IN PSALMUM XI. In finem pro octava die. Psalmus David.

recensere

ARGUMENTUM. Ex persona David canitur quod in tempore ejus omnis defecerit sanctus, et diminutae sint veritates a filiis hominum. Aliter Christus pro passione suorum dicit de Judaeis. Lege ad Lucam. Aliter psalmus iste pro octava scribitur, id est Dominica die resurrectionis Christi, quando defecit credens, et diminutae sunt veritates, ita ut etiam custodibus corporis pecunias (0547B)offerrent, quorum labia dolosa Dominus disperdidit.

EXPLANATIO. Octava, ut in sexto psalmo jam dictum est, ad aeternam pertinet requiem; nam octavum diem mundus iste non recipit, sed finito septimo redit semper ad primum. Petit itaque propheta iniquitatem mundi istius destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat perveniri: meritoque huic psalmo octavus dies aptatur, ubi saeculi istius consuetudo vitiosa deseritur, et illius venire innocentia postulatur. Prima parte Propheta a mundi istius perversitate salvum se fecit fieri, quoniam dolosi atque superbi potentiam Domini sceleratis oblocutionibus abnegabant. Secundo promissionem Patris per omnipotentem Filium praedicat esse faciendam. Eloquia Domini sub brevitate collaudans, sicut prius sermones impios arguebat.

COMMENTARIUS. Salvum me fac, Domine. Psalmus iste est vox prophetae (0547C)David, vel quorumlibet perfectorum de priori populo exspectantium et operantium adventum Domini Jesu Christi, per quem veram salvationem mundo adfuturam intellexerunt, praefiguratam quidem in carnalibus, venturam vero tempore plenitudinis, id est, adventus ipsius Christi, quando umbra recessit, et veritas successit. Qui fideles quia vere per Spiritum sanctum in carnalibus institutis illam futuram cognoverunt, intendunt in hoc psalmo contemporaneos suos hortari et consolari, ut ipsam secum vere futuram credant, et ejus adventum omni desiderio appetant: posteriores autem post ejus adventum futuros, sicut nos intendunt hortari, ut ipsam quasi praeteritam omni devotione intelligant atque suscipiant. Dicit enim beatus Augustinus: Signa et illa fuerunt, signa et haec sunt. Illa futurorum, ista praeteritorum. Oportet ergo ut sicut illi per carnalia venturam, ita nos intelligamus eam per mystica spiritualia, quae nunc apud nos fiunt quasi praeteritam. Juxta quod (0547D)psalmus iste sic intitulatur: In finem pro octava psalmus ipsi David, vel prophetae, vel alicujus perfectioris de priori populo, qui per carnalia instituta intelligerent spiritualia ventura, tendentibus scilicet in finem, id est, optantibus venire finem, id est plenitudine temporis. Psalmus dico pro octava, id est pro vera salvatione et requie, quae in adventu Christi collata est optanda: quae ideo dicitur octava, quia transacta varietate temporalium rerum, in quibus septenarius numerus accipitur, quia per septem dies volvuntur, tunc incipiet octava dies, quam nox nunquam interpolabit, id est tunc manifeste apparebit in veritate vera salvatio illa, qua nunc per adventum Domini requiescimus in spe. Unde dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus. Nunc ad litteram accedamus. Propheta sive quilibet perfectus de priori populo cujus vox est in hoc psalmo, exoptans adventum verae salvationis, sic orat: Domine Pater, me attendentem medicinam mihi necessariam, et optantem (0548A)eam, fac salvum, id est mitte quem missurus es, Sanctum sanctorum, Deum deorum, per quem mihi vera salvatio, et per quem restituatur destructa sanitas. Qua salvatione vere indigeo, quoniam sanctus Dominus, id est, quoniam sanctitas defecit, id est, periit in priori sancto quem tu misisti, id est in Adam quem Deus posuit ante lapsum in plenitudine virtutum, et per illum in me. Et ideo defecit sanctitas, quia a praeceptis tuis recesserunt, et primi homines, et filii illorum hominum, quod sic dicit: Quoniam diminutae sunt a filiis hominum. Veritates hic sicut superius justitias dicit, quantum ad singulas personas, cum tamen una vera justitia et veritas sit, a qua omnes illuminantur. Deus enim una veritas, qui dicit: Ego sum via, et veritas et vita. Praecepta quoque ejus sunt veritas, adimplentes se veros facientia. A quibus praeceptis primis parentibus recedentibus, et deinde filiis per culpam ipsorum, diminutae sunt veritates in singulis.

Vana locuti sunt. Vere diminutae sunt veritates, (0548B)quia multiplicatae sunt vanitates. Quoniam unusquisque, id est, singuli hominum sunt locuti vana in seipsis, per effectum scilicet, fiduciam in terrenis; quae vanitas vanitatum sunt posuerunt, et Deum neglexerunt: et non solum in seipsis, sed etiam locuti sunt vana ad proximum suum, videlicet ut qui Deum odit, odio habeat et proximum, sicut e converso, qui diligit Deum, diligit et proximum. Loqui vana proximo, est persuadere ei terrena; quae vere vanitas sunt amare et desiderare. Quod ipsi fecerunt exemplo et voce, ipsi dicentes, vel habentes labia dolosa, id est dolum in verbis ad decipiendum proximum: quia locuti sunt in corde et corde, id est non simplici corde, sed in multiplici. Non ideo dicit eos locutos in corde et corde, ut plura materialiter corda haberent, cum quisque tantum unum cor habeat, sed propter diversas voluntates, quia aliam in verbis voluntatem ostenderunt, aliam in mente habuerunt. Sic agit omnis qui aliud promptum in lingua, aliud clausum (0548C)habet in pectore.

Disperdat Dominus. Istud non est imprecatio, sed divini judicii aggratulatio. Quasi dicat: Quia veritatem destruunt, et dolose cum proximo agunt, id est, fiat illis quod merentur, scilicet disperdat aeterna damnatione Dominus illos, qui emphatice dici possunt ipsa labia dolosa, propter nimis frequentem dolum, et hoc non in parte, sed universa: ut nihil exceptum putes, et disperdat etiam linguam magniloquam, id est, superbiloquam. Emphatice similiter linguam magniloquam vocat haereticos, et imitatores eorum, qui causam principatus, quod perverse intellexerunt, ad perniciem aliorum astruere nituntur, quos determinat dicens: qui non solum dicunt, sed semper dixerunt, sive in corde, sive in effectu, linguam nostram, id est, sententias, quas nullo revelante, neque Deo neque homine, sed ex propria interpretatione nostra habemus: magnificabimus, id est, ad magnificentiam nostram affirmabimus: quia labia nostra, id (0548D)est, facundia nostra est a nobis, id est, in parte nostra, scilicet nos defendit et commendat: vel est a nobis, id est nos ipsi, et non aliis non eam docuit. Quis igitur noster Dominus est? Quid ergo nobis Hieronymus, vel Augustinus, vel aliquis doctor contulit; cum a nobis omnia habeamus? Haec dicit perfecta anima de priori populo prophetando, quasi ponens se in tempore haereticorum. Potest etiam quantum ad priores, referri ad Scribas et Pharisaeos, qui nihil Moysi neque caeteris prophetis quidquam ascribebant, sed sibi omnia arrogabant. Potest quoque disperdat superius, quod nunc aggratulationem fecimus, in bono legi, sicut in caeteris similibus jam praediximus locis.

Propter miseriam. Perfecta anima, quae superius optavit salvationem, ostendit hic se certam esse de adventu illius, verae salvationis, ut ad eam optandam et vere sperandam contemporaneos suos hortetur: posteriores vero, ut eam vere venisse cum (0549A)gaudio suscipiant. Quasi dicat: Vere salvabit me Dominus, quia ipse Dominus pater dicit, id est disposuit. Dicere enim Dei, est disponere. Nunc exsurgam, id est, ego qui prius humiliter surrexi in servis missis ad vineam, id est Patriarchis et Prophetis: quorum alium lapidaverunt, alium verberaverunt, alium occiderunt, et caetera talia: nunc manifeste consurgam in filio. Verebuntur enim filium, et hoc faciam propter miseriam inopum, id est, quam inopes patiuntur in corpore, sive in anima per poenam primi peccati auferendam: et propter gemitum pauperum, id est, quem pauperes pro miseria illa agunt consolandum. Unde dictum est: Vidi afflictionem populi mei, etc. Inopes hic accipit, qui non se sufficientes sibi ad veram salvationem per carnales observantias, aut per liberum arbitrium putant, sine vera salute collata per Dominum nostrum Jesum Christum, et hoc quantum ad priores. Quantum vero ad nos, possunt dici inopes, qui neque per liberum (0549B)arbitrium, neque per merita aliqua sibi sufficere putant: sed totam spem suam in salute illa ponunt. Pauperes vero dicuntur, quicunque advertentes illam inopiam, tali affectione habent se erga illum, per quem repellitur inopia: quali affectione aliqui saeculares pauperes habent se erga divites, qui et manus eorum osculantur, et ipsos humiliter sequuntur, et caetera talia faciunt.

Ponam in salutari tuo. Vere nunc exsurgam, quia imponam in salutari meo, per quem exsurgam, id est filio: quod imponendum est salutari, scilicet ut et miseriam auferat, et gemitum consoletur: et ego qui quasi prius dubie egi in servis, in isto agam fiducialiter, et in verbis et in factis.

In verbis vere fiducialiter egit. Unde dictum est: Nunquam locutus est homo, sicut hic homo. Et item: Erat loquens tanquam potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. In factis quoque satis fiducialiter egit, cum facto flagello de funiculis, populum maximum cum principibus et sacerdotibus de templo (0549C)ejecit. Egit etiam fiducialiter, per eum circa alios, quando per ipsum tales constituit, quales Apostolus describit cum dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? et reliqua.

Eloquia Domini casta. Hi duo versus praecedentes in voce patris lecti sunt: qui vero loquuntur, in voce Prophetae, vel perfectae animae leguntur. Quasi dicat: Vere fiducialiter aget Deus pater in eo, quia eloquia ipsius Domini, id est, Christi, erunt eloquia casta, id est, invariabilia, quia quod semel probabunt, nunquam improbabunt: et quod semel negabunt, nunquam affirmabunt, et in hoc erunt comparabilia castae mulieri, quae eadem se exhibet praesente et absente marito. Vel erunt casta, id est, carebunt correptione simulationis, et non erunt incesta: quia nihil pro terreno lucro annuntiabunt, sicut faciunt aliqui hypocritae, de quibus dicit Apostolus: Quidam non caste Christum praedicant. Illi enim non caste praedicant, qui non pro spirituali (0549D)commodo, sed pro terreno lucro praedicant, simulantes pietatem esse quaestum, et ita erunt casta, quod erunt argentum igne examinatum: id est, ita nitida sicut argentum igne recoctum: quod probatum est terrae, id est, prorsus caret terrena fece, et purgatum est septuplum, id est, multipliciter est purgatum. Vel aliter: Eloquia Domini non erunt incerta, id est, incestos facientia, sicut fuerunt eloquia servi, id est Moysi, qui propter duritiam eorum concessit Judaeis, ut suas uxores dimitterent cum vellent, vel alios ducerent. Unde Dominus in Evangelio: Vobis Moyses concessit propter cordis duritiam dimittere uxores, et libellum repudii mittere. Ego autem dico: Quicunque dimiserit uxorem, nisi propter fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Eloquia, inquam, Domini non erunt incesta, sed casta, id est castos facientia, et ita castos, ut sicut argentum igne examinatum, id est sicut comparabiles argento, perfecte per ignem purgato, ut sicut illud tunsum non dissilit, id est (0550A)non rumpitur, sed in longum et latum crescit: ita ipsi purgati per ignem, per tribulationem, tunsi verberibus et aliis miris modis non dissiliant, id est, non deficiant, sed crescant in longum firmiter perseverando, et crescant in latum charitatem suam ad inimicos etiam extendendo: ut ille qui pro lapidantibus dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum; et sint probati terrae, id est, per confessionem trinitatis: et repurgati, id est perfecte purgati: septuplum, id est gratia septiformium donorum Spiritus sancti, et his talibus eloquiis adhaerebunt inopes et pauperes, qui spiritualiter ea intelligunt, et litteram solam non insistunt. Impii autem, id est, opulenti et divites, qui se scilicet et per liberum arbitrium, et per propria merita ad veram salvationem sufficientes esse credunt: illi his eloquiis non adhaerebunt, quia ambulant in circuitu, id est, quia litteram solam insistunt, et a gratia, id est a spirituali intellectu resiliunt: et ideo ambulant in circuitu, id est, delectantur, (0550B)et proficiunt in terrenis rebus, quae sunt circuitus: quia semper volvuntur per septenarium numerum temporum, et qui in his tantum delectantur, ad vera bona non perveniunt. Et ab hac tam devia generatione scilicet qui in circuitu ambulant, tu, Domine Pater, servabis nos, ne nos sibi conforment: et custodies per perseverantiam ducendo nos in aeternum, id est in veram et aeternam salvationem, quae in titulo dicta est octava. Et vere custodies nos; quia sicut illa ambulantes in circuitu multiplicati sunt a fructu sui frumenti et olei, id est in terrenis: ita tu multiplicasti, id est multipliciter ditasti veros hominum filios, scilicet regeneratos in novum hominem: et hoc secundum altitudinem tuam, id est secundum hoc quod convenit majestati tuae, scilicet dilatasti eos, non in vanitatibus, sed in virtutibus, ut de virtute in virtutem ascendant, usque dum videatur Deus deorum in Sion, et sic recipiant octavam, id est, salvationem veram. Vel aliter. Quasi aliquis dicat: Cum haec generatio sit impia, et ambulet in (0550C)circuitu, quare ergo, Domine, nascuntur? Quare ergo supersunt? Ad hoc respondet Propheta, sive perfecta anima ita: O Domine, tu multiplicasti numerum filiorum hominum terrenorum, scilicet parentum secundum altitudinem incomprehensibilis dispositionis tuae. Unde dictum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et reliqua


IN PSALMUM XII. In finem psalmus David ARGUMENTUM. Ezechiae preces ab Assyriis obsessi. Aliter vox Christi ad Patrem, de diabolo dicit in Marco.

EXPLANATIO. Totus psalmus de charitate loquitur Domini Christi, respiciens Propheta totum fere mundum idololatriae mancipatum. Prima parte credulitatem suam adventu sanctae incarnationis deposcit expleri, ut vel sic confusa (0550D)gentilitas suum posset agnoscere Creatorem. Secundo ad nostras petitiones efficaciter instruendas illuminari faciem suam vehementer expostulat, ne inimici aliqua fraude succumberet, qui semper se in ejus dicit misericordia fuisse confisum.

COMMENTARIUS Usquequo, Domine. Vox Prophetae est in hoc psalmo, vel cujusque perfectae animae de prioribus sive de posterioribus exoptantis et ingemiscentis venire ad illam veram contemplationem atque perfectam cognitionem, quae tunc demum erit quando Christus erit omnia in omnibus: et quando videndo facie ad faciem, cognoscemus perfecte sicut et cogniti sumus: et quando novissima mors destruetur, et peribit aculeus, id est peccatum. Quae perfecta anima in hoc psalmo proponit se aliis ad exemplum per exoptationem, ut eos instruat quanta affectione et quanto desiderio debeant ingemiscere et suspirare, ut remoti (0551A)ab hoc coeno ad illam quae tenebras non novit, veram contuitionem valeant pertingere. Secundum hoc proprie est iste psalmus. Vox dicentium cum Apostolo: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Et sicut superior psalmus de priori adventu tractavit, ita iste de secundo. Potest et aliter dici, quod perfecta anima sive Prophetae, sive cujusque posita in tribulatione et fluctuatione hujus vitae ubi tanquam circumstantibus ventis agitatur vitiorum procellis, timens ne sicut jam per primum parentem partim incurrit damnum intelligentiae veritatis: ita etiam inter tot impedimenta constituta, damnationem aeternae caecitatis incurrat, orat et optat ut Dominus in praesenti cognitionem veritatis, quanta hic possit haberi, restituat: proponens se aliis exemplum, quos admonet ut toto mentis ardore cognitionem veritatis, quanta possit haberi, in hac vita appetere studeant, ut demum per istam ad veram, quam praediximus, perveniatur. Intitulatur autem hic psalmus (0551B)ita: In finem psalmus David. Quod sic exponitur: Iste psalmus attribuitur David Prophetae, vel cuique animae tendenti in finem, id est, in perfectionem, id est, optantis, sive veram cognitionem, quae sine fine erit, sive quanta possit in praesenti haberi, ut ad illam tandem perveniat, et dicit ita: Domine Pater, videris mei oblitus, dum a patria, id est, a vera cognitione differor, vel saltem praesentem quanta possit haberi, non habeo salutem. Sed usquequo oblivisceris mei? id est, quam longe manebit haec oblivio mea? tendet in finem mundi, id est, erit omnimoda? Vel aliter, ut responsio sit, haec oblivio erit in finem tendens, id est, usque ad terminum, quem tu disposuisti differetur, sive illa vera, sive ista praesens cognitio. Sicut enim dispositum est, quando malorum nequitia consumetur, ita etiam quandoque cujusque boni virtus perficietur. Vel tertio modo; Usquequo oblivisceris me, in finem non ducendo, id est, in cognitionem perfectionis sivae futurae, sive praesentis? et usquequo avertis, id est, pateris aversam (0551C)esse faciem tuam, id est, cognitionem tuam sive finalem, sive praesentem, a me?

Quandiu ponam. Istud potest intelligi interrogative sive responsive; sed melius responsive. Quasi dicat: Tandiu oblivisceris me, et avertes faciem tuam, quandiu ponam consilia in anima mea, id est, quandiu dominabitur in membris meis lex pugnans contra legem mentis meae, et sic necesse erit ut ego positus in adversis, ponam consilia in anima mea quibus evadam adversa peccata, scilicet ne committam peccata: sum ministrans, et sicut misero necesse erit ut ponam dolorem compunctionis in corde meo, quod erit per diem, id est, per totam praesentem vitam, quae volvitur de die in diem. Quandiu enim in hac vita sumus, semper superest quo impugnamus. Illi tamen qui jam in tanta celsitudine contemplationis positi sunt, quanta hic potest haberi altior, liberati quasi ab impugnationibus sunt, sicut leguntur fuisse fratres in Aegypto, qui jam diuturnitate (0551D)solitariae vitae et carnis maceratione nullos jam carnales motus noverant. Anima et cor pro eodem hic accipitur, sed tamen quia cor pro interiori affectione solet apponi, ideo dolorem cordi apponit: et consilium animae, quod levius est, quia facilius est cavere ne labamur, quam resurgere a lapsu, hic attinet quod dicitur: Qui stat, videat ne cadat; et item: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, et reliqua. Vel aliter per diem, quasi dicat: Licet averteris faciem tuam a me, tamen hoc quod pono consilium in anima et dolorem in corde, hoc est per diem, id est, per tuam illuminationem.

Usquequo exaltabitur. Hoc interrogat vum est, sed quia interrogatio non mutat sententiam, ita dicamus: Tandiu ponam consilia et dolorem usquequo, id est, quandiu inimicus meus sive diabolus, sive carnalis consuetudo, exaltabitur super me, id est, nitetur per illicitos motus opprimere me. Et ut non vere exaltetur, Domine Deus omnium potestate, (0552A)meus autem voluntate, qui prius avertisti faciem respice me: et qui prius oblitus eras, exaudi me, et tali respectu et tali exauditione, scilicet illumina per cogitationem veritatis sive finalem oculos non corporis: sed quos reputo meos, scilicet rationem et intellectum animae oculos. Illumina dico, ne unquam obdormiam in morte, id est, contra praecepta tua mihi acquiescam eundo in mortem, id est, in aliquod criminale peccatum, quod sit mors, id est, ne quando dicat, id est, ut aliquando dicere non possit inimicus meus, per effectum scilicet, Praevalui adversus eum. Quod valde cavendum est, quia valde laetabitur si dicere poterit. Quod sic dicit: Illi qui tribulant me, id est, hostes invisibiles tribulantes et animam tentatione et corpus etiam poenali afflictione, qui non exsultaverunt de beato Job, tribulato et victore exsultabunt de me, si motus fuero, vel a bono proposito vel a fidei stabilitate. Ut autem non exsultent, ego non movebor: quod non ex me erit, sed (0552B)quia speravi non in me, sed in tua misericordia, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Et quia speravi in te, ideo exsultavit cor meum, id est, perfecta laetitia erit in mente mea, in salutari tuo, id est, per veram salvationem, id est, Christum: quia vel in fine perfecte facies me cognoscere, vel in praesenti etiam quantum possibile est, et sic perfecte in fine. Et qui exsultabo in Deo, cantabo Domino, id est, laudabo Dominum voce et corde. Qui tribuit mihi haec bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia, id est, sperare et perficere: et psallam etiam operando bene per corpus, quasi per instrumentum, non ad gloriam meam, sed ad glorificandum nomen Domini, ut videntes opera vestra bona, et reliqua.

IN PSALMUM XIII. In finem psalmus David.

recensere

ARGUMENTUM. Pro eo quod est insipiens, in Hebraeo Nabal positum (0552C)est, unde et Abigail de viro suo Nabal dixit: Vere secundum nomen suum insipiens est. Haec Ezechias contra Rapascen loquitur. Item verba Christi ad divitem se interrogantem in Matthaeo, et de populo Judaico.

