in tempore malo, id est, in die examinationis et angustiarum quantum ad malos, imo recipient ipsam haereditatem cum eis dicetur: Venite, benedicti Patris mei. Et nunc interim etiam saturabuntur in interiori suo de (0675D)superna laetitia, quantum possibile est in diebus famis, id est in praesenti vita, ubi non potest percipi illa plenaria, ad quam justi esuriunt, saturitas. Et vere justi non confundentur in futuro, quia soli peccatores peribunt: non quod non sint, sed quia haereditate carebunt.
Inimici vero Domini. Vere peribunt peccatores, quia omnes inimici Domini deficientes deficient, id est aeternum defectum incurrent, quod dico vero, id est in veritate. Et hoc diu non differetur, sed mox, id est statim ut fuerint honorificati, id est honoribus sublimati et exaltati divitiis, continuo deficient quemadmodum fumus. Fumus enim quanto altius ascendit, tanto magis evanescit; similiter quanto nunc major erit exaltatio malorum, tanto gravior erit in futuro dejectio. Et brevis quidem erit exsultatio, aeterna vero erit damnatio.
Mutuabitur peccator. Merito peccatores peribunt, quia peccator mutuabitur, id est mutuum accipit a (0676A)Domino, non solum quod sit, sed etiam quod homo sit, et quod perfectus sensibus et sanus corpore, et etiam dives sit, et quod rationem habeat et Deum laudare et gratias agere queat: et tamen non solvet hoc mutuum, quia nec in interioribus, nec in exterioribus laudat Deum, et ideo merito peribit. Justi autem non confundentur, sed merito salvabuntur, quia justus miseretur animae suae assidue bene agendo. Unde dicit Salomon: Miserere animae tuae, et eris bene placens Domino. Ille vero miseretur animae suae qui non accipit animam suam in vano, id est qui non acquiescit animae suae in vanitatibus, imo animae suae irascitur, et ad poenitentiam etiam ex hoc compungitur. Et hoc est prima misericordia quam animae suae quisque debet impendere primum, deinde restat etiam aliis subvenire. Miseretur, inquam, justus, et retribuet, id est solum mutuum quod accepit a Domino, quantascunque potest gratias agendo interius et exterius. Habet Gallica translatio, (0676B)Feneratur, quod sic exponitur, Miseretur, inquam, et feneratur, id est largitur quidquid potest et in interioribus et in exterioribus pro Deo, quod est dare ad fenus, quia recipiet centuplum quod donat simplum. Non tamen gaudeant feneratores. Non enim vult Dominus te esse feneratorem, qui per prophetam suum illum inter milites describit suos, qui pecuniam suam non dedit ad usuram: et tamen idem Dominus jubet te esse feneratorem, quia dicit in Evangelio: Si feneraveris, spem non habebis; et item: Nisi feneraveris, spem non habebis. Prohibet enim esse feneratorem, et vult esse feneratorem. Prohibet quidem ne feneres homines nummos, aut aliquid ut plus accipias dando, quia si hoc feceris, fenerator eris non laudandus, sed improbandus. Jubet ergo ut feneres Deum, scilicet ut des terrena, et accipias coelestia; des pauca, et accipias multa; des terram, et accipias coelum: et si hoc feceris, fenerator eris non vituperandus, sed laudandus.
Quia benedicentes haereditabunt terram. Vere justus (0676C)retribuet, id est solvet Domino mutuum quod accepit; quia justi benedicent ei, id est augent et exaltabunt eum, gratias ei referendo, et aliis se in exemplum dando, et ideo ipsi benedicentes haereditabunt terram, ut supra dictum est; peccatores autem non solvunt mutuum Domino, quia maledicunt ei. Et ideo ipsi maledicentes disperibunt, id est peribunt, divisi ab illa haereditate.
Apud Dominum. Benedicunt quidem justi Domino, sed tamen hoc ex se non habent, sed ab ipso Domino, quia gressus, id est affectiones et opera hominis diriguntur, tantum a Domino, sicut habet alia translatio; vel secundum hanc translationem ita dicemus, Hoc quod gressus hominis diriguntur, est apud Deum, non apud hominem. Non est hominis dirigere gressus suos semper, namque tortuosi essent gressus hominis, et semitae nostrae incurvae, nisi Dominus direxisset nos: sed ipse sic direxit gressus nostros, quia venit, vocavit, justificavit, redemit, proprium (0676D)sanguinem suum fudit, hoc pretium dedit. Parum enim erat fecisse te hominem, nisi per te fieret homo. Et homo factus, pertulit quaeque dura temporalia ut te instrueret, ut et tu patiaris haec tristia. Et dura temporalia ut et pervenias ad laeta sempiterna. Sustine laborem, ut accipias mercedem, quia revera aeternus labor sustinendus esset pro aeterna requie. Sed si tu aeternaliter laborares, quando ad aeternam quietem pervenires? Nunquid utique. Et ideo labor noster temporalis est, quare sustinendus est. Diriguntur, inquam, a Domino gressus, et ideo quisquis verus homo est, volet sequi viam ejus, id est Domini. Qui enim vere Christianus est, viam Christi debet tenere, quia aliter non poterit quo tendit pervenire.
Cum ceciderit, non collidetur. Vere Dominus diriget gressus, quia qui ab ipso dirigetur, non collidetur interius: cum ceciderit, id est cum videbitur eadem exterius. Nullus enim casus erit ei ad dejectionem, (0677A)imo ad exaltationem, juxta illud: Septies cadit justus, id est omnimodo tribulatione affligitur justus. Septenarius enim numerus perfectus est, et ideo per septies plenaria tribulatio intelligitur. Et tamen resurgit, quia tribulatio non est ei ad depressionem, sed ad erectionem. Et ideo non collidetur, quia Dominus supponit manum suam, et confortat eum exemplo patientiae suae.
Junior fui, etenim senui. Sicut in superiori psalmo accepisti injustum, de quo agebat totum genus iniquorum, ita accipe justum, qui hic loquitur pro corpore justorum: quia versus iste postulat hoc, qui sic continuatur: Vere Dominus supponit manum suam illi quem dirigit, id est justo, quia non derelinquit justum nunc, nec etiam ex quo primum justus fuit, non dereliquit. Et nec in juventute, nec in senectute mea vidi justum derelictum, quia ego fui junior. Quod inde patet: Etenim (pro quia) senui. Juvenis namque fuit justus iste, qui hic agit pro aliis in prioribus justis, qui quasi in juventute fuerunt, (0677B)quia primi ad fidem accesserunt: senex vero quantum ad tempus jam factus est, quantum ad illos qui hoc posteriori tempore accedunt. Et est dicere quia nec in prioribus nec in posterioribus justis aliquis potest reperiri quem Dominus dereliquerit, et non potius confirmaverit. Non vidi, inquam, justum derelictum, nec vidi semen ejus quaerens panem, id est nunquam vidi quod imitatores ipsius justi essent quaerentes panem, id est indigentes pane, non pane ventris, sed pane verbi, de quo dictum est: Non in solo pane vivit homo, et reliqua. Vere enim justus illo pane non indiget, quia semper habet ipsum in corde vel in ore juxta illud: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Manducat autem hunc panem, quando legit vel audit aliquod praeceptorum Dei; ruminat vero ipsum, quando recogitat quod legit vel audivit, ut fructuosam faciat sibi. Unde Salomon ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, stultus vero transglutiit illud. Hoc (0677C)autem stulti faciunt. Quare comparabiles sunt animalibus quae non ruminant, et ideo immunda sunt. Justus vero quae legit et audivit non obliviscetur, sed ruminat ea, quare mundum animal est. Et de hoc idem Salomon dicit: Et cogitatio sancta salvabit te.
Tota die miseretur et commodat. Vere semen justi non indiget pane, quia tota die, id est assidue miseretur animae suae, dum illum panem aut comedit aut ruminat. Et etiam commodat, id est commodum quodcunque potest facit aliis verbo et facto: et sic etiam si pauper sit, dives tamen est. Non enim respicienda est inanis arca, sed conscientia Deo plena: non exterior facultas, sed interior charitas, id est bona voluntas, quae nunquam est otiosa, quia si non dat nummum, dat consilium, dat auxilium et se ipsum, vel saltem bonum votum. Miseretur, inquam, et commodat, et ideo semen, id est opera ejus erunt in benedictione, id est, in multiplicatione (0677D)quantum ad remunerationem, quia singula centutuplum accipiet. Noli ergo aemulari in malignantibus tu quilibet ut semen tuum sit in benedictione; sed potius declina a malo, vel simpliciter ita continuari potest: Quia justi tamen semen erit in benedictione, ergo tu quilibet desiderans illam benedictionem, declina ab omni malo et fac bonum quodcunque potes, et hoc sine murmuratione, scilicet ut non putes damnum in dando, imo in retinendo; quia quod dedisti, non perdidisti, sed quod servasti, perdidisti. Attende ergo Deum dicentem: Facite vobis sacculos, non computrescibiles, et thesauros non deficientes in coelo, quo fur non accedit. Et inhabita in saeculum saeculi. Quasi dicat: si declinaveris a malo, et facies bonum, tunc inhabitaveris supernam haereditatem in saeculum saeculi, id est in aeternum.
Quia Dominus amat judicium. Ideo dico sine murmuratione esse faciendum, quia Dominus amat judicium facere, id est, diligens examinator erit, quod (0678A)notatur per amat, inter illos qui murmurant in faciendo bonum, et qui non murmurant, et in illo judicio sanctos suos, scilicet facientes bonum ex corde, et non cum murmure, non derelinquet, quia in aeternum conservabuntur. Potest taliter quoque iste versus continuari, Ideo dico declina a malo, et fac bonum: quia Dominus amat tale judicium, id est, hujusmodi discretionem, scilicet ut quisque declinet a malo, et faciat bonum, et sanctos suos sic discernentes non derelinquet in aeternum. Tertio quoque modo continuatur ita: Declina a malo, et fac bonum: sed haec faciendo patieris multa adversa. Tu autem noli curare, noli dolere, quia Dominus amat tale judicium fieri in suis: quia flagellat taliter omnem filium quem recipit, qui nec proprio suo Filio in quo nihil invenit, pepercit. Et licet videatur derelinquere sanctos suos, per hoc non eos derelinquit, sed in aeternum conservabuntur, injusti vero non conservabuntur, quia aeternaliter punientur; et hoc ideo, quia (0678B)semen impiorum peribit, id est, quia opera ipsorum injustorum peribunt, non quantum ad vindicationem, sed quantum ad bonam remunerationem. Justi autem non punientur, sed conservabuntur, ut supra dictum est, per hoc scilicet quia haereditabunt, id est haereditatem recipient terram, vel coelestem Jerusalem, vel carnem suam clarificatam. Et ne pandat sinus cupiditatis avaro, qui statim putaret hic promitti terrenam haereditatem, et sic tenderet ad justitiam, exponit quam terram acceperit. Quasi dicat: Ita dico haereditabunt terram, quod non ad horam, sicut aliquam possessionem terrenam, sed inhabitabunt in saeculum saeculi, id est, aeternaliter in ea. Et ita ut sint super eam, id est possessores sint ejus terrae. Et hoc quantum ad coelestem illam patriam: quantum vero ad carnem, sic dicens: Ita inhabitabunt ut sint super eam, id est, ut spiritus semper sit ibi carne superior. Hic enim licet spiritus naturaliter carne superior sit, saepe tamen subest carni, scilicet cum decipitur carnali delectatione.
(0678C)Os justi meditabitur sapientiam. Merito justi haereditabunt terram, quia semper et meditantur sapientiam, et loquuntur eam, et in corde retinent legem Dei. Quod sic dicit: Os justi meditabitur sapientiam, id est assidue loquitur sibi ipsi illud quod pertinet ad sapientiam, id est ad bonam vitam, quae est litigium habere cum vitiis, pacem cum moribus optimis. Et lingua etiam ejus, id est justi, loquetur aliis omne judicium, id est omne quod vere sit judicandum et tenendum. Et hic talis non est de illis unde dictum est: Populus hic labiis me honorat, quia lex Dei non tantum est in ore ipsius, sed in corde, ut ista: Quod tibi non fieri vis, alii ne feceris. Et quia talis est, ideo gressus ejus, id est affectiones ejus non superabuntur, quia nec etiam cogitatione peccabit.
