IN PSALMUM CXI. Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae. recensere

ARGUMENTUM. Omnes in commune ad studium virtutis instituit, qui etiam fructus bona opera consequatur, adnectens divitias inter alia, despectusque hostium commemorans, quod reversis a Babylone collatum est. Aliter, vox Ecclesiae de Christo.

EXPLANATIO. (1038D)Aggaeus et Zacharias prophetae, qui post transmigrationem Babylonis sub Dario rege multo post tempore fuere quam ista cantala sunt, reversi in Jerusalem, cum reparari templum viderent, laudes Domino magna exsultatione profuderunt. Ad quam similitudinem et hic psalmus integerrimi alphabeti litteris est contextus, quem post absolutionem peccatorum perfectissima debet Christianus alacritate cantare. Per totum psalmum propheta loquitur. Prima admonitione quid faciat beatus vir, et quae bona mereatur, ostendit. Secunda adventum Domini significat, per quem homines ex peccatoribus et impiis in aeternum beati esse promerentur. Tertia impiis contraria provenire testatur. Prima divisio continet litteras sex, secunda tredecim, tertia tres. Longitudinem autem versus qui in centesimo decimo octavo psalmo texitur, in his duo explent versiculi, ut quod ibi efficit una littera, hic duae diversae efficiant secundum ordinem se sequentes.

COMMENTARIUS. (1039A). . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sibi ipsi. Juxta quod Salomon dicit: Miserere animae tuae, et eris bene placens Deo. Et hoc in se commendat, id est, proponit se exemplum aliis. Et merito, quasi dicat: Hic talis est jucundus justo, quia disponet sermones tuos, quibus defendatur in judicio. Sermones sunt bona opera, et est tractum hoc a similitudine causidicorum, quia sicut illi antequam veniant in judicium apud se disponunt qualiter in rei defensione cuique personae sit loquendum, et per hoc tuti contra adversarios sunt, sic bona opera in futuro judicio cuique justo erunt tutum refugium. Et vere disponet sermones, quia non commovebitur ab illis, donec perduceret eum in aeternum. Vel aliter: Merito disponet, quia per illam dispositionem hoc habebit, quod in aeternum, id est, in aeternitate non commovebitur de dextra ad sinistram. Et sic erit in aeterna memoria ideo, quia justus. Et vere justus, (1039B)quia non timebit in hac vita ab auditione mala, id est, a detractione vel a mala persuasione. Vel aliter: Per hoc merito non commovebitur hic a sermonibus, quia sic factus justus in aeterna erit memoria. Et ideo non timebit tandem ab auditione mala, scilicet, cum dicetur reprobis: Ite, maledicti, etc. Et merito non timebit, quia cor ejus paratum est, etc. Vel aliter: Non timebit, inquam, in praesenti ab auditione mala, sed potius cor ejus paratum est sperare, non in mundo, sed in Domino, et cor ejus confirmatum est in spe illa. Nec commovebitur unquam inde, donec despiciat, id est, donec despectabiles esse recognoscat, inimicos suos. Qui enim amant ea quae videntur, inimici eorum sunt qui ea quae non videntur praeferunt his quae videntur. Dispersit, dedit pauperibus. Quia cor ejus confirmatum est in spe aeternorum, ideo dispersit quidquid de terrenis habuit, non autem meretricibus, sed dedit ea pauperibus. Et ideo justitia, id est, merces justitiae, ejus manet id est, manebit, in saeculum saeculi. (1039C)Et vere manebit, quia cujus humilitas a superbis contemnebatur in terra, cornu, id est, humilitas, ejus, virtus, scilicet, exaltabitur in gloria. Hanc autem exaltationem videbit peccator, scilicet, qui praeposuit ea quae videntur, et tunc irascetur cui justius quam sibi, dicens: Quid ergo profuit nobis superbia, quid divitiarum jactantia? Haec enim omnia abierunt. Et fremet dentibus suis, quia ibi erit fletus et stridor dentium. Et tabescet, id est, ex toto prae dolore deficiet, sed infructuose, quia tunc poenitentia erit infructuosa. Et ideo tabescit, quia tunc peribit desiderium peccatorum.


IN PSALMUM CXII. Alleluia. recensere

ARGUMENTUM. Ad psallendi officia instituit auditores, docens eos majori cura laudare oportere Deum, quia sit natura magnus, et voluntate beneficus. Aliter, vox Ecclesiae (1039D)de fidelibus suis.

EXPLANATIO. Verba tituli subsequens psalmus exponit. Nam cum sit alleluia laudate Dominum, ita et ipse fecit initium. Propheta David in prima parte commonet devotos, ut laudes Domino jugiter exsolvant, et in toto orbe praedicent. Secunda ipse facit, quod alios monet.

COMMENTARIUS. Laudate, pueri, Dominum. Alleluia. Psalmum istum superiori quidam ita continuant: Quandoquidem cujus cor paratum et confirmatum est sperare in Domino: illius cornu exaltabitur in gloria. Ergo malitia pueri estote, ut sensibus perfecti sitis, et sic laudate Dominum. Qualiter autem laudaturus sic dicit: Laudate nomen Domini. Quisquis idoneum servum se facit, ille laudat nomen Domini, et sit semper benedictum, id est, adauctum in vobis nomen Domini. (1040A)Quanto enim servitus in nobis multiplicabitur, tanto nomen ejus in nobis augetur. Et haec benedictio nominis ejus incipiat ex hoc tempore, ita ut nunc, id est, indilate, quia qui promisit veniam poenitenti, non promisit diem crastinum dissimulanti. Et perseveret usque in saeculum, id est in aeternum. Et fiat non in altero populo tantum, sed in utroque; hoc est quod dicit: Nomen ejus sit laudabile a solis ortu usque ad occasum, id est, in Judaico et gentili populo. Per ortum enim solis Judaei designantur, quibus per legis praecepta cognitio veritatis, et sol justitiae illuxerat: per occasum vero gentiles intelliguntur, qui in occasu veri solis erant, quia creaturae creatorem postponebant.

Excelsus super omnes gentes Dominus. Ideo merito nomen Domini laudatur et in Judaeis et in gentibus, quia Dominus est excelsus non tantum super Judaeos, sed super omnes gentes. Et quia parum esset tantum super gentes, ideo addit: Et gloria ejus est super coelos, id est, ipse est gloriosus non tantum super (1040B)gentes, sed etiam super coelestem creaturam, id est, super angelicos spiritus. Et merito (quasi dicat) et super gentes, et super coelos est gloria ejus, quia ipse solus vere est Dominus. Quis enim aliter Dominus sic dominatur sicut Deus noster? Et ostendit quomodo Deus noster dominetur dicens: Qui habitat in altis, id est, qui inhabitando facit altos. Quod enim coelestes spiritus perstiterunt in veritate, hoc non habuerunt ex se, sed ex ejus inhabitatione. Et non solum habitat in altis, sed etiam respicit humilia, id est, respectus ejus facit humiles. Quia respectus ejus est in coelo et in terra, id est, inferiori rationabili creatura, et in praelatis alios compluentibus, id est, in coelo et in subditis, qui designantur per terram complutam. Et hoc et in Judaeis et in gentibus; hoc est quod dicit: Suscitans inopem, id est, Judaicum populum, qui nec per liberum arbitrium, nec per carnalia instituta salvari poterat, et ideo inops erat. Illum inopem suscitat Dominus a terra, id est, a (1040C)terrenis desideriis, quibus inhaerebat, faciendo eum bonum inopem, id est, humilem, nihil de libero arbitrio et de legibus institutis praesumentem. Et pauperem, id est, gentilem populum in virtutibus pauperatum, erigit per fidem de stercore, id est, de infidelitate idololatriae, in qua foetidus jacebat. Erigit dico ad tantam dignitatem, ut collocet eum cum principibus, id est, ut concorporaret eum principibus, non quibuscunque, sed principibus populi, id est, illis etiam principibus, qui summi sunt in populo gratiae, qui specialiter suus est, id est, sanctis apostolis. Augustinum enim et Hieronymum Petro et Paulo concorporavit. Ipse dico, qui per hanc concorporationem sterilem, id est, Ecclesiam de gentibus, de qua prius dictum est: Laetare, sterilis. Erumpe et clama, quae non parturis; hanc, inquam, sterilem facit laetantem habitare in domo, id est, in Ecclesia factam matrem multorum filiorum. Quia ut Apostolus ait: Multi filii desertae magis, quam ejus quae habet (1040D)virum. Dictum autem hoc est ad eam similitudinem, quia uxores illae quae non pariunt filios, non totam dotem obtinent; illae autem quae pariunt, et totam dotem possident, et in domo manent.

IN PSALMUM CXIII. Alleluia. recensere

ARGUMENTUM. Recordatione priscorum gestorum ad notitiam deitatis auditores instituit, et suffragio divinorum beneficiorum exsecrationem conciliat idolorum. Loquitur autem ex persona populi, ipsosque inducit mutuo sibi conferentes, quibus quasi principiis divina apud eos agnitio culturaque adoleverit.

EXPLANATIO. Sicut ex diversis actibus laus divina colligitur, ita et alleluia variis narrationibus et negotiis competentibus applicatur. Est enim intentio psalmi istius, ut initio (1041A)Hebraici populi per magna miracula plenitudinem legis, qui est Dominus Christus mundo praestitum nuntiaret, per quas similitudines rerum et hodie unumquemque liberari approbat Christianum. Per totum psalmum propheta loquitur. Primo modo commemorat, quia miracula Dominus Hebraeis praestiterit et populo Christiano. Secundo sub interrogatione dicit, cur fugerit mare, quare cursum suum Jordanis abstinuerit? Responsionem gratissimam jungens, a facie Domini terram fuisse commotam. Tertio simulacra gentium inutilia demonstrat adoratoribus suis, et religio Domini quam sit vitalis et saluberrima propriis cultoribus consequenter exponit.

COMMENTARIUS. In exitu Israel de Aegypto. Alleluia. Legimus Israeliticum populum de Aegyptiaca servitute liberatum, per mare Rubrum et per Jordanem exsiccatum traductum. Quod propheta videtur hic repetere, non (1041B)ut historiam narrans, sed ad allegoricum sensum invitans. Non enim legitur in historia illa Jordanem retro fluxisse, sed stetisse; neque legitur ibi montes ut arietes, vel colles sicut agnos ovium exsultasse. Attendamus ergo quid admoneamur, quia et facta illa nostrae figurae sunt, et haec dicta, ut nos ipsos recognoscamus, exhortantur. Quia si firmo corde retinebimus gratiam Dei, quae erga nos facta est, et misericordiam quae nobis exhibita est, Israel sumus, quia vestigia fidei patris nostri Abraham imitamur, et sumus Jacob. Ille autem populus merito perfidiae reprobatus pertinet ad Esau. Aegyptus vero, quae tenebrae vel afflictio interpretatur, in figura hujus mundi ponitur: de quo specialiter recedendum est, ne simus jugum ducentes cum infidelibus. Sic autem quisque idoneus civis in Jerusalem efficitur, si huic saeculo abrenuntiaverit. Sicut populus ille in terram promissionis non potuit introduci, quousque de Aegypto educeretur; et sicut populus ille de Aegypto (1041C)exire non potuit, nisi divino auxilio liberatus: ita nemo huic mundo abrenuntiare poterit, nisi divina misericordia adjutus. Et quod ibi semel figurabatur, hoc quotidianis Ecclesiae foetibus in hac novissima mundi hora completur, quia omnia fiebant illis in figuram. Et quae tunc futura praefigurabantur, nunc praeterita leguntur, et praesentia cognoscuntur. Incipit autem quis de Aegypto exire, cum incipit cor suum Deo applicare, et suavi jugo ejus devotum animum subdere, recedens a pristinis ignorantiae suae desideriis, quasi ab operibus luteis, in quibus frustra laborabat; quia ut alibi dictum est, Manus ejus in cophino servierunt. Exivit de populo barbaro, quando separat se a societate blasphemorum et a conformatione malignorum, et sic Judaea fit sanctificatio ejus. Interroget enim se quisque, si fides cor ejus circumcidat, si confessio cor ejus purget; quia non quod in manifesto, Judaeus est, sed qui in occulto. Neque in carne circumcisio est, sed quae in spiritu. Et si hoc in se invenerit, sanctificatus est, et facta (1041D)est Judaea sanctificatio ejus, et Israel, id est, visio et cognitio Dei, fit potestas ejus. Quia qui prius in Aegypto erant impotentes, fiunt potentes, datur enim eis potestas filios Dei fieri. Dum autem haec fiunt, multa impedimenta saecularia occurrunt: obstrepit mare, id est, multae linguae amicorum carnalium dissuadentium et aliorum terrenorum. Sed postquam cognoscitur exeuntis de Aegypto cor paratum esse sperare in Domino, et in specie illa confirmatum fugit mare, quia subtrahit se ab impedimentis, et sic panditur via ad spiritualem libertatem exeunti, vel fugit mare salubriter, quia saepe multi ex amaricantibus exemplo illius exeuntis, ab amaritudine in dulcedinem convertuntur. Jordanis etiam convertitur retrorsum. Per Jordanem qui descensus vel descensio interpretatur, illi figurantur, qui jam gratiam fidei susceperunt, sed in amaricantes fluctus hujus saeculi relapsi sunt, ita ut fontem, id est, creatorem suum haberent retrorsum: mare vero, id (1042A)est, mundum qui vere praecipitabantur habent ante vultum. Tales quoque videntes illum tam constantem exitum concutiuntur, et fluunt retrorsum, ita Creatorem habeant ante vultum. Mare vero retrorsum, id est, mundum post dorsum habuerunt, eorum scilicet quae retro sunt obliti, in ea vero quae ante sunt extensi. Intendit autem, ut breviter dicatur, propheta docere et exhortari nos in hoc psalmo, ut posthabitis impedimentis omnibus exire de hac Aegypto festinemus; ne, ut praedictum est, simus ducentes jugum cum infidelibus, et dicit ita: In exitu Israel de Aegypto, hoc est cum aliquis volens fieri Israel, id est, volens venire ad Dei cognitionem, exeat de Aegypto. Et in exitu domus Jacob de populo barbaro, id est, cum ille idem jam spiritualiter pertinens ad Jacob, exiret de populo barbaro, ut supra dictum est. Ecce facta est Judaea sanctificatio ejus. Quia fides cor ejus circumcidit, et confessio purgavit. Et Israel, id est, Israelitica terra facta est potestas (1042B)ejus, quia cum prius in Aegypto esset impotens, per cognitionem Dei factus est potens, ut supra dictum est. Hunc exitum vidit mare, id est, alii in peccatis amaricantes cognoverunt exeuntem habere cor sperare in Domino paratum et confirmatum, et ideo fugerunt duobus illis modis, quos praediximus; et etiam Jordanis videns exitum illum, conversus est retrorsum, ut supra diximus. Et pro hac fuga maris in bonum, et ex conversione Jordanis montes, id est, praelati in Ecclesia in virtutibus aliis eminentes, et in fide constantes exsultaverunt, ut merito illi exsultare debuerunt. qui erant arietes, id est, ovium duces, quorum scilicet imitatione et doctrina hoc factum est. Et colles etiam, id est, minores exsultaverunt de fuga et de conversione illa, sicut merito illi qui erant agni ovium, id est, subditi illorum praelatorum.

Quid est tibi mare. Hanc interrogationem facit, non ut quod quaerit, nesciat aut dubium faciat; sed (1042C)ut in majori certitudine nos ponat. Quasi dicat: O mare, quod hactenus oblatrabas, quid est tibi quod modo ab amaritudine ad dulcedinem fugisti? Et tu Jordanis, qui prius fontem ad dorsum habebas, et in mare influebas, quid est tibi nunc quod conversus es retrorsum? Et o montes et colles, quid est vobis quod vos montes exsultastis sicut arietes, et vos colles sicut agni ovium? Ille utique hoc fecit, qui vere est potens et Dominus. Namque terra, id est, terrenitas commota est a facie Domini, id est, quia quidam qui prius erant in Aegypto et in populo barbaro, receperunt cognitionem Domini, quorum exemplo tu mare fugisti, et tu Jordanis retro fluxisti, et ideo vos, montes et colles, exsultastis. A facie dico Dei mota est terra non cujuslibet, sed Dei Jacob, id est, vir tui populi. Quamvis enim Deus omnium sit per naturam, hujus tamen est per gratiam. Et ideo dicit Deo Jacob, Dei dico, qui petram convertit in stagna aquarum; hoc est qui seipsum qui quandiu cognitus fuerat, quasi petra fuit importabilis; sic notificando se (1042D)mollificavit, ut esset in cordibus credentium fons aquae salientis in vitam aeternam. Et qui rupem, id est, Paulum, qui vere prius fuit aspera rupes et intractabilis, et alios sanctos praedicatores convertit per notitiam suam in fontes aquarum, scilicet ut ipsi monstrarent aliis aquas vivas, id est, doctrinam coelestem et spiritualia dona.

