IN PSALMUM CXXI. Canticum Graduum. recensere

ARGUMENTUM. Quia in priore psalmo audierat: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, nunc propterea laetatum se esse dicit, quod sibi in domo Dei introitus sit repromissus. Aliter, vox Ecclesiae ad apostolos.

EXPLANATIO. Audimus gradum, intelligamus ad altiora conscensum, (1088C)sed iste ascensus firmus est, qui, Domino custodiente, servatur: Ecce jam sublevatur propheta tertio gradu secundis altior factus, et de ipsa laetitia principium psalmi sumpsisse declaratur. In prima parte gaudet se propheta commonitum ad supernam Jerusalem esse venturum, ubi jam sancti secura prosperitate consistunt, et cum Domino misericordia ipsius largiente judicabunt. Secunda loquitur ad cives Jerusalem, optans eis abundantiam pacis, quam se dicit charitate fratrum, et Domini amore praedicasse.

COMMENTARIUS. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. Sicuti amor animam ad haec terrena concupiscentia inflammat, et quasi in ima praecipitat, sic amor sanctus ad superna levat, et ad aeterna desideranda inflammat, ad ea, videlicet, quae non transeunt, sed semper permanent, ad quorum amorem hortatur nos spiritus iste, qui intitulatur Canticum graduum. Gradus vero (1088D)sunt ascendentium, non descendentium. Ascendat ergo quisque qui hunc psalmum cantat; et quo ascendat, nisi in coelum, ubi angeli sunt cives nostri, a quibus civibus peregrinatur in terra. In peregrinationibus autem suspiramus, in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in hac peregrinatione, quia jam cognoverunt ipsam civitatem, et invitant ut curramus ad illam; ad hos gaudet iste venire, qui dicit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi ab ipsis montibus. Dixerunt nobis sancti patriarchae, apostoli et prophetae: Curramus. Curramus, quia in domum Dei ibimus, Curramus, et non fatigabimur, quia illuc veniemus ubi non lassabimur, quod dicit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi ab ipsis montibus. Curramus, curramus, etc. Quae domus Domini non est manu facta, sed aeterna in coelis. Et quasi quaereret quae est illa domus, dicit Jerusalem, ubi Dominus, qui condidit ipsam civitatem, est deliciae omnium in ea habitantium. Hic spes, ibi res, ad (1089A)quam tanta affectione suspirare debemus, ut dum ad eam tendimus, ex nimia affectione nos ibi esse putemus. Et non mirum, si se habeant currentes ad hanc civitatem in via, quasi ibi sint, dum illi qui tendunt ad temporale festum sic in via loqui soleant, quasi jam illuc pervenissent; quod iste attendit, qui hic dicit: In domum Domini ibimus. Et non tantum certus sum quod ibimus, sed, illis auditis, in Jerusalem in atriis tuis, id est, in contemplatione tui ornatus, qui per atrium intelligitur, quia atrium est locus ante domum, quod solet ornari, ut visus illuc venientis quadam delectatione gaudeat. In qua delectatione. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .

AD LECTOREM. Beda cum historiam, quam Ecclesiasticam vocat, scripserat, jam tum annum agebat 60; a discipulis deinde, licet saepius rogatus, mysteriorum sacrarumque in Psalmis divinationum recessus cogitans, explicationem (1089B)illius libri aggredi nolebat; tamen ut quoquo modo suis satisfaceret, argumenta in singulos psalmos brevi confecit. Auditores vero ipsius, cum importuni iterum instarent, tandem eis titulos psalmorum brevissimis explicationibus illustravit; quibus absolutis, desideriis propriis plus indulgentes, quam praeceptoris senium reverentes, eo Venerabilem virum adegerunt, ut etiam integros commentarios in psalmos scriberet. Quos quidem omnes morte praeventus, cum jam CXX explicasset, absolvere non potuit, opus tamen inimitabile hoc relinquens. Desiderantur praeterea hinc inde quaedam in hoc nostro Exemplari, ubi puncta posita sunt; ea, an senis scriptoris intermissione, aut discipulorum collectione neglecta, aut amanuensium incuria deperierint, incertum nobis est.

