De libro Psalmorum/3
IN PSALMUM XXI. In finem pro susceptione matutina, psalmus David.
recensereARGUMENTUM. Rogat Dominum David factione Absalom laborans. Aliter, Judaei de Esther hunc psalmum putant esse cantatum, quod videlicet ipsius periculo et intercessione apud regem sit populus Israel a morte laxatus.
EXPLANATIO. Sive in finem, sive David, quod ad Christum pertineant, notum est. Susceptio autem matutina, tempus (0590A)resurrectionis ostendit, quando ipse mortale corpus, veteris hominis conditione deposita, in magnam gloriam clarificatus assumpsit. In Hebraeo autem scriptum est: Pro cervo matutino, quo eumdem Dominum significari non dubium est, qui interfecerit serpentes et venena consumpserit, Judaeisque canina rabie persequentibus, coelorum alta petierit. Per totum quidem psalmum loquitur Dominus Christus, sed primo capite derelictum se clamat a Patre, ut dispensatam scilicet susceperit passionem, potentissimam humilitatem suam hominum abjectione commendans. Secundo loco passionem sacram diversis comparationibus prophetavit, deprecans ita saevientibus inimicis suis divina protectione liberetur. Tertio commonet laudare Dominum Christianos, qui sua resurrectione suam catholicam respexerit Ecclesiam, ne, passione tantum audita, mortalium corda paverent.
COMMENTARIUS. Deus, Deus meus, respice in me. Psalmus iste sic intitulatur: In finem pro susceptione matutina psalmus (0590B)David. Quod sic exponitur: Iste psalmus attribuitur David, non historiali, sed David in finem, id est, Christo, in quem velut in finem, id est, perfectionem omnia tendunt. Psalmus dico dictus vel cantatus ab ipso pro susceptione matutina, habent enim quidam libri pro assumptione matutina, quod ad idem redit. Susceptio autem vel assumptio matutina dicitur resurrectio ipsa. Quando enim Dominus assumptus est in aeternam vitam, suscipiens carnem quam deposuerat mortalem, passibilem et corruptibilem, factam immortalem, impassibilem, et incorruptibilem. Matutina vero vocatur haec susceptio, vel quia historialiter mane prima Sabbatorum facta est, vel ideo dicitur matutina, etiamsi non in mane, sed ante facta sit, quia sicut matutinale tempus quod dicitur matutinum, quasi mane primitivum, et tenebras noctis repellit, et lucem primam diei inducit, ita in resurrectione Domini et nebula praecedentium peccatorum a nobis recessit, et sol justitiae nobis illuxit. Sicut enim (0590C)Christus pro delictis mortuus, ita et resurrexit propter justificationem nostram. Dictus est ergo psalmus iste pro susceptione matutina, id est, pro resurrectione, quia in eo Dominus noster orat Deum Patrem, ne differat suam resurrectionem in communem omnium resurrectionem. Quod nec fecit, quia tertio die eum resuscitavit. Sciendum autem quod licet intituletur de resurrectione psalmus iste, prius tamen loquitur multa de passione, quae passio est causa resurrectionis; unde manifestata passione, commodius fit quod dicitur de resurrectione. Et diligentius in hoc psalmo quam in aliquo alio Dominus noster passionem suam nobis exponit, quia proponit nobis et quod passus sit, et quare passus sit, ad exhortandum nos, ut utrumque quantum possumus, imitemur, scilicet, et aggratulemur ejus Incarnationi, et conformemur ejus passioni, ut et conjucundemur resurrectioni, et ut qui audit dicat, Veni. Notandum quoque quod in Hebraeo habetur in titulo Pro cerva matutina, quod (0590D)satis congrue intelligitur. Dicitur enim quod cervorum natura sit, ut, depulsis tenebris noctis, et ascendente luce diei, cum quadam naturali jucunditate ab imis alta petant. Recte ergo caro Christi cervae comparatur, quae in resurrectione liberata a tenebris priorum tribulationum cum jucunditate et laetitia magna quasi ima de altis [ Leg. alta de imis] petiit, cum de corruptione mortalitatis in incorruptionem aeternitatis surrexit. Femininum autem, quod est cerva, posuit propter carnem cui comparavit, quae est ejusdem generis. Nunc ad litteram accedamus. Possunt sex primi versus hujus psalmi dupliciter legi, scilicet ut vel caput pro se in eis loquatur, in persona veteris hominis, qui cum eo crucifixus est, id est, in persona membrorum suorum, quorum vetustatem, id est, peccata ipse qui peccatum non fecit in se crucifixit. Ipse enim infirmitates nostras morte sua destruxit, et vulnera suis vulneribus curavit. Juxta quod tale est, quasi dicat: Domine (0591A)Pater, Deus omnium per naturam, meus autem Deus singulariter per gratiam prae aliis mihi concessam, respice me, id est, meos, quos olim inspexisti in primo parente in abundantia virtutum posito, quem aspectum per inobedientiam ejusdem amiserunt; illos, inquam, respice per meam obedientiam, quo respectu opus est, quia dereliquisti eos per hoc scilicet, quia praevalet vetustas peccati. Et quare dereliquisti me, id est, meos? Ideo, scilicet, quia longe fecerunt te peccata esse a salute mea, id est, meorum. Longe enim a peccatoribus est salus. Haec verba plane innuunt caput non in persona sua hic loqui. Quomodo enim derelictus, vel longe a salute factus, posset esse ille, qui cum sit Filius Dei, Deus est, et de quo dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; et rursum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, quod Verbum incarnatum in cruce pendebat, et haec talia dicebat? Utique non posset. (0591B)Et quia, licet in persona membrorum haec dixerit, verba tamen sonare videntur quid de se egerit, subditur, hoc determinato, verba delictorum meorum. Quasi dicat: Verba quae nunc dixi, scilicet, respice in me, dereliquisti me, et reliqua, non sunt verba justitiae dicta in persona mea, sed sunt verba delictorum, id est, sunt edicta in persona membrorum pro delictis ipsorum, quae delicta feci mea, quia poenam eorum in me transtuli, ut et ipsi facerent justitiam meam esse suam. Aliter enim nefas est intelligere hoc de illo qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Deus meus, clamabo per diem. Ostendit suos vere esse derelictos, quia nec exaudiuntur in prosperitate, nec in adversitate. Quasi dicat: Vere dereliquisti meos. Nam et, o Deus meus, clamabo ego, id est, clamabunt mei ad te per diem, id est, per prosperitatem temporalem, ne mutetur. Et clamabunt in nocte, id est, in adversitate, ut in melius mutetur. Et tamen (0591C)quia immundis verbis delictorum clamabunt, tu non exaudies eos; et quod tu non exaudies, non reputo ego fieri mihi, id est, meis ad insipientiam, id est, ut insipientes fiant, sed ut sapiant, quod eos clamare velis, scilicet, non immundis verbis delictorum pro desiderio temporalium rerum ad damnationem, sed verbis conversionis novae ad te in vitam aeternam. Sciendum quod Deus hoc quod suos in tribulatione non exaudit, ad magnam eorum utilitatem facit, scilicet ut intelligant ipsum medicum esse, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem; sicut tu aliquis sub medicamento positus, dum secaris, dum ureris, medicus non exaudit te clamantem ad voluntatem, imo ad salutem. Multum enim profuit Paulo quod pro stimulo carnis exauditus non fuit, quia et virtus ejus in infirmitate magis enituit, et quia verbis delictorum, id est, pro temporali salute clamavit, propter quod exaudiri non debuit. Verbis enim delictorum clamat, quicunque pro temporali commodo postulat. Si quis autem quaerat (0591D)quare Deus [ Add. qui] suos in tribulatione immundis verbis delictorum clamantes non exaudit, quosdam qui sic clamasse videntur exaudiverit, sicut tres pueros, quos de camino ignis liberavit, et Danielem de lacu, et Susannam de falso crimine; sciat non illos verbis delictorum clamasse, et liberatos corporaliter ob hoc tantum esse, ut eorum salvatio aliis esset exemplum. Nec praetereundum quod sicut quidam non exaudiuntur extrinsecus, cum tamen maxime exaudiantur intrinsecus ad salutem, ita quidam exaudiuntur ad damnationem, ut diabolus in persecutione beati Job exauditus quidem fuit, sed ad damnationem.
Tu autem in sancto. Hoc quod meos in tribulatione non exaudis, non est ad insipientiam quidem, est autem ad sapientiam. Qui inhabitas in sancto, id est, in illo, quem quia non exaudis, sanctiorem facis, scilicet, ut intelligat se non exauditum esse ad salutem, quia quos tu inhabitas, illos utique tribulatio meliores facit, vel ut aurum ignis probabit, ut si (0592A)quando inimicus aliquem ex ipsis contingere appetit, aut molestia corporali, aut aliquo damno exteriori, aut etiam morte suorum, et ei concessum fuerit, ille qui contingitur firmum cor in illo habeat, qui se non subtrahit, id est, in Deo, quia et si subtrahit aurem ploranti exterius, misericordiam tamen apponit deprecanti interius. Novit enim reficere nos, qui fecit nos, tu, dico, qui es laus Israel, id est, qui facis laudabilem omnem, qui est Israel, id est, in te intendens, et non de se praesumens, ut manum contra vetitum ad illicita extendat, sicut Adam fecit.
In te speraverunt. Hic remonet, non ex injustitia Dei hoc esse, quod suos clamantes non exaudit, sed potius ex eorum culpa esse, quia immundis verbis delictorum clamant. Nam si digne clamarent, eos exaudiret, sicut patres priores, patriarchas scilicet, et illos quos de Aegypto eduxit, saepe quia digne, id est, verbis justitiae, clamaverunt, exaudivit. Quod sic dicit: Patres nostri, id est, antecessores nostri (0592B)de priori populo speraverunt, id est, spem suam in te, Domine, et non in se posuerunt. Speraverunt digne, inquam, et tu liberasti eos. Clamaverunt quoque non verbis delictorum, sed ad te, id est, verbis justitiae clamaverunt, et ideo a te vere salvi facti sunt, quia speraverunt in te, et non in se, et non sunt confusi, id est, non decepit eos spes eorum. Quod speraverunt toties ponitur, non vacat, sed est repetitio ad confirmationem.
Ego autem. Patres quidem verbis justitiae clamantes exauditi sunt; ego autem ut jam non loquar in persona veteris hominis, sed loquar ut ego, id est, verbis justitiae, secundum me dico quod sum vermis, quia et mortalis, et de virgine sine virili commistione natus, ut vermis de materia nascitur sine patre; et quod non sum tantum homo, propter Verbum mihi adjunctum. Quasi dicat: Ego qui factus sum in homine ultra hominem, ut vel sic humana superbia dignaretur imitari meam humilitatem, in quo justitiam (0592C)patrum et omnium hominum excedo, sum tamen sicut non exauditus a te, Domine, dum meorum infirmitatem in me transfero, et sicut infirmus ad exemplar eorum rogo. In hoc scilicet, non exauditus, quia sum factus opprobrium hominum in tantum, ut me etiam aliis imputent ad opprobrium. Pro summo enim opprobrio Judaei habuerunt, quod caeco de ipso dixerunt: Tu discipulus ejus sis, et reliqua. Et non qualiumcunque hominum opprobrium factus sum, sed sum abjectio plebis, id est, a plebeiis omnibus contemptus sum. Quod quasi diceret: Non ideo, Domine, factum, quin tu me, cum sim in homine, supra hominem exaudias; sed quia disposuisti complere per mortem meam salutem humano generi promissam. Hoc in loco dicit quiddam beatus Augustinus quod satis congruit huic sententiae, hoc scilicet: « Nunquid qui patres clamantes ad se exaudivit, ad Filium defecit? Utique non defecit, sed vere exaudivit eum, quia salutem ante tempora promissam per ipsum adimplevit. Nec credendum, quod Christus (0592D)pro se dixerit, quasi timens mortem: Pater, transfer, si possibile est, calicem hunc a me, et similia; sed et nostra infirmitate hoc dixit, ut nos licet timidos ad passionem suam imitandam confortaret. Non timuit enim mortem Paulus, qui dixit: Cupio dissolvi. Non timuit eam Laurentius, non Stephanus, nec caeteri tales. Quomodo ergo convenit, ut quod miles potuit, imperator non posset? Nullo modo utique. » Nunc a principio reiteremus, ut in supradictis versibus caput in persona sua loquatur. Juxta quod poterit solita littera legi, scilicet, respice in me, satis commode; et est quasi dicat: Domine Deus omnium per naturam, Deus autem meus per gratiam, ne respicias illos qui insultantes mihi dicunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce, sed respice me humilem, ita ut respectus tuus appareat in me, videlicet, ut facias me de sepulcro resurgere, non de cruce descendere. Longe enim gloriosius et competentius fuit ut Dominus peracta obedientia a mortuis contra eorum opinionem (0593A)resurgeret, quam ut quasi impatiens ad vocem insultantium de cruce descenderet. Praeterea quoque si descendisset, eorum petitioni videretur obtemperare, et sic eorum nequitiam corroboraret. Respice, inquam, in me, quia dereliquisti, id est, videris dereliquisse me extrinsecus, cum morte turpissima patieris me ab inimicis affligi. Et quare dereliquisti me sic? Ideo, scilicet, quia verba delictorum meorum, id est, manifesta delicta meorum faciunt te longe esse a salute mea, exteriori scilicet, id est, expetunt hoc, ut exterius in corpore non salves me, sed permittas exterius me tunc mori in cruce, ut per mortem meam peccata illa deleantur.
Deus meus clamabo. Ideo videor esse derelictus a te, quia ego clamabo et in me et in meis, et tu non exaudies me. Et debemus hic in eo clamorem accipere, quem non pro se fecerit, sed pro nostra infirmitate, ut quod dicit: Pater, si possibile est, et similia, in quibus quod videtur extrinsecus quantum ad litteram, (0593B)non exauditus, cum tamen vere secundum quod corde intendebat, sit exauditus, non solum in his, sed ubicunque voluit. Dies vero in hac sententia dicitur caro ejus a tenebris peccatorum absoluta. Nox quoque dicitur Paulus et caeteri fideles, qui, quantumcunque sint perfecti, tamen non sunt immunes a peccato, juxta illud: Si dixerimus quia peccatum non habemus, et reliqua. Nox ad comparationem dominici hominis recte dicuntur. Littera sic dicetur: Clamabo per diem, id est, per proprium corpus meum, quod est dies. Et clamabo in nocte, id est, in meis, qui quantum ad me nox erunt. Et tamen tu non exaudies me, id est, videbor ego non exauditus et mei non exauditi. Et haec non-exauditio non erit mihi, vel meis, ad insipientiam, sed potius ad sapientiam, ut supra dictum est.
Tu autem. Hoc ideo apponitur, ne videretur, Patrem despexisse Filium non exauditum. Quasi dicat: Videor quidem non exauditus, et in hoc despectus. Tu (0593C)autem non me despicis, quia habitas in me sancto tuo. Deus enim erat in Christo, etc., tu, dico, laus Israel, ut supra.
In te speraverunt. Ad primum versum continuatur ita: Non mirum si videor a te, Domine, derelictus, quia cum patres etiam pro terrenis clamantes olim exaudieris, me digne clamantem non exaudire videris. Littera eodem modo exponitur ut prius, nisi quia et sperare et clamare, et liberari et salvari, ad terrena referuntur. Terrena accipiuntur hic victoria de inimicis, et aqua quae in deserto de petra profluxit, et caetera talia, pro quibus patres sunt exauditi.
Ego autem. Patres quidem sunt exauditi, ego autem videor non exauditus, quia sum vermis, id est, negligunt me damnare inimici mei, sicut vermis a conculcante negligitur, et quasi non sim homo, id est, quasi nec humanitatis respectus in me habeatur. Quod vere putatur de me, quia factus sum opprobrium hominum et abjectio plebis, ut supra.
(0593D)Omnes videntes me. Quasi dicat: Hoc modo sum factus opprobrium et abjectio, quia omnes videntes me deriserunt me, et locuti sunt de me, cum dixerunt: Ave, rex Judaeorum, et similia. Solis labiis, et non corde, et moverunt caput corporis, insultando mihi exterius, quia prius moverant caput, id est, mentem, interius a vero contuitu, scilicet, ut non intelligerent me super egenum et pauperem. Ipsi, dico, dicentes ad invicem de me: Iste speravit, id est, dicit se spem posuisse in Domino, et ideo eripiat eum Dominus, ut a nobis non tribuletur; et salvum faciat eum, ut mortem non patiatur. Quod vere faciet, quoniam dicit: Quia ipse Dominus vult eum, id est, diligit eum; hoc est ironice dictum.
Quoniam tu es. Ideo sic me despiciunt, quia nihil in me praeter infirmitatem humanam attendunt; et hoc ideo, quoniam tu extraxisti me de ventre matris, id est, fecisti me esse hominem. Haec enim est communis lex omnium nascentium, ut de ventre extrahantur. (0594A)Vel, tu es qui extraxisti me, etc., id est: Tu solus per gratiam sanctus, tu via mihi nascendi fuisti de Virgine, non humanus pater; per quod videor esse contrarius, quia dissimilis sum eis, et tu es spes mea, id est, spem meam te feci ab uberibus matris meae, id est, propter humanam infirmitatem, quam ex matre contraxi. Nam secundum te non es tu spes mea, sed Pater meus ante omnia tempora, et ex utero, id est, ex humanitate hoc habeo, quod sum jactus per spem in te; ex gratia vero, quia a peccatis me liberasti, hoc quod projectus sum, id est, porro jactus sum in te, quia plus aliis confido in te; et hoc ideo, quia tu es Deus meus, id est, Creator meus factus es, non secundum Verbum, quod tibi coaeternum et consubstantiale est, sed de ventre matris, id est, secundum humanitatem sumptam ex matre. Possunt hi duo versus aliter quoque dici, et sic continuari: Ideo Judaei tam ignominiosa dicunt contra me, quoniam carnali legi eorum non consentio. Nam tu, (0594B)Domine, extraxisti me de ventre matris Synagogae, id est, fecisti ut non clauderer tenebris carnalium observantiarum, ponendo mihi salutem in eis, quae sunt quasi venter Synagogae, multos consumens; cujus tenebris clauditur quisquis nondum in lucem Christi renatus, spem certam salutis sibi ponit in carnali observatione Sabbati et circumcisionis, caeterorumque talium. Et tu es factus spes mea, id est, mei, remoti per te ab uberibus matris meae Synagogae, scilicet, ut non sugerem tanquam ubera carnales observantias delectando in eis, sicut ipsi faciunt. Et ex utero sum projectus in terram, id est, uterus matris Synagogae, qui me non pertulit, ejecit me a se, et tamen non cecidi, quia projectus sum positus in te, qui me non labi in peccatis permisisti, sed sustulisti in spiritualibus; et tu es Deus meus de ventre matris, id est, venter matris Synagogae non potuit hoc efficere, ut tanquam parvulus obliviscerer tui; sed te Deum meum, id est, defensorem et adjutorem meum constitui, et ideo tu, Domine, ne discesseris a (0594C)me, id est, ne subtrahas mihi auxilium, vel ne differas resurrectionem meam in communem omnium resurrectionem.
Quoniam tribulatio proxima. Ideo ne discedas, quoniam tribulatio proxima est, id est, infirmitas mortalitatis et passibilitatis, per quam tribulationi subjaceo, est proxima mihi, quia in me ipso est, vel tribulatio proxima est, id est, qui tribulaturi sunt me jam circa me sunt; nec est homo qui adjuvet me, et ideo maxime egeo tuo auxilio; nec frustra, quoniam circumdederunt me vituli multi, id est, multitudo lascivientis populi circumdedit me ad damnationem meam, et pingues tauri, id est, principes eorum in terrenis prosperitatibus superbientes obsederunt me tanquam reum et damnandum.
Et aperuerunt super me os suum, non tuum, id est, damnaverunt me non de sententiis Scripturarum, sed de concupiscentiis suis. Ipsi, dico, existentes sicut leo paratus ad devorandum, qui est rapiens et (0594D)rugiens. Rapiens leo fuerunt Judaei, quando Dominum et ceperunt et ligaverunt, et ad pontifices adduxerunt; rugiens vero leo fuerunt, cum una voce Pilato dixerunt: Crucifige, crucifige eum.
Sicut aqua effusus. Aperuerunt, inquam, os suum, et hoc modo effusus sum, id est, viliter sine omni circumspectione et cura ab eis damnatus sum, sicut aqua inter caeteros liquores incircumspectius effunditur, et ideo omnia ossa mea, id est, omnes robustiores de meis, dispersi sunt. Unde dictum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis; et quia ossa dispersa sunt, ideo cor meum, id est, doctrina Scripturarum, quae ideo est cor meum, quia agit de interiori meo praecipue, id est, de divinitate, et quae prius firma erat, facta est liquescens, id est, labiis, et infirma, in medio ventris mei, id est, in corde meorum, qui molliores et infirmiores erant, sicut venter in corporis partibus mollior est; et est breviter haec sententia: Praeconia Scripturarum, quae (0595A)testabantur salutem mundo futuram per me, et prius a meis firma credebantur, apud imperfectiores dubia facta sunt, cum me damnatum morte viderunt. Unde et duo ex eis, ipso cum eis ad resurrectionem eunte in via, quasi dubii facti dixerunt: Nos sperabamus quod ipse redempturus esset Israel; et quia cor liquescens factum est, id est, virtus mea, quae prius solida et firma videbatur, aruit, id est, viluit tanquam testa, id est, fragilis facta est. Et ideo lingua mea, id est, meorum, adhaesit faucibus ipsorum, id est, omnes praecones mei tacuerunt. Et hoc ideo, quia deduxisti me, reputatione illorum, in pulverem mortis, id est, putaverunt me tanquam unum quemlibet mortuum in pulverem redigi, et non a te suscitari. Possunt quoque tres hi praedicti versus aliter exponi, si in Sicut aqua effusus sum, alia similitudo notetur. Aqua enim effusa et lapsum parat, et sordes abluit, et terram in qua effunditur irrigat. Sic et mors Christi et lapsum persecutoribus Judaeis, si non exterius, (0595B)saltem interius, per mentis caecitatem paravit (contigit enim ex parte caecitas in Israel), et sordes peccatorum in credentibus abluit, et corda fidelium doctrinae imbre rigavit. Unde de eodem dictum est: Ecce factus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Juxta has autem diversas similitudines, sequentia etiam taliter diversificantur. Effusus sum sicut aqua, id est, in damnatione mea mentis ruinam quibusdam paravi, et ideo illis persequentibus, omnia ossa mea, id est, apostoli et omnes validiores mei dispersi sunt, id est, conturbati et ubique fugati sunt. Et quia ossa dispersa sunt, ideo factum est cor meum, etc., ideo etiam infirmiores conturbati sunt. Littera in hac sequenti lectione non mutatur. Juxta aliam vero similitudinem ita dicetur: Effusus sum sicut aqua, quia et ablui, et rigavi; et hoc modo ablui et rigavi, quia ossa mea omnia, id est, omnes apostoli et praecones mei dispersi sunt ad praedicandum per totum mundum. Et hoc modo cor meum, id est, doctrina Scripturarum, quae prius erat dura ad (0595C)intelligendum, facta est per eos liquescens tanquam cera, id est, mollis et intelligibilis, etiam in medio ventris mei, id est, in corde infirmorum. Et per hoc virtus mea, quae prius putabatur mollis et debilis, aruit, id est, induruit et roborata est in cordibus meorum, tanquam testa in igne recocta. Et lingua mea, id est, meorum, adhaesit faucibus ipsorum, id est, ita incessanter et velociter locuta est in praedicatione, ut nec moram immotam aliquam facere videretur, sed quasi faucibus haerere, et continuo verba proferre; et quia praedicatio meorum increbuit per hoc, Domine, deduxisti me in pulverem mortis, id est, in notitiam gentilium, qui prius fuerant pulvis mortalis, quia imbrem divini verbi non susceperant, vel qui peccatis usque ad mortem impulverati et foedati erant.
Quoniam circumdederunt me. Ideo deduxisti me in notitiam gentium, quoniam illi ad quos me prius misisti, id est Judaei, repulerunt me, quia velut canes (0595D)circumdederunt me. Juxta aliam vero de pulvere mortis sententiam, versus iste remotius continuabitur ita: Ideo rogo, Domine, ne discedas a me, quoniam canes, id est Judaei, magis ex solito quam ex veritate latrantes, non pauci, sed multi circumdederunt me, non ad imitandum, sed ad damnandum. Et vere multi, quia concilium, id est, universus coetus malignantium Judaeorum obsedit me, in judicio damnationis ne evaderem. Et obsidentes foderunt manus meas et pedes meos, clavis in cruce affixis; et dinumeraverunt omnia ossa mea, id est, ita me in cruce extenderunt, ut dinumerare possent omnia ossa mea; et tamen ipsi qui maxime debuerunt me venerari, quorum mortuos suscitavi, infirmos curavi et ad quos missus fui, ipsi, inquam, vero, id est, in veritate consideraverunt, id est, simul majores et minores viderunt me: oculos quidem usque ad carnem intendentes, ad divinitatem vero non pertingentes; et inspexerunt, id est, spectaculum quo gauderent in (0596A)me sibi fecerunt. Et crucifigentes me, diviserunt sibi caetera vestimenta mea; meliorem autem vestem meam, tunicam scilicet inconsutilem, quia pretiosa erat, non diviserunt, sed sortem cui obtingeret integram super eam miserunt. Quod non ex eorum voluntate, sed ex divina dispensatione gestum. Possunt hi duo versus quos historialiter exposuimus, spiritualiter quoque intelligi, ut sic dicatur; Non solum in me, qui viride lignum eram, Judaei obsidentes insurrexerunt, sed etiam in arido ligno, id est in meis, multa mala fecerunt, quia foderunt, id est, laniaverunt manus meas, id est, majores inter meos, in quibus non solum verbo, sed etiam mirificis miraculorum signis operabar, apostolos scilicet qui praedicabant, Domino cooperante, etc. Et foderunt pedes meos, id est minores praecones meos, qui licet miraculis in tantum non coruscarent, tamen pedes mei erant, portantes me ad notitiam hominum, et omnia ossa mea, id est, omnes illos in quibus aliquod robur (0596B)virtutis apparuit, dinumeraverunt non ad imitandum, sed ad damnandum. Et ipsi qui venerari eos, non persequi, deberent, quia ad ipsos sicut et ego principaliter missi sunt, consideraverunt eos in tribulationibus, et in ipsis quasi spectaculum habuerunt. Et quidam ex eis diviserunt sibi vestimenta mea, id est, imitatores meos tam apostolos quam reliquos, de quibus dictum est: Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut vestimento vestieris, ut Corinthii fecerunt, qui putantes gratiam baptismi per baptizantium merita variari, dicebant: Ego sum Cephae, ego Pauli, ego Apollo, et similia. Vel possumus accipere vestimenta sacramenta ecclesiastica, quibus ipse tegitur et quasi vestitur. Quae sacramenta etiam diverso modo acceperunt. Quidam enim dixerunt in baptismo sola actualia remitti, non originalia; quidam sola originalia, et similia. Et notatur hic fraudulenta persecutio ab haereticis facta, superius vero violenta.