Considerat peccator justum. Quasi dicat: Ergo maneat justus securus inter impios et inter injustos. Quid enim oberit ei impius? Nihil utique. Considerat (0678D)quidem peccator justum, Dominus autem non derelinquit eum. Potest et aliter hic versus continuari, ut sicut quod praecessit, fuit causa ad justos; ita et istud causa sit ad injustos. Quasi dicat. Merito injusti punientur, quia peccator considerat justum insidiando ei; et hoc ideo quia quaerit mortificare, id est penitus devorare eum, nunc fraudulenter, nunc violenter. Sed quae cura? Nulla, inquam, quia Dominus non derelinquet eum, justum scilicet, etsi traditum exterius in manus peccatoris. Nam etsi in carne justi dominetur inimicus, juxta illud beati Job: Terra tradita est in manus peccatorum, tamen spiritus ejus salvabitur, non derelinquet, inquam, Dominus justum, nec damnabit eum, imo exaltabit eum cum in futuro judicabitur, id est judicium damnationis fiet de impio illi, id est ad honorem justi. E contrario non damnabit Dominus justum, etiam tunc cum judicabitur in praesenti illi, scilicet impio de pio, et cum luet pro voluntate impii pius. Nam et si tunc videatur (0679A)damnatus pius, non tamen vere est damnatus, quia si accipit ab inferiore judice sententiam, accipiet a superiori coronam. Ideo noli aemulari in malignantibus, sed potius exspecta Dominum, et custodi vias ejus. Potest sic quoque continuatio fieri: Dixi, Dominus non derelinquet justum, sed salvabit eum. Hanc autem salvationem tu quilibet in praesenti ne appetas, quoniam adhuc tempus est laboris, nondum mercedis: et ideo patienter exspecta Dominum tandem exhibitorem, quem jam tenes debitorem. Et ne exspectes manibus dissolutis et genibus debilitatis, sed custodivi viam ejus, id est opera vel praecepta ejus: et sic ipse veniens exaltabit te non aliqua temporali dignitate, sed ita ut tu capias terram viventium haereditati, id est ad haereditatem aeternam, et hanc terram videbis tu, tunc cum perierint peccatores. Nam illis longe positis ad sinistram, eris tu cum caeteris justis ad dexteram quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei; illis autem: (0679B)Ite, maledicti, etc.
Vidi impium. Vere peccatores peribunt, quia ego jam praevidi interitum eorum. Nam quasi dicat: Introivi jam mente in sanctuarium Dei, et consideravi eorum novissima. Quod sic est in libro: Vidi, id est, consideravi impium in hoc mundo, et super multos exaltatum et etiam elevatum sicut cedros Libani, id est ad modum sublimiorum in omni gloria saeculari, qui significantur per cedros Libani. Et hoc viso transivi haec temporalia mente, ut viderem ejus novissima. Et ecce non erat impius, non quod prorsus non esset, sed quia erat quasi non erat. Et ideo dico non erat, quia locum nullum habebat. Nam ego quaesivi eum, et non est inventus locus ejus, id est usus aliquis ejus. Ergo noli aemulari, sed custodi innocentiam. Vel ita potest simpliciter continuari: Quia impius in futuro non habebit locum, ergo, ut locum habeas, custodi innocentiam, id est ne rapias, ne injuste agas ut acquiras pecuniam, ut amittas innocentiam; imo perdas pecuniam, ut acquiras innocentiam. (0679C)Et vide aequitatem, id est illud quod videre de te aequum est, id est intellige te quidquid pateris juste pati; vel vide aequitatem, scilicet intellige nunc laborandum in vinea, ut merces accipiatur in vespera. Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et debes custodire et videre, quia homini pacifico, id est non murmuranti, sed custodienti innocentiam et videnti aequitatem, sunt reliquiae, id est futura et posteriora. Et si videntur arida esse priora, pinguia erunt ei posteriora.
Injusti autem. Vere nullus locus erit impio, quia injusti disperibunt, id est valde peribunt. Simul, id est et in corpore et in anima. Et ideo peribunt, quia reliquiae impiorum, id est posteriora ipsorum injustorum, non dico non erunt, sed interibunt, id est erunt quasi non sint; quia quantumcunque sint pinguia eorum priora, valde tamen arida erunt eorum posteriora.
Salus autem justorum. Injusti quidem peribunt, (0679D)justi autem non peribunt, quia salus continua erit justis a Domino. Quod a partibus sic probat, quia et tempore tribulationis, id est praesenti vita, quae plena est angustiis et tribulationibus, erit Dominus protector eorum, id est justorum, quia erit eis clypeus contra ignea tela nequissimi. Et adjuvabit eos in perficiendo bonorum; et liberabit eos ab impedimento, ne deficiant, et ita liberabit, quod eruet eos a peccatoribus penitus, id est ab omni perplexitate et conformatione peccatorum, et sic tandem salvabit eos vera et aeterna salvatione; et hoc ideo quia speraverunt in eo, id est, quia ipsi non murmuraverunt de felicitate malorum, et maluerunt apud Dominum esse in spe quam cum eis in re.
IN PSALMUM XXXVII. Psalmus David, in rememoratione die Sabbati.
recensereARGUMENTUM. Ezechias aegrotans Domino supplicat. Aliter confessio patientiae, et virtus ad salutem.
EXPLANATIO. (0680A) Dicendo in commemorationem, hoc nobis titulus iste pronuntiat, ut quia peccatum omnimodis effugere non valemus, certe ut ab ejus frequentia temperemus, semper hoc ante oculos mentis habeamus, ut alibi dicit: Et delictum meum coram me est semper. Quod autem de Sabbato exponitur, quia poenitens quilibet inter suorum vulnera peccatorum aeternae semper quietis debet habere memoriam. Quidam hunc psalmum ad beati Job historiam aptant, sed Hieronymo videtur illum ex poenitentis alicujus, vel mystice ex Domini Salvatoris persona passionis tempore cantatum. Psalmus iste poenitentis quadrifaria distinctione dividitur. In prima, misericordiam movet benigni Judicis vita poenalis. In secunda, suum et corpus verbere sulcatum et animam dicit amicorum exprobratione sauciatam. In tertia, medicina salutaris adjungitur, cum totam inter adversa spem Domino se commisisse testatur, paratumque se ad flagella et plus mereri quam patitur astruit. In quarta, (0680B)periculis omnibus exemptus salutis suae Deum profitetur auctorem.
COMMENTARIUS. Domine, ne in furore tuo. Titulus talis est: Psalmus ipsi David in recordatione Sabbati. Sabbatum est requies, et accipitur ideo pro requie, quia Sabbatum dicitur quando nos a labore corporali cessamus. Significat autem haec nostra requies illam veram requiem quam nos in primo Adam habuimus, et per ipsum amisimus, et quam per secundum Adam, id est, Christum, recepimus, si nondum re, saltem spe. Spe enim salvi facti sumus, exspectantes redemptionem corporis nostri. Hujus itaque Sabbati, id est, requietis, recordatur quidam dolens et lugens in hoc psalmo, quem titulus vocat non simpliciter David, sed ipsum David. Quod ideo est, quia nusquam legimus beatum David prophetam recordatum fuisse Sabbati secundum observationem Judaeorum, qui Sabbatum observabant, quia non recordandum, sed (0680C)observandum erat, quod inter septem dies necessario veniebat. Nemo enim recordatur, nisi quod in absentia est. Quid ergo sibi vult haec recordatio Sabbati, quae cum tanto dolore, cum tanto moerore, cum tanto gemitu, cum tanto fletu fit? Aut quid prodest? Multum, inquam, quia felix est, quisquis sic miser est. Unde et Dominus in Evangelio quosdam gementes et flentes beatos vocat. Accipiamus ergo et hic talem Sabbatum recordantem, nescio quem lugentem, et utinam nos simus! Est enim hic quidam dolens, lugens, Sabbatum recordans. Sabbatum namque est requies. Et sine dubio in quadam inquietudine erat, qui Sabbatum sic recordatur. Ipse itaque inquietudinem quam patiebatur narrat, et Deo commendat timens nescio quid gravius quam illud erat in quo erat. Quod enim in malo sit aperte dicit, nec opus est interprete, aut suspicione, aut conjectura. In quo autem malo sit, ex verbis ejus non dubitatur; nec opus est ut inquiramus, sed ut (0680D)quod dicit intelligamus. Et vere nisi gravius malum illo in quo erat timeret, nequaquam sic inciperet: Domine, ne in furore, etc. Sciendum est quod quidam in futuro a Domino arguentur, quidam vero in ira corripientur. Illi enim in furore arguentur, qui vel Christum fundamentum non habuerunt, de quo Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere quam quod positum est, id est, Christus. Vel si habuerunt, nihil boni superaedificaverunt. Arguere namque, est aliquem accusando convincere. Et isti quasi arguentur, cum eis a Domino exprobrabitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, et caetera talia. Accusationem autem solet sequi damnatio. Similiter et istos tali accusatione convictos damnabit furor, id est, terribilis et districta divina sententia, cum eis dicetur: Ite, maledicti, etc. Haec graviora timens iste qui loquitur hic in hoc psalmo, excepta praesenti vita, cujus deflet innumera mala, sic gemit et orat. Quasi dicat: Futurum, Domine, (0681A)est ut quosdam in furore tuo arguas. Et ideo quaeso ne arguas me in furore tuo, id est, ne patiaris me esse in numero illorum qui arguentur in furore tuo, ut supra dictum est. Futurum quoque est ut quidam corripiantur in ira tua, et ideo, Domine, flagella, seca, ure, purgatum me hic redde, ut non corripias me tunc in ira tua. Corripiuntur in ira Dei, qui Christum fundamentum habent, sed non tantum aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificant, sed etiam intermiscent ligna, fenum, stipulas, id est, committunt quaedam venialia peccata graviora et leviora. Et ideo necesse est ut hi tales in ira corripiantur, id est, in purgatorio igne nunc interim ante diem judicii ponantur, ut quae in eis immunda sunt, per illum exurantur, et sic tandem idonei esse cum his qui in dextra coronandi sunt inveniantur. Nec immerito tantum timet iste hanc correctionem, quia attendit eam esse graviorem quam quidquid unquam passi sunt latrones, vel sancti martyres, vel (0681B)quidquid gravius homo possit excogitare. Si vero illi quos supra diximus, tantum aurum, argentum, lapides pretiosos, id est, bona opera superaedificarent, tunc neque illum ignem timerent, qui cremabit aeternaliter impios, neque illum qui corripiet pios. Sciendum autem quosdam esse sanctorum (ut testatur Evangelium) qui non veniunt in judicium, sed transeunt de morte ad vitam, quia et si aliquas stipulas, id est, parva peccata superaedificant, adeo tamen levia sunt, quod ignis tribulationis quem patiuntur hic, vel etiam poena mortis penitus ea exurit. Et hi tales quia nihil in eis ignis suum invenit, statim dum a corpore separantur, transeunt ad vitam aeternam, sicut e contra quidam malorum statim aeternas poenas incurrunt.
Quoniam sagittae tuae. Ideo, Domine, rogo ne arguas me vel corripias in futuro, quoniam multa et magna sunt quae in praesenti patior. Unde, quaeso, sufficiat tibi de me sumpsisse supplicia. Et incipit enumerare ea satisfaciens Domino, offerens ea quae patitur (0681C)ne graviora patiatur, dicens ita: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Sagittas vocat animadversiones irae Dei, scilicet, omnes poenas et miserias quas patimur interius sive exterius. Quas quidem omnes miserias ex praevaricatione primi parentis Adae contraximus. Inde est quod mortale corpus gerimus plenum tentationibus et sollicitudinibus, obnoxium corporalibus doloribus, nexum indigentibus. Mutabile languidum cum est sanum. Unde enim diceret iste: Non est sanitas in carne mea, nisi quia sanitas, quae dicitur hujus vitae sanitas, bene intelligentibus, et Sabbatum recordantibus, non esset vera sanitas, imo magna infirmitas. Si enim sanitas esset, non tam facile corrumperetur naturali morbo, fame, scilicet, siti, et caeteris hujusmodi. Quae ideo naturalia dicuntur, quia quod in Adam peccati poena, in nobis est natura. Unde Apostolus: Fuistis enim aliquando natura filii irae. Nunc ad litteram redeamus. Sagittae tuae, inquam, non una, sed multae mihi infixae (0681D)sunt, et in his sagittis confirmasti super me manum tuam, id est, firmam et assiduam potentiam super me exhibuisti, quia sine intermissione poenam ex peccato perfero et pertuli. Dicitur autem hoc ad similitudinem alicujus verberantis magistri, qui quasi manum super illum confirmat, quem tenet sub assidua virga.
Non est sanitas in carne mea. Vere sagittas infixisti mihi, quia interius et exterius. Nam non est vera sanitas in carne mea, ut supra dictum est, quod procedit a facie, id est, a praesentia irae tuae, quia per hoc repraesentatur ira tua, quam in transgressore legis Adam habuisti. Et non est etiam pax ossibus meis, id est, non est constantia in virtutibus, quae sunt ossa, id est, firmamenta animae meae. Quod item est a facie, id est, a praesentia peccatorum meorum, quia per hoc etiam repraesentatur peccatum inobedientiae, quod Adam principaliter, et in ipso omnis posteritas perpetravit. Dicitur autem pluraliter praecepta hoc unum peccatum, (0682A)quia multorum criminum ipsum Adam fecit reum. Sciendum autem quod vox capitis est in psalmo, nunc pro se, nunc pro membris loquentis. Et licet hic non sit distinctio personarum, est tamen discretio dignitatum. Hic enim est caput quod salvat, corpus quod salvatur, caput exhibens misericordiam, corpus quasi deflens miseriam; caput ad purgandum, corpus ad confitendum. Quomodo ergo ille, in quo peccatum non fuit, dicit a facie peccatorum meorum, nisi quia in persona membrorum ista, sicut et caetera praedicta, loquitur? Nec mirum, si illorum est vox una, quorum est caro una. Unde Apostolus: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quapropter ex nimia affinitate caput non separat hic corpus a se faciendo peccata membrorum esse sua, quorum ipse etiam particeps fuit, quantum ad poenam. Quod ideo facit, ut corpus non separet a se caput passione, imo faciat esse suam passionem ejus passionem.