IN PSALMUM CXXII. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. (1089C)Ex communi omnium persona qui in captivitatem ducti sunt canitur, libertatem reversionis a Domino postulandum. Aliter, vox Christi ad Patrem.

EXPLANATIO. Qui prius ad montes oculos levavit, nunc ad ipsum Dominum lumina sui cordis erexit. Propheta metuens amittere quod tenebat, et cautus ex ipsa parte, qua creverat, prima parte perseverantiam precum devotus exequitur, ut suscepta munera divino praemio contineret. Secundo Dominum precatur, ut donet ei misericordiam, quia instigatione diaboli ab insultantibus multa patiebatur adversa, ut quem consortio non poterant, saltem superbis despectionibus macularent.

IN PSALMUM CXXIII. Canticum Graduum David. ARGUMENTUM. Etiam sub persona populi jam liberati cantatur, (1089D)agentis gratias cum enumeratione malorum, quae a Babylone pertulerant. Aliter vox apostolorum.

EXPLANATIO. Quia gradus istos et una tantum Ecclesia, et innumerabilia ejus membra viritim conscendunt, modo in eis psalmista singulari, modo numero loquitur plurali. Memores sancti confessores, quot pericula Domino miserante velut impetum torrentis evaserint: primo capite fatentur se de tot aerumnis sola Dei misericordia liberatos. Secundo gratias agunt, quia non sunt decepti a persecutoribus, sed versa vice contritis ipsorum insidiis erepti.

IN PSALMUM CXXIV. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Ex persona eorum canitur, qui de captivitate redeuntes, impugnatores suos, hoc est, finitimas gentes Deo adjuvante, presserunt. Aliter, vox Ecclesiae.

EXPLANATIO. (1090A) Sexto gradu clamat propheta nobis in Domino confitendum, ne laboremus incassum. Prima commonitione propter populum fidelem confirmat, dicens: Nullatenus commoveri posse, qui in Domino sint confisi, reddens causam, quare peccatores supra sortem justorum non permittat excrescere. Secundo precatur, ut rectis prosperitas, pravis vindicta proveniat.

IN PSALMUM CXXV. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. In captivorum personam canitur, supplicantium pro libertate, atque dicentium, quanta bona, et quanta clara laudatio absolutionem talem secutura sit. Aliter convertente Domino captivitatem Sion, hoc est, Jerosolymorum, quae prima domum redierat, facti sumus sicut desolati, non dicit consolati. Nondum est enim plena laetitia caeteris in captivitate (1090B)positis. Aliter vox apostolorum de impiis Judaeis.

EXPLANATIO. Post captivitatem omnium peccatorum voces beatorum ascendentium ad supernam Jerusalem, quam suaviter offeruntur, ut itinere arduo positi sancto se carmine consolentur. Sanctissimi viri divina miseratione liberati, prima parte psalmi gratias agunt, quod de obnixietate saevissima peccatorum in tantam gratiam sunt recepti, ut inter gentes probarentur esse laudabiles. Secunda deprecantur, ut captivitas eorum commutetur in gaudium, subjungentes mirabilem veramque sententiam: quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.

IN PSALMUM CXXVI. Canticum Graduum Salomonis ARGUMENTUM. Carmen hoc, licet Salomonis personae constituentis domum Domini congruat, prophetiae tamen et (1090C)secundae aedificationi aptandum est, quam adnitebantur reversi de Babylone; quia utraque cassa esse, nisi Deo custode et praeside niteretur. Aliter vox Christi ad futuram Ecclesiam.