Et super vestem meam. Istud non ad malum sicut (0596C)superiora, sed ad bonum referendum est. Dicitur tamen de eisdem supra notatis malis, tandem conversis. Nec mirum, cum nulli nisi ex peccatoribus salvi facti sunt. Accipitur autem hic per vestem inconsutilem Domini desuper textam unitas fidei et charitatis, quae desuper texta est, quia a Deo prius processit, qui prior nos sic dilexit, ut Filium suum unigenitum pro nobis daret. Et haec vestis non scinditur, quia unicuique fidei unitas datur, non scissa, sed integra datur, et sors super eam mittitur, quia nulli per meritorum elationem, sed per gratiam solam, quae per sortem intelligitur, datur; et ideo sors recte superponitur, quia gratia praecedit. Est autem sententia talis: Miserunt sortem super vestimenta mea, id est, quicunque ex illis vestem meam, id est, fidei unitatem susceperunt, miserunt sortem super eam, id est, intellexerunt se eam accepisse non ex meritis, sed ex gratia.
Tu autem, Domine. Illi quidem et me et meos ita (0596D)persequuntur; tu autem, Domine Pater, ne elongaveris auxilium tuum a me et a meis, sed conspice ad defensionem meam et meorum, hoc modo scilicet: Erue animam meam per resurrectionem a framea, id est, ab inimicorum sententia, quae necat ut framea, qui dicunt de me: Deus dereliquit eum. Et unicam meam et sponsam meam Ecclesiam unice dilectam, erue de manu canis, id est, de potestate cujusque contradicentis inimici. Et salva me ex ore leonis, id est, da perseverantiam meis ut per os populi parati ad devorandum ut leo, non devorentur. Et humilitatem meam, id est, me humilem salva a cornibus, id est, a superbia et arrogantia unicornium, id est, Judaeorum, singulari superbia justitiae se erigentium. Unicornis enim animal est, unum cornu habens, cui comparantur Judaei, qui quasi unum cornu habebant, quia in uno tantum testamento et in terrenis promissis, non in coelestibus confidebant.
Narrabo nomen tuum. Hactenus ostendit quia (0597A)passus sit, inseruit etiam de resurrectione, et in his duobus proximis versibus et superioribus, ubi dixit: Ne discesseris a me; nunc autem ingreditur ostendere quare passus sit. Quasi dicat: Ideo peto me et meos salvari, quia narrabo ego et narrabunt mei nomen tuum, id est gloriam et laudem tuam, scilicet quod de peccatoribus justos, et de damnatis facis in regnum assumptos; fratribus meis, id est, aliis renatis de eodem fructu spirituali, scilicet, unde ego natus sum. Et laudabo te ego et mei in medio Ecclesiae, id est, non tantum in Ecclesia de Judaeis, sed in catholica, id est, in communi Ecclesia, cujus unus paries de Judaeis, alter vero de gentibus accessit, qui per angularem lapidem conjuncti sunt. Vel quia unusquisque etiam fidelis Ecclesia dicitur, possumus ita dicere: Laudabo te in medio Ecclesiae, id est, in corde cujusque fidelis, qui membrum est Ecclesiae. Laudabo, inquam, ita dicens: Omnes qui timetis Dominum, timore casto, non servili, laudate eum vera (0597B)laude, opere scilicet, non ore. Timentes autem Dominum accipio semen Jacob, et semen Israel, et ideo semen universum, id est, vos omnes qui estis imitatores Jacob, posterioris scilicet, cui major serviet, quia estis veri supplantatores vitiorum; vos, inquam, glorificate Dominum non solum ore, sed et opere. Et omne semen Israel, id est omnes qui cum prius essent semen Jacob, id est, renati in fide, quod intelligitur per Jacob, facti sunt semen Israel, id est, reparati ad visionem et veram speculationem, sicut persona eadem prius dicta Jacob, meruit dici Israel. Omnes hi, inquam, timent vero et casto timore Dominum, qui merito timendus atque laudandus et a me et ab ipsis est. Quoniam non sprevit habitum pauperis in me, neque despexit deprecationem factam pro peccatis meorum a me. Ut hanc: Pater, serva eos quos dedisti mihi, et huic similes. Et vere non despexit, quia non avertit a me vel a meis faciem, id est, praesentiam et benevolentiam suam, quia exaudivit me pro me et meis, cum clamavi ad eum.
(0597C)Apud te laus mea. Hic se convertit ad Dominum. Quasi dicat: Ideo me exaudivisti, quia laus mea est apud te, id est, ego non quaero laudem nisi tuam. Vel cupio ut et tu lauderis in me, et ego in te in Ecclesia non parva, sed etiam magna. Parva fuit Ecclesia, quando Petrus, qui figuram ejus gerebat, ad vocem ancillae extimuit atque negavit; magna vero fuit, cum idem Petrus, post gratiam Spiritus sancti de coelis in igne super apostolos missam, coram tyrannis in principibus dixit: Obedire Deo oportet magis quam vobis. Potest quoque aliter distingui istud, ut dicatur per se: Laus mea est apud te et vota mea, id est, vota mea quae feci, cum me ipsum in ara crucis obtuli: illa reddam in Ecclesia magna, id est, iterum per quotidiana sacrificia meorum in sacramentis offeram. Vota dico eadem vere in conspectu timentium eum, id est, quantum ad intellectum bonorum, et non sint eadem in conspectu malorum, qui nihil in sacramentis, nisi quod exterius apparet, intelligunt. Vel (0597D)aliter: Vota quae in ara crucis obtuli, reddam, id est, iterum dabo in meis qui per se ipsos offerent sicut ego me obtuli. Reddam dico in conspectu, id est, in anima timentium Dominum, in qua veritate conspiciunt, quia etsi exterius non patiantur, tamen in anima semper parati erunt, ut, si locus fuerit, sicut ego animam pro omnibus posui, ita et ipsi non dubitent animas pro fratribus ponere.
Edent pauperes. Ego autem quidem reddam vota, de quibus votis edent pauperes, id est, mundi contemptores edent quidem realiter, si ad sacramenta referatur; et saturabuntur aeternaliter, quia intelligent in pane et vino visibiliter sibi proposito aliud invisibile, scilicet, corpus verum et sanguinem verum Domini, quae verus cibus et verus potus sunt, quo non venter distenditur, sed mens saginatur. Si autem ad passionem referatur, ita dicetur: Edent pauperes vota mea, id est, delectabuntur sicut aliquis in suavi delectatur edulio in mea passione, sed (0598A)saturabuntur, id est imitabuntur. Ipsa enim imitatio est saturitatis verae eructatio, postquam saturitatem nec formidabunt hujus mundi inopiam, nec concupiscent copiam; et tunc laudabunt Dominum vera laude, illi qui cum eum in Adam antequam peccaret, quaesissent, et in eodem per inobedientiam eum amisissent, modo requirunt per fidem et operationem bonam; et in hoc laudabunt eum, quia licet pro peccatis corpora moriantur, corda tamen eorum vivent per fidem et bona opera in saeculum saeculi, id est, aeternaliter. Et per hoc vivent. Reminiscentur et cogitatione et opere Deum, quasi prius obliti, et sic qui prius aversi fuerant, integre convertentur ad Dominum, ut ejus impleant voluntatem, videlicet, universi fines terrae, id est, omnes qui jam finierunt in se omnem terrenitatem. Et conversi adorabunt Dominum, et venerabuntur, et laudabunt Dominum, non ficte, sed in conspectu ejus, id est, in corde, ubi ipse conspicit, et hoc non faciunt multi, sed universae familiae gentium, id est, nulla familia erit in gentibus etiam quae non sint (0598B)adorantes Deum. Familias autem accipit pro diversis nationibus, ut sunt Scoti, Britanni et caeteri. Unde etiam in alia translatione quadam universae patriae gentium. Et merito omnes gentes adorabunt Dominum, quia regnum Domini sunt, et ideo ipse in eis dominabitur.
Manducaverunt omnes pingues. Non solum pauperes edent de votis meis, sed etiam omnes pingues terrae, id est, omnimodi divites in terrenis, scilicet, qui nihil quod terrenum sit, a se alienaverunt. Illi quod manducabunt cum pauperibus vota mea realiter, quantum ad sacramenta. Et adorabunt, quia cum quadam exteriori veneratione accedent, vel manducabunt, id est, delectabuntur in passione mea. Et adorabunt simulantes venerationem meam veram, sed non saturabuntur, quia omnes qui descendunt in terram, id est, qui solis terrenis delectantur, vel qui in sacramentis nihil nisi quod terrenum et visibile est attendunt, cadent, id est, casum patientur damnationis (0598C)aeternae in conspectu, id est, in anima ubi ille conspicit, quem fallere putaverunt.
Et anima. Illi quidem cadent, anima autem mea, id est, meorum, hic non cadet, sed stabit, quia vivet non sibi, sed illi; non suam, sed Dei, voluntatem operabitur. Unde ait Apostolus: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus. Et semen meum, id est, imitatores meorum, servient ipsi Domino, scilicet, Patri, cujus emptitii servi sunt. Et merito vivent et servient ipsi, quia generatio vera ventura, spiritualis scilicet, non carnalis, annuntiabitur, id est ascribetur non Petro, vel Paulo, vel alicui aliorum, sed soli Domino. Nota similitudinem. In lege praeceptum fuit ut si quis ducens uxorem, moreretur absque liberis, frater ejus eamdem duceret uxorem ut suscitaret semen fratri mortuo, et filii qui nascerentur, non nomine vivi, sed defuncti nomine vocarentur. Sic et Christus duxit sponsam suam, Ecclesiam scilicet, quae quasi sterilis fuit ipso vivente, quia paucos (0598D)genuit; mortuo autem in ara crucis Christo, fratres ejus, apostoli scilicet, susceperunt uxorem ejus Ecclesiam, et multos filios in ea per verbum praedicationis genuerunt, qui omnes nomine defuncti vocantur, non nominibus ipsorum. Dicuntur enim Christiani et filii Dei, non Petrini, vel Paulini. Unde dicitur recte: Generatio annuntiabitur Domino, quae ventura est; et per hoc ventura, quia coeli, id est, apostoli et alii sancti praecones annuntiabunt justitiam, id est, perfectam obedientiam ejus, cujus illa erit generatio populo qui nascetur, non carnaliter, sed quem Dominus faciet per Spiritum sanctum nasci in fide et operibus bonis, cujus, ut dicit Apostolus, factura atque figmentum sumus.
IN PSALMUM XXII. Psalmus David.
recensereARGUMENTUM. Reditum populi de Babylone praedicit, enumerans quantis redeuntes in itinere solatiis usi sunt Dei, (0599A)quanta post reversionem rerum ubertate donati. Item vox Ecclesiae post baptismum ad Esther. Aliter quia in vigesimo primo psalmo habuimus tribulationem passionis, in vigesimo secundo laetitiam resurrectionis accepimus.
EXPLANATIO. LOQUITUR, per totum psalmum renatus in baptismo Christianus, gratias agens quia de ariditate peccati ad loca pascuae, et ad aquam sit refectionis inductus. Et notandum quia sicut antea Decalogum legis accepit, ita hic decem beneficiis se gaudet esse ditatum. Hic psalmus quia divisionem in personis non habet, sed in rebus, non divisiones ut in aliis psalmis, sed aeras numeri per singulas quasque partes adfiximus.
COMMENTARIUS. Dominus regit me. Psalmus ipsi David, id est, cuique perfectae animae attribuendus. Est autem in hoc psalmo vox vel cujusque perfecti de Ecclesia, vel totius Ecclesiae, attendentis magna et innumerabilia (0599B)beneficia, a Christo pastore vero sibi collata, et in eis aggratulantis atque commendantis consortibus ea, id est, posteris suis, ut qui nondum expertus est ea quam dulcia sint, festinet experiri, nec tardet converti. Qui vero experti sunt studeant in melius refici illis pascuis uberrimis, quibus non venter distenditur, sed mens saginatur. Tale est ergo quasi dicat: Adam perversor distorsit me, Dominus autem, id est, Christus, qui pastor est verus, regit me, ut a veris pascuis non deviem; vel pascit me, juxta aliam Translationem, quo regente me nihil mihi deerit quod necessarium sit. Nam etsi aliquam indigentiam boni patiuntur exterius, nihil tamen eis deesse, qui illa indigentia plus prodest quam obsit, quia est animae saturatio. Unde dictum est: Timentibus Deum nihil deesse, et revera nihil mihi deerit, quia posuit me in loco tali, ubi et pascar et poter. Et tractum est a similitudine pinguium pascuorum. Quod sic dicit: Collocavit me, id est, me Ecclesiae de gentibus (0599C)et Judaeis simul locavit; super aquam refectionis, id est, super aquas baptismi, quae nos refecerunt, quia reparaverunt nos de vetustate in novitatem; et super aquas ponimur, quia gratia baptismi est conversationis novae fundamentum; me dico positam in loco pascuae, id est, in ecclesiasticis institutis, ubi multae sunt pascuae, id est, plures Scripturarum doctrinae, quae pascunt animam; et non in quolibet loco sunt posita, sed ibi ubi valde jucundum est et delectabile. Sciendum quod cum regula grammaticorum pluraliter tantum pascua pascuorum dicit, divina Scriptura quae non subjacet illi, et haec pascua, hujus pascuae, et pascuae pluraliter, dicunt. Collocavit me, inquam, super, aquam refectionis, et deinde educavit me in pascuis illis non destructoriis, sed nutritoriis aquis, scilicet superaddendo historiali intellectui moralem, et post spiritualem; et hoc modo convertit animam meam ad se integre, non habentem maculam et rugam; et deduxit me, id est, de virtute in virtutem (0599D)duxit me; positum super semitas justitiae, id est, in actis praeceptis justitiae suae, in quibus pauci ambulant; super quas semitas ille est qui quia volens, non coactus, in eis est, ipsas sibi subjugavit, non super se habet, quia non premitur ab ipsis, et hoc non fecit per meritum meum, sed propter nomen suum lorificandum per me.
Nam etsi ambulavero. Hic convertit se ad Dominum aggratulando beneficiis ejus, et commendando ea, et sic continuatur: Vere sum super semitas, quia amplius non timebo mala, id est, capitalia crimina ad montem ducentia; et si ambulavero, id est, quamvis conversatus fuero in medio umbrae mortis, id est, inter eos qui sunt umbra mortis aeternae sibi adfuturae: spem cujus in se repraesentant, quia umbrosi et tenebrosi in corde sunt, sicut umbra repraesentat corporis illius figuram cujus est, vel in medio umbrae mortis, id est in ignorantia, quae medium, id est, communis est omnibus, ut testatur (0600A)Apostolus dicens: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, etc. Quae ignorantia est umbra mortis, id est, similitudo mortalis ignorantiae, quae erit in tenebris exterioribus tandem. Vel in medio umbrae mortis, id est, in praesenti vita et communi, quae per quotidianos lapsus quos quilibet in ea patitur est umbra, id est, figura mortis, id est, mortalis lapsus, quem detrusi in gehennam patientur; et ideo non timebo mala, quoniam tu mecum es nunc per fidem, quandoque futurus per speciem. Ideo etiam non timebo mala, quia virga tua, id est, paterna correctio tua, et baculus tuus, id est, auxilium tuum, quo quasi baculo sustentor; vel virga, id est, minor correctio tua, qua me, dum parvulus eram, eruisti; et baculus tuus, id est, gravior correctio tua, qua me adultum de animali vita in spiritualem, ut in ea proficiam stimulas. Virga enim minoribus minari, baculo vero majora solemus urgere animalia. Haec, inquam, utraque non me conturbaverunt, sed ipsa eadem consolata sunt me. Et hoc ideo, quia tu parasti (0600B)ea mensam, id est, fecisti ea jucundam refectionem in conspectu meo, id est, in anima mea, quae est verus conspectus meus adversus eos, id est, contra opinionem illorum qui me tribulant. Quod enim illi putaverunt mihi esse ad tristitiam, fecisti mihi esse ad laetitiam. Vel aliter, parasti mensam in conspectu meo, id est, proposuisti mihi in exemplum patientiam Dominicae passionis, ut in ea reficerer sicut in mensa, et delectarer adversus eos qui me tribulant, videlicet, ne crederem eis, quantumcunque saevirent. Vel parasti mihi mensam, id est, divinam Scripturam, reficientem et consolantem me, cum dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam non possunt, et multa talia. Beatus Petrus dixit etiam: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tribulationes incideritis.
Impinguasti. Quia mensam parasti, in ejus paratione impinguasti caput meum, id est, laetificasti mentem meam oleo, id est, spirituali laetitia. Oleo enim (0600C)inunguntur sacerdotes et reges, in qua unctione laetificantur; unde oleum pro laetitia ponitur. Pro spirituali vero ideo, quia omnem illam laetitiam excellit, sicut oleum aliis supernatat liquoribus. Impinguare autem potest accipi pro mitigare, quia spiritualis laetitia mitigat ab exterioribus asperitatibus corda, sicut mitigatur extrinsecus quod inungitur oleo. Et inebriasti me calice tuo, deberet dicere; sed ut majus pondus habeat sub admiratione, hoc idem dicit sic: Calix tuus, id est, imitatio passionis tuae, calix, dico, non solum potans, sed inebrians, id est, dementans, non corpus, sed animam, ut illum dementaverat, qui etiam ardorem ignis non sentiens dixit: Assatus sum; ille, inquam, calix quam praeclarus est! quam dulcis et admirabilis est!
Et misericordia tua. Praecessit me quidem misericordia tua in his omnibus, et illa eadem misericordia subsequetur me auxiliando omnibus diebus vitae meae, id est, hujus mortalis vitae; et hoc tandiu faciet, (0600D)quousque inhabitem in domo Domini, id est, in supercoelesti requie, in qua inhabitatur in longitudinem dierum, id est, aeternaliter, et est aequipollenter dicere: Tandiu prosequetur misericordia tua vitam meam, quousque perducat in vitam tuam.
IN PSALMUM XXIII.
recenserePsalmus David prima Sabbati.
ARGUMENTUM. Praedicitur populo, imo praecipitur quibus vitae suffragiis valeat de captivitate Babylonica laxari.
EXPLANATIO. Prima Sabbati significat diem Dominicam, quae prima est post Sabbatum, quo die Dominus resurrexit a mortuis; et quia totus psalmus post resurrectionem canitur, ideo ei titulus iste praemissus est, ut corda fidelium congruo moneret indicio. Post resurrectionem Domini propheta laetior effectus humanum genus, quod (0601A)varia resurrectione laborabat, alloquitur. Prima parte definiens Domini universum orbem esse terrarum, ut sicut se nullus ab ejus imperio probaret exceptum, ita nec a fide crederet alienum. Secundo loco determinans quibus virtutibus praediti sint in ejus Ecclesia constituti. Tertio dementissimos superstitiosos alloquitur, ut vero Domino famulantes, a noxia sibi perversitate discedant.
COMMENTARIUS. Domini est terra. Psalmus David in prima Sabbati. Prima Sabbati vocari solet dies Dominica, in cujus matutino Dominus noster Jesus Christus surrexit a mortuis; et congrue, ut in qua die mundum fecerat, in eadem ipsum etiam reficeret. Dominica enim dies, prima dies fuit, in qua Dominus mundum constituit, juxta illud Genesis: In principio creavit Deus coelum et terram. Per coelum namque hic non nostrum coelum accipitur, sed illud cujus ipse Agnus lumen est. Per terram vero intelligitur caeterorum elementorum (0601B)compositio, et illius totius massae quam Dominus in quinque diebus reliquis ante Sabbatum, in quo quievit, distinxit. Hic autem prima Sabbati accipitur aliter. Sabbatum namque, id est, requies, fuit nobis resurrectio Domini, qui resurgens nos conresurgere fecit. Ascendens quoque et sedens ad dexteram Patris, nos ascendere et consedere fecit, nunc interim spe, quandoque consessuros in re. Spe enim salvi facti sumus. Prima ergo Sabbati dicitur primum tempus post Sabbatum, id est, tempus praedicationis apostolorum, in quo tempore primum innotuit illud Sabbatum, id est, resurrectio. Secunda vero Sabbati potest vocari tempus praedicationis illorum qui successerunt apostolis; sic quoque tertia, quarta, quinta, sexta Sabbati in successione praedicatorum facile potest notari usque ad illud verum Sabbatum, quando requies aeterna suscipiet animas sanctorum. Vel sicut divina Scriptura septimanam totam vocat Sabbatum a digniori parte, juxta illud in Evangelio: (0601C)Jejuno bis in Sabbato; ita etiam potest vocari Sabbatum totum tempus quod est inter Sabbatum resurrectionis et verum Sabbatum futurum. Et in hoc Sabbato potest notari prima Sabbati, et secunda, et reliqua, ut supra. Propheta ergo per sanctum Spiritum tempus illud futurum, in quo apostoli tam constanter et manifeste praeconaturi essent, praevidens in consideratiore illius temporis in persona apostolicae tubae, vel vocis, hunc psalmum composuit, juxta quod titulus supradictus ita exponitur: Iste psalmus attribuitur David, vel prophetae ipsi, vel cuilibet apostolorum, qui vere sunt manufortes, et visu desiderabiles. Psalmus, dico, habitus vel cantatus in prima Sabbati, id est, in consideratione futuri temporis apostolicae praedicationis, quantum ad prophetam; quantum autem ad ipsos apostolos, in ipsorum tempore vere hic hymnus est celebratus. Hortantur autem nos apostoli in hoc psalmo sub quadam similitudine, scilicet, ut sicut antiqui victores suos cum (0601D)triumpho ab hostibus redeuntes, et cum omni gaudio suscipiebant, ita et nos Dominum Jesum Christum victorem mortis, et destructorem corporis peccati, qui cum triumpho ab inferis rediit, cum omni laetitia et gaudio suscipiamus, et ei conformari studeamus. Quasi dicerent apostoli: Gaudeant omnes subdere se Christo, quia ipse vere Dominus et verus victor est. Nam terra prius pervasa a principe tenebrarum est, modo Domini, id quod continet pro eo quod continetur, id est, terreni, qui prius captivi tenebantur sub jugo diaboli, destructa morte et principe ejus alligato, cesserunt in jus Domini sui; et quia terra in hoc simpliciter quod terra est non est Domini per inhabitationem, subdit: Et plenitudo ejus, vel terra est Domini. Quod autem sit plenitudo, determinat dicens: Orbis terrarum est Domini. Per orbem enim et plenitudinem perfectos accipimus, ipsos scilicet apostolos, et eorum consimiles, quia et orbis significat perfectionem, juxta illud Horatii: Totus teres (0602A)atque rotundus, in quem fortuna semper manca ruit; et pleni numeri dicuntur perfecti numeri. Et universi sunt illi domini de his qui dicuntur orbis, qui non apostatant, sed habitant, id est, perseverant in eo orbe, id est, in perfectione. Potest quoque Domini est terra ita exponi: terra, id est, caro humana, quae prius non erat Domini, quia poterat ab eo auferri, cum esset mortalis et passibilis, jam per incorruptionem in resurrectione suscepta est, facta propria Domini, quia jam omnem commutationem evasit, in quo victoria sicut prius notatur. Sequentia vero in hac sententia non mutantur.
Quia ipse. Merito orbis terrarum, id est, perfecti sunt Domini, quia ipse Dominus eum orbem fundavit, id est, fundamentum aliis per bonum exemplum, doctrinam fecit; orbem dico positum super maria, id est, plantatum in ipsis qui prius erant sicut maria, quia sicut mare et amarum est, et semper fluctuat, ita illi quos Dominus orbem, id est, perfectos fecit, (0602B)et adhuc facit, prius fluctuabant, et vexabantur in amaritudine curarum et sollicitudinum hujus mundi. Quod etiam patet de ipsis apostolis. Vere enim fluctuabat Matthaeus, quem de telonio Dominus assumpsit. Similiter pro suo modo alii. Et praeparavit eum orbem etiam super flumina, id est, super principes saeculi cupidos, qui sicut flumina semper in mare influunt, ita semper ardore habendi inamaricantes hujus vitae fluctus, plus et plus immergebantur, quorum unus fuit Paulus, et alii multi, id est, Ecclesiam, ut et supra maria et super flumina eum constituit.
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco, etc. Quandoquidem Dominus in tanta sublimitate orbem suum posuit, ergo quis hactenus jacens in inferioratu peccatorum et mortis ascendet in montem Domini, id est, in sublimitatem Ecclesiae, quam Dominus praeparavit, quae et propter virtutum excellentiam, et propter constantiam mons dicitur. Aut quis ascendens stabit, id est, mansorius erit in sancto loco ejus, id est, in hac tanta eminentia Ecclesiae, (0602C)quam Dominus constituit. Multi enim ascendunt qui non stant.