Non nobis, Domine. Quasi dicat: Ita, Domine, fac, da hanc gloriam, scilicet ut convertas petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum, non nobis majoribus, non nobis minoribus, id est, non meritis nostris, sed soli nomini tuo glorificando; quasi dicat: Nemo putet merita nostra hoc effecisse. Non enim nos hoc commeruimus, sed sola gratia illius hoc praestitit, qui peccatores facit justos, servos filios et damnatos electos.

Super misericordia tua. Da, inquam, gloriam nomini tuo, et hoc taliter, misericordia scilicet tua et veritate, quae desuper est ostensa. Misericordia quidem, (1043A)qua vocas, qua peccata condonas: veritatem vero, qua vocatos et venientes remuneras. Vocatos vero, et venire nolentes damnas. Et ideo (quasi dicat) rogo ut per haec ostensa des gloriam nomini tuo, ne gentes (quando pro aliquando) dicant, id est, universaliter dicere possint ad imperium populi tui: ubi est Deus eorum? Solet enim tale quid accidere, cum alicujus bene nutriti domini servum innutrite se habentem videmus. Quia dicitur: Ubi est dominus istius? De illo autem qui bene et nutrite se habent, hoc non dicitur, imo laudatur servus, laudatur et dominus.

Dominus autem. Quasi dicat: Ideo dico ne quando universaliter improperium illud dicatur vel dicant: quia etsi dicitur in paleis, nondum in granis: etsi in terra, nondum autem in coelo: quia Dominus noster fecit omnia quaecunque voluit, in his qui sunt coelum, id est, sedes ejus; anima enim justi, sedes est sapientiae.

(1043B)Simulacra gentium. Quasi dicat: Deus, inquam, noster fecit quaecunque voluit, dii autem gentium nihil faciunt, quia non sunt dii: nam nec homines sunt. Et vere homines non sunt, quia sunt opera hominum ex auro et argento. Nec ideo hoc dicit, quod omnes de gentibus deos aureos et argenteos habent (habent enim quidam et ligneos et terrenos), sed si erubescunt in pretiosioribus diis, ut tanto magis erubescant in vilioribus. Et quasi dicat: Non qualiacunque opera sunt, sed simulacra, id est, simulata et ficta opera. Et hoc probat, quod vere non tantum simulacra hominum sunt, et non homines, quia cum habent lineamenta humani corporis, non exercent aliquid eorum quae sunt humani corporis, hoc est quod dicit: Os habent, et non loquentur, oculos habent, et non videbunt; nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt, etc. Ergo quasi dicat, homines non sunt. Etiam non solum homines, sed nec etiam corpora sunt: quia non clamabunt in (1043C)gutture suo, id est, nec rugitum, nec ullius generis animalis sonum ex se edunt.

Similes illis fiant. Quasi dicat: Manifestum est per haec supra dicta, simulacra gentium pro diis non esse colenda, quod tamen quidam faciunt et venerantur. Omnes autem qui faciunt ea, et non solum facientes, sed etiam consentientes, id est omnes qui aliquo modo confidunt in eis, similes fiant illis, scilicet ut oculos habentes, veritatem non videant, et aures habentes, quod audiendum est non audiant, etc. Dicit autem hoc non voto maledicentis, sed praescientia prophetantis.

Domus Israel. Quasi dicat: Qui confidunt in simulacris, talia ut diximus, recipiant. Domus autem Israel, id est, collectio numerorum fidelium talia non timebit, quia non speravit in illis, sed in Domino tantum, in quo jam speravit. Et merito in eo speravit, quia ipse est adjutor eorum in bono, et protector eorum est a malo. Domus etiam Aaron, id est, (1043D)majores non timebunt, quia sperabunt in Domino tantum, ut prius. Et quia majores et minores, ergo omnes qui timent Dominum, sperabunt, quia etiam speraverunt in Domino. Et merito, qui adjutor et protector eorum est, ut prius. Sciendum, quia quotiescunque Israel et Aaron sic inveniuntur, per Aaron qui sacerdos et praelatus fuit, intelliguntur majores, per Israel vero minores. Et quod hic dicitur, de priori populo tantum est accipiendum, quia inferius addet de aliis etiam ovibus.

Dominus memor fuit nostri. Dixit adjutor est eorum. Et quasi dicat: Quod adjutor noster est, hoc non ex meritis nostris, sed ex sola ejus gratia; qu a non nos memores fuimus ejus, sed ipse memor fuit nostri; quia Salvatorem nobis misit, et benedixit, id est, incrementum virtutum nobis dedit. Benedixit dico domui Israel, et domui Aaron, id est, et majoribus et minoribus. Et sic benedixit omnibus, qui timent timore casto Dominum in primitivo populo. Et (1044A)probat repetito, quia omnibus, quia pusillis cum majoribus.

Adjiciat Dominus. Hic inducit de illis aliis ovibus, quasi dicat: Dominus qui vobis primitivis benedixit, adjiciat alias super vos, illas alias oves adducendo; et ita adjiciat, ut super vos minores, alios majores; et super filios vestros, id est, super subditos vestros, alios minores. Et vos utrique, id est, majores et minores, sive de primitivo populo, sive de secundario, benedicti sitis, id est, semper augmentum recipiatis a Domino, qui vos majores fecit coelum, adhuc, ut seminaretis spiritualia; et vos minores terram, adhuc ut redderetis carnalia. Et non solum vos praelatos fecit coelum, sed etiam fecit coeli coelum, id est, hominem Dominicum; ut esset coelum aliorum coelorum. Coelum coeli dico, sibi Domino colendum. In eo enim habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Terram autem, id est, minores dedit colendis filiis hominum, id est, vobis praelatis imitatoribus patriarcharum et prophetarum, (1044B)qui estis non coeli, sed terrae coelum. Potest etiam coelum coeli ad membra referri, velut ad Paulum, qui merito dicitur coelum coeli, quia non didicit ab homine neque per hominem, sed prostratus in via simul omnia a spiritu sancto audivit et didicit.

Non mortui laudabunt te. Quasi dicat: Pro his omnibus praedictis, o Domine, non laudabunt te mortui, id est, condignas gratias agere, quae in prima morte adhuc permanent, quia non potest mortuus laudare vivum, neque etiam laudabunt te omnes illi qui vivificati per gratiam in mortem reciderunt, quia descendunt in infernum, id est, in profundum vitiorum. Sed nos soli qui per gratiam tuam suscitati vivimus, benedicimus, id est, semper gratias agemus de misericordia nobis impensa tibi Domino, incipientes ex hoc tempore et nunc, id est, indilate perseverantes usque dum perducas nos in saeculum, id est, in aeternitatem.

IN PSALMUM CXIV. Alleluia. recensere

ARGUMENTUM. (1044C) Gratulatio populi de Babylonia reducti. Aliter, vox Christi vel cujuslibet fidelis de tentationibus erepti.

EXPLANATIO. Excitat nos de somno hujus saeculi solemnis ac vera commonitio liberatus propheta de profunda fovea peccatorum, etiam in illa petra misericordiae constitutus. Primo membro gratias agit quoniam se exauditum esse cognoscit, et contra omnia pericula mortis efficaciter se profitetur invocasse Dominum, ut liberatus perveniat ad illam requiem sempiternam, quam fidelibus promittit Dominus munere concedendam.

COMMENTARIUS. Dilexi quoniam exaudiet Dominus. Alleluia. Hoc carmen, id est, hanc laudem cantat fidelis anima, quae adhuc peregrinatur a Domino. Ovis illa quae aberravit, filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat, (1044D)et inventus est. Cantet ergo hoc anima nostra cum omnibus sanctis desiderantibus illam requiem, et dicat; Dilexi quoniam, etc. Tria hic proponit, scilicet, fidem, spem, charitatem, sed ordine praepostero. Major enim ex his, ut ait Apostolus, est charitas, quam iste praemittit, dicens: Dilexi. Deinde spem per effectum notat, cum dicit: Quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. Ideo enim sperat, quia Dominus exauditurus est eum. Fides vero colligitur cum dicit: Quia inclinavit mihi aurem suam, hoc est, quia prior nos dilexit. Nec unico Filio suo pepercit, et sic in nobis charitatem suam voluit commendare, ut Christum nobis impiis victimandum mitteret. Et est dicere: Inclinavit aurem suam mihi, id est, illum misit, per quem me credere fecit. Et quia credidi, ideo speravi; ideo dilexi, quia dilexi. Ideo, o Domine, invocabo te in diebus meis, id est, in diebus tribulationis et carceris, in diebus nebulae et totius miseriae. Quos ego meos feci a te Patre meo recedendo (1045A)in longinquam regionem dissimilitudinis, ubi porcos pavi et daemones colui. Et subdit causam quare diebus invocandum necessario suis, sic dicens: Circumdederunt me in diebus illis dolores mortis, id est, dolores ducentes ad mortem. Per quod qualiacunque peccata simplicia accipit. Et invenerunt me pericula inferni, id est, pericula ducentia ad infernum, id est, in profundum vitiorum. Quae (quasi dicat) me non invenissent, si ego non aberravissem. Ego enim prius in loco divitiarum positus fui, sed apostatando in locum serpentum veni. Et ideo merito serpentes praevaluerunt mihi, et omnia mala atque pericula mihi supervenerunt. In quibus periculis constitutus, ignarus putavi in his prosperitatibus exsultandum esse, et in terrena felicitate gaudendum. Sed demum inveni, quia vana salus hominis; et ideo dixi: Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione. Inveni tribulationem, non quae non erat, sed quae me latebat. Inveni non hic excruciari adversitatibus, sed obligari prosperitatibus. (1045B)Inveni non delectationem, sed tribulationem, non gaudium, sed dolorem, non patriam, sed peregrinationem miseram. Hoc est quod dicit: Tribulationem et dolorem inveni. et ideo dixi: Surgam et ibo ad Patrem meum, etc. Hoc est: Invocavi nomen Domini, dicens: O Domine, libera animam meam. Infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Domini per Jesum Christum. Audiant ergo qui nondum audierunt, et nondum cognoverunt, et quaerant miseriam, et invocent nomen Domini et salvi fiant. Non dico ut quaerant miseriam, quam non habent, sed ut inveniant, quam nescientes habent. Nec dico ut deserant terrena necessaria, quibus egent dum moraliter vivunt, sed ut lugeant et doleant, quod amiserunt coelestem satietatem, et terrenis necessariis indigere meruerunt ad sustentationem. Hanc miseriam cognoscant et lugeant, et sic faciet lugentes esse beatos, qui voluit semper esse misericors. Beati enim qui lugent, quoniam consolabuntur. Sequitur:

(1045C)Misericors Dominus. Quasi dicat: Ego invocans dixi, o Domine, libera animam meam. Dominus autem me liberabit, Dominus, dico, qui est misericors, quia vocat, quia peccata condonat. Et justus, quia post vocationem peccantes flagellat. Et est Deus noster, quia post flagella miseretur, quos flagellavit recipiendo. Nec tamen amarum debet videri, quod humiles flagellat, quam dulce, quod post flagella recipit.

Custodiens parvulos Dominus. Vere Dominus miseretur, quia custodit paterno amore parvulos, id est, humiles, ut faciant haeredes magnos. Et ego (quasi dicat) humiliatus sum, id est, feci me parvulum: et ideo Dominus liberavit me jam specie ab omnibus malis.

Convertere. Quia tantae bonitatis Dominus est, ut custodiat parvulos; ergo, anima mea, convertere in requiem tuam, id est, convertere ad Dominum tuum, et habebis requiem, quae prius aversa omnem invenisti (1045D)inquietudinem. Et vere, si converteris, habebis requiem, id est, bene faciet tibi Dominus, quia jam bene fecit tibi in hoc, scilicet, quia jam eripuit te animam meam de morte, tam actualium quam originalium; et ideo certus sum quia tandem eripiet oculos meos a lacrymis omnibus. Quia absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Nullus enim ibi fletus, ubi nullus lapsus. Ibi nullus erit lapsus, ubi erit incorruptibile corpus. Et eripiet pedes meos, id est, omnes affectiones meas ab omni lapsu. Nullus enim erit ibi lapsus pedum, ubi infirmae carni nullum erit lubricum.

Placebo. Et quia pedes mei a lapsu eripientur, ergo placebo Domino, positus in regione vivorum, qui nunc ei displiceo in regione mortuorum. Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et quisquis labitur vel cogitatione, necessario Domino displicet.

IN PSALMUM CXV. Alleluia. ARGUMENTUM. (1046A) Ex persona aegrotantis Ezechiae canitur. Aliter vox Pauli apostoli. Hunc psalmum quinta et sexta Editio cum superioribus copulant. Symmachus vero et Septuaginta interpretes dividunt.

EXPLANATIO. Per totum psalmum invictorum martyrum verba referuntur. Prima positione beneficia Domini commemorant, quibus cum haesitarent, quid eis dignum potuisset reddi, occurrit utique gloriosus calix martyrum, qui tamen Domini largitate praestatur. Secunda chorus ipse se servum Domini et filium Ecclesiae catholicae profitetur, ne Domino placitum etiam haereticorum putares esse martyrium.

COMMENTARIUS. (1046B)Credidi propter quod locutus sum. Alleluia. Dicit Apostolus quod quidam sunt qui Christum non caste praedicant, hoc est, non simplici et puro corde, nec sincera fide quae per dilectionem operatur. Terrenis enim cupiditatibus consulentes, coeleste regnum annuntiant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Hi tales quod loquuntur non credunt, et ideo reprobati sunt. De his Dominus in Evangelio: Quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera vero illorum nolite facere: Dicunt enim, et non faciunt. Sunt item alii qui bene credunt, sed non loquuntur vel pigritia, vel timore. Pigritia, ut servus ille qui acceptum talentum non erogavit, sed abscondit. Unde a Domino judice audivit: Serve nequam et piger. Timore, velut illi de quibus dicitur in Evangelio: Quia multi ex principibus sacerdotum crediderunt in eum, sed propter timorem non loquebantur. Timebant enim fieri extra Synagogam. Et quia magis gloriam hominum quam gloriam Dei dilexerunt, ideo isti quoque reprobati sunt. Et quia hi et illi sunt reprobati, ideo servus (1046C)ille solus merito fidelis est. Et probatur qui non loquitur, antequam credat: et cum credit, non tacet, hoc est, qui non erogat quae habet, nec non erogat quod habet, sed statim cum habet erogat. Talis servus loquitur in hoc psalmo, auditurus a Domino suo: Intra in gaudium Domini tui. Et dicit ita: Credidi propter quod locutus sum, hoc est, per se esse credidi. Non enim perfecte credunt, qui quod credunt loqui nolunt, quia non laudatur fidelis servus, quia accepit, sed quia fideliter erogavit. Et ideo dicit: Credidi propter quod locutus. Simul enim credidit, et quod praemium deberet sperare loquendo, et quam poenam timeret tacendo. Sequitur:

Ego autem humiliatus sum nimis. Quod est dicere: Locutus sum quod credidi, locutus autem nimis, id est, valde humiliatus sum ego. Passus est enim multas tribulationes, multas persecutiones, propter verbum veritatis, quod et fideliter tenebat, et fideliter erogabat. Potest autem hoc fieri ut qui veritatem annuntiat (1046D)humilietur ab illis qui contradicunt veritati, ipsa vero veritas non humiliatur. Unde Apostolus, cum de suis vinculis loqueretur, inquit: Me quidem alligare potuerunt, verbum autem Domini non est alligatum. Et ideo servus iste dicit: Ego non veritas, ipse sum humiliatus: persequere, et dic: Humiliatus dixi in excessu meo. Ego, insiste pronomini. Per Ego enim notat quod attendit infirmitatem humanam, quia prius de se quodam modo praesumpsit loquendo quod credidit, sed imminentibus minis atque pressuris timens, fere tacuit quod credidit. Et ideo dicit: Ego, scilicet, intelligens infirmitatem meam in excessu, qui in timore meo dixi: Omnis homo mendax. Hoc est: Non est sibi homini de se praesumendum, nec de se confidendum, quia omnis homo in quantum homo est, si de se aliquid promittit, mendax est, Deus autem verax est. Cujus gratia facit illum qui per se mendax est veracem, in quantum se subjicit veritati illius qui suscitat mortuos, qui linguas infantium facit disertas, et qui humiles (1047A)consolatur, implens eos non tantum fide credere veritatis, sed etiam fiducia annuntiandae veritatis. Vel quia excelsus accipitur interdum etiam pro divina revelatione, potest hoc quoque sic dici: Ego in excessu meo, id est, ulteriorando a me homine in me Deum, juxta quod Dominus promisit, dicens: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes, intellexi in ea claritate, et dixi, quod omnis homo per se est mendax.