EXPLANATIO. Ecclesia Christi vesaniam condemnat Judaeorum, facies illa Domini, quae in duodecimo psalmo quaerebatur, hic jam advenisse narratur. Et ideo primo modo increpat Ecclesia Judaeos, qui viso Christo minime crediderunt. Secundo modo dicit inani eos trepidatione confundi, qui fructuosum timorem Domini cognoscere noluerunt. Ad postremum eorum in fine saeculi praedicitur evenire conversio.

COMMENTARIUS. Dixit insipiens. Vox capitis est in hoc psalmo exprobrantis et objurgantis duritiam Judaeorum, qui medicum praesentem, et ad eos sanandos missum (0552D)cognoscere noluerunt, opera ejus videntes, et signa non advertentes: cum tamen ex Judaeis quidam dixerit, Nemo potest facere quae tu facis, nisi Deus fuerit cum illo. Et exprobrando hortatur eos, ut quem corpore neglexerunt, saltem ne prorsus pereant absentem corpore, praesentem autem deitate per praecones veritatis agnoscant. Potest etiam dici quod sit vox prophetae ante adventum Christi exprobrantis similiter duritiam Judaeorum, et diuturnam infidelitatem gentium, ut exhortetur utrosque Judaeos ad hoc, ut cum venerit Sanctus sanctorum qui auferat iniquitatem ab eis, ipsum gaudentes suscipiant, et tempus visitationis suae agnoscant. Gentes autem ut quem corporali praesentia videre non meruerunt, quia dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel, annuntiatum per apostolos benigne suscipiant. Intitulatur vero psalmus iste: In finem psalmus ipsi David. Quod sic exponitur, Iste psalmus attribuitur ipsi David vero capiti, scilicet, (0553A)vel etiam Prophetae: psalmus dico tendens in finem, id est, in perfectionem: quia hortatur et Judaeos et gentes ad perfectionem, id est ad Christum. Sciendum autem quod secundum quod vox capitis est agit hic ipsum caput de solis Judaeis, et hoc per quamdam similitudinem alicujus potentis regis vel imperatoris, qui collecto exercitu suo ab aliqua alta turri vel specula inspiceret, qui se ibi viriliter haberet, quis vero torperet. Ingreditur quasi conferendo Deum Patrem imperatori, se turri, Judaicum vero populum exercitui, et dicit in tertio versu ita: Dominus Pater respexit de coelo, id est, de me quem fecit coelum suum, ubi sederet. Deus enim erat in Christo reconcilians sibi mundum, quasi de alta quadam specula et supereminenti prospectu, id est, discretionem habuit super filios hominum, id est super Judaeos, qui fuerunt filii verorum hominum, id est, patriarcharum et prophetarum carnaliter, non spiritualiter; et ad hoc prospexit ut videat, (0553B)non ipse quem nihil latet: sed ut alios videre faceret, per me cum eis conversatum, si est inter eos intelligens Deum mente, aut requirens eum in opere. Sed non est inventus in eis intelligens aut requirens, quia ille populus insipiens vere qui medicum non cognovit, et visitationis tempus non advertit dixit, et per affectum me contemnendo, et in corde cogitando: Hic non est Deus. Quod vere et tunc affirmaverunt, cum dixerunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit; et item: Bene dicimus, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes, et in multis talibus. Et de hac insipientia sunt ipsi accusabiles, non auctor eorum, quia cum auctor ad similitudinem et imaginem suam per rationem et intellectum eos creasset, ipsi corrupti sunt a bona natura, per suum vitium discedentes: et ideo facti sunt apud Deum abominabiles, id est, contemptibiles et exhaeredabiles in studiis suis, id est, propter studia sua, scilicet quia irritum fecerunt mandatum Domini propter traditiones suas; vel quia magis (0553C)mundum quam Deum, creaturam quam creatorem, dilexerunt. Nec hoc est mirum, quia non est in eis qui faciat aliquid bonum, quod sit ad salutem: non est dico, usque ad unum, nec unus. Quod non sic intelligendum est, quin aliqui essent inter eos facientes bonum, sicut multi discipuli Domini, et prophetae multi: sed dictum est ad comparationem, quasi dicat: Tot sunt facientes mala, quod etsi aliqui sint boni, nec unus dici possunt comparatione malorum. Tale est illud de primitiva Ecclesia: Laetare, sterilis, quae non paris, etc. Et item illud: Oliva et Samaria, justificastis Sodomam et Gomorrham sorores duas, et multa similia. Vel aliter: Non est in eis faciens bonum usque ad unum, id est, praeter illum qui factus unum mecum, id est, cujus ego sum caput et ipse membrum meum.

Omnes declinaverunt. Ideo non est in eis faciens bonum, quia omnes: quod item propter multitudinem malorum dictum est, Omnes, inquam, declinaverunt, (0553D)id est, a veritate deviaverunt simul docti et indocti, superiores et inferiores, et declinando facti sunt inutiles et sibi et Deo, non quod Deus aliquam utilitatem a nobis sibi expetat, cum sit ipse bonum se ipso contentum: sed propter naturaliter sibi insitam bonitatem, nostram utilitatem in nobis requirit, et suam eam deputat.

Non est qui faciat bonum. Repetitio est ut ostendat per quod inutiles facti sunt

Sepulcrum patens est. Vere non faciunt bonum, quia potius malum, nam guttur eorum est sicut patens sepulcrum. Quia sicut sepulcrum aut ad hoc patet ut cadaver recipiat, aut si recepit, fetorem emittit, ita guttur eorum est patens, vel ad voracitatem, ut vel nimiam gulam exerceant, vel quoscunque possunt de corpore Christi avellant, et in se per conformitatem quasi devoratos sepeliant. Vel est patens ad dolositatem, ut quos devorare nequeunt, saltem aliquo modo corrumpant. Corrumpunt (0554A)enim bonos mores colloquia mala, et in hoc est os eorum patens sepulcrum, quia semper dolose agebant linguis suis: id est, venenatis linguis, simulantes scilicet verba docendi, et habentes venenum nocendi, quod ideo est, quia venenum aspidum, id est mortiferae cogitationes, sunt sub labiis eorum, id est in corde eorum. Vel potest dictum esse hac similitudine, quia sicut aspis unam aurem firmiter terrae applicat, alteram autem cauda reflexa obdurat, ne vocem sapientis incantatoris audiat, ita ipsi Judaei unam aurem quasi terrenis affectionibus applicabant, quibus firmiter inhaerebant, alteram vero aurem quasi cauda reflexa obdurabant, quia memoria praeteritorum malorum ita eos excaecabat, ut vocem sapientium incantatorum, id est praeconum veritatis, non audirent, et vocabimus in hac sententia venenum terrenas affectiones et memoriam peccatorum, per quae comparantur aspidibus.

Quorum os maledictione. Non solum guttur eorum (0554B)est sepulcrum, sed etiam os eorum, id est Judaeorum, plenum est maledictione, id est, blasphemia in Deum, vocando me daemoniacum, filium fabri, destructorem legis, et caetera talia. Et amaritudine, id est amaris verbis, dicentes Pilato: Tolle hunc, et dimitte Barrabam, et crucifige eum, et talia similia. Vel potest dici sic et superius, et in alio psalmo, quia plenum est maledictione, id est amaritudine, id est, ideo fecerunt sibi amarum Dominum. Pedes, id est affectiones, eorum sunt veloces, non solum ad interficiendum verbo. Unde dictum est: Lingua eorum gladius acutus, sed etiam ad effundendum sanguinem bonorum gladio. Et ideo est in viis, id est in operibus eorum infelicitas in praesenti, cum dantur in tenebras interiores, et in futuro contritio, cum in exteriores dabuntur. Hinc dictum est: Qui ceciderit super lapidem, confringetur: super quem vero ceciderit lapis, conteret eum. Cadet super lapidem, qui in praeceptum Christi, id est angularis lapidis, offendit, et ille confringitur hic in praesenti, cum interiori caecitate damnatur. Si (0554C)vero confractus non resipuerit, tandem cum lapis cadet super eum, id est in manifesto judicio conteretur penitus, id est, in aeternas poenas dabitur. Et ideo erit eis contritio, quia viam pacis, id est me, qui sum via, ad veram pacem semper euntem in idipsum, et quia volui esse vera pax eorum, unde dictum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum: me, inquam, non cognoverunt, id est non sicut medicum sibi necessarium honoraverunt, sed tanquam inutilem et nocivum contempserunt: et hoc ideo quia timor Dei non est ante oculos ejus, id est, quia non timent judicium Dei, neque praesens, neque futurum. In quo decipiuntur, quia etiam manifestum judicium tandem experientur. Quod sic dicit: Nonne tandem vere cognoscent Deum, est timendum, omnes illi, id est Judaei, qui operantur nunc iniquitatem, emphatice iniquitatem, sed qui medicum non cognoverunt, sed potius interfecerunt: qui haeredem de vinea ejecerunt, et qui servis occisis saltem nullam (0554D)filio reverentiam exhibuerunt: et qui etiam plebem meam, id est sanctos et apostolos meos, devorant, id est nituntur devorare, et sibi reformare: devorant dico, sicut escam panis, id est, ita ut assidue hoc faciant, et in hoc delectantur, sicut panis assiduus cibus hominis est, quo jugiter delectatur. Possunt etiam devoratores plebis Domini largius accipi, qui in solis Judaeis, omnes scilicet qui sanctos Dei de quacunque gente sint, devocando, et sibi conformare nitendo, quasi devorant. Unde dictum est Petro de malis: Macta et manduca. Dicuntur etiam plebis devoratores recte, quicunque praelati officia sua non ad salutem subditorum, sed ad terrenum lucrum exercent, de quibus dictum est: Colantes culicem, et absorbentes camelum; quia leviora etiam peccata ubi nihil possunt extorquere puniunt, majoribus autem et in seipsis et in aliis pretio inducti consentiunt.

Dominum non invocaverunt. Ideo operantur iniquitatem, et devorant plebem meam, quia Dominum non (0555A)invocaverunt. Quod tale est: Ideo dati sunt in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; quia Deum habere in notitia non probaverunt. Ille Deum non invocat qui aliud sibi prae se, qui ipsum Deum facit, quod Judaei fecerunt, qui terrenis tantum inhaerebant. Quod sic dicit: Trepidaverunt ipsi Judaei illic, id est in amissione terreni regni, ubi timere non fuit opus, id est utile. Quia coeleste regnum amiserunt, dum timent amittere terrenum.

Quoniam Dominus. Ostendit per quod Judaei tandem cognoscunt Dominum esse judicem, vel esse timendum, per hoc scilicet quia Dominus qui modo in generatione justa est, id est in his qui per ipsum justi generati sunt est inhabitator, erit in ipsa tunc remunerator. Et convertit se ad ipsos Judaeos, quasi dicat: In vobis autem Judaeis non erit, quoniam vos confudistis, id est, quantum voluntate et actione potuistis, confusum fecistis consilium inopis, id est humilem adventum ejus, qui cum esset dives, pro vobis (0555B)factus est pauper. Quod sine causa fecistis, quia ideo tantum quoniam solus Dominus erat spes ejus, id est, quia nihil in eo saecularis pompae vidistis, et ideo contrarius operibus vestris fuit. Humilis adventus Christi merito appellatur consilium, quia dum omnia tenerent medium silentium, ipse solus mundo pereunti remedium contulit, et completivum summae beatitudinis fuit, scilicet dispositionis antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae. Quod consilium Judaei si non re, tamen voto et reputatione confuderunt, cum per mortem nomen ejus de terra se abstulisse putaverunt.

Quis dabit ex Sion. Confudistis quidem, o vos Judaei, consilium inopis, sed non deberetis, quoniam hic est ille de quo vere praedixit: Veniet ex Sion, qui avertat captivitatem ex Jacob, cum alter esse non possit. Nam quis alter veniet ex Sion, id est, nascens de Judaeis, qui propter cultum veri Judaei, et propter plura excellentia beneficia Dei et legis et prophetarum (0555C)sibi concessa dicti sunt Sion, id est speculatores, et Israel, id est Deum videntes: quis, inquam, veniens ex Sion dabit salutare Israel, id est salvationem a propheta promissam Judaeis, si iste non dabit? Certe nullus. Hinc quidam dicit in Evangelio: Aut duo sunt, aut hic est. Hinc etiam dictum est ad David: Unus de mille sit tibi consiliarius. Et vere iste dabit salutare. Nam tunc dabit, cum tradiderit regnum Deo et Patri, scilicet cum Dominus Pater, quia jam in spe avertit, perfecte avertit captivitatem a plebe sua, qua per primum parentem incurrit, hoc mortale induens immortalitatem. Et tunc perfecte exsultabit Jacob, id est omnis proficiens ad illam salvationem, qui hic fuit Jacob, id est supplantator invisibilium supplantatorum suorum. Et laetabitur Israel, id est omnis perveniens ad illam; et sic factus est Israel, id est vir vere videns Deum. Per Jacob ideo intelligitur proficiscens, et per Israel perveniens, quia Jacob cum reverteretur in terram (0555D)suam in proficiscendo adhuc erat Jacob; cum autem jam fere ad patriam venisset, vocatus est ab angelo Israel. Potest quoque, ut superius diximus, psalmus iste in persona prophetae mistim de gentibus et de Judaeis sic legi, juxta quod sic Propheta ordine incipiet, primum increpando diuturnam infidelitatem gentium. Insipiens, id est, gentilis populus, vere insipiens, qui idola manifesta praeposuit Creatori, si non voce, tamen corde dixit, et in effectu ostendit, quod non est Deus verus omnibus adorandus atque timendus: et ex hoc errore sunt ipsi accusabiles, non ipse Deus, qui eos creavit, quia ex corruptione eorum, hoc est non ex imperfecta creatione, et non mutatur sententia.

Omnes declinaverunt. Hic communiter agit et de Judaeis et de gentibus, quod notat simili: nec aliquid mutatur, nisi quia quod prius ad solos Judaeos, hic ad utrosque referimus; et quod in quorum os sub exemplis prius dictum est, nunc simpliciter dicitur: (0556A)Et viam pacis non cognoverunt, in tertia tantum persona dicetur.

Nonne scient omnes. Hic quoque communiter accipiemus et Judaeos et gentes, referemus operari iniquitatem ad Judaeos, sicut prius: devorant vero plebem, ad gentes propter excellentiam; et dicit Propheta in hac sententia plebem meam, id et cujus pars ego sum, sicut solemus dicere de populo vel gente patriae suae quisque, Populus meus vel gens mea: id est, cujus pars ego sum.

Dominum non invocaverunt. Illud quoque ad utrosque referemus, et accipiemus trepidationem quantum ad Judaeos, de loco et gente; quantum vero ad gentes de amissione alicujus terreni commodi. Consilium inopis confudistis, poterimus etiam referre ad gentes. Quae si non in capite, in membris tamen confuderunt. Caetera non mutantur, nisi quia Israel et Jacob largius de gentibus accipiemus.

IN PSALMUM XIV. Psalmus David. ARGUMENTUM. (0556B) Verba populi in captivitate Babyloniae optantis reditum ad patriam, enumerantisque quibus meritis quis ad hanc pervenire queat. Aliter, quia lex tota decalogo concluditur decem exempli Christi formas expressit, quibus ea docuisse, quae fecisse monstrantur.

EXPLANATIO. Propheticae interrogationi respondet Dominus in decalogi exemplum, decem virtutibus ad suae beatitudinis atria perveniri. Divisio psalmi hujus tota interrogatione et responsione continetur; sed interrogatio uno versiculo, responsio vero sex versibus est complexus.

COMMENTARIUS. Domine, quis habitabit. Psalmus iste sic intitulatur: Psalmus ipse David, Prophetae scilicet attribuendus. (0556C)Propheta plenus Spiritu sancto, praevidens Ecclesiam multiplicandam esse super numerum perfectorum, scilicet futuros esse plures nomine tenus Christianos, non re tenus, qui gauderent tantum de Christiano nomine, et non de Christiana religione: ut ostendat solum nomen non valere nisi studeat quilibet sicut Christus ambulavit et ipse ambulare: agit sub quadam similitudine alicujus perfecti regis militiae vel imperatoris, qui bello coorto et multis probis et ignavis concurrentibus, quaereret ab ipso domino suo quos ex illis in tabernaculo vellet secum militare, et post militiam in palatio remunerare. Et est tale ac si breviter diceret: Nemo aggratuletur sibi de Christiano nomine solo sine re, quia non proderit ei nomen sine re, vel ut possit in tabernaculo militare, aut in palatio conregnare. Tabernacula autem sunt expeditionales domus, in quibus ad tempus milites saeculi laborant, ut postmodum in stipendiis diutius gaudeant. Haec tabernacula significant (0556D)praesentem Ecclesiam, in qua contra diabolum atque carnem pugnatur, quia qui digne militabit in hoc tabernaculo, aeternaliter gaudebit in coelesti palatio. Unde Apostolus: Si compatimur, et conglorificabimur. Notandum quoque quod ad similitudinem praedictam Propheta taliter exsequitur, ut primum describat nobiles milites, deinde vero gregarios, qui et digne militant in tabernaculo, et regnabunt in palatio, ut per oppositum cognoscamus qui sint indigni tabernaculo atque palatio, et primum sic agit cum Domino: Domine, Rex universorum ad cujus militiam tot convenerunt, quis habitabit in tabernaculo tuo? id est, quem ex tanto numero elegis, qui et digne militet hic in tabernaculo, et tandem requiescet tecum in monte, id est, in supernae gloriae tuae celsitudine? Alia translatio habet, Quis peregrinabitur? Quod satis convenit. Nihil enim aliud praesens est vita quam peregrinatio. Unde Apostolus. Dum sumus in hac vita, peregrinamur a Domino.

(0557A)Qui ingreditur sine macula. Hic nobilium militum descriptio est, et potest legi, ut vel sit Domini responsio, vel ut ipsemet Propheta sibi respondens dicat: Ille scilicet digne habitabit in tabernaculo, et digne tandem requiescet in monte, qui ingreditur, id est, qui in hac vita cum bene viventibus est ingressus ad supernam vitam: conversatur sine macula, id est sine crimine peccati: et quia non sufficit declinare a malo, nisi addatur bonum, subdit: Et qui operatur justitiam, id est, quidquid juste facere potest, facit. Quam justitiam exsequitur per partes, dicens: Qui loquitur veritatem, id est vera, et ita ut verum quod dicit sit in corde suo, id est, ex bona affectione procedat. Possumus etiam et verum dicere, et mala tamen affectione, sicut si alicui de duabus viis quae rectior esset quaerenti, indicarem rectiorem, non quod esset rectior, sed ut incurreret in ea latrones, vel aliquod aliud malum. Verum quidem meum dictum esset, sed ex mala affectione (0557B)procederet. Et qui non egit dolum in lingua sua, id est, qui nec in lingua contra proximum peccavit, quod summa perfectio est. Non frustra enim lingua in udo posita est; sed ideo quia sicut in udo aliquis facile labitur, ita nos in lingua facile peccamus. Unde dictum est: Perfectus est vir qui in lingua non labitur. Et non solum verbo proximum non offendit, sed nec malum operando proximo fecit: et si alius opprobrium proximo intulit, ipse non accepit, id est, non factum esse voluit; et insuper malignus, id est, detractor proximi, ad nihilum conspectu ejus deductus est, id est contemptus, et nihilum reputatus. Illos autem qui timent Dominum timore casto glorificat, id est, magnipendit et exaltat. Dicit in hoc loco quiddam notabile beatus Augustinus, hoc scilicet: Nemo malignus quid sit novit, nisi cum sub specie Creatoris aeternae incommutabile ad speciem creaturae, quae de nihilo facta est convertitur. Quod sic intelligendum est, quia tunc tantum homo malignus est, id est male agens est, quando Creatorem, ad cujus similitudinem (0557C)factus est, negligit, et terrena, quae ab ipso de nihilo facta sunt, appetit.

Qui jurat proximo. Hic describuntur gregarii milites, quod per jurare notatur. Perfectis enim dictum est: Sit sermo vester, Est est, Non non. Quidquid autem plus est, a malo est, scilicet et a malo illius qui aliquid sibi credi postulat; quia saepe fefellit, et a malo illius a quo postulat, qui iterum fratri male credulus est. Propter hoc igitur malum necesse est in humanis contractibus juramenta saepe facere, et licet secundum quod hic dicitur, scilicet si qui jurat, non decipiat. Interdicitur tamen perfectis jurare, ne per consuetudinem jurandi aliquando ut pejerent contingat. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, id est, nulli ut plus inde acciperet, accommodavit pecuniam suam, sed misericorditer pauperibus distribuit, vel sicuti distribuit, et apud illum remanere noluit, non nisi quantum dedit exegit; et qui non accepit munera super innocentem, ut causam nocentis (0557D)superiorem faceret causae innocentis, quod saepe corrupti judices faciunt.

Qui facit haec. Hic psalmum plane adaptat intentioni. Quasi dicat: Quisquis haec praedicta de perfectioribus vel minus perfectis militibus facit, ille tantum et digne habitabit hic in tabernaculo, et non movebitur, completa in militia aeternum a palatio. Quapropter qui haec non facit non sibi de Christiano nomine applaudat.

IN PSALMUM XV. Tituli inscriptio Ipsi David. ARGUMENTUM. Ezechias in aegritudine Dominum deprecatur, et in vitae suae reparatione gratulatur, et quod humanarum rerum non sit egens, exponitur. Item vox Christi ad Patrem.