Innocens manibus. Quasi dicat: Hic vere ascendet in montem, et in ipso stabit, qui est innocens manibus, id est, mundus in operibus; et qui est mundo corde, id est, mundus etiam in cogitationibus; et ille etiam ascendet, qui animam suam occupatam in vano, vel in vanis affectionibus et delectationibus non accepit, id est, non pretiosam et charam habuit, imo miseram reputavit, et duriter correxit. Ex poena enim peccati est, quod vanae affectiones, quae tamen ad actum nunquam perducuntur, vexant animum nostrum, quas etiam perfecti viri impunitas sibi insurgere non patiuntur. Vel non accepit, id est, non reputavit animam suam esse in vano, id est, intra transitoria, quae vana sunt, juxta illud: Vanitas vanitatum, et reliqua; sicut multi stulti faciunt, qui desperant de vita animae post mortem, et de resurrectione sua, et ideo animas suas negligunt; sed (0602D)potius intelligit animam suam vere aeternam, et ideo quantum valet laborat, ut ei sedem paret aeternam. Nec juravit, hoc est, ille etiam ascendet in montem, qui juravit proximo suo, quod saepe necesse est in humanis contractibus fieri, non juravit in dolo, id est, non decepit. Et hic talis accipiet benedictionem, id est, multiplicationem a Domino, hanc, scilicet, ut in praesenti bene promereatur, et in futuro bene remuneretur; et hoc non ex meritis, sed ex sola gratia, quia accipiet misericordiam a Deo, id est, quia praecedet bona voluntas Dei in eo, et gratia ejus, quae non ex meritis est, sed a Deo. A Deo dico salutari suo, id est, qui secundum misericordiam praecedentem salvabit eum per supradictam benedictionem; et ideo salvabit eum, quia haec generatio est quaerentium eum; id est: tales sunt de his qui quaerunt in praesenti ipsum Dominum per fidem et bonam operationem, et tandem inveniunt. Quod sic dicit: Quaerentium dico, et tandem invenientium faciem et praesentiam, (0603A)non novi Dei, sed Dei Jacob, id est, illius qui primatum dedit posterius nato. Quod tunc erit, quando facie ad faciem videbunt.
Attollite portas. Quandoquidem Domini est terra, et nullus ascendit in montem ejus, nisi innocens manibus, et corde, et caetera; ergo, o vos principes, qui injuste hactenus primatum inter homines obtinuistis, attollite portas, id est, ad vos tollite, et auferte cupiditatem et metum, per quae duo hactenus homines sub jugo dominii vestri quasi infra portas clausistis. Quicunque enim terreno Domino subjacet, aut spe acquirendi ei subjacet, aut timore, quae jam acquisivit perdendi. Unde Sallustius quoque spem et metum dicit partes r. p., et est sensus: Desistite, terreni principes, ab injusta damnatione, quia non amplius locus erit praelationis vestrae, quia non erit aliquis cupiens terrena, aut timens perdere ea; et vos, portae aeternales, oppositae illis portis, id est, abrenuntiatio mundi et pompae ejus, et conversio ad (0603B)Dominum perducentes, ingredientes per vos in aeternitatem; vos, inquam, elevamini, id est, amplificamini et exaltamini, ut illae deprimantur; et sic introibit in humanas mentes non rex ignominiae, sed rex gloriae, id est, Christus, quem, scilicet, suis temporibus, id est, in die judicii ostendet beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, Deus Pater, scilicet. Gloriosum enim est esse sub Deo rege, ignominiosum vero sub homine rege. Ignominia enim nostra, scilicet, quia nos ipsos non reximus, hoc fecit quod sub homine rege positi sumus.
Quis est iste? Quasi admirans humana natura quae prius non noverat, nisi reges ignominiae quaereret, quem diceret regem gloriae, dicit sub interrogatione: Vultis scire quis est iste rex gloriae? Ille, scilicet, qui vere Dominus est, quia pretio sui sanguinis nos servos emptitios sibi fecit, et qui est fortis, quem vos infirmum putastis, et potens, quem oppressum credidistis; vel fortis, quia portas mortis destruxit, et potens, quia principem mundi ejecit atque concatenavit; (0603C)et hic Dominus est vere potens in hoc praelio, qui, confractis portis mortis et patefactis coelestibus portis, tandem dicet: Gaudete, perfecti, quia ego vici mundum.
Attollite portas. Hic alloquitur aerias potestates, id est, daemones, ita dicens: O vos principes, id est, o aeriae potestates, vos etiam attollite portas vestras, id est, auferte vitia vestra et suggestiones pravas, quibus hactenus primatum vobis in his qui militiam coeli, id est, solem et lunam, et similia, adoraverunt, obtinuistis. Et vos, portae aeternales, id est, perducentes ad aeternitatem, levamini, id est, amplificamini, et sic Introibit Rex gloriae, ut supra dictum est. Portae aeternales oppositae portis daemonum, qui militiam coeli adorantibus praeerant, sunt charitas et castitas. Charitas, qua unus Deus prae omnibus diligitur; castitas vero, quae post ejus dilectionem anima sub multis qui dicuntur dii, et non sunt, fornicatur ( sic ). Quod omnes adorantes idola faciunt.
(0603D)Quis est iste? Quia multi, ut testatur beatus Augustinus et Ambrosius etiam, de bonis Angelis dispensationem Dominicae incarnationis ignoraverunt, quousque eum exaltatum super omnes viderunt; ideo quasi admirantibus daemoniis hunc regem gloriae dicit sub interrogatione, sicut et superius. Vultis scire quis est iste rex gloriae, ille scilicet qui est Dominus non tantum super vos apostatas daemones, sed etiam virtutum, id est, coelestium exercituum, vel qui est Dominus virtutum, id est, cujus possessio et munera sunt non aliqua terrena, sed solae virtutes; et ipse qui talis est, vere est rex gloriae. Sciendum quod hi quatuor versus ultimi, juxta quod nunc eos exposuimus, solent a quibusdam praemitti, et ad hos principium psalmi taliter continuari. Ideo vos, terreni principes et aeriae potestates, debetis portas vestras attollere, et vos, portae aeternales, elevari, ut introeat Rex gloriae, quia Domini est terra, id est, quia ipse est Dominus, qui terram pervasam ab inimico (0604A)sibi vindicavit, etc. Potest quoque primum Attollite portas, aliter legi, quam supra dictum sit, scilicet, ut per principes accipiamus angelos bonos, hominibus ad custodiam deputatos, de quibus dicitur in Evangelio: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est, et sic dicatur: Quia terra est Domini, ideo vos, principes, id est, angelicae potestates, hominibus ad custodiam praepositae, facite quod vestrum est in occursum Domini, scilicet, attollite portas vestras, id est, amplificate virtutes in subditis vestris, ut Dominus auctor cum tota pompa triumphi possit ingredi. Et vos, portae aeternales, id est, vos, virtutes ducentes ad aeternitatem, elevamini. Quod est dicere: Vos homines, in quibus sunt virtutes, obedite sicut debetis, scilicet amplificate virtutes in vobis, et sic introibit. Sequentia non mutantur.
IN PSALMUM XXIV.
recensere(0604B)In finem, psalmus David.
ARGUMENTUM. Ex persona populi in Babylone degentis oratio formatur.
EXPLANATIO. Quoniam tituli verba jam nota sunt, et Psalmus iste Hebraeorum primus alphabeto deest, noverimus hunc sextam et nonam decimam litteram non habere. Per totum psalmum deprecatur Ecclesia, ne ante conspectum Domini contemptibilis appareat inimicis. Primo membro deposcit ut instituta Domini viasque cognoscat. Secundo beneficia ejus postulat, quae sanctis patribus a saeculo condonavit. Tertio dicit custodientes praecepta Domini aeterna praemia promereri, protestans se in eadem voluntate jugiter permanere; prima ergo portio continet litteras quinque, secunda sex, tertia novem.
COMMENTARIUS. (0604C)Ad te, Domine, levavi. Psalmus iste sic intitulatur: Psalmus David, id est, unicuique perfectiori, sive de Apostolis, sive de aliis attribuendus. Est enim vox cujusque perfectae animae in hoc psalmo, quae hymnizat in eo Domino, ut nos exhortetur et instruat suo exemplo qualiter circa Dominum nostrum affici debeamus, et quod per talem affectionem ab ipso obtinere possimus, vel exigere debeamus, ita dicens: Domine, Pater, animam meam prius a te in Adam dejectam, et carnalibus desideriis et concupiscentiis quasi in terram conculcatam tunc non meam, modo autem meam non solum levo, sed etiam levavi dudum per spirituale votum et desiderium ad te; et ideo non erubescam, id est, amplius ruborem aliquem non incurram, quia confido in te. Quasi dicat: Praesumpsi olim de me, et irrisus de superbia mea erubui, quia usque ad hanc infirmitatem dejectus sum ut mortem, etiam a quibusque minimis rerum timeam. Amplius autem non erubescam, quia jam non (0604D)de me praesumo, sed in te confido; et merito in te, quia tu es Deus meus, id est, Creator et recreator; vel quia non ego jam ut prius volui sum mihi Deus, sed te feci Deum meum.
Neque irrideant. Confido, inquam, in te, et ideo inimici mei tam exteriores quam interiores, qui serpentinis et occultis persuasionibus suis me devocare nituntur, non irrideant me, id est, non faciant me inefficacem devocando me. Quod si fuerit, irridebunt me dicentes: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Et ideo dicens ut non irrideant. Etenim universi qui sustinent te, non confundentur, id est, nulli qui vel sustinent te exspectando te remuneratorem, cum patientia. Unde dictum est: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniet et non tardabit; vel qui sustinent pondus praeceptorum tuorum portantes pondus diei et aestus; nulli, inquam, tales confundentur ab inimicis, quia nec devocabuntur, nec irridebuntur ab eis.
(0605A)Confundantur omnes inique agentes. Istud non maledictio, sed est divinae sententiae prophetatio, vel aggratulatio. Quasi dicat: Sustinentes te non confundentur, omnes autem qui inique agunt, id est, qui terrena coelestibus praeponunt, pro terrenis laborando, et coelestia contemnendo, et in hoc vacue, id est, inutiliter et supervacue, quia magis per ea impediuntur quam expediantur. Quod tractum est ab irrationabilibus animalibus, quae quanto magis moventur, tanto magis irretiuntur. Omnes hi, inquam, confundantur aeterna confusione. Ut autem ego non confundar, nec inique agam, Domine demonstra mihi vias, id est, praecepta; vias dico tuas, id est, quae nullum ad interitum ducunt, sicut viae latae faciunt, per quae pecora campi incedunt. Et doce me, scilicet, non tantum, in verbo habere, sed etiam in opere semitas tuas, arctiora praecepta tua et paucis cognita.
Dirige me in veritate tua. Separata positio est. (0605B)Quasi dicat: Ego, Domine, distorsi in mea falsitate; tu autem dirige me, ut non aberrem amplius a via justitiae in veritate, id est, in praeceptis tuis veris, veritate, dico, tua. Tu es ipsa veritas, et a te est omnis veritas, a me autem nihil est nisi falsitas. Omnis enim homo mendax, et ut dirigar in veritate, doce me ipsam veritatem, scilicet, non solum in verbis tenere, sed in re exercere; et ad te pertinet hoc facere, quia tu es Salvator meus, non ego, qui proditor sum. Nam cum de paradiso essem ejectus, et in longinquam regionem peregrinatus, per me redire non potui, quia de via iniquitatis est scriptum: Omnis qui ambulat in ea, non revertetur; sed per te liberatus sum, qui bene potuisti facere, quia es Deus et Salvator meus, ideo sustinui te, id est, cum patientia exspectavi te remuneratorem; vel sustinui pondus praeceptorum tuorum tota die, id est, toto tempore conversionis meae; vel tota die, id est, tota mentis sinceritate; et quia sustinui, ideo, Domine, obliviscere (0605C)delictorum meorum et reminiscere miserationum tuarum et misericordiarum. Miseratio est exhibitio operum misericordiae; misericordia autem pia affectio cordis praecedens miserationem. Et est dictum ad similitudinem. Quasi diceret: Recordare, Domine, bonorum, quae jam multis contulisti, ut et mihi similiter conferas. Littera sic exponitur: Reminiscere, Domine, miserationum tuarum, id est, operum misericordiae ab initio mundi exhibitorum; qui etiam peccantem hominem ita miseratus es, quod eum tot et tantis creaturae tuae consolationibus non deseruisti, non passus necessaria vitae deesse ei. Et reminiscere miserationum tuarum, id est, tuarum piarum affectionum, quae a saeculo sunt, id est quae ab inito mundo et etiam ante in te fuerunt. Misericordiae enim semper in Deo fuerunt, miserationes vero temporaliter per singulos exhibitae sunt, ut in Abel et in Abraham et in caeteris.
Delicta juventutis. Miserationum quidem reminiscere, (0605D)ut miserearis, sed ne memineris, id est, non reserves ad poenam, sed quasi excidant tibi per misericordiam, manifesta delicta juventutis meae, id est, quae ego scienter commisi, post innovationem in unda baptismatis, per quam a vetustate peccati in habitum virtutis quasi in juventute reflorui. Vel quia juvenes solent esse temerarii, possumus simpliciter dicere: Ne memineris, reservando ad poenam; manifesta delicta juventutis, id est, temeritatis meae, scilicet, quae ego scienter et temerarie commisi. Et ne memineris ignorantias meas, id est, occulta peccata mea, quae ignoranter commisi, sive ex temeritate, sive post innovationem baptismatis.
Secundum misericordiam. Ne memineris, inquam, delicta, sed potius memento mei, Domine, ut miserearis secundum misericordiam tuam, id est, te condignam, non secundum iram me condignam. Tu dico ad quem pertinet, qui solus misereris, solus mederis, solus peccata dimittis, et hoc non facias (0606A)propter merita mea, sed propter bonitatem, id est, suavitatem tuam.
Dulcis et rectus. Ne aliquis arroget sibi de bonitate Domini, non attendens rectitudinem justitiae esse in eo, et ideo licenter peccare vellet, convertit se ad nos ostendens utrumque esse in eo cum dicit: Dominus est dulcis et est rectus. In hoc dulcis, quia peccatoribus et impiis priora peccata, si convertantur, dimittit; rectus vero in hoc est, quia misericordia vocationis et veniae, quae gratiam habet sine meritis, ultima digno judicio justo ordine merita requirit. Et vere dulcis et rectus est, quia prorogat misericordiam delinquentibus extra viam, ut sint in via. Quod aequipollenter haec littera dicit: Propter hoc dabit legem, id est, correctionem, delinquentibus extra viam, ut ponat eos in via. Vel aliter. Vere est rectus Dominus, quia exhibet paterna flagella etiam filiis, quos recipit in exemplum judicii, scilicet, ut per hoc intelligamus quid futurum sit servis fugitivis. Quod sic dicit: Propter hoc, scilicet, quia rectus est, dabit legem, (0606B)id est, constrictionem paternorum verborum filiis delinquentibus, qui, licet delinquant, sunt tamen in via, id est, in praeceptis ambulant, et non nisi venialia committunt: quod ideo faciet, ut delinquentes citra viam, scilicet, qui, non subditi praeceptis Dei, quasi licenter criminalia et quaeque illicita committunt, sciant quod sibi futurum sit; et in hoc judicio, id est, in hac paterna correctione non perturbabit illos quibus legem dabit, sed diriget eos in viam justitiae factos mansuetos, scilicet, ut non repugnent flagellis ejus, quasi feroces et indomiti; sed cum stimulantur, modestiores fiant, et in viam redeant, sicut bene domita animalia, cum stimulantur, redeunt in viam, et modestius moventur; et docebit illos eosdem factos mites, scilicet, ut in nullo voluntati Dei contradicant, sed per omnia obediant, et voluntatem suam isti postponant. Illos, inquam, docebit, et cognoscere faciet ad augmentum perfectionis vias suas, quibus scilicet et ipse ad nos, et nos ad ipsum (0606C)venimus. Et quae sint illae viae ostendit dicens: Universae viae Domini quibus vel nos ad ipsum, vel ipse ad nos venit, sunt misericordiae et veritas. Misericordia, quia placabilis est; veritas vero, quia incorruptus judex est. Harum duarum viarum alteram jam exhibuit peccata dimittendo, alteram in futuro exhibebit merita examinando; et sic universae viae Dei possunt dici duo adventus ejus: alter miserantis, alter judicantis. Quas vias ille tenens perveniet ad eum, quisquis cognoscens nullis meritis suis se liberatum, deponit superbiam, et deinceps cavet severitatem judicantis, quia jam expertus est clementiam subvenientis. Quae universae viae sunt misericordiae, non quibuscunque, sed requirentibus testamentum ejus, id est, illis qui facti mansueti et mites recognoscunt, et primum adventum ejus fuisse miserantis, et secundum fore judicantis; et propter hoc quaerunt affectionem, et requirunt opere testamentum ejus, id est, aeternam haereditatem promissam ab eo, ad quam (0606D)recipiendam ipse nos sanguine suo redemit; et testimonia ejus testamenti, id est, testificationes factas de ipso in prophetis et evangelistis, ut tanto certiores inde fiant, vel requirant testimonia ejus, id est, praecepta illa quae Dominus testatus est, ad hoc ut qui ea observarent, ad illud testamentum pervenirent.
Propter nomen tuum. Quia tres supra dicti versus interpositi sunt, ad ostendendum quod aliquis non debet arrogare sibi de bonitate Domini, ideo nunc redit ad principale, mutando personam. Quasi dicat: Vere memor eris mei, Domine, quia tu propitiaberis peccato meo non reservando illud ad poenam; et hoc facias non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, id est, propter gloriam et laudem tuam, scilicet, ut qui intelligent glorificent te Deum; et ideo etiam, quia ego locum propitiationi tuae in me facio, per hoc, quia peccatum meum mihi multum est, id est, nimis magnum et difficile videtur mihi. Cuicunque (0607A)enim peccatum suum parvum est, illius peccatum apud Deum magnum est; sicut e contra quandocunque peccatum suum alicui magnum est, apud Deum parvum est. Unde dicit beatus Augustinus: « Quia eatenus Deus ignoscit peccata, quatenus quisque cognoscit ea. » Et ad Saul dictum est: Cum esses parvulus in oculis tuis, magnus eras in oculis meis; cum autem magnus esse coepisti in oculis tuis, parvulus factus es in oculis meis. Ne quilibet erraret, dicens Dominum sibi fore propitium, quia multum sit ei peccatum suum, vult certis signis ostendere quis ille sit cui vere peccatum suum sit multum, praemittens sub interrogatione: Quis est homo qui timet Dominum? Quod aequipollenter dictum: Quis est ille cui vere peccatum suum videtur multum? timor enim Domini, qui filialis est, non servilis, facit peccatum videri multum, quantumlibet modicum. Et subdit statim signum timentis Dominum dicens, ei scilicet timenti Dominum, statuit ipse Dominus legem, id est, statoriam, (0607B)non horariam, fecit ei legem in via, quam ille sponte sua elegit, ne impune peccaret. Non enim decet milites Domini esse horarios. Accipitur autem via hic aut regula Christianitatis large, aut etiam quaelibet strictior infra ipsam, ut monastica vel eremitica vita, vel aliquid tale.
Anima ejus in bonis demorabitur. Aliud item signum timentis Dominum, scilicet, quod anima ejus demorabitur, id est, valde morabitur, et semper manebit in bonis desideriis, scilicet, et cogitationibus. Et semen ejus, id est, opera ejus haereditabunt terram, id est, excolent carnem ejus ita diligenter, sicut aliquis excolit haereditatem, exstirpando, videlicet, ex ea spinas et tribulos, quos prius generavit ei, id est, vitia, ut in futuro ipsam clarificatam haereditatem recipiat. Rursus ponit signum timentis Dominum, cum dicit Dominus: Dominus est firmamentum timentibus eum, id est, Dominus facit ut timentes eum, ipsum firmamentum habeant, non mundum videlicet, facit ut in se confirmentur et mundo infirmentur. (0607C)Et testamentum ipsius, id est, aeternae haereditatis, promissio facta ab ipso est, etiam firmamentum timentibus eum, id est, causa est cur timentes eum ita firmiter ei adhaereant; et hoc est eis firmamentum Dominus et testamentum ejus, ut tandem vel ipsum testamentum manifestetur illis, cum ipsum suscipient, vel ipse Dominus manifestetur illis facie ad faciem. Juxta quod ipse dicit in Evangelio: Ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.
Oculi mei semper ad Dominum. Quia Dominus timentibus se statuit legem, et ipsos confirmat, ideo interiores oculi mei, id est, omnes affectiones meae, semper tendunt ad Dominum, non ad aliquod terrenum, ad quem merito spectare debeo. Quoniam ipse pedes meos evellet, id est, affectiones meas extrahet de laqueo, id est, de omni terrena perplexitate, quae nos illaqueat.
Respice in me et miserere mei. Hic iterum, interpositione (0607D)facta, redit ad principale, et sic continuatur: Quia peccatum meum mihi multum est, ideo, Domine, qui in Adam despexisti me, respice in me, id est, attende infirmitatem meam, et miserere mei, faciendo me perseverare; et debes misereri, quia ego unicus sum, id est, unici filii affectione, qui sicut a matre unice diligitur, ita eam unice diligit, erga te habeo me, et quia sum pauper, id est, nihil mihi ascribo vel de me praesumo, et opus valde est ut miserearis, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, id est, quia cognosco tribulationes cordis mei multiplices esse in adversitate, scilicet, et in prosperitate, quia tam timeo casum prosperitatis, quam casum adversitatis, et ideo erue me de necessitatibus meis, id est, tribulationibus cordis, hoc est de vitiis. Quae ideo dicuntur necessitates, quia necesse est ut quisque deficiens a veritate, cadat in falsitatem, et a luce in tenebras, et a gaudio virtutum in tribulationem vitiorum.
(0608A)Vide humilitatem meam. Ideo debes eruere, quia ego humilis sum, et laboro; et, ut eruas, vide humilitatem meam, id est, attende dejectionem infirmitatis meae, et laborem meum, quem patior dum studeo satisfacere. Vel video humilitatem meam, id est, considero, quia me humilio non abrumpendo me per aliquam jactantiam justitiae ab unitate corporis mei, sicut haeretici faciunt; et vide laborem meum, quia indisciplinatos et malos mihi permistos patior. Sicut enim in area simul sunt paleae et grana, sic in Ecclesia mali bonis permisti sunt. Et dimitte mihi universa delicta mea, quae, scilicet, et necessitate viae committo. Licet enim perfecta sit anima, quae hic loquitur absoluta a majoribus criminibus, tamen adhuc indiget lavatione pedum, id est, remissione venalium peccatorum. Quia quemadmodum si quis per pulverem graditur, necesse est ut saltem pedes ejus impulverentur, quos lavare necesse est; sic quisquis in hac vita, quae pulverulentae viae comparatur, (0608B)conversatur, quantumcunque perfectus sit; non tamen penitus ab omni peccato immunis existit, et ideo saltem lavatione pedum indiget. Unde dictum est: Qui lotus est totus, non indiget nisi ut pedes lavet.
Respice inimicos meos. Ad idem ad quod et superior versus continuatur. Quasi dicat: Ut eruas me, respice inimicos meos, qui me devocare volunt, et repellas eos. Quod necesse est, quoniam multiplicati sunt, quia non tantum extrinsecus, sed etiam intrinsecus sunt sicut haeretici, qui, inter Ecclesiam existentes, caeteros tamen qui in ea sunt fraudulenta persecutione devocare nituntur. De quibus dictum est; A nobis exierunt, qui a nobis non fuerunt. Et ideo repellere debes inimicos meos, qui oderunt me sine causa. Nam oderunt me iniquo odio. Iniquum odium est, odire illum qui ad salutem suam laborat. Omnis vero perfectus et bonus ad omnium utilitatem laborat, quia pro omnibus orat; et ideo quisquis odit (0608C)aliquem bonum, exercet iniquum odium.
Custodi animam meam. Et quia inimici mei multiplicati sunt, et inique me oderunt, ideo, Domine, custodi animam meam, ne declinet in conformitatem eorum, et erue me ab omni perplexitate cohabitationis ipsorum, scilicet, ne vel incurram contra eos latens odium; et non erubescam, id est, non patiaris mihi converti ad infirmitatis erubescentiam, quoniam (pro quod) speravi in te, non in me, sicut prius quia de me praesumpsi, irrisus de superbia mea erubui.
Innocentes, et reliqua. Quasi dicat: Quo fructu peto me custodiri a te, Domine, et erui. Hoc scilicet, quia innocentes et recti, id est, boni, qui nec proximo nocent, et recta opera exercent, adhaerebunt mihi per conformationem et bonorum operum imitationem, quia jam etiam adhaeserunt mihi, et hoc non propter me, sed quia sustinui te, id est, quia et cum patientia te remuneratorem exspectavi, et pondus praeceptorum tuorum pertuli. Quod est dicere: Non imitabuntur (0608D)me propter aliquid quod ex me habeam, vel ex me faciam, sed solummodo in hoc quo imitor te. Unde quoque Paulus dicit: Imitatores mei estote, charissimi, sicut et ego Christi. Quasi aperte diceret: Sequimini me, non secundum opera quae facio ex me, sed secundum quod Christus operatur in me.
Libera, Deus Israel. Quasi dicat: Quia innocentes et recti adhaerebunt mihi, ideo, Domine, libera Israel, id est, protege omnes illos quos tu praeparas ad visionem veram, videlicet, quae erit facie ad faciem, ut inter eos etiam adhaerentes mihi liberes me. Libera eos, inquam, ex omnibus tribulationibus suis, tam exterioribus quam interioribus, ne per eas devocentur.
IN PSALMUM XXV. In finem, Psalmus David.
recensereARGUMENTUM. Ex persona captivorum in Babylone verum sanctorum prophetiae carmen componitur, qui pro conscientiae (0609A)bono captivitatis resolutionem confidentius postularent. Aliter propheta de se testatur.
EXPLANATIO. Totus psalmi textus ad perfectum aptandus est Chritianum, qui diversorum laude meritorum in Ecclesia perseverans, divinis se beneficiis consolatur. Sanctus iste quem diximus primo modo psalmi innocentiam suam respici deprecatur, quia cum iniquis hominibus non habuit portionem. Secundo supplicat ne haereticis aut schismaticis in judicio Domini misceatur, quoniam domum ejus se dilexisse testatus est.