Quid retribuam Domino? Considerans iste quia per se est tantum mendax, per gratiam autem Domini verax, dicit: Quid condignum retribuam Domino non tantum pro hac veritate, sed pro omnibus quae retribuit mihi? Tribuit enim prius mihi bona, ego retribui mala; ipse autem pro malis retribuit mihi bona. Quas ergo laudes, quas gratiarum actiones retribuam ei? Utique accipiam calicem salutaris, id est, passionem ejus imitabor. Potest huic objici: O homo in peccato tuo mendax, dono Dei verax, et ideo non jam simplex homo, quid a te habes quod Domino retribuas? (1047B)Quid enim habes quod non acceperis? Nonne ut calicem salutaris accipias? Ab illo habes qui dixit: Poteritis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Nonne ut passionem ejus imiteris? Ab illo habes qui prior passus est. Contra talem objectionem subdit: Et nomen Domini invocabo. Quod est dicere: Dico me calicem accepturum, et ut accipiam, non per me habeo, sed invocabo nomen Domini, id est, in me vocabo, id est, idoneum servum ex hoc do. Qualiter autem calicem accipiat, ostendit, dicens: Reddam Domino vota, non exteriora, sed mea quae in me sunt. Hoc est, me ipsum offeram Domino. Quisquis enim cogitat quid digne voveat Deo, se ipsum voveat Deo, se ipsum offerat, hoc enim exigitur, hoc debetur. Et offeram me coram omni populo ejus, id est, in ea fide, qua communiter tenetur omnis populus ejus. Hoc est, in catholica communione, extra quam non est veri sacrificii locus. Sequitur:

Pretiosa in conspectu Domini. Quasi dicat: Merito calicem salutaris accipiam, quia Dominus emit a me (1047C)hunc calicem. Namque mors mea et aliorum sanctorum ejus facta, non in aspectu hominum, sed ad Domini conspectum est pretiosa, id est, magno pretio empta ab ipso Domino. Prior enim ipse sanguinem suum fudit pro salute servorum, ut servi non dubitarent effundere sanguinem suum pro nomine ejus. Et quia (quasi dicat) morte tua emisti meam mortem, ideo, o Domine, sacrificabo tibi hostiam laudis, id est, offeram tibi me ipsum laudabilem hostiam. Et merito voco te Dominum, quia sum servus tuus emptitius. Ego etiam servus tuus naturalis, quia sum filius ancillae tuae, hoc ideo addit, quia multi sunt ejus servi, qui non sunt ancillae, id est, Ecclesiae filii, sicut omnes schismatici et omnes haeretici.

Disrupisti vincula. Vere sum servus tuus emptitius, quia tu disrupisti vincula mea, quibus detinebar ligatus sub jugo alienae, id est, diabolicae potestatis. Domini enim, ut ait Apostolus, venundati sub peccato fuimus. Et quia (quasi dicat) de vinculis me eduxisti, (1047D)ideo merito sacrificabo tibi hostiam laudis, ut supra dictum est. Et ut digne sacrificem, invocabo in me nomen Domini, idoneum me servum faciendo. Et sicut superius exposuit qualiter acciperet calicem salutaris, ita et nunc exponit quomodo sacrificaturus sit hostiam laudis, dicens: Reddam vota mea Domino, ut supra dictum est, in conspectu omnis populi ejus, id est, in ea fide quae communis est omni populo ejus. Et quem per populum ejus accipiat, determinat dicens: In atriis domus Domini, id est, in praesenti Ecclesia, quae quasi atrium est ante super coelestem Ecclesiam, quae propter manentem habitationem digne dicitur domus Domini. Et item determinat quae atria intelligat, dicens: O Jerusalem, reddam vota mea in medio tui, id est, in ea communione quae in te est, hoc est in catholica fide. Jerusalem vocat praesentem Ecclesiam, et ne Jerusalem in priori tantum populo accipiatur, qualiter sit accipienda, subsequenter determinat. Quasi dicat: Jerusalem est non (1048A)solum de Judaico populo, sed et omnes gentes et omnes populi, id est, quicunque de qualibet gente vel populo per fidem electi.

IN PSALMUM CXVI. Alleluia. recensere

ARGUMENTUM. Convalescens de infirmitate Ezechias, non solum Judaeos, sed etiam omnes gentes ad laudandum convocat Dominum, ut quae novum de recursu solis stupuerunt portentum, Dominum verum tanti miraculi venerentur auctorem. Aliter vox apostolorum.

EXPLANATIO. Duobus quidem verbis, sed plenarius tituli honor apponitur, ut intelligamus, quamvis pauca in Domini laudibus, semper esse plenissima. Et istum quoque Psalmum ad personam martyrum debemus aptare, qui quasi jam gloriosa passione perfuncti omnes gentes ad (1048B)Domini laudes excitant; qui talia praestitit servis suis, ut ipsius potius imbuerentur exemplis.

COMMENTARIUS. Laudate Dominum. Per bona opera omnes gentes et omnes populi. Et justum (quasi dicat) est ut eum laudetis, quoniam misericordia ejus infirmata est in illo priori populo per superbiam ejus, confirmata super nos per gratiam vocando, justificando, peccata dimittendo. Vel misericordia ejus infirmata per hominem primum confirmata est super nos per secundum. Et ideo laudandus est Dominus, quoniam veritas Domini, et in remunerandis justis, et in damnandis malis, manet in aeternum.

IN PSALMUM CXVII. Alleluia. recensere

ARGUMENTUM. Reductum de Babylone populum a finitimis gentibus opprimi non potuisse testatur, atque ad laudandum (1048C)Deum se mutuo cohortantium schema componitur. Aliter vox Christi de se dicentis.

EXPLANATIO. Hic psalmus primus quatuor versus pari fine conclusit, ut Evangelico numero totum mundum uni Domino laudes debere reddere adhortatione quadrifaria commoneretur fidelis populus peccatorum nexibus absolutus. In prima sectione generaliter hortatur omnes Domino confiteri, quia in tribulationibus exauditus comperit hominem non esse timendum. Secunda in solo dicit Domino confidendum, per quem gentium inimicitias probatus evasisset, et ad veracissimae vitae pervenisse remedia. Tertia aperiendas sibi portas dicit justitiae, de angulari etiam lapide, hoc est Domino Salvatore subjungens. Quarta reliquis Christianis frequentanda Domini atria persuadet, de adventu sanctae incarnationis suavi delectatione congaudens.

COMMENTARIUS. (1048D)Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum. Alleluia. Confessio alia laudis, alia peccatorum. Hic autem non est accipienda confessio, vulnera medico ostendens, sed pro percepta sanitate gratias agens; hoc non peccatorum, sed laudis. Quia vox est primitivae Ecclesiae, respectu tamen quorumdam digniorum, exhortantis majores et minores in illo priori populo, ut confiteantur in voce laudis Domino, causas ostendendo multiplices, et postremo illas alias oves admonentis, ut et ipsae exemplo suo easdem causas attendendo confiteantur Domino. Et est, quasi dicat: Vos, inquam, o consortes de populo meo, confitemini laudabili confessione Domino, cui merito confiteri debetis; quoniam est bonus, id est, quia est Deus. Nemo enim bonus, ut Evangelium testatur, nisi Deus. Vel quoniam est bonus, id est, omnibus se digne gustantibus suavis et jucundus. Vel ideo debetis ei confiteri, quoniam misericordia ejus non tantum est in praesenti, sed perduratura (1049A)est in saeculum, id est, in aeternitatem. Et quia talis est, dicat nunc, id est, indilate Israel, id est, minores alter ad alterum, invicem se exhortando, Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam, etc. Dicat etiam domus Aaron, id est, majores alter ad alterum: Confitemini Domino, etc. Et sic scilicet per majores et minores dicant illud idem omnes, qui timent Dominum de populo.

De tribulatione invocavi. Dixi quoniam Dominus est bonus, et hoc mihi experto credite, diceret aliquis de sanctis apostolis, qui praecipue in primitiva Ecclesia tribulationes et persecutiones passi sunt. Nam ego in tribulatione positus invocavi Dominum, et hoc de tribulatione, id est, ut non esset mihi infructuosa tribulatio, et Dominus exaudivit me ponendo me in latitudine; vel ita scilicet, ut non solum tribularer, sed et gloriarer in tribulationibus, vel ita ut et diligerem persequentes inimicos.

Dominus mihi adjutor. Vere Dominus exaudivit me. (1049B)Nam Dominus fuit mihi adjutor, ut non deficerem, imo proficerem in tribulatione. Et ideo non timebo quid homo, id est, carni et sanguini adhaerens, faciat mihi. Et quia non solum tales nobis adversantur, sed et principes illi quidem quibus dicit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Ideo secundo dicit, Dominus mihi adjutor, et ideo despiciam inimicos meos de quocunque genere surgant, scilicet, sive de genere iniquorum hominum, sive de nequissimo genere malignorum spirituum.

Bonum est confidere. Quasi dicat: Inimicos despiciam, in Domino autem prospiciam, et merito: quia bonum est confidere in Domino, et ita bonum, quod melius est quam confidere in homine aliquo. Hoc ideo, quia in quibusdam etiam hominibus, sicut in sanctis viris pro modulo suo confidendum est. Et non tantum confidere, sed etiam sperare, id est, in longo (1049C)spem suam in Domino ponere bonum meum, et adeo bonum est, quod melius est quam sperare non dico etiam in hominibus, sed etiam in principibus supercoelestibus, id est, in angelis. Principes ideo vocantur angeli, quia legitur in Daniele, quod singulae religiones habeant ad sui defensionem sibi concessum angelum aliquem vel archangelum. Unde illud: Verumtamen Michael archangelus princeps vester erit adjutor meus.

Omnes gentes. Vere bonum est in Domino confidere. Nam me confidentem et sperantem in eo circuierunt omnes gentes tribulando et persequendo, et tamen haec circumdatio facta est in nomine Domini glorificando: quia non vicerunt, sed victae sunt; hoc est quod dicit: Quia ultus sum in eos ultione bona, scilicet quia ego quorumdam ex ipsis nequitiam gladio spiritus interfeci, non autem ipsi me interfecerunt. Et non solum gentes alienae, sed etiam circumdederunt me circumdantes, id est, simul habitantes, (1049D)scilicet de populo meo, vel circumdantes, id est, falsi fratres. Et rursum circumdatio haec in nomine Domini glorificando facta est, quia ego ultus sum in eos quosdam ipsorum in malo mortificando, et in bono vivificando. Circumdederunt me dico utrique, scilicet et gentes, id est, circumdantes entes sicut apes, id est, non me, sed se ipsos, dum me vulneraverunt et tribularunt mortificantes. Dicuntur enim apes ex natura hoc habere, ut vitam ponant in vulnere. Vel aliter: Circumdederunt me entes sicut apes, id est, facile revincibiles sicut apes, si quando facto exercitu egrediuntur facile, id est, jactu exigui pulveris reprimuntur, et in castra revocantur. Vel aliter: Circumdederunt me entes sicut apes. Quia sicut apes magno studio et diligentia favum artificiose componunt, ita quanto majorem diligentiam in tormentando et ex circumdando me ipsi insumpserunt, tanto quasi artificiosiorem, id est, exemplabiliorem et venerabiliorem me fecerunt. Quanto enim pluribus poenis Laurentius (1050A)est excruciatus, tanto magis bonis venerandus et imitandus factus est. Et exarserunt in me sicut ignis in spinis, id est, comparabiles igni illi qui exardet in spinis; quia sicut ille ignis aculeos spinarum, qui graciles sunt comburit, truncum vero qui tegitur herba, non laedit; ita ipsi aculeos iniquitatis in carne peccatrici in me cruciatibus suis excusserunt, robur vero animae non laeserunt. Et haec omnis circumdatio facta est in nomine Domini glorificando, quia ultus sum in eos, ut supra. Potest etiam in bonum versus iste accipi sic: Circumdederunt me quidam ex gentibus et ex circumdantibus sicut apes; quia sicut apes quodam tempore valde confertim stipant favum, ut quod dulce est inde colligant: ita ipsi multum me stipantes dulcedinem verbi Dei de me quasi de favo mel excusserunt, et exarserant sicut ignis de spinis, id est, tam vehemens dilectio accensa est in eis, quanta ardoris vis in igne illo est, qui exardet de spinis. Et ita circumdatio illa facta est in nomine Domini, ut (1050B)prius.

Impulsus eversus sum. Sic continuatur: Vere gentes circumdederunt me. Nam impulsus sum ab eis ad hoc ut caderem, et in tantum impulsus quod eversus sum, id est, quasi signa quaedam casus dedi. Non enim potest fieri in tanta tribulatione, quin caro infirma aliquo modo mutetur. Et tamen non cecidi, quia Dominus ne caderem suscepit me. Et propterea hac fiducia Deus suscepit me, quia non ego sum mihi fortis, id est, mihi laudabilis; sed Dominus est fortitudo mea et laus mea, quia in eo tantum me reputavi fortem et laudabilem, et ideo factus est mihi salutem, quia mihi factus eram in mortem.

Vox exsultationis et salutis. Vere factus est mihi in salutem. Nam hoc modo, scilicet quia Dominus est in tabernaculis, id est, in cordibus justorum non vox doloris, et responsum mortis, ut vos exterius in me saevientes putatis: sed potius est ibi vox exsultationis, id est, manifesta exsultatio, id est, responsum verae salutis.

(1050C)Dextera Domini. Sic continuatur: Vere Dominus suscepit. Nam dextera, id est, potentia Domini fecit virtutem, id est, operata est in me de passione victoriam, et vere virtutem. Nam dextera Domini exaltavit me. Magna virtus exaltare humilem, deificare mortalem; de infirmitate exhibere perfectionem, de subjectione gloriam. Dextera dico Domini fecit virtutem, id est, auxilium de tribulatione, scilicet ut afflictis vera Dei salus pateret, affligentibus vero infirma salus hominis remaneret. Ergo (quasi dicat) non moriar, sicut vos mortificantes corpus putatis, sed exterius in carne adhuc tamen, vivam per venerationem et aeternam memoriam, et sic narrabo opera Domini. Adhuc enim quotidie opera Domini narrat primitiva Ecclesia, scilicet quia vicit vapulando ferientes, patiendo facientes, diligendo saevientes.

Castigans castigavit. Ideo dico non moriar, quia quod patior, non mortificatio est, sed Domini castigatio. Ergo vos persecutores nihil vobis arrogetis, (1050D)quia non vos facitis hoc, sed Dominus qui castigat me. Et quia castigat, ideo non tradet me morti, id est, non permittet me, etsi mortificet exterius, mortificari interius.

Aperite. Quasi dicat: Ergo vos persecutores facite quod incepistis, scilicet incarcerate me omnibus modis, excruciate; quia non mihi oberit, sed proderit. Namque hoc modo aperietis mihi portas justitiae, id est, ingressus sum ad aeternitatem et beatitudinem, quae est porta justitiae; quia soli justi illuc intrabunt. Ergo aperite mihi has portas, id est, nolite ab incoepto vestro desistere. Et ideo (quasi dicat) rogo ut aperiatis, quia ingressus in eas tunc demum digne confitebor Domino, ea scilicet confessione, de qua dictum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, etc. Et propter hoc quoque dico aperite, quia haec est porta Domini; hoc est, quia post hujusmodi tribulationes ad aeternitatem Dominus intravit. Oportebat enim pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Et in eam (1051A)portam, id est, ad aeternitatem soli justi, id est, imitatores Domini intrabunt.