EXPLANATIO. (0558A) Dum omnes dicantur inscriptiones titulorum qui psalmorum frontibus affiguntur, nescio quid mysticum iste designans, hoc specialiter primus continet, quia enim Domino crucifixo scriptus est titulus, Hic est rex Judaeorum, non inconvenienter in psalmo quo idem Rex de sua passione et resurrectione locuturus est, hujus inscriptionis commemoratio praecedit. Nam et hoc quod additur ipsi David, non ad quamlibet aliam personam, sed ad ipsum Dominum Salvatorem, quod canitur, pertinere monstratur. Per totum psalmum introducitur persona Domini Salvatoris. Prima positione ex humanitate suscepta, loquitur ad Patrem, conservari se petens, quia spem suam posuerit semper in eo. Subjungit etiam quemadmodum sancti ejus non carnalibus desideriis, sed spiritualibus virtutibus eligantur. Omnia quae pertulit, ad haereditatis suae gloriam asserens fuisse perducta. Secunda positione idem Patri gratias refert, qui illi a dextris apparendo, iniquitatem (0558B)hujus saeculi omnipotentiae suae virtute superant; unde animam suam de inferno asserit esse liberatam, et post resurrectionis gloriam in delectationibus dexterae ipsius memorat collatam.

COMMENTARIUS. Conserva me, Domine. In hoc psalmo loquitur Rex noster ex proprietate susceptae humanitatis, et agit hic de passione sua orando Patrem pro constantia illius obedientiae proficiendae, pro qua missus est: non quod ei qui tantae potestatis erat, ut diceret: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et: Nemo tollit a me animam meam; et: Post tres dies resurgam, deesset aliquid, pro quo adipiscendo necesse esset cum orare, sed ut nobis ad quorum salutem venerat, orandi formam pro patientia et obedientiae constantia, per quae nobis restituatur, quod primi parentis per inobedientiam amisimus, in se ipso daret. Subdit etiam patientiam et obedientiam suam sequi certam remunerationem, (0558C)scilicet carnis in sepulcro incorruptionem et resurrectionis clarificationem, ut nos carnificaret: quod si patientiae et obedientiae erimus consortes, erimus et remunerationis comparticipes. Intitulatur autem psalmus ita; Tituli inscriptio psalmus ipsi David. Quod sic exponitur: Psalmus iste attribuitur ipsi David vero capiti scilicet, non historiali. Qui psalmus est tituli inscriptio: dicitur autem iste psalmus ideo tituli inscriptio, quia tractat de negotio illo, id est, de obedientia passionis, per quod sibi Dominus noster Jesus Christus illud regnum obtinuit, de quo titulus iste divina dispositione inscriptus est. Qui a Pilato capiti ejus in cruce dormientis superpositus fuit: Hic est Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. Nunc ad litteram accedamus. Vox Dominici hominis est, ut supra diximus, pro perficienda obedientia orantis: Quasi diceret: praecessit olim quidam, quem tu, Domine, quia in te non speravit, non conservasti. Me autem, o Domine Pater, conserva, id est, (0558D)sicut jam servasti me per peccati immunitatem in anima, ita etiam serva in corpore a corruptione: quoniam ego speravi in te, id est, totam spem meam conjeci in te, et vere speravi, quia digne dixi tibi Domino, Tu es Deus meus. Quod quidem digne nullus dicere potest, nisi divinitus inspiratus, cum nec Dominus Jesus dici possit nisi per Spiritum sanctum, ut testatur Apostolus. Ille autem digne dicit Domino Deus meus, qui et se ei totum subjicit, et nihil sibi prae se nisi ipsum facit; et vere propter has praedictas causas me conservabis, quoniam causa illa quae objicitur terrenis dominis, tibi non potest objici, quoniam tu cum sis bonum se solo contentum, non eges bonorum meorum, scilicet ut vel tibi serviam, vel aliquid tibi tribuam ut faciunt terreni domini.

Sanctis qui sunt in terra. Vere dixi Domino, Tu es Deus meus, quia feci quod debui, quoniam omnes voluntates meas, id est ab ipso mihi datas, non enim (0559A)veni ut faciam voluntatem meam, mirificavi verbo et exemplo his qui sunt ejus, id est, in terra viventium. Mirificavi, inquam, id est, mira eis feci, scilicet ut suae voluntates viderentur eis foedae et despicabiles, meae autem mirae, id est desiderabiles. Eis dico ideo sanctis, id est, in virtute bonorum operum consummatis: et ita eis mirificavi ut non solum in affectione eas habeant, sed manifeste per opera in eis appareant, quia cognoscunt, et quid prosit humanitas divinitatis meae, et quid divinitas humanitatis meae, quod est dicere, qui et mortui in peccatis sunt in vitam aeternam, jam spe resurrectionis susceperunt. In hoc enim profuit humanitas Christi, quia ne nos in peccatis moreremur, mortua est. In hoc vero profuit divinitas, quia cum carnem a morte suscitavit, immortalitatem vitae per resurrectionis spem contulit. Unde dictum est quod mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Terra viventium, id est coelestis patria, emphatice dicitur (0559B)Domini esse, cum et ejus sit terra morientium, praesens scilicet habitatio. Illi autem dicuntur, si non praesentia, spe tamen, in terra viventium, quorum corpus tantum in terris, mens vero conversatur in coelis. Unde dicit Apostolus: Nostra autem conversatio est in coelis. Potest et aliter iste idem versus continuari. Quasi dicat: Quo fructu peto me conservari: hoc scilicet quia et mirificabo et mirificavi voluntates meas sanctis ejus. Si autem mirificavit secundum quamdam translationem inveniatur, ita dicatur: Vere Dominus Pater me conservabit, quia per me voluntates suas jam mirificavit. Sententia vero in neutro modo mutatur.

Multiplicatae sunt infirmitates. Vere mirificavi ego, vel Dominus Pater me mirificavit aliis voluntates suas, quia per me multiplicatae sunt infirmitates eorum, id est, multiplices infirmitates suas, et doctrina mea et exemplo vitae meae intellexerunt non ut perniciem, sed ut medicum quaererent ad salutem: et postea acceleraverunt, id est, ad me medicum properantes, (0559C)et solliciti accesserunt. Non autem per carnalia sicut prius, sed per spiritualia, quia non quaeram ab eis amplius sanguinem hircorum, sed vitulos labiorum. Quod sic dicit: Non congregabo conventicula eorum amplius, id est congregationes eorum, quae sunt factae quasi conventicula, id est, parvi conventus, postquam mei facti sunt. Semper enim boni licet plures sint virtute, numero tamen hominum sunt pauciores; sicut e contra mali, licet plures sint numero hominum, pauci tamen sunt, quia debiti perditioni. Non congregabo, inquam, eos de sanguinibus, id est causa fundendorum sanguinum ad sacrificandum: nec ero memor nominum eorum, id est, non distinguam eos per nomina; sicut prius distinguebantur, ad quamdam excellentiam, cum diceretur, Dic domui Juda, dic domui Levi, propter dignitatem. De tribu enim Juda tantum reges, de tribu Levi sacerdotes eligebantur. Vel possumus accipere per nomina hic hoc quod Judaei prius ad (0559D)comparationem gentium dicebantur justi et cultores veri Dei, gentiles vero immundi et peccatores. Quae nomina modo non manent, quia non est acceptor personarum Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi; et item: Non Judaeus, etc. Non erat, inquam, memor, et hoc per labia mea, id est, per pacem ante saecula mundi promissam, per me autem completam: et possumus hic pacem accipere, vel quod ima summis per eum reconciliata sunt, quae recte designatur per labia, cum de ea praedicatur: Osculetur me osculo, etc., vel quod ipse gentilem et Judaicum populum pacificavit, solvens inimicitias in carne, et destruens medium parietem maceriae, quo disjungebantur. Unde dictum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Possumus etiam per labia, quae instrumenta sunt locutionis vel praedicationis, praecones veritatis accipere, ut sic dicatur, Hoc quod ipsi non disjungentur, fiet per labia, id est (0560A)per praedicatores, eos in fidei concordia ponentes

Dominus pars haereditatis meae. Ideo non distinguam eos per nomina, quia ipsi se non distinguent Nam omnes unam haereditatem, id est, Deum, eligent. Quod sic dicit: Dominus Pater erit pars, in universitate rerum haereditatis meae, id est illorum, quod ipse dedit mihi in haereditate; et calicis mei. id est ipsorum eorumdem qui sunt calix meus, id est, divisio data mihi hominibus. Per calicem enim fit divisio, id est, mei non eligunt sibi aliam partem in rebus, nisi Dominum. Vel aliter: Dominus erit pars haereditatis meae, id est, meorum; et calicis mei, id est, Dominus in parte erit rerum haereditas data meis; et calix, id est divisio data meis. Quasi dicat: eligant alii haereditatem mundum, mei non eligent haereditatem sibi, nisi Dominum. Bibant alii mortiferas saeculi delectationes, mei non bibent nisi salutiferum potum, quia calicem habebunt Dominum.

Tu es, etc. Juxta primam sententiam, inquam, (0560B)haereditas gentes accipiuntur, datae in haereditatem Christo, ita continuabis. Quod dico haereditatem esse mihi, non mihi ascribo, sed tibi, Pater, quia tu es qui haereditatem meam mihi ab aeterno datam, unde Apostolus: Elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, et in praevaricatione Adae amissam, restitues mihi per completam in me obedientiam.

Funes ceciderunt. Hic loquitur ad similitudinem. Solent enim haeredes partiri praedia sua per perticas aut funes, et aliquando cadit pertica sive funis uni in pulchro loco, alii in turpi. Sic in divisione hominum, illi super quos funes Christo ceciderunt, pulchri virtutis ornamento sunt; qui autem diabolo contigerunt, turpissimi sunt. Littera sic continuatur. Ideo cum dico restitues haereditatem, appono meam, nam mea est praeclara. Nam funes, id est divisiones, ceciderunt; id est, non mittis, sed sola gratia salvante eos, evenerunt mihi in praeclaris, id est in his qui valde sunt virtutibus decorati. Et vere in praeclaris, (0560C)quia haereditas mea, id est illi qui sunt mihi dati in haereditatem, licet sint pannosi et abjecti, et sicut peripsema omnium facti, tamen mihi sunt praeclari. Et ideo benedicam Patrem Dominum in omnibus ei obsequendo, qui tribuit mihi in meis intellectum, scilicet rationem et discretionem talem, scilicet ut imitarentur patientiam obedientiae meae, per quam ipsi mihi restituit in haereditatem. Potest hoc aliter legi juxta illam sententiam, in qua haereditatem vocabimus Dominum. Quasi dicat: Ideo tu, Domine, eris haereditas meorum, quia tu es qui haereditatem meam, id est claritatem coaeternitatis, et ejus majestatis, quam tuae similem habui apud te, priusquam mundus fieret, restitues mihi: non quod ego unquam eam amiserim, sed quia misericordiam, intelligentiam et spem ejus per primum lapsum amiserunt, et cum eis per meam obedientiam et resurrectionem, intelligentiam et spem ejus restitues: quia ego in eis sum, et mihi eam per eos restitues; (0560D)et determinat quae sit illa haereditas. Quasi dicat: Haereditatem meam voco tuam claritatem; quia sicut limites possessionis sacerdotum et Levitarum olim in divisione terrae promissionis contigerunt in excellentioribus et pulchrioribus locis: ita funes, id est limites haereditatis meae, sunt in praeclaris, id est in tua aeternitate et majestate. Ad solam enim similitudinem hoc dictum est. Et bene dico in praeclaris, nam hic effectus ostendit praeclara esse, scilicet quia ipsa haereditas mea, id est tua coaeternitas et co-majestas est praeclara mihi in meis, id est mei, quibus revelata est, valde praeclaram et pretiosam esse reputant. Vel ideo benedicam Dominum Patrem, qui tribuit mihi in meis intellectum, id est, qui sic illuminavit meos, ut illam tantam claritatem et intelligant, et suo modo spe jam possideant. Quicunque enim hic vere manducat, id est, imitatur Christum, vivet in futuro eadem vita qua Christus, factus ei coaeternus, et pro modo suo conglorificatus.

(0561A)Insuper et usque et ontem. Insuper ideo apponit, quia quod sequitur, non pertinus ad claritatem illam, sed ad humanitatem. Quasi dicat: Ex hoc etiam benedicam Dominum, quia renes mei, id est, carnales consanguinei mei, de quorum renibus exivi, increpuerunt me, id est, increpando duriter erudierunt me: obedientia usque ad noctem, id est, usque ad mortis experientiam. Vel per renes, quae inferior pars corporis sunt, possumus accipere inferiorem naturam in Christo. Ut si dicat: Renes mei, id est, mortalitas et passibilitas humanitatis meae increpatum perduxerunt me usque ad noctem, sicut prius. Ego autem certus de remuneratione, et ideo dolorem non attendens, sed praemium, providebam Dominum remuneratorem, semper eum habens in conspectu meo interius: et merito, quoniam illis persecutoribus existentibus mihi in sinistra, cum me ad impatientiam insultationibus suis provocaverunt dicentes: Si filius Dei es, descende de cruce, et similia: ipse Dominus (0561B)erat mihi a dexteris, in meliori parte, ministrans mihi vires, ne ullo modo commoverer a constantia et patientia perficiendae obedientiae. Et propter hoc laetatum est cor meum, id est, laetitia fuit in corde meo, et in cogitatione mea, et lingua mea, protulit exsultativa, scilicet: Nemo tollet a me animam meam, etc. Et insuper caro mea requiescet in spe. Et exponit in qua spe, in hac scilicet, quoniam licet anima mea descendat in infernum, tamen non derelinques eam, ut possideatur ab inferno: nec dabis inimicis meis cupientibus me sanctum tuum, id est, sanctificantem alios videre, id est sentire corruptionem carnis in sepulcro. Et vere non dabis, quia non solum facies in re, sed jam fecisti in dispositione notas mihi vias vitae, id est resurrectionem, quae dicitur via ad vitam: quia et per eam data est nobis spes recuperandi vitam, quam amiseramus, et tandem ipsa re dabitur; et deinde adimplebis, id est valde implebis, laetitia existente cum vultu tuo, scilicet clarificabis me confessione: et ibi erunt mihi delectationes in dextera tua, (0561C)scilicet in potioribus bonis tuis, scilicet in claritate et majestate tua, vel in aeterna vita, quae etiam per dexteram designatur. Juxta illud: Laeva ejus, etc., delectationes dico euntes usque in finem delectationum, id est ad tantam perfectionem, ut non possint esse perfectiores. Potest quoque hic versus aliter legi, et in parte continuari, ut sic dicatur: Ideo animam meam non derelinques in inferno, nec dabis videre corruptionem in sepulcro: quia fecisti notas mihi, et in me aliis, vias vitae, id est patientiam et obedientiam, quae sunt viae reducentes ad vitam per obedientiam amissam, et propter illas vias exsecutas, scilicet cum perfecerint meo exemplo patientiam et obedientiam, tunc perfecte adimplebis me, id est meos: laetitia manente cum vultu tuo, id est, qui semper est in praesentia tua; et tunc erunt eis delectationes in dextera tua, id est, in aeterna vita euntes usque in finem, ut superius.

IN PSALMUM XVI. Oratio David.

recensere

ARGUMENTUM. (0561D) Deprecatur Dominum David, ut se devotum cor habentem, auditu dignum faciat, quem inimici gratis impugnabant. Aliter Christus de Judaeis dicit ad Patrem.

EXPLANATIO. Cum multi psalmorum in textu suo habeant orationes, movere potest cur hic talem posuerit inscriptionem. Sed quamvis alii cum rebus diversis breviter mistas contineant deprecationes, iste tamen pene tota sui contextione supplicatio est. David vero, ut notum est, significat Dominum nostrum, ex cujus persona ad institutionem humani generis totus est psalmus iste prolatus. Trifaria oratio ab humanitate Christi in hoc psalmo depromitur. Prima est, ubi secundum justitiam suam sibi petit deberi restitui. Secunda ut a Judaeorum insidiis (0562A)puritos liberetur. In tertia resurrectionem velocissimam deprecatur. Ne diutius insultare liceat perverso populo Judaeorum, et ne aliquid de ejus majestate turba fidelium haberet, ambiguum profitetur se in aeterna beatitudine mansurum.

COMMENTARIUS. Exaudi, Domine, justitiam meam. Psalmus iste sic intitulatur: Oratio ipsi David. Quod sic exponitur. Iste psalmus attribuitur vero David, id est Christo: qui psalmus est oratio. Sciendum autem, quod cum fere omnes psalmi possint dici oratio, quia aliquam in se continent orationem: iste tamen specialiter oratur et intitulatur, quia ex majori parte est oratio. Orat enim in hoc psalmo Dominus noster Jesus Christus in ipso agone passionis suae, ex ea affectione erga suos, qua pro ipsis pati voluit, ut Dominus Pater judicium illud quo persecutores putaverunt judiciaria potestate damnare, manifeste ostendat suis, et cognoscere faciat, non ex consilio eorum unius tantum (0562B)perniciem machinantium, sed ex sua ineffabili bonitate et dispositione ad salutem omnium processisse: ut cum hoc manifeste eis cognitum fuerit, nullo modo possint devocari, quando et congratulentur ejus nativitati, et conformentur ejus passioni, et dicit ita: Domine Pater, quia versatus es injustitiam Adae, ut non exaudires illum, exaudi justitiam meam, id est, ostende in effectu quod exaudieris me, quem tu per immunitatem a peccatis justum fecisti. Plus est quod dicit, exaudi justitiam meam, quam si diceret me justum, quia causam ponit exauditionis. Nam et eleemosyna orat, et justitia orat. Et intende deprecationem meam, id est, intensum te fac ad exaudiendum, vel me fac intensum, ne remisse agam in deprecatione mea, id est, facta a me pro meis: et percipe auribus, id est, per potentiam audiendi quae in te est. Orationem meam, id est pro meis factam. Est autem, ut dicit beatus Hieronymus, deprecatio pro peccatis, oratio pro perseverantia. Orationem dico factam non (0562C)in labiis dolosis. In labiis dolosis orat quis, cum vox oris non convenit voci cordis.

De vultu tuo. Ponit unde petat se tantopere exaudiri. Quasi dicat: Pro hoc oro, Domine Pater, et deprecor ut judicium illud quo Judaei judiciariam potestatem putaverunt exercere in me ad gloriam et ad utilitatem suam, factum in eum, id est, ad gloriam et ad utilitatem eorum, et ad illorum ignominiam prodeat, id est manifestum fiat, vel manifeste appareat prodiisse de vultu tuo, id est, et de voluntate et de dispositione tua, ad utilitatem omnium volentium processisse; quoniam ex illorum fraudulento consilio, et oculi tui, id est, diligentissima et perspicacissima discretio, quae in te est, videat in hac re aequitates tam in mea clarificatione, quam meorum damnatione. Nihil enim aequius quam et illos innocentem sine causa damnantes, damnari, et innocentem clarificari.

Probasti cor meum. Vere facies nunc quod rogo, (0562D)quia prius quod mihi utile fuit fecisti: exhibitio enim praeteritorum, certitudo est futurorum: hoc aequipollenter hic dicitur, et est praeposteratus ordo, ut sic prius dicatur: Tu, Domine Pater, visitasti me in nocte. Nox potest dici quaelibet tribulatio, quae perturbat. Ignis vero tribulatio gravis dicitur, quod quasi comburat. Possumus igitur in Domino nostro Jesu Christo noctem accipere captionem, ligationem, sputa, alapas, et caetera opprobria: ignem vero ipsam crucifixionem. Visitatio quoque est medicorum accessus ad consulendum aegro. Possunt autem omnia flagella quibus Deus Pater corripit omnem filium, quem recipit, visitatio vocari: quia per ea saluti eorum consulit. Quantum vero ad Christum tribulatio non ob aliud dicitur visitatio, nisi quia languores nostros ipse curavit, et dolores nostros ipse portavit. In eo enim nulla infirmitas fuit. Littera sic dicetur: Visitasti me, id est, visitationem ut medicus exhibuisti mihi et in me aliis nocte, in priori tribulatione; (0563A)et examinasti, id est, purum ab omni labe fecisti; item quantum ad illos in igne, id est, in ignea crucifixionis tribulatione. Et per hoc utrumque probasti cor meum, id est, probatum per patientiam conservatam usque ad experientiam mortis fecisti cor meum; et quia probasti, id est, iniquitas non est inventa in me, id est, omne malum fuit remotum a me in tantum, ut nec os meum loqueretur opera haec, id est, ut nec malum verbum pro tanta persecutione proferrem, quod facere est opera hominum: quia homines si non possunt ulcisci se repercutiendo, saltem mala verba loquuntur, cum tribulantur, sed ego potius custodivi vias Domini. Vel aliter, ut sic dicatur: Quod dico iniquitatem non esse in me, non ad hoc dico, ut os meum loquatur opera hominum, id est, ut me jactem more hominum, sed quia ita est in re. Nam ego custodivi, et caetera. Vel aliter: In tantum remota est iniquitas a me, ut etiam os meum non loquatur ad opera hominum: subauditur magnificanda, ut (0563B)non solum non facerem, sed nec dicerem aliquid ad laudem humanam pertinens: sed etiam facerem et dicerem omnia ad laudem tuam. Quod inde apparet, quia ego custodivi vias duras, id est praecepta tua, quae aliis videntur dura: habet alia translatio, vias latronis. Juxta quod sic potest dici: Ego custodivi vias duras, id est vias latronis: quia sicut latro qui non audet apparere in publica et lata via, graditur semper per sentosas et difficiles vias: ita ego omnia dura, omnia aspera passus sum. Juxta illud Catonis: Qui nec mihi, nec animo meo unquam in aliquo delicto peperci. Vel aliter: Custodivi vias latronis, id est, cavi opera malorum, ne incurrerem ea. Quae viae etsi blandae videantur, tamen ex opposito sunt durae: quia in fine sunt strictae et asperae, et hoc feci propter verba labiorum, id est, propter permissionem pacis et reconciliationis summorum et imorum, a te, Pater, ante saecula dispositae, per me autem adimpletae. Vel aliter: hoc feci propter verba labiorum, id (0563C)est, propter dicta prophetarum, ut Scripturarum praeconia, quae de me erant implerentur. Potest quod superius uno modo lectum est, Non in labiis dolosis, taliter etiam legi, et consequenti versui conjungi, ut sic dicatur: Hac oratione peto te, Domine Pater, exaudire et percipere, ut judicium meum, id est, omnis sententia a me et a meis data de quacunque re prodeat de vultu tuo, id est, procedat de sincera ratione et vero intellectu a te, et non sit in labiis dolosis, id est, non ex dolo vel figmento aliquo prodeat: et oculi non exteriores, sed mei, id est, interiores, quibus uti maxime debeo, videant et in me et in meis aequitatem, scilicet in remunerationem bonorum, et in damnationem malorum: et in probandis quae probanda sunt, et improbandis quae improbanda sunt: habet enim quaedam translatio hanc litteram, scilicet oculi mei et aequitatem. Sequentia non mutantur, nisi quod per noctem in sequenti versu possumus accipere interiorem persecutionem et occultam, scilicet diabolicam tentationem, quae et Christo in monte (0563D)a diabolo occulte, id est, solo cum solo facta est, et quotidie fit perfectis: et dicitur nox quia perturbat: et tamen est visitatio, quia prodest. Per ignem vero accipere possumus omnem exteriorem persecutionem, sive in capite, sive in membris.