EXPLANATIO. Ideo psalmus iste Salomonis titulo praenotatur, ut ipse fabricator templi doceat se nihil valere ad aedificationem ejus sine Domini auxilio. Mystice autem Salomon, qui pacificus interpretatur, Christum significat. De quo Apostolus ait: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, id est, circumcisionem et praeputium una fide conjunxit. Unde rectissime propter distinctionem testamentorum, Salomonis nomen et hic post septem gradus in capite octo reliquorum, et supra post septuaginta Psalmos in capite octoginta sequentium constat adnotatum. Exsultans propheta, quod novi testamenti gratiam praevidisset in spiritu, nec inde tanto munere praesumptio perniciosa subriperet, primo (1090D)ingressu docet, ne propriis viribus aliquid boni applicet, cum omnia in divina potestate sint posita, nec praecurrere velit tempus Domini ordinatione dispositum. Secundo modo de ipso Domino, deque ejus apostolis loquitur, vel quicunque ipsius mandata perficiunt.

IN PSALMUM CXXVII. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Reversos de Babylone docet studere debere virtutibus, quando irremunerata talis non possit esse devotio. Aliter, propheta de Christo ad Ecclesiam dicit.

EXPLANATIO. Quam sit magnificus nonus gradus, numerus ipse declarat, qui trina triplicatione protentus sanctum nobis Trinitatis culmen ostendit. Merito ergo et in tali (1091A)gradu et ubique timor Domini nobis commendatur, quibus custos necessarius approbatur. Primo membro propheta sub quibusdam allusionibus enumerat bona timentium, ut animas devotorum coelestis praemii calore succendat. Secundo benedicit eos, ut gaudia aeterna recipiant ne quis hunc timorem suavissimum pertimescat.

IN PSALMUM CXXVIII. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Docet reversuros de Babylone, et meminisse veterum bonorum, et pro felicitate praesenti gratias referri: ex persona ergo revertentium formatur oratio. Aliter, vox Ecclesiae.

EXPLANATIO. Quia laborantes in vinea Domini denario regni remunerantur aeterni, in decimo gradu tolerantia passionum suadetur, cum crebra Ecclesiae commemoratur (1091B)afflictio. In prima positione populum monet Israelem, ut dicat, quod certamina vel insidias a suis pertulerit hostibus, ne quis fidelium de propriis posset desperare pressuris. Secunda inimicis Ecclesiae per parabolas imprecatur, quod eis in judicio futuro noverat esse venturum.

IN PSALMUM CXXIX. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Sub persona de Babylone canitur, illorum videlicet qui ibi meritis eminebant. Aliter legendus ad lectionem Jonae Prophetae.

EXPLANATIO. In gradu undecimo collocatus propheta poenitentiae se satisfactione prosternit, quia nec sanctus quisque in carne constitutus, peccata ad integrum cavere potest; (1091C)sed et hoc dicendum, quia omne peccatum quasi undenarium est, quia decalogi perfectionem transgreditur. Clamat propheta ad Dominum, ut peccatorum profundo liberaretur benevolentia boni judicis de calamitatibus indicatis. Nec mora, ad gratulationis gaudia venit, ut agnoscerent poenitentes, quanta gratia suscipiuntur, quibus tamen velox medicina praestatur.

IN PSALMUM CXXX. Canticum Graduum David. ARGUMENTUM. Hic quoque Psalmus sub sanctorum in captivitate degentium persona cantatur. Aliter, vox Ecclesiae regnantis.

EXPLANATIO. Post labores poenitentiae propheta suavia canticorum nobis alimenta transmittit, totum videlicet hunc psalmum de mansuetudine atque humilitate decantans, ut (1091D)quos labor praemissae confessionis afflixerat, gloriosae devotionis dulcedo reficiat. Primo ordine propheta exemplo suo humilitatem et mansuetudinem docens, populum utique Christianum poenam sibi gravissimam ponit, si mandata Domini non cum summa humilitate susciperet. Secundo conversus hortatur Israel jugiter sperare in Domino, quatenus tali spe roboratus cunctas saeculi adversitates tolerare praevaleat.