Confitebor tibi. Convertit se ad Dominum, quasi dicat: Dico quod ingressus portas justitiae confitebor Domino, quod vere faciam; quia tunc, o Domine, confitebor tibi; et merito tibi, quoniam tu exaudisti me prius hic in tribulatione, ne deficerem et ita factus es mihi in salutem, cum ergo factus essem mihi in mortem.

Lapidem quem reprobaverunt. Vere factus est mihi in salutem. Nam hoc modo scilicet, quia lapis, quem lapidem aedificantes, id est, Judaei suam justitiam statuere volentes, et justitiae Dei non esse subjecti, reprobaverunt, et hominem regem elegerunt: hic, inquam, lapis factus est mihi in caput, id est, regimini me subjecisti, sicut membrum capiti. Et non solum mihi factus est in caput, sed et multis aliis; quia factus est caput anguli, id est, factus est lapis angularis, continens duos parietes ex diverso venientes, sed non diversa sentientes. Et istud, scilicet quod factus (1051B)est ante caput anguli: quanquam inimici Judaei quodammodo fecerint, quia eum crucifixerunt: tamen non ad hoc intenderunt, sed potius nomen destruere ejus voluerunt: ideo non ab ipsis quidem sed a Domino factum est, quod ideo permisit, ut Christus moreretur, ut resurgeret et ascenderet, et promissum Spiritum apostolis mitteret, quorum praedicatione totus mundus post eum abiret, et sic in caput anguli fieret. Et quia factum est a Domino, ideo in oculis nostris, id est, in interioribus oculis credentium, sperantium et diligentium mirabile, id est, desiderabile, scilicet quia desiderare debemus valde sub tali esse capite; vel aliter; Dixit quod lapidem reprobaverunt aedificantes, et istud, scilicet reprobatio illa facta est a Domino, id est, per dispositionem Domini patris, qui voluit ut caecitas ex parte fieret in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et ideo hoc est mirabile, id est, formidabile in oculis nostris, scilicet ut aliquis altum sapiat, sed timeat; (1051C)quia si Deus naturalibus ramis non pepercit usque huc, nec sibi inserto oleastro parcet.

Haec est dies. Merito hoc mirari debemus, quia haec dies, id est, hoc tempus dispositionis antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae, de quo dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, etc., in quo scilicet tempore factus est lapis ab aedificantibus reprobatus, in caput anguli. Haec, inquam, dies est illa, quam solam Dominus per excellentiam fecit: et ideo in ea exsultandum corpore, et laetandum mente. Quapropter vos, o consortes de populo meo, in hac die exsultemus, bonum vel bene operantes exterius, et laetemur bene cogitantes interius. Nos dico dicentes, o Domine, salvum fac, id est, salutem quam incoepisti operare, in nobis perfice, o Domine, bene prosperare, id est, prosperum iter faciat nobis de longinqua regione te revertentibus. Vel aliter: Bene prosperare, id est, prosperam et bene proficientem fac salutem illam, quam in nobis operaris, et in illis aliis ovibus, scilicet ut et illas adducas, et fiat ovile (1051D)unum, sicut pastor est unus. Et ideo (quasi dicat) debes bene prosperare, quia ille qui venturus est, non in nomine suo, sed in nomine Domini; quod est dicere: Futurus est quidam in nomine suo, filius scilicet perditionis, et maledictus erit. Venturus est autem quidam in nomine tuo, scilicet qui dicit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me Patris; et hic erit benedictus, id est, magno incremento membrorum dignus. Oportebit enim tantum caput grossum habere corpus.

Benediximus vobis. Exsultemus, inquam, et laetemur, illud dicentes, et hoc etiam dicentes illis aliis ovibus: Nos de domo Domini, id est, nos qui sumus familiares Domini per legalia et prophetica scripta, benediximus vobis aliis ovibus in patribus nostris, qui hoc prophetaverunt; et benedicemus, id est, bonum nuntium apportamus vobis in nobis ipsis. Hoc est scilicet, Dominus est Deus, id est, Redemptor noster, est verus Deus. Ut e converso scilicet Deus est factus (1052A)Dominus noster, id est, redemptor noster, et hoc nobis de domo Domini jam illuxit, id est, innotuit. Et ut vobis etiam illuceat, constituite in vobis diem solemnem, id est, mentis sinceritatem, et hoc in condensis non populorum, sed in frequentatione virtutum procedentes usque ad cornu altaris, id est, usque ad solemnitatem divinitatis. Altare vocat ad similitudinem coeleste illud secretarium, ubi Christus verus sacerdos et hostia quotidie se offert Deo Patri pro nobis. Non enim vult ut tantum subsistant in ejus humanitate, sed ut contemplentur ipsam etiam divinitatem.

Deus meus. Constituite, inquam, diem solemnem, procedentes usque ad cornu altaris: vos dico dicentes, Domine, tu es Deus meus, quod est dicere: Domine, vere mendacium coluerunt patres nostri vanitatem, quae nihil profuit eis, dicentes lapidi: Tu me creasti, et ligno: Tu me genuisti. Ego autem tibi dico: Tu es Deus meus, quia me creasti, qui me (1052B)genuisti, et ideo confitebor tibi, id est, merito laudabo te corde. Dico: Deus meus vere es tu, et ideo exaltabo te ut Deum meum ore, et confitebor tibi opere. Et merito, quoniam exaudisti me de umbra mortis et infidelitatis tenebris reducendo; et factus es mihi in salutem, cui illa prius erant ad salutem.

Confitemini Domino. Quasi dicat: Hoc etiam dicatis alter ad alterum exhortantes vos invicem: Confitemini Domino quoniam bonus, etc.

IN PSALMUM CXVIII. Alleluia. recensere

ARGUMENTUM. Totus iste psalmus, qui exhortationibus et institutionibus plenus est, sub persona canitur justorum in Babylonica captivitate degentium, qui misceant interdum voces populo convenientes, ut et humiliter exaequent se reis in confessione culparum, et doceant ista ob meritum populo contigisse. Aliter vox Christi ad Patrem de Judaeis, et de passione sua.

Aleph, doctrina. EXPLANATIO.(1052C) Festivo psalmo et divinarum rerum virtute plenissimo desiderabile alleluia praemittitur, ut meritum divini carminis honore tituli possit agnosci. Est autem Hebraeis elementis ad rudes et dociles in schola Christi populos instruendos tali ordine depictus, ut ab unaquaque littera octoni versus incipiant, ubi mysterium puto resurrectionis, et verae circumcisionis ostensum. Josephus autem refert in libris Ἀρχαιολογίας hunc psalmum et centesimum quadragesimum quartum, et Deuteronomii canticum elegiaco metro esse compositos, quod scilicet prior versus sex pedibus constet, et inferior uno minus in pentametrum finiatur. Per totum psalmum universalis sanctorum chorus loquitur, qui ab initio mundi sive fuerunt, sive sunt, sive futuri esse creduntur. Inter quos reperiuntur apostoli, prophetae, martyres, confessores, ecclesiastici (1052D)ordines, qui sancta Domino integritate famulantur. Quia ergo in singulis quibusque elementis secundum interpretationem eorum debent intelligi quae sequuntur, bene prima littera aleph doctrina interpretatur, in qua immaculatis in via Domini aeterna beatitudo promittitur. COMMENTARIUS.

Beati immaculati. Alleluia. Aleph, id est, haec laus est de doctrina. Aleph enim interpretatur doctrina, et ideo de doctrina, quia psalmus iste exhortatur ad beatitudinem, quam nemo non appetit. Omnes enim beati esse volunt. Quid autem opus est exhortatione in re quam sponte sua humanus animus appetit, nisi forte quia omnes quidem beatitudinem cupiunt, sed quo ordine ad illam perveniatur, plurimi nesciunt. Ideoque hoc docet iste qui dicit: Beati immaculati, etc. Quasi dicat: Scio quid velis, beatitudinem quaeris. Ergo si vis esse beatus, esto immaculatus. Hoc quidem omnes, id est, beatitudinem, illud vero pauci (1053A)volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt, id est, pauci volunt immaculationem, sine qua non pervenitur ad beatitudinem. Haec autem exhortatio necessaria est mentibus nostris. Quid enim boni sit illud ad quod multi pigri sunt, ostenditur cum beatos esse qui faciunt indicatur. Ut propter illud quod omnes volunt, illud etiam fiat quod plurimi nolunt, id est, ut propter praemium beatitudinis non subterfugiatur opus immaculationis. Beatum quippe esse tam magnum quidem est quod omnes volunt et boni et mali. Nec mirum est bonos propterea esse bonos, ut sint beati; valde vero mirum est malos etiam propterea esse malos, ut sint beati. Quisquis enim moechatur, aut furtum, vel homicidium, vel quaelibet similia admittit, ob hoc talibus intendit, quia beatitudinem per hoc quaerit. Sed haec sunt devia quaedam ad similitudinem, hos tales revocat psalmus. Quasi dicat: Quid facitis? quo tenditis? quam viam insistitis? Non hac recte itur, sed devia quaedam sunt (1053B)ad beatitudinem. Non per hoc pervenietis quo tenditis. Beatitudinem quaeritis, sed his viis in miseriam incidetis. Relinquite ergo malignitatem, qui non potestis relinquere beatitudinis voluntatem. Frustra tendendo fatigamini, quo perveniendo inquinamini. Non enim beati inquinati, sed beati immaculat. Et quinam immaculati sint, ostendit cum dicit: Qui sunt in via, non qui peccando, sed faciunt extra viam. Via autem (quasi dicat) est lex Domini, in qua lege qui ambulant, id est, delectantur, tanquam in ambulatore bono, hoc est, qui non timore poenae, sed amore justitiae legem Domini complent, sunt immaculati jam per spem, et quia immaculati, ideo beati.

Beati qui scrutantur. Non aliud genus beatorum videtur hic accipere quam prius. Idem enim sunt qui ambulant in lege Domini, et qui testimonia ejus scrutantur, etc., nisi quia forte plus intelligitur, cum dicit: Qui scrutantur testimonia ejus: hoc est, qui satagunt in praeceptis Domini complendis usque ad sanguinis effusionem. Et est dicere: Beati sunt, inquam, immaculati (1053C)in via, et beati sunt qui scrutantur testimonia ejus, id est, Domini, ita quod exquirant eum in toto corde suo. Non frustra est hoc additum. Vidit enim Spiritus sanctus multos testimonia scrutari, non ut justi sint, sed ut docti, non ut faciant, sed ut quod faciendum sit sciant, ad hoc, ut vel laudem hominum, vel aliquod saeculare praemium inde acquirant. Et ideo addit In toto corde, etc. Quod sic est intelligendum: Beati sunt qui scrutantur testimonia Domini, propter quod ipsa sunt data, scilicet ut in toto corde, id est, tota intentione eum tantum in eis exquirant, et exquisitum inveniant. Non enim qui eum exquirunt beati sunt, sed qui inveniunt, nondum tamen, sed tantum in spe.

Non enim qui operantur iniquitatem. Sic continuatur ad proximum: Vere qui scrutantur testimonia ejus, ut scrutanda sunt, sunt beati. Nam illi qui non scrutantur ea ut scrutanda sunt, quod aequipollenter accipitur ubi dicit: Qui operantur iniquitatem, non sunt (1053D)beati. Quod item aequipollenter ponit, cum dicit: In viis ejus non ambulaverunt. Ad primum quoque versum sic continuatur: Vere immaculati ambulant in lege, id est in viis Domini. Nam qui maculati sunt, hoc est aequipollenter, qui iniquitatem, id est, peccatum operantur, illi non ambulant in viis ejus. Et est in hac utraque continuatione vis a contrario. Cur autem omnis iniquitas sit peccatum, sicut Joannes testatur dicens: Qui facit iniquitatem, facit peccatum, videtur ex hac littera, quod nullus faciens peccatum ambulet in viis ejus. Quare videndum est ne quod recte dictum est, non recte intellectum lectorem perturbet. Quia dicit idem Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et coapostolus ejus Paulus confitetur etiam peccatum se facere cum dicit: Non quod volo bonum facio, sed quod nolo malum, illud ego. Ergo oportet aut tales putentur non ambulare in viis ejus, aut esse sine peccato. Quod autem sine peccato (1054A)sint, eorum sententiae repugnant. Repugnans quoque est, ut in viis ejus non ambulent, quia si talis, scilicet, ille est ut virgo speciosa, et ille qui plus omnibus laboravit, non ambulant in via, qui alii ambulant in via? Interrogetur itaque ipse Paulus apostolus, et dicat quomodo et peccatum faciant, et in via Domini ambulent. De peccato autem dicit: Non autem ego illud operor, sed habitans in me peccatum. In via quoque se ambulare ostendit, ubi ait: Unum eorum quae retro sunt obliviscens, in ea vero quae ante sunt extentus semper sequar ad palmam supernae vocationis, quae est in Christo Jesu. Ecce soluta est quaestio. Sed rursus alia exoritur quaestio. Quaeritur enim quomodo idem faciat, et idem non faciat peccatum. Ad quod sic est respondendum: Quandocunque illiciti motus nobis insurgunt, si tantum surgat affectus, et nullus relaxetur effectus, hoc est, si voluntatem non praebemus eorum desideriis, et si sic nos refrenamus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitati ad (1054B)iniquitatem, ecce peccatum non operamur. Sicut Apostolus quoque praecipit: Ecce peccatum in mortali vestro corpore non regnet; et: Nolite exhibere membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem. Sed tamen quoniam non est vigor alienae naturae, sed languor infirmitatis nostrae, illud unde desideria illicita surgunt in nobis, unde Apostolus. Sed quod habitat in me peccatum, ideo nos quoque facimus peccatum, et sic idem et facimus et non facimus peccatum. Et ideo rursum quaeritur, an nos quotidie in Dominica oratione dicamus: Dimitte nobis debita nostra, vel pro his quae consentientes facimus, vel pro desideriis, quae non nos, sed peccatum quod habitat in nobis facit. Quod beatus Augustinus solvens, inquit: « Prout ad praesens sapere possum, dico universus reatus nostri languoris et nostrae infirmitatis cum omnibus quae consentientes diximus, fecimus aut cogitavimus, sacramento baptismatis est deletus. Et ideo etsi languor nobis inest, non tamen obest, si non consentiamus ei faciendo, dicendo aut tacite assentiendo. Sed (1054C)tamen quoniam vita hominis militia est super terram, ideo vigilamus quidem contra majora crimina, et saepe nobis incautis subrepunt quaedam, quae etsi singula sua mole non conterunt, tamen multa contra nos collata acervo nos obruunt. Et ideo pro his quotidie est orandum, jejunandum et eleemosynandum. » Nunc ad litteram redeamus, quae sic exponitur: Qui operantur iniquitatem, id est, illi qui consentiendo fomiti peccati, dicendo, faciendo aut cogitando, operantur iniquitatem, id est, quodcunque peccatum, non ambulant in viis ejus, quia non immaculati sunt, sed maculati. Potest etiam egregia illa iniquitas, quae a fide recedit, et ad fidem non accedit, quam Dominus in Evangelio singulariter vocat peccatum, dicens: De peccato quidem, quia non credunt in me, et alibi: Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, id est infidelitas, ut hic accipitur, ut sit dicere: Qui operantur iniquitatem, id est, infidelitatem, illi non ambulant in viis Domini, (1054D)qui non credunt in eum. Et ideo non experiuntur vias ejus, illas, scilicet, vias de quibus dictum est: universae viae Domini misericordia et veritas. Et est misericordia quidem in remittendo peccata, veritas vero in implendo promissa.

Tu mandasti. Sic continuatur. Vere qui scrutantur testimonia sunt beati. Namque tu, Domine, qui nihil mandas nisi quod conducat ad beatitudinem, mandasti custodiri mandata, id est, praecepta tua, et hoc nimis. Istud nimis potest referri vel ad Mandasti custodiri, nec aliter est accipiendum, sicut illud: Ut ne quid nimis. Sed nimis pro valde, ut ibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Ecce lex posita, quia dictum est: Tu mandasti mandata tua. Sed quoniam multi dixere solam cognitionem legis sufficere ad auxilium liberi arbitrii, ideo subsequenter optat iste auxilium gratiae, ut per hoc doceat quam sit necessaria gratia. Et ponit verbum optationis, ut tollat superbiam praesumptionis, dicens:

(1055A)Utinam dirigantur. Quasi dicat: Video, Domine, me neque per praecepta, neque per liberum arbitrium posse dirigere vias meas, quia non est hominis dirigere vias suas. Et ideo opto ut per gratiam tuam, quae sola hoc praestare potest, dirigantur viae meae, id est, opera mea ad custodiendas justificationes tuas, id est, ad implenda praecepta tua vere justificanda.