(0682B)Quoniam iniquitates meae. Merito dixi Peccatorum meorum, quoniam ego sum in culpa, non tu, Domine, non factum, non aliud, quia iniquitates meae, id est, inobedientia et praevaricationes meae, quas scilicet in Adam commisi, supergressae sunt caput meum, id est, praevaluerunt capiti meo, et ipsum involverunt. Ego enim caput meum contra te erexi, iniquitas autem illud dejecit. Unde alibi dictum est: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Et accipitur hic caput pro digniori parte, pro anima scilicet, quae vere per inobedientiam depressa fuit, quia cognitionem veri luminis amisit. Iniquitates, inquam, supergressae sunt, et sunt gravatae super me, id est ita oppresserunt ipsam mentem meam, sicut onus grave opprimit aliquem, quia sicut ille se erigere non potest, ita nec mens mea ad purum contuitum veritatis erigere se valet. Quae omnia ad membra referuntur, sicut et (0682C)quae sequuntur.
Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Gravatae sunt, inquam, iniquitates super me, et supergressae sunt iniquitates caput; et ideo cicatrices meae etiam sunt corruptae, et adeo corruptae, quod etiam putruerunt, id est, putridae factae sunt. Vel putruerunt, id est, fetorem emiserunt, juxta aliam translationem. Cicatrices namque fiunt ex sanatis vulneribus, et in nobis vulnera fuerunt ex praevaricatione Adae, et ex nostris actualibus. Quae vulnera sanata sunt, et velut cicatrices fecerunt per fidem et gratiam baptismi, sed ex infirmitate nostra fit hoc quod nullus est ita perfectus, quin aliquando per aliud actuale labatur in peccatum. Et ideo cicatrices quae prius sanae erant, corrumpuntur et fetent, vel putrescunt, quia et si valde levia sunt quae perfecti viri committunt, qui recordantur delectabilem odorem Sabbati, eis tamen fetida et abominabilia videntur. Nullus enim intelligit quam sit delectabilis odor Sabbati, nisi cui abominabilis est fetor peccati. Corruptae sunt, inquam, (0682D)cicatrices, et hoc est a facie, id est, a praesentia insipientiae meae, quia per hoc repraesentatur insipientia mea. Tu enim me sapientem esse voluisti, et veram sapientiam me docuisti, dicens: De omni ligno paradisi comedas, de fructu autem scientiae boni et mali ne comedas. Ego vero me insipientem feci, quia magis serpenti quam tibi consensi.
Miser factus sum. Quasi dicat: Quia cicatrices etiam corruptae sunt, ideo factus sum miser, id est, plenus multis miseriis. Et qui erexi me per superbiam, sum incurvatus, id est, humiliatus per vindictam, et hoc usque in finem curvationis, id est, omnimoda curvatione. Vel ita sum curvatus, quod curvatio mea durabit usque in finem, id est, donec perveniatur ad Sabbatum. Unde, scilicet, miser factus sum et curvatus, tota die, id est, assidue ingrediebar et egrediebar, id est, conversabor in hac praesenti vita, quae est ingressus ad futuram; contristatus, id est, simul (0683A)interius et exterius tristatus, sabbatum quidem recordando, et nondum obtinendo.
Quoniam lumbi mei, etc. Merito non modo tristis, sed etiam contristatus sum, quia non est mihi bonum interius, vel exterius. Nam lumbi mei impleti sunt illusionibus, id est, anima mea repleta est vanitatibus. Lumbi enim pro delectationibus accipiuntur. Delectationes vero interiores sunt. Et ideo per lumbos anima, quae interior est, designatur. Illusiones vero vocat vanitates illas et phantasmata, quae nobis et in cogitando et in orando assidue intercurrunt. Lumbi, inquam, illusionibus pleni sunt, et vera sanitas non est in carne mea, ut supra dictum est. Et est dicere: Non mirum si iste contristatus, quia ex nulla parte est ei laetitia. Nam cum totus homo sit tantum caro et anima, in ejus anima est vanitas, et in carne infirmitas. Et ideo merito contristatus ingreditur, quousque anima exuat vanitatem, et caro induat sanitatem. Anima vero non exuet vanitatem, quousque (0683B)tandem apprehendat veritatem; neque caro induet sanitatem, quousque exuat infirmitatem. Quod tunc denique erit, quando hoc mortale induet immortalitatem, et corruptibile incorruptionem.
Afflictus sum et humiliatus. Repetit quod supra dixit, scilicet, quod miser factus sum, sicut tanquam per causas appositas certificatum. Quasi dicat: Quia in anima mea est vanitas, et in carne infirmitas, ideo sum afflictus, id est, miseriis plenus: Et nimis humiliatus, quia non ad horam, sed usque ad finem sum humiliatus, ut supra dictum est. Hanc autem nimiam humiliationem nemo intelligit, nisi qui Sabbati immensam celsitudinem attendit. Afflictus sum, inquam, et nimis humiliatus, unde rugiebam semper, id est, rugitum validissimae intentionis emittebam ad Dominum, procedentem a gemitu cordis mei. Gemitus enim alius carnis, alius cordis. Gemitus carnis est, qui temporalibus rebus fit. Et hic hominibus, quia exteriorem innotescit. Gemitus vero cordis est ille, quo sancti viri interius interpellant, et hic hominibus (0683C)est occultus; soli vero Deo cui omnis intentio animae patet, et omne cor loquitur, est manifestus. Et quia soli Deo cognitus, ideo subdit: Domine, omne desiderium meum, id est, quid desiderem taliter ingemiscendo, est ante te, non ante homines qui cor non vident. Et ideo tu cognoscis desiderium, quia gemitus meus, qui hominibus est occultus, a te non est absconditus, imo tibi est manifestus. Desiderium est nostrum, oratio nostra. Et si continuum desiderium continua est oratio, si non intermittis desiderare, non intermittis orare; continuum enim desiderium est vox continua. Tacebis si amare destiteris. Unde Dominus de quibusdam tacentibus dicit: Quia superabundabit iniquitas, refrigescet charitas. Frigus enim charitatis est silentium cordis, flagrantia charitatis est clamor cordis. Si semper manet charitas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras; si semper desideras, Sabbatum recordaris; et si Sabbatum recordaris, gemitus tuus a Domino non est absconditus.
(0683D)Cor meum conturbatum est. Quasi aliquis quaereret: Unde hic gemitus ducit? inde, scilicet, quia cor meum conturbatum est, id est, totum turbatum. Quam multa et quam parva sunt quae turbant cor humanum. Frendet enim leo, incurrit latro, tremit terra, fit cordis conturbatio, quia undique incutitur sollicitudo; et hoc ideo, quia virtus, id est, constantia quam in primo parente habuimus, dum in plenitudine virtutum mansit, derelinquit nos eodem praevaricante. Si enim virtus nos non dereliquisset, quidquid insolitum contingeret, cor nostrum non timeret. Unde re te hic dicitur: Cor meum conturbatum est, quia virtus mea derelinquit me. Et quia lumen oculorum meorum, interiorum scilicet, non est mecum, et ideo dico non est mecum, quia ipsum, id est, verum et dignum lumen, non est mecum. Lumen namque nostrum ipse est Deus, et Dei sapientia ad quam Adam dum in obedientia mansit, gaudere solebat, offendendo vero (0684A)in umbram recessit, et inter ligna paradisi latuit, quia lucem ad quam prius gaudebat non habuit. Iste autem pro quo caput agit, jam redemptus et confitens, et in corpore Christi positus dicit, quia lumen non est secum, habet tamen lumen fidei, juxta illud Charissimi, filii Dei sumus. Illud vero lumen de quo subsequenter dicitur: Sed nondum apparet quod erimus, cum autem apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est; illud, inquam, lumen nondum habet, quia est hic vox peregrinantium, nondum in patria constitutorum; dum enim in corpore sumus, peregrinamur a Domino, et tandiu illud verum lumen non habemus; tandem vero si Christum hic diligimus, illud vere habebimus. Ipse enim dicit: Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.
Amici mei, et proximi mei. Huc usque caput pro membris locutum est, nunc vero loquitur pro se. Et quae hactenus dixit, patitur quisque a se ipso per (0684B)poenam peccati; quae vero sequuntur, patitur ab his inter quos conversatur. Et sicut caput non se divisit a membris in his quae apud se patiuntur, ita nec membra se separent a capite in his quae exterius a persecutoribus patitur; sed sicut ipse fecit peccata nostra esse sua, ita et nos passionem ejus faciamus esse nostram. Continuatur autem sic. Dixi quia lumen interiorum oculorum non est mecum in meis. Et pro hoc lumine restituendo factus sum obediens Patri usque ad mortem. In qua obedientia amici mei non veri, sed qui simulant se prius amicos, dicentes: Magister bone, scimus quia a Deo venisti. Et proximi mei, Judaei scilicet, de quorum renibus exivi. Quid isti fecerunt? Amici quidem steterunt adversum me in damnatione, proximi vero appropinquaverunt quidem corpore, cum longe essent mente. Satis enim appropinquaverunt, cum eum in crucem sustulerunt. Et non solum amici et proximi contra me steterunt, sed etiam qui prius erant juxta me, id est, quos ego prius docebam, et circa me habebam, apostoli scilicet, de (0684C)longe steterunt, quia, relicto eo, fugerunt. Et inter haec faciebant vim mihi, non quantum ad veritatem, sed quantum ad eorum opinionem, dum me caperent et ligarent, illi qui quaerebant animam meam. Alibi Dominus redarguit non quaerentes animam suam, cum dicit: Non est qui requirat animam meam, hic vero quaerentes redarguit, quod nemo repugnans intelligat. Illic enim redarguit non quaerentes ad imitationem, hic vero quaerentes ad damnationem. Et qui inquirebant mala. Faciebant, inquam, vim mihi, et ut opportune facerent illi qui mihi, id est, ad damnationem meam, mala quae objicerent, inquirebant, quia non ea inveniebant; locuti sunt plures mortem cum tentantes ei dicerent: Scimus quia a Deo venisti, magister, et in ipsa etiam morte cum milites ut ejus resurrectionem dissimularent, corrumperent.
Ego autem. Ipsi, inquam, locuti sunt contra me vanitatem, ego autem tanquam surdus existens, non (0684D)audiebam, non quod vere non audiret, sed quia nihil eis respondebat, quasi non audiret. Et eram sicut mutus qui non est aperiens os suum, nihil e contra loquendo. Unde dictum est: Sicut ovis ad occisionem ductus, etc.
Et factus sum sicut homo. Istud repetitum est propter illud quod addit, scilicet, et factus sum quasi ille qui non est habens in ore suo redargutiones, non quia multa haberet quae contradiceret, et in quo eos redargueret, qui tam acriter et toties eos prius redarguerat, sed ideo noluit contradicere, noluit redarguere, quia venerat cum magna humilitate judicandus, qui venturus erat cum magna majestate judicaturus. Et quasi aliquis dicat: Quare non contradicebat, quare non redarguebat? subdit causam, quasi dicat: Ideo redarguere nolui, quia, o Domine, speravi, id est, omnem spem meam in te conjeci, eligendo te solum ultorem et remuneratorem, juxta illud: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus, (0685A)Et quia in te speravi, ideo tu, Domine Deus meus, voluntate, qui omnium es potestate, exaudies me inimicos excaecando, et me resuscitando. Hic caput tuum, Christiane, te monet et instruit te, quod si quando ingruerit tribulatio, et quaeras defensionem, et nullus accipiat, ne perturberis, neve causam tuam perdideris, sed serves intus patientiam, ubi nullus opprimit causam tuam, quia et si apud homines falsum testimonium praevalet adversum te, apud Deum non valet, ubi causa tua agenda est. Et ideo puram conserves conscientiam, ut digne possis dicere: Quoniam speravi in te, Domine. Ne timeas falsos testes, ne refellas pravos accusatores.
Quia dixi. Ideo, Domine, exaudies me, quia ego proposui semper, et patientiam habere, et patientiam docere. Namque dixi, id est, statui in corde meo me servaturum patientiam, et ita meo exemplo meos confirmaturum in patientia, ne inimici mei, id est, meorum, quando, pro aliquando, gaudebant, id (0685B)est, gaudere possint de impatientia eorum, facti supergaudeant mihi inimici, id est, facti superiores meis propter occasionem oblatam eos vituperandi. Et ne aliquando locuti magna super me, id est, super meos, dum commoti fuerint per impatientiam pedes mei, id est, affectiones meorum, sicut olim magna locuti sunt, dum commoverentur pedes ipsi meorum, ut tunc quando Petrus ad vocem ancillae negavit, et prius multoties magna locuti sunt. Ecce hic rursus redit caput ad infirmitatem temporis, et respicit ad pedes suos cum dicit: Ne supergaudeant mihi, etc. Aliquando enim, ut est vita nostra, pedes nostri moventur, et in aliquod peccatum illabimur, et inde malignae linguae contra nos insurgunt atque gaudent inde insultare. Unde si boni essent, deberent potius condolere; sed sunt de illis de quibus dictum est: Qui tribulant, etc.