Perfice gressus meos. Quasi dicat: Quod ego verba labiorum implere curavi, et vias duras custodivi, hoc ad perficiendos meos gressus feci. Et ideo, o Domine Pater, perfice in semitis tuis, id est, perfectos fac in arctioribus praeceptis tuis gressus meos, id est, apostolos et caeteros, per quos ad notitiam hominum ingrediar meos, id est a te mihi datos. Quasi dicat: Tui erant, Pater, et tu mihi eos dedisti, et ideo serva eos: perfice dico, ut vestigia mea, id est signa vitae meae, id est bona opera non moveantur ab eis.

Ego clamavi. Vere perficies eos, quia ego solus idoneus per peccati immunitatem ad hoc clamavi ad te, id est, liberam et validam intentionem precis ad te direxi. Et vere clamavi, quoniam tu qui Deus es, (0564A)et ideo exauditor bonorum, exaudisti me jam in pluribus. Quapropter inclina aurem tuam, id est, potentia exaudiendi, quae in te est, non deserat me propter humilitatem meam, qui adeo infirmus sum, quod a te erigi non possum, et exaudi verba mea, id est orationem meam factam pro meis, hac scilicet exauditione mirifica eis misericordias tuas, id est, facies eis mirum et desiderabile videri, quod eos antequam essent elegisti, et perditos vocasti, recreasti, justificasti, et magnificasti, quae sunt misericordiae tuae. Mirifica, inquam, ut sperent in te, et sic salvabuntur, quia tu salvos facis omnes sperantes in te.

A resistentibus dexterae tuae. Postquam oravit pro repellenda a suis infirmitate, orat etiam pro conservanda sanitate. Quasi dicat: Postquam repuleris a meis infirmitatem mirificando eis misericordias tuas, conserva in eis sanitatem, scilicet custodi me, id est, a resistentibus dexterae tuae, id est, a contradictoribus veritatis, qui resistunt mihi, qui sum dextra ad debellandos (0564B)inimicos tuos. Custodi eos, inquam, ut pupillam oculi, id est, sicut custodisti me, qui sum pupilla oculi tui. Pupilla minima particula est in oculo, qua tamen totum corpus dirigitur. Sic Christus dicitur pupilla oculi, id est Ecclesiae, quae est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Vel aliter: Custodi meos ita, ut sunt illi custodiendi, qui sunt pupilla oculi: id est, per quos, licet sint pauci, transfunditur lux veritatis, in totum corpus Ecclesiae.

Et protege me. Id est, meos, sub umbra, id est, sub protectione alarum tuarum, id est charitatis et misericordiae, quibus nos tanquam alis obumbras: et accipitur hic charitas qua ipse prior, id est ante etiam quam essemus, dilexit nos. Misericordia autem susceptae humanitatis per Verbum affectio propria. Vel per alas possumus accipere dilectionem Dei et proximi. Quae ideo dicuntur alae, quoniam teste beato Augustino sine his duabus virtutibus non volatur ad coelestem gloriam. Protege meos, inquam, a facie impiorum, (0564C)id est ne impii conformando eos sibi ponant in eis faciem suam, qui vere eos affligunt: quia jam prius me afflixerunt. Quasi dicat: Si mihi viridi ligno non pepercerunt, nec eis qui aridum lignum sunt, parcent. Et hoc modo afflixerunt, quia inimici mei, id est persecutores mei Judaei circumdederunt animam meam, non ad imitationem, sed ad damnationem. Et concluserunt se per adipem suum, id est, in pingui lingua sua obfirmaverunt superbiam suam. Solent enim adipata animalia, ut tauri, cervicosa esse, et superbire: ita Judaei propter temporalium rerum prosperitatem superbierunt contra Dominum. Nam os eorum locutum est contra eum superbiam, id est plura superba dicta ut illud, Nos non habemus regem, nisi Caesarem, et similia.

Projicientes me nunc. Vere superbierunt contra me, quia me prius ejectum de synagoga projicientes me, etiam ad crucifigendum, extra urbem ne pollueretur nunc, quando locus datus est eis: prius enim nemo (0564D)misit in eum manus, quia nondum venerat hora ejus: vel quem olim in servis missis projecerunt, nunc in me ipso projicientes circumdederunt me, ad insultationem et derisionem: et hoc ideo, quia statuerunt declinare oculos suos in terram, id est ex toto terrenis adhaeserunt, et coelestia nullo modo respexerunt. Vel aliter: Statuerunt oculos suos declinare in terram, id est solam carnis afflictionem, dum me crucifigerent, consideraverunt: clarificationem autem resurrectionis, quae futura erat, non attenderunt.

Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam. Vere declinaverunt oculos, quia susceperunt me, id est, effecerunt hoc apud discipulum, ut me eis traderent, cum pontificibus ut caperent, cum praeside ut crucifigerent. Et his omnibus modis susceperunt, majores quidem sicut leo paratus ad praedam: et minores, sicut catulus leonis habitans in abditis, id est, simulantes se ab ejus damnatione innocentes esse. Minores cum dicerent, Nobis non licet crucifigere quemquam; (0565A)praeses vero cum diceret, Innocens ego sum a sanguine Justi, et reliqua.

Exsurge, Domine. Ipsi quidem me susceperunt, tu autem, Domine, qui modo jaces illi populo, quia te mundana curare et regere non attendit, exsurge ei, id est, manifeste potens appare ei, praeveni scilicet eum in vindicta tua; mentis caecitas scilicet anticipet peccatum ejus, ut quod se malitiose ad perniciem meam credet agere, tua potius ad multorum salutem agatur provida dispositione. Quasi dicat: Fiat caecitas in eis, ut plenitudo gentium intret; et supplanta eum ut amittat, scilicet per mortem meam, locum et gentem, cum per ipsam retinere se putet ea. Et eripe animam meam, resuscitando me ab illo impio populo, scilicet eripe frameam tuam ab inimicis manus tuae, id est animam meam qua manus tua, id est, divina potentia tua, scilicet Verbum, armavit se ad depellendas aereas potestates, eripe per resuscitationem ab inimicis ipsius manus tuae.

Domine, a paucis. Quasi dicat: Et ut ille nequam (0565B)populus supplantetur, o Domine, divisos eos jam a paucis, id est a bonis, qui cum sint plures in virtute, quantum ad numerum, tamen sunt in paucitate; eos, inquam, divisos a paucis, moraliter divide, id est, exclude de terra sua etiam localiter, et hoc in vita eorum, id est, ipsis persecutoribus meis adhuc viventibus, amittant locum et gentem. Multi enim ex eis adhuc vivebant, cum a Tito et Vespasiano destructi sunt: vel in vita eorum, id est in praesenti divide eos ab habitatione sua terrena, quos divides a coelesti patria. Et dignum est hoc fieri, quia venter eorum, id est memoria eorum, vel carnalis voluntas eorum est adimpleta, id est valde impleta: de absconditis tuis, id est de sceleribus pravis, scilicet deceptione mea, et captione et ligatione, et similibus, quae tibi sunt abscondita, non cognitione, sed dignatione. Quasi dicat: Satisfecerunt carnali cordi suo super me in his in quibus non debuerunt. Venter dicitur memoria, quasi sicut ex his (0565C)quae ventre capiuntur, pars egeritur, pars in membra transfunditur, ita memoria sententias sive intellectus quoscunque capit, quae postquam ratio discutit, falsa et inutilia quasi digerendo abjicit. Caetera in disciplinam morum et habitum mentis transfundit. Potest et aliter de absconditis tuis dici, ut talis distinctio. Divide eos de terra, ut prius, et divide eos etiam de absconditis tuis, id est de mysteriis sacramentorum, scilicet ut non avertant sacramentum incarnationis et passionis tuae, et similia. Quod bene promeruerunt, quia venter eorum adimpletus est ex his unde non debuit. Nam saturati sunt filiis, id est malis operibus, scilicet quod discipulum ut eis me traderet postulaverunt, et a Pilato ut me crucifigerent, et similia. Opera nostra namque tam bona quam mala dicuntur filii nostri, quasi a nobis generata. Habet quaedam translatio: Saturati sunt porcina, quod satis congruit propter operum immunditiam. Valde enim immunda res apud Judaeos porcus (0565D)est, et in tantum sunt saturati, quod peccata sua redundaverunt in posteros suos. Diviserunt enim reliquias suas, id est peccata sua superabundantia, parvulis, id est filiis suis. Quod tunc factum est, cum dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Vel aliter, ut sic dicatur: Hoc quod venter eorum impletus est, non eis profuit, sed filiis. Nam ipsi tanquam grosso cibo sunt saturati, satisfaciendo carnali cordi suo in morte mea, quod non eis profuit, sed filiis, quia dimiserunt reliquias quas deberent facere suas, id est intellectum gloriae resurrectionis et ascensionis, et caeterorum talium, quae quasi subtilis et tenuis cibus erant, sicut sunt reliquiae respectu grossi cibi, et quo vere reficiendi essent. Illas, inquam, reliquias non advertentes, dimiserunt suis parvulis, id est de posteris suis qui parvi facti sunt, id est humiles. Vel aliter, ut illa sententia aequipollenter hic habeatur, quod ideo ex parte caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, (0566A)et tanquam aliquis quaereret: Cur, Domine, hoc factum est, ut quidam de Israel ita caecati sint, ut venter eorum adimpletus sit de tuis absconditis? Respondeat ac si dicat: Non debes mirari cur hoc factum sit, quia in hoc sunt facti similes avibus illis quae saturantur non sibi, sed pullis suis nutriendis, sicut columbae et quaedam aliae aves. Quod sic dicitur: Ipsi sunt saturati, ut supra diximus, non sibi, sed filiis, id est ad utilitatem filiorum; et hoc ideo, quia reliquias quas deberent facere suas, scilicet ut essent de quibus est, illae reliquiae salvae fient: illas, inquam, reliquias dimiserunt posteris suis, qui parvuli, id est humiles erant. Nam in illis vere in fine adimplebitur salus illa, quae reliquiis promissa est.

Ego autem. Quasi dicat: Inimicos meos, o Domine, praevenies et supplantabis, ego autem qui ab eis reus reputatus sum, apparebo in justitia, id est justus in conspectu tuo, id est illis qui digni sunt ut tu eos conspicias, scilicet bonis, et non paucis, sed (0566B)satiabor, id est multis cognitus fiam: tu, cum apparuerit gloria tua, id est gloria resurrectionis a te mihi data, id est, postquam resurrexero et ascendam, et Spiritum sanctum mittam. Vel aliter. Illi quidem de terra dividentur, ego autem qui eis non apparui, apparebo in justitia, id est in perfecta obedientia, ita ut sim dignus esse in conspectu tuo, id est, quae tu conspicias et resuscites, et satiabor aeternis delectationibus, cum apparuerit mihi gloria tua, id est, cum exaltatus fuero consessione.

IN PSALMUM XVII.

recensere

In finem puero domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit.

ARGUMENTUM Hunc Psalmum David prope ultimum vitae suae (0566C)tempus, ut ipse titulus indicat, pro gratiarum actione cantavit. Aliter David dicit, in similitudinem Christi in passione in inferno constituti, ad Patrem in Joanne.

EXPLANATIO. Puero Domini Christo Salvatori significat, de quo dicitur: Quia puer natus est nobis: narrat autem historia quomodo David ab inimicorum omnium fuerit insidiis ereptus; ad cujus similitudinem resurrectio Domini et membrorum ejus absolutio de potestate diabolica declaratur. Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae. Nam primo ordine Propheta loquitur, gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, posteaque misertus ei medicinam sanctae incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de orbis universitate collegit. Tertio in rem misericordiae vox Christi Salvatoris illabitur, (0566D)ubi pulcherrimis allus onibus virtus ejus potestasque describitur. Quarto iterum Ecclesiae catholicae dicta proferuntur, et cum magna exsultatione Divinitatis concessa munera laudantur.

COMMENTARIUS. Diligam te, Domine. Psalmus iste dicitur canticum, sive verba cantici, id est vox exsultativa, quia in eo Dominus noster Jesus Christus et caput nostrum Christus scilicet agit gratias et laudes Deo Patri pro victoria suae passionis, in qua ereptus est ab inimicis suis, id est a persequentibus Judaeis, et pro gloria resurrectionis, qua etiam dominium mortis exasit; et pro gloria ascensionis et confessionis, et spiritualis gratiae missionis, et pro perfectione corporis sui, id est Ecclesiae, quam misso Spiritu sancto per praedicationem apostolorum in unitatem fidei collectam, de aquis multis, id est de gentibus pluribus, assumpsit in haereditatem praeclaram, carentem (0567A)ruga et macula. Pro his omnibus, inquam, agit gratias, ut nos exhortetur et instruat, ut sicut ejus membra sumus, ita, quantum in nobis est, cum ejus auxilio satagamus ut et in praesenti ab omnibus inimicis nostris tam interioribus quam exterioribus liberemur, et inde gratias quantas nunc interim valeamus agamus, et in futuro etiam de manu Saul, id est de potestate mortis, eripiamur, cum hoc mortale induet immortalitatem, et mors novissima destruetur, ut tunc plenarias et dignas gratias ipsi Christo Domino nostro, qui tunc erit omnia in omnibus, et Patri per ipsum referamus aeternaliter. Intitulatur autem psalmus iste ita: In finem pro puero Domini David, quae locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit. Quod sic exponitur: Verba cantici hujus, id est hujus psalmi, qui est canticum, id est vox laetitiae, ut supra diximus, referuntur non ad historiam, sed in finem, id est, in perfectionem in Christum: vel in finem, id (0567B)est in plenitudinem temporis gratiae; et sic removet nos a carnali intellectu. Scilicet verba dico attribuenda David prophetae dicta ab eo, cum historialiter liberatus est a Saule et a caeteris inimicis suis non pro se, sed pro puero Domini, id est, in persona Christi, qui vere puer a puritate dictus fuit; vel secundum quosdam libros simpliciter dicemus attribuendo David puero Domini, id est Christo. Quae verba ipse puer locutus est Domino, id est ad laudem Domini, tanto tempore ante per Prophetam suum in die, id est in consideratione illius temporis, in quo Dominus Pater eripuit jam eum dispositione, quem erepturus erat in re, in se et in suis. Vel etiam possumus dicere quod jam eripuerat eum in quibusdam membris suis, quae praecesserant. Eripuit, inquam, de manu, id est de potestate omnium inimicorum suorum. Caput quidem de manu Judaeorum persequentium, membra vero de manu quorumlibet persecutorum interiorum, sive exteriorum: et eripuit (0567C)etiam de manu Saul, id est de dominio mortis. Caput in prima resurrectione a mortuis, membra vero in communi resurrectione futura; et dixit puer ille, id est Christus, ita, ad laudem Patris: Domine Pater, Adam motus est ut se ipsum diligeret, movet mundus quosdam, ut se diligant: ego autem te solum, non me, diligam, ut faciam voluntatem tuam, non meam. Et quia ad instructionem nostram loquitur, convertit se ad nos, ostendendo quo fructu eum diligat. Quasi dicat: Merito eum diligam, quia ipse Pater est fortitudo mea, id est, quidquid boni si virium in me fuit et in meis, ab ipso est: et per hoc est fortitudo mea, quia est liberator meus, id est quia liberavit me hominem per Verbum suum: quod intelligendum est quantum ad materiam, non quantum ad personam, et liberavit meos de compedibus et vinculis mortis. Omnes enim sicut Apostolus dicit, detinebamur sub lege peccati et mortis, et omnes sub peccato venundati essemus aeternaliter, nisi (0567D)Deus Pater per Verbum suum nos velut servos emptitios liberasset: et quia est liberator, ideo est refugium mihi, id est ego qui fugi ab eo in me item materialiter, et in meis per primum hominem ducentem in mortem, refugiam ad eum ut vivam: et merito refugiam, quia ipse firmamentum meum, id est, me refugientem, et firmum, et stabilem fecit in praeceptis suis: ipse dico per omnia ens Deus meus, id est dignus quem mihi faciam Deum. Et exsequitur quomodo sit liberator. Ideo est Deus meus, quia est adjutor meus, id est, quia praebet mihi vocationis suae adjutorium in me et in meis: quod ideo facit, ut ego sperem in eum, et ideo ego sperabo tantum in eo, et merito, quia ipse protector meus, id est clypeus meus contra vitia ingruentia, ne ego praesumendo de me, erigam contra ipsum cornu superbiae; et est etiam cornu salutis meae, id est, factus est mihi firma celsitudo salutis meae; et potest dici ad similitudinem, quia sicut cornu carnem (0568A)excedit et induratur, ita Dominus perfectos de carnalibus concupiscentiis exaltat, et quasi indurat confirmando in spiritalibus; et ideo est mihi protector et cornu, quia susceptor meus, id est, quia suscepit causam meam contra omnes agendam. Unde ego laudans invocabo Dominum. Potest simplicius accipi quod dicit susceptor meus, et continuabitur ad illud quod longe inferius sequitur, scilicet: Admisit me de summo. Juxta quod sic dicetur: Ideo est mihi Dominus protector et cornu salutis, quia est susceptor meus, id est, quia me hominem suscepit, et hoc modo me suscepit, quia misit Verbum suum de summo, id est, de sinu suo Deus Pater, et per illud Verbum mihi personaliter unitum accepit me hominem. Est enim haec vox Dominici hominis, et assumpsit me, id est, corpus meum Ecclesiam de aquis multis, id est de populis multis, scilicet non solum de Judaeis, sed etiam de gentibus. Unde ego invocabo valida cordis intentione solum Dominum, et non aliud, laudans eum per bona opera, et sic ero salvus in me (0568B)et in meis per constantiam, ereptus de inimicis meis et meorum, tam carnalibus quam spiritalibus; et hac salvatione valde indigeo, quam infirmus sum in me et in meis: quod aequipollenter dicit, dolores mortis, id est mortalitas et passibilitas ducentes ad mortem, circumdederunt me et meos. Conturbaverunt me, id est tristitiam et commotionem ad tempus, quod conturbatio notat, intulerunt mihi et meis. Torrentes iniquitatis, id est validi impetus eorum qui sunt dicendi ipsa iniquitas, comparabilis tamen torrenti, quia sicut aqua torrentis quae non naturalis est, sed ex inundatione pluviae subito crescit, cito deficit et arescit: ita impetus malorum, quantumcunque saeviant nunc, cito deficient. Tempus enim breve est. Hoc dictum est ad exhortationem et instructionem nostram, ut si aliquando contingit ut aliquid patiamur, quod vere necesse est, libenter et patienter illud sufferamus. Patientia enim necessaria est ut reportemus promissionem, scientes quod omnes (0568C)praesentes tribulationes cito finem habebunt.

Dolores inferni. Ostensio est, quos torrentes iniquitatis accipiat, quod sic exponitur: dolores inferni, id est, inferorum, id est illi qui dolebant de rerum inferiorum se amissione, vel gaudebant de acquisitione: et ideo facti inferi, id est omnium infimi, dolentes cum audirent a me et a meis. Transit mundus et concupiscentia ejus, per quod eis auferebantur terrenorum spes, quem desiderabant, circumdederunt me et meos. Potest hoc quoque cum praecedenti versu aliter dici, et sic praecedens versus continuari: vere sunt mihi inimici, quia dolores mortis, id est Judaei dolentes me vivere, quod fuit eis ad mortem, id est ad damnationem, circumdederunt me non ad imitandum, sed ad damnandum, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me sicut prius. Circumdederunt me, dico dolores inferni, id est, dolentes me vivere ex invidia, quod est eis ad mortem; quia per hoc deducuntur ad infernum vitiorum. Istud repetitum (0568D)est, ut sicut causam doloris apponeret. Nunc etiam subdit ad quod circumdederint eum dicens: Praeoccupaverunt me laquei mortis. Laqueos mortis vocat dolosa et occulta consilia, quibus eum Judaei et quilibet persecutores mali machinabantur dare morti, et est tale. Laquei mortis ab ipsis inspirati praeoccupaverunt me, id est vel fraudulenter mihi quasi ignoranti reputatione eorum paraverunt mihi damnationem; vel doli eorum praeoccupaverunt me, id est cum me vel meos prius vellent laedere, prius ipsi laesi sunt. Prius enim quisque peccat in se quam in alterum. Ego autem in tribulatione mea illata mihi ab illis non malum eis rependere studui, sed per patientiam Dominum solum invocavi. Et clamavi, id est validam intentionem precis direxi ad Deum meum tantum promerendum. Et ideo Dominus exaudivit vocem meam, id est intentionem cordis mei: de templo sancto suo, id est de me ipso, quem plenitudine spiritualis gratiae fecit suum sanctum templum, in (0569A)quo habitaret. Deus enim erat in Christo, mundum sibi reconcilians. Hoc dicit ad instructionem, ut ostendat quod quisquis Dominum digne vocat, de vicino exauditur, cum Deus sit in ipso. Anima enim justi sedes est sapientiae, Et vere exaudivit me, quia clamor meus, id est intensa vox cordis mei introivit in aures ejus, id est a potentia exaudita est audiendi, quae in eo est; et hoc ideo quia clamor ille in conspectu ejus fuit, id est, non cum strepitu verberati aeris factus fuit, sed ex corde ubi ipse conspicit, processit.

