De libro Psalmorum/14
IN PSALMUM CXXXI. Canticum Graduum.
recensereARGUMENTUM. Idem argumentum est praesentis et octuagesimi octavi psalmi: praedicens quippe propheta, quae circa populum in Babylone gesta sunt, inducit ipsum populum velut commonentem Deum, quantam beatus David curam religionis et divini cultus habuerit, quantumque studium pro templi aedificatione susceperit, qualiterque illum vicissim Deus remuneraturum (1092A)se dixerit, promissionibus ad gentem ejus directis, vel ad eos, qui erant ex ejus genere regnaturi. Et quia promissionum talium illa tendebant intentione, ut esset in illa tam imperii populi communis utilitatis, idcirco hujuscemodi propheta psalmos instituit, quibus spem populi nutriat, et credant manentem promissionem, saltem propter fidem captivitatem esse laxandam, ut et populus solo patrio, et David posteri a victo instituantur imperio. Aliter propheta ad patrem de Christo dicit.
EXPLANATIO. Hic gradus incarnationis Dominicae sacramenta describit. Dignum enim fuerat, ut post duodenarium apostolorum numerum quasi caput omnium ipse tertius decimus adveniret. Neque enim ille humilis, quia hactenus clamaverat de profundis, subito se in tantam laudem potuisset erigere. Sed David hoc loco Christus intelligendus est. Prima parte propheta Christi verba refert, quibus Patri promiserit requiem se non alias (1092B)sumere, nisi vere religionis affectum humanis cordibus infudisset. Secunda dicit esse cognitum, quod veraciter fuerat a Christo pollicitum, preces suas adjiciens, ut quam totius mundum salvaturus adveniret. Tertia promissionem a Patre illi factam perhibet esse complendam, ut fructus uteri virginalis thronum regni sedeat aeternum: quatenus Ecclesiam ejus benedicat, pauperes pascat, sacerdotes glorificet, et potestatem ejus producat, inimicos induat confusione, super eum floreat sanctificatio aeternae justitiae.
IN PSALMUM CXXXII. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Praedicit propheta duas et decem tribus, quae prius semper dissidebant, post captivitatem in unam foederandas esse concordiam. Aliter, vox Ecclesiae.
EXPLANATIO. (1092C)Post illam praecedentis psalmi sanctissimam praedicationem, in decimo quarto gradu jam positus propheta populis beatam praedicat unitatem, ut qui se Christiana religione constringunt, in una charitatis convenientia perseverent. Hic psalmus sicut centesimus decimus sextus divisionem non recipit: et recte, quia et ille omnes gentes populosque ad unius Domini laudes, et iste ad unitatem fraternae dilectionis hortatur.
IN PSALMUM CXXXIII. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Quasi post reditum aedificata jam domum studium libertatis. Aliter, vox Ecclesiae in futuro.
EXPLANATIO. Post monita mutuae dilectionis, nunc consequenter suadet, ut felix adunatio in laudes Domini flagrantissimo charitatis studio concitetur. Prima parte invitat (1092D)propheta ad benedicendum Dominum, unde plurali numero praedictam plebem alloquitur. Deinde populum singulariter benedicit, quia sancta unitas decus est ac virtus Ecclesiae. Libet referre, quemadmodum usque ad supernam Jerusalem gradus isti pervenerint. Primo siquidem gradu saeculi designat horrorem, postquam ad virtutum omnium studia festinatur. Secundo virtus divina defensionis exponitur, cui nihil obviare posse monstratur. Tertio magnum gaudium esse dicitur in Ecclesia Domini pura mente versari. Quarto inter quaslibet angustias docet constanter de Domino praesumendum, donec miseratus exaudiat. Quinto monet ut, liberati periculis, non nobis aliquid, sed omnia Domini virtutibus applicemus. Sexto montibus solidissimis comparatur confidentia fidelissimi Christiani. Septimo dicitur quam copiosos fructus metant in lacrymis seminantes. Octavo nil permanere dicitur, quod voluntate propria unusquisque fuerit operatus, sed illa tantum esse firmissima, quae auctore Domino construuntur. (1093A)Nono timore Domini pronuntiatur homo beatus fieri, et universa illi profutura concedi. Decimo infundit patientiam devotis, quam per Ecclesiae verba commendat ad Dominum, ut in liberandis hominibus quanta sit divinitatis potentia sentiatur. Duodecimo virtus mansuetudinis et humilitatis ostenditur. Tertio decimo sanctae Incarnationis promissio, et dictorum veritas approbatur. Quarto decimo fratribus spiritualibus adunatio praedicatur, supra quos benedictio Domini et aeterna vita provenire monstratur. Quinto decimo in laudibus Domini perfecta illa charitas excitatur, supra quam nihil majus dici, nec gloriosius potest inveniri, sicut Apostolus testatur: « Quia Deus charitas est. » Continet hic numerus et hoc sacramentum, ut cum quinque sensus corporei, per quos fragilis humanitas contrahit omne peccatum, beatae et individuae Trinitatis fuerint virtute superati, ad quintum decimum gradualium psalmorum nos culmen educat.
IN PSALMUM CXXXIV. Alleluia. ARGUMENTUM. (1093B) Reversis de Babylone praecipitur, ut tam pro ultione hostium quam pro defensione sui gratias referant Redemptori, qui illos multiplici solatiorum genere semper confoverit. Aliter, vox Ecclesiae operantibus, quia increpat idola.