COMMENTARIUS. Judica me, Domine. Titulus talis est: Psalmus ipsi David, id est, cuilibet perfectae animae attribuendus. Loquitur enim in hoc psalmo perfecta fidelis anima, exhortans nos ut si quis bonus est, se solum bonum esse non putet, et ut non timeat permistionem malorum, (0609B)quae nunc est; sciens quia veniet tempus ventilationis, quando videlicet quod leve est auferetur a vento, quod autem grave est remanebit in area; sed potius id optet, id oret, et ad id suspiret, ut Dominus non patiatur in futuro insimul perire, quos nunc patitur insimul vivere, et dicit ita: Domine Pater, qui jam me moraliter a malis dimisisti, judica, Domine, id est, separa me etiam in futuro ab eis localiter, ut non patiaris me cum ipsis illic perire, sicut hic pateris insimul vivere. Molesta et periculosa videri possent haec vota, scilicet, quod quasi praesumptuose fidelis anima se postulat a malis separari, nisi hoc subveniret, quia non est superbia elati, sed confessio non ingrati, quod subsequenter ostendit. Quasi dicat: Non dico ut non judices me ex superbia elationis, sed quoniam post misericordiam a te mihi praerogatam, aliquod meritum innocentiae meae habeo, cujus vias custodivi. Quod sic dicit: Ego ingressus sum in innocentia, id est, vixi in praesenti vita, quae est ingressus ad aeternam vitam (0609C)innocenter. Quae innocentia mea est, a te tamen data. Ingressus sum, inquam, in innocentia, et magis ingrediar, quia non infirmabor unde ingrediendo; et hoc tantum tibi soli ascribo, quia sum sperans, non in me vel in quolibet alio, sed in te, Domine, in quo solo sperandum est, et non in homine. Qui enim sperat in homine, titubante homine, titubat et spes ejus; et quia cadit homo, et spes ejus cadit; qui vero sperat in Domino, illius spes firma est; et sicut Dominus aeternus est, ita quoque spes aeterna erit.
Proba me et tenta. Dico, judica me, et ut, Domine, in futuro judices me, tenta me nunc, et proba me. Duo sunt genera tentationis: alterum quidem quo Deus erudit bonos ad salutem, alterum quo diabolus permissus decipit malos ad damnationem. De bono autem tentationis dictum est: Tentat vos Deus ut sciat, id est, vos faciat scire; et: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione, etc.; et: Tentavit Deus Abraham, (0609D)et similia multa. Pro mala vero tentatione institutum est ut orantes quotidie dicamus: Et ne nos inducas in tentationem. De utraque dictum est: Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Hic autem de bona tentatione dicitur: Tenta me, Domine, id est, flagella, ure, seca, in praesenti, ut sim tentatus, non tibi, qui omnia scis, sed mihi, qui me ipsum ignoro, et aliis ignorantibus; et tentando proba me, id est, duc in perfectam experientiam et cognitionem infirmitatis meae, ut sim probatus non tibi, quem nil latet, sed mihi et aliis, quos sicut me ipsum lateo. Latuit enim Petrus se ipsum cum dixit: Domine, et si oportuerit me mori tecum, non te negabo; sed tentatus a Domino cum ad vocem ancillae eum negavit, infirmitatem suam recognovit, quia egressus foras flevit amare. Discipulus ille quoque Thomas scilicet latuit se, qui cum dixisset cum fiducia ingenti: Eamus et nos et moriamur cum eo, cum videret Dominum capi, primus se in pedes dedit. Sic quotidie fit (0610A)cum mali sacerdotes, qui quasi sublato vexillo crucis, alios primi hortantur, dicentes: Venite, exsultemus Domino, primi se in pedes dant. Proba me, inquam, et, ut probes, ure renes meos et cor meum. Per renes intelliguntur delectationes, per cor vero cogitationes; et est dicere: Adhibe medicinale purgatorium quasi ignem delectationibus et cogitationibus meis, ne quid mali me delectet, ne quid mali cogitem; sed si quid mali in eis comburatur, et destruatur illo igne, quem mittens in terras vis ut ardeat, id est, in fervorem dilectionis Dei et proximi.
Quoniam misericordia tua. Ideo rogo ut me probes, tentes, uras, quoniam in his omnibus est misericordia ante oculos meos, id est, est mihi manifesta misericordia tua, quia manifeste cognosco quod per haec omnia misereris mei. Et ideo displicui mihi in falsitate mea priori, et applicui me ad veritatem tuam, scilicet ut tantum probarem probanda, et improbarem improbanda; et in ipsa veritate tua existens complacui, (0610B)id est, mihi et tibi complacui. Et hoc modo in veritate tua permansi, quia non sedi cum concilio vanitatis, id est, non elegi cor meum apponere his qui conantur providere quemadmodum ex rerum transeuntium praesumptione beati fiant. Quod fieri non potest. Conventus enim illorum proprie vanitatis concilium est. Littera sic exponitur: Ego non sedi, id est, non consensi cum concilio vanitatis, id est, cum his qui tantum student in vanitate temporalium rerum, quia et si praesens fui eis corpore, longe tamen ab eis fui mente. Ut si quis sanctus vir causa intercedendi pro aliquo ad theatrum accederet, praesens quidem corpore esset, sed tamen mens ejus longe a theatralibus esset. Aliter vero aliquis cujus tota intentio venire ad theatrum esset, licet impeditus aliquo gravi negotio absens corpore esset, mente tamen praesens in theatralibus esset. Et accipitur hic per Non sedi, quod non manifeste consensit. Qui enim sedet, ex mora et lima agit, et ideo manifestum (0610C)est quod facit. Et non solum non sedi manifeste consentiendo, sed etiam non introibo cum gerentibus iniqua, id est, etiam occultam conscientiam non adhibeo, ut latenter consentiam, sicut qui intrat, postquam intrat, exteriores latet; gerentibus iniqua, id est, his qui veritati praeponunt vanitatem; vel etiam quibuslibet qui quaerunt iniqua, id est, non aequa, hi qui transgrediuntur legem scriptam naturaliter in cordibus omnium, videlicet, ut non faciant aliis quod sibi nolunt fieri.
Odivi Ecclesiam malignantium. Non sedi, inquam, cum concilio vanitatis, imo odivi Ecclesiam malignantium, id est, congregationem omnium male agentium. Accipe tamen hic perfectum odium, scilicet, ut non eos, sed mala quae faciunt, odio habeat. Unde beatus Augustinus: « Sic diligendi sunt homines, etc. » Quia odivi, ergo non sedebo, id est, non blaterabo cum illis impiis, quia non eorum placitum meum blateratum erit, quod est illatum a repugnanti, ad confirmationem praemissae sententiae.
(0610D)Lavabo inter innocentes manus meas. Non sedebo, inquam, cum impiis, sed potius lavabo manus meas, id est, munda faciam opera mea, Domine, ut ponar inter innocentes, et cum his lotis manibus circumdabo altare tuum, id est, amplexabor et attingam modo per spem, tandem autem in re illam eminentiam tuam, aeternitatem scilicet, impassibilitatem, in qua tu sacerdos immortalis quotidie offers te dulcem hostiam Deo Patri pro nobis. Quae sublimitas potest dici altare, id est, altara, id est, alta ara, ad comparationem illius humilitatis in qua prius mortalis et passibilis temporaliter in ara crucis se obtulit: et ad illud altare nullus pertinget, nisi lotis manibus, id est, mundis operibus, etsi hoc praesens altare multi non lotis manibus, sed immundi amplexentur. Potest etiam dici ad eam similitudinem, quod sacerdotes et Levitae solent altare circumdare palliis et variis ornamentis, juxta illud: Circumdate, Sion Levitae, altare Domino, et induite vestimentis albis, etc. (0611A)Juxta quod sic dicetur: Circumdabo altare tuum cum lotis manibus, id est, per haec munda opera et virtutes ornabo tanquam palliis fidem tuam in me; quae quia fundamentum est bonorum operum, si desint ipsa bona opera, otiosa et mortua est, juxta illud: Fides sine operibus mortua, et haec fides ideo altare dicitur, quia sine ea nihil quod acceptabile sit sacrificatur. Quoniam non est locus veri sacrificii extra Catholicam Ecclesiam, id est, extra fidei unitatem.
Ut audiam vocem laudis. Lavabo, inquam, manus, et circumdabo altare tuum, utroque modo et taliter, id est, faciam, ut non hoc ad laudem meam referam, sed ut in his omnibus audiam, id est, recognoscam per veritatem intus mihi praesidentem, quae naturaliter singulis inest per rationem; Audiam, inquam, omnem vocem laudis tantum esse tuae laudis, non meae, te solum laudabilem esse in meis bonis operibus, non me, quia si quid laudabile in me est, a te est; quod vero vituperabile mihi inest, a me est. Vel (0611B)aliter: Ideo circumdabo altare, id est, fidem bonis operibus, ut audiam a veritate, sicut prius, vocem laudis tuae, id est, qua voce tu sis laudandus, scilicet, non solum voce exteriori, sed etiam cordis intentione, et bona operatione, et non solum in me audiam, sed etiam aliis enarrem universa mirabilia, scilicet, quod et de servis filios, et de impiis pios, et de damnatis fecisti in regnum assumptos esse tuos, id est, non ex meritis meis, vel aliorum, sed ex sola gratia tua processisse.
Domine, dilexi decorem domus tuae. Ita continuatur: Ideo, Domine, circumdabo altare tuum, id est, ornabo fidem tuam bonis operibus, quia semper dilexi animam meam facere tibi decoram domum, et gloriosum locum habitationis. Juxta aliam vero sententiam, qua in circumdabo altare tuum diximus, et taliter hoc continuabitur et ordinabitur, quia lavabo manus meas, et cum lotis manibus circumdabo altare tuum, id est, attingam sublimitatem tuam; ideo, Domine, ne perdas in futura aeterna damnatione animam (0611C)meam cum impiis, id est, cum irreligiosis, qui te odiunt, et idola colunt. Et ne perdas vitam meam, id est, ipsam animam meam cum viris sanguinum, id est, cum his qui oderunt proximum, qui recte viri sanguinum, id est, homicidae dicuntur, juxta illud: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Quod aequipollenter dicere est: Ne patiare, Domine, me cum his perire, cum quibus hic pateris vivere. Quod bene accedit intentioni, et ideo non debes me perdere cum malis hujusmodi, quia ego semper studui associare me bonis, quantum potui. Nam semper dilexi decorem domus tuae, id est, dilexi sanctos viros, qui sunt decor, id est, ornamentum domus tuae, id est, Ecclesiae tuae, in qua habitas, ad hoc, scilicet, ut me eis conformarem; et dilexi locum habitationis gloriae tuae, id est, locum illum in quo habitant gloriosi tui, ut etiam ipsum locum cum eis participarem. Locus significat hic quod prius domus significavit, id est, Ecclesiam: per gloriam quoque idem accipimus, (0611D)quod et prius per decorem, id est, perfectos et sanctos viros; expressius tamen gloria significat perfectionem. Gloria enim, id est, gloriosi Dei dicuntur illi, qui jam tantae perfectionis sunt, ut nihil boni sibi, sed Domino attribuant, et non in se, sed tantum in Domino glorientur.
In quorum manibus. Ideo, Domine, rogo, ne tandem perdas me cum impiis et cum viris sanguinum: quia opera eorum mala sunt, et ideo magnam merentur perditionem. Quod sic dicit; Iniquitates sunt in manibus eorum, id est opera eorum iniqua sunt multipliciter, et quidem datum eis ad obtinendam coelestem patriam, illud convertunt ad accipienda munera saeculi, putantes pietatem esse; quaestum debere exerceri, ubi potius deberent esse pii, sicut in judicando, et in similibus. Quod innuit cum dicit: Dextera eorum repleta est muneribus. Si quid quod videatur dextrum, id est bonum faciunt, non causa boni, sed (0612A)victi muneribus faciunt. Accipe autem munera large, scilicet et munus a manu, et munus ab officio, et munus a lingua. In quibus omnibus gravis culpa est. Munus a manu est quando pecunia pro aliquo illicito datur. Quod mali Episcopi faciunt, qui dant in curia nummum, et accipiunt confusionis baculum. Munus vero ab officio est, quando aliquod corporale servitium pro spirituali gloria exigitur aut exhibetur. Quod in capellanis curiae manifestum est. Munus autem a lingua recipitur, quando aliquid quod pro sola pietate agendum esset, causa potius favoris et humanae laudis agitur: ut si causa esset alicui pauperi cum aliquo divite, si judex injustam pauperis partem volens ex simulata pietate laudari, contra divitem defenderet, non penitus manus ab illicito munere excussisset.
Ego autem in innocentia. Illi quidem cum quibus rogo ne perdas me, tales et tam scelerati sunt: ego autem licet praesumptuose et periculose molesta (0612B)vota superius videar fecisse, quia dixi: Judica me, Domine, proba me, tenta me, ure me, ne cum impiis perdas me; tamen dissimilis sum eis propter mala opera eorum: quia ego ingressus sum, id est, vitam institui deducere in innocentia mea, ut superius expositum est. Et ideo, Domine, redime me ab illis impiis, id est, prosit mihi pretium tam praeclarae redemptionis meae: id est, sanguinis tui pretium, ne conformer illis impiis qui sanguinem tuum conculcant non attendentes passionis tuae sacramentum. Et semper miserere mei in omnibus periculis hujus saeculi, ne aliquo modo devocer. Et ideo peto ut me redimas, et mei miserearis: quia meus opes, id est, omnis affectio mea stetit, et jam stabit in directo: id est, non recedet a rectitudine justitiae tuae. Et ideo benedicam te, id est, non occultabo te, sed manifestabo te per mundanam conservationem, et bonorum opera his qui sunt in Ecclesia, ut ipsi videntes me, glorificent te. Vel benedicam te, id est, multiplicabo corpus tuum, id est Ecclesiam, quosdam per (0612C)conformitatem meam ei addendo, et non paucos, sed multos: quia in pluribus Ecclesiis hoc faciam.
IN PSALMUM XXVI. Psalmus David priusquam liniretur.
recensereARGUMENTUM. Ezechias Assyriorum, morte laetior, reddit Deo officia votaque gratiarum. Item ad eos qui primum ingrediuntur in Dominicum, legendus ad Esaiam: Ecce qui serviunt tibi, bona manducabunt.
EXPLANATIO. Ter unctus est David: semel in Bethleem, apud patrem suum per Samuelem; secundo in Hebron a tribu Juda, post mortem Saul; tertio ibidem a cuncto Israel post occisionem filii Saul. Quoniam vero nullum psalmum ante primam unctionem fecisse legitur, restat intelligere secundam hac inscriptione designatam, ante (0612D)cujus eventum cum adhuc ob insidias Saulis exsularet, psalmum cecinisse monstratur. Notandum quod Priusquam liniretur in Hebraeis voluminibus non habetur. Cum frequenter ante regnum liberaretur ab inimicis suis acerrimis, per totum psalmum loquitur Propheta. In prima positione dominum se dicens metuere, et nullum alium formidare, sed inter adversa saeculi unum sibi testatur esse suffugium, ut licet periculis corporalibus luctaretur, ipse in domo Domini firmissima devotione mentis habitaret. Secunda positione multiplici clade liberatus, diversis modis gratias agit, et prophetiae spiritu spem sibi futurae beatitudinis pollicetur.
COMMENTARIUS. Dominus illuminatio mea. Psalmus iste sic intitulatur, Psalmus David priusquam liniretur, id est, priusquam ungeretur unctione tertia. Legitur in libro Regum, beatum virum David ter fuisse unctum. Primo quidem cum adhuc puer esset, Saule multum praevaricante a Domino reprobato, unctus est a Samuele (0613A)Propheta in domo patris, simpliciter in regem jubente Domino. Secundo vero unctus est a Nathan Propheta Rex super Judam tantum in Hebron. Tertio autem unctus est Rex super Hierusalem, et omnem Israelem. Ante hanc vero unctionem tertiam dicitur hunc psalmum composuisse historialiter quidem, non intendens ad historiam, sed mystice agens in voce illorum qui nunc in Ecclesia initiati Domino per geminam unctionem olei et chrismatis; tertiam unctionem perfectam, quae tunc erit cum facie ad faciem videbimus, exspectant. Legitur quoque quod antiquitus duae tantum personae ungebantur, reges scilicet et sacerdotes. In quibus duabus personis praefigurabatur Rex et sacerdos unus futurus, Christus scilicet, a chrismate dictus. Qui Rex est, quia nos regit et ducit, et sacerdos est, quia apud patrem interpellat pro nobis. Qui idem exstitit quoque sacerdos et sacrificium. Sacrificium ideo, quia cum ille sacerdos nihil inveniret, quod Deo Patri digne offerre (0613B)posset, se ipsum pro nobis obtulit mundans et lavans nos ipse agnus immaculatus suo sanguine, et concorporans nos sibi, et faciens nos membra sua, ut nos in ipso Christo christi essemus. Totus enim Christus caput est et membra. Et sic non solum ad ipsum, sed ad nos quoque pertinet unctio. Unde dictum est: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, et reliqua. Ista autem unctio tertia, de qua in hoc titulo agitur, perficietur in nobis spiritualiter in vita quae promittitur nobis, videlicet cum cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Et ideo possumus dicere, quod in hoc psalmo est vox fidelis animae desiderantis venire ad vitam illam, ubi illam perfectam unctionem accipiat, et nunc interim desiderantis gratiam illam quae perficietur in nobis in fine, quando scilicet Dominus erit omnia in omnibus. Unde recte in titulo dictum est, Priusquam liniretur: quia videlicet vox est perfectae animae desiderantis veram unctionem, quae in fine in nobis perficietur. Nunc autem in sacramento olei et chrismatis ungimur, (0613C)per quod sacramentum quiddam mirum et ineffabile, quod in fine futuri sumus significatur, quod omni intentione desiderare debemus: et ideo nunc in sacramento suspiremus, ingemamus, ut tandem in re sacramenti gaudeamus. Nunc ad litteram accedamus. Vox est fidelis cujuslibet, ut supra diximus, desiderantis in se perfici finalem unctionem. Qui, quia intendit ad nostram instructionem, per unctionem vertit se ad nos ita diceus: Dominus illuminatio mea, id est, Dominus animam meam, quae prius in tenebris infidelitatis fuit, illuminavit per notitiam fidei, datam mihi, et in prima unctione olei, quando Satanae et pompis ejus abrenuntiavi: et in secunda unctione chrismatis, quando nominis ejus manifeste professor fui. Recedant ergo tenebrae. Hinc Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Et Dominus est salus mea, id est, Dominus me qui prius in infirmitate mortalitatis et corruptibilitatis fui, salvavit jam vere, et quasi ab (0613D)omni infirmitate per certam spem resurgendi in gloriam immortalitatis et impassibilitatis, quam mihi dedit, removit. Recedat ergo infirmitas; hinc rursus Apostolus: Spe enim salvi facti sumus, et reliqua. Quem ergo timebo? Quasi dicat: Quando quidem ad Omnipotentem ita pertineo, ut me illuminet, et ut me salvet, quem alium praeter ipsum timebo. Utique nullum. Quoniam et salus ab ipso et talis data est, quam nullus possit extorquere: et lumen tale, quod nullus possit obtenebrare. Quod enim Omnipotens dat, nullus aufert, nisi ipse qui dat. Potest quoque, si cui libuerit, illuminatio ad primam tantum unctionem, in qua simpliciter abrenuntiamus Satanae, referri; salus vero ad secundam, in qua magis firmamur, quia et nomen Christi in ea profitemur. Et ab eo nomen accipimus, scilicet ut Christiani dicamur, et congrue fidelis anima hic agit de duabus primis unctionibus, ut quia se non ingratam de his ostendit, ad tertiam quam desiderat mereatur perduci. (0614A)Sciendum autem quod illa unctio quae per manuum impositionem ab Episcopis, quasi alia a duabus praedictis, et vulgo confirmatio dicitur, eadem est cum secunda, propter arrogantiam tamen non concessa est singulis sacerdotibus sicut et multa alia. Potest etiam versus iste simpliciter ita dici: Dominus est illuminatio mea, id est, per notitiam fidei suae illuminat me, et hoc ad salutem. Fides enim ipsa accessus est ad veram salutem.
Dominus protector. Dominus, inquam, est illuminatio mea et salus, et Dominus est etiam protector vitae meae, id est, animae meae: quia sicut clypeus protegit aliquem ab exterioribus telis, ita Dominus protegit animam ab igneis telis latentis hostis, id est, diaboli, et Domino protegente me a quo alio trepidabo? A nullo utique. Quasi dicat: Saeviant inimici mei quantum velint, edant carnes meas, ego tamen Domino protegente me non trepidabo: quia neque anima, quam ipse inhabitat, trepidat, neque caro, (0614B)quae licet ex toto comesta sit ab hostibus, tamen immortalitate et impassibilitate in fine induetur, quidquam trepidabit. Si enim mortalis protegit mortalem, securum eum facit. Multo magis ergo Dominus aeternus protegens me mortalem, faciet me securum.
Dum appropiant. Ideo Domino illuminante, salvante, protegente me, non trepidabo: quia dum nocentes, id est, dum inimici maledico dente suo me laedere volentes appropiant mihi, facti super me quantum ad exterius quod lacerant, non nocent, sed potius prosunt: quia appropiant, non ita ut laedant me intrinsecus per devocationem, sed tantum ut edant carnes meas, id est, exterius me affligant, et sic carnalia desideria in me consumant; et ideo eos non trepidabo, quia corpus occident, animam autem occidere non possunt.
Qui tribulant. Exponit quod dixit; quasi dicat: Ita dico quod dum nocentes appropiant mihi, non me laedunt, sed tantum carnes meas edunt; quia dum intendunt me infirmum facere et devocare, ipsi potius (0614C)infirmati sunt: quia inefficaces facti sunt in proposito suo, et dum casum mihi parant, ipsi potius intus in anima ceciderunt. Ego vero exsurrexi. Et quos ipsos accipiat praemittit dicens: Inimici mei, volentes me scificet devocare, quos ideo dico inimicos, quia tribulant me extrinsecus et intrinsecus.
Si consistant adversum me. Quia persequentes me infirmantur et cadunt, ego vero exsurgo; ideo si etiam castra consistant adversum me, id est, si conspirans contradicentium multitudo conveniat contra me. Vel quia positis castris solent milites imperatores consulere, qualiter in praelio se debeant habere: possumus ita etiam dicere, si consistant castra adversum me, id est, si omnia consilia inimicorum intendantur contra me, licet ipsi inimici prae multitudine et saeculari potentia muniti sicut castra sunt: tamen etsi caro extrinsecus timeat eos, cor meum, id est, intrinsecus meum non timebit. Quid enim munitius est Domino me illuminante, me salvante, me protgente? (0614D)Nihil utique.
Si exsurgat. Non solum si castra adversum me sint non timebo: sed etiam si praelium, id est, si persecutio ipsa et flagella inimicorum exsurgant adversum me, ego tamen non timebo. Quid enim mihi faciet praelium? Nunquid meum auferet mihi praemium. Utique non. Tale enim est praemium quod elegi, et in tali loco positum, in coelis scilicet, ut a nullo inimicorum possit auferri. Nisi enim vincatur qui dat, a nullo auferetur quod dat. Non timebo, inquam, praelium, sed potius ego sperabo, id est, fixam spem obtinendi praemium habeo in hoc, quia ego petii unam, subaudi petitionem a Domino, et hanc nunquam petere desistam, sed semper eam requiram. Quae talis est videlicet, ut ego qui nunc ad tempus habito in tabernaculo, tandem inhabitem, id est, perseveranter maneam in domo Domini, id est, in coelesti patria, quae semper inhabitatur. Domus enim mansoria habitatio est: tabernacula vero peregrinantium et militantium (0615A)sunt, quae ad tempus inhabitantur; et ideo recte per domum Domini coelestis habitatio, quae aeterna est: per tabernacula vero praesens vita, quae ad tempus in Ecclesia agitur, significatur. Petii, inquam, ut inhabitem in domo Domini, in qua inhabitabo non ad tempus, sed omnibus diebus non mortis meae, sed verae vitae meae, id est aeternaliter; dies enim praesentis vitae non dies vitae, sed mortis dies dicuntur: quoniam dum in praesenti vita sumus, assidue peccamus, et peccando morimur, peccatum enim mors est animae: dies vero futurae vitae, quando jam mors novissima destructa erit, et aculeus ejus, id est, peccatum recte dies vitae dicuntur; quoniam illos nulla nox adversitatis interpolabit. Quin potius una dies sine nocte, quam multi dies dicendi essent: sed sola divina auctoritas aeternitatem non solum per unam diem et mensem et annum significare voluit, sed etiam per multos dies et multos annos.