Commota est et contremuit. Ostendit per effectum quod vere Dominus exaudivit eum, quia resurgere fecit eum. Nec tamen ponit ipsam resurrectionem, sed quiddam adjunctum ei, scilicet terraemotum, qui in ipsa factus est dicens: Terra commota est, id est simul omni parte mota est, et prae illa commotione terra contremuit, id est terreni obstupefacti sunt. Et deinde per praedicationem apostolorum fundamenta montium, id est, firmae spes in terrenis principum (0569B)superborum, qui totam fiduciam suam in terrenis posuerant, conturbata sunt, id est, pariter cum ipsis turbatae sunt: quia coeperunt ipsi montes, id est principes, diffidere in spe terrenorum, cum audirent apostolos dicentes: Transit mundus et concupiscentia ejus; et, Nolite sperare in incerto divitiarum: et post conturbationem commota sunt ex toto illa fundamenta, cum eisdem apostolis hortantibus multi prius confidentes in terrenis ipsa contempserunt; et hoc ideo quoniam Dominus iratus est eis, id est quia revelatum est eis iram Domini venturam super omnem animam operantis malum. Et in ira ejus, id est in cognitione irae ejus, id est ipsius Domini, sumus: id est lacrymosa deprecatio, poenitentiam ascendit, id est multiplicata est, et illum fumum flamma subsecuta est, quia ignis, id est fervor charitatis, et divinus amor exarsit in cordibus eorum a facie ejus, id est per cognitionem ipsius Domini. Et ab eo igne carbones, id est illi qui cum in primo homine fuissent secundum creationem primam (0569C)ardentes, facti sunt in eodem carbones, id est exstincti ab ardore boni desiderii, et tenebrosi carentes cognitione veritatis, rursum succensi sunt per illum ignem, id est ardorem boni desiderii susceperunt. Et quo ordine factum est hoc tanquam respondens dicit: Dominus inclinavit coelos, id est apostolos, in quibus ipse sedebat, juxta illud: Anima justi sedes est sapientiae: inclinavit, id est humiliavit ad omnes corporales afflictiones sustinendas, pro dilectione sua et pro salute fratrum, in quo dedit aliis exemplum, et ut Deum diligerent, et animas pro fratribus dare non dubitarent. Quod profuit ut carbones succenderentur. Et inclinando coelos ipsemet in eis descendit ad tolerandas easdem afflictiones. Qui enim dixit: Venio Romam iterum crucifigi, sicut crucifixus est in Petro, ita lapidatus est in Stephano, et in caeteris similiter. Et in descendendo caligo, id est amores terrenorum, qui caligine nequitiae suae Deum non cognoscebant, erant sub pedibus (0569D)ejus et suorum ad similitudinem: quia quanquam viderentur excellentiores, ipsi caliginosi et ipse et sui inferiores et inclinati, quia affligebantur ab illis, tamen in rei veritate quasi sub pedibus conculcabant illos, quia contemnebant et deridebant illos, ut egregius ille martyr, qui tyrannum in passione sua derisit dicens: Assatus sum, jam versa et manduca.

Et ascendit super cherubin. Descendit quidem Dominus in coelis inclinatis, et tamen in descensu illo ascendit super cherubin. Cherubin interpretatur plenitudo scientiae. Recte ergo intelliguntur per cherubin dilectionem Dei et proximi habentes, quae duplex dilectio est plenitudo scientiae, quia in his duobus praeceptis continetur tota lex et prophetae. Et est sensus: Quantumcunque Dominus humiliaretur in afflictione suorum apud malos, tamen ascendit super cherubin, id est sanctis plenitudinem scientiae (0570A)habentibus altus et lux inaccessibilis apparuit: et super, id est ut longe etiam contuitum eorum superaret: et quomodo dicat ascendisse, ostendit. Et volavit, id est, celeriter exaltatus est: volavit dico super pennas ventorum, id est magis quam pennae ventorum possunt ascendere. Venti dicuntur animae sanctorum propter levitatem, quia terrenis non gravantur, quae pondus sunt, non subsidium. Pennae autem sanctarum animarum sunt virtutes, quibus se in auras libertatis attollunt, id est quarum auxilio a servitute quae in terrenis est liberantur. Et est sensus: Ultra capacitatem animarum sanctarum quantumcunque pennatae virtutibus sint, exaltatus est Dominus.

Et posuit tenebras. Ac si dicat: Quantumcunque ascenderit Dominus, suos tamen non deseruit, quia posuit tenebras, id est constituit obscuritatem sacramentorum ecclesiasticorum latibulum suum, id est in quibus malos lateret. Non enim mali advertunt (0570B)divinam virtutem in ipsius sacramentis. Tabernaculum autem ejus, id est militantes ei, quos ipse in praesenti ad tempus tanquam tabernaculum inhabitat, in futuro autem aeternaliter inhabitabit: illi sunt in circuitu ejus, id est manifeste vident et cognoscunt eum in ipsis sacramentis, sicut qui circa aliquem sunt, vident illum circa quem sunt. Vel aliter. Posuit tenebras latibulum suum, id est occultam spem in cordibus fidelium, in qua lateret, non eos deserens, etiam in his tenebris mundanis in quibus ambulamus per spem et non per speciem. Quod nunc est, quando non videmus quod speramus, sed per patientiam exspectamus: et est aequipollenter dicere, Dominus non deseruit suos, quia in quibusdam est per occultam spem, quod nunc dictum est; in quibusdam est per manifestam operationem, quod sequitur cum dicit, Tabernaculum ejus, id est, manifeste militantes ei, qui tabernaculum sunt, ut supra dictum est: sunt in circuitu ejus, id est videntur eum ambire et aperte cognoscere, quia ejus opera (0570C)manifeste operantur. Nemo tamen militantium arbitretur per hanc cognitionem se esse in luce futura in manifestatione ipsius Dei, quando eum facie ad faciem videbunt, quia omnes prophetiae et apostolicae Scripturae, per quas illud tantillum cognitionis quod habent perceperunt, tenebrosae quantum ad claritatem illius lucis sunt. Quod sic dicit: Aqua, id est, doctrina, rigans corda sicut terram aqua; ens in nubibus, id est in prophetis, qui nos sub alto, id est a longinquo, sicuti nubes doctrina sua compluerunt: et aqua aeris hujus qui sub nubibus est, id est doctrina apostolorum, qui sub prophetis sunt, quia dicta eorum exponunt: et designantur per aerem, qui vicinior est terrae quam nubes, quia tempore nobis propinqui sunt, et veritatem apertius prophetis exponunt. Utraque, inquam, haec doctrina est tenebrosa prae fulgore illius fulgentis et clarae lucis, quae futura est in conspectu ejus, id est in manifestatione ipsius Domini, quando cognoscemus sicut et cogniti (0570D)sumus. Potest aliter quoque satis congrue legi superior versus. Ille, Inclinavit coelos, et descendit, ut ita dicatur: Quo ordine factum est quod ignis exarsit in cognitione irae Domini, et carbones succensi sunt. Hoc scilicet modo, quia Dominus Pater inclinavit coelos, id est humiliavit apostolos suos, ut nobis saperent, et doctrinam suam capacitati nostrae adaptarent. Eriguntur quoque hi coeli, mente Deo excedunt, scilicet quando talia de divina essentia loquuntur ad quae non valet pertingere communis intellectus hominum. Ut ille qui dicit: In principio erat Verbum, et reliqua. Inclinantur vero, quando in sua doctrina sobrie sapiunt, humanae condescendendentes infirmitati. Et ipsemet Dominus descendit in ipsa inclinatione, cum non ipsi, sed potius ipse in eis loqueretur: et hoc modo caligo, id est amatores mundi, qui prius erant tenebrosi, facti sunt sub pedibus ejus, id est sub affectionibus ipsius Domini, (0571A)quae erant in apostolis: tales deposuerunt terrenas affectiones suas, et subdiderunt se spiritualibus.

Et ascendit super cherubim. Hic versus non mutatur. Sequens vero versus juxta illam sententiam in qua caligo sub pedibus ejus, in malo accipimus, ita potest legi ut dicatur: Dominus quidem volavit super pennas ventorum, et tamen suos non deseruit: quia et usus est malis occulte ad ipsorum utilitatem, et quibusdam bonis perfectioribus manifeste usus est ad aliorum bonorum minus perfectorum instructionem. Quod sic dicit: Dominus posuit tenebras latibulum, id est ordinavit tenebrosos viros latibulum suum, id est, per quos latenter operaretur ad utilitatem suorum. Impius enim vivit pio per divinam dispositionem, quod tamen ipse impius ignorat. Juxta illud: Virga furoris mei Assur, ipse vero intellexit. Tabernaculum autem ejus in circuitu ejus, id est, boni manifeste in operibus suis ostendunt se cognoscere Deum, et sic Dominus per ipsos aliis praebet (0571B)exemplum. Potest quoque eadem manente continuatione hoc idem taliter dici. Dominus posuit tenebras latibulum suum, id est fecit corpus meum, per Verbum sibi adjunctum latibulum suum, ut lateret scilicet impios. Tabernaculum autem ejus, id est, apostoli et caeteri, quibus ipse per operationem bonam manifeste inhabitat, illi sunt in circuitu ejus, id est aperte cognoscunt eum, et sic quod de eo dicunt, manifeste dicunt. Quod necessarium fuit propter propheticas Scripturas aperiendas. Nam aqua, id est doctrina, existens in nubibus hujus aeris, id est in prophetis, qui in se continent aerem, id est apostolos, qui ipsos exponunt esse tenebrosa prae fulgore, id est ad comparationem doctrinae fulgentis, quae est in conspectu ejus, id est in ipsis apostolis, qui nunc conspectus Domini, quia ejus convictores fuerunt, et ipsos verbo et exemplo docuit. In nubibus aeris dico, quae nubes per ipsum aerem transierunt, id est, transitum fecerunt. Nam prophetae, qui prius apud Judaeos tantum erant, per apostolos ab ipsis (0571C)Judaeis ad gentes translati sunt, juxta illud: Vobis oportet primum loqui verbum Dei, etc. Quae nubes fuerunt grando prius, et deinde carbones ignis. Grando enim fuerunt, per objurgationem. Quae objurgatio recte comparatur grandini, quia sicut grando cadens in frigidam terram et duram, tundit eam, dura permanet, cadens autem in humidam et calidam terram liquescit, et in satiantem imbrem vertitur; ita objurgatio in malorum cordibus nihil proficit; in cordibus vero bonorum tanquam imber satiabilis in terra bona fructum reddit. Et quia objurgationem illam in bonis subsecutus est fervorum charitas, ideo etiam post grandinem fuerunt carbones ignis. Et per hoc nubes illae fuerunt grando et carbones ignis. Quia Dominus introivit in nubibus illis, per minas scilicet, de unoquoque coelo, id est de singulis apostolis; et altissimus, id est idem Dominus, dedit vocem suam, vocem scilicet exhortationis in eisdem nubibus de unoquoque coelo. Quod (0571D)tonitruum, et quae vox fuit grando et carbones ignis, ut supra dictum est. Et praeterea misit Dominus sagittas suas, id est evangelistas suos pennatos virtutibus, sicut sagittae, et transfigentes humana corda, et per illas sagittas dissipavit eos, ad quos eas misit bona dissipatione, scilicet destruendo eos in hoc quod mali erant. Unde dictum est: Verte impios, et non erunt. Vel dissipavit eos, id est divisit eos, ut aliis quidem essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Et hoc taliter fecit, quia multiplicavit fulgura, id est per ipsos apostolos et evangelistas adauxit miracula humana corda, sicut fulgur perterrefacientia: et sic conturbavit eos, id est obstupescere fecit eos ad quos ipsos misit. Et per eadem fulgura apparuerunt veri fontes aquarum in vitam aeternam salientium, id est distincti sunt pseudoapostoli a veris apostolis, et per illos fontes revelata sunt fundamenta orbis terrarum, id est exposita sunt scripta prophetarum, quae fundamentum (0572A)Ecclesiae fuerunt: et haec revelatio, Domine, facta est ab increpatione tua, id est per increpationem, quam tu per illos fecisti cum dicerent: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Et ab inspiratione spiritus irae tuae, id est et per hoc quia per eos inspirasti spiritum irae tuae: id est tempestuosam et gravem iram tuam cum dicerent: Nisi poenitentiam egeritis, moriemini.

Misit de summo. Conversio ad nos, quasi dicat: Quomodo per increpationem, et per inspirationem irae Domini factum est hoc? Hoc scilicet modo, quia Dominus Pater misit Spiritum sanctum de summo, id est de superna habitatione ubi ipse manet, super apostolos confirmantem eos. Et ut increparent, et spiritum venturae irae annuntiarent, et hoc modo per ipsos apostolos accepit me, id est corpus meum, Ecclesiam scilicet: et ita accepit me, quod assumpsit me de aquis multis, id est ipsam Ecclesiam, quae corpus meum est, elegit de populis multis in haereditatem (0572B)praeclaram, non habentem maculam et rugam. Vel aliter: Misit Dominus Verbum suum de summo, id est de sinu suo, et sic accepit me hominem: quia mihi illud univit, et per me apostolos elegit, quibus tandem Spiritum sanctum misit; et sic per illos assumpsit me per Ecclesiam assumptam de aquis multis, ut supra dictum est. Et hoc modo me assumpsit, quia cum me conversum ad eum in meis, multi persequerentur, eripuit me: id est meos, de inimicis meis in ipsis, inimicis dico fortissimis: id est, qui non tantum praevaluerunt ad affligendam et conturbandam, et conterendam hanc aerumnosam vitam. Istud refertur ad persecutores corporum exteriores, qui non solum afflixerunt, sed quibusdam etiam corporalem vitam abstulerunt; et eripuit me etiam ab his qui oderunt me intrinsecus, id est, a devocatoribus animarum qui gravius odium gerunt, quam persecutores corporum. Et vere oderunt, quoniam confortati sunt: et ita ut essent super me, id est, super meos praevaluerunt, scilicet ad devocandos (0572C)quosdam, qui nondum perfectam Dei cognitionem habebant, qui tamen postea resipuerunt. Nota quod post assumpsit, statim ponit eripuit. Legitur enim quod postquam filii Israel de aqua, quae de petra profluxit, biberunt, statim Amalecitae in eos insurrexerunt: Amalecitae autem lingentes terram interpretantur. Notatur ergo per hoc quod postquam aliquis ad doctrinam Christi quae vere petra est accedit, et gratiam ejus percipit, et sic carnalibus desideriis contradicit, statim Amalecitae persequentes interius et exterius occurrunt ei. Unde dicit Salomon: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animum tuum ad bellum.

Praevenerunt me. Vere confortati sunt super me, quia praevenerunt me in meis, id est oppresserunt meos, in quo tamen praeventi sunt: quia cum vellent priores laedere, prius laesi sunt per interiorem vindictam. Praevenerunt, inquam, in die afflictionis meae, id est in praesenti vita, quae est tempus afflictionis, (0572D)quod sequitur exsultationis: quia quisquis in hac vita pro Christo affligitur, in futuro exaltabitur. Et haec afflictio mihi profuit in meis: quia Dominus Pater factus est protector meus, id est meorum, conturbando scilicet firmamentum terrenae delectationis per admistam amaritudinem miseriarum. Et hoc modo protector factus est, quia eduxit me, id est meos de angustiis corporalibus in latitudinem spiritualium, scilicet ut etiam gauderent in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, et reliqua. Et sic salvum me fecit, id est meos per constantiam; et hoc non ex meritis, sed ideo quoniam ipse prior voluit me, id est bonam voluntatem habuit erga meos, quam ipsi in eum. Et quoniam ipse voluit me, fecit etiam ut ego in meis vellem eum. Et tamen retribuet mihi in meis Dominus secundum justitiam meam, id est secundum justitiam bonae voluntatis, ab ipso mihi datae in meis: quia qui dedit mihi bene velle, dabit et benefacere, (0573A)et pro benefactis iterum retribuet: quod sic dicit, Secundum puritatem manuum mearum, id est secundum opera in meis pura, id est munda, et non ad humanum favorem facta, retribuet mihi Dominus in meis, scilicet et coronam justitiae in futuro et in praesenti deducendo me in latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur. Quod extra intellectum in libro ostenditur. Quasi dicat: Hoc modo deduxit me in latitudinem fidei, quia ego custodivi in meis vias Domini, id est omnia praecepta, et omnia opera Domini, quae sunt via ad eum. Et huic latitudini longanimitatem addidit, quia ego non gessi aliquando impie in meis recedendo a Deo meo, id est, ab ipso Domino, quem Dominum mihi feci; et hoc ideo, quoniam semper habeo in conspectu meo, id est ante oculos cordis meorum proposita omnia judicia ejus sive in praesenti, sive in futuro. In praesenti quidem flagella corrigendorum, tentationes probandorum, excaecationes obduratorum: in futuro vero (0573B)tam supplicia malorum, quam praemia bonorum. Et propter haec judicia cognita non repuli a me in meis justitias ejus, id est flagella Domini patris justificantia meos, data hic in exemplum justi judicii futuri. Quod faciunt illi qui deficiunt sub onere, nolentes portare pondus diei et aestus. De his flagellis dicitur, Fili, noli negligere disciplinam patris tui, neque fatigeris, cum ab eo argueris, etc. Et de reliquo non repellam, sed ero immaculatus in meis, id est sine capitali crimine existendo cum eo, id est adhaerendo ei, et insuper observabo me, id est observabunt se mei ab omni iniquitate, non solum a macula. Quam iniquitatem ex nimia affectione dico meam. Quod non sic accipiendum est, ut iniquitas cadat in Deum; sed secundum hoc dictum est, quod ipse peccata nostra portavit, et languores nostros ipse sanavit. In hoc iterum versu perseverantia notatur.

Et retribuet mihi Dominus. Quasi dicat: Deduxit me quidem Dominus in latitudinem fidei, ut per dilectionem operarer, et dedit mihi perseverantiam in (0573C)meis, et ipse inde Dominus retribuet mihi in meis secundum justitiam meam, id est meorum ab ipso datam, scilicet et secundum latitudinem fidei, et secundum longanimitatem, et etiam secundum bona opera inde procedentia. Quod sic dicit, Et retribuet mihi, id est meis, secundum puritatem manuum suarum, id est, et secundum munda opera ipsorum, quae et per dilectionem faciunt, et cum longanimitate; et hoc ideo, quia illa opera sunt in conspectu oculorum ejus, id est non simulatorie ad humanum favorem captandum, sed ex corde facta sunt, ut ei soli placeant. Nota hunc ordinem, in verbis superioribus primum posuit bene velle, et ex bene velle dixit sequi retributionem benefacere, quod jam majus est; ex benefacere vero sequi dixit retributionem operari per dilectionem et per perseverantiam, quod jam perfectius est. Ex his vero duobus dicit etiam sequi retributionem, scilicet ut qui justus est, justior magis et magis fiat, quousque tandem justitiae (0573D)coronam recipiat. Potest quoque superior series aliter legi, ut secundum sententiam illam, in qua misit de summo ad missionem Verbi retulimus, sequentia etiam ad ipsum caput referamus. In hac tamen sententia: Assumpsit me de aquis multis, et eripuit me de inimicis meis fortissimis, refertur ad corpus, id est, ad Ecclesiam sicut prius. Quod vero sequitur, ad caput. Quasi dicat: Eruit me quidem Dominus in meis, et eripuit etiam me caput per resurrectionem ab his qui oderunt me, id est, a Judaeis, qui vere maximo odio habuerunt me: Quoniam confortati sunt super me, id est, praevaluerunt mihi in passione. Et hoc modo confortati sunt, quia praevenerunt me, id est, afflixerunt me, cum tamen ipsi essent praeventi vindicta interiori, scilicet, caecitate cordis in die afflictionis, id est, in tempore passionis, quando eis concessum est ut me affligerent, quod tamen mihi nihil nocuit, quia Dominus factus est protector meus, id est, protexit me ab eis resuscitando. (0574A)Et praeterea eduxit me de cavea angusta Judaici populi, in latitudinem gentium per praedicatores apostolos, quos de Judaeis ad gentes transtulit, juxta illud: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, et reliqua. Et fecit me salvum in ipsis gentibus salvando illas per me, et hoc non ex meritis illorum, sed quoniam prior voluit me, id est, ejus bona voluntas praecessit in illis, ut per me salvarentur. Vel non meritum alicujus, sed sola voluntas ejus hoc fecit, quod ipse me hominem per Verbum suum assumpsit per quem illos salvaret: et tamen idem Dominus Pater retribuet mihi, quoniam ex sola gratia sua assumpsit secundum justitiam meam, id est, secundum perfectam obedientiam meam clarificando me, scilicet, resurrectionem et confessionem, et secundum puritatem manuum mearum, id est, et secundum opera mea retribuet etiam mihi. Nec mirum, quia ego custodivi omnes vias ipsius Domini, id est, in nullo a praeceptis ejus apostatavi, nec aliquando (0574B)aliquid impie gessi, per quod recederem ab ipso Domino in regionem longinquam, sicut Adam fecit; et hoc ideo, quoniam in conspectu meo, id est, ante oculos cordis mei proposui omnia judicia ejus, sicut supra dictum est. Et ideo justitias ejus, id est, flagella ejus non repuli a me ipso, sed libenter suscepi, et de reliquo semper ero immaculatus, id est, in nullo praeceptum ejus transgrediar, existendo cum eo, id est, adhaerendo voluntati ejus, et sic ego immaculatus ero, ita etiam observabo me, id est, observabunt se mei ab omni iniquitate, quam ex nimia affectione dico meam. Et ideo Dominus pater retribuet mihi, id est, retribuet meis, sicut et mihi pro competentia sua, secundum justitiam operum meorum, secundum obedientiam meorum, qua me imitabuntur. Et secundum puritatem manuum mearum, id est, et retribuet eis secundum bona opera eorum ex obedientia procedentium, quae erunt in conspectu oculorum ejus, sicut prius.