EXPLANATIO. Post gradualium pulcherrimam constructionem, quae ad culmen usque perpetuae felicitatis evexit, congruo nimis ponitur alleluia, ut laudibus Domini sancta perfruatur Ecclesia, cui tale munus noscitur esse praeparatum. Per totum psalmum propheta loquitur. Primo ingressu propter nominis ejus potentiam laudes Domino dicit esse solvendas, quia fecit quae voluit magnalia ipsius diversa commemorans. Secundo, quoniam veritatis perfecta laus est destruere falsitatem, idolorum cultores sub irrisione redarguit. Tertio diversos ordines (1093C)admonet, ut Dominum laudare non desinant.
IN PSALMUM CXXXV. Alleluia. ARGUMENTUM. Ut supra. Vox apostolorum ad Synagogas.
EXPLANATIO. Iterum nobis alleluia dicendum est, gratia quidem semper novum, sed assidua expositione novissimum. Hinc psalmus subjectus est, qui per versus unifines misericordiam Domini nobis saepius inculcat, nec immerito. Nam clementia est ejus, quod vivimus, misericordia quod valemus. Per universum psalmum propheta loquitur. Prima parte magnificentiam Domini et totius orbis conditionem declarat. Secunda miracula refert quae fecerit in Aegypto et gente Judaeorum. Tertia descendit ad Christianos, beneficia Domini consequenter enumerans.
IN PSALMUM CXXXVI. Psalmus David propter Jeremiam. ARGUMENTUM. (1093D) Captivitas Babylonica prophetatur. Aliter, vox Ecclesiae.
EXPLANATIO. Tripliciter hic psalmus intelligi potest: et de captivitate, quae populo accidit Judaeorum, quando in Babylonem translati sunt, et ibi variis modis ludificati; et de peccatoribus qui, de Ecclesia jacti, tradantur diaboli potestati; et de superiore captivitate, qua in primis nostri generis parentibus de paradisi gaudiis in convallem lacrymarum devoluti sumus. Populus Hebraeorum prima sectione calamitates suas, quas erat in Babylone passurus, enumerat, subjungens inter quaslibet saeculi hujus angustias nunquam se Jerusalem ullatenus oblivisci, quamvis evertendam esse constaret. (1094A)Secunda ad Dominum verba convertit, ut memor sit insultantium Ecclesiae, beatos asserens qui de corde suo incipientes, malas cogitationes objiciunt.
IN PSALMUM CXXXVII. Ipsi David. ARGUMENTUM. Praecedens psalmus querelas captivitati in Babylone, hic votum redeuntis populi continet, quantasque gratulationes in terra propria Deo reddere voluerit exponit. Aliter, vox Christi ad Patrem.
EXPLANATIO. Ipsi David, ipsi Domino Christo significat, ad quam psalmi istius refertur universa confessio. Per totum psalmum universalis Ecclesia loquitur. Prima narratione beneficia sibi Domini attributa collaudat, postulans in futuris patientiam, ut adversa mundi ejus possint munere sustineri. Secunda deprecatur ut reges (1094B)terrae Dominum confiteantur excelsum, quoniam in omnibus majestatis suae miracula dignatur ostendere, orans ne peccatores conversos despiciat, quos creare dignatus est.
IN PSALMUM CXXXVIII. In finem psalmus David. ARGUMENTUM. Ex persona populi fidelis intelligentis Domini potentiam, et quod nulla etiam secreta majestatem ejus fallere possunt, psalmus iste componitur. Aliter, vox Petri apostoli poenitentis.
EXPLANATIO. In finem in Christum dicit, ex cujus persona totus est psalmus iste cantatus. In prima parte Dominus de pausatione et resurrectione sua loquitur, Patri omnes cogitationes suas illi dicens esse notissimas. Secunda potentiam paternae divinitatis exponit, quia in id quod homo est, nullo loco, nulla longitudine ab ejus se possit (1094C)abscondere notitia, addens, quoniam ab utero matris suae, ipso protegente, reservatus est, qui mundi vitia gloriosa sanctitate superavit. Tertia se laudaturum a parte qua subjectus est Patri Dominum profitetur, cujus opera potentia et mirabilia esse jam cognita sunt. Quarta confirmatum asserit beatorum omnium principatum, jubens a se impios obstinatosque discedere, qui tamen nulla erant poenitudinis humilitate salvandi.
IN PSALMUM CXXXIX. In finem psalmus David. ARGUMENTUM. Ezechias contra Assyrios orat, ne, videlicet exterorum vi vel fraude superetur. Aliter, vox Christi est.
EXPLANATIO. Finis legis est Christus ad justitiam omni credenti, (1094D)qui nobis in hoc psalmo, quasi praeconis voce juxta iter, terribilis, omnipotens, et nimium desiderabilis adveniri praedicetur. Per totum psalmum sancta Ecclesia loquitur. Primo membro Dominum deprecatur, ut ab iniquo diabolo eam liberare dignetur, qui multis fraudibus devotionem populi fidelis conatur evertere. Secundo postulat ne tentatori nequissimo tradatur, quam jam constat acervis periculis, ipso protegente, liberatam. Tertio, in judicio futuro vindictam supra eos dicit esse venturam, qui pauperes ejus insanis motibus persequuntur.
IN PSALMUM CXL. Psalmus David. ARGUMENTUM. Sub persona Ezechiae canitur, poenitentiam exercentis, ne contra iram Assyriorum raperetur in iram. Aliter, vox Ecclesiae contra haereticos, sicut et supra.
EXPLANATIO. (1095A) Supplicat propheta ut inter actus istos mundanos a diversis liberetur erroribus. Prima sectione propheta Dominum rogat, ut ejus audiatur oratio, subjungens a quibus se maxime liberari velit erroribus. Secunda eligit se a justo argui, quam a peccatore laudari, supplicans ut custodiatur a laqueis peccatorum, quia nullam se communionem eum eis habere testatur.