Ut videam voluntatem Domini, et visitem templum (0615B)ejus. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Ideo inhabitare volo in domo Domini, ut ibi integre videam voluntatem Domini. Voluntas enim Domini est, ut non quae volumus nos illa faciamus, sed ut nostram voluntatem secundum ejus voluntatem coarctemus. Quam voluntatem etiam qui perfectissimi sunt, nunc ex parte vident quoniam nullus est cui saepe propria non subrepat voluntas. Tunc enim videbitur, quando ipse Dominus erit omnia in omnibus, quia tunc nec cogitatione ab eo apostatabimus; videam, inquam, voluntatem Domini tunc, et visitem etiam eum tunc, id est, cum desiderio et assiduitate videam ipsum Dominum facie ad faciem, factus vere templum ejus, in quo scilicet digne et assidue inhabitet. Vel visitem templum ejus, id est, praesentialiter videam dominicum hominem, Christum scilicet, qui templum ipsius Domini est. Juxta illud: Deus erat in Christo, mundum sibi reconcilians. Et item: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis, et reliqua. Quoniam abscondit (0615C)me. Talis est sententia: Quasi ei aliquis diceret: Audes peccator immunde talia petere, audes inique peccator talia sperare? et ipse respondet: Audeo utique non ex mea praesumptione, sed ex Dei pignore; et ostendit vel exponit ipsum pignus, ut manifeste ostendat, quia si sibi in longinquo posito, id est, in hac vita quae exsilium est, juxta quod ait Apostolus: Dum enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino, talia non denegavit, tunc ex vicino multo minus talia ei denegabit, qualia modo praedixit. Littera autem sic continuabitur: Hac fiducia semper requiram supradictam petitionem a Domino, quoniam Dominus jam mihi arrham dedit illius petitionis: quia me positum in tabernaculo suo, id est, in Ecclesia sua, quae merito tabernaculo comparatur, quia tota haec vita gerit bella contra vitia et carnalia desideria, abscondit, id est, in abscondito collocavit, quia per fidem, spem, charitatem me armavit. Quae merito abscondita dicuntur, (0615D)quia nondum apparet quod sunt. Fides enim est exspectatio futurorum, argumentum rerum non apparentium. Item spes est de futuris. Quod enim videt quis, non sperat; perfecta quoque charitas nondum, sed futura est. Abscondit me, inquam, et hoc fecit in die malorum, Id est, in praesenti tempore, quod dicitur dies malorum, propter mala, id est propter afflictiones et tentationes, quibus mortalis vita subjacet. Pro quo die assidue in Ecclesia oramus, Sed libera nos a malo. In futuro autem erunt dies bonorum, quia tunc omnis tentatio cessabit, et persecutio. Et non solum abscondit, sed etiam protexit me: id est, protectionem contra impetus omnes dedit mihi in abscondito tabernaculi sui, id est, in ea parte tabernaculi, id est, Ecclesiae quae est abscondita. Absconditum autem tabernaculi vocatur sacerdos ille, qui introivit semel in sancta sanctorum, absconditus a nobis, id est, ablatus ab oculis nostris, et ad dexteram Patris collocatus, ubi quotidie interpellat (0616A)pro nobis. Unde dicit Apostolus: Vita vera abscondita est cum Christo in Deo, et nos ibi sursum cum ipso sumus per fidem, spem, charitatem. Et ipse hic inferius nobiscum est per bonitatem, defensionem, et corporis sui unitatem, juxta quod ipse promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vitae vestrae, usque ad consummationem saeculi. Et vere nobiscum est, quia alioquin Paulo persequenti Ecclesiam non dictum esset: Saule, Saule, quid me persequeris?
In petra exaltavit. Vere protexit me in abscondito tabernaculi sui, quia me, licet secundum corpus adhuc depressum in pulvere, exaltavit jam in petra exaltata, id est in Christo, qui est petra, propter soliditatem Ecclesiae, de qua dictum est: Petra autem erat Christus. Spe enim per ipsum consedere nos fecit ad dexteram suam, et ita exaltavit, quod nunc scilicet dum adhuc longe sum, quia mortale corpus gero, exaltavit caput meum, id est, erexit mentem (0616B)meam, et si carnem subjecerit, ita ut sit super inimicos meos, et contemnat persecutores meos, qui solum corpus occidunt, animam autem occidere non possunt. Scilicet per hoc exaltavit me in petra, id est, in Christo, quia jam exaltavit caput meum, id est ipsum Christum, qui caput meum est, sublimavit per ascensionem, et confessionem, et per aeternitatem, ita ut sit super inimicos meos, id est, ulterius mortem non timeat, mors enim illi ultra non dominabitur.
Circuivi et immolavi. Dominus quidem abscondit me, et protexit me, et exaltavit me. Ego autem quid feci? Feci equidem in quantum potui quod debui. Nam circuivi non corpore quidem, sed mente circuivi, id est, circumspexi totum orbem credentem in Dominum, et ego positus in tabernaculo ejus, id est in Ecclesia, extra quam veri sacrificii non est locus, immolavi hostiam vociferationis, id est, immensum et ineffabile gaudium mentis ipsi Domino sacrificavi, et in laudem ejus effudi, gaudens in eo quod ipse temporaliter humiliatis est, per quod tot millia elegit; (0616C)tali enim hostia placatur Deus. Quod gaudium quia sermo non potest exprimere, restat mente jubilare. Jubilus enim dicitur tanta mente concepta laetitia, quantam non sufficit verbis explicare. Et ideo hoc tantum gaudium recte dicitur hostia jubilationis vel vociferationis: quia sicut aliqui laudes aliquas canendo cum verba deficiunt, in vocem quamdam intensam et inarticulam, quae proprie jubilus dicitur vel vociferatio, prorumpit. Itaque hoc tantum gaudium non sufficit verbis exponere, oportet tota mentis affectione ipsa ubi sermo defuerit, adimplere. Vel aliter: Circuivi, id est, omnem creaturam mente circumspexi, et erant diversae ejus species tanquam diversae voces Deum laudantes. Et in hac consideratione immolavi hostiam vociferationis, id est, tanta mentis laetitia Dominum cum gratiarum actione laudavi, quantam verbis exprimere non sufficit.
Cantabo et Psalmum. Hactenus pignus datum a Domino exposuit, et inde infert; quasi dicat: Quandoquidem (0616D)Dominus mihi adhuc longe posito hanc arrham dedit, scilicet quod me in tabernaculo suo abscondit, etc., ergo securus sum, quod tandem in domo Domini cantabo, et Psalmum dicam Domino, id est, omni affectione et intentione laudabo Dominum. Ibi enim omne opus cessabit praeter laudem Domini. Sive autem laus illa sola affectione, an etiam voce geratur, ignoratur: per cantabo vero, et psalmum dicam, omnis ideo notatur affectio in futuro, quia nunc in praesenti omnis nostra affectio colligitur in voce et corde, ad quae duo pertinet cantare: vel operatione, ad quod pertinet psalmum dicere. Potest quoque supra dicta series aliter legi, videlicet ut sic dicatur: Petii unam petitionem a Domino, quam nunquam petere desistam, sed semper requiram, ut inhabitem scilicet in domo Domini, id est, ut per nullas adversitates secludar a numero illorum, qui veritatem et unitatem fidei Dominicae per totum, orbem tenent: sed potius perseverem in Ecclesiasticis (0617A)institutis, et sim membrum Ecclesiae, quae non solum tabernaculum, sed etiam domus Domini dicitur, licet improprie, quantum ad supradictam rationem. Et hoc omnibus diebus vitae meae, id est, quandiu vivam in hac vita mea, id est, labili et fragili. In hac sententia proprie pluralis numerus dierum accipitur. Et ideo cupio nunc habitare in domo Domini ut videam, id est, ut in praesenti cognoscam voluntatem Domini, hoc scilicet fine ut in finem perseveranti appareat mihi delectabilis species, qua facie ad faciem contempler. Quod est dicere: Ideo nunc volo videre in spe, ut postmodum videam in re, et sic tandem visitem Dominum factus templum ejus, scilicet quando, absorpta morte in victoria, immortalitate induar, factus ejus templum.
Quoniam abscondit me. Ideo tanta fiducia talem petitionem semper petam a Domino, quoniam hanc ejus arrham habeo, quod Dominus in tabernaculo suo, id est in dispensatione incarnati Verbi sui, quae (0617B)tabernaculum ejus fuit, in qua contra principem mundi dimicavit, et quod ipse ad salutem omnium credentium disposuit incarnari, quos in ipso ante mundi constitutionem elegit, abscondit me, id est, disposuit me ad ipsum pertinere, tanquam membrum ad caput. Quod absconditum est, quia filii quidem sumus, sed nondum apparet quod erimus; et hoc fecit in die malorum, id est, in praesenti tempore, quod est dies vel quies malorum, ut jam praedictum est. Et protexit me in abscondito tabernaculi sui, id est, protectionem mihi et securitatem dedit in corde credenti ad justitiam, quod cor est absconditum tabernaculi sui, id est, mei qui sum tabernaculum ejus; et in opera, id est, in firmitate et constantia sua in me posita exaltavit me, id est, eminere me fecit, scilicet ut per opera mea aliis esset nota constantia ipsa. Et per illam constantiam exaltavit caput meum, id est mentem meam, et nunc dum adhuc mortale corpus gero super inimicos meos, ut contemnam scilicet eos. Ego autem quid feci? Feci utique quod debui, quia (0617C)circuivi et immolavi, et reliqua. Sententia non mutatur. Et quia Dominus exaltavit me in petra, et exaltavit caput meum, et caetera. Ideo cantabo et psalmum Domino dicam, id est, ore, corde, et opere assidue laudabo Dominum, dicens ita:
Exaudi, Domine, vocem meam, et reliqua. Juxta autem primam lectionem continuatio talis fiet: Cantabo quidem in futuro, et psalmizabo in domo Domini. Nunc autem interim quid fiet, quasi dicat: Ingemiscendum et orandum est; dum enim in hoc exsilio sumus, miseri et indigentes sumus, et miserorum est gemere, indigentium est orare. Quare ut alii hoc idem faciant meo exemplo, gemam ego et orabo, dicens ita: Domine, exaudi vocem meam, id est, vocem cordis mei, qua clamavi ad te, id est, quam valida intentione pro petitione una ad te direxi, et miserere mei, dando mihi illam petitionem, exaudi me clamantem pro illa. Repetitio est, quam ideo fidelis anima facit, ut magnum esse quod petit (0617D)innuat, et ideo unicuique magna ad illud petendum opus esse affectione.
Tibi dixit cor meum. Ideo debes me exaudire, quia cor meum quod non loquitur homini, et quod homini non ostendi dixit tibi, qui solus occulta ejus intelligis, Domine, facies mea, id est, praesentia cordis mei, quaesivit te, id est, ultra omnia semper quaesivit praesentiam tuam, quia inter omnia non invenit aliquid ita pretiosum in te. Et de reliquo requiram faciem tuam, id est, semper satagam ut te facie ad faciem videam, et ideo, Domine, ne avertas faciem tuam a me, id est, inveniam quod quaero, praesentiam tuam scilicet. Ne declines a servo tuo in ira, id est, tu qui declinas a liberis tuis, qui te non sponte colunt, sed propter aliud in ira, id est, ut aliud quam te inveniant, id est, propter quod te colebant: a me servo tuo, id est, qui sponte me tibi subjicio, non declines in ira, ut aliud scilicet quam te inveniam. Qua ira nulla gravior est amanti, et veritatem vultus tui quaerenti.
(0618A)Adjutor meus esto. Ne declines a me, inquam, sed potius esto adjutor meus, et non relinquas me; quasi dicat: Posuisti me jam in via, quia liberum arbitrium et rationem mihi dedisti, et ideo non derelinquas me, sed adjuva: quia si dereliqueris me, ecce aberrabo, ecce remanebo, ecce deficiam, neque prorsus proficiam. Neque despicias me, id est, non contemnas me mortalem, quaerentem te aeternum: me imum quaerentem te summum, tu qui es salutaris meus, id est, qui solus salvas me, et omnes qui salvantur: quod facere potest, quia tu es Deus.
Quoniam pater meus et mater mea. Ideo non debes me derelinquere vel despicere, quoniam pater meus vetus homo, scilicet Adam, et mater mea, id est. Eva, per praevaricationem suam dereliquerunt me, id est, exposuerunt et exhaeredaverunt me; vel pater meus quem prius habui, id est diabolus, qui est, pater illorum, de quibus dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et qui operatur in filiis diffidentiae. Et mater (0618B)mea, id est societas infidelium, qui duo genuerunt me temporaliter et moraliter. Hi, inquam, dereliquerunt me, quaerentem te. Statim enim cum aliquis transfertur in regnum lucis, deseritur a regno tenebrarum. Dominus autem illis me deserentibus assumpsit me fovendum, nutriendum, consolandum, temporalibus bonis, et beatificandum aeternis.
Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Hic facit apostropham ad Dominum; quasi dicat: Quandoquidem tu, Domine, assumpsisti me, pone mihi legem, id est, statoriam et firmam legem. Fac mihi in via tua, id est, in illo quem posuisti mihi viam, scilicet in novo homine Christo, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita. Novus enim homo nova praecepta dedit mundo; et est dicere: Fac me persistere in regula Novi Testamenti, et postpositam communem legem, dirige me etiam singulariter per misericordiam in semita recta, id est, in rectitudine strictorum praeceptorum tuorum, quae occulta sunt, et paucis nota, et hoc (0618C)propter inimicos meos, devitandos.
Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Ideo rogo ut ponas mihi legem, et dirigas in semita propter inimicos meos, ut non tradas me, id est, mentem meam. Mens enim cujusque is est, quisque in animas, id est, in conformitatem tribulantium me, quod animae eorum desiderant. Hoc ideo ad mentem referimus tantum, quia corpus concessum est inimicis. Juxta quod in Job dicitur: Terra tradita est in manus peccatorum. Et non debes me tradere in animas eorum, quoniam testes iniqui, id est, ipsi testantes iniqua, scilicet conati persuadere aliquem beati posse in terrenis, quod fieri nequit, insurrexerunt adversum me, ad hoc ut eorum conformitas appareret in me. Et tamen, gratia tua subveniente, iniquitas nondum mentita est mihi, id est, illi iniqui nondum mendacium suum persuaserunt mihi, et ideo mentiti sunt sibi tantum, et non mihi.
(0618D)Credo videre bona Domini in terra viventium. Ideo iniquitas sibi tantum, et non mihi mentita est: quia ego credo, id est, in spe habeo videre bona Domini, bona scilicet ineffabilia, incommutabilia et aeterna; ego dico positus in terra viventium, id est in coelesti requie, quae vere est terra viventium: quia eruet me de terra morientium ille, qui pro me dignatus est suscipere terram morientium, et mori intra manus morientium, id est Christus.
Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Hic se convertit ad exhortationem aliorum; quasi dicat: Ut tu quilibet possis sperare, te visurum bona Domini sicut ego: exspecta Dominum, id est, licet Dominus faciat moram, non tamen tu qui portas pondus diei et aestus, amittas confidentiam, quia confidentia habet magnum meritum. Ut testatur Apostolus, et quanam sit exspectandus Dominus ostendit dicens: Viriliter age; non enim Dominus exspectandus est manibus dissolutis, (0619A)scilicet ut quilibet sit otiosus, neque genibus debilitatis: videlicet, ut qui stat, videat ne cadat. Imo viriliter agendo et determinet viriliter agere, ne referretur ad aliquam corporalem praesumptionem dicens: Cor tuum confortetur, id est, exterius aliquid temere agas, sed cor tuum, id est, interius tuum cor roboretur per confidentiam: et hoc modo sustine Dominum, id est, patienter exspecta Dominum, sustinendo pondus praeceptorum ejus.
IN PSALMUM XXVII. Ipsi David.
recensereARGUMENTUM. Ezechias infirmitatis suae tempore Dominum rogat. Item legendus ad Danielem. Christus de Judaeis dicit ad Patrem. Sciendum autem quod et iste psalmus, excepta una littera, in Hebraeis voluminibus scriptus est, secundum ordinem litterarum.
EXPLANATIO. (0619B)David semper in titulis Christum significare, palam est manu fortem in certamine passionis, desiderabilem in claritate resurrectionis: sed aliquando in se, aliquando in suis membris. Cum autem praemittitur ipsi, nullam aliam personam licet intelligi, sed ipsum mediatorem Dei et hominum, qui per totum hunc psalmum loquitur, orans ab humilitate susceptae carnis persecutorum, debitas indicans poenas non studio malevolentiae, sed contestatione vindictae. Prima sectione orat Dominus Christus per id quod homo est, ut ejus audiatur oratio futuro tempore passionis. Secunda gratias egit, quoniam exauditus est in his quae postulabat. In psalmi fine jungens, ut sicut ipse suscitatus est potestate divinitatis suae, ita salvus fiat et populus ejus nomini crediturus.
COMMENTARIUS. Ad te, Domine, clamabo. Titulus est talis, Psalmus huic David. Quod qui velit exponere, pronomen insistat. (0619C)Nomina namque significant substantiam cum qualitate. Pronomina vero solam substantiam, quapropter titulus iste sic exponitur. Psalmus iste attribuitur David, non historiali, vel alicui cui accidenter conveniat hoc nomen David, si huic David, id est, illi qui substantialiter est David, id est manu fortis, et visu desiderabilis. Est enim vox in hoc psalmo Mediatoris, vere manu fortis, in ipso conflictu passionis orantis Patrem pro sua resurrectione, ut non differatur in communem resurrectionem, et pro resurrectione suorum nunc interim interiori, quandoque etiam exteriori; et quod hoc totiens et tam diligenter orat, nemo debet mirari, quia tale et tantum est quod orat, quod multiplici attentione et petitione dignum sit, et per hoc nos admonet, quanto studio et desiderio pro modo nostro idem optare debeamus. Si enim temporaneum esset, et tam jucundum esset, vere ab omnibus amplexandum esset; quanto magis ergo cum sit beatitudo interminabilis, cujus gaudia (0619D)nullo fine clauduntur, nullisque amaritudinibus perturbantur. Novissime vero sciens, quia Pater omnia dedit ei in manus, et quod in omnibus eum exaudivit, agit gratias ipsi: quia eum et pro se et pro suis exaudivit, exhortans nos, ut et nos quantum possumus, ejus exemplo gratias agamus, ut in petitionibus nostris etiam exaudiri mereamur. Quod autem in hoc psalmo inimicis optare videtur, non est malevolentiae votum, sed enumeratio poenae illorum, sicut in Evangelio quibusdam civitatibus miraculis ejus credere nolentibus non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis immineat, praemittit, dicens: Vae tibi, Corozaim; vae tibi, Bethsaida, etc. Nunc ad litteram accedemus. Vox capitis est, ut supra diximus, ita pro se et pro suis apud Patrem agentis. Domine Pater, ego qui jam clamavi et clamo, clamabo ad te, id est, validam cordis intentionem et in me et in meis dirigam sine intermissione ad te, quia qui es Deus omnium per naturam, meus autem et meorum, (0620A)per gratiam, et ad hoc clamabo, ne sileas a me id est, ut tu nunquam iratus non sileas, id est, non annuas interrogationi meorum, id est, petitioni eorum pro resurrectione prima, aversus scilicet a me, id est, a meis. Iratorum enim doctorum est silere ad interrogationem discipulorum, et faciem avertere. Ne quando taceas a me, id est, ad hoc etiam clamabo, ut tu non taceas mihi ipsi aversus a me, id est, ut non separes unitatem verbi tui a me. Quando pro aliquando, id est, in morte mea, quae tunc videtur, si differet ejus resurrectionem in communem omnium resurrectionem. Et ideo ut non sileas meis, neque taceas mihi: quia si silueris meis, erunt similes aliis descendentibus in lacum, id est, in profundum vitiorum, ubi posita contemnunt, neque hic participes sunt primae resurrectionis, ut participes tandem fiant secundae. Et si tacueris mihi separando a me unitatem verbi tui, ero similis descendentibus in lacum, id est, corruptionem carnis incurram, (0620B)quia assimilamur aliis natis in profunda miseria hujus saeculi, quae est lacus confusionis, in quo amatores mundi in volutabro luxuriae et carnalium concupiscentiarum involvuntur, et ideo ad solam corruptionem tendunt. Ex eo enim quod aeternitas verbi tui non intermittit unire se mihi in hoc ut non sim talis quales caeteri qui nascuntur in profundam miseriam hujus saeculi, ubi tanquam sileas, non cognoscitur verbum tuum.
Exaudi, Domine, vocem orationis meae. Quasi dicat: Ne, Domine, ego vel mei assimilemur descendentibus in lacum, exaudi vocem deprecationis meae: id est, exaudi validam cordis intentionem, qua deprecor te pro me ipso, et exaudi vocem dum oro ad te pro meis. Et dum extollo manus meas, id est, dum etiam crucifigor, manus meas in cruce extollendo ad templum sanctum tuum: id est, ad hoc ut et per me multi sanctificati fiant templum tuum. Vel extollo manus, id est, manifesta opera et signa facio ad templum sanctum tuum: id est, ut alii videntes opera mea imitentur ea, (0620C)et conforment se mihi, et sic sanctificati fiant templum tuum. Templum enim Dei est, quod estis vos.
Ne simul tradas me cum peccatoribus. Ideo, Domine, ne sileas meis, ut non tradas eos in mortem profunditatis vitiorum similiter cum aliis peccatoribus. Et ideo ne taceas mihi, ne perdas me: id est, ut non des me in perditionem corruptionis cum operantibus iniquitatem, id est, cum Judaeis qui operantur in me iniquitatem, et quam iniquitatem ostendit, scilicet qui loquuntur pacem hic exterius cum me proximo suo, et secundum carnem et quantum ad misericordiam, quam eis exhibere volui dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et multa similia. In cordibus autem eorum, licet pacem exterius loquantur, sunt mala: quia meditantur traditionem meam et mortem meam. Et ideo, Domine, da illis secundum opera ipsorum: id est, accipiant quod merentur. Et da illis secundum nequitiam adinventionum ipsorum: id est, quia ipsi per nequitiam suam (0620D)adinveniunt et affectant mala, non inveniant bona, sed inveniant mala. Et retribue illis secundum opera manuum eorum: id est, licet aliis prosit quod faciunt, eis tamen retribue secundum quod intendunt. Judaei enim crucifigentes Deum, ad nihil aliud per mortem ejus intenderunt, nisi tantum ad perniciem ipsius unius, licet pater providam dispensationem converterit ad salutem multorum.
Et redde ipsis retributionem eorum. Quasi dicat: Ipsi pro veritate quam eis praedicavi falsitatem solam retribuebant mihi, quia multa de me mentiti sunt. Ut quando dixerunt: Invenimus hunc subvertentem gentem nostram. Et hic dixit: Possum destruere templum Dei, et multa talia; et ideo redde illis falsitatem, ut excaecati scilicet in ipsa permaneant. Et hoc quasi diceret non est malevolentiae, sed est enuntiatio debitae poenae illorum. Quoniam ipsi non intellexerunt: id est, non intelligenter iverunt in opera Dei patris, quia non adverterunt quo consilio Deus pater (0621A)Verbum suum mihi uniri, et me nasci, mori, et resurgere disposuit. Et ideo etiam quoniam non intelligenter iverunt in opera manuum ejus: id est, non attenderunt opera facta a me, qui sum manus ejus, quae talia fuerunt, ut in manifesto possent dici ejus, id est, Domini patris. Unde quidam ex eis dixit: Nemo potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Vel non intellexerunt opera Domini, id est, mei: id est, non attenderunt manifesta signa et opera, quae ego ipse eis feci. Et ut intellexerunt in opera manuum ejus Domini, id est, non etiam adverterunt opera illa quae inter eos fecerunt Apostoli Domini, qui fuerunt manus ejus, per quos operatus est. Et ideo, Domine, destrue, id est, inefficaces fac illos, ut neque mihi noceant. Et si aliquando mihi nocuerint, id est, si quando pro aliquando meis insurrexerint, eis non praevaleant. Et quia destructio quandoque solet fieri ad aedificationem, de qua dictum est: Verte impios, et non erunt; subdit, Et non aedificabis (0621B)eos. Quasi dicat: Destrues eos, non ut in melius aedificentur, sed prorsus consumantur.
Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Hic agit gratias Patri, sciens quia omnia cedit in manus. Et quia in omni deprecatione sua et pro se et pro suis exaudivit eum, ut et nos ad gratias agendum exhortetur. Et potest haec littera ad supradictam continuari hoc modo: Dixi, exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Et quoniam Dominus vere exaudivit vocem deprecationis meae, et pro me et pro meis, benedictus sit Dominus, id est, multiplicatus et adauctus sit Dominus, crescat scilicet numerus illorum, per quos nomen Domini non blasphematur, sed glorificatur in gentibus.
Dominus adjutor meus, et protector meus: et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Vere Dominus exaudivit me deprecantem, quia adjuvat me in tribulatione patientem. Et est protector meus, quia proteget me per immortalitatem resurgentem. Et merito est adjutor et protector meus, quia quantumcunque (0621C)tribuletur corpus meum, semper meum cor speravit, id est, semper fixam spem habuit in ipso; et ideo adjutus sum ab eo. Et vere sum adjutus; quia caro mea quae prius floruit in Adam, dum in plenitudine virtutum mansit: et defloruit in eodem per ejus transgressionem, quod quantum ad massam intelligendum est: ipsa, inquam, caro refloruit modo per susceptam immortalitatem a Domino. Et ideo confitebor, id est, laudabilem confessionem per bona opera faciam ei in meis, non jam ex coactione, sed ex voluntate mea. Quia non jam timoris necessitate sub lege, sed libera voluntate in lege confitebuntur ei qui in me credunt. In quibus quia ego sum, confitebor ei.
Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum Christi sui est. Merito confitebuntur mei Domino, quia ipse Dominus est fortitudo plebis, quae se facit suam, id est, Domini: id est plebi illi quae non vult statuere justitiam suam, sed justitiae Domini esse subjecta: et quae nihil suis meritis arrogat, (0621D)neque ex sese fortem putat, illi, inquam, dat Dominus fortitudinem, id est, constantiam dimicandi in periculis hujus saeculi, et Dominus est protector salvationum Christi sui, id est, salvatos per me Christum suum, post fortitudinem et laborem belli, protegit Dominus per immortalitatem, et debemus accipere hic salvatos a Christo, Apostolos tantum et proximos successores eorum in primitiva Ecclesia, ut illud quod sequitur ab illo diversificetur.
Salvum fac populum tuum. Hic facit apostropham ad Dominum; quasi dicat: Tu, Domine pater, qui proteges salvatos in primitiva Ecclesia, salvum fac propter perseverantiam in bono, et omnem populum futurum, qui non faciet se suum, ut non secundum suam voluntatem agat, sed secundum tuam, scilicet ut tuae voluntati suam penitus postponat. Et benedic haereditati tuae, id est, multiplica illos et numero et virtute, qui se facient haereditatem tuam, ut exaltes eos et possideas, et rege eos temporaliter in praesenti, (0622A)reprimendo eos a malo, et dirigendo ad bonum: et in futuro extolle illos, perducendo eos usque in aeternum, id est, in aeternam gloriam.