Quoniam ego in flagella paratus sum. Dico ne supergaudeant, et ne locuti sint magna; et vere non supergaudebunt, neque magna loquentur, quoniam (0685C)ego et in me et in meis paratus sum in flagella, id est, ego et mei nati sumus ad sustinenda flagella. Oportet enim ut hic flagellentur, quibus sempiterna vita paratur, quia vera est sententia illa divinae sententiae in Salomone: Fili, ne despicias disciplinam Domini, neque fatigeris cum ab ipso argueris. Quem enim diligit Dominus corripit. Flagellat omnem filium quem recipit. Et ideo non supergaudeant, neque magna loquantur; si filius flagellatur, patrimonium ei paratur. Et in tantum quisque filius est hic flagellandus, quod etiam proprio Filio suo non pepercit, in quo nullam flagelli causam invenit; paratus sum, inquam, in flagella, in me et in meis. Et etiam dolor meus, id est, meorum, semper est in conspectu meo, id est, in corde meorum, ubi ipsi veritatem conspiciunt, dolor, scilicet, non de medicina, sed de vulnere, id est, non de flagello, sed de causa flagelli, scilicet, de peccato, quia omne flagellum medicina est ad peccatum. Homines namque dolent de flagello, non (0685D)de causa flagelli; iste vero qui hic loquitur, et pro quibus loquitur, non sunt tales, quod subsequenter ostendit subdens:
Quoniam iniquitatem meam. Quasi aliquis quaereret: Unde tibi dolor? Non de flagello, sed de vulnere, id est, de iniquitate. Quod per hunc affectum apparet, quoniam ego annuntiabo iniquitatem esse meam, id est, mei annuntiabunt iniquitatem esse suam, confitendo peccatum. Et non solum annuntiabo confitendo, sed etiam sollicitus ero in meis, pro peccato digne poenitendo, quia cogitabo pro peccato meo, id est, faciam quaecunque facienda sunt ad abolendum peccatum. Hic docet ut nullus sit securus peccata tantum confitendo, nisi etiam digne poenitendo. Haec autem facienda sunt pro peccato. Fluant lacrymae, fiant litaniae, impleatur manus indigentis. Gaudeat ille de tuo dato, ut tu gaudeas de Dei dono.
Inimici autem mei vivunt. Ego quidem et mei pro (0686A)peccato cogitabimus, inimici autem mei, et meorum, pro peccato nec cogitant, nec cogitabunt, quia vivunt, id est, florent et gaudent in terrenis, in quibus veram sibi vitam reputant; et quia sic florent, ideo confirmati et corroborati sunt super me et meos opprimendos. Et multiplicati sunt mala multiplicatione, scilicet, non sicut stellae coeli, quod pertinet tantum ad bonos, qui perficiunt in claritate, sed sunt multiplicati sicut arena maris, scilicet, ut sint steriles et infructuosi sicut arena maris. Illi qui oderunt me et meos inique, id est, qui iniquum odium habuerunt contra me et contra meos. Iniquum autem odium est velle mala volenti sibi bona. Est enim ingratus, qui non reddit bonum pro bono. Non bonus vero est, qui malum reddit pro malo. Iniquus autem est, qui malum pro bono.
Qui retribuebant mala. Exponit iniquum odium. Quasi dicat: Hoc modo inique oderunt me, quia retribuebant mihi et meis mala pro bonis, detrahentes (0686B)nobis quasi pennas quibus in altum ferebamur: mihi quidem unitatem divinitatis cum dicerent: Non est hic homo a Deo, et similia; meis vero virtutes, vocantes eos maleficos et magos. Et hoc ideo tantum, quoniam sequebar in me et in meis, id est, insistebam bonitatem, id est, veram obedientiam, ut nec voluntate a Domino apostatarem, per quod me suis operibus contrarium reputabant.
Non derelinquas me. Inimici quidem oderunt me et meos, tu autem, Domine Deus meus, et meorum voluntate non derelinquas me caput, id est, non des sanctum tuum videre corruptionem. Nec discedas a me, id est, a meis, patiendo eos devocari, sed potius intende in adjutorium meum et meorum, scilicet, ut me resuscites, et ipsos perducas ad Sabbatum; tu, dico, Domine, qui es Deus auctor salutis meae et meorum.
IN PSALMUM XXXVIII. In finem pro Idithun, canticum David.
ARGUMENTUM.
(0686C)
Angentibus sub Saule moeroribus, hunc psalmum cecinit, qui plus exhortationis pro audientium profectu, quam pro se deprecationis haberet. Aliter, propheta increpat eos qui divitias habent, et nesciunt cui dimittant eas.
EXPLANATIO. Nomen Idithun significat, quod canticum hoc chorus ipsius caneret; et quia Idithun interpretatur transiliens eos, significat eum qui mente terrena transcendit transilitque eos qui inhaerentes humo, et curvati in terra, ea quae ima sunt cogitant, atque in excelso mentis habitans, de vanitate saeculi libero carmine philosophatur; et ne putares hunc quoque, quia pressurarum meminit, esse poenitentiae psalmum, subjunxit canticum David. Cantare enim laetantis est, interdum et dolentis, nunquam vero poenitentis. Notandumque quia psalmi qui canticum in titulo habent, victoriae semper (0686D)gaudium inter adversa decantent. Canticum autem est, quantum ad musicas artes pertinet, cum chorus libertate sua utens, neque in consonum organi ad fructus obsequium hymno canere tantum vocis exsultat. Psalmus vero est, cum, cessante voce humana, pulsus tantum organi auditur concinentis; et ideo mystice psalmus actum operationis, canticum vero laetitiam mentis ostendit. Idithun iste vitiorum transilitor, formam nobis justi hominis praebens. In prima parte psalmi contra insidiantes inimicos se utilissime tacuisse testatur, petens vitae suae finem cognoscere, si forte Incarnationem Domini etiam carnis oculis mereatur intueri. Secundo vanum probat timorem esse mortalium, quoniam sunt omnia in potestate Domini constituta. Tertio rogat ut ei delicta noxia dimittantur, quatenus vita ejus prospero fine claudatur.
COMMENTARIUS. Dixi: custodiam vias meas. Titulus est talis: In finem pro Idithun canticum ipsi David. Idithun, ut in (0687A)principio libri dictum est, fuit unus de quatuor praecentoribus, quos David elegit ad praecinendum in reductione arcae Domini. Cujus nomen non ideo in titulo apponitur, ut psalmus iste ab ipso sit compositus, sed quia nominis ejus interpretatio recte convenit huic psalmo. Titulus autem sic exponitur. Haec verba referuntur in finem, id est, in Christum, qui est finis legis omni credenti ad justitiam, attributa ipsi David, id est, cuilibet perfectiori de corpore Christi. Quae verba sunt canticum, id est, pertinent ad laetitiam et ad jucunditatem, quia ille vere laetatur, qui omnia terrena transilivit, et causam tristitiae deposuit. Cujus vox est hic canticum, dico cantatum pro Idithun, id est, ut nos fieremus Idithun. Vel in persona uniuscujusque qui vere est Idithun. Quod beatus Augustinus approbare videtur intentionem hujus psalmi dicens: Cujusdam qui vocatur Idithun voces hic sunt exspectandae et audiendae, docentis et exhortantis nos ut haec ima contemnamus, et omnia terrena gaudia despiciamus. Et si esse unusquisque (0687B)nostrum potuerit Idithun, in eo quod cantat et invenit se et audit se. Audiamus ergo interpretationem hujus nominis, et quaeramus intelligentiam veritatis. Idithun interpretatur transiliens eos. Quos eos? In imis, scilicet, remanentes, et in omnibus his terrenis gaudentes. Si quis igitur transiliens ista cantavit, studeat esse quod cantavit, gaudeat esse quod cantavit. Quosdam enim incurvatos humo, terrae adhaerentes, haec ima cogitantes, et in rebus transitoriis spem sibi ponentes, transilivit iste qui dicitur transiliens eos, haec autem transilitio non pedibus est facienda, non alis, non scalis, sed sola affectione et bona voluntate. His ambulemus, ascendamus, volemus. His transiliamus omnia terrena contemnentes, spirituale gaudium, et sacras delicias in divinis eloquiis, et Scripturis sacris proponentes. Audiamus ergo hic et transiliendo cantantem, et cantando transilientem, et dicentem: Cum consisteret peccator adversum me, dixi: Custodiam vias meas, (0687C)etc. Iste Idithun inter homines conversando, praedicando, hortando, objurgando, dixerat quaedam poenitenda, quae dixisse nollet, et revocare non posset, quia difficile est ut quis non labatur in lingua. Perfectus enim qui non peccat in lingua. Cum autem hoc ei contigisset, proposuit tacere, statuit nihil dicere. Quod verba ejus demonstrant dum dicit: Cum peccator, id est, injustus calumniator, contradictor, scilicet, verborum, et depravator consisteret adversum me, ut quae dicebam contradiceret et perverteret, timens scandalum oriri, dixi, id est, hoc apud me statui: Custodiam vias meas, id est, diligentiam adhibebo operibus meis, ne quid temere agam adeo, ut non delinquam in lingua mea, id est, ut nec etiam peccem in lingua.
Posui ori meo custodiam. Proposui, inquam, et perfeci, quia posui quasi custodes ori meo penitus tacendo. Et hoc modo custodiam posui, quia obmutui, id est, contra illum peccatorem quasi mutus (0687D)exstiti; et ideo humiliatus sum, id est, vilis apud illum habitus sum; et in tantum obmutui, quod omnino silui etiam a bonis omnibus quae dicenda essent, et ideo dolor meus quem prius habui in dicendo et tacendo, et cui remedium silentium adhibui, renovatus est. Plus enim coepit dolere se non dixisse ea quae essent dicenda, quam prius doleret se dixisse quae non erant dicenda.
Concaluit cor meum. Renovatus est, inquam, dolor, et ita cor meum concaluit intra me, id est, apud me ipsum cor meum factum est fervidum et inquietum. Concaluit, id est, propter duo, hoc est, propter tacere et dicere. Videlicet, quia vidi praevaricantes tabescebam, et tamen non redarguebam eos. Unde timui illam divinam sententiam: Serve nequam, et piger, non dedisti pecuniam meam ad usuram, ut ego veniens utique cum usuris exegissem illam. Et quod sequitur: Avertat Dominus a dispensatoribus suis. Ecce enim ligatis manibus et pedibus in tenebras (0688A)exteriores projicitur servus, non eversor, ad perdendum, sed piger ad erogandum. Quid ergo fiet illis qui per luxuriam consumpserunt, si taliter damnantur qui cum pigritia servaverunt? Multo pejus itaque. Concaluit, inquam, cor meum, et in hac meditatione mea, id est, in hac fluctuatione mea inter sollicitudinem dicendi et tacendi, cum essem positus inter homines qui calumniari parati erant, et qui instrui desiderabant, timens ne spargerem margaritas porcis, anxius ne erogarem cibaria conservis exardescunt, id est, extra illa priora, scilicet, extra illud dicere et illud tacere, coepit vehementer ignis in me accendi, id est, desiderium quoddam ad altiora, scilicet, ut suspirarem ad finem illum, quo adepto nihil restat ultra quaerere, ubi mihi remedium sit de priori sollicitudine.
Locutus sum in lingua. Exarsit, inquam, ignis, et in ardore illius ignis locutus sum in lingua mea, id est, in lingua transilientis, scilicet, in intentione cordis (0688B)non auditori quem instruerem, sed a quo instrui vellem, et a quo intus audio, quidquid boni audio. Locutus sum, inquam, hoc: Fac mihi, Domine, notum finem meum, quo tandem perventurus sum, ultra quem nihil petendum est: meum, id est, mihi transilienti congruum, scilicet, finem qui mihi deest, non cursum qui adest. Quem finem currens Apostolus intuebatur, id est, imperfectionem suam confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi quaerens. Ait enim: Nam quia jam acceperim ut perfectus sim fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem, subaudi faciam eorum, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extensus, scilicet, intentionem cordis sequor, ad palmam supernae intentionis, quae est in Christo Jesu Domino nostro, hic enim est finis. Secundum intentionem dixit, non secundum perventionem vel comprehensionem. Curramus ergo, intendamus, invadamus. Hunc finem iste Idithun cum, hic esset, notum sibi fieri rogabat, ut sciret quid sibi deesset, et quibusdam transilientis non remanent (0688C)in via, sed omni intentione raperent ad superna. ( Sic. )
Et numerum dierum meorum. Fac, inquam, finem mihi notum, et etiam numerum dierum meorum, id est, qui secundum primam institutionem mei fuerunt, notifica mihi numerum, inquam, non qui non est, sed illum qui est. Isti enim dies quasi non sunt, quia fere prius abeunt quam veniunt. Et cum veniunt, non consistunt, quia statim transeunt. Illi vero dies, imo ille unus dies, qui est sine fine, qui est sine nocte, non transit, sed semper manet, quia nec praeceditur hesterno, nec impellitur crastino. Hunc autem diem vocat numerum dierum, non quod multi dies sunt, sed quod multorum dierum continet spatium. Notifica, inquam, mihi et finem et numerum dierum meorum, ad hoc, ut sciam quid desit mihi, id est, ut recognoscam imperfectionem meam, et sic melius veram perfectionem attendam. Quasi dicat: Adhuc deest mihi laboranti, et quandiu quod deest non accipio, semper secundum intentionem (0688D)sequor ad palmam supernae vocationis Dei. Est enim quaedam mansio finis currendi, in qua est patria sine peregrinatione, vita sine tentatione. Ibi nondum sum, hoc mihi deest, et ideo magis humilior ex eo quod deest, quam laeter ex eo quod adest. Quicunque enim dum hic se aliquid habere credunt, illi non accipiunt quod deest, quia magnum reputant quod adest, quia quisquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Ecce mensurabiles, etc. Merito dico quid mihi desit. Nam ecce quid mihi deest, quia tu, Domine, dies illos qui deberent esse mei, scilicet, dies immensurabiles, indeficientes posuisti, id est, firmiter fecisti malo merito meo, et justo judicio tuo esse mensurabiles, id est, breves et deficientes. Et substantia mea, et haec mutabilis et variabilis essentia in qua nunc sum, quam ego feci per malum meritum meum, est tanquam nihilum ante te, id est, ad comparationem illius meae substantiae, quae et fuit et facta est laudem (0689A)ante te, quia vere es, et ideo quod ante est, vere est.