Cum sancto sanctus eris. Istud secundum utramque (0574C)sententiam eodem modo continuatur. Et convertit se caput hic ad Deum patrem familiariter per secundam personam. Quasi dicat: Vere tu, Domine, retribues mihi secundum justitiam eorum, et secundum puritatem manuum, quia hoc retribues, ut qui justus est justior fiat, et sic ad veram salutem perveniant, sicut e contra permittis ut qui perversus est, perversior fiat. Littera sic exponitur: Tu, Domine, qui vere sanctus es, alios sanctificans, tu autem eris cum unoquoque sancto, ut magis et magis eum sanctifices, et sic innocens fiat, et cum quolibet ita facto per te innocente eris, ut innocentior fiat. Et dico vere innocens, quia nemini nocens, licet videaris inferre poenam quibusdam, sed potius funiculis peccatorum suorum unusquisque malus constringitur; et tu qui vere es electus ante omnes, scilicet, virtute, factus, eris cum electo, ut electior fiat. Nota ordinem verborum. Prius enim fit sanctus aliquis, cum ab immunditia purgatur, deinde fit innocens (0574D)per virtutis studium, et sic tandem electus, quasi jam ab aliis per perfectionem divisus. Potest et sic dici: Tu, Domine, eris sanctus cum sancto, id est, sanctus reputabit te sanctum, et innocens innocentem, et electus electum, et cum perverso perverteris, id est, perversus perversum te reputabit, dicens: Non est aequa via Domini. Habet alia quaedam translatio: Cum perverso perverteris. Quod sic intelligendum est: Quando aliquis pervertitur de bono, in quo creatus est in malum, et resipiscere negligit, tunc tu pervertis te apud illum a misericordia in judicium. Similiter quoque passivum, quod haec translatio habet, potest exponi, ut sic dicatur: Cum perverso perverteris, id est, fies perversus a misericordia in justitia, dando eum in graviorem caecitatem mentis, ut sic perversior assidue fiat.

Quoniam tu illuminas. Hic aperte agit, pro consummatione enim Ecclesiae. Orat hic Patrem pro illis aliis ovibus, de quibus dictum est: Alias oves habeo, (0575A)quae, et reliqua, scilicet pro gentilibus, ut et ipsi convertantur ad perfectionem sui corporis, id est, Ecclesiae cum electis de Judaea, in unum ovile, id est in unam fidei concordiam, et sub se caput redigantur. Et sic continuatur: Perversi quidem, Domine, qui salvas humiles, et superbos damnas, te perversum putant. Sed quantumcunque videaris eis in hoc perversus, tu tamen non desistas propter hoc ab eorum qui digni sunt salvatione; sed, o Domine, Deus meus, id est, quem Deum mihi facio, illumina tenebras meas, id est, illos de gentibus, qui, cum modo sint tenebrosi, futuri sunt mei, facti lux a te, Domine. Et debes illuminare, quoniam tu jam illuminas, id est, illuminasti lucernam meam, id est, apostolos et quosdam de Judaeis, per quorum doctrinam et operationem aliis reluceo.

Quoniam in te eripiar. Vere illuminabis, quoniam ego positus in te eripiar, id est, mei ponentes spem suam in te et fidem tuam suscipientes eripientur per (0575B)te a tentatione, ne succumbant cuilibet tentationi, et circumferantur ab omni vento doctrinae, et persistentes in te Deo meo, quem et ipsi facient Deum suum, transgredientur murum illum, id est, obstaculum illud quod peccata construxerunt. Et coelestem Jerusalem, id est, reconciliabuntur supernis civibus per virtutes et bona opera, a quibus remoti et divisi erant per peccata, et fient cum illis Ecclesia una.

Deus meus. Vere per te, Domine, eripientur et transgredientur murum, quia tu qui es Dominus meus, id est, quem Dominum mihi facio, eripies me de contradictionibus Judaici populi, et constitues me caput ipsis gentibus, scilicet, ut mihi subjaceant, et me imitentur. Hic versus longe inferius sequitur. Quod autem tot interposita sunt, ideo factum est, ut caput ipsum pluribus modis comprobet, quod merito Deum suum faciat Dominum, et sic ipsos gentiles hortetur, ut et ipsi Deum suum eum faciant, et idola vana postponant. Qui gentiles, quia multipliciter in idololatria aberraverant, ad cultum Dei veri revocandi (0575C)erant, et ideo non frustra ad commendationem tot rationes interponit, et convertit se ad ipsos gentiles. Quasi dicat: Merito Dominum Deum meum facio, quia via ejus, vel praecepta ejus et opera, quibus ad ipsum venitur, non sunt polluta, id est, non pertinent ad immunditiam illam quae est in sacrificiis idolorum, quorum arae etiam saepe humano cruore polluebantur, sed sunt impolluta, id est, ad veram munditiam pertinentia. Vel possumus sic dicere: Via Domini per quam ipse scilicet ad nos accedit, id est, virtutes et bona opera sunt impolluta, id est, vere munda. Non enim habitat in corpore subdito peccatis, et eloquia ipsius Domini sunt examinata per ignem, id est, praecepta Domini faciunt tales, qui sunt comparabiles argento examinato per ignem, ut jam supra dictum est. Et idem Dominus est protector omnium in se sperantium, abjector vero et contemptor de se praesumentium, propter quod merito es Deus meus. Et ideo etiam, quoniam quis Deus alter, id est, quis (0575D)de omnibus illis quos vos gentes colitis pro diis, est Dominus praeter illum Dominum cui nos in spiritu servimus? Aut quis Deus alter est vere Deus praeter Deum nostrum, id est, quem nos post servitutem bonam consummatam haereditatem, qua aeternaliter pascamur, recepturi sumus? Utique nullus.

Deus qui praecinxit me virtute. Ideo etiam est Deus meus, quia est ille Deus, qui praecinxit me, id est meos, virtute, hac, scilicet, ut opera eorum non diffluerent cupiditate, et posuit viam meam, id est, meorum, immaculatam, id est, constituit meis talia, per quae ad ipsum veniant, scilicet, fidem sinceram, spem firmam, charitatem perfectam, quae sunt immaculata, id est, munda et sancta.

Qui perfecit pedes meos. Ideo etiam est Deus meus, quia perfecit pedes meos, id est, affectiones meorum, tanquam pedes cervorum, id est, similes pedibus cervorum, scilicet, ut essent agiles ad transilienda haec terrena, umbrosa et lutulenta, et conscendendum (0576A)alta ut cervi faciunt; et est statuens me, id est, meos, super excelsa, id est, figit intentionem meorum super coelestem habitationem, ut adhuc in carne in coelestibus tamen conversentur. Et ideo quoque est Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, id est, quia docet talia bona opera facere, quibus superent inimicos, et devocatores suos, volentes eis intercludere regnum coelorum.

Et posuisti ut arcum aereum, etc. Hic familiariter se convertit ad Dominum Patrem, ut per hoc magis hortetur illos, ut et ipsi Deum suum faciant eum, et sic ejus familiares fiant. Quasi dicat: Juste, Domine Pater, te Deum meum facio, quia tu etiam posuisti brachia mea, id est, meorum, ut arcum aereum, id est: fecisti meos amplexari tanquam brachiis infatigabilem intentionem bonorum operum, quae recte designatur per arcum aereum. Si enim fieri arcus aereus posset, infatigabilis esset. Est autem similitudo hic ab impossibili, et etiam dedisti mihi, id est, (0576B)meis, protectionem salutis tuae, id est, talem protectionem a vitiis, qualem merentur qui salvantur a te. Et in hoc est illa protectio, quia dextra tua, id est, favor gratiae tuae, suscepit me defendendum. Et ideo disciplina tua, id est, paterna flagella tua, quibus omnem filium corripis quem diligis, illa, inquam, disciplina, non patiens me errare, correxit me in finem, id est, direxit me ita in meis, ut quidquid agerem referrem in illum finem quo tibi cohaeretur; et ipsa eadem disciplina tua, quae me in finem direxit, docebit me conservando me in bonis operibus, ad illum finem pervenire. Et ideo merito es Deus meus, et propter hoc etiam, quia tu dilatasti gressus meos, id est, gressibus meis, id est, apostolis et aliis praeconibus meis, per quos ad notitiam hominum gradior, dilatatum cor dedisti, scilicet, ut tristitia passionis cor eorum non angustaret, sed gauderent in tribulationibus, et cordis affectionem extenderent, ad orandum etiam pro persecutoribus; et ita dilatasti cor, ut subtus me essent, id est, ut non secundum (0576C)suam, sed secundum meam voluntatem agerent, et praeceptis meis obedirent. Non vero supra me essent, vel mihi praecepta darent, sicut fecit Petrus cum, Domino dicente: Ecce ascendimus Jerosolymam, et reliqua, tanquam volens praeesse in docendo, dixit: Propitius esto tibi, Domine, ne fiat istud. Unde a Domino grave responsum pertulit, cum dixit: Vade retro, Satana. Quasi dicat: Noli praecepta mihi dare, quem potius convenit inferiorem locum tenere, et meis praeceptis obedire. Satanas enim deorsum fluens interpretatur. Et quia dilatasti gressus meos, ideo vestigia, id est, signa illa quae ego factis et dictis impressi aliis, ad me imitandum, non sunt infirmata, id est, debilitata in eis, sed viriliter conservata, et per hos tales gressus persequar inimicos meos, et meorum bona persecutione, et comprehendam illos in bono. Et non convertar ad hanc persecutionem donec deficiant in hoc quod sunt inimici. Et hoc modo deficient, quia ego confringam (0576D)illos in quo sunt confringendi per illos gressus meos; nec poterunt stare, id est, resistere, ipsi inimici mei, spiritui sapientiae qui loquitur in eis; sed potius cadent subtus pedes meos, id est, meorum, id est, mutabunt carnales affectiones suas in spirituales affectiones meorum. Et ideo per illos gressus confringentur inimici, et cadent, quia ipsi virtuosi sunt ad hoc faciendum. Nam tu, Domine, praecinxisti me, id est, coronasti et munivisti me virtute, id est, virtuosis viris, apostolis, scilicet, et aliis, ad hoc bellum agendum, scilicet, ad persequendum inimicos, et reliqua. Et insurgentes in me, id est, devocatores et persecutores meos, supplantasti per illos virtuosos, ita ut fierent subtus me, id est, ut qui voluerunt esse superiores ipsis meis, fierent eis inferiores duobus modis, vel ut conversi eos quos prius persequebantur comitarentur, vel ut cum eos tormentis et devocationibus se vincere putaverunt, victi potius ab ipsis contemnerentur.

(0577A)Et inimicos meos. Istud specialiter ad caput refertur, et est dictum de Judaeis, et continuatur ad principale superius. Quasi dicat: Juste te Deum meum facio, quia inimicos meos quosdam, id est, persecutores meos de Judaeis, qui prius quasi Deum praecedebant, dedisti mihi deorsum, id est, fecisti esse imitatores meos, ut non praecedant, sed subsequantur. Quod intelligendum est de his qui conversi poenituerunt. Odientes autem, id est, in odio permanentes, et non conversos disperdidisti jam dispositione, quia disperdes eos ubique terrarum in captivitatem, auferendo eis locum et gentem. Et ideo disperdes, quia ipsi clamabunt quidem ad te Messiam adhuc exspectantes, sed non digne clamabunt. Quod sic dicit, agens de futuro quasi de praeterito: Clamaverunt jam et clamabunt adhuc, nec fuit, vel erit, qui salvos faciat eos. Clamaverunt dico ad Dominum Patrem etiam, sed quia per Mediatorem non clamaverunt, et ideo indigne, ipse Dominus non exaudivit (0577B)eos, nec exaudiat eos. Et ideo comminuam, id est, dividam, eos ubique gentium, sicut pulvis comminuitur, id est, dividitur et destruitur, ante faciem venti, id est, in praesentia validi venti, et eos diminutos delebo, id est, conculcabo ubique per omnes gentes, ut lutum quod est in plateis, id est, in latis et publicis viis ubique conculcatur. Hoc ad simplicem similitudinem dictum est. Potest vero si quis interius consideret, sic dici: Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, id est, erunt aridi et infructuosi ut pulvis, non recipientes imbrem verbi divini; sed inflati superbia rapientur per ipsam superbiam a firma spe; ut ventus rapit pulverem a stabilitate terrae; et delebo eos, ut illi delendi sunt, qui sunt lutum platearum, id est, qui per latas perditionis vias lubricando per carnis luxurias ambulant. Et de contradictionibus populi hujus, qui est ut lutum platearum, qui scilicet dixit: Nolumus hunc regnare super nos, et caetera talia, in quibus contradixerunt mihi. Eripies me, Domine Pater, resuscitando me, et nomen (0577C)meum, quod prius angustabatur, inter eos dilatabis, quia constitues me caput gentium. Ita versus iste continuabitur in superioribus, si suo ordine legatur. Juxta quod, Deus meus, ad quod prius continuabatur, aliter dicetur. Accipietur enim praecedens versus, scilicet: Quoniam in te eripiar a tentatione, non de solis gentibus, ut prius, sed communiter de quibuscunque credentibus; et sic continuabitur, Deus meus, quasi dicat: Vere, Pater, in te Domino meo eripientur, et transgredientur murum, quia tu eris Deus meus, id est, meorum, id est, mei facient te Deum suum, sicut ego te feci Deum meum, scilicet, ut non secundum suam voluntatem agant, sed secundum tuam. Et convertit se ad ipsos. Quasi dicat: Merito facietis eum Deum vestrum. Quia via ejus, et reliqua. In hac quoque lectione omnia, usque ad Eripies me, ad hoc interponuntur, ut per ea Deus communiter omnibus credentibus non solis gentibus, ut prius commendetur. Nec est necessarium ut omnia ad Deus (0577D)meus, sicut prius, referantur, sed quaedam positiones per se sunt, quaedam ut inter se continuantur. Sententia vero non mutatur, usque ad Dilatasti gressus meos. Quod secundum beatum Augustinum de affectionibus accipitur, et sic ad proximum continuatur. Quasi dicat: Per hoc disciplina tua docebit me in finem pervenire, quia dilatasti gressus in meis, id est, dilatatas affectiones dedisti meis, videlicet, ut non impedirentur carnalibus angustiis, sed hilariter operarentur etiam de his quae sub se sunt mortalibus rebus et membris. Et ita dilatasti, ut sint subtus me, id est, sub meis, hoc est, ut ipsae affectiones eis non dominentur, sed ipsi affectionibus; et non sunt infirmata vestigia mea in ipsis sicut prius. Et in his talibus persequar ego inimicos meos, id est, carnales affectiones, interius persequentes; et comprehendam illos, ita eos domando, ut ipsi non comprehendantur ab eis, hoc est, ut non eis ipsae carnales affectiones praevaleant, et non convertar a persequendo, donec (0578A)deficiant qui mihi oblatrant, id est, carnales ipsae affectiones, quae meis ut lacerent quasi a lateribus astant. Et vere deficient, quia ego eas confringam, et ita quod non poterunt stare, id est, durare, sed potius cadent subtus pedes meos, id est, convertantur ipsae carnales affectiones in spirituales. Et hoc ideo, quia tu praecinxisti me virtute ad bellum, id est, constrinxisti fluentia carnis desideria in meis, ne praepedirentur ad tale bellum. Et per hoc supplantasti insurgentes in me, id est, carnales delectationes, quae prius nitebantur spirituale desiderium exstinguere in meis, ita supplantasti, ut sint subtus me, id est, mutatae sint in spirituales. Juxta hanc sententiam idem est istud quod: Et cadent subtus pedes meos; sed repetitum est post probationem quasi pro conclusione. Sequentia eodem modo ad caput et ad Judaeos referuntur, sicut prius.

Populus quem non cognovi. Concludit, ideo merito me constitues caput gentium, quia populus ille gentilis, (0578B)scilicet quem ego corporali praesentia non cognovi, serviet mihi; et ad hoc facilius inductus, quia obedivit mihi in auditu auris, id est, statim cum audierit per apostolos verborum praedicationes, unde beatus erit. Beati enim qui non viderunt et crediderunt. Illi autem qui debuerunt esse filii, id est, Judaei, facti alieni, qui se ab haereditate alienaverunt, mentiti sunt, id est, mendaces apud te Patrem, qui illos ut filios educasti, effecti sunt. Quod factum est mihi, id est, ad gloriam et utilitatem meam. De his filiis dictum est: Filios genui et enutrivi, ipsi vero contempserunt me. Et item: Vos ex patre diabolo estis. Et: Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, et multa similia. Mendaces vero multipliciter fuerunt. Dixerunt enim saepe Moysi: Quaecunque praeceperit nobis Dominus faciemus. Quod quia non ex corde dixerunt, cito obliti sunt. Item de Christo dixerunt: Hic dixit, Possum destruere templum hoc, et reliqua. Et: Invenimus hunc subvertentem gentem nostram. Et: Venerunt discipuli ejus, et furati sunt (0578C)eum, et innumera talia. Vere alieni facti sunt filii. Nam in tantum abalienati sunt, quod cum ego eis novam gratiam, qua novarentur, attulerim, tamen inveterati sunt, id est, in vetustate sui erroris manserunt, et claudicaverunt, id est, Novo Testamento, quasi dextro pede, caruerunt, a semitis suis, id est, causa semitarum, hoc est traditionum suarum, quibus jam in priori Testamento irrita fecerant mandata Domini. Curabant enim, ut in Evangelio dicitur, quae deforis erant ad munditiam carnalem pertinentia, veram autem munditiam negligebant. Quod eis ipse Dominus frivolum esse ostendit, cum quasi reprehensus de non lotis manibus apostolorum, respondit: Non lotis manibus manducare, et in multis similibus.

Vivit Dominus. Quasi dicat: Illi tanquam mali servi alieni a domo facti sunt. Dominus autem, quem ipsi voluerunt penitus exstirpare, vivit, id est, ego, cujus nomen etiam delere conati sunt, vivo, et permaneo (0578D)in domo in aeternum; et ideo vivo, quia Deus meus, id est, Pater qui me misit, quem ego vere Deum scio, vivit in aeternum. Ipse dico benedictus, id est, exaltatus et sublimatus per me. Per hoc innuit quod sicut ipse per Patrem vivit, ita et quicunque ei adhaerebit per ipsum vivet. Juxta illud: Sicut me misit vivens Pater, et reliqua. Et exaltetur Deus. Quasi dicat: Sicut per me est benedictus, ita semper per meos exaltetur, Deus Pater auctor salutis meae, qui merito a meis exaltandus est, quia magnificatus est, s. r. e., id est, quia semper magnificat in virtutibus salvatos a me, quem constituit regem. Et vere est auctor salutis meae, quia misericordiam me resuscitando faciat mihi vero David, Christo suo. Et faciet misericordiam semini ejus propter ipsum, id est, propter me resuscitabis omnes quoscunque spiritualiter generabo; in praesenti quidem a morte animae eos resuscitabis, tandem vero a carnis corruptione. Et hoc faciet usque in saeculum, id est, aeternaliter. (0579A)Hic versus licet suo ordine legi possit, tamen quia commodius est, taliter jungitur illi superiori.

Deus qui das vindictas mihi. Convertit se familiariter ad Patrem, quasi dicat: Tu, dico, Deus exaltaris, qui vindicas me de inimicis meis et meorum, et hoc scilicet, quia populos Judaicos prius superbientes conversos subdis, id est, humilias, ita ut sub me sint, supra quem prius esse voluerunt. Et hoc modo eos subdes, quia liberator meus eris per resuscitationem de inimicis meis crucifigentibus me vere iracundis, cum dicerent: Tolle hunc, et crucifige eum. Postquam enim magnificata fuit per apostolos resurrectio Christi, multi qui prius de eo dubitaverunt, crediderunt de Judaeis, et apostolis dixerunt: Viri fratres, quid faciemus? Quibus illi responderunt: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini. Et ab insurgentibus, id est, vere liberabis me, quia exaltabis me ab insurgentibus in me, id est, hoc facies per gloriam resurrectionis, ut (0579B)ipsa resurrectio inimicorum contra me, qua me deprimere voluerunt, sit exaltatio mea. Et etiam eripies me, vel meos a viro iniquo, id est, ab omni genere iniquorum, ne ab ipsis devocentur. Et propterea, scilicet, quia et me exaltabis, et meos eripies, confitebor tibi in meis in nationibus, id est, laudabilem confessionem faciam tibi in meis per omnes nationes, in fide, videlicet, et innocentia. Et etiam psalmum dicam tibi bene operando per illos nomini tuo, id est, non ad eorum gloriam, sed ad gloriam nominis tui.