IN PSALMUM XXVIII. Psalmus David, in consummatione tabernaculi. ARGUMENTUM. Exhortatio Ezechiae, qua ab Assyriis et morte liberatus usurus sit ad Judaeos, ut pro tantis beneficiis Deo gratiarum actio et vota reddantur. Item ad superstitionem diei sabbati paschae, legendum ad Noe diluvium. Aliter consummatio tabernaculi finis mundi est, in quo offerunt filii Dei filios arietum, ad dexteram ponendos.
EXPLANATIO. Consummatio tabernaculi perfectionem significat Ecclesiae, quae contra carnalia vitia bella gerens, merito expeditionalis habitaculi nomen accepit. Praevidens Propheta mundi terminos ad fidem perducendos, primo (0622B)ordine alloquitur universitatem, ut ei sacrificia devota mente persolvant. Secundo septenaria narratione per varias allusiones Spiritus sancti virtutes enumerat, ut unam potentiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti esse cognosceres. Tertio loco inhabitare dicit Trinitatem sancto baptismati, et virtutem et benedictionem dare Dominum, qui ex eo renatus fuerit populo Christiano.
COMMENTARIUS. Afferte Domino, filii Dei. Titulus est talis: Psalmus David in consummationem tabernaculi. Tabernaculum est praesens Ecclesia, quae ideo recte dicitur tabernaculum, quia tabernacula proprie sunt peregrinantium vel militantium. Et Ecclesia peregrinatur in praesenti juxta illud Apostoli: Quandiu enim in hoc mortali corpore sumus, a Domino peregrinamur. Militat quoque Ecclesia nunc, quia assidue contra carnalia vitia gerit bella. Consummatio autem tabernaculi dicitur, perfectio vel plenitudo Ecclesiae, secundum omnia membra quae usque in finem adipisceretur. (0622C)Praevidens enim David propheta revelatione divina Ecclesiam per beatam praedicationem patriarcharum, prophetarum, maxime autem apostolorum et eorum successorum consummandum esse per totum orbem terrarum, et hoc Spiritu sancto cooperante et compraedicante, decantat hunc psalmum in laudem ipsius Spiritus sancti, cui nulla laus potest dici, nisi quam ipse facit de se dici, et enumerat septiformem gratiam donorum ejus, quam vult intelligi per hoc nomen quod est vox Domini, septies in hoc psalmo positum: quoniam per haec septem dona tota consummatio perficietur. Praecesserunt enim omnia in capite, cum Spiritus sanctus non est datus ad mensuram. Potuerunt quoque omnia in Petro fuisse. Aut si non omnia, non dubium est quin multa in ipso et caeteris apostolis fuerint. Similiter quoque quisquis in hac consummatione laborat, non ex se agit sed pro dono aliquo quod a Spiritu sancto accepit, ut scientiam de generibus linguarum, (0622D)vel discretionem spirituum, vel aliquod aliorum vel plura. Et est intentio Prophetae in hoc psalmo hortari nos ut in hujus tabernaculi consummatione lapides vel partes aliquas interponere studeamus: et a laude tanti opificis, de cujus munere procedit, quidquid aliquis boni facit, vel quidquid boni de eo quisquam dicit nunquam cessemus. Et dicit ita, principaliter exhortans apostolos ad consummationem tabernaculi: O vos, filii Dei, id est, apostoli, quos specialiter Deus in Christo habitans per se ipsum vocavit, et in fide genuit: Afferte, id est, sacrificate vos ipsos Domino. Ille offert se Domino, qui prorsus secundum voluntatem Dei suam disponit, et humile corpus Christi imitando ipsum comedit; hinc dictum est: Quisquis cogitat quid digne Deo voveat, seipsum mactet et offerat, hoc enim exigitur, hoc debetur. Afferte vos, inquam, et afferte etiam Domino filios arietum: id est illos quos, qui arietis estis, in fide per doctrinam generabitis evangelicam. Arietes dicuntur apostoli, et (0623A)quia principaliter duces omnium sunt, et quia alios in fide genuerunt per Evangelicam praedicationem, et quia utroque cornu feriunt, id est, utroque testamento sententias suas approbant, et dicta inimicorum confringunt; et quomodo debeant afferre et se et filios suos, ostendit dicens: Afferte Domino gloriam et honorem, id est, vos gloriosos, id est, honorabiles virtutibus et bonis operibus; et ne illam gloriam sibi adscriberent, subdit: Afferte, inquam, gloriam Domino, ita ut illam non nomini vestro, sed tamen nomini ejus glorificando adscribatis. Et sic adorate, id est, veneramini Dominum in atrio sancto ejus, id est, in Ecclesia, quae est sanctum atrium ejus, id est Domini: quia sicut atrium vestibulum quod est ante domum, solet vocari, in quo saepe domus Dominus delectatur: ita Ecclesia est quasi atrium ante coelestem domum, quia per eam introitur, ad illam, in qua Ecclesia Dominus bonis moribus et operibus delectatur. Vel in sancto atrio ejus, id est, in corde (0623B)per charitatem dilatato, et bonis operibus, et virtutibus sanctificato et ornato. Solent enim utrumque hoc habere, scilicet et spatiosa et ornata esse.
Vox Domini super aquas. Vere debetis nunc afferre vos Domino, et adorare eum. Nam nunc tempus est ille qui a Prophetis Salvator futurus praeconatus est, nunc adest, per quem mediatorem potestis vos acceptabilem hostiam offerre. Quod sic dicit: Vox Domini, id est, unigeniti Dei Filii intonuit, id est, terribiliter de nube carnis insonuit super aquas, id est super Judaicos populos dicens: nisi poenitentiam egeritis, moriemini. Dicitur autem Judaicus populus aquae pluraliter, vel propter duodecim tribus, quae erant quasi diversi populi, vel propter illas duas partes principales, Judam scilicet et Israelem. Et vox cujus Domini intonuerat, determinat, dicens: Deus majestatis, id est, omnipotentiae, vere existens Dominus, ipse quidem intonuit, non tantum super Judaeos per se, sed etiam intonuit per vos apostolos suos super aquas multas, id est, non tantum super Judaeos, sed (0623C)etiam super gentes. Et quomodo ut intonuerit vox Domini et in se et in suis determinat dicens: Vox Domini in seipso intonuit in virtute, id est vel summa potentia, non infirmitate. Unde dictum est: Et erat loquens non sicut scribae eorum, et Pharisaei, sed tanquam potestatem habens. In suis ante intonuit vox Domini in magnificentia, id est in magnifica gloria, scilicet ut non tantum praedicarent, sed etiam quae praedicabant signis confirmarent. Unde dictum est: Deo cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Qualiter autem Dominus per suos in magnifica gloria intonuit, ostendit dicens: Vox, inquam, Domini intonuit in suis; Libani dico cedros, id est, homines elatos divitiis, potentia, et etiam nobilitate de quolibet populorum per ipsos constringentis, id est, usque ad poenitentiam humilitatis. Et vere quaslibet cedros per eos confringet Dominus, quia confringet etiam cedros Libani, quod est a majori. Libanus enim interpretatur candidatus, sive candidatio. Per libanum (0623D)itaque intelligitur Judaicus populus, qui inter caeteros populos cultura idolorum et ignobilitate carnis quasi denigratos candidus exstitit, et generis nobilitate et saeculari potentia, et quia legis cerimonias singulariter accepit. Per cedros autem Libani superbi de Judaico populo intelliguntur, qui propter malitiam singularem quam sibi arrogabant, magis semper veritati contradixerunt. Quosque confregit in parte per se et per apostolos suos Dominus, haud dubium est quin multos alios minus contradicentes, et facile errorem suum cognoscentes, confregerit. Gentes enim quae Creatorem creaturae postposuerant, facile se errasse cognoverunt, et ideo statim ad sonum apostolicae vocis poenituerunt. Si autem illud ad Dominum ipsum referatur, tunc cedros prius ad solos Judaeos referemus: et quod sequitur, scilicet, Et confringet Dominus cedros Libani, determinativum tantum erit, quas cedros confregerit.
Et comminuet eos. Dico quod Dominus confringet cedros (0624A)Libani, et hoc modo confringentur: quia Dominus Verbum suum, sive Dominus pater agens per Verbum comminuet eas cedros, vel eos homines, significatos per cedros, tanquam vitulus Libani est comminutus. Vitulus enim in Libano natus et nutritus, Christus scilicet de ipso Libano ad victimam ductus, usque ad mortem humiliatus est. Ad hujus exemplar comminuet cedros Dominus, quia illos qui prius erant cedri faciet imitari humilitatem ejus. Et ideo dico comminuet eas tanquam vitulum, quia dilectus, id est, unigenitus Dei Filius prae omnibus electus, et unice dilectus erit, quemadmodum unus de filiis unicornium, id est, erit homo sicut ego. Unde etiam dicitur in Moyse: Suscitabit Dominus prophetam de fratribus vestris, tanquam me: id est, hominem ut ego sum. Ipsum audite; venit enim Christus in similitudinem carnis peccati, quia de peccatoribus natus est, sed non in carne peccatrici: quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Unicornes dicuntur Judaei, vel singulari (0624B)justitiae superbia se erigentes, vel in altero tantum testamento, sive in terrenis solum, non in coelestibus, confidentes. Vel aliter: Vere comminuet eas Dominus tanquam vitulum Libani, quia dilectus: id est, quisque in fide electus; et ideo dilectus erit humilis, quemadmodum filius unicornium, id est, Christus humilis fuit. Vel dilectus, id est, unigenitus Dei Filius comminuetur ad eum modum, ad quem modum erit filius unicornium, id est, tantum secundum carnem humiliabitur exterius, non vero secundum deitatem interius.
Vox Domini intercidentis flammam ignis. Vere vox Domini confringet cedros, quia intercidet flammam ignis, et concutiet desertum, et reliqua. Quod sic dicit: Vox Domini intonabit, Domini dico intercidentis: id est, dividentis et separantis flammas ignis, vel furentem iram persecutorum, quod tunc factum est quando per praedicationem apostolorum quosdam de his qui prius persecutores fuerunt, in charitatem suam trajecit, quosdam vero in nequitia sua dereliquit. Vox, inquam, Domini intonuit concutientis (0624C)desertum, id est, gentilem populum prius a patriarchis, prophetis et caeteris divinis cultoribus derelictum; et ideo desertum concutiet, id est, per praedicationem apostolorum excolet, et arabilem terram faciet. Et hoc taliter fiet, quia Dominus commovebit, id est, celebrari faciet ab illis commovendo ad eorum notitiam per Apostolos desertum Cades, id est sanctum legis a Judaeis prius quantum ad spiritualem intellectum desertum, et simpliciter ad litteram intellectum. Cades enim sanctum legis interpretatur. Et quo modo desertum illud commoveatur exponit dicens: Vox Domini intonabit, praeparantis cervos, id est, qui praeparabit apostolos exsuperatores et repulsores venenatae doctrinae et persuasionis illorum, qui in terrenis veram beatitudinem posse haberi putabant, et alios docebant in quo sunt cervis comparabiles. Cervorum enim est natura singulis annis ut cornua deponant, et innoventur, venenatum serpentem sine aliqua laesione transglutinentes: (0624D)et per hos cervos, id est, per hos apostolos revelabit Dominus condensa. Quod est dictum ad similitudinem. Solent enim cervi inter condensa nemorum ingredientes, ramos ipsis cornibus separare, et campum ubi pascantur sibi et aliis animalibus aperire, sicut sancti apostoli opacitates et occulta mysteria Scripturarum, in quibus et ipsi pascerentur et alios pascerent, aperuerunt; et his condensis per apostolos et eorum successores revelans omnes, id est aliqui de singulis gentibus dicent gloriam, id est, annuntiabunt gloriam Domini in templo ejus, id est in Ecclesia, quae non solum tabernaculum Dei dicitur, sed etiam domus et templum ejus; et hoc quisque faciet pro dono quod accepit a Spiritu sancto, quidam enim dictis et factis, quidam vero pro solis bonis operibus et sic diversis modis; hoc autem ideo eveniet, quia Dominus dum vagabitur in arca sua, id est in Ecclesiasticis institutis, in quibus octo animae, id est, omnes perfecti (0625A)salvabuntur, hac et illac per diluvium, id est, per homines qui prius erant quasi diluvium positi in profundo vitiorum, et in procellis carnalium concupiscentiarum, faciet sanctos suos inhabitare illud diluvium. Id est, habitabilem et fertilem terram facere illos, qui prius erant diluvium: et sic Dominus sedebit, hoc est habitabit in illis, ita ut sit Rex eorum in aeternum; id est regat eos aeternaliter. Et hoc modo reget eos, quia Dominus dabit virtutem, id est, constantiam in bono populo suo. Et Dominus etiam benedicet, id est, augmentum et numero et virtute dabit eidem populo suo, ut tandem ponat eum in pace eunte in idipsum, id est in aeterna requie, ut benedicet illi posito hic in pace, id est, in observantia bonae vitae. Observantia autem bonae vitae est litigium habere cum vitiis, pacem cum moribus optimis.
IN PSALMUM XXIX. Psalmus cantici in dedicatione domus David. ARGUMENTUM. (0625B) Elevatus Ezechias victoriae tam gloriosae proventu, aegrotatione correptus est, ut suae fragilitatis admonitione deponeret arrogantiam: sub ejus proinde persona ab errore correpti, ab infirmitate salvati, et ab hostibus eruti gratiarum actio praedicatur, et pro conversatione templi, tanquam pro dedicatione decantatur. Aliter Ecclesia orat cum laude.
EXPLANATIO. Psalmus cantici est cum choro antecanente humanae cantationis, hymno ars organi consonantis aptatur, quod ubicunque ponitur, ostendit per cognitionis divinae scientiam usum boni operis esse tractandum, quatenus optatam fidelium gestorum efficientiam praecedit anterior de Deo adepta cognitio. Domus autem David Dominici corporis in templum, dedicatio vero ejus resurrectionem ejus ostendit, qua in aeternam gloriam potestatemque perductum est. Prima narratione Dominus (0625C)post resurrectionis gloriam Patri gratias agit, quia eum de mundi istius adversitate liberavit, sanctis jubens laudem dicere Domino, quando universa in ejus potestate sunt posita. Secundo se dicit a sua constantia non movendum, insuper addens praeconia divinitatis a vivis potius, non a mortuis esse solvenda. Tertia redit ad resurrectionem suam laetus exsultans, quoniam, carnis fragilitate deposita, in aeterna majestatis suae gloria perseveret.
COMMENTARIUS. Exaltabo te, Domine. Titulus est talis, Psalmus cantici in dedicatione domus David. Domus vero David, id est Ecclesia, quae in praesenti labore summo et tribulationibus variis tam in universis quam in singulis aedificatur. Haec domus tandem dedicabitur in communi, scilicet resurrectione, quando mortale hoc absorbetur ab immortalitate, et quando apparebit gloria populi Dei, qui nunc in aedificando a filiis Edom, id est Esau, valde tribulatur et impeditur, (0625D)tunc vere in admiratione illius gloriae dicturus: Ecce quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem mortis improperii, quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos illorum est sors? Dedicare enim proprie est aliquid novum aedificium in usum celebrem deputare. Vere haec domus in celebrem usum deputabitur, quando ipse Deus in singulis aeternaliter manebit, existens omnia in omnibus. Nunc enim, etsi in nobis habitat, saepe tamen malo merito nostro a nobis recedit. Quae commutatio tunc penitus exclusa erit, haec autem dedicatio jam facta est partim in re, partim in spe. Fundamentum enim jam realiter dedicatum est, id est, Christus qui jam nunc resurrexit, et rursus positus est ad dexteram Dei Patris, qui vere fundamentum est. Juxta illud Apostoli: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christus. Parietibus autem et tecto hujus aedificii jam facta est dedicatio in spe. Necesse est enim quod in membris sequatur quidquid praecessit (0626A)in corpore, unde dictum est: Deus Pater qui Christum resuscitavit a mortuis, et nos in ipso resuscitabit. Titulus autem sic exponitur: Iste psalmus, id est hic hymnus, qui est cantici, id est exsultationis, quia pertinet ad illam veram laetitiam, quam nulla tristitia intercurret, est dedicationis domus David, id est, agit de dedicatione domus veri David. Est enim vox capitis in hoc psalmo, gratias agenti Deo Patri, de hoc quia tristitiam passionis suae convertit in gaudium resurrectionis, per quod domui quoque suae dedit spem futurae dedicationis, et nunc interim justitiam internae resurrectionis, in quo nos exhortatur, ut quantumlibet tribulemur, non deficiamus tamen in aedificatione, quo tandem vere gaudeamus in dedicatione. Orat autem in hoc psalmo caput nostrum Christus ex humana infirmitate, secundum quam competit ei orare.
Si enim respicias ad hoc quod in principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, nec habet quem oret, (0626B)neque pro quo oret; si vero respicias ad id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et habet quem oret et pro quo oret. Scilicet pro te homine, quia mediator factus est inter summam aequitatem, et infimam iniquitatem: ipse dico homo non iniquus, sed infirmus. Ut per hoc quod esset non iniquus, conjungeretur summae aequitati, per hoc vero quod infirmus, nostrae sociaretur infirmitati. Et est tale quasi dicat: Domine Pater, primus homo Adam erexit se, et quasi depressit te, quia potuit videri vel te esse infirmum, qui hominem feceras, cujus habitum non noras; vel quod non esses perfecte bonus, quem tam cito tuus deseruit consecretarius. Ego autem humiliando me exaltabo te, quia mea glorificatio tua erit exaltatio. Et merito exaltabo te, quoniam suscepisti me, id est causam meam contra pravos causidicos, id est contra Judaeos egisti, et ideo non delectasti inimicos meos, id est praeceptorem iniquitatis, diabolum, et Judaeos: et si factus super (0626C)me quantum ad exterius, quia quamvis delectarentur in morte mea, illa tamen delectatio ad horam tantum fuit, et conversa est eis in aeternam tristitiam.
Domine Deus meus, clamavi ad te. Ideo non delectasti, Domine, inimicos meos, quia clamavi, id est validam cordis intentionem ad te direxi, considerans quia tu es Deus meus, non ego sum mihi Deus, sicut miser Adam seipsum Deum putavit suum, et ex suo nutu pendere voluit. Et quia clamavi ad te, tu sanasti me, id est corpus quod saucium passibilitate portavi, immortalitate restituisti: et quomodo sanaverit exponit dicens: Domine, eduxisti animam meam ab inferno, id est non permisisti animam meam sicut alias in inferno detineri, sed cum triumpho eam reduxisti, et sic me secunda resurrectione clarificasti, quoniam prius per primam resurrectionem clarificaveras: nam salvasti me, id est resuscitasti me prius in interiori, per immunitatem a peccatis, me dico separatum a descendentibus in lacum, id est a commorantibus in profundo vitiorum. Est enim lacus (0626D)quo descendit fere omne mortale genus, barathrum scilicet luxuriae et totius nequitiae. In quem ille quidem non descendit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Psallite Domino, sancti ejus. Ecce capitis dedicatio jam notata est. Ubi dictum est: Eduxisti animam meam ab inferno. Et quia quod praecessit in capite, necessario sequetur in corpore. Vetus enim et verum proverbium est: Quo caput, et caetera membra. Ergo quasi dicat: Habentes tantam certitudinem glorificationis et resurrectionis vestrae in me capite, vos sancti ejus, id est vos quos jam Dominus Pater sanctificavit per justitiam datam in resurrectione mea, psallite Domino Patri, quasi dicat: Gemite de praesenti, psallite de futuro; orate de re, gaudete in spe. Quod ultimum sic dicit, Confitemini, id est laudem dicite pro futura spe memoriae sanctitatis ejus, id est ipsi Domino. Qui cum vos essetis obliti ejus, transgredientes praecepta ejus, non est oblitus vestri, (0627A)sed potius memor fuit sanctitatis vestrae, id est memor fuit mei, resuscitando me, per quem vos justificatos sanctificavit.
Quoniam ira in indignatione ejus. Vere debetis Domino psallere et confiteri, quoniam vindicavit in vos peccatum primi parentis per iram, et restituit vobis vitam in me per misericordiam. Quod sic dicit: Ira in indignatione ejus, et reliqua. Indignatio proprie dicitur, quando nos commoti erga aliquem, faciem nostram ab eo avertimus. Sic quando Adam praevaricavit, et magis uxori et serpenti obedire voluit, quam observare praeceptum Domini, qui dixerat ei, De ligno scientiae boni et mali ne comedas, Dominus faciem suam avertit ab eo. Quia lucem gratiae suae ab eo abstulit, et tunc factum est in eo vespere, quia verus sol ei occidit. Juxta illud libri Genesis: Dum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem. Quasi enim meridies fuit, dum fervor observantiae praeceptorum Dei in Adam perstitit; (0627B)post meridiem vero sol inclinatur ad occasum: sic quoque in Adam quasi sol ad occasum declinavit, cum post transgressionem praecepti cognitio et lux veritatis in mente ejus defecit, et nox ignorantiae subintravit. Unde qui prius in abundantia virtutum positus ad praesentiam Domini solitus erat gaudere, tunc ad ejus ignorantiam compulsus est timere atque se occultare, dicente ei Domino: Adam, ubi es? Non quod locum ignoraret, sed quasi dicat: Ecce, miser, qui te contra licitum exaltare voluisti, in quantam infirmitatem te dejecisti. In hoc autem vespere factus est fletus, quia miser ille tradux peccati, morte mulctatus est interius et exterius. In quo totum genus humanum hanc miseriam mortalitatis ut assidue labatur interius et exterius incurrit. Et hic fletus, id est haec miseria, demorabitur etiam in perfectissimis, usque ad matutinum exsultationis, id est usque ad communem resurrectionem, quando in laetitia prius amissa dedicabimur, et stola immortalitatis coronabimur.
(0627C)Quod matutinum jam est praesignatum per matutinalem Domini, quae mane prima sabbati facta est, resurrectionem. Littera in his duobus versibus, quorum sententiam praemisimus, sic exponitur. Ira, id est mortalitas, et omnis fragilitatis humanae miseria facta in nobis est in indignationem ejus, id est quando Dominus praevaricanti Adam est indignatus. Et vita immortalitatis, quam nullis vestris meritis recuperare potuistis, in voluntate ejus, id est per solam misericordiam et benevolentiam ejus, non per vestra merita, qui nihil praeter iram merueratis, est vobis restituta jam spe, ut tandem restituatur in re. Vel si volumus emphatice accipere, possumus ipsum Christum voluntatem Patris vocare, quia nec cogitatione aberravit ab ejus voluntate; Adam vero indignationem, qui nihil meruit nisi iram. Et etiam praepostero ordine taliter potes legere: ideo jure confiteri debetis Domino, quoniam vita est vobis restituta in voluntate ejus, id est, per me qui sum (0627D)voluntas ejus, quem ideo nasci et mori constituit, ut vos moreremini in peccatis, et ideo resurgere fecit, ut et vos ad veram vitam resurgeretis. Et vere vita est vobis data per meam voluntatem, quia ira data est in indignatione, id est per illum qui solum meruit indignationem. Et hic fletus, id est haec ira facta ad vesperum, ut supra dictum est, demorabitur, id est, diu manebit in hominibus, et exterius et interius. Et vere demorabitur, quia laetitia dedicationis, licet jam habeatur in spe, differetur tamen in re usque ad matutinum communis resurrectionis, quando lux veri solis apparebit. Vel possumus accipere fletum peccatum ipsum, ex quo ira praecessit, et ita dicere, Ira quidem fuit in indignatione. Et fletus illius causa demorabitur semper intendentibus ad vesperum, id est in his qui vestigia vetustatis tenent, et ipsi vespero se conformant. Laetitia vero nunc interim interioris resurrectionis, quandoque vero et jam exterioris erit, intendentibus ad matutinum, id est (0628A)in his qui se Christo, qui verae lucis matutinum est, conformant. Sciendum autem quod vespere factum est per Adam in humano genere, et matutinum nostrum ad vespere capitis, et ejus matutinum potest conferri. Caput enim, id est Christus, in vespere sepultum fuit, triduo in sepulcro jacuit, tertia die mane surrexit. Et nos quoque in vespere, scilicet quando praevaricante Adam sol veritatis ei occubuit, sepulti in tenebris peccati et ignorantiae fuimus. In quo sepulcro si ad aetates mundi respiciamus, triduo jacuimus. Totum enim tempus ante legem una dies accipitur, item totum spatium sub lege secunda vocatur: veniente autem tertia die, id est tempore gratiae, resurreximus jam interiori resurrectione in mane, sole scilicet justitiae, noctem peccatorum fugante, et in hoc eodem tempore resurgemus tandem etiam exteriori resurrectione.
Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Ideo ira data est, quia primus homo positus (0628B)in abundantia virtutum a Domino, dixit, si non voce, tamen in re: Ego non movebor, id est, non stabo in praecepto Domini, qui dixit, ne comedam, sed porrigam manum, et pomum accipiam, et sicut Deus. Ideo vero vita in me secundo homine est restituta, quia ego existens in abundantia mea, id est, longe majore et digniore abundantia illius; de hoc enim solo dictum est quod Deus non dat spiritum ad mensuram. In hoc item major fuit abundantia istius quam illius, quia cum ille tantum non mori si non peccasset, iste nullo modo mori potuit peccando. Ego, inquam, existens in abundantia dixi, Non movebor, id est, non apostatabo a praeceptis Domini perseverando in aeternum. Et hanc perseverantiam non mihi ascribo, sed Domino. Nam, o tu, Domine, tu praestitisti virtutem, id est constantiam, ne labi possem decori meo, id est, immunitati a peccatis, quam mihi dedisti. Et hoc non fecisti ex meritis meis, sed voluntate tua, id est solummodo in beneplacito et misericordia tua.