Tunc non confundar. Ideo opto dirigi vias meas, sic ut custodiam mandata tua. Quia cum perspexero, id est, cum perfecte me quasi in speculo cognovero, in omnibus mandatis tuis exercitatus, tunc amplius non confundar vel ea confusione, ut tantum sciam, et non faciam, vel ut dicatur: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Bene dicit Perspexero, quia divina praecepta, sive cum leguntur, sive cum in memoria revolvuntur, intuenda sunt speculum, hoc est, ut se aliquis ibi cognoscat quemadmodum in speculo, attestante Jacobo apostolo, qui ait: Si quis tantum est auditor verbi, et non factor, hic (1055B)comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Si quis autem prospexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Talem spiritus quaerit hic dicens: Cum perspexero, etc., scilicet, qui non sit obliviosus auditor, sed operis factor.

Confitebor tibi. Cum, inquam, perspexero, tunc non confundar, sed confitebor tibi per bona opera in directione cordis, id est, directo corde. In directo dico in eo, id est, per id quod judicia justitiae tuae, id est, ea quae tu, non quae homines, juste judicas esse facienda, didici, non ad sciendum, sed ad faciendum. Nam quasi dicat: si tantum sciam, et non faciam, non unde laetabor habebo, sed unde damnabor. Et notandum quod hoc verbum, didici, habet hoc in se. Non enim aliter vere diceret, nisi et faceret. Unde Dominus in Evangelio: Omnis qui audivit a Patre (1055C)meo, et didicit, venit ad me.

Justificationes tuas custodiam. Confitebor, inquam, tibi, et custodiam justificationes tuas, id est, praecepta tua justificantia, non tam memoria quam vita. Nihil enim valet, si tantum memoria custodiantur et non exerceantur. Et ut custodiam, ergo, Domine, non derelinquas me per praesentiam auxilii tui, usque dum sim derelictus quaque, id est, omnimoda derelictione. Quis est autem qui derelinquitur omnimoda derelictione? Ille, scilicet, quisquis tantum gloriatur in se, non in Domino, vel qui cadens non resurgit, sed in aeternum perit.

Beth, domus. EXPLANATIO. Exponit fidelis populus in sermonibus Domini, quibus delectationibus perfruatur, ostendens se esse domum Domini, et receptaculum mandatorum ejus, cujus mysterium secunda littera continet. COMMENTARIUS.(1055D) In quo corrigit. Quasi dicat: Merito custodiam justificationes tuas. Quia per has custoditas, hoc est quod aequipollenter dicitur, in custodiendo sermones tuos, quia idem sunt sermones, quod justificationes; per has, inquam, corrigit viam, id est, vitam suam adolescentior, id est, omnis pertinens ad juniorem populum, per juniorem illum Filium designatum, qui resurgens in se dixit: Surgam et ibo ad Patrem meum, etc. Adolescentior enim dicitur, quisquis portat imaginem novi hominis, sicut et senior qui portat imaginem veteris. Et vere, quasi dicat, in his corrigit. Nam in quo alio corrigitur? Necesse itaque est, si non in alio, quod vere in his corrigit. Et ideo quasi dicat: o Domine, merito exquisivi te in his justificationibus in toto corde meo, id est, tota intentione et anima mea. Et quia exquisivi, ergo, Domine, ne repellas me a mandatis tuis, id est, adjuvet me gratia tua (1056A)ad perficiendum mandata tua. Ille enim merito repulsus putatur, qui a gratia non adjuvatur.

In corde meo. Quasi dicat: Vere te exquisivi. Nam abscondi in corde meo eloquia tua. Nota quod praecepta Dominica et in corde sunt abscondenda, et non sunt abscondenda. Abscondenda enim, et firmiter in corde nostro retinenda sunt ad nostram aedificationem. Unde hic dicitur: Abscondi ea ad hoc, ut non peccem tibi, id est, ut per oblivionem non transgrediar mandata tua. Non autem sunt abscondenda, sed enuntianda, ne conservis denegemus cibaria, quia praecipit hoc utrumque Apostolus, dicens: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Benedictus es, Domine. Quasi dicat: Quia adeo chara eloquia tua habui, ergo, Domine, doce me ulterius, et ulterius insistere justificationes tuas, id est, praecepta tua justificantia. Et ideo te rogo, ut tu doceas, quia es benedictus, id est, quia a te procedit multiplex (1056B)benedictio, id est, misericordia multiplex. Facis enim de peccatore justum, de servo filium, de damnato in regnum assumptum.

In labiis meis. Quasi dicat: Ideo debes me docere, quia ego non solum abscondi ad meam aedificationem, sed etiam pronuntiavi in labiis meis, ne cibaria conservis denegarem omnia judicia oris tui. Quomodo dicit se annuntiaturum omnia judicia ejus, cum Apostolus dicat: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Et cum alibi dicatur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis modo portare. Sed quomodo hoc esse possit, idem spiritus propheticus determinat, quia addit: Oris tui. Quasi dicat: Illa omnia judicia tua non occultavi, sed aliis annuntiavi, quae os tuum, id est, gratia tua revelavit mihi. Gratia enim Dei, os ejus ideo vocatur: quia sicut aliquis ore secreta cordis sui aperit, sic Deus per gratiam secreta sua nobis aperuit.

In via testimoniorum. Quasi dicat: Ideo et abscondi (1056C)et adnuntiavi, quia delectatus sum in via testimoniorum tuorum, id est, non delectationem in gloria mundi habui, sed omnis mea delectatio fuit in Christo, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi, qui ideo dicitur via testimoniorum, quia testatus est, quantam dilectionem Deus Pater commendavit in nobis, scilicet ut proprio suo Filio non parceret, et Christus moreretur pro impiis, delectatus sum, inquam, in Christo, et hoc in tantum, sicut avarus delectatur in omnibus divitiis. Quia scilicet propter nimium divitiarum desiderium prorsus excedit seipsum. Est autem haec vox Pauli et aliorum perfectorum in corpore Christi cum ipso dicentium: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, etc.

In mandatis exercebor. Quasi diceret: Quia adeo in Christo delectatus sum, ideo in mandatis tuis per ipsum datis exercebor, id est, garriam non tantum dictis, sed et factis. Garriam enim habet alia translatio. (1056D)Et ideo considerabo vias tuas, id est, semper ante oculos habebo opera tua. Postponam autem vias meas, id est, opera mea, et non tantum (quasi dicat) exterius exercebor, sed etiam interius meditabor in tuis viis, id est, omnis cogitatio mea erit in tuis praeceptis, justificationibus: et ideo meos quidem sermones obliviscar, tuos autem sermones, id est, tuas justificationes non obliviscar.

Gimel tributio, vel plenitudo. EXPLANATIO. Postulet sanctis, qui in terra incolae sunt, retribui gratia, quam in primo parente amiserant; sed et persecutionibus eorum restituendum dicit esse quod agunt. Haec ergo retributio meritorum, ista examinis justi plenitudo tertiae litterae nomine praemonstrantur. COMMENTARIUS.

Retribue servo tuo. Sic continuatur: Quoniam (1057A)quidem et exercebor et meditabor in justificationibus tuis, nullis meis et vias tuas atque sermones praeponam, meos postponam. Ergo retribue mihi servo tuo, et quid petat ut retribuat, ostendit cum subdit: Vivifica me, et sic custodiam sermones tuos. Quasi dicat: Retribue mihi liberto tuo mortem. Mortuus autem non possum custodire sermones tuos, et ideo retribue mihi jam facto servo tuo vivificationem, et sic custodiam sermones tuos non tam memoria, quam vita. Rogat autem retributionem, quae fit ex indebita gratia. Quatuor enim sunt retributiones. Alia bonum pro bono, alia malum pro malo; alia bonum pro malo, alia malum pro bono. Et primae quidem duae sunt justitiae, tertia indebitae gratiae, quarta quam non novit Deus, malignorum tantum est, tertiam autem novit Deus; quia si non bona pro malis retribueret, non esset cui bona pro bonis recompensaret. Et notandum, quia non omnino mortuus iste erat. Jam enim initium bona concupiscentiae habebat, qui vitam (1057B)obedientiae rogabat. Ad vitam quippe obedientiae pertinet, quod dicit: Vivifica me, et custodiam sermones tuos. Quia videt autem non posse impleri sermones per obedientiam, nisi videantur per intelligentiam, orat et dicit: Revela, Domine, oculos meos, id est, Illumina mihi per illuminationem gratiae interiores oculos, et revelatis oculis considerabo mirabilia procedentia de lege tua impleta, scilicet quod de peccatoribus fiunt justi, de servis filii, etc. Vel mirabilia procedentia de lege tua, hoc est mirabilia quae jubet lex tua, sicut inimicos diligere, et bona pro malis repensare, et similia.

Incola ergo. Quasi dicat: Merito debes mihi oculos revelare, quia concivis tuus sum. Nam ego sum in hac terra non nativus, sed incola, id est advena. Omnes enim qui ad populum Dei pertinent, et si corpore incolant terram, mente in coelestibus habitant: quia nostra conversatio in coelis est, ut ait Apostolus. Et ideo non cives sunt hic, sed inquilini: (1057C)quia non hic manentem civitatem se habere deputant, sed inquirunt futuram. Et quia (quasi dicat) non civis, sed incola in terra sum: ergo, Domine, non abscondas a me mandata tua. Quomodo autem rogat mandata sibi non abscondi, quae nota sunt omnibus, quia etiam infidelibus. Quid enim inter fideles notius quam diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum? Quod aequipollet illi, Quod tibi non fieri vis, alii ne feceris. Et stat ideo, quod apud infideles etiam notum sit, et utinam tam multis mandata sint chara, quam multis sunt clara: quia fortasse ideo rogat non abscondi, quia difficile est Deum cognoscere, quem consequens est in ipsis mandatis diligere et invenire longe cognitione proximi manifestiorem. Cum autem difficile sit quemquam seipsum ut debet cognoscere, quomodo qui non cognoscit seipsum, diliget proximum tanquam seipsum? quapropter rogat mandata, quae aliquatenus sciuntur non abscondi, ut magis magisque sciantur, ut se ipsum cognoscat, et sic (1057D)proximum tanquam se ipsum diligat, per dilectionem proximi ad dilectionem Dei ascendat.

Concupivit anima mea. Quasi dicat: Ideo non debes abscondere a me mandata tua, quia anima mea concupivit desiderare, id est, desideranter, id est, plus quam aliquod aliud cupivit justificationes tuas, id est, praecepta tua vere justificantia, et hoc in omni tempore, id est, in adversitate et in prosperitate.

Increpasti. Quasi dicat: Propter hoc merito anima mea desideranter cupivit justificationes tuas: quia, id est, non desideranter concupiscentes, sed per superbiam negligentes duriter increpasti. Superbos vocat parentes primos, qui non per infirmitatem vel ignorantiam, sed per superbiam mandata Dei neglexerunt. De hoc enim praesumpserunt, quia a serpente dictum, Eritis sicut dii, et dum supra se concupierunt, id est, quod acceperant juste amiserunt, quia morte mulctati sunt; et hoc est quod dicit: (1058A)Increpasti superbos, et non solum superbos illos primos increpasti, sed etiam maledicti sunt exemplo illorum, id est, morte damnati sunt omnes illi qui per superbiam declinant a mandatis tuis.

Aufer a me opprobrium. Quasi dicat: Ut ego non declinem, ideo, Domine, aufer a me opprobrium et contemptum, id est, remove a me omne factum dignum opprobrio et contemptu. Quod debes facere, quia ego exquisivi testimonia tua, id est, ex toto corde institi praecepta tua, etiam usque ad effusionem sanguinis; et hoc de me non praesumpsi, sed extra quaesivi, id est, auxilium a gratia postulavi, vel aliter: Solent declinantes a mandatis servis Dei exprobare, quod credant in crucifixum, et adorent mortuum, et similia. Et ideo rogat iste opprobrium auferri, non quod deputet poenam unde habiturus est coronam, sed commiserescendo talium, sed exprobrantium optat ut convertantur, et idem opprobrium ab aliis patiantur, dicens ita: Aufer a me opprobrium et contemptum (1058B)illum, quem patior, propterea quia exquisivi testimonia tua; hoc est, quia dilexi martyria tua et praecepta tua, quibus testatus es quantam dilectionem Deus Pater commendat in nobis.

Etenim sederunt. Vere testimonia tua exquisivi, quia nec animo propter reges vel praesides ea negavi, a quibus multa mala pertuli. Nam principes sederunt, id est, in tribunitia sede, ex mora et luna contra me egerunt, et loquebantur adversum me non tantum dictis, sed gravissimis tormentorum. Servus autem tuus, id est, ego non ideo defeci, sed exercebar semper in justificationibus tuis faciendis, et annuntiandis. Et vere (quasi dicat) exercebor in his. Nam et meditando et consulendo: hoc est quod dicit: Nam et meditatio mea, testimonia tua, et justificationes tuae sunt consilium meum. Consilium scilicet patientium contra consilium persequentium. Consilium enim persequentium erat sanctos martyres conventos perdere; consilium vero patientium erat martyrum (1058C)pro ipsis ut converterentur orare, et ipsos diligere.

Daleh pauper, vel tabulae vel janua. EXPLANATIO. Corporali quidem se dicit necessitate constrictum, sed sola Domini pietate salvandum, petens ut ab eo vias iniquitatis amoveat, quia viam veritatis elegerit. Et ideo paupertate mundana januam severis divitiis aperit, et frequenti meditatione quasi tabulas sua praecordia Dei mandatis exhibet, quae velut molli cera complanata promptissime jubentis imperium, quasi graphium scribentis acciperent: Adhaesi, inquiens, testimoniis tuis, Domine. COMMENTARIUS.

Adhaesit pavimento. Quasi dicat: Dico quia testimonia sunt meditatio mea, et consilium meum. Sed tamen adhuc timeo deficere, propterea quia anima mea pavimento adhaeret. Totus mundus quaedam magna domus accipitur, cujus quasi camera est coelum; (1058D)terra vero quae conculcatur, pavimentum et corpus nostrum de terra est. Unde ipsum pavimentum potest dici quoque. Quia ergo caro nostra terra est, ideo dum sumus in hac peregrinatione saepe subrepunt nobis terrenae cogitationes: quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena cogitatio deprimit animam multa cogitantem: unde semper in hac vita nobis timendum est, ne deficiamus. Quod attendens iste qui hic loquitur, dicit: Timeo, o Domine, deficere, quantumcunque exercear in justificationibus tuis; quia anima mea adhuc adhaeret pavimento, id est, carnalibus desideriis ex quibus (quasi dicat) mors ei impendet. Et ideo, Domine, vivifica me, faciendo me spiritualibus affectionibus inhaerere: et hoc non propter meritum meum, sed propter verbum tuum, id est, secundum promissionem tuam, scilicet ne sim filius elationis, sed filius promissionis.

Vias meas. Quasi dicat: Ideo debes me vivificare, (1059A)quia ego enuntiavi tibi vias meas, foedas, et non pulchras; et tu exaudisti me ponendo in viis tuis pulchris. Ergo, Domine, doce me ulterius et ulterius insistere justificationibus tuis, id est, praeceptis tuis justificantibus. Et qualiter roget doceri, exponit dicens: Instrue me magis et magis frequentare viam justificationum tuarum, id est justificatio tua, quae sunt via, et sic exercebor in mirabilibus tuis, id est, in praeceptis tuis, quae scrutantes se mirabiles faciunt scilicet de terra coelum, de lupo agnum, de servo liberum, et similia.