Verumtamen universa, etc. Sic continuatur, quasi dicat: Ecce ima contempsi, terrena omnia calcavi, mortalia cuncta transilivi, et in supernis animum fixi, et numerum dierum, qui est, notificari mihi desideravi; sed tamen ego qui jam tantum transcendi, dum adhuc mortale corpus gero, et in hac corruptione laboro, et dum mihi incerta sunt quae opto, universae vanitati subjaceo. Quia omnis vivens ut homo adhuc, scilicet, mortalis et passibilis, sive ille sit inhaerens, sive transiliens, et etiam ego ipse Idithun est universa vanitas, id est, pertinet ad omnimodam vanitatem, quia et interius et exterius hinc quod ad interiorem, illinc ad exteriorem, quia dicit Salomon: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae enim abundantia homini ex universo labore suo, quo laborat sub sole? Omnia enim quae sub sole sunt visibilia sunt, et ideo vana sunt. Quae supra solem sunt invisibilia sunt, et ideo vera sunt. Iste autem Idithun adhuc vivens, habet (0689B)quaedam sub sole, quaedam supra solem. Sub sole autem interius et exterius. Exterius quidem dormire, vigilare, juvenescere, senescere, et caetera talia; interius vero irasci, tristari, incertitudinem eorum quae optat, et similia, et secundum hoc pertinet ad omnimodam vanitatem. Supra solem vero habet illud desiderium, de quo superius dictum est, et fidem, spem, charitatem et caeteras virtutes. Et sicut ex illis quae sub sole sunt, habet vanitatem, ita ex istis veritatem, et ideo ingemiscit propter illa, et ardescit in ista.
Verumtamen in imagine. Homo, inquam, pertinet ad vanitatem, et tamen homo est in imagine Dei, quia factus est ad imaginem et similitudinem Dei, per rationem scilicet et intellectum, et bonitatem innatam; sed pertransit ipse homo, id est, saepe labitur in se interius et exterius, deformando se ab illa imagine. Et non solum pertransit per se: sed et propter alios, quia conturbatur, id est, sollicitatur causa aliorum in his terrenis, quod est ei ad conturbationem (0689C)et hic et in futuro, et frustra, id est, in vanum et sine causa conturbatur. Audiamus ergo conturbationem vanam, ut eam conculcemus, et transiliamus ubi nulla est conturbatio.
Thesaurizat. Vere conturbatus, qui thesaurizat, id est, arat, navigat, de omni negotio acquirit, furatur, depraedatur, ut nummus supra nummum ponatur; et tamen in vanum, quia ignorat cui congregabit ea. Sed fortasse judices quia filiis (hoc quippe vidit etiam ille Idithun), sed in vanitate accepit, quia vox est pietatis, et excusatio iniquitatis. Nunquid enim moriturus morituris, transiturus transituris, imo moriens morientibus, transiens transeuntibus thesaurizatur. Nunquid etiam nondum natis? Unde enim scit eos nascituros vel natos possessuros? Thesaurizate ergo vobis thesauros in coelo. Ponatur, scilicet, in manum pauperis, ut inveniatur in manu divitis; ponatur in manum indigentis, ut inveniatur in manu Omnipotentis. Potest quoque quod hucusque lectum (0689D)est, a Concaluit cor meum, aliter legi, ut sic dicatur: Quia ex nimio silentio dolor renovatus est, ideo cor meum concaluit amore dicendi. Et in illa meditatione mea ignis, id est, fervor dilectionis Dei et proximi ardescit in lingua transilientis, taliter orans: Domine, fac mihi notum finem meum, id est, finem transilientis, scilicet, ut sciam quo fine sit tacendum, et quo fine sit dicendum. Et notifica mihi etiam numerum dierum meorum, non qui non est, sed qui est, ut in dicendo et in tacendo compensationem illorum dierum habeam; et sic neque odio taceam nec temeritate aliquid dicam, et ut sciam quid desit mihi. Istud cum sequenti versu non mutatur.
Verumtamen universa vanitas. Substantia mea, inquam, est quasi nihil, quanto magis ergo aliorum; sed miser homo hoc non attendit, quia omnis homo tam inhaerens quam transiliens, id est, ipse Idithun est universa vanitas, id est, studet omnimode vanitati in his terrenis. Et hoc in tantum, quod ipse etiam potest (0690A)dici universa vanitas, verumtamen non deberet. Nam quo minus tolerabilis sit ejus vanitas, ipse miser non diu durat in hac vanitate, sed cito pertransit. Et hoc vide in imagine, quia quam cito imago alicujus corporis per speculum repraesentata perit, tam cito ipse homo pertransit. Et tamen studet ipse infelix homo vanitati, non solum propter se, sed propter alios frustra conturbatur, ut in alia dictum est lectione.
Et quae nunc est exspectatio mea. Sic continuatur: Substantia mea quod est tanquam nihilum. Et cum in tanta infirmitate sim positus, nunc, scilicet, cum jam sim aliquantulum transiliens, quae est exspectatio mea? id est, quae debeo exspectare, in quae debeo sperare? Nunquid enim in ea quae sub sole sunt, quae jam despicio, an potius in ea quae supra solem sunt, ad quae intendo? Utique in ea quae supra solem. Quam partem sic approbat sub interrogatione: Nonne Dominus est exspectatio mea? Quasi dicat: Vere solus Dominus est mihi exspectandus, a quo procedunt omnia. Qui fecit haec omnia, et a quo factus sum (0690B)inter omnia haec. Et convertit se familiariter ad ipsum Dominum, quem proposuit exspectandum. Quasi dicat: Merito tu, Domine, es mihi exspectandus, quia substantia mea nunc fragilis, non corruptibilis, tunc primum vere est, quando est apud te, id est, quando facta immortalis, impassibilis, veniet in praesentiam tuam facie ad faciem.
Ab omnibus iniquitatibus meis. Quasi dicat: Ut pertineam, Domine, ad illam veram substantiam, erue me, id est, munda me in praesenti ab omnibus iniquitatibus meis. Cur iste transiliens, qui jam tantum transcenderat, aut a quibus iniquitatibus rogat se liberari? Ideo, scilicet, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Quod autem dicit omnibus tale est, quasi dicat: Erue me non solum ut revolvar in ea a quibus transilivi, id est, in graviora peccata, sed etiam liberer ab his pro quibus necesse est pedes lavari, id est, a venialibus, pro quibus quotidie oramus dicentes: Dimitte (0690C)nobis debita nostra. Docet nos quoque iste qui, cum tanta transcenderit, adhuc rogat se erui, quia vera perfectio in hac vita non possit haberi, sed haec solum nostra est perfectio, ut si quaedam possimus transilire, intelligamus alia restare ad quae nobis necesse sit properare. Quod utrumque Apostolus ostendit. Postquam enim dicit: Nam quia jam acceperim ut perfectus sim, fratres, ego me non arbitror apprehendisse, in quo ostendit se nondum esse perfectum, mox subdit se esse perfectum, et in quo sit perfectus dicens: Quidquid autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Quasi aperte dicat: Haec omnium nostrum, qui perfecti sumus, vera est perfectio, ut sapiamus hoc, id est, ut intelligamus nos nondum veram posse habere perfectionem. Erue me, inquam, et ideo rogo ut eruas me, quia jam satis diu dedisti me opprobrium insipienti, quod est dicere: Jam satis diu voluisti me vivere et praedicare veritatem inter insipientes amantes vanitatem, a quibus non derideri non possumus, (0690D)quia spectaculum facti sumus mundo, hominibus, angelis, angelis et laudantibus et vituperantibus, et hominibus similiter.
Obmutui. Exponit quomodo opprobrio fuit. Quasi dicat: Quia cum veritatem praedicarem, contemnebar ab insipientibus, ideo obmutui, id est, contra illos mutus factus; et in tantum, quod non aliquando aperui os meum. Tu autem, Domine, amove a me has plagas tuas, scilicet, opprobrium et caeteras miserias quas patior. Tuas dico, quoniam tu justo judicio tuo fecisti eas.
A fortitudine manus tuae. Vere tu eas fecisti, quia ego defeci, id est, in hunc defectum mortalis miseriae cecidi, a fortitudine manus tuae, id est, per irrevincibilem potentiam tuam, sed non injuste, quia in increpationibus hoc factum est, quas ego commerui. Increpatio enim sequitur peccatum. Et quomodo in increpationibus, ostendit, dicens: Quia tu corripuisti per poenam praedictam, scilicet, Morte moriemini. (0691A)Non penitus damnasti hominem primum, et in ipso omnem hominem non ex tua severitate, sed propter ejus iniquitatem, id est, propter ejus inobedientiam et praesumptionem. Quasi dicat: In me cognosco iniquitatem, in te autem aequitatem. Et in tantum corripuisti, quod fecisti non solum carnem, sed etiam ejus animam tabescere, id est, ita tepidam et fragilem esse, sicut aranea tabida et fragilis est, quae etiam leviter tacta dissolvitur. Vel aliter: Aranea inutilem telam texendo in tantum laborat, quod eviscerat sese, et sicca tandem et mortua pendet. Similiter nos ex illo primo defectu hoc malum patimur, quod in his inutilibus rebus mundanis tantum studemus, quod non solum caro, sed etiam anima nostra deficit, et intestina sua, rationem, scilicet, et intellectum, projicit, juxta quod littera sic dicetur: Fecisti animam ejus tabescere, id est, deficere inutili labore, sicut aranea deficit in sua inutili contextione.
Verumtamen vane. Juxta priorem sententiam sic (0691B)continuabitur: Fecisti quidem animam ejus tabidam et labilem, sed tamen adhuc omnis homo, id est, quicunque vivens hominum conturbatur, id est, sollicitatur in his terrenis; et hoc vane, sicut supra dictum est. Secundum posteriorem sententiam continuatur hoc ad praecedens, scilicet, ad Corripuisti, eodem modo.
Exaudi orationem meam. Quasi dicat: Ut ego. Domine, non conturber, exaudi orationem meam pro perseverantia in bono, et deprecationem meam pro emundatione venialium peccatorum; percipe, dico, lacrymas meas, id est, lacrymosam deprecationem meam auribus, id est, per potentiam exaudiendi, quae in te est. Unde huic tantae transilienti lacrymae? Inde scilicet, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus; et quia qui addit scientiam, addit et dolorem. Et est quasi dicat: Quanto magis quod abest desidero, tanto plus quousque veniat gemo.
(0691C)Ne sileas. Sic, Domine, rogo ut exaudias orationem meam, et percipias deprecationem, ut tu prae ira aversus a me ne sileas, imo dicas mihi ita ut sentiam: Ego sum salus tua. Et non debes silere, quoniam ego, quasi dicat: non manentem hic civitatem, sed futuram inquirimus, quia ego sum apud te, jam per spem, nondum tamen naturaliter civis, sed advena, id est, inquilinus civis. Et sum apud te ut peregrinus adhuc, scilicet, in peregrinatione positus, non ut civis domesticus. Plus est peregrinus quam advena. Advena enim dicitur, qui jam cohabitat, sed nondum jus civis habet; peregrinus vero dicitur, qui nondum advenit, sed adhuc peregrinatur. Et sunt multi qui et peregrini sunt, et apud Dominum non sunt. Ut omnes amatores mundi peregrinantur quidem in regione dissimilitudinis ab illa superna patria remoti, et non sunt apud Deum, sed potius apud diabolum Patrem suum. Sum, inquam, apud te advena et peregrinus, et hoc sicut omnes patres, id est, ea (0691D)conditione qua apud te fuerunt spirituales patres mei, patriarchae, scilicet, et prophetae. Quia sicut illi prius fuerunt apud te in spe, et deinde migraverunt ad te, ita ego nunc sum apud te in spe, ubi tandem ero in re.