(0628C)Avertisti faciem tuam a me. Vere in misericordia sola praestitisti mihi virtutem, quia in ira eam abstulisti. Nam in praevaricante Adam faciem tuam, id est, lumen veritatis tuae avertisti a meis et a me, quantum ad massam; et hoc modo conturbati sunt mei per peccatum, et mortalitatis infirmitatem, quae ab illo susceperunt; et ego ipse, quantum ad poenam peccati, conturbatus sum, licet non quantum ad peccatum. Esurivit enim Christus, alsit, sitivit ex poena peccati; peccatum vero non cognovit, et pro hac conturbatione clamabo, id est, validam cordis intentionem dirigam ad te, Domine. Et hoc modo deprecabor, et pro me et pro meis ad te Dominum omnium per naturam, meum autem per gratiam dicens ita: Domine, quae utilitas erit in sanguine meo, id est, in effusione sanguinis mei, hoc est, qui fructus sequetur ex passione mea dum descendo in corruptionem? Hoc est, si ego non resurrexero ad consolationem et ad justificationem aliorum, sed dabitur caro mea (0628D)in putredinis corruptionem. Vere nulla utilitas erit, quia pulvis, id est, peccatores attriti a peccatis, et leves ut pulvis qui convertendi et justificandi sunt per resurrectionem meam; alioquin non confitebuntur tibi, id est, nullam laudabilem confessionem facient tibi, et nunquid confitebuntur tibi? Utique non. Aut si ego non resurrexero, quis Apostolorum vel aliorum annuntiabit ipsi pulveri veritatem tuam, id est, veram vitam per me restitui promissam? Utique nullus annuntiabit, quia nullus de ea sperabit.
Audit Dominus et misertus est mei. Dixi Domino: quae utilitas in sanguine meo? et caetera, deprecando; et Dominus audivit deprecationem meam, et misertus est mei Dominus me resuscitando, et meorum interius eos justificando, et spem certam perfectae salvationis dando, et Dominus est factus adjutor meus, causam meam agendo contra inimicos. Et quomodo misertus est ostendit, et apostropham ad eum facit, dicens: Convertisti, Domine, planctum meum, id est, (0629A)tristitiam passionis meae et meorum commutasti in gaudium mihi et meis; unde in Evangelio dictum est: Mundus quidem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Et hoc modo convertisti, quia conscidisti saccum meum, id est, mortalem carnem meam in cruce conscidi et perforari permisisti. Saccus enim proprie dictus est vestis quaedam densa, olim ad usum militiae apta, de pilis caprarum et hoedorum contexta. Per hoedos autem et per capras peccatores, propter fetorem, recte intelliguntur.
Mortalis igitur caro Christi, quam de peccatoribus assumpsisti, recte per saccum intelligitur. De peccatoribus enim natus, in similitudinem carnis peccati venit, sed non in carne peccatrici, quia saccum quidem induit, sed meritum sacci, id est, peccatum non suscepit, quia solus a peccato immunis exivit. Conscidisti, inquam, saccum in passione, et circumdedisti me laetitia; id est, jucunda et triumphali toga (0629B)immortalitatis et incorruptionis in resurrectione, me quidem in re, meos autem in spe. Et hoc ideo, ut amplius non gemat tibi mortalitas mea, sed cantet tibi, id est, laudet te in evidentia rei gloria mea, id est, immortalitas et impassibilitas mea. Et etiam gloria mea jam eis in spe data, et amplius compungar ego quidem a mortalitate. Unde dictum est: Et mors illi ultra non dominabitur. Et mei etiam non compungantur amplius a stimulis peccatorum, scilicet, capitalium. Unde etiam Apostolus: Ut ultra non serviamus peccato. Et ita, o Domine Deus meus, confitebor tibi in aeternum, id est, laudabilem confessionem aeternaliter faciam tibi in me, etiam in meis, quia si confiteamur hic quae contra eum fecimus, ipse propitius erit. Et dimittet nobis, et sicut aeternaliter quae ipse nobis fecit confitebimur ei, scilicet, quod de impiis fecit pios, quod de peccatoribus fecit justos, de servis filios, de damnatis in regnum assumptos.
IN PSALMUM XXX. In finem, Psalmus David pro ecstasi. ARGUMENTUM. (0629C) Quibus verbis pro reditu suo plebs in Babylone captiva Deo supplicet, quaeve mala pertulerit, et quae futura sit Deo concedente reversio, praedicitur. Aliter confessio est credentium Deum.
EXPLANATIO. Titulus notus est, pertinens ad Dominum Christum, de cujus passione et resurrectione totus est psalmus iste cantatus. Per universum psalmum verba sunt Domini Salvatoris. Primo ingressu precatur Patrem, ut de malis imminentibus liberetur, ac deinde exauditum se indubitanter exsultet. Secundo redit ad passionem suam actumque rei per allusiones varias mirabili narratione describit. Tertio generaliter gratias agit pro se et populo fideli, quoniam universali Ecclesiae misericordiae suae dona largitus est, commonens etiam sanctos (0629D)ut in charitate Domini perseverent, qui et bonorum praemia et malorum retributiones superius audierunt. Potest hic psalmus juxta historiam de ipso intelligi.
COMMENTARIUS. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum, in justitia tua libera me. Titulus est talis: In finem psalmus David ecstasis. Ecstasis, ut dicit Augustinus, Graecum nomen est, interpretatur excessus; proprie tamen ecstasis dicitur mentis excessus. Hujus excessus duo modi sunt: Pavor, scilicet, et ad superna intentio. Talis quidem, ut jam mens labatur ab interna memoria. Quando enim sanctis revelantur divina secreta, tunc ab eis vere excidit eorum solita interna memoria, quia nihil jam cogitant humanum, sed sola coelestia et spiritualia intendunt. In hac superna intentione Paulus fuit, qui dixit: Sive excedimus mente, Deo; sive sobrii sumus, vobis sobrii sumus. Quasi dicat: Si semper alta et sublimia tantum consideraremus, (0630A)quando vos infirmi ad nos ascendere possetis? Sed ut ad nos pervenire possitis, charitas Dei, qui se pro nobis humiliando exinanivit, nos compellit sobrie sapere, et vobis condescendere. Pertinet autem haec pars ecstasis, videlicet, ad superna intentio, ad hunc psalmum hoc modo: Quia vir sanctus in hac superna intentione positus loquitur in hoc psalmo, exhortans nos, ut ejus exemplo sic ad superna intendamus, ut labamur ab interna nostra memoria, scilicet, ut non amplius cogitemus vel desideremus aliqua terrena, sed sola coelestia. Alia quoque pars ecstasis, quae in pavore consideratur, ab hujus psalmi contextione non separatur. Agit enim hic psalmus de tribulatione multipliciter, quam sanctus vir qui hic loquitur patitur non solum a peccatoribus exterius, sed etiam a falsis fratribus interius; pro qua pavet quodammodo factus extra se, quia timet ne succumbat, et ideo liberari ab eo orat, exhortans nos ut si quando tribulemur, oremus et (0630B)nos, ut non deficiamus. Et si timemus, ita timeamus, ut etiam speremus, quoniam ipse qui agit in hoc psalmo non solum timet, sed etiam sperat. Timor enim sine spe desperatio est, spes vero sine timore praesumptio est. Et ideo debemus sperare et timere. Timere quidem ex humana infirmitate, scilicet, ut qui stat videat ne cadat; sperare vero ex divina promissione, quia et si in humano corde aliqua sit conturbatio, non tamen deserit nos divina consolatio. Unde satis congrue a quodam de hoc psalmo dicitur: Psalmum intendamus, si oret, oremus; si gemat, gemamus; si gaudet, gaudeamus; si speret, speremus; si pavet, paveamus. Titulus sic exponitur: Haec verba referuntur non ad historiam, sed in finem, id est, ad Christum per ejus membrum, quae sunt psalmus. Id est, laus attributa David perfecto viro, id est, vere manu forti, uni sine pluribus. Loquitur enim hic unus ex unitatis affinitate in persona multorum. Psalmus, dico, qui est ecstasis, quia in eo perfectus vir cujus vox est secundum utramque ecstasin (0630C)supra dictam, agit ita agens et insistens cum Domino Deo suo: Domine, Adam infelix speravit in se, et ideo confusus est; ego autem speravi in te solo, non in me, et ideo non confundar in aeternum, id est, aeternam confusionem non incurram, et non perhorrescam hic temporalem confusionem, sed aeternam. Est enim quaedam temporalis confusio, utilis perturbatio animi peccata sua respicientis. Respiciendo erubescentis, abhorrendo corrigentis. Quam confusionem Christiana anima formidare non debet, sed omnibus modis appetere, quia si hanc amat, aeternam confusionem devitat; si vero eam non appetit, divinam incurrit. Aeterna autem erit, quando iniquitates suae malos ex opposito, id est, ad sinistram, traducent. Quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et tunc erubescent, cum exprobrabitur eis: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. Non confundar, inquam, quia speravi in te; et non confundar, libera me a periculo mortis in tua justitia. Qui si (0630D)resipiscas ad meam justitiam, quae solam iram meruit, damnabis me; in tua vero justitia salvabis me. Quae justitia est mea, id est, mihi a te data: dicitur tamen tua, ne de se praesumat humana superbia, sicut illi fecerunt, qui justitiam suam statuerunt, et justitiae Dei subjecti esse noluerunt. Quare gratiam Dei, id est, veram salvationem non attenderunt. Quae vere dicitur gratia, id est, gratis data. Gratis enim nos vocavit, gratis et vocavit et justificavit et magnificavit. Et ideo, Domine, libera me in tua justitia, id est, in gratia tua, et erue me. Quasi dicat: Quod justificat me, scilicet, quod de impio facit pium, de caeco videntem, de cadente surgentem, de flente gaudentem. Ut tandem ab aeterna confusione liberet me, nunc eruat me a malorum conformitate, habet enim alia translatio utrumque, scilicet, Libera me, et erue me.
Inclina ad me aurem tuam. Libera me, inquam, et inclina tu scilicet, altus ad humilem, medicus ad (0631A)aegrotantem, Deus ad hominem; aurem tuam, id est, potentiam exaudiendi quae in te est ad me clamantem, id est, dispone misericordiam tuam super me. Quae enim misericordia major potest esse, quam quod Deus unigenitum suum incarnari pro nobis constituit, non ut nobis viveret, sed ut pro nobis moreretur? Inclina, inquam, et accelera, ut eruas me, id est, ut tandem a consortio malorum separes me, et vere accelerabis, quia tempus breve est, nec aliquid videri debet longum, quod habet exitum.
Esto mihi in Deum protectorem. Dico ut tandem eruas me. Nunc autem interim esto mihi Deus protector, id est, protegens me contra omnes impetus et insidias inimici, et esto mihi domus refugii. Fugi enim a te, et perdidi me; refugiam ad te, ut inveniam me, quia si a te recedam, quocunque fugero, te inveniam. Si iratus, punitorem; si placatus, adjutorem. Et ideo sis mihi domus, ad quam qui jam defeci in campo recedens a te, refugiam, ut faciam (0631B)me salvum, id est, ut qui prius me perdidi, me inveniam.
Quoniam fortitudo mea. Ideo, Domine, te rogo, ut sis mihi domus refugii et protector. Quoniam tu es fortitudo mea, dando mihi patientiam, ut sim fortis ad tolerandas tribulationes et persecutiones inimicorum. Et es refugium meum ad relinquendos eos, scilicet, ne eam in conformitatem illorum, et propter nomen tuum per me glorificandum deduces me, id est, voluntatem tuam insistere et amare, et meam prorsus contemnere facies. Et ita deduces me, id est, de virtute in virtutem sublimabis me. Et ita enutries me, id est, lacte nunc interim cibabis me, ut postmodum aptus sim ad vescendum solido cibo, quo pascuntur angeli. Nota similitudinem. Sicut enim materna pietas durum cibum, quo parvulus nequit pasci, in carnem suam trajicit, ut in lac mollescat, et sic parvulo suo praebeat, donec idoneus solido cibo pasci fiat, ita summi Patris clementia solidum cibum angelorum, (0631C)id est, sapientiam suam, ad quam percipiendam nostra pravitas non erat idonea, in carnem trajecit, quia carne eam vestivit, et humilitatem ejus quasi in esca lactis nobis praebuit. Quam comedentes, id est, imitantes, fiamus tandem idonei ad pascendum pane vero quo pascuntur angeli. Ut enim panem angelorum manducaret homo, Rex coelorum factus est homo.
Educes me de laqueo. Enutries me, inquam, et enutriendo educes me, idest, expedies me de laqueo illo, quem absconderunt, id est, absconse paraverunt mihi diabolus et ministri ejus. Laqueum vocat deceptionem omnem et insidias diaboli, in quo laqueo parat nobis et occultat duo implicamenta, errorem scilicet et terrorem. Errorem quidem in blanditiis, quo nos decipiat; terrorem vero in tribulationibus, quo nos frangat. Sed nos imitemur exemplum imperatoris nostri, qui non solum pro nobis dignatus est incarnari, sed etiam pro nobis dignatus est tentari. Et primo quidem tentatus est errore in monte (0631D)a diabolo, cum ei proponens omnia blandimenta mundi dixit: Haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me. Sed decipi non potuit, quia januam cupiditatis contra errorem clausit dicens: Vade retro, Satana, non tentabis Dominum Deum tuum. Tunc, ut evangelista testatur, recessit ab eo ad tempus, iterum rediturus; et quem non potuit errore decipere, voluit terrore frangere parando ei passionem. Sed nec hoc modo quidquam profecit, quia ipse item januam timoris contra terrorem clausit. Nos ergo similiter quando a diabolo vel ministris eis tentamur, contra errorem cupiditatis januam claudamus, et contra terrorem timoris portam obstruamus, et sic a laqueo isto educemur.
Quoniam tu es. Ideo, inquam, educes me de laqueo, quoniam te solum elegi, ut esses contra insidias et impetus inimici protector meus. Et quia te protectorem habeo, ideo, Domine, commendo spiritum meum, id est, animam meam a laqueo erroris et terroris (0632A)defendendam, non infirmitatem meam, sed in manus tuas, id est, in omnipotentiam tuam. Et merito hoc facio, quia tu certissime redimes inde eam, quoniam jam eam per fidei sacramentum redemisti. Tu, dico, qui es Deus veritatis, id est, qui nullum fallis in promissis.
Odisti observantes vanitates. Vere es Deus veritatis. Nam non es Deus falsitatis, quia odisti observantes vanitatem. Observant autem vanitatem, qui dum timent mori, moriuntur. Timendo enim mori mentiuntur, et mentiendo moriuntur. Qui ideo mentiebantur, ut viverent. Mendacium enim mors est animae. Et sic dum unam mortem fugiunt, geminam incurrunt. Quod scilicet mortem fugere sit supervacue et inutiliter, quia licet mortem, ut videtur, possint differre, non tamen eam possunt auferre. Et hoc totum ideo fit, quia hanc vitam et haec temporalia bona amant, quae vana sunt. Vel hoc modo: Si speras in pecunia aut nobilitate, vel in aliqua singulari dignitate, vanitatem (0632B)observas. Nam dum speras, exspiras; et dum exspiras, perdis in quo sperabis. Quod item supervacuum est, id est, damnosum. Amemus igitur ea quae nec nos spirantes deserant, nec a nobis spirantibus deserantur.
Ego autem speravi in Deo. Odisti quidem, Domine, observantes vanitatem, me autem non odis, quia ego ad vanitatem non respexi, imo ad veritatem, quia speravi semper, et sperabo in te, Domine. Et hoc modo sperabo, quia exsultabo exterius, et laetabor interius, id est, plenarie gaudebo non in justitia mea, sed in misericordia, id est, in gratia tua. In qua merito debeo laetari, quoniam sicut prius me elatum in Adam despexisti, dando me in necessitates, ita me nunc humiliatum respexisti, quia jam salvasti pro spe de necessitatibus animam meam, id est, de peccatis et miseriis omnibus. Quae ideo necessitates dicuntur, quia dum a luce veritatis in primo parente concidimus, necessario in has miserias lapsi sumus, (0632C)a quibus nequaquam perfecte usque in finem salvari poterimus, spe tamen salvati sumus. De his necessitatibus dicit Augustinus: « Quis animae necessitates enumerare, vel digne queat vitandas commendare? Nullus utique. Magna enim necessitas est nescire cor alterius. Unde evenit ut saepe de amico fideli male sentiamus, de inimico vero fideli bene cogitemus. Hinc dictum est: Nolite ante tempus judicare, » et reliqua. Magna quoque necessitas est cor suum nescire. Sicut Petrus nescivit qui dixit: Domine, et si oporteat me tecum mori, non te negabo. Praeterea magna necessitas est ipsa mortalitas, quia necessarium est omnes mori, et nemo tamen vult mori. Pugnare quoque contra veteres consuetudines, et detestari malum; et tamen facere malum graves necessitates sunt, et aliae multiplices et innumerae necessitates animae sunt, quas nullus valet explicare.
Nec conclusisti me in manibus inimici. Salvasti me, inquam, de necessitatibus, et hoc modo conclusisti, id est, non permisisti me, neque permittes concludi (0632D)me, id est, animam meam in manibus, id est, in potestate inimici. Inimicum hic accipe non familiarem aliquem, vel tuum vicinum, sed pessimum hostem serpentem antiquum, in cujus manibus concluditur quicunque in peccatis suis moritur. Qui vero conversus fuerit ab impietate sua, et fecerit justitiam, non morietur, neque in manibus ejus concludetur. Non conclusisti me, inquam, in manibus inimici, sed potius statuisti pedes meos, id est, affectiones meas, in loco spatioso, id est, in latitudine charitatis, hoc est, fecisti mihi facilem justitiam tuam, ut per eam corde dilatato currerem, quae sicut est difficilis nolenti, ita est facilis amanti. Arcta enim via est, quae ducit ad vitam, quia non curritur nisi dilatato corde.
Miserere mei, Domine. Hucusque est quasi aggratulatio perfecti viri, liberari a tribulationibus, qui et salvatus est a necessitatibus. Et cujus pedes sunt in loco spatioso. Quomodo autem nunc dicit, periculo quasi rursus imminente, Miserere mei, Domine, quoniam (0633A)tribulor. Si enim tribulatur, angustatur; si vero angustatur, quomodo pedes ejus sunt in loco spatioso? An forte ideo hoc dicit: Quia quorum unum corpus est, eorum vox una est? In quo corpore quaedam membra sentiunt facilitatem justitiae, quaedam adhuc laborant tribulatione; et si patitur unum membrum, caetera compatiuntur; et si glorificatur unum membrum, caetera glorificantur. Et ideo ista tristantur in illorum tribulatione, et illa consolantur in istorum glorificatione. Quod inde evenit, quia charitas facit compagem, compages amplectitur unitatem, unitas servat charitatem, charitas perducit ad claritatem. Quapropter perfectus hic vir, qui hic loquitur, quamvis a tribulationibus liberatus, in persona consortium suorum vel quorumlibet infirmorum, quibus compatitur, dicit: Miserere mei, Domine, et opus est ut miserearis, quoniam tribulor ego. Unde autem granum inter tantam multitudinem palearum quod prius gaudebat, modo autem tribulatur? Inde (0633B)scilicet, quia jam refrixit charitas multorum. Et quia quos prius vidit in templo Domini, modo videt in theatro. Et nunc audit cantare theatralia, quos prius audivit psallere ecclesiastica cantica. Et non solum tribulor, sed etiam irascor. Unde irascitur? Inde, scilicet, quia videt homines ore Deum confitentes, moribus autem blasphemantes. Et mundo dictis abrenuntiantes, factis autem inhaerentes. Multaque talia videt, quibus irascitur corpus Christi, quod interius vivit de spiritu Christi. Littera sic dicitur: Oculus meus, id est, intellectus meus, est in ira, id est, irascitur falsis fratribus, oculus dico, per iram rationabilem tantum conturbatus, non etiam per odium exstinctus. Irasci enim malis quae mali faciunt licet, ipsos vero odisse non licet. Et non solum oculus, id est intellectus est conturbatus; sed etiam anima mea, id est, ratio mea, et venter meus, id est, sensualitas mea conturbata sunt. Et intellige per bis tria omnia interiora. Quasi dicat: Interiora mea omnia conturbata sunt, non etiam exteriora. (0633C)Quando enim tantam perversitatem et nequitiam malorum praevaluisse videmus, quam nec corripere, nec corrigere possumus, tunc irasci tantum licet, clamare vero non licet, quia si clamaremus, nihil proficeremus, imo magnum nobis offendiculum faceremus. Quod cum evenit, turbantur tantum interiora, non etiam exteriora. Sensualitas dicitur vis illa animae, quae tantum de exterioribus appetit, quantum sufficiat necessitati corporis. Quod quandiu servat, subjacet viro suo, id est, rationi; cum vero haec excedit jugum viri sui abjicit, et, diabolo consentiens, manum ad illicita, quasi Eva ad pomum, extendit, et sic etiam virum seducit.
Quoniam defecit in dolore vita mea. Merito interiora mea conturbata sunt, quoniam vita mea, quae debuit proficere in laetitia, defecit in dolore. Sciendum quod vita sancti viri et in Evangelio Christi perfecti non est necessaria sibi, sed aliorum dispositioni. Nec ipse propter se vivit, sed ut ejus vita (0633D)exemplum praebeat aliis, qui cum aliquos lucratur, quos suo exemplo corpori Christi adjungit, tunc vita ejus in laetitia proficit; et e contra si nullum sibi conformare poterit, ejus vita in dolore deficit. Unde perfectus hic vir conqueritur dicens: Vita mea defecit in dolore, et non brevis vita, sed anni mei, id est, longa vita mea, quam ut aliis proficerem deduxi; defeci in gemitibus, non in claris vocibus, quia tantam perversitatem attendo, quod dolorem cordis gemitu tantum licet exprimere, non etiam vocem correctionis emittere.
Infirmata est in paupertate virtus mea. Ideo vita mea in dolore defecit, et anni in gemitibus, quia virtus mea, id est, vigor charitatis erga proximos exemplo meo salvandos, est infirmatus non in me, sed, quantum ad efficaciam, in paupertate, id est, quasi in cibi egestate. Quia cum nihil aliud esurirem, nisi ut aliquos salvos facerem, nullum inveni per quem mihi conformando me reficerem. Et non (0634A)mirum si virtus est infirmata, quia etiam ossa mea, id est, validiores inter consortes meos qui erant robur meum, conturbati sunt interius (ut supra dictum est), non tantum ab hostium persecutione, quantum a falsorum fratrum impietate.
Super omnes inimicos meos. Ideo virtus est infirmata, et ossa conturbata, quia ego factus sum opprobrium super omnes inimicos meos, id est, majori contemptui habitus sum, quam omnes inimici mei, id est, Judaei, scilicet, et pagani, contradicentes veritati; quod tamen quasi dicat evenit, inveniuntur falsi Christiani, qui deterius in Ecclesiae sacramentis vivunt, quam vel Judaei vel pagani in regula sua faciant. Quod referendum est ad ipsos inimicos. Habet enim alia Translatio: Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et valde factus sum opprobrium vicinis meis. Vicinos vocat illos qui prius ad ecclesiasticam regulam accedere, et Ecclesiam intrare voluerunt, sed propter privatam vitam falsorum (0634B)fratrum repulsi sunt, apud quos factus est opprobrium. Vel quia ipsi eum communiter cum caeteris vituperabant, vel etiam ipsimet dicunt: Quare nos ad vos accedemus, cum multo turpiorem vitam nobis ducatis? Et notis meis, id est, illis etiam quibus ego vel qui mihi noti sunt jam in ecclesiasticis institutis, quia jam in eis vivere consueverunt; illis, inquam, sum ego timor, quia timent mihi accessisse, quoniam dubitant etiam de me. Quasi dicat: Propter quosdam excidimus in dubitationem. Illi quoque quibus non solum notus eram in ecclesiasticis institutis, sed etiam qui videbant me in Scripturis sanctis, quia legerant ibi plura praedicta, et de uno quoque perfecto singulariter et communiter de omnibus; illi, inquam, cum multum sapientes et perfecti viderentur, fugerunt a me foras, id est, ecclesiam exierunt, et facti sunt haeretici. De quibus dictum est: A nobis exierunt, qui a nobis non fuerunt. Et apud hos datus sum oblivioni, remotus a corde eorum (0634C)tanquam essem aliquis in peccatis mortuus. Vel tanquam mortuus a corde, hoc est, prorsus ab intimo ipso mortuus.
Factus sum tanquam vas perditum. Quia vita mea defecit in dolore, et virtus est infirmata, et factus sum opprobrium super omnes inimicos meos, etc. Ergo factus sum tanquam vas perditum, id est, vas confractum et nulli usui aptum. Quia sicut vas confractum liquorem sibi infusum, ut per ipsum aliis infunderetur, inutiliter effudit, ita ego laboravi. Et ut aliis proficerem me disposui, sed inutiliter labor meus et dispositio mea effluxerunt, quia non fuit qui me sequi vellet. Et hoc maxime ideo, quoniam audivi vituperationem multorum, id est, factus sum opprobrium multis tam inimicis quam vicinis et notis. Et his qui me prius viderant, et a me fugerant, multis dico commorantibus in circuitu, id est, qui tantum circumeunt, et non intrant. Circumeunt quidem et non intrant, quia rotam temporis amant. Non intrant autem ad veritatem, quia non amant (0634D)aeternitatem, temporalibus dediti quasi rotae astricti. Et in eo circuitu commorantes, dum, quia ipsi in eo erant, ego vero non consentiebam, convenerunt adversus me, id est, contra me simul consiliati sunt accipere animam meam, id est, ut me, qui intra veritatem eram, extra facerent, et in circuitu secum ponerent. Inimici qui minis et persecutionibus, falsi vero fratres blandis seductionibus.