Dormitavit anima mea. Quasi dicat: Opus est, Domine, ut me instruas, quia anima mea dormitavit, id est, remissius et negligentius quam deberet egit; et hoc prae taedio, id est, quia taedium patior verbi Dei. Unde alibi: Omnem escam abominata est anima eorum, etc. vel aliter: Anima mea dormitavit, id est, passa est quamdam inquietudinem et motum, sicut qui dormitat inquietus est, quia nec ex toto dormit, (1059B)nec ex toto vigilat: et hoc prae taedio, id est, quia taedio sunt mihi mali, inter quos conversor, qui me tot malis exemplis devocant: et ideo, Domine, confirma me in verbis tuis, id est, in praeceptis tuis; et ut confirmer, amove a me meam iniquitatem, et pone me in viam aequitatis; hoc est quod dicit, aequipollenter subdit, Et miserere mei in lege tua; subaudit ponendo: et (quasi dicat) ideo debes misereri mei, quia ego quantum in me fuit, per liberum arbitrium viam elegi veritatis, id est, praecepta tua vera elegi mihi viam, in quam currerem, et non sum oblitus judicia tua ut currerem. Et adhaesi testimoniis tuis, ut currerem, scilicet nihil de me praesumendo, sed totum gratiae tuae attribuendo. Et ideo, Domine, noli me confundere, id est, fac me talem, ut non possit dici ad meam confusionem: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.

Viam mandatorum. Quasi dicatur: Propter hoc non debes me confundere, quia ego cucurri, id est omni conamine et voluntate institi viam mandatorum (1059C)tuorum, et hoc non est ex me, sed quia tu dilatasti cor meum, id est, dedisti mihi in corde dilatationem, hoc agens ut cum charitate per eam currerem.

He, ipsa vel suscipiens. EXPLANATIO. Multis modis beata plebs expetit, ut in lege Domini ejus debeat munere custodiri, et pulcherrima ratione suscipiens appellatur, quae dicit: Da mihi intellectum. Ipsaque non immerito vocatur, quae in eadem semper intentione persistens, a vanitate saeculi oculos avertit. COMMENTARIUS.

Legem pone mihi. Idem quod prius dicit: Cucurri viam mandatorum tuorum. Modo rogat legem poni sibi, quod videtur contrarium apostolo, qui dicit: Lex non est posita justo, sed injusto. Non enim injustus potest accipi ille, qui prius dixit cucurrisse; sed dilatato corde in via mandatorum, quod tantum (1059D)est justorum, sed non rogat iste legem sibi poni secundum veterem populum, cui lex data est in tabulis lapideis, sed rogat sibi dari legem in tabulis cordis, quia scriptum est: Auferam a vobis cor lapideum, et ponam in vobis cor carneum; dabo legem in mentibus vestris, et scribam eam in cordibus vestris. Rogat scilicet legem sibi, non quod tantum intelligendo sciat, sed quam amando faciat non in augustia timoris, sed in latitudine charitatis. Ille autem populus qui legem accepit in tabulis lapideis, lapides litteras illos depictos habuit, non ut honoraretur, sed ut premeretur; non titulum honoris, sed pondus oneris. Qui enim coactus legem facit, non legis est amicus, sed inimicus. Littera sic continuatur et exponitur. Quasi dicat: Ut curram corde dilatato in viam mandatorum tuorum, ergo, Domine, viam justificationum tuarum, id est, justificationes tuas, quae via sunt, pone mihi legem, id est, fac mihi stabilem legem, scilicet ut quod prius per litteram intelligebam, (1060A)spiritualiter perficiam: et ideo debes mihi ponere legem, quia ego exquiram eam, ut plus et plus in ea proficiam; et hoc semper, id est, dum in hac vita sum, hinc namque semper quaeritur, ut teneatur; et continebitur, ne deseratur. Cum autem nec lex illa, de qua dictum est: Lex subintravit, ut abundaret delictum, comprehendatur, nisi intellectus ab ipso petatur; ideo iste pro hac lege spirituali, quae longe dignior est, rogat intellectum, cum dicit: Domine, da mihi intellectum, id est, fac me habere illuminatum intellectum, et dato intellectu, scrutabor legem tuam, non ad sciendum, sed ad faciendum: et vere scrutabor, quia custodiam illam in toto corde meo: hoc est ita eam custodiam, ut Deum ex toto corde et tota anima diligam, et proximum sicut meipsum. Item quia custodiri non potest, nisi ille adjuvet qui jubet, subdit: Deduc me, Domine, quia per me non possum in semita mandatorum tuorum, id est, fac me perficere in mandatis tuis, quae sunt semita; et bene dicit semitam, quia arcta via est (1060B)quae ducit ad atria vitae. Sed tamen per eam non curritur, nisi Dei auxilio, ideo subdit: Quia ipsam volui. Et quoniam non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, qui dat nobis velle, et pro bona voluntate posse perficere, ideo subjungit:

Inclina cor meum in testimonia tua. Id est, da mihi pronum et devotum animum in tua praecepta, quia testatus es quod Deus exigat a nobis, scilicet certare usque ad sanguinis effusionem: et ita inclina, ut non in avaritia, id est, ut gratis te colam, non propter aliquod emolumentum extra te ipsum. Tunc enim omnis avaritia praescinditur, si gratis Deus colatur. Et quia avaritia non est tantum de pecunia, sed etiam de laude humana, ideo subdit: Averte oculos meos interiores, scilicet, de quibus dictum est: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Hos, inquam, oculos averte, ne in observatione legis suae videant, id est, proponant sibi vanitatem; non enim actus nostri considerantur (1060C)ex officio, sed ex intentione et fine, scilicet, quando aliquid bonum agimus, an illud faciamus pro humana laude, vel propter aliquid tale. Unde Dominus in Evangelio: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, alioquin non habetis mercedem apud Patrem vestrum. Dixit ne videant vanitatem, quia vanitatem sequitur mors; ideo subdit: Vivifica me, Domine, in via tua mortuum in vanitate mea. Viam vocat Christum, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita; et bene rogat in veritate vivificari, veritas enim contraria est vanitati. Quapropter sicut mortem intulit ea vanitas, ita vitam praestabit veritas.

Statue servo tuo. Quasi dicat: Ut vivifices me, ergo, Domine, qui eloquium tuum fecisti instabile libero tuo, fac eloquium tuum stabile servo tuo, id est, fac ut quod tu eloqueris, non tantum sciam, sed faciam; et hoc in timore tuo, id est, non in timore servili, sed filiali, scilicet, quem perfecta charitas (1060D)foras non mittit.

Amputa opprobrium. Quasi dicat: Ut stabile mihi sit eloquium tuum, amputa opprobrium meum, hoc, scilicet, quod ego suspicatus sum in aliis, quod gratis te non colerent. Sicut accusator fratrum de beato Job dixit: Nunquid Job gratis colit Deum? Multi enim propter malevolentiam aut aemulationem alios ex sola suspicione sic accusant, quia quod in se ipso homine viderunt, hoc facile de alio suspicantur. Iste autem attendens quid praecipiatur, scilicet: Nolite ante tempus judicare, et similia, optat sibi dari dilectionem, quae omnem auferat pravam de proximo suspicionem. Et ideo (quasi dicat) debes amputare opprobrium meum, quia meum judicium, quod est ex suspicione, est mihi amarum et insipidum; tua autem judicia, qui praecipis de proximo nihil judicare, nisi quod bonum sit et verum, illa sunt mihi jucunda, id est, suavia et dulcia. Potest etiam hic accipi judicia illa vera et certa; quae tandem (1061A)erunt, quando veniet Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Ecce concupivi mandata. Quasi dicat: Ecce cur petam ut auferas opprobrium meum, ideo, scilicet, concupivi mandata tua, id est, dilectionem, scilicet, ut diligam proximum tanquam meipsum, et ulterius de ipso per malevolentiam aut invidentiam non suspicer aliquod malum, sed judicem omne bonum, quod tu mandasti, dicens: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Novus enim homo nova praecepta dedit mundo. Et quia concupivi mandata tua, ergo, Domine, vivifica me in aequitate tua, id est, in Christo, qui est nobis factus sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio.

Vau, et ipse. EXPLANATIO. Postulat congregatio sancta salutarem sibi Dominum (1061B)debere concedi, ut inimicos de aeterna remuneratione confundat, et in lege Domini assidua meditatione proficiat. Ipse ergo Dominus atque Salvator Vau litterae vocabulo designatur, notaque quam pulchre quinta littera, ipsa sexta nuncupetur, et ipse, videlicet, cui dicitur: « Tu autem idem ipse es » id est aeternus, in cujus fide et jam Ecclesia ipsa esse, una eademque devotione semper hic et in futuro cum eo regnare promeruit. COMMENTARIUS.

Et veniat super me. Quasi dicat: Dico ut me vivifices in aequitate, et ut ego vivificatus concupiscam mandata tua; ergo, o Domine, ille qui non solum misericors, sed ipsa misericordia tua es dicendus, quia per eum omnem misericordiam mundo es ostensurus et exhibiturus, veniat super me ad me sibi conformandum, et hoc non per meritum meum, sed eloquium tuum, id est, secundum promissionem (1061C)tuam, scilicet, ut secundum fidem firma sit promissio omni semini.

Et respondebo. Quasi dicat: Et illo super me veniente, secure respondebo, id est, exponam verbum fidei exprobrantibus mihi ipsum verbum fidei; hoc est autem verbum fidei: Si credideris in corde tuo quia Dominus est Jesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus Pater suscitavit illum a mortuis, salvus eris. Quia corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Respondendo, inquam, non de me praesumendo, sed quia speravi in sermonibus tuis, hoc est, in hoc solo spem meam ponam, quia tu dixisti: Non vos estis qui loquimini, ego enim dabo vobis os et sapientiam, etc. Quia autem multi non sustinentes exprobrationes, negando ceciderunt, sed postea poenitendo revixerunt, sicut Petrus ad horam quidem peccavit timore territus, post a vero flendo est reparatus, et confitendo etiam coronatus, multi autem ex toto negando ceciderunt, quia postea flendo non profecerunt, ideo iste timens infirmitatem (1061D)humanam, divinam implorat misericordiam, ne unquam terrore aliquo sic negando cadat, quin saltem reviviscat poenitendo. Itaque dicit: Et ne auferas. Quod sic continuatur; dixit: Speravi in sermonibus tuis, et quia speravi in te, ergo, Domine, ne auferas verbum veritatis, id est, ne permittas verbum fidei alicujus terrore exprobrationis auferri de meo ore, sicut usquequaque auferatur, hoc est, ne auferatur in tantum, usque dum possit dici quaque ratione, id est omnimode ab atum. Ab illis enim omnimode aufertur, qui sic negant, ut amplius poenitendo non proficiant. Sequitur:

Quia in judiciis tuis supersperavi. Quod est dicere: Ideo rogo ne auferas usquequaque non absolute, quia si quando cecidero, hoc non erit mihi ad desperationem, sed ad salutem, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Quasi dicat: Sancti et electi praesumentes de te non ceciderunt, alii vero de se praesumentes de te ceciderunt, sed ad tuum (1062A)corpus pertinuerunt, quia agnoscendo se fleverunt, et multo solidius gratiam invenerunt, quia superbiam amiserunt; et ideo non despero, sed potius spero in judiciis tuis, id est, si tu me judicas talem, qui aliquando cadam, ut fortior surgam, et non parum spero, sed super quam petimus aut intelligimus.

Et custodiam legem tuam. Dico ne auferas verbum de ore meo, et si non auferas, tunc ego custodiam legem tuam, id est, dilectionem, quae ideo dicitur lex, quia in duobus mandatis dilectionis universa lex pendet et prophetae. Et ita custodiam eam, quod semper et vere semper, quia et in hoc saeculum et in saeculum futurum post hoc saeculum, unde dicit Apostolus: Sive prophetiae evacuabuntur, sive scientia destruatur, charitas vero nunquam excidet; hic enim praecepta ejus custodiuntur, sed non sine timore; tunc vero sine omni timore casus observabuntur, quia tanto ardentius Deum amamus, quanto vicinius eum videmus, et tunc proximus sine omni suspicione (1062B)diligitur, quoniam ipse erit omnia in omnibus.

Et ambulabam in latitudine. Superiores versus hujus psalmi continent orationem et deprecationem; qui vero sequuntur, continent quasi narrationem effectus ipsius deprecationis. Et sic continuatur. Quasi dicat: Haec quidem quae praedicta sunt, orabam, et tu me exaudisti ponendo me in latitudinem, in qua latitudine ambulabam, id est, delectabar. Latitudinem vocat spiritum, de quo dictum est: Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, qui fecit nos petere quod desideramus accipere, quaerere quod volumus invenire, pulsare ad quod nitimur pertingere. Et vere, quia dicit: Ambulabam in latitudine, quia exquisivi petendo, quaerendo, pulsando, mandata tua non ad sciendum, sed faciendum.

Et loquebar in testimoniis. Vere exquisivi mandata. Nam et loquendo et meditando et exercendo. Haec (1062C)tria ordine ponit, primum de locutione: sic loquebar in testimoniis tuis vel in praeceptis tuis annuntiandis et suadendis etiam in conspectu regum, et non confundebar taciturnitate, vel non devocabar. Et vere non confundebar, quia meditabar in mandatis tuis, semper de eis cogitando ideo, quia ea dilexi. Et non solum loquebar et meditabar, sed etiam levavi manus meas ad ea, ideo quia dilexi ea. Manus sunt opera; et ille levare manus ad mandata dicitur, qui facit ea non propter remunerationem terrenam, sed propter aeternam. Qui vero propter humanam laudem, vel propter aliquid terrenum facit, manus non levat, sed deprimit; et (quasi dicat) his tribus modis, scilicet, loquendo, meditando, manus levando, exercebar semper in justificationibus tuis, id est, in praeceptis tuis, id est, vere justificationibus.

Zain, oliva vel fornicatio. EXPLANATIO.(1062D) Chorus ille sanctorum spem promissionum Domini sensibus nostris omnino commendat, ut firmum in mente nostra permaneat quod gloriosa veritas pollicetur, asserens propterea fideles adversa mundi libentissime sustinere; quis enim mortem temporalem metuat, cui aeterna vita promittitur? Ipsa ergo vita, quae hic in spe, illic in re percipitur, olivae nomine, quam Zain littera designat, exprimitur. Nam et in hac peregrinatione sanctorum facies exhilaratur in oleo, et in illa patria perfectius sancti Spiritus aeterna visione atque inhabitatione pinguescit. Et quia septiformis est ejusdem spiritus gratia, recte septima littera vocitatur oliva. Nomen autem fornicationis congruit peccatoribus derelinquentibus legem Domini. COMMENTARIUS.

Memor esto. Quasi dicat: Quia exercebar in justificationibus tuis; ergo, Domine. qui immemor fuisti (1063A)liberti tui, esto memor verbi tui, id est, promissionis factae servo tuo, hoc est, comple servo tuo promissionem tuam, quam fecisti ei dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Capillus de capite vestro non peribit. Et fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod poteritis, etc. Memor esto verbi, in quo verbo dedisti mihi spem, id est, sperare fecisti, et haec spes consolata est me in humilitate mea, id est, in gravissima tribulatione, persecutione et dejectione, qua persecutores me humiliare, id est, devocare putaverunt. Et ideo consolata est me, quia eloquium tuum, id est, promissionis verbum praedictum me vivificavit, id est, vitae verae certitudinem mihi dedit, ut illud: In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Superbi inique. Quasi dicat: Quare dicis te numiliatum et universum tibi humiliatio? Responsio: Ideo scilicet sum humiliatus, quia superbi, id est, persecutores legi Dei non obedientes esse facere vellent; ego autem (quasi dicat) illis inique agentibus (1063B)et devocantibus perstiti, quia a lege tua transgrediendo non declinavi. Et ideo non declinavi, quia, o Domine, fui memor judiciorum tuorum a saeculo factorum, id est, in memoria habui justam damnationem et dejectionem ab initio, id est, in primis parentibus factam, quia declinaverunt a lege tua; et consolatus sum in illis per contrarium, attendendo, scilicet, quia si praecepta tua ab illis neglecta dederunt mortificationem e contrario observata a me darent vivificationem.