Remitte mihi. Quasi dicat: Sum, inquam, nunc, Domine, apud te in spe, ut autem possim tibi esse in re, remitte mihi, id est, fac mihi nunc interim remissionem et emundationem venialium delictorum, quae necessitate viae committo, ut refrigerer, id est, ut refrigeratam et quietam ab omni tumultu peccati conscientiam habeam; priusquam hinc abeam, id est, antequam moriar. Et ut necesse est, Domine, ut remittas, quia si tu non remiseris, et ego abiero, amplius non ero; non quod omnino non sit, sed quia quisquis a vero esse, id est, a Deo, recedit, ille quasi non est, quia verum esse amittit.
IN PSALMUM XXXIX. In finem Psalmus David. ARGUMENTUM. (0692A) Populus de Babylone reversus Domino gratias agit. Aliter, qui in trigesimo octavo psalmo dixit: Quae est exspectatio mea, nonne Deus? nunc in trigesimo nono dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me. Et qui ibi dixerat: Exaudi orationem meam, hic dicit: Exaudivit orationem meam. Item de patientia Pauli, ubi Christum prior annuntiat. Lege in Actis apostolorum.
EXPLANATIO. Saepe tritum est David et finem Christum significare, cujus membra psalmum incipiunt, caput ipse consummat. Prima narratione gratias agit Ecclesia gentium, quia de veternoso mundi moerore liberata ad novi testamenti meruit gaudia pervenire. Secunda ipse Dominus loquitur sanctam Incarnationem et justitiam suae (0692B)praedicationis exponens. Ob hoc Patris auxilium deprecatur, ut pericula possit a Judaeis illata devincere, confundi postulans inimicos, et laetari omnes qui sperant in eum.
COMMENTARIUS. Exspectans exspectavi. Titulus est talis: In finem, psalmus David, vero, scilicet, attributus. Est enim vox capitis in hoc psalmo loquentis, nunc pro se, nunc pro membris, et exhortantis nos ut constantes simus in fide et in bonis operibus, et ut promissam haereditatem cum patientia exspectemus, proponendo se nobis exemplum, cum dicit: Exspectans exspectavi Dominum. et ostendendo nullum ad illam beatitudinem per liberum arbitrium, aut per legale sacrificium, sed per solam gratiam posse contingere. In fine quoque orat, ut gratia priori populo de Judaeis promissa, et partim exhibita, eadem conferatur illi alii populo de gentibus, scilicet, et fiat ovile (0692C)unum sicut et pastor est unus. Et est quasi dicat: Adam exspectavit Dominum, sed non exspectans exspectavit, quia tantum ad horam obediens exstitit. Ego vero exspectavi exspectans, id est, cum omni patientia et perseverantia exspectavi, non hominem consolatorem, qui ante in infirmitate sua posset deficere, quam me reficere, sed Dominum consolatorem verum. Et exspectavi non hominem promissorem, qui posset falli et fallere, sed Dominum, qui est fidelis promissor et certus debitor. Sis tu ergo avarus exactor. Et quia taliter exspectavi, ideo Dominus non tantum intendit me, sed etiam mihi intendit, id est, intentum se fecit ut proficeret mihi. Et vere profecit mihi, quia exaudivit preces meas factas pro meis. Quod iste docet effectus, quia eduxit me, id est, meos de lacu miseriae, id est, de profundo iniquitatis, in quo lacu sunt multi qui se ibi esse non sentiunt, quia peccata sua non attendunt, nec clamant ad Dominum. Et ideo non inde eruuntur, de quibus dictum est: Peccator cum ceciderit in profundum iniquita (0692D)is, contemnet. Sunt alii quoque in eodem lacu, qui quia se recognoscunt, et caput sursum erigunt, dicentes: De profundis clamavi ad te, Domine, eripiuntur inde. Et hi sunt pii deprecatores, et lacrymosi clamatores. Eduxit me, inquam, de lacu, et etiam de luto faecis. Lutum admistum faece, et sordidum est et lubricum. Per lutum itaque faecis accipere possumus vel carnales concupiscentias, ut luxuriam, quae et sordidat, et multos subruit. Vel ambitionem, quae primum hominem subvertit, et quae ut cancer in omnes fere subrepit. Vel etiam malos permistos bonis in Ecclesia, sicut in eodem vase purus liquor et faex simul sunt permista, quia mali alios sordidant atque subvertunt sua conformatione Et non solum edaxit, sed etiam pedes meos, id est, illos per quos ingressurus eram ad notitiam gentium, praecones, scilicet, vel pedes meos, id est, affectiones meorum, qui prius circumferebantur a qualibet doctrina; illos postquam sanam et unam doctrinam (0693A)perceperunt, statuit, id est, stabiles et firmos fecit positos supra petram, id est, in firmo et tuto loco, in ecclesiasticis, scilicet, institutis. Vel, supra me petram. Petra enim erat Christus. Stabilivit eos, quia per me constantes eos fecit, et sic direxit gressus meos, id est, opera meorum, vel illos per quos egressurus eram ad notitiam gentium.
Et immisit in os meum. Statuit, inquam, pedes meorum, et direxit gressus eorum; et hoc modo immisit in os meum, id est, meorum, scilicet, et in os cordis et in os corporis canticum novum, id est, novam charitatem et humilitatem. Sicut enim vetus canticum est vetus animositas et superbia, ita novum canticum est charitas nova et humilitas nova. Novum canticum dico, quod est carmen, id est, laus Deo; qui cum sit omnium Deus per naturam, noster, id est, meus et meorum est per gratiam. Haec enim sunt propter quae Deus maxime ad nos descendit, scilicet, charitas et humilitas, et ideo per haec maxime (0693B)laudatur.
Videbunt multi. Quasi dicat: Quo fructu factum est hoc, quod meos eduxisti de lacu miseriae, et immisisti in os eorum canticum novum? Hoc, scilicet, ut multi videant hoc, et timeant, sicut revera multi videbunt et timebunt. Duo enim ordines sunt in Ecclesia: alii praecedentes, alii subsequentes. Praecedentes exemplo sunt subsequentibus, ut eos imitentur, subsequentes vero imitatores sunt praecedentium. Et ideo dicit: Multi videbunt illos praecedentes, et arctam viam insistentes, et videntes timebunt, propter hoc, scilicet, quia per latam viam incedunt, quae arcta est in fine, et non potius illos imitantur. Et ideo sperabunt, id est, spem suam conjicient imitando illos non in illis, sed in Domino, quem imitabuntur in ipsis. Juxta illud: Imitatores mei estote, charissimi, sicut et ego Christi. Et ideo etiam non in illis sperabunt, sed in Domino, quia omnis virtus et auxilium eorum principaliter erit a Domino, juxta illud: Levavi oculos meos in montes, (0693C)unde veniat auxilium. Auxilium autem, scilicet, principale a Domino.
Beatus vir. Merito sperabunt in Deo, quia inde beatitudinem assequentur. Nam omnis vir ille est beatus, cujus spes est nomen Domini sui, id est, qui facit sibi spem hoc nomen quod est Dominus, quod omnis ille facit quisquis se exhibet fidelem Domino servum et spontaneum. Et ita dico eum esse beatum, si non respiciat in vanitates, id est, in haec mundana, quae vana sunt affectando ea. Nemo enim mittens manum in aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno Dei. Et quia multi sunt qui parum respiciunt ad vana, scilicet, ad aurum, argentum, et caetera talia, quia non curant ea; sed tamen non vere perseverantes sunt, quia delectantur in jocularibus rebus, sicut in aurigis et funambulis, canibus et avibus; ideo subdit: Et si non respiciat etiam ad insanias falsas, id est, ad jocularia et ludicra, quae quidem insaniae sunt, quia hominem abalienatum reddunt; (0693D)sed tamen quia non penitus mentem auferunt, falsae insaniae dicuntur. Vere autem insania sunt, ira, furor, et similia, quae penitus abalienatum hominem reddunt.
Multa fecisti tu, Domine. Dico si non respiciat ad insanias falsas, ad quas non est respiciendum, cum nulla cogat inopia, quia tu, Domine Deus meus, et meorum, per gratiam, fecisti multa mirabilia, id est, spectacula tua, id est, ad te pertinentia, et ideo potius spectandum est ad illa quam ad insanias falsas. Si quem enim delectat videre aurigam, potius delectet eum videre refrenantem luxuriam, vel iram et similia, quia longe dignius agit qui equos luxuriae vel avaritiae raptantes in praecipitium bene refrenat, quam qui gyros in curribus vel equites agitat. Item si quis miratur funambulum, potius miretur Petrum mariambulum. et eum imitetur calcando mare, quod ille calcavit. Mare enim est mundus, ut divina Scriptura testatur, in quo est noxia amaritudo delectationum, (0694A)et fluctus tribulationum, et tempestates tentationum, et homines per detractionem se invicem devorantes, sicut in mari pisces, hoc mare, id est, mundum, debet quisque contemnendo calcare, et super ipsum ambulare: sed tamen non calcabis, non superabundabis, nisi ille jusserit qui prior calcavit. Namque si ille jusserit te ad se venire, non sinet te perire. Tu, inquam, Domine, fecisti mirabilia, et hoc in solis cogitationibus tuis, id est, per te sine consilio vel auxilio alicujus, juxta illud: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? et reliqua. Quare, quia per te solum fecisti, non est qui assimilandus sit tibi, nedum praeferendus. Quod tamen illi faciunt, scilicet, alia tibi praeferunt, qui relicta Ecclesia currunt ad joculatoria, maxime vero illi idololatrae, qui creaturam colunt, et Creatorem postponunt.
Annuntiavi et locutus sum. Sic continuatur: Exspectans exspectavi Dominum. Et exspectando annuntiavi, (0694B)quod annuntiandum fuit opere; et locutus sum, quod loquendum fuit ore. Potest sic quoque ad proximum continuari: Tu, Domine, fecisti mirabilia, et illa mirabilia annuntiavi ego et mei opere, et locutus sum ego et mei ore. Non solum enim Christus, sed apostoli quoque et sancti praecones, docuerunt verbo et exemplo mundum calcandum, et carnales concupiscentias refrenandas. Et prius fecit Christus, deinde dixit, juxta illud: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere, et dicere, quia tunc demum recta est doctrina, quando doctoris non discrepant facta et dicta. Annuntiavi, inquam, et locutus sum, et me annuntiante et loquente, multiplicati sunt credentes super numerum, id est, plures accesserunt quam pertinerent ad Dominum. Est enim certus numerus fidelium pertinentium ad Jerusalem supernam. Hi vero sunt amatores et observatores praeceptorum Dei, de quibus dictum est: Novit Dominus qui sunt ejus, qui autem parietes Ecclesiae faciunt, et praecepta Dei (0694C)contemnunt, hi quidem ad sacramenta Ecclesiae pertinent tantum per vocationem, sed non sunt de numero illo de quibus dictum est: Multi sunt vocati, etc.
Sacrificium et oblationem noluisti. Annuntiavi, inquam, et locutus sum, et necesse fuit ut ego venirem et annuntiarem quia tu, Domine, ad horam tantum legalia sacrificia constituisti, et amplius ea esse noluisti. Potest sic quoque continuari: Tu, Domine, fecisti mirabilia in cogitationibus tuis, et ex illis cogitarunt; est haec una, quia tu noluisti amplius sacrificium esse legale, et oblationem legalem. Cum enim nondum esset tempus illius veri sacrificii, quod norunt fideles, scilicet, antequam verus agnus Christus sese in ara crucis pro nobis immolaret, praesignabatur variis figuris et mysteriis a quibusdam jam per Spiritum sanctum praescientibus illud futurum, et a quibusdam nescientibus. Postquam vero advenit tempus illius veri sacrificii, venerunt (0694D)verba completiva, et ablata sunt verba promissiva. Hoc est, recesserunt signa promittentia, postquam exhibita est veritas promissa, et hoc est quod dicit: Noluisti, postquam sacrificium verum adfuit, sacrificium et oblationem, quae erant signa promissiva. Quid autem voluisti? aures, scilicet, id est, perfectos obeditores esse voluisti, et ideo perfecisti mihi aures, id est, perfectam obedientiam mihi ad exemplar aliorum contulisti, et etiam meis suo modo. Nec incongrue aures vocat obedientiam; per aures enim praecepta intromittuntur ad animam, quae ipsam doceant obedientiam. Et ideo ponitur hic instrumentum obedientiae pro ipsa obedientia.