Ego autem. Illi quidem consiliati sunt, ut me devorarent, sed consilium suum non perfecerunt, quia ego inter tot opprobria, inter tot scandala positus, foris persecutiones, intus seditiones, vel seductiones, speravi, Domine, non in homine, sed in te, in quo firmum et certum est sperare. Qui enim sperat in homine, titubante homine, titubat et ipse et spes ejus. Cadente homine, cadet etiam spes ejus. In Domino vero non est processus, non est defectus, quia nec augetur, nec minuitur, sed semper idem permanet. Et ideo fixa spes ejus est et certa. Speravi, inquam (0635A)in te. Et hoc in effectu ostendi, quia dixi tibi non strepente voce oris, sed silente voce cordis: Eripe me, Domine, de manibus inimicorum meorum, etc. Et merito tibi dixi, quia tu solus es Deus meus; non Donatus, non Marcio, non etiam ipse Paulus est mihi Deus. Nunquid enim in nomine Pauli baptizati estis? Utique non, sed in nomine Christi. Et jure te Deum mihi facio, quia sortes meae, id est, partes meae, ad quas scilicet pertineo, hoc est, partes sanctorum sunt non in manibus hominum, sed in manibus tuis, id est, sola potentia tua, quia quod illae partes sanctorum sunt, non est in meritis eorum, sed in gratia tua. Vocatur autem gratia Dei sors, quia sicuti contingit non electione meritorum, hoc fit sicut qui sorte eliguntur, non in meritis, sed casu eliguntur. Vel sortes meae in manibus tuis, id est, eligant alii quascunque partes in mundo velint; sortes autem meae erunt in manibus tuis, id est, ego nihil eligam, nisi quae digne pertinent, ad potentiam (0635B)tuam. Et ideo non permittat mihi Donatus vel Marcio, vel aliquis talium Africam, vel aliquam unam particulam in terra.
Eripe me de manibus inimicorum meorum. Hoc semper orandum, hoc omnibus votis optandum, ut eripiamur a Domino de manibus, id est, de potestate inimicorum. Notandum vero quod alii sunt inimici, contra quos debemus orare, alii pro quibus debemus orare. Contra diabolum enim et angelos ejus debemus orare, ne decipiamur ab eis, quia ipsi invident nobis regnum coelorum. Dolent enim nos illuc ascendere unde ipsi ceciderunt; pro hominibus vero inimicis, in quibus spes conversionis aliqua est, orare debemus. Sciendum tamen quod inimici, homines qualescunque sint, non sunt odio habendi, ne cum malus odit malum quem patitur, duo sint mali. Diliget ergo bonus malum, quem patitur, ut vel unus tantum sit malus.
Eripe me, inquam, etc. Eripe me a persequentibus (0635C)me, id est, a falsis fratribus fraudulenter persequentibus, pro quibus ideo etiam singulariter rogat, quia eorum persecutio vicinorum est et periculosiorum. Nam illi tales cum a bonis non tolerantur, nec suo modo vivere permittuntur, quaerunt statim quomodo ab unitate erumpant, et aliquam perturbationem faciant; et pro his talibus est orandum, ut convertantur et resipiscant. Et si jam exierunt, redeant; si vero adhuc intra sunt, sed perverso modo, mutentur in melius, et perseverantes fiant.
Illustra faciem tuam. Dico eripe me, et, ut eripias me, illustra faciem tuam super me, non libertum meum, vel tuum, sed servum tuum, id est, fac me talem, ut in dictis et factis appareat pertinere me ad haereditatem tuam et possessionem. Et ut illustres, salvum me fac, Domine, id est, fac me perseverantem esse, et hoc non ex meritis meis, sed in misericordia tua, id est, non quia ego dignus sum, sed quia tu misericors es. Et ideo rogo ut salvum (0635D)me facias, ne confundar, id est, ne incurram aeternam confusionem; nam non debeo confundi, quoniam invocavi te. Facilis quidem et levis videtur causa quam dat, verumtamen satis est magna. Namque mali Deum vocant, sed non invocant, quia non gratis, id est, propter seipsum tantum vocant eum, sed ut eum nequitiae suae ministrum faciant, scilicet, ut per eum aurum, argentum, vel alia, quae per se nullatenus habere poterant, acquirant. Illi vero soli recte Deum vocant, qui et eum gratis vocant, et vocando dignam ei habitudinem in corde suo praeparant.
Erubescant impii. Ego quod non confundar, impii autem ex opposito erubescant, id est, aeternam confusionem incurrant. Et, ut tandem erubescant, deducantur in praesenti in infernum, id est, in profundum vitiorum, scilicet, dentur nunc in tenebras interiores, ut tandem dentur in tenebras exteriores. Et hoc non est malevolentiae votum, sed enuntiatio poenae illorum; vel simpliciter ita potest dici: Impii (0636A)erubescant in futuro, et ita erubescant, ut deducantur in infernum, id est, in confusionem aeternam.
Et labia dolosa fiant muta. Quod in hac vita nequit fieri, quia hic semper lacerant, blasphemant, semper venenatis linguis contradicunt; tandem autem vere muta fient, tunc, scilicet, quando iniquitates eorum traducent malos ex opposito, et ultra non erit locus peccato.
Quae loquuntur adversus justum. Illa, inquam, sunt labia dolosa, quae loquuntur iniquitatem adversus caput ipsum justorum, et adversus unumquemque justorum, in superbia dictorum et in abusione rerum. Superba dicta contra justos sunt ut ista: Quid creditis? quid speratis? Certum quidem est quod laboratis, incertum vero est quod speratis. Nam quando veniet quod speratis? Haec etiam vere dicta sunt valde iniqua. Summa enim iniquitas est justis auferre spem suam. In abusione vero loquuntur illi iniquitatem, qui terrena appetunt et amant, quae (0636B)Dominus noluit amare et habere, ut doceret ea esse contemnenda, non quia in ejus potestate non erant possidenda. Quod quidem faciendo ipsi Christo quem imitari nolunt, contradicunt. Et quia ipse caput est omnium justorum, in ipso ipsis etiam contradicunt, in quo utroque iniquitatem agunt.
Quam magna multitudo. Loquuntur, inquam, in superbia et in abusione. Sed non attendunt quanta sit multitudo dulcedinis tuae, Domine. Potest quoque cum quorumdam verborum interpositione secundum beatum Augustinum taliter continuari, ut dicat perfectus vir qui prius aggratulabatur, tanquam a tribulationibus liberatus, et qui hic proxime ingemuit, pro consortio suorum in tribulatione, attendens bona Dei quae intus in spiritu vidit; quae bona a solis fidelibus in occulto videntur, a malis vero non cognoscuntur, quia mali sola bona hujus saeculi norunt videre, futuri autem saeculi bona nec sciunt cogitare, unde in superbia et in abusione contra (0636C)justum loquuntur; attendens, inquam, bona illa, et commendans ea hominibus, quos hic vult tolerare, non praesentia amare, quasi admirans illa bona dicit ita: Domine, quam magna est multitudo dulcedinis tuae! Dulcedinem vocat ipsam immortalem et veram sapientiam Dei Patris, quam per Verbum suum incarnatum notificavit, et quam in praesenti partim fidelibus dat, in futuro vero perfecte dabit. Per hoc utrumque vero quod ponit, scilicet, quam magna et multitudo, innuit quod tanta sit quae nec numero nec modo possit comprehendi, juxta illud: Et sapientiae ejus non est numerus. Magna, inquam, et multa est dulcedo tua, Domine, quam, licet celatam malis, tu tamen abscondisti, id est, reservasti timentibus casto timore te, non homines, et tendentibus ad te. Talis est, quasi aliquis de loquentibus iniquitatem diceret. Ubi est illa dulcedo quam dicis? ostende mihi eam. Et iste diceret: Non possum vobis eam ostendere, quia non est vobis dicere: Gustate quam dulcis est Dominus, quoniam amisistis palatum (0636D)cordis de febri iniquitatis, sed solis timentibus Dominum potest ostendi, quoniam his solis Dominus eam reservavit.
Perfecisti eis qui sperant in te. Tendentibus quidem ad te et timentibus abscondisti dulcedinem tuam; perfecisti autem eam, id est, perfectam quantum hic esse potest fecisti jam eam, et tandem perficies eis integre qui ita sperant in te, ut non timeant confiteri spem suam in conspectu filiorum hominum, id est, ut ante principes et quoslibet persecutores qui non filii novi hominis, sed filii hominum sunt, id est, qui in vetustate permanent, adhuc non erubescant profiteri fidem tuam. Hinc dicit Dominus in Evangelio: Qui erubuerit me coram hominibus, erubescam et ego eum coram Patre meo; qui autem non erubuerit me, nec ego erubescam eum. Noli igitur tu quilibet erubescere spem tuam, sed quemadmodum vivit in corde tuo, ita habitet in ore tuo.
Abscondes eos in abscondito faciei tuae. Vere perfecisti (0637A)dulcedinem tuam manifeste sperantibus in te, quia tandem abscondes eos, id est, munies eos separatos a conturbatione hominum, a quibus necessario dum adhuc in area grana cum paleis sunt, perturbantur.
Et pones eos in abscondito faciei tuae. Nota quod non promittit Dominus locum suis in paradiso, aut in sinu Abrahae, aut in coelo, sed in seipso. Habitet enim hic Deus in te, et tandem faciet te habitare in se. Recipe eum hic in corde tuo, et ipse recipiet te in vultu suo. Quia qui nunc occulte tuetur suos in hujus vitae loco, tandem tuebitur eos in se ipso loco. « Quo modo autem locus sit in Deo, dicit beatus Augustinus, quod etiam si sibi esset vox dicendi, nulli esset auris audiendi? » Potest tamen quadam similitudine congrue hoc accipi, ut per absconditum faciei claritatem vultus ejus accipiamus, in qua tandem Dominus bonos tanquam in arce munita collocabit, quae est abscondita a malis, juxta illud: Tollatur (0637B)impius, ne videat gloriam Dei.
Proteges eos. Tandem quidem abscondes sperantes in te, nunc autem interim proteges eos in tabernaculo tuo positos, id est, in praesenti Ecclesia, quae locus est militiae et peregrinationis.
A contractione linguarum. Hic enim assidue haereticae et schismaticae linguae lacerant, blasphemant. Nobis autem quid est faciendum? Recipiat se quisque in sanctam Ecclesiam, et teneat regulam veritatis et unitatis. Et sic a contradictione linguarum manebit securus. Potest etiam Abscondes eos, quod de futuro legimus, de praesenti dici sic: Perficies tandem, Domine, dulcedinem tuam his qui manifeste in te sperant. Nunc autem interim abscondes eos, id est, munies eos a conturbatione hominum. In abscondito faciei tuae, id est, in secreto cordis eorum, ad justitiam credentis, ubi faciem tuam absconsam conspiciunt, et sic proteges eos in tabernaculo tuo, et reliqua. Solent enim sancti viri et perfecti, cum eis (0637C)insultatur a malis, et multa opprobria dicuntur, recipere se in cordis secretum, ubi dulcedine vultus Domini oblectantur, et quasi cum ipso Domino familiariter loquuntur, et ab ipso contra omnem turbationem confirmantur.
Benedictus Dominus. Postquam perfectus vir tanta beneficia Domini consideravit, scilicet, quod ipsum in se sperantem non permittet in aeternum confundi; et quod de laqueo educet eum, et salvabit animam ejus de necessitatibus, maxime propter id, quod hic proxime dixit, scilicet, quod multitudinem dulcedinis, quam malis abscondit, timentibus se reservavit, et perficiet tandem eam manifeste sperantibus in se, quos nunc iterum in tabernaculo suo protegit; pro his, inquam, omnibus dicit: Benedictus sit Dominus, id est, exaltatus et auctus in membris suis sit Dominus. Et quia superius diffuse dicta fuerant, breviter ea recolligit dicens: Quoniam mirificavit, etc. Quasi dicat: Merito dico benedictus sit Dominus, quoniam ipse hanc suam misericordiam praedictam (0637D)mirificavit, id est, mirificam et desiderabilem fecit mihi perfecto viro, et in me et in meis consortibus, quorum vice loquor. Perfectus enim hic vir quasi pro toto corpore Ecclesiae accipitur. Et non in paucis mihi eam mirificavit, sed in civitate munita, id est, in multitudine Ecclesiae, quae munita est; vel quia populosa est sicut civitates populosae sunt munitae; vel quia fide, spe, charitate, tanquam propugnaculis, protegitur. Habet alia translatio: In civitate circumstantiae. Quod beatus Augustinus sic exponit: Dicit quod civitas circumstantiae olim fuit Jerusalem, quam gentes undique circumstabant, ubi erat et sacerdotium et templum, et ubi sacrificia offerebantur, et prophetiae declarabantur; ubi etiam Dominus praedicavit, docuit, miracula fecit, passus est, resurrexit, ascendit. Sed quoddam longe dignius post haec omnia fecit, scilicet, quod misericordiam Christi sui infra illum populum tanquam in vase non permisit claudi, sed, velut fracto vase, nomen ejus (0638A)ut oleum per omnes gentes effudit. Quod taliter fecit, quia Spiritum sanctum de coelis misit, quo corda apostolorum quasi quaedam robora accendit, et per illos gentium silvam undique incendit. Unde hic recte dicitur, quod Dominus misericordiam suam in civitate munita, id est populosa, mirificavit.
Ego autem dixi in excessu. Dico: Benedictus sit Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate munita; et tamen ego in hac mirificatione positus in excessu, id est, in ecstasi mentis meae, pro pavore scilicet tribulationum, quas, ut haec mirificatio per me fieret, vidi saevituras in me, et consortes meos, non solum a persecutoribus exterius, sed etiam interius a falsis fratribus, et ideo timens impedire, dixi: Domine, projectus sum a facie oculorum tuorum. Quasi dicat: Mala quae in me saeviunt ostendunt me amisisse misericordiae tuae contuitum. Nam si me respiceres, non me tanta pati sineres. Dicit beatus Augustinus quod ex hoc loco occasionem (0638B)habuit psalmi titulus, quia ponitur hic excessus. Et potest reliqua quoque pars exstasis, scilicet, ad superna intentio, hic notari, si sic dicatur: Ego in excessu mentis meae positus, id est, excedens me hominem, ut sublimitatem misericordiae tuae attenderem, dixi: Domine, projectus sum a facie, etc., non sum dignus tanta tua misericordia ut prius.
Ideo exaudisti. Ego quod non me extuli, sed humiliavi, et accusavi dicens: Ego projectus sum a facie oculorum tuorum. Et in tantis tribulationibus clamare ad te pro hac tribulatione non dedisti, et ideo tu exaudisti vocem orationis meae et meorum consortium dum clamarem ad te, id est, quia clamavi non ore, sed cordis intentione, ad te Dominum tantum, non ad aliud.
Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Perfectus vir expertus humilitatem in tribulatione. Et quod Deus ipsum clamantem ad se exaudivit, hortatur nos ut eum imitantes clamemus ad Dominum, dicens: Diligite non vos, vel mundum, sed diligite Dominum, (0638C)id est, clamate ad Dominum. Ille enim vere clamat ad Dominum, qui contemnit mundum, et abnegat seipsum. Diligite, dico, omnes per hoc futuri sancti ejus, et debetis diligere, quoniam Dominus requiret veritatem, id est, hanc veram dilectionem ubi possit inveniri. Quid enim verius quam creaturam Creatorem, quae nec per se potest subsistere, a quo pendet suum esse, diligere. Requiret, inquam, veritatem, et remunerabit etiam falsitatem, quia facientibus superbiam, id est, quaecunque peccata, superbia enim principium est omnis peccati, et hoc abundanter, id est, perseveranter; illis, inquam, retribuet pro meritis suis Dominus. Potest quoque veritas ista contra falsitatem illorum accipi de quibus supra dixit: Qui videbant me, foras fugerunt, et quos notos vel vicinos vocavit. Et superbia plane in eisdem contemnentibus unitatem notari. Nam et illorum falsitatem et veritatem eorum qui servant unitatem, tandem discutiet Dominus, et utramque remunerabit. Et ne longum (0638D)videretur hoc exspectare infirmis, quia non dixit, retribuit, sed retribuet, hortatur eos dicens ut patienter exspectent. Viriliter agite, et non dico in corpore, sed cor vestrum confortetur in perseverantia, ne sitis manibus dissolutis, et genibus debilitatis. Vos dico omnes qui speratis in Domino, quia vere diligitis eum. Sciendum quod psalmus iste, quem Augustinus et Cassiodorus secuti, in persona perfecti viri cujuslibet legimus. In persona quoque capitis partim pro se, partim pro membris suis, loquentis, a quibusdam legitur, juxta quod titulus sic exponetur: Iste psalmus refertur non ad historiam sed in finem, id est, in perfectionem, attributus vero David, id est, capiti. Psalmus, dico, dictus ab eo in ipso passionis agone pro ecstasi, id est, pro pavore mortis, non quod fas sit intelligere ullatenus ex se mortem timuisse, sed tantum ex nostra quam in se transfiguravit infirmitate, ut alibi dictum est. Et est quasi dicat: Domine Pater, Adam speravit in se, et (0639A)ideo confusus est; ego autem speravi in te, et ideo etsi videar ad horam confusus ab inimicis meis, haec confusio tamen non erit aeternalis. Et ut non confundar in aeternum, libera me, Domine, id est, resuscita me non in justitia mea, sed in tua justitia, qua me immunem a peccatis fecisti. Et tu altus inclina ad me humilem aurem tuam, id est, propitiationem tuam. Et accelera ut eruas me, id est, ut non differas resurrectionem meam in communem resurrectionem. Et ut tandem eruas me, nunc interim sis Deus protegens me. Et sis mihi domus refugii contra ipsos inimicos meos, ut facias me salvum, id est, perseverantem, ne ab ipsis frangar. Et merito a te hoc postulo, quoniam tu solus fortitudo mea es, id est, hoc quod ego contra eos fortis sum, non a me habeo, sed a te. Et tu es refugium meum, id est, non ego mihi sum refugium, sicut Adam fuit sibi refugium, quia refugit ad se, et perdidit se. Ego vero refugiam ad te, ut inveniam me. Et tu reduces me, id est, de (0639B)angustia Judaici populi deduces notitiam meam in latitudinem gentium. Et sic enutries me, id est, plura membra mihi capiti adjunges, et crescere me facies. Quod taliter facies, scilicet, educendo me per resurrectionem de laqueo, quem absconderunt mihi, id est, de morte, quam occulte paraverunt mihi inimici mei Judaei. Quod merito facies, quoniam tu solus es mihi protectio; ego autem mihi sum dejectio. Et quia tu vere educes me, ideo secure commendo spiritum meum in manus potentiae tuae. Commendatum enim proprie est, quod cum ea securitate datur alicui, ut quando voluit qui commendavit, illud recipiat. Et merito tibi commendo, quia tu reddes mihi eum, quia redimes me a morte, quia jam redemisti me per immunitatem peccati, cum sis Deus veritatis, non fallens, scilicet, in promissis. Unde etiam quod de mea resurrectione per prophetas promisisti, vere adimplebis.
Odisti omnes. Deus quidem es veritatis, sed non es Deus falsitatis, quia odisti Judaeos observantes vanitatem, id est, magis volentes amittere innocentiam per (0639C)mortem meam, quam me vivente perdere locum et gentem. Quod supervacue faciunt, quia tamen amittent locum et gentem. Vel potest dici quod vanitatem Judaei fecerunt, quando milites ad sepulcrum custodiendum posuerunt, timentes ne discipuli Dominicum corpus furarentur, et dicerent plebi: Surrexit a mortuis. Quod supervacuum fuit, quia eis nolentibus ac nescientibus tertia die resurrexit.
Ego autem in Domino speravi. Illi quidem vanitatem observant, ergo autem non observo vanitatem, quia adhaereo veritati. Nam speravi in te, Domine, et ideo exsultabo et laetabor, id est, plenarie gaudebo non in mea justitia, sed in tua misericordia, sicut prius. Et merito gaudebo in te, quoniam sicut Adam elatum despexisti et necessitatibus multis damnasti, ita respexisti me adeo humiliatum, ut nec voluntate a te deviaverim. Et salvasti animam meam de necessitatibus, id est, de peccatis omnibus per veram innocentiam mihi datam. Et non conclusisti, id est, nec (0639D)permittes concludi me in manibus inimici, id est, Judaici populi, ut prorsus nomen meum auferat, sed statuisti jam et statues pedes meos, id est, apostolos meos per quos gradior in loco spatioso, id est, in diffusa multitudine, tam Judaeorum, quam gentium, qui ab eis verbum veritatis audient.
Miserere mei, Deus. Hactenus caput pro seipso locutum est, hic autem pro suis loquitur. Quasi dicat: Domine, bonis principiis bonos exitus junge, et sicut mei in me ipso misertus es, ita etiam miserere mei in meis. Et opus est, quoniam tribulor, id est, tribulantur mei intus et exterius, in quibus quia ego sum, tribulor et ego. Et hoc ideo, quia oculus meus, id est, ratio meorum conturbata est a puro contuitu veritatis, quem prius habuit in ira illa quam praevaricator Adam promeruit. Et anima mea, id est, sensualitas mea est etiam conturbata. Et venter, id est, illud quod mollius in meis, scilicet, caro ipsa est, conturbata. Neque sensualitas mea vel nostra illicita (0640A)appeteret, neque caro ita fragilis esset, si Adam non peccasset. Et nimirum si haec omnia eis sunt conturbata, quoniam vita ipsa meorum, quae aeterna esse debuit, defectum passa in dolore, id est, in ira illa pro qua semper eis dolendum est! Quod enim iram consequitur ut gravius videretur, pro ira ipsa posuit. Et anni meorum, qui deberent esse aeterni, defecerunt in gemitibus, id est, in eadem ira, pro qua semper ingemiscendum est, quod est gravius. Et virtus, id est, constantia, meorum est infirmata per eamdem iram, ita ut sit in paupertate, id est, in omni indigentia plena. Et ossa mea, id est, intellectualitas mea, quae erat praecipuum robur meorum, est conturbata. Et pro his omnibus restituendis, quae ira illa turbavit, sum factus opprobrium, id est, viriliter sine omni respectu damnatus apud omnes inimicos meos. Juxta quamdam Translationem: Vel sum factus opprobrium super omnes inimicos meos, id est, majori contemptui habitus sum omnibus inimicis meis, tam Judaeis quam gentilibus, militibus scilicet (0640B)Pilati, qui eum crucifixerunt, et inter inimicos singulariter factus sum valde opprobrium vicinis meis, id est, Judaeis, de quorum lumbis exivi, et ideo factus sum timor notis meis, id est, his qui me prius perfecte noverant, apostolis, scilicet, qui videntes eum capi, relicto eo, fugerunt. Et illi etiam alii discipuli qui videbant me, id est, qui attendebant in me super egenum et pauperem, quia viderant me prius ut Deum miracula facientem, et docentem. Illi, inquam, tunc fugerunt foras a me Deo in me hominem simplicem existimandum, et datus sum oblivioni apud eos, remotus a corde eorum tanquam quilibet mortuus. Putaverunt enim me subjacere legi morientium. Vel illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse redempturus esset Israel, et ideo factus sum apud eos tanquam vas perditum, id est, confractum, id est: viluit eis quidquid eos docueram, tanquam vilescit humor emanans de vase perdito, id est, confracto. (0640C)Quod inde contigit, quoniam audivi, id est, patienter sustinui, vituperationem multorum, id est, Judaeorum et gentilium militum commorantium in circuitu, id est, diligentium locum et gentem, et caetera terrena, quae in rota temporis circumeunt, scilicet, quia de cruce non descendi cum insultantes mihi dicerent: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas; et: Si Filius Dei es, descende de cruce, et similia; et ideo commorantes in eo circuitu, dum, putantes me simpliciter hominem, simul convenirent adversum me, consiliati sunt accipere animam meam, id est, ut me interficerent, et nomen meum prorsus delerent. Sed non potuerunt, quia ego speravi in te, Domine. Et, dixi: Eripe me de manibus inimicorum meorum Judaeorum, et a persequentibus me gentibus. Quod debes facere, quia es Deus meus et meorum. Et sortes meae et meorum sunt in manibus tuis, quia nihil eligemus nobis, nisi quae ad me pertinent. Et ut eripias me, illustra faciem tuam super me, qui nolo esse libertus tuus, sicut Adam fuit, sed sum servus (0640D)tuus, id est, ita clarifica me resurrectione et ascensione, ut evidens sit me ad te pertinere. Et salvum me fac, id est, meos perseverare non in sua justitia, sed in tua misericordia, ne confundantur aeterna confusione. Et debes facere, quoniam ipsi invocaverunt te in se, non aliud. In quibus quia ego sum, ego invocavi te, impii autem qui te Deum suum non faciunt, Judaei scilicet persequentes me, erubescant aeterna confusione, et in praesenti deducantur in infernum, et dolosa labia eorum tandem fiant muta. Quae modo loquuntur iniquitatem adversus me justum in superbia, cum dicunt: Non habemus regem nisi Caesarem. Et in abusione rerum, quia malunt retinere locum et gentem, quam innocentiam. Non vero attendunt quanta sit multitudo dulcedinis tuae per me mundo promissae et conferendae.
Quam abscondisti, et reliqua. Sententia in his quatuor versibus eadem manet, quae et in superiori lectione.
(0641A)Benedictus Dominus. Ex omnibus superioribus sicut prius dicit Benedictus sit Dominus. Et quia sparse dicta sunt, breviter ea recolligit, dicens: Quoniam per apostolos suos mirificavit omnem misericordiam suam per me mundo exhibitam, id est, meis, in civitate munita, sicut prius.
Ego autem. Dominus quidem mirificavit misericordiam suam. Ut haec autem mirificatio fieret, dixi ego in evidentia rei: Domine, projectus sum a facie oculorum tuorum. Ut quid me dereliquisti? Quasi dicat: In tantum me humiliavi, et affligi permisi, ut viderer indignus quam tu respiceres: dixi hoc, inquam, in excessu mentis, id est, quasi ecstasi prae pavore mortis positus, quem pavorem non ex se, sed ex nostra quam portabat, pertulit infirmitate. Et quia ergo me in tantum humiliavi, ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae: id est intentionem cordis mei, dum clamarem ad te pro meis. Et ut vos exaudiat, diligite Dominum, et sic clamate ad eum, (0641B)omnes sancti ejus, et reliqua. Hic quoque ad finem sententia prioris lectionis non mutatur.