Defectio tenuit. Refer hunc versum ad praecedentis versus primam partem ita: Quia memor fui judiciorum tuorum, ideo tenuit me defectio, id est, taedium, timens ne deficerem; et hoc pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam, hoc est, propter persecutores transgredientes, qui me devocabant, et sibi associare volebant. Sequentem quoque versum refer ad ejusdem ultimam partem sic: Quia consolatus sum in praeceptis tuis, ideo justificationes tuae erant (1063C)mihi cantabiles, id est, dulces et delectabiles etiam in loco peregrinationis meae, id est, in hac praesenti vita, ubi omnis miseria est, et vix aliquid delectabile. Potest etiam versus superior, ubi dixit, Memor esto verbi, aliter accipi, et secundum hoc quae inde huc usque dicta sunt, partim mutari, et erit continuatio qua et prius. Quasi dicat: Quia exercebor in justificationibus tuis, ergo, Domine, memor esto Verbi incarnandi, quod tu promisisti servo tuo, hoc est, mitte quem missurus es, ut per eum discam qualiter debeam exerceri in justificationibus tuis; verbi, inquam, memor esto, in quo mihi dedisti, scilicet, spem, quod per ipsum benedictio futura sit omnibus gentibus. Et haec spes consolata est me in humilitate mea, id est, in humiliatione mortalitatis et passibilitatis, quae a primis parentibus contraxi. Et ideo (quasi dicat) consolata est me spes data mihi in illo, quia eloquium tuum ab illo ministratum vivificavit me, id est, doctrina tua per illum mundo exhibita vitam animae in me reparavit.

(1063D)Superbi inique. Quasi aliquis diceret: Nunquid es humiliatus? Sum utique per traduces peccati primos. Namque superbi, id est, parentes primi, qui non per infirmitatem vel ignorantiam, sed per superbiam transgressi sunt mandatum Dei; illi, inquam, superbi agebant inique, et non parum inique, sed usquequaque, id est, omnimode, quia non tantum ipsi per peccatum suum mortem meruerunt, sed etiam aliis poculum mortis posteritatibus suae propinaverunt.

A lege autem. Quasi dicat: Illos non secuturus sum, quia in quantum potui a lege tua non declinavi. Et ideo non declinavi, quia memor fui judiciorum tuorum a saeculo factorum, et sicut supra dictum est. Et quia memor fui judiciorum tuorum a saeculo, ideo defectio tenuit me, id est, ideo timui lapsum et defectum pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam, hoc est, propter mortalem et passibilem infirmitatem, (1064A)quam contraxi ab illis primis transgressoribus. Sequens versus in hac sententia velut in priori dicitur.

Memor fui nocte. Quasi dicat: Vere in loco peregrinationis meae cantabiles mihi erant justificationes tuae, quia, o Domine, memor fui nominis tui, hoc est, non usurpavi mihi, nec rapinam arbitratus sum nomen tuum, ut vellem mihi Deus esse, et de nutu meo pendere; sed potius in memoria semper habui hoc nomen, quod est Dominus, attendendo te Dominum, me servum, te omnipotentem, me impotentem et lapidem, et hoc in nocte, id est, in adversitate etiam, non tantum in prosperitate; vel in nocte mortalitatis et passibilitatis, id est, in hac praesenti vita, in qua est nox obscura ipsa veritatis ignorantia. Et quia memor fui nominis tui, ideo legem tuam custodivi, id est, non apostatavi, sicut superbi primi. Memor fui, inquam, nominis tui in nocte, id est, in tribulatione. Et haec nox est, id est, tribulatio et persecutio, facta est mihi a persecutoribus derelinquentibus legem tuam, (1064B)ideo quia ego justificationes (praecepta tua justificantia) quae illi negligebant, exquisivi, non ad sciendum, sed ad faciendum. Vel aliter, scilicet, juxta aliam sententiam de nocte, haec nox, id est, nebula mortalitatis et passibilitatis, facta est mihi utilis per hoc, quia ego attendens quod per negligentiam praeceptorum tuorum in hanc miseriam inciderint, eo studiosius exquisivi justificationes tuas, id est, praecepta tua justificantia, ut quae neglecta fuerunt ad mortem, observata essent mihi ad salutem; vel aliter: Memor fui, inquam, nominis tui, et haec memoria ideo facta est mihi, quia ego exquisivi justificationes praedictas, id est, ex toto corde dilexi justificationes tuas

Heth, vita. EXPLANATIO. Agmen beatum ad octavam litteram venit, in qua desiderat videre faciem Domini, mandatis noscitur obsecutum. (1064C)Et quia hoc desiderium in resurrectionis gloria perficietur, octava littera vitae vocabulo gaudet. COMMENTARIUS.

Portio mea. Respice quod in fine hujus octonarii est, quia illuc continuatio respicit. Quasi dicat: Quia exquisivi justificationes tuas, ergo, Domine, doce me ipsas justificationes tuas, ut magis proficiam in eis; quod debes facere, quia es portio (pro participatio) mea, hoc est, quia ego te Dominum participo: homo enim dum permanet, homo non potest esse Deus: sed tamen participando Deum non natura, sed gratia, adjungitur diis illis, de quibus dictum est: Ego dixi, dii estis, etc. Vel aliter, Portio mea es, id est, pars mea. Quasi dicat: Eligant alii quam partem velint de mundanis, ego te solum in universitate reorum partem mihi eligam, et ideo doce me justificationes tuas. Sequitur:

Dixi custodire. Probat quod praedixit, hoc est, vere (1064D)es portio mea: quia es portio omnium custodientium legem tuam, etc., quae sequuntur agentium, et (quasi dicat) ego unus ex illis sum, quia ego dixi, id est, firmiter constitui custodire legem tuam: ergo es portio mea, ergo doce me justificationes tuas. Quia autem lex ejus non potest custodiri, nisi ipso invocato semper, ideo invocandus est: quia sic fides impetrat, quod lex non impetrat. Et ideo subdit: Deprecatus sum faciem tuam, hoc est ut per effectum appareret in me facies tua, non facies mea, id est voluntas tua non mea, ut idoneus essem custodire legem tuam: et hoc in toto corde meo, hoc est ex omni affectione et ex omnibus viribus meis: et ideo miserere mei, non propter meum meritum, sed secundum eloquium tuum, id est, secundum promissum tuum ut scilicet promissionis filius, non elationis. Et quasi certus de exauditione, subdit: Cogitavi vias meas. Quasi dicat: Quia deprecatus sum faciem tuam, ideo cogitavi, id est, attendi vias meas foedas: et converti pedes (1065A)meos, id est, affectiones meas in testimonia tua, id est, vias tuas pulchras.

Paratus sum. Quasi dicat: In tantum converti pedes meos, quod paratus sum ut custodiam, sicut custodienda sunt mandata tua; et ita paratus, quod non sum turbatus in custodia illorum ex timore aliquo. Et quasi aliquis quaerat: Unde tibi timor turbationis? subdit, Funes peccatorum. Quasi dicat: Non sum turbatus, quanquam multa patiar impedimenta. Nam funes peccatorum, id est, multae irretitiones et impedimenta illorum peccatorum, de quibus dictum est: Vae his qui trahunt peccata sua sicut restim longam; circumplexi sunt, id est, undique circumvenerunt me, nunc minis et tormentis, nunc blanditiis: et tamen me non devoraverunt, quia ego non sum oblitus legem tuam.

Media nocte. Vere non sum conturbatus in custodia mandatorum tuorum: quia in media nocte, id est, in ferventissima tribulatione surgebam. Non enim sic tribulatio urgebat eum ut dejiceret, sed exercebat (1065B)eum ut surgeret. Surgebam, inquam, ad contrahendum tibi, id est, ad laudandum te corde, et etiam ore; et hoc ideo, quia eram super judicia, id est, eram non inferior, sed superior factus propter judicia justificationis tuae, id est, propter justam correctionem tuam non deprimentem, sed justificantem. Judicia vocat tribulationes et paterna flagella, quibus flagellat omnem filium quem recipit: de quibus Petrus apostolus dicit: Oportet ut judicium incipiat a domo Dei; si autem a nobis initium, quis finis erit illorum qui non crediderunt Evangelio? Si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt?

Particeps ego. Surgebam, inquam, ad confitendum tibi, et sic confitendo tibi factus sum particeps omnium timentium te casto timore. Quare positum est hic humiliari, non exaltari, timentium te, et custodientium mandata tua. Quasi dicat: In hoc sum factus particeps timentium te, ut custodiam mandata tua, quae ipsi custodiunt. Quorum (quasi dicat) numerus (1065C)non est parvulus: quia terra ubique est plena misericordia Domini, id est, reparatis et innovatis per misericordiam Domini, id est, per illum qui non solum dicendus est misericors, sed ipsa misericordia Domini; quia per eum Dominus omnem misericordiam ostendit mundo, et exhibuit. Et quia particeps factus sum timentium te, ergo, Domine, doce me justificationes tuas.

Teth, bonum. EXPLANATIO. Populus beatus nonam litteram cantaturus ingreditur, in qua gratias agit, humiliatum se fuisse, ut ad justificationes Domini devotissimus perveniret, testimonia ejus asserens sibi supra omnes esse divitias, nomenque praesentis litterae pariter exponens, bonum suum dicit verbum Dei humiliter meditari. COMMENTARIUS.

(1065D)Bonitatem fecisti. Ad proximum continuatur sic: Ideo peto ut doceas me justificationes tuas, quo magis in eis proficiam: quia sunt mihi dulces et delectabiles: et hoc non ex me, sed quia tu fecisti bonitatem cum servo tuo, id est, fecisti ut delectaret me bonum; et hoc est magnum Dei donum, quod aliquem delectet bonum. Cum autem opus legis, quod est bonum, fit timore poenae, non amore justitiae: cum Deus metuitur, non diligitur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet. Itaque bonitatem fecisti cum servo tuo, faciendo illum qui prius erat servus filium; ut quod prius faciebat serviliter, faciat liberaliter: et hoc fecisti non propter meum meritum, sed secundum verbum, id est, promissum tuum, scilicet ut sim non filius elationis, sed filius promissionis, vel servo dico, jam se agenti secundum verbum tuum.

Bonitatem et disciplinam. Quasi dicat: Quia fecisti mihi servo tuo bonitatem, ergo doce me bonitatem et (1066A)disciplinam et scientiam. Petit hoc sibi augeri et perfici. Quomodo enim qui prius dixit: Bonitatem fecisti cum servo tuo: dicit nunc, Doce me, Domine, bonitatem, nisi, ut magis innotescat divina gratia dulcedine bonitatis? Nam et illi fidem habebant qui dicebant, Auge in nobis, Domine, fidem. Et haec est oratio vel cantatio proficientium, quandiu hic vivitur. Semper enim in hac vita pro quolibet bono ut augeatur, est orandum ad Dominum: Doce me disciplinam. Disciplinam autem vocat paternam correctionem Domini, de qua Salomon dicit: Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit. De qua Petrus Apostolus ait: Omnis disciplina in praesenti videtur esse non gaudii, sed tristitiae, postea autem reddit pacatissimum fructum justitiae, his qui per eam certaverunt. Cum quo ergo Dominus facit bonitatem, id est, cui inspirat bonus delectationem, instanter debet orare, quo in tantum augeatur in eo illud bonum, ut non solum pro illo contemnat carnales delectationes, sed etiam pro illo patienter quaslibet (1066B)perferat passiones. Sic enim salubris disciplina adjungitur bonitati non quantulaecunque, sed tam magnae bonitati, id est, sanctae charitati, quae sub ejus pressura non possit exstingui, se magis magisque accendi. Ideoque quia parum fuit dixisse bonitatem, utique tantum quae possit sustinere disciplinam: additur tertia sententia: Quia cum in bonitatem tanta erit charitas, quae non possit exstingui tribulationibus et tentationibus, quas adhibet disciplina: tunc necessaria erit sententia, scilicet ut homo seipsum cognoscat et sciat quid meruerit, et quid a Domino accepit: ne ingratus sit, et dicat, Doce me, Domine, bonitatem, inspirando charitatem: doce disciplinam, dando patientiam: doce scientiam, illuminando intelligentiam. Sequitur. Quia credidi mandatis tuis. Competentius videtur si diceret, Quia obtemperavi mandatis tuis. Promissis ergo creditur, mandatis obtemperatur, sed mandatis aliter accipit hic. Et est dicere: Ideo debes me docere bonitatem, (1066C)etc., quia ego credidi mandatis tuis: hoc est credidi mandata tua esse justificationes praedictas. Ergo (quasi dicat) fides tua, id est, credidi in petrae gratiam, qua quod mandasti perficiam.

Priusquam humiliarer ego. Dominus dixit: Doce me disciplinam: et quasi aliquis diceret: Quare es flagellandus? Ideo scilicet, quia delinquo sicut [sum] flagellandus, sicut prius: quia deliqui, sum flagellatus. Nam (quasi dicat) ego sum humiliatus in primo parente mortis mulctatione. Sed priusquam humiliarer ego, deliqui: hoc est delictum transgressionis, quod praecessit, causa fuit humiliationis: haec humiliatio recte referenda est ad Adam, in quo omnis humana natura tanquam in radice est vitiata: et quia noluit subjecta esse veritati. Et prodest vasis misericordiae experiri hanc humiliationem, ut damnati superbia diligant obedientiam. Sequitur:

Propterea custodivi eloquium tuum. Quod est dicere: Quia propter transgressionem primam tam graviter (1066D)humiliasti, propterea ne sic amplius humiliarer, custodivi quantum potui, eloquium, id est, praecepta tua.

Bonus es tu. Quasi dicat: Quia custodivi eloquium tuum: ergo, Domine, doce me magis et magis insistere justificationes tuas: et hoc in bonitate, id est, non in tristitia, sed in jucunditate. Hilarem enim datorem diligit Deus, bonitate dico tua, et ideo tua, quia naturaliter es bonus, id est, sanctus et jucundus. Et nihil aequius quam ut illius qui vere bonus est servetur bonitas.

Multiplicata est. Superiori continuatur ubi dixit, Doce me disciplinam. Quasi dicat: Opus est ut doceas me disciplinam, dando scientiam, quia timeo deficere. Nam iniquitas superborum, id est, iniqua tribulatio et devocatio persecutorum est multiplicata super me: sed (quasi dicat) quantumvis ferveat iniquitas, non refrigescet in me charitas, quia ego in toto corde meo, id est, ex tota mente, et ex omnibus viribus scrutabor mandata tua. Mandatum, inquit, novum do vobis (1067A)ut diligatis invicem. Vel aliter, Iniquitas superborum, id est, peccatum primorum parentum, qui per superbiam, non per infirmitatem vel ignorantiam, mandata Dei neglexerunt, est multiplicata super me, quantum ad poenam; quia per illud infirmus multimode factus sum interius et exterius. Ut autem (quasi dicat) possim evadere, ego quidquid agant alii, non imitabor superbiam eorum, sed in toto corde scrutabor non ad sciendum, sed ad faciendum mandata tua. Mandata generaliter hic accipiuntur praecepta divina: in priori vero sententia determinate tantum dilectionis mandata.

Coagulatum est. Sic continuatur, quasi dicat: Nimirum iniquitas superborum sive persecutorum, sive parentum priorum, quia cor eorum quod naturaliter mollitum fuit per gratiam, sicut naturaliter lac molle est, per propriam eorum nequitiam est coagulatum, id est, induratum: meum vero (quasi dicat) cor est mollitum, quia Deus humilibus dat gratiam, scilicet (1067B)ut nunc diligant obedientiam, tandem recipiant excellentiam.

Bonum mihi, quia. Dixit superius, Multiplicata super me iniquitas est superborum, id est, persecutorum. Et hoc (quasi dicat) bonum est, id est, mihi utile est; quia est mihi ad correctionem. Nam per tribulationes illas humiliasti me, ad hoc ut discam justificationes tuas, id est, ut magis insistam et diligam praecepta tua. Quia, ut Salomon ait: Prosperitas stultorum perdet illos, vel aliter: Multiplicata est super me iniquitas superborum primorum parentum; et hoc est mihi bonum, id est, utile, quia ideo sic humiliasti me, ut justificationes tuas, a quibus prius recessi per superbiam, discam insistere et observare per obedientiam. Quia vero hae justificationes non possunt addisci, nisi ab illo cui dulces et delectabiles sunt: ideo subdit, Bonum mihi lex oris tui. Quasi dicat: Dico ut discam justificationes tuas: quas ideo debes me docere quia lex oris tui est mihi bonum, id est, quia praecepta tua sunt mihi jucunda et suavia: et non (1067C)parum, sed super millia auri et argenti. Plus enim diligit charitas legem Domini, quam cupiditas avari multa millia auri et argenti.