Holocaustum autem. Obedientiam, inquam, voluisti. Illud autem legale sacrificium, quod dicebatur holocaustum, id est, totum incensum, de quo nihil servabatur, sed totum in ara comburebatur, et illud aliud quod vocabatur hostia pro peccato, non postulasti, id est, amplius fieri noluisti. Haec enim omnia (0695A)in legalibus diversa erant, et tunc, scilicet, cum sacrificium noluisti et holocaustum et non postulasti, dixi ego in evidentia rei: Ecce venio, quasi dicat: Ecce nunc tempus est ut veniant, quae promittebantur, et quae promittebant auferantur. Et ideo venio ego, o Domine, ut faciam voluntatem tuam, id est, ut tibi impleam veram obedientiam, quod debes facere, quia qui es Deus omnium per naturam, meus Deus es per gratiam, et ideo etiam debeo facere voluntatem tuam, quia ego semper volui, id est, dilexi eam, scilicet, voluntatem tuam facere, non meam. Et quia etiam volui legem tuam, id est, illam voluntatem tuam, quae est lex scripta, volui in medio cordis mei, id est, firma et plenaria voluntate. Quod enim medium in qualibet re est, firmius et certius est. Et ideo si ad ipsum caput referamus, per medium cordis firmam voluntatem cordis accipiemus. Possumus quoque per cor Christi accipere omnes concordes et concorporatos sibi, per medium (0695B)vero firmiores inter illos. Juxta quod sic dicetur: Non solum ego volui in me voluntatem tuam et legem tuam, sed etiam in meis; etsi non in omnibus, saltem in medio cordis mei, id est, in firmioribus et perfectioribus. Habet alia Translatio: In medio ventris mei, juxta quod probatio est a minori, quod vere in suis voluerit voluntatem, et legitur: Quia etiam in medio ventris, id est, in corde infirmorum eam voluit. Per ventrem enim, qui mollis est, molles et infirmi significantur. Venio, inquam, ut faciam voluntatem tuam, et volui legem tuam. Et hoc merito, quia in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Dicit Apostolus: Quia mulieris caput est vir, viri caput Christus, Christi vero caput Deus. Verbum autem Patris incarnatum fuit nobis liber promissus et propositus ad exemplandum, ad quem scilicet conscriberemur, et cui conformaremur. Et in capite hujus libri, id est, in Deo Patre fuit scriptum, id est, firmiter dispositum ante omnia saecula de Christo, quod pro nobis redimendis veram Deo (0695C)Patri obedientiam deberet exhibere, juxta illud: Elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Unde dicit: In capite libri, etc.
Annuntiavi justitiam tuam. Dixi, inquam, venio ad solvendum veram obedientiam. Et veniens patiendo, moriendo, resurgendo, annuntiavi in evidentia rei justitiam tuam, id est. fidem tuam justificantem. Inde enim coepit fides nostra qua justificamur, juxta illud: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Annuntiavi, inquam, per me et meos justitiam tuam in Ecclesia, non parva, sed magna, id est, ubique terrarum diffusa. Vel in Ecclesia non jam infirma, sed magna, id est, forti et firma. Prius enim cum adhuc dubitarent de resurrectione, Ecclesia infirma fuit. Cujus formam Petrus gessit, quando ad vocem ancillae Dominum negavit. Postquam vero resurgente Domino certi de resurrectione futura facti sunt, tunc primum Ecclesia fortis fuit. Cujus etiam typum idem Petrus in se ipso (0695D)repraesentavit, cum coram principibus dixit: Obedire Deo magis oportet quam vobis. Annuntiavi, inquam, et annuntiabo.
Ecce labia mea. Quasi dicat: Ecce puta quod vere annuntiabo, quia non prohibebo, id est, non sinam prohiberi, labia mea, id est, praecones meos, per quos velut per labia loquar, ab annuntiatione. Vel possumus accipere per labia quae mollia sunt, solos molliores et infirmiores inter praecones, ut sit locus a majori, juxta illud beati Job: Derelicta sunt labia circa dentes meos. Per dentes enim, qui firmius os in corpore sunt, fortis constantia Christi in passione accipienda est, quem ossa, id est, Apostoli, qui robustiores erant inter caeteros, in passione non circumsteterunt, quia, relicto eo, fugerunt, sed sola labia, id est, mulieres, quae propter mollitiem et fragilitatem sexus per labia designantur, tantum circa eum steterunt, juxta quod in passione legitur: Non sinam, inquam, labia prohiberi, et ideo non prohibebuntur, (0696A)quia tu, Domine, scisti, id est, elegisti et fecisti eos esse tales, qui non possent facile prohiberi, quia scis eos habere in corde, quod sonant in ore. Et quicunque veritatem habent in corde, ii non facile possunt prohiberi, quin eam loquantur in ore.
Justitiam tuam. Vere non prohibebo labia mea, quia non abscondi justitiam tuam in corde meo, id est, meorum, id est, non sinam ut mei abscondant fidem tuam justificantem in corde suo, imo ad utilitatem proximorum annuntient. Est enim justitia Dei in corde abscondenda, et non est abscondenda. Abscondenda est in corde, id est, memoriter retinenda, ne quis temere peccet. Unde alibi dicitur: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Non est autem abscondenda, id est, annuntianda ad utilitatem proximi. Unde hic dicitur: Non abscondi justitiam tuam in corde meo. Et est repetitum propter illud quod addit, scilicet, dixi, id est, faciam meos (0696B)dicere et annuntiare veritates tuas quae consequuntur illa praecepta.
Non abscondi veritatem tuam. Id est, vera praecepta tua, et salutare tuum, id est, salvationem a te datam per me qui sum salutare tuum, id est, dans salutem humano generi. Et vere dicent mei veritatem tuam et salutare, quia ego non abscondi, id est, non sinam meos abscondere misericordiam tuam et veritatem tuam. Misericordiam quidem, qua vocas et peccata condonas, veritatem vero, qua merita remuneras et imples promissa etiam a concilio multo, id est, licet multitudo magna adversariorum conveniat, non tamen timore eorum dimittent mei annuntiare misericordiam et veritatem, juxta illud: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
Tu autem, Domine. Hic incipit orare ut gratia priori populo promissa et pariter exhibita, exhibeatur etiam illis aliis ovibus, de gentibus, scilicet. Et sic continuatur: Mei facient quod suum erit. Tu autem, (0696C)Domine, qui es Deus de longe, et Deus de prope: de longe quidem peccatoribus et superbis, sicut Pharisaeo merita sua jactanti, de prope vero bonis et humilibus, sicut Publicano peccata sua confitenti; tu, inquam, fac quod tuum est, scilicet, ne longe facias miserationes tuas, id est, exhibitiones gratiae tuae a me, id est, ab his qui futuri sunt de aliis ovibus, id est, da ut praecones mei paratos obeditores inveniant in illis aliis ovibus. Et vere non longe facias, quia misericordia et veritas tua, misericordia quidem qua peccata condonas, veritas vero qua merita remuneras, semper susceperunt me, id est, meos. Hoc est, nunquam defuerunt meis de priori populo, sed semper consolata sunt eos. Non enim, quasi dicat, auderent converti, nisi securi de remissione; nec perseverarent, nisi securi de remuneratione. Et sicut semper susceperunt me in illis, ita suscipient me in istis aliis. Exhibitio enim praeteritorum certitudo est futurorum.
(0696D)Quoniam circumdederunt me. Opus est ut non longe facias miserationes tuas, quoniam circumdederunt me undique, id est, meos, in illis ovibus mala, id est, peccata tot, quorum non est numerus. Quis enim scire sufficit numerum illorum malorum, pro quibus gemit ille qui dicit: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Et non solum leviora peccata, ut venialia, circumdederunt me in meis, sed iniquitates meae, id est, graviora peccata, id est, idololatria et criminalia quaelibet illorum qui futuri sunt mei in illis aliis ovibus; et quae ego ex nimia affectione facio mea, comprehenderunt me, id est, illos futuros meos. Et hoc in tantum, quod non potui ut viderem, id est, quod impotentes sunt illi mei videre quod videndum est. Oculus enim eorum deliciis caecatus, et peccatis obtenebratus non potest videre lumen veritatis, nisi prius purgatus, quod a solis mundis cordibus videtur
Multiplicati sunt. Vere iniquitates comprehenderunt (0697A)meos, quia multiplicatae sunt super capillos capitis mei, id est, meorum, quia cum capilli in quibusdam sint numerabiles, ipsae iniquitates sunt innumerabiles. Licet enim aliquis sibi caveat a mole peccatorum, id est, a criminalibus, tot tamen sunt venialia quae committit et am unius diei, quod numerum excedunt. Vel per capillos capitis ejus possumus accipere praecones ejus Verbi, qui caput est, ita adhaerentes et eum ornantes, sicut capilli adhaerent capiti, et ornant illud, juxta quod sic dicetur: In tantum multiplicatae sunt iniquitates meorum, quod sunt super capillos, id est, quod excedunt illos qui sunt mihi capiti adhaerentes ut capilli, id est, excellunt omnes praecones meos, scilicet, quod per eos non possunt ablui et deleri sine magno tuo et manifesto auxilio. Quare necesse est ut non longe facias miserationes tuas, et ideo in tantum multiplicatae sunt iniquitates, quia cor meum, id est, meorum, dereliquit me, id est, meos. Nec mirum si dereliquit eos, (0697B)quia prius dereliquit te. Si enim cognoscerent te, cognoscerent et se; et si se cognoscerent, tu ignosceres. Illum cor suum derelinquit, qui de se praesumit, et infirmitatem suam non recognoscit, nec peccata sua attendit. Petrum namque cor suum dereliquit, cum de se praesumpsit dicens: Domine, etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Quod satis per effectum apparuit.
Complaceat tibi, Domine. Et quia in tantum multiplicatae sunt iniquitates meorum, ideo placuit, Domine, mihi, ut eruerentur, et, quaeso, complaceat tibi, Domine, etiam ut eruas me, id est, meos ab iniquitatibus. Vel complaceat tibi, id est, sicut complacuit tibi ut praecones erueres, ita placeat ut et istos eruas; Domine, respice ad adjuvandum me, id est, meos. Quasi dicat: Despexisti meos prius, et debilitatum est in meis liberum arbitrium, sed adhuc scintilla in eis remansit, qua quodammodo possunt te videre, ad quam adjuvandum ut plenarie te videant, tu, Domine, qui prius despexisti, respice.
(0697C)Confundantur. Quasi dicat: Ita dico ut respicias, ut confundantur, id est, ut confusibiles recognoscant, et simul revereantur, id est, extimescant peccata sua, vel praecones meos, illi qui modo quaerunt animam meam et meorum, ut auferant eam, id est, ut damnent eam, postmodum quaerant eam ut imitentur eam. Convertantur, dico, de malo ad bonum, ita ut sint retrorsum, id est, ut non praecedant, sed subsequantur, et sic revereantur, id est, plenarie extimescant, non solum qui faciunt, sed etiam illi qui modo volunt mihi et meis mala, ut postmodum velint mihi bona.
Ferant confestim. Illud dicitur de fraudulentis et de adulatoribus, nec est malevolentiae votum, sed enuntiatio poenae illorum. Quasi dicat: Volentes mihi mala, et se cognoscentes convertantur. Illi autem ferant confusionem suam, quam meruerunt non solum in futuro, sed confestim, id est indilate, etiam in praesenti, ut duplicem contritionem patiantur, qui dicunt mihi et meis: Euge, euge; mihi quidem laetantes de (0697D)morte mea; meis vero etiam male agentibus dicunt quoque Euge, euge, id est, bene, bene est quod agitis, ut sic eos decipiant. Linguae enim adulantium alligant animas in peccatis. Ex opposito autem exsultent exterius, laetentur interius, id est, plenariam laetitiam habeant hic et in futuro positi, super te habentes fundamentum, te, non se, omnes quaerentes te Dominum per me Mediatorem. Et ut digni sint tanta laetitia, nihil de se praesumant, sed semper dicant: Magnificetur Dominus, nunquam servus. Si enim Dominus de impio facit pium, de servo filium, et sic vocat ad gloriam, magnificetur Dominus; si vero peccatorem vocat ad indulgentiam, magnificetur Dominus. Rursus si justum vocat ad coronam, magnificetur Dominus, et sic semper magnificetur Dominus. Quod dicunt illi qui diligunt salutare tuum, non suum, id est, qui non ex suis meritis, sed ex tua gratia exspectant salvari.
Ego autem. Illud autem dicunt de te, de se autem dicant quisque pro se: Ego sum mendicus et pauper, (0698A)id est, sum comparabilis mendico. Qui et si aliquid habet de se, parum tamen est. Et ideo petit ab aliis quod sibi deest. Et sum comparabilis pauperi, qui nihil prorsus per se habet, quia nihil de me praesumo, nihil a me habere puto; et ideo Dominus sollicitus est mei, id est, curam habet de me. Qui enim curam habuit de te, cum non esses, ut esses, nonne curam habebit de te, cum jam sis quod voluit ut esses? Habebit utique, quia omnis qui se exaltat, humiliabitur.
Adjutor meus. Convertit se iste humiliatus ad Dominum familiariter. Quasi dicat: Vere dicunt curam habes de me, quia tu Deus omnium per naturam es adjutor meus in bono perficiendo, et protector meus in malo devitando; et ideo ne tardaveris, id est, ne differas promissam beatitudinem et haereditatem. Possunt et aliter hi duo versus legi, scilicet, ut caput hoc dicat in persona sui. Juxta quod sic dicetur: Dico optando ut dicant Magnificetur Dominus, et ut se humilient. Ut autem hoc faciant, dedi eis me (0698B)exemplum. Quia ego cum essem dives apud Patrem, sum mendicus et pauper, id est, in habitu mendici et pauperis ad humilitatis exemplum me ipsum exhibui. Et quia ego me humiliavi, ideo Dominus Pater sollicitus est mei, quia divitiis suis paupertatem meam restituet, dando mihi immortalitatem et impassibilitatem. Et vere tu, Domine, sollicitus es mei, quia tu Deus meus, et meorum, per gratiam, es adjutor meus in perficiendo obedientiam, et protector meus a sententia inimicorum nomen tuum delere volentium. Et ideo, Domine, ne tardaveris, id est, ne differas me in communem resurrectionem.