IN PSALMUM XVIII In finem psalmus David. ARGUMENTUM. Approbatur in hoc psalmo providentia Dei, qui ex hoc ipso multam hominum curam se habere monstravit, cum ita elementa a se creata componit, ut post ipsa possit cognosci. Item propheta de adventu (0579C)Christi dicit in Matthaeum.

EXPLANATIO Inscriptio ista notissima est, dicta psalmi referens ad Dominum Christum, de cujus primo adventu propheta dicturus est. De qua re hic primus est psalmus, sequuntur autem alii quatuor, id est, septuagesimus nonus et octuagesimus octavus, nonagesimus sextus, et centesimus decimus sextus. Per totum psalmum prophetae verba sunt. Prima narratio ejus laudat Domini praedicatores, ipse quoque de ejus Incarnatione speciosissimis comparationibus verba subjungens. Secunda laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. Tertia ab occultis vitiis purgari se a Domino deprecatur, ut eum sibi esse faciat dignum Psalmistam.

COMMENTARIUS. Coeli enarrant. Propheta praevidens per Spiritum sanctum in posterioribus de populo suo, et contemporaneis adventus Christi, tantam cordis duritiam (0579D)atque phrenesim futuram, ut nec ipsum medicum ad salutem omnium missum cognoscerent, ne tempus visitationis suae adverterent, aperte in hoc psalmo increpat eos, et objurgat eorum duritiam, ostendendo ejus adventum certum et indubitabilem futurum per manifesta signa et per sanctorum apostolorum praeconia, et praeterea legem ejus immaculatam commendando; quod totum ad exhortationem eorum facit, ut quandoque phrenesim deponant, et medicum cum tempore visitationis cognoscant, et qui legem prius servi receperunt, legem Deum recipere gaudeant, quae tanto dignius amplexanda est, quanto Dominus servo dignior est. Sciendum autem hunc psalmum cum duobus sequentibus, ut sancti dicunt, unum esse psalmum, et quia eodem negotio diversis tantum partibus agunt, et ad idem intendunt, scilicet ad objurgandam duritiam Judaeorum, et eumdem habet titulum, hunc, scilicet: In finem psalmus David. Quod sic exponitur: Iste psalmus attribuitur (0580A)David prophetae, et refertur in finem, id est, Christum, hic psalmus, per hoc, quia de Incarnationis gloria, et praedicatione apostolorum, et de sanctitate novae legis ejus agit. Alii vero suo modo quisque referuntur. Incipit autem propheta in hoc psalmo objurgare caecitatem Judaeorum per manifestam praedicationem apostolorum, agens de futuro propter certitudinem quasi de praesenti vel praeterito. Et sciendum quod apostoli, et alii sancti praecones, ideo coeli dicuntur, quia longe a terris elati sursum sunt, Deum portantes, praeconiis intonantes, miraculis coruscantes. Unde ita dicit: Coeli, id est, praecones sancti apostoli et alii, enarrant, id est, manifeste narrabunt, aliis gloriam Dei, id est, gloriosum Filium Dei Patris, per quem ipse gloriosum opus operatus est in mundo, quia cum omnes peccatores essemus, per eum ex peccatoribus justos, ex servis filios, ex impiis pios, ex damnatis fecit in regnum assumptos, quod vere Dei fuit gloria, non nostrum meritum, (0580B)quia cum nos nihil boni meruissemus, tantum bonum recepimus juxta quod dicit Apostolus: Apparuit benignitas Salvatoris Domini nostri Dei, qui non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos non fecit, et reliqua. Et firmamentum, id est, illi iidem praecones sancti, de terra coelum quorum cor Spiritu sancto confirmatum est; annuntiat opera manuum, id est, potentiae ejus Dei. Idem dicit quod prius, sed aliquantum expressius. Licet enim per firmamentum eosdem, quos per coelos accipimus, vicinius tamen firmamentum notat constantiam in eis quam coelum. Sciendum autem quod non ideo dicit opera manuum ejus, ut Deus Pater manus habeat, et manibus operetur, non enim humanis membris circumscribitur, sed dicitur facere quodcunque facit verbo, id est, sapientia, aut manu, id est, potentia. Filius autem est sapientia ejus, et potentia, et ideo quod per Filium fecit recte dicitur opus manuum ejus, id est, potentiae. Et quia illud opus quod per gloriam prius accipimus dignius est (0580C)inter omnia opera quae Filius in carne fecit, ideo emphatice opus manus Dei vocetur. Potest autem hoc ab illo taliter diversificari, ut sic dicatur: Coeli enarrant aliis gloriam Dei, verbis extrinsecus in firmamentum, id est, cor eorum Spiritu sancto confirmatum annuntiat in se ipso intrinsecus opera manuum ejus. Per hoc enim quod cor eorum a Deo constans est, quod etiamsi mundus saeviat contra eos, nihil tamen proficiat, repraesentant opus manus, id est, potentiae Dei in se, scilicet, constantiam tantam quam aliunde, nisi a Deo habere non possent.

Dies diei. Quasi dicat: Ita annuntiant gloriam Dei, ut spirituales spiritualia spiritualibus, et carnales carnalia carnalibus. Per diem enim accipimus limpidissimum et lucidissimum ingenium, ad divina contemplanda habentes, ut Joannes habuit cum dixit: In principio erat Verbum, et reliqua. Nox vero dicitur, eorum comparatione, illi qui ea considerant et instruunt quae hominibus comprehensibilia sunt, (0580D)ut qui de Christi humanitate loquuntur, et de mortalibus. Et sicut ille qui dies est alii diei verbum, id est, divinitatem, non simpliciter indicat, sed quasi eructat, ab intimo corde profert quod praedicat, ita qui nox est aliis noctibus, non verbum, sed scientiam, id est, humilia et humana facile indicat. Possunt vero iidem praecones esse dies et nox diversis temporibus et ad diversos. Quod Paulus innuit cum dicit: Sive excedimus mente, Deo; sive sobrii sumus, vobis sobrii sumus. Item iterum ad Corinthios dicit: Sapientiam, id est, divina, loquimur inter perfectos. Sapientia autem proprie pertinet ad divina, scientia autem ad humana. Et item in eadem Epistola: Nihil aliud inter vos, nos scire testati sumus, nisi Christum, et hunc crucifixum. Quasi dicat: Non vobis altiora, sed humiliora secundum humanitatem Christi vobis praedicavi. Potest quoque aliter hic versus exponi et continuari, ut sic dicatur. Coeli quidem nuntiabunt gloriam Dei, et haec annuntiatio non ad (0581A)tempus breve erit, sed comprehendet omnem volubilitatem temporum, quia et dies semper in hac enuntiatione continuabitur diei et nox nocti, et sic omni tempore erit. Omne enim tempus aut dies aut nox, et non tantum uno genere linguarum fiet haec annuntiatio, sed in omnibus generibus, quia non sunt loquelae, id est, integrae orationes. Neque etiam singuli sermones in orationibus voces, id est, propriae expressiones, quorum non audiantur ab apostolis ac si essent eorum. Et ideo sonus praedicationis ipsorum apostolorum exivit a Judaea perveniens in omnem terram, id est, in omnes partes terrae, et etiam ad omnes angulos partium, quia verba eorum in omnes fines orbis terrae pervenerunt. Nullus enim angulus terrae habitabilis est, ubi doctrina apostolica, aut per ipsos, aut per discipulos et successores eorum, non innotuerit. In hac sententia sonus et verba pro eodem accipiuntur. Potest vero alio modo dici, ut utrumque proprie accipiatur, ita, scilicet: Sonus (0581B)quidem apostolorum, id est, simplex vox praedicationis eorum, communiter in omnem terram exivit, sed non ubique profecit. Quia verba eorum, id est, vox, cum in intellectu, quod proprie dicitur verbum, pervenit quidem in fines orbis terrae tantum, id est, ad solos illos qui terrenitatem in se finierunt et orbis, id est, perfecti sancti sunt. Eorum, dico, dicentium ita gloria Dei, id est, Filius Dei, veniens ad belligerandum contra regna tenebrarum, posuit tabernaculum, id est, militare habitaculum suum, videlicet, corpus humanum, in quo ad tempus Deo Patri sicut in tabernaculo militavit in sole, id est, in tempore. Quod ideo per solem designatur, quia per solem tempora maxime distinguuntur. Qui enim apud Patrem erat sine tempore, natus est ex matre sub tempore. Vel aliter: Posuit tabernaculum suum in sole, id est, in labore praesentis vitae. Non enim venit ad perfruendum aliqua terrena delectatione, sed ut sibi injunctam obedientiam perficere laboraret. Unde ipse quoque dicit: Non veni ministrari, sed ministrare. (0581C)Labor autem per solem ideo designatur, quia qui in sole aliquid operatur gravius laborat, quam qui extra solem. Vel aliter: Posuit in sole, id est, in manifesto tabernaculum suum. Multa enim praeclara signa et praecedentia et praesentia, et subsequentia, adventum ejus vere rationabilibus manifestum satis fecerunt, cum etiam quaedam de irrationabilibus in praesepi eum cognovisse Scripturae testentur. Et per hoc posuit in sole, quocunque modo dicatur, quia procedens de thalamo suo, id est, de virginali utero, qui recte dicitur thalamus, quia in illo humanitate assumpta Ecclesiam sibi tanquam sponsam sociavit, procedens, dico, tanquam sponsus, id est, ornatus ita interius plenitudine divinitatis, et virtutibus, tanquam sponsi procedere solent de thalamis suis ornati exterius, et ipse, id est, notabilis. Nam cum multi ornati processissent in hunc mundum, ut Joannes Baptista et alii tales, iste tamen omnes excessit, quia solus inter mortuos vere liber fuit. Ipse, inquam, (0581D)procedens exsultavit, id est, exsultanter in hunc mundum venit, non ad immorandum, sed ad currendam viam, id est, ad peragendum cursum hujus vitae. Natus enim est, crevit, docuit, et reliqua. Et in exsultando fuit ut gigas. Gigas enim est et velox et fortis. Ipse quoque et velox fuit, quia nulla illecebra eum detinuit; et fortis fuit, quia mors eum superare non potuit, sed ab ipso victa fuit. Item gigantes serpentinos pedes habuisse describuntur, in quo terrae adhaerentes et humiles licet sint, fortes notantur. Christus quoque fuit humilis misericordia infra omnes, majestate vero fortis supra omnes. Rursum gigas altus corpore est, et Christus vere altus fuit dignitate, quia egressus ejus est a summo coelo, id est, egressus ejus e sinu Patris. Pater enim est summum coelum, quia est primum coelum non dignitate, vel potentia, sed ordine, quia non est ab alio, sed lux per se est. Filius vero dicitur coelum coeli, quia lumen de lumine Patre est. Spiritus sanctus autem (0582A)coelum coelorum dicitur, quia est lumen de luminibus. De hac egressione dictum est: Egressus ejus a Patre, regressus ejus ad Patrem, et reliqua.

Et occursus ejus. Occursum ejus vocat aequalitatem ejus. Illud enim proprie dicitur alii rei occurrere, quod ei aequale est. Et est quasi dicat: Cum egressus esset a Patre et venisset in mundum, nihil sibi aequale vel comparabile invenit, quousque rursum ad Patrem rediit. Quia occursus, id est, aequalitas ejus est, pertingens usque ad summum ejus, id est, usque ad illum summum coelum, a quo processit. Et quia adeo altus est, ideo non est qui se abscondat, id est, excusare possit vel debeat, a calore, id est, a notitia, ejus. Quod est dictum ad similitudinem. Si enim in aliqua domo esset magnus rogus accensus, calor ejus et splendor omnes angulos domus penetraret, et ad omnes manentes ibi perveniret; similiter Christo in medio mundi, hoc est, in Judaea, quae circumclusa gentibus erat, posito, quasi ardente (0582B)rogo eluxit. Fulsit enim miraculis, et caluit in verbo praedicationis notitia ejus, et per se et praecones suos ad omnes pervenit. Et possumus vocare calorem ejus dilectionem illam qua se tradidit pro nobis, quae omnibus per praecones annuntiata est. Et ideo nullus per ignorantiam se excusare potest. Potest superior versus, scilicet, in sole posuit tabernaculum suum, aliter continuari, et partim exponi, ut sit dictum contra haereticos, qui apud se solos dicebant esse Christum, sicut Afri, tempore beati Augustini, haeresi tacti, dixerunt, occasionem assumentes de versu illo Canticorum quo dicitur: Ubi cubas in meridie? Putabant enim hoc ad litteram, intelligentes ad se solos propter situm loci sui referri; et ita dicemus: Quia sonus apostolorum ad omnes pervenit, ideo gloria Dei posuit tabernaculum suum id est, Ecclesiam, quae tabernaculo comparatur, ut supra dictum est; non aliquo angulo terrae tantum, ut haeretici dicunt, sed in sole, id est, manifesto apud omnes eam dilatando. Et ideo in manifesto, quia ipse exsultavit ut gigas, id est, (0582C)adventus ejus altus fuit et manifestus. Vel posuit ipsam Ecclesiam per apostolos in sole, id est, in laborem. Non enim apostoli docuerunt corporalem delectationem, sed laborem, scilicet, ut qui Christum sequeretur, sicut ipse ambulavit ambularet. Et ideo posuit eam in labore, quia etiam ipse venit ad laborem, non ad delectationem. Nam ipse procedens de thalamo suo, exsultavit ens ut gigas, ut praedictum est. Venit ad currendam viam, id est, ad cursum obedientiae injunctae perficiendum. Quem sic perfecit, quia egressus est a summo coelo, id est, a Patre, scilicet, descendit incarnatus et natus est, crevit, docuit, mortuus est, et sepultus, resurrexit. Et occursus ejus usque ad summum ejus, id est, ascendit, et ad dextram Patris sedit. Inde Spiritum sanctum super apostolos misit, in igne fenum carnis arsurum; aurum vero virtutum probaturum et purgaturum. Unde ipsi confirmati sunt, constanter ubique gloriam ejus annuntiaverunt. Et ideo non est qui abscondere, id est, excusare possit, vel debeat, (0582D)a calore ejus, id est, quin perceperit notitiam ejus simpliciter ut prius, vel quin senserit fervorem et doctrinae et dilectionis, quam contulit Spiritus ejus apostolis, et per eos aliis.

Lex Domini immaculata. Vere nullus debet se excusare ab ejus notitia, sed libenter eum cognoscere, et legem ejus cum jam suscepisset, legem servi suscipere, quia cum lex servi esset maculata quantum ad litteram, cum diceret: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum, et quia concedebat libellum repudii mittere uxoribus, et caetera talia, per quod multos faciebat maculatos, Lex Domini, id est nova lex Christi, est immaculata, quae e contra praecipit et inimicum diligere, et dicit: Quod si quis dimiserit uxorem, nisi causa fornicationis, et aliam duxerit, maechatus est, et reliqua. Et cum illa esset prohibens manum, non instruens animum, ut prohiberet affectum, haec instruit animas non timore poenae, sed ad se imitandum libertate convertens, et (0583A)cum testimonium servi esset infidele, quia multa promisit quae secundum litteram non evenerunt, testimonium Domini, id est, Christi, de Patre est fidele, quia quidquid de eo testatus est, verum est. Unde dictum est: Nemo novit Patrem nisi Filius, vel cui ipse vult revelare. Domini dico, qui est praestans sapientiam, id est, vera bona, et intellectum purum, parvulis, id est, humilibus. Unde dictum est: Quae abscondisti sapientibus, et revelasti ea parvulis. Et item: Superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sciendum autem quod idem lex est et testimonium. Lex enim dicitur Novum vel Vetus Testamentum, in quantum prohibet; testimonium vero, secundum quod aliquid testatur et affirmat. Justitiae quoque servi non fuerunt rectae, ut quod praecipit lapidare mulierem deprehensam in adulterio, et reliqua. Justitia Domini, id est, opera quae Dominus justa esse dicit, et praecipit, sunt recta. Quoniam ipse nec peccatum fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et (0583B)nihil docuit, nisi quod fecit, et cum illae essent tristantes corda, dicentes oculum pro oculo, et similia, ista sunt laetificantia corda suorum, ita ut gauderent in his quae imitarentur hilariter cum charitate, non serviliter cum timore. Et omne praeceptum Domini est lucidum, id est, sine velamento carnalium observationum, illuminans oculos, non autem hebetans, sicut praeceptum servi, quod ubique aliud sonabat exterius, aliud tegebat interius. Timor quoque Domini est sanctus, non ille scilicet legalis, qui poenalis fuit, temporalia bona perhorrescens sibi subtrahi, quorum desiderio saepe anima fornicatur, sed castus timor, quo sponsa sua Ecclesia, quanto ferventius sponsum diligit, tanto quem diligit offendere cavit. Et ideo perfecta charitas foras hunc timorem non mittit, quia non est servilis, ut ille, sed filialis; et ideo permanet in saeculum saeculi, id est, aeternaliter. Judicia etiam Domini non sunt falsa, ut judicia servi, quae in firmando et in pollicendo secundum litteram fefellit, sed sunt vera, quia (0583C)sive minetur, sive polliceatur in praesenti alicui, non fallit, cum quidquid dicit necesse est fieri, nec aliquis in futuro poterit auferre, vel praemia bonis, vel supplicia malis, quod totum pertinet ad judicia Domini. Quae judicia non opinione vel favore hominum sunt justa ut judicia servi, sed sunt justificata in semetipsis, id est, in seipsis habent illud per quod sunt justa. Et sunt desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, id est, super omne visu delectabile, id est, jucundum in terrenis, quorum desiderio fit hoc, ut judicia Dei non desiderentur, sed vel timeantur a reis, vel contemnantur ab arrogantibus et superbis, vel non credantur a stultis. Haec enim duo pretiosiora pro omnibus ponit, et hoc sapienti, non insipienti, fideli, non infideli. Potest enim interius dici, videlicet, ut quisquis sit aurum per purum intellectum, sit lapis pretiosus per fidei constantiam, ut non igne consumatur, sed in thesaurum Dei assumatur. Et sic desiderabit super se, id est, magis (0583D)quam se judicia Dei, cujus voluntatem suae praeposuit voluntati. Et sunt dulciora judicia Dei super mel et favum, id est, plus quam omne gustu delectabile. Vel jucundum, sanae, videlicet, menti, non febricitanti. Est enim mel aliquis qui jam solutus a vinculis hujus vitae, tanquam a favo expressus exspectat diem quam veniat in epulas Dei. Favus vero est ille qui adhuc circumplicatur in hac vita, non concretus ei, sed implens eam. Qui indiget aliqua pressura manus Dei, non opprimentis, sed exprimentis, qua de praesenti vita in aeternam eliquetur, et his talibus sunt dulciora super se judicia Domini, cujus voluntatem suae praeposuerunt voluntati.

Etenim servus tuus. Ideo in tantum judicia Domini sunt desiderabilia, quia in illis custodiendis multa est retributio. Cessante enim omni exteriori commodo, magna merces est, quod custodienti ea per intelligentiam veram, quam dant, sunt in praesenti suavia, et in futuro salubria, sicut non custodienti (0584A)in praesenti sunt aspera, et futura nociva. Et quod in eorum custodia magna merces sit, mihi experto credendum est. Nam servus tuus custodit ea, id est, ego qui volo esse libertus meus, vel tuus, sicut voluit Adam; sed qui sum servus tuus in spiritu custodio ea, non loquendo, scilicet, sed faciendo. Bene enim loqui et male vivere, nihil aliud est quam seipsum propria sua voce damnare. Hoc dicit propheta conversus ad Dominum.

Delicta quis intelligit. Vere in custodia judiciorum Dei est intelligentia. Nam in delictis non est intelligentia, sed potius caecitas. Quod sic sub interrogatione dicit: Quis, subauditur manens in delictis, intelligit delicta? Equidem nullus, et ideo, Domine, Redemptor meus a malo, et adjutor in bono, vel Redemptor ut incipiam, vel ut ad te tendam; adjutor vero ut perficiam et perveniam. Munda me ab occultis, id est, a pravis cogitationibus, et cupiditatibus, quae latenter in me sunt, primum; et deinde parce mihi servo tuo ab alienis peccatis, id est, remove a (0584B)me pravum persuasorem. Primum enim oportet aliquem mundari a suis, ut parcatur ei ab alienis. Fit autem omne peccatum ab aliquo, aut per se, aut alio persuadente. Quod utrumque vitium in ipso primordio claruit. Malignus enim angelus ex suo occulto cecidit, Adam vero persuasione aliena peccavit. Vel possumus dicere quod occulta vocat originalia peccata; quae quasi occulte per traducem peccati in omnes descendunt, et ideo recte dicit meis. Istud enim est quasi haereditarium. Aliena vero dicit actualia, quasi excedentia extrinsecus, non haereditaria. Vel e converso occulta possumus dicere actualia, quorum majorum pars tegit occulta cuique conscientia. Aliena autem originalia, quod aliunde, id est, a primo patre accessit.

Si mei non fuerint dominati. Relatio hic non fit ad voces, sed ad significatum. Quasi dicat: Ideo, Domine, peto ut munder ab occultis, et ab alienis, quia si hostes isti, scilicet occulta vitia et aliena, non fuerint (0584C)dominati mei, tunc ego ero immaculatus, id est, sine capitali crimine. Et emundabor etiam a maximo delicto, id est, a superbia; quae ideo dicitur maximum delictum, quia et initium est totius peccati, et quia dejecit angelum, et ex angelo fecit diabolum, atque interclusit ei regnum coelorum; et ideo etiam maximum, quia sicut primum occurrit recedentibus, ita novissimum occurrit redeuntibus. Est enim etiam in recte factis hoc vitium cavendum. Et postquam sic mundatus fuero, tunc non solum facta, sed etiam eloquia oris mei erunt talia, ut tibi, Domine, complaceant, id est, erunt humilia, non pomposa; et non solum eloquia, sed etiam meditatio, id est, cogitatio cordis mei semper erit talis, quae sit digna este in conspectu tuo, id est, quae placeat tibi, scilicet non arrogans erit, sed humilis.

IN PSALMUM XIX. In finem Psalmus David.

recensere

ARGUMENTUM. (0584D) Pro Ezechia rege suo populus pariter ab Assyriis obsessus orat. Aliter propheta operantem hortatur. Item Christo eunti ad crucem dicit Ecclesia, ut Arnobio placet.

EXPLANATIO. Jam quia tituli verba nota sunt, de textu psalmi aliquid disseramus. Futurorum igitur illuminatione propheta completus evenire prospera sanctae deprecatur Ecclesiae, quae illi per adventum Domini pro certo noverat esse ventura. Primo ingressu propheta rogat, ut Ecclesiam diverso mundi turbine fatigatam Christus Dominus exaudiat, suscipiatque. Secundo deprecatur omne consilium ejus rectamque fidem Dominus sua pietate confirmet, promittens fidelem populum non pietate mundana, sed divina potentia magnificandum.

COMMENTARIUS. Exaudiat te Dominus. Psalmus iste, ut supra dictum, (0585A)est idem cum superiori, quia cum agat de eodem negotio, non solum eumdem titulum, sed eamdem etiam habet intentionem. Sicut enim in superiori psalmo propheta redarguit duritiam Judaeorum, qui tempus visitationis suae non cognoverunt, agendo de manifesta Domini Incarnatione, de apostolorum praedicatione; ita in hoc quoque psalmo eosdem aperte redarguit, agendo de ejus manifesta resurrectione, etiam de gloria quae secuta est resurrectionem, scilicet, quod et multi salvati sunt, et omnes resurgendo et conclarificando acceperunt. Agit autem hic sub figura optantis propter majorem affectum, et ut illos quos redarguit hortetur, ut quandoque resipiscentes, et tempus visitationis cognoscentes, optent salvari, et Christo hic conformari, ut tandem possint conglorificari: Si enim compatimur, et conglorificabimur. Continuatur autem psalmus iste superiori. Quasi dicat: Domine, quem coeli annuntiabunt, et qui tabernaculum tuum pones in sole, et qui adjutor mihi es et Redemptor, Dominus (0585B)Pater exaudiat te, id est, resuscitet te clamantem pro clarificatione in die tribulationis, id est, in tempore passionis, quoniam malis permittetur te tribulare. Haec autem exauditio declarata est cum, eo dicente: Clarifica me, Pater, claritate quam habui priusquam mundus fieret, vox de coelo descendens dicit: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et protegat te, id est, tuos; nomen, id est, laus et fama Dei, qui cum omnium Deus sit potestate, est Deus voluntate Jacob, id est, posterioris populi et humilis, intellecti per Jacob minorem, qui operam dant ad glorificandum illud nomen, in hoc, scilicet, quia sunt Jacob, id est, supplantationes benedictionis priori populo, qui intelligitur per Esau, promissae, primogenita edulio ementes, id est, primatum et dignitatem. Quae apud Deum illius quasi fuerant per terrenorum contemptum acquirentes, quia non in posteriora, sed in interiora, id est, in futura bona oculos intendunt, et hoc talis nominis Dei glorificatio, quasi (0585C)dicat: Sit protectio eorum.

Mittat quoque Dominus Pater auxilium tibi. Id est, tuis, de sancto, id est, de tua sanctitate, id est: tua sanctitas sit tuis auxilium; et tueatur te, id est, tuos; de Sion, id est, de speculatione, id est, propterea, quia non insistunt praesentia, sed longe speculantur futura. Vel aliter: Mittat tibi auxilium de sancto, id est, faciat tibi sanctificatum corpus, ut sic de sancto illo, id est, de multiplicatione sanctorum sit auxilium per doctrinam et exemplum unis ab aliis; et de Sion tueatur te, id est, speculatio sit tuis tuitio, ut prius.

Memor sit etiam Dominus Pater omnis sacrificii. Id est, faciat tuos memores, ut te imitentur, omnium miseriarum et tribulationum tuarum, quas ante patibulum crucis patieris, et quibus Deum Patrem, tanquam sacrificiis, humano generi placabis. Et holocaustum, id est, ipsum integrum sacrificium tuum, quando in ara crucis te totum pro nobis hostiam placationis offeres, quod recte per holocaustum (0585D)intelligitur. Holocaustum namque interpretatur totum incensum. Erant enim olim sacrificia quaedam, quorum pars tantum comburebatur diis, caetera vero in epulas sacrificantium retinebantur. Alia vero sacrificia erant, quae integre in ara deorum comburebantur. Et haec holocausta dicebantur, et erant sanctiora. Similiter hic per omne sacrificium intelligimus omnes aerumnas quae passionem praecesserunt, ut captionem, ligationem et similia, in quibus quasi quasdam partes sacrificavit, quantum ad holocaustum, quod subsecutum est, cum se in ara crucis integre obtulit. Illud, inquam, holocaustum fiat pingue, id est, delectabile Deo Patri, ut convertatur in laetitiam revertantur ( sic ). Acceptabiliores enim pingues hostiae erant aliis, unde etiam in lege praecipiebantur offerri. Et tribuat tibi Dominus non secundum cor inimicorum tuorum, nomen tuum per mortem delere volentium, sed tribuat tibi effectum mortis tuae secundum cor tuum, qui vere praevidebis, et (0586A)quid prosit humanitas divinitatis, et quid prosit divinitas humanitatis. Humanitas enim mortua contulit vitiorum mortificationem, divinitas vero ipsam resuscitans justificationem. Et confirmet Dominus Pater omne consilium tuum in morte tua, videlicet, tam de excaecatione Judaeorum quam de salvatione gentium.

Laetabimur in salutari tuo. Ne cassum propheta, qui tanto ante tempore fuit, hanc optationem fecisse videretur, causam ejus apponit. Quasi dicat: Ideo, Domine Adjutor et Redemptor, opto ut Dominus Pater te exaudiat in clarificatione resurrectionis, quia in hoc tuo salutari, id est, in hac salvatione tuae resurrectionis laetabimur, id est, non solum laetor ego tanto ante tempore, sed laetabuntur omnes mihi consimiles semper usque ad eam salvationem, jam nobis in ipso per spem datam. Spe enim salvi facti sumus, et tandem magnificabimur ipsa gloria resurrectionis, si in hac vita fuerimus in glorificando nomine Dei nostri per humilitatem et bona (0586B)opera.

Impleat Dominus. Redit ad optationem, quasi dicat: Quia item laetabimur, ideo Dominus impleat, id est, perficiat omnes petitiones tuas, scilicet, non solum quas in terris facies pro clarificatione, sed illas etiam quibus ad dexteram Patris sublimatus quotidie interpellabis pro nobis. Ipsa enim praesentia humanitatis Christi assidue Patrem orat pro suis.

Nunc cognovi. Hic ad majorem increpationem duritiae Judaeorum ostendit se certum esse, tanto ante tempore, resurrectionis Christi futurae. Quasi dicat: Vere implebit Dominus petitiones tuas et in te et in tuis, quoniam ego nunc tanto ante tempore cognovi, quod non solum faciet salvum, sed jam salvum fecit dispositione, Dominus Pater Christum suum, integre, id est, et in capite et in membris. Caput enim resuscitabit, et congruum corpus ei aptabit. Perfectus enim Christus est caput cum corpore.

Exaudiet. Id est, vere salvabit Christum in corpore, (0586C)quia qui exaudivit illum de terra, cum adhuc mortalis et passibilis esset, pro sua clarificatione exaudiet illum de coelo, id est, de sublimitate impassibilitatis et immortalitatis, clamantem pro corpore. Vel potest et coelum et terra, ut simpliciter dicatur, materialiter accipi. Et vere exaudiet eum pro corpore, quia salus dextrae, id est, favoris et propitiationis ejus erit in potentatibus, id est, salvati per ejus gratiam potentialiter salvabuntur, quia aeternaliter. Salus autem sinistrae, id est, per praesentem prosperitatem, de qua dicitur: Homines et jumenta salvabis, Domine; quae dicitur sinistrae non quod aliquid sinistrum in Deo sit, sed quia non ex ejus digna propitiatione est, cum sit transitoria, et etiam mortifera; illa, inquam, salus erit in infirmitatibus, et hoc ideo, quia hi scilicet qui salvantur per ipsam non invocant Deum sicut deberent, quia veniunt ad invocandum in curribus, id est, confisi in volubili successu temporalium rerum. Et veniunt in equis, id (0586D)est, in pompa saeculari et arrogantia, non scilicet ad glorificandum nomen Domini. Hoc enim faciebat Judaicus populus, spem non in Deo, sed in terrenis habens, cujus mos erat saltem in pascha singulis annis convenire Jerusalem, ad offerendum et orandum. Nos autem salvati, scilicet, per dextram, invocabimus, non in arrogantia, sed in glorificando nomine illius, quem et Dominum nostrum per spontaneam servitutem facimus, et Deum, quia tanquam creatura Creatori ei obedimus. Habet alia in hoc loco Translatio pro Invocabimus, Exsultabimus, quod satis congruit.

Ipsi obligati sunt. Ideo salvati per sinistram taliter invocant, quia ipsi sunt obligati in cupiditatibus terrenis, irruentes prae nimio amore loci et gentis in lapidem offensionis et petram scandali; et quia terrena diligunt, ceciderunt a facie coelestium. Nos vero e contra a terrenis surreximus in spem coelestium per fidem, et erecti sumus per bonam erectionem. Vel (0587A)surreximus per invocationem, et erecti sumus per fidem. Et ut perfecte surgamus et erigamur, Domine Pater, hunc regem tuum, in quo laetabimur, et per quem potenter salvabimur, qui exemplum nobis pugnandi in passione sua dabit, quod ad regem pertinet, fac salvum per clarificationem resurrectionis et ascensionis, ut, sacerdos factus ad dexteram tuam, assidue interpellet pro nobis. Regum enim est pugnare, sacerdotum orare et sacrificare. Et exaudi nos per hunc Mediatorem clamantes in die, id est, in mentis puritate, qua invocaverimus te, quandocunque te invocamus.

IN PSALMUM XX. In finem Psalmus David. ARGUMENTUM. De Ezechia canitur, caesis Assyriis, et infirmitate curata.

EXPLANATIO. (0587B) Hic psalmus Domini Salvatoris primo Incarnationem, et postea deitatis facta decantat, ut patenter agnoscas eumdem tam Virginis matris, quam Dei Patris esse Filium. In prima narratione psalmi hujus propheta loquitur ad Patrem de Incarnatione Dominica; secunda diversas virtutes ejus, gloriamque describit, declarans a parte qua passus est, ad quam summam rerum apicemque pervenerit. Tertia conversus ad Dominum, more desiderantium, optat illa in judicio ejus fieri quae novit esse ventura.

COMMENTARIUS. Domine, in virtute tua. In hoc quoque psalmo, sicut et in duobus superioribus, redarguit propheta duritiam Judaeorum, commendando humilitatem Christi, quam ipsi recognoscere noluerunt, et ostendendo quia asperum eum quandoque sentient, qui eum nunc non cognoscunt humilem, quatenus eos exhortetur ut, resipiscentes, malint eum hic recognoscere humilem, (0587C)quam tandem severum judicem in majestate venientem. Titulus idem est qui in duobus praecedentibus, hic: In finem psalmus David. Quod sic exponitur: Iste psalmus attribuitur David prophetae, referendus in finem, id est, in Christum, cujus, ut praediximus, commendat humilitatem. Continuatur autem sic superiori, quasi dicat: Dixi, Domine, ut salvum facias regem, et debes eum salvum facere, quia hic rex nihil de se praesumet, nihil sibi attribuet, sed laetabitur tantum in tua virtute, id est, in Verbo tuo sibi adjuncto, per quod solum se fortem reputabit. Et vehementer exsultabit salutare tuum, id est, salvationem tuam esse super se, id est, sibi esse commissam, scilicet, quod per ipsum et ima summis conciliare, et omnia vivificare atque salvare proposuisti.

Desiderium cordis ejus tribuisti. Merito laetabitur in tua virtute, quia tu per illum virtutem tribuisti jam ei dispositione, quia tribues ei in re desiderium cordis (0587D)sui, id est, illud quod desiderabit cor suum, tale jam factum, ut non desideret nisi desideranda, scilicet, ut et ponat animam pro suis, et resumat eam pro suis. Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Et non fraudabis eum, id est, non abnegabis ei aliquid in voluntate labiorum, id est, verborum ejus, quia quidquid a te, sive pro sua, sive suorum salute rogabit, hoc ei non denegabis. Vel aliter. Non fraudabis eum in voluntate labiorum ejus, id est, geminae pacis, quam statuere voluerunt, scilicet, concedes ejus voluntati ut et pacem relinquant, et pacem dent. Juxta illud: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Reliquit enim sequentibus pacem in interiori tantum, pervenientibus vero ad se dabit pacem suam, scilicet, ut non tantum in interiori, sed in utroque pacem habeant. Quae utraque pax labiorum, quod pluraliter positum est, intelligitur. Labiis enim osculum, quod est signum pacis, damus et ita per labium pax designatur. (0588A)Et aliter: Non fraudabis eum denegando ei voluntatem, non solum suam, sed etiam labiorum, id est, praeconum ejus, qui recte per labia, quae instrumenta loquendi sunt, intelliguntur; scilicet: concedes praeconibus suis quod ipsi voluerunt, scilicet, ut ubi ipse erit, sint et ipsi. Quod ipse Patrem rogavit dicens: Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi sint et mei.

Quoniam praevenisti eum. Ideo tribues ei desiderium suum, et voluntatem labiorum implebis, quoniam tu talem eum facies, qui idoneus sit, ut satis fiat ejus desiderio et voluntati, quia non erit praeventus fellis amaritudine, qua omnes in Adam praeventi sumus, id est, peccato originali, sed tu in ipso conceptu praevenies, id est, praemunies eum, ut in eum peccatum illud non perveniat; in benedictionibus, id est, in multiplicationibus dulcedinis, scilicet, quod et sine peccato concipietur, et sine dolore nascetur. Et non ei ad mensuram dabis spiritum, et quod immunis a peccato erit, et caetera talia. Et posuisti jam, id est, pones, in capite ejus, id est, vel in ipso qui caput est, (0588B)vel in principio praedicationis ejus pones coronam, id est, multitudinem apostolorum et aliorum perfectorum circumdantem eum, coronam, dico, factam de omni lapide pretioso, id est, ornatam duodecim pretiosis gemmis, id est, apostolis, qui merito gemmae, quia fulgent et virtutibus et praeconiis et signis.

Vitam petiit. Vere tribues desiderium ejus, quia petet vitam a te, id est, resurrectionem et aeternitatem sibi et suis. Et tu tribuisti eam, id est, vere tribues ei vitam non quamlibet, sed longitudinem dierum, id est, aeternam, et non solum sibi, sed suis, quia tribues suis longitudinem dierum per interiorem resurrectionem in praesenti, per exteriorem vero in futuro. Longitudinem, dico, prolongandam in saeculum praesens, et in saeculum subsecutivum hujus saeculi, id est, in aeternitatem.

Magna est gloria ejus. Tribues quidem ei vitam, et in hoc tuo salutari, id est, per hanc tuam salvationem gloria ejus erit magna, id est, gloriosa et aeterna vita (0588C)ejus, et suorum erit magnifica, quia per hoc impones tu super eum, tanquam fundamentum, gloriam et magnum decorem, id est, gloriosos viros in virtutibus, et multum in miraculis decoros, vel gloriosos in conscientia, vel multum decoros in virtutibus, et non paucos, sed multos.

Quoniam semper dabis eum in benedictionem. Id est, in multitudinem. In saeculum saeculi, id est, aeternaliter, quia nunquam deerunt aliqui perfecti qui associentur ei capiti; et tandem laetificabis eum et suos in gaudio absoluto et aeterno cum vultu tuo, id est, in consessione ad dexteram tuam. Et merito, quoniam rex iste non de se praesumit, sed sperat, id est, spem suam ponit in te Domino tantum. Et non commovebitur per superbiam, positus in misericordia Altissimi, id est, constitutus in divitiis a te, qui altissimus es, sibi datis, scilicet, in immunitate peccatorum, et in plenitudine divinitatis singulariter sibi concessa, sicut primus homo in divitiis suis, scilicet, in libertate (0588D)arbitrii et abundantia virtutum superbivit.

Inveniatur manus tua. Hic se propheta convertit ad regem ipsum, cujus humilitatem hactenus commendavit commiserando duritiae Judaeorum, humilitatem ejus non advertentium. Quasi dicat: O Domine rex, qui tantae patientiae futurus es, manus tua, id est, humilis potentia tua, dum adhuc elata ad percutiendum tanquam dextera non erit, inveniatur, id est, in humilitate recognoscatur in praesenti ab omnibus inimicis tuis, id est, a contradicentibus tibi Judaeis. Illos autem omnes qui te oderunt, id est, qui in praesenti noluerunt recognoscere humilem manum tuam ad salutem, inveniat tandem ad damnationem dextera tua, id est, potentia tua, cum jam elata ad percutiendum erit in judicio ut dextera. Hoc autem est divinae sententiae aggratulatio, non imprecatio.

Pones eos ut clibanum. Vere odientes te inveniet dextera tua, quia tu pones eos ita ut sint clibano ignito similes: quia sicut clibanus ignitus vastatur (0589A)interius, eodem modo ipsi propria conscientia vastabuntur in tempore vultus tui, id est, vultuositatis et severitatis tuae, scilicet in die judicii. Et tunc Dominus conturbabit eos in ira sua, id est: Tu, quem prius in humilitate Dominum habere noluerunt, conturbabis eos in ira tua, id est, in ira tibi congrua, cui scilicet servorum nullus resistere praesumet, cum dices eis: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et tunc ignis ille perpetuus, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, devorabit eos. Et vere conturbabuntur, quia tu, Domine rex, fructum, id est, mala opera eorum perdes, non dando in aeternam oblivionem, ut non puniantur, sed in hoc perdes, quia separaverunt se de terra viventium, id est, bona remuneratione carebunt. Et semen, id est, imitatores eorum perdes, separatos a filiis verorum hominum, id est, a bonis, qui patriarchas et apostolos, et reliquos veros homines imitabuntur. Ipsa enim separatio erit perditio eorum. Et merito perdes fructum eorum, quoniam mala illa (0589B)quae ipsi putabant se passuros te regnante, scilicet, amissionem loci et gentis, declinaverunt jam, id est, certissime retorquebunt in te in morte tua, quantum ad reputationem suam. Et cogitabunt consilia, scilicet, ut mundus post te non abeat, et ut ipsi regnum obtineant. Quae consilia non potuerunt stabilire, quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium adversus Dominum.

Quoniam pones. Ideo tandem pones eos ut clibanum ignis, et conturbabis eos, quoniam in praesenti primae resurrectionis participes non erunt, ut tunc sint participes secundae; imo dabuntur in reprobum sensum, quia tu pones, id est, facies eos esse dorsum, id est, ita contemptibiles facies eos, sicut sunt illi qui sunt dorsum, id est, quos tu contemnis, et non respicis. Vultum autem eorum, id est, cognitionem tuam, quae debuit esse eorum, per legem sibi datam, illam eis ablatam praeparabis, id est, collocabis in reliquiis, id est, posterioribus eorum, qui per humilitatem fient tuae reliquiae, illae scilicet reliquiae de quibus dictum (0589C)est: Et reliquiae salvae fiant. Vel aliter: Vultum, id est, voluntatem eorum qualis sit praeparabis, id est, manifestabis in reliquiis tuis, id est, in inferiori tuo, hoc est in corpore tuo, quod crucifigent. Vel in tuis reliquiis, id est, in Apostolis et sanctis tuis, quos persequentur. Qui erunt propter te reliquiae, id est, peripsema et abjectio omnium. Vel aliter: Vultum eorum, id est, quod maxime velint et appetant praeparabis, id est, manifestabis in reliquiis tuis, id est, in desiderio loci et gentis et caeterorum temporalium, pro quo te crucifigent, quae sunt reliquiae tuae, id est, tuorum a quibus contemnunt. Vel aliter: Vultum eorum, id est, cognitionem, quae debuit esse eorum, illam praeparabis in postremis eorum, qui in tempore Antichristi erunt; et hoc facies per reliquias tuas, id est, per Eliam, Enoch, quos vivos relictos ad hoc conservas. Exaltare, Domine. Illos quidem pones, nunc interim ad dorsum, et tandem perdes qui humilitatem tuam recognoscere noluerunt. Tu autem, Domine, (0589D)cujus virtutem ipsi infirmitatem putaverunt, cum dicerent: « Deus dereliquit eum, » exaltare, id est, exaltatus et magnus appare in virtute tua, resurgendo, ascendendo, Spiritum sanctum mittendo. Et tunc nos, te prius in humilitate recognoscentes, cantabimus et psallemus virtutes tuas, id est, celebrabimus virtutes tuas ore, celebrabimus et opere.