IN PSALMUM XL. In finem psalmus ipsi David. ARGUMENTUM. Infirmitas et curatio praedicitur Ezechiae, et quod occasione languoris latentes inimici detecti sunt insultando, quodque ipsa aegrotatio in devotionem ejus (0698C)profecerit. Item vox Christi de passione sua et de Juda traditore. Legendus ad Isaiam. Aliter quilibet Christianus contra immundum spiritum et hominem faecis suae, id est, carnem, profatur.
EXPLANATIO. Verba ista frequenti usu nobis jam debent esse notissima, sed ut breviter dicta tangamus, omnia diriguntur ad Dominum Christum. Magnificat autem hunc psalmum, quod in quadragenario numero noscitur collocatus, qui calculus emundationi et purificationi frequenter aptatur. Primo ingressu Propheta loquitur, beatum praedicans eleemosynae largitorem, multiplici eum benedictione concelebrans. Secundo gloriosam Dominus suam memorat passionem. Tertio ad confirmandam spem fidelium, suam nihilominus resurrectionem praedicit.
COMMENTARIUS. Beatus qui intelligit. Titulus idem est in hoc psalmo (0698D)qui praecessit in proximo, scilicet, In finem psalmus David. Intentio personae loquentis, et materia quoque hic eadem est, quae et superius. Et continuatur taliter juxta proximam dictam sententiam superiori psalmo. Quasi dicat: Ego quidem medicus sum et pauper, aliud tamen praeter formam mendici et pauperis in me intelligendum, quoniam qui intelligit super me egenum et pauperem, beatus est. Potest quoque singularis intentio dari in hoc psalmo, haec scilicet: Vox capitis est in hoc psalmo exhortantis nos, ut sicut verum hominem eum intelligimus, ita etiam verum Deum esse intelligamus. Et hoc ideo, quia hic intellectus est gratia illa qua justificamur, et fides vera per quam vivit aeternaliter justus. Juxta quod superiori non continuabitur, sed est quasi dicat: Ego quidem a patriarchis promissus, a prophetis praedictus adsum in forma paupertatis et humilitatis. Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Et hoc est quod dicit: Ille qui intelligit in me non tantum egenum et pauperem, (0699A)sed super egenum, id est, plus quam egenum et pauperem, vere beatus est, vere anctus in gratia justificante et fide vivificante. Super autem egenum et pauperem intelligit Christum. qui intelligit eum apud homines pauperem, apud Patrem divitem, in terra inopem, in coelo potentem. Et dum nobis ostendebatur infirmitas, intus latet divinitas. Ejus namque paupertas nostra fuit plenitudo. et ejus infirmitas nostra fuit fortitudo, quia ut panem angelorum manducaret homo, Rex angelorum factus est homo. Qualiter autem beatus sit taliter in elligens, exponit dicens: Dominus liberabit eum ab omnibus tribulationibus in die mala, id est, in die examinationis et tribulationis, quae mala pluribus erit, quia in ea quae nunc occulta sunt manifestabuntur, juxta illud: Et educet quasi lumen justitiam tuam.
Dominus conservet eum. Videtur haec optatio, sed futuri est certa promissio. Et exponit qualiter dicit quod Dominus eum liberabit, quia conservabit eum, (0699B)id est, sicut jam servavit eum per interiorem resurrectionem, ita tunc servabit in corpore per exteriorem resurrectionem. El ita fiat, scilicet, quod Dominus conservet eum, et ita dico conservet, ut qui jam vivificavit eum in anima per fidem. Justus enim ex fide vivit, vivificet eum tunc in corpore per immortalitatem et incorruptionem. Et ne ille putaret se hic neglectum, quia tantum dixit, quod in futuro eum liberabit, subdit, et nunc interim faciat eum beatum in terra, in qua omnis est miseria, et ideo difficile est fieri in ea beatum. Et ita dico ut faciat eum in terra beatum, ut quamvis terram, id est, carnem, tradat in manus inimicorum, non tamen tradat eum in animam, id est, in voluntatem et conformationem eorum. Et ut non tradatur in animam inimicorum.
Dominus ferat illi opem, ut sit super lectum doloris ejus. Id est, faciat eum dominum lecti sui. Lectus doloris est infirmitas carnis, cui dum anima consentit, et contemperat concupiscentias ejus, portatur ab (0699C)ipsa carne; cum vero anima ei praevalet et dominatur, tunc lectus, id est caro, quae prius animam portabat, ab ipsa portatur. Quod in paralytico illo designatum est, cui submisso per tegulas in domum Dominus dixit: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula in domum tuam. Ideo autem infirmitas carnis lectus doloris dicitur, quia omnis infirmitas animae, scilicet, quae adhuc perfectionis summam non attigit, aliquod terrenum eligit, in quo sibi acquiescat, et quadam pausatione recumbat, quia intentionem laboris et mentis extentae in Deum, difficile potest perpetuo tolerare, quare eligit sibi aliquid in quo quiescat, verbi gratia, ut sunt innocentes delectationes bonorum virorum, scilicet, hortus bene cultus et pomarium, et caetera talia. Sed quia Deus vult nos amare sola aeterna et superna, intermiscet etiam his innocentibus delectationibus amaritudinem, scilicet, ut saepe angustiemur, et tribulationes et tentationes patimur, et hoc ideo, ut per amaritudinem (0699D)inferiorum erigamur ad amorem superiorum. Quod innuit cum subdit: Universum stratum ejus, quasi dicat: Ideo dico lectum doloris, quia stratum ejus in infirmitate ejus, id est, illud quod ipse ens in infirmitate carnis elegit, ut sibi esset stratum, id est, requies et delectatio; illud, inquam, versasti universum, id est totum per admistam amaritudinem conturbasti. Quia vero hae eadem amaritudines immittuntur nobis non injuste, sed malo merito nostro, a Domino, quod quisque debet attendere, subdit:
Ego dixi: Domine. Quasi dicat: Vere, Domine, versasti universum stratum ejus, quia ego attendens illud, et sciens juste esse factum, ut alios intelligere idem faciam, dixi in meis. Non enim ipsi dixerunt, sed ego dixi, quia causa fui ut dicerent: Domine, miserere mei, id est, ure, seca, flagella omnibus modis, stratum versa, solummodo animam meam male merentem sana, quod necesse est, quia infirmata est. Nam non fatum, non fortuna, non stella, non (0700A)aliquid aliud, sed ego ipse peccavi tibi, scilicet, qui solus mederi, solus peccata dimittere potes.
Inimici mei. Ego quidem hoc meos dicere et intelligere feci. Inimici autem mei hoc non intellexerunt, quia dixerunt mala mihi, etc. Potest et aliter universum stratum ejus versasti, et quae sequuntur exponi, ut sic dicatur: Ideo dico lectum doloris, quia in infirmitate ejus, id est inconstantia et impatientia primi hominis quae fuit ejus, quia ad ipsum descendit, versasti universum stratum ejus, id est, comparabilem fecisti cum infirmo universum stratum suum versanti, id est, conturbanti, quia sicut ille contorquendo se huc et illuc propter dolorem tantum illud in quo quiescere deberet conturbat, eodem modo quidquid in isto debuit esse firmum ex infirmitate, id est, inconstantia illa, est conturbatum. Pro qua infirmitate restauranda ego solus inter homines ad hoc idoneus, solus erga miseros tantae affectionis dixi, transferendo in me miseriam eorum, ut tu eam (0700B)deleres: Domine, miserere mei, et transferendo in me infirmitatem et peccata eorum, ut eos sanares, dixi: Domine, sana animam meam, quia peccavi tibi. Non tamen ipse in aliquo peccavit, qui solus sine peccato exstitit, sed poenam ac si ipse peccasset pro peccatis nostris pertulit.
Inimici mei. Ego quidem pro restauranda humana infirmitate veni, inimici autem mei non hoc intellexerunt, nec ut medicum me susceperunt; sed dixerunt, vel statuerunt, et protulerunt mala mihi quidem pro sua reputatione, cum potius eis esset in re, haec scilicet mala dicentes: Quando morietur, et quando peribit nomen ejus? id est, quando poterimus efficere ut iste moriatur, qui per omnia nobis adversatur. Et ut nomen ejus potius pereat, id est, evacuetur de terra, quam nos perdamus locum et gentem. Si enim (quasi dicat) dimittimus eum sic, venient Romani, et tollent locum nostrum et gentem.
Et si ingrediebatur. Merito voco eos inimicos, quoniam illi etiam qui simulabant se amicos, maximi (0700C)erant inimici. Nam et si aliquis eorum ingrediebatur, id est, familiariter mecum esse volebat, simulando se amicum, quod maxime pertinet ad Judam, et ad alios etiam qui dixerunt: Magister, scimus quoniam a Deo venisti, et ad consimiles; ingrediebatur dico ut videret, id est, libertatem nostram exploraret, scilicet, non ut haberet quod crederet, sed ut inveniret aliquid mali quod proderet, de quibus Apostolus: Quidam falsi fratres subintroierunt, ut explorarent libertatem nostram. Illo, inquam, ingrediente, cum non videret nisi vera, cor tamen ejus non loquebatur nisi vana, quia pervertebat omnia. Et ideo congregavit, id est, thesaurizavit iniquitatem sibi, juxta illud: Ipsi enim homicidae thesaurizaverunt sibi mala, etc.
Egrediebatur. Ingrediebatur quidem, et loquebatur vana, et deinde egrediebatur foras, id est, qui prius simulaverat se amicum, manifeste ostendebat se inimicum. Et egrediendo loquebatur, tendens in idipsum, id est, in vanitatem sicut prius.
(0700D)Adversum me susurrabant. Quasi dicat: Quia et simulati amici, et manifesti inimici, ideo omnes inimici et susurrabant latenter inter se mala adversum me, et cogitabant quisque apud se mala adversum me pro eorum opinione. Quod tamen erat mihi, id est, ad meam gloriam in re; et etiam manifeste cum aliis tractabant illa eadem mala, quia constituerunt, id est, communiter statuerunt, adversum me verbum iniquam. Verbum iniquum fuit, quando medicum interficere, voluerunt, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Sed quae cura? Nulla, scilicet, quia ego resurgam quam facile quilibet dormiens resurgit a somno. De quo constat quod vere resurgit, si sanus fit. Nunquid enim omnis qui dormit non adjiciet ut resurgat? Utique facit.
Et enim homo pacis meae. Vere constituerunt verbum iniquum contra me, quia etiam homo pacis meae, Judas, scilicet, unus de duodecim, in quo ego semper pacem habui; cui etiam cum me traderet, osculum (0701A)non negavi, in quo etiam speravi. Quomodo autem qui cor ejus novit, in eo speravit? Hoc modo, quia Judas cum caeteris apostolis ad praedicandum regnum Dei missus fuit; et ideo multi ab eo instructi in ipso speraverunt, in quibus sperantibus sicut et in esurientibus est, fuit Dominus. Et qui edebat panes meos, vel historialiter vel etiam spiritualiter, quia non solum carnalia instituta, sed etiam spiritualia quae ab ipso perceperat edebat; iste, inquam, homo, de quo minus videretur, magnificavit supplantationem, id est, ampliavit subversionem super me, quia alios ad hoc incitavit.
Tu autem, Domine. Illi quidem constituerunt iniquum verbum contra me, tu autem, Domine, miserere mei, et meorum; et ita dico miserere, resuscita me, scilicet, in exteriori et meos. Nunc interiori resuscita, ut tandem resuscites eos in interiori, et sic retribuam ego eis, id est, inimicis meis malum, quod constituerunt contra me, retribuent et mei. Ipse (0701B)enim Christus in hoc eis retribuit, quia permissione ejus locum et gentem amiserunt. Et ipso volente Ecclesia ibi plantata est, unde eradicata est synagoga. Sui vero in hoc eis retribuerunt, quia fecerunt quosdam ex illis conversos subesse, qui prius volebant praeesse.
In hoc cognovi. Vere misereberis mei et meorum, quia inimicus meus qui gavisus est super me defuncto, non gaudebit super me non resuscitato. Quod ego praevidens cognovi in hoc, quoniam volusti me, id est, gratum fuit tibi sacrificium meum et obedientia mea.
Me autem. Inimicos quidem propter iniquitatem suam repulisti, et ideo non gaudebunt. Ego autem gaudebo, quia suscepisti me in gratiam tuam propter innocentiam meam, quae quidem innocentia est integritas vitae sine peccato, redditio sine debito, flagellum sine merito. Suscepisti me, inquam, et ideo et si ad horam, ut videbatur, propter flagella me infirmabas coram hominibus, confirmasti me tamen in (0701C)aeternum, id est, aeternaliter positum in conspectu tuo, id est, factum immortalem et impassibilem jam dispositione tua. Christus enim resurgens a mortuis jam non moritur, et reliqua. Unde, scilicet, quia suscepisti me, et confirmasti me.
Benedictus. Id est, augmentatus et exaltatus sit Dominus, qui cum sit Deus omnium per naturam, Deus Israel, id est, posterioris populi, cui major servit per gratiam, benedictus sit, inquam, benedictione incipiente a praesenti saeculo, et continuata usque in futurum saeculum. Fiat benedictio in illis ovibus, et fiat ei benedictio in istis ovibus.