Ioth, scientia vel principium. EXPLANATIO. Ad decimam litteram cohors gloriosa progreditur, in qua petit intellectum mandatorum sibimet debere concedi, a vere vitae munere perfruatur: et petens ut per Domini misericordiam fiat immaculata, ne possit in illa judicatione confundi. Recte igitur scientia vel principium nuncupatur littera, in qua populus fidelis ab illo capiendi quaerit intellectum, a quo vivendi sumpsit exordium. Manus tuae, inquiens, fecerunt me, et plasmaverunt: da mihi intellectum, etc. Potest etiam scientia, vel principium ad hoc interpretari, quod dicitur: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, quod in Hebraica veritate ita legitur: Scio, Domine, quia justum judicium tuum, et hoc scientiae perfectioris, quae (1067D)in futuro revelanda est, esse principium: quia nunc ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. COMMENTARIUS.

Manus tuae fecerunt. Quandoquidem adeo jucunda est mihi lex oris tui, ergo, Domine, da mihi intellectum, id est, recrea in me rationalitatis et intellectualitatis, quam posuisti in me ante praevaricationem, cum in abundantia virtutum existerem. Et merito (quasi dicat) peto a te recreari, quia tu me creasti. Manus tuae enim interius in anima fecerunt me, et plasmaverunt me exterius in corpore; et quasi diceretur, et a spiritu interius praesidente. Quo frusto petis te recreari, ideo scilicet ut alii conformentur mihi, hoc est quod dicit: Qui timent Christum non hoc est omnes timentes te casto timore, studebunt conformari mihi, et me imitari: et laetabuntur in te non propter me; sed quia ego speravi in verbo, id est, in promissione tua super quam petimus aut intelligimus. (1068A)Plus enim nobis futurum est boni, quam vel petat ratio nostra, vel intelligat mensura. Tale est illud quod Apostolus dicit: Imitatores mei estote, filii charissimi, hoc est non in quantum ex me sum, sed in quantum imitor Christum.

Cognovi, Domine, quia. Quasi dicat: Ideo speravi non in me, sed in verbo tuo: quia vere cognovi quod tua judicia, id est, praecepta tua, quae tu judicas servanda, sunt non solum aequa, sed ipsa aequitas: quia servantes se faciunt aequos et justos, quare tenenda et diligenda sunt. Ego vero neglexi eam, et ideo humiliasti me per humilitatem mortalem in radice, et hoc in veritate, id est, in vero judicio tuo.

Fiat misericordia. Quasi dicat: Quandoquidem recedenti prius a mandatis tuis facta est ira tua, ergo, Domine, servo tuo redeunti praesta misericordiam tuam, nam agenti secundum eloquium tuum, id est, secundum mandata tua, fiat misericordia tua, id est, adhibeatur misericors affectio tua, ad hoc ut in hac (1068B)procellosa tentationis vita consoletur me. Nunc enim sunt consolationes miserorum, tandem erunt gaudia beatorum.

Veniant mihi. Quasi dicat: Non solum peto ut misericordia tua mihi fiat, sed etiam miserationes tuae, id est, exhibitiones ipsius misericordiae veniant mihi, scilicet voces me, peccata condones et justifices, et sic vivam vita vera: vivam dico, id est, quia lex tua est meditatio mea, id est, quia assidue meditor legem tuam, haec meditatio conantis est cogitatio. Qui enim sic meditatur legem Dei, ut diligant eum, haec est vita vera. Unde Dominus in Evangelio: Observa mandata, si vis ad vitam pervenire.

Confundantur superbi. Quasi dicat: Mihi, inquam, veniant miserationes, e contrario autem superbi, id est, persecutores confundantur, id est, confusibiles se recognoscant bona vel mala confusione. Et ideo dico confundantur, quia fecerunt injuste: et vere injuste, quia iniquitatem operati sunt in me. Quid enim iniquius quam et hominem in se malum esse, et ut (1068C)ad malum alios pertrahat, operam dare? Ipsi, inquam, voluerunt me devocare, ego autem potius quam eis acquiescam, exercebor in mandatis tuis non ad sciendum, sed faciendum.

Convertantur mihi. Quasi dicat: Quandoquidem exercebor in mandatis tuis, ergo convertantur mihi (pro ad me), id est, conforment se mihi, timentes te casto timore, et quasi dicat: Timentes te dico illos qui noverunt interius testimonia tua, id est, praecepta tua, scilicet non ad sciendum, sed ad faciendum.

Fiat cor meum. Quasi dicat: Ut alii exemplo meo convertantur, et me imitentur, ergo, Domine, cor meum fiat immaculatum, id est, fiat sine macula, et irreprehensibile in justificationibus tuis, ad hoc, ut non confundar, id est, ut a sequentibus me non possit dici, Hic homo coepit aedificare, non potuit consummare.

Caph, manus. EXPLANATIO.(1068D) Undecimam litteram peregrinus in hac terra populus decatat, in qua nimium desiderium suum in adventu Domini feliciter confitetur. Enumerat quoque quanta superborum insultatione pertulerit. Ad postremum petit, ut in mandatis Domini ipsius munere perseveret. Haec ergo mentis devotio per Caph litteram designatur, quae ita manus interpretatur, ut ejusdem manus palmam, sive volam, significet. Id est, non contractam eam, sed apertam, expansisque digitis insinuet. Manus ergo significat opera, vel cordis, vel corporis, vel ipsius amoris interni. Apertio vero ejus est quam Psalmista commendans, ait: « Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, » etc. COMMENTARIUS.

Defecit in salutari tuo. Quasi dicat: Ideo, Domine, debes facere cor meum immaculatum in justificationibus tuis, et anima defecit in se, ut proficeret in me. (1069A)Sciendum quia non omnis defectus est poenae, vel culpae, sed et est laudabilis et optabilis defectus. Cum enim profectus et defectus sint contraria, bene profectus accipitur in bono, et defectus in malo. Et ut in nobis aliquid proficiatur, vel deficiatur, additur per determinationem, tamen et profectus in malo, et defectus in bono accipitur. Quod autem profectus accipiatur in malo, testatur Apostolus Timotheo praecipiens: Profanas vanitates verborum devita; multum enim proficiet ad impietatem, et alibi: Proficient in pejus, defectus vero a bono in malum malus est, a malo autem in bonum bonus est. Talis defectus hic accipitur. Et significat iste defectus quoddam desiderium, quod surgit ex dilectione. Quod desiderium a condito mundo in corpore Christi usque ad Virginis partum non defuit. Semper enim prius aliqui fuerunt qui expectarent quoniam desideratus cunctis gentibus manifestaretur, sicut Simeon, qui dixit: Putas durabo, putas videbo, etc. (1069B)A partu vero Virginis quodam modo quievit hoc desiderium usque ad ascensionem Domini; ab ascensione autem non defuerunt adhuc, neque usque in finem saeculi deerunt exspectantes, ut desideratus ille saeculo manifestetur. Quod ostendit Apostolus, dicens: De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus, id est, qui desiderant adventum ejus, et regnum ejus. Et de hoc affectu, scilicet, quod tale desiderium significat, aut iste qui dicit: Anima mea defecit in se, tendens in salutare tuum, et nihil praesumendo de se, sed de sola salvatione tua. Et ideo defecit anima mea, quia speravi non in meritis, sed in verbo, id est, in promissione tua, ut sim, scilicet, filius promissionis, non filius elationis. Et non parum speravi, sed supra quam petimus aut intelligimus; futura enim est major merces, quam sit in vinea labor. Haec spes facit, ut per patientiam exspectetur, quod a credentibus non videtur.

(1069C)Defecerunt oculi mei. Idem videtur dicere per similitudinem aliam a servis tractam. Servi enim a suo contuitu deficiunt, etiam in contuitum dominorum prospiciunt, scilicet, ut semper parati sint facere quod illi innuunt. Similiter iste dicit: Oculi mei, et oculi interiores, ratio et intellectus, defecerunt a suo contuitu, tendentes in eloquium tuum, id est, in promissionem tuam, hoc est, quod nullo meo praesumentes, sed de sola promissione tua oculi mei dico, dicentes: Quando consolaberis me? quia oris tantum est dicere, oculorum vero videre. Sed bene dicit, quia non exteriores, sed interiores oculos accipit, quorum dicere est ipsum desiderium orationis. Cum autem dicit: Quando consolaberis me? se moram perpeti ostendit. Quod autem ideo sit, ut dulcior veniat delata jucunditas, aut quia sensus desiderantium exprimitur, cum in spatio temporis, quod subvenienti breve est, illud amanti tardum est, et dicere: Quando consolaberis me, id est, usquequo (1069D)differes veram consolationem a me. Hic enim est consolatio tantum miserorum, nondum consolatio beatorum, quam iste desiderat; ardescentibus autem spiritualibus desideriis sine dubitatione torpescunt carnalia desideria. Et hoc est, quod dicit: Quia factus sum sicut uter in pruina. Per utrem enim accipitur caro mortalis; per pruinam vero, quae duri ros coeli est, intelligitur coeleste beneficium, quo tanquam cohibente frigore carnalia desideria torpescant, et est dicere: Ideo debes me consolari, quia idoneum adhuc me fecisti. Namque factus sum sicut uterus impositus pruinae. Uter per se mollis, si in pruina ponatur, induratur; sic caro nostra, quae naturaliter propter concupiscentias mollis est, per coeleste beneficium dura sit et rigida, ne diffluat per fluida carnis desideria. Et hinc fit ut justificationes Dei a memoria non dilabantur, quia aliunde non cogitatur. Quapropter subsequenter dicit: Justificationes tuas non sum oblitus, obstrepuerat enim fervor (1070A)cupiditatis, ut ferveret amor charitatis. Vel aliter, quasi dicat: Merito opto consolari, quia sicut uter mollis, si ponitur in pruina, inutilis fit ad suscipiendos liquores, nisi prius solvatur a calore, sic quia superabundante iniquitate refrixit in me charitas, inutilis factus sum ad suscipiendos liquores, id est, ad perficiendum praecepta tua atque doctrinam, nisi prius solvar per spiritus tui furorem, id est, charitatem, et est quasi dicat: Quantumcunque sim inutilis, tamen non sum oblitus, in quantum potui, justificationes tuas.

Quot sunt dies servi tui, quando facies de persequentibus me judicium. Dixit quando consolaberis me. Et merito (quasi dicat) opto consolari, quia in diebus meis sum, hoc est, in diebus calamitatis, et totius miseriae, quos ego praevaricando feci meos. Quos enim tu mihi dederas dies, pleni gaudiorum erant et aeterni; ego vero mihi dies aerumna plenos et miserabiles feci. Et quot sunt tales dies servi tui, hoc est, quandiu differes, educere me de diebus (1070B)carceris et tribulationis? Et quando facies judicium, id est, discretionem, ut educas me de persequentibus me? hoc est, quandiu differes separare localiter, quos jam divisisti moraliter.

Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Quasi dicat: Non frustra dixi persequentes me, quia iniqui narraverunt mihi fabulationes, id est, nugas suas, ut me deciperent et devocarent; sed illae fabulationes non sunt audiendae, ut lex tua. Et merito dico ut lex tua, et omnia mandata tua sunt veritas, illorum autem sunt fabulationes, id est, talis est lex tua, in qua non tam delectorum ornatu verborum, quantum de virtute sententiarum, pro qua veritate iniqui persecuti sunt me, et ideo, Domine, adjuva me, ne in malo deficiam, et ut in bono proficiam.

Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. Quasi dicat: Opus est ut adjuves, quia iniqui consummaverunt me, id est, (1070C)contribulaverunt et mortificaverunt me, quod est mihi consummatio, id est, perfectio; ipsi, dico, saevientes in terra, id est, in carne mea. Et paulo minus fuit, id est, valde parum fuit quod omnem voluntatem suam in me non compleverunt. Quasi enim responsum mortis in me habui, ego autem quantumcunque saevirent in me, non dereliqui mandata tua. Vel aliter: Consummaverunt me pertrahendo in terram, id est, in terrena et carnalia desideria, non quod vera consummatio sit inhaerere terrenis, sed reputatione illorum. Sicut enim spirituales viri coelestibus inhaerere desideriis, consummationem praedicant, sic carnales homines inhaerere terrenis, consummationem veram annuntiant. Et ideo dicit: Consummaverunt me reputatione sua, declinantes me in terram. Sed tamen ego non dereliqui mandata tua. Et ideo, Domine, vivifica me intus, et si mortificer interius secundum misericordiam tuam, scilicet, non amando vitam, ne negando vitam, perdam vitam, et (1070D)sic qui pro vita veritatem nolo deserere, vivam moriendo pro veritate. Et ideo (quasi dicat) peto ut vivifices me, ut custodiam non sciendo, sed faciendo testimonia omnia tua, id est, praecepta tua, quae tu testatus es non solum re, sed et voce.

Lamed, disciplina. EXPLANATIO. Ad duodecimam litteram plebs coelestis advenit, in qua virtutem Domini factaque describens, dicit omnia temporalia finem posse suscipere, mandata vero ejus nequaquam terminum reperire, quorum disciplinae libentissime subdita proclamat: « In aeternum non obliviscar justificationes tuas, et ideo Lamed disciplinam sonat. » COMMENTARIUS.

In aeternum, Domine. Iste qui hic loquitur, quasi taedio affectus instabilitatis, cujus plena haec vita (1071A)est tentationis, et in tribulatione sua inflammatus desiderio coelestis patriae, id est, Jerusalem supernae, quasi sursum aspiciens, dicit: In aeternum, Domine, etc. Quasi dicat: Dico, Domine, ut vivifices me; illos autem, qui in coelis sunt, id est, angelicos spiritus vivificari non oportet, quia in illis permanet verbum tuum, id est, praeceptum veritatis in aeternum.

In generatione. Quasi dicat: Non solum in coelo, sed etiam in terra permanet verbum tuum, quia veritas tua est in generatione et generationem, id est, in omni generatione succedenti et decedenti, in generatione pertinente ad legem et ad prophetas, quia non defecerunt tunc etiam, qui fidem haberent, quae postea revelata est in Christo, et in generatione pertinente ad Evangelicam gratiam, (quasi dicat) quod vel in hac, vel in illa generatione permanet veritas tua, non ex se est, sed quia tu fundasti terram cultam, id est, Ecclesiam stabiliter fixisti super (1071B)illud fundamentum, de quo ait Apostolus: Fundamentum aliud nemo ponere potest praeter id quod positum est, id est, Christus. Et quia tu fundasti, ideo manet veritas tua.

Ordinatione tua. Quasi dicat: Non solum ex fundatione tua veritas in terra, sed etiam in coelo permanet, quia dies, id est, supercoelestis spiritus ad verum diem, id est, ad veram claritatem pertinentes, quod apostatae angelo non adhaeserunt, sed perseverarunt in veritate, hoc non habent ex se, sed ex tua ordinatione, id est, ex tua dispositione et voluntate. Et vere ex te habent, quoniam serviunt, id est, subjacent, et parent tibi per omnia non solum terrena, sed et coelestia. Aliter autem (quasi dicat) peto ut me vivifices; illi autem, quos gratia tua fecit coelum, id est, complutores aliorum, non indigent vivificatione, quia in coelo, id est, in illis talibus permanet verbum tuum in aeternum. Et non solum in coelo, id est, in praedicatoribus alios doctrinae verbis compluentibus, sed etiam in complutis tam in (1071C)priori generatione pertinente ad patriarchas et prophetas, quam in posteriori generatione pertinente ad evangelicam gratiam, et hoc non ex se, sed quia tu fundasti terram, et permanet, sicut supra dictum est. Et non tantum excultam terram fundasti, sed etiam cultores, quia dies, id est, omnes pertinentes ad lucem fidei, etiam cognitionem praeceptorum tuorum, et cultores et culti perseverant in veritate, non per se, sed ex tua ordinatione; quoniam omnia serviunt tibi, ut supra dictum est.

Nisi quod lex. Quasi dicat: Quoniam quidem omnia serviunt tibi, ergo, Domine, vivifica me secundum misericordiam tuam, ob hoc ne peream in humilitate mea, id est, in humilitate mortali, hoc ex fine versus accipitur, ubi dicit: Perissem in humilitate mea, ita dico, ne peream, sicut tunc forsitan perissem, quando iniqui paulo minus consummaverunt in terra, nisi hoc me juvisset, quod lex tua est meditatio mea, lex utique fidei non inanis, sed quae (1071D)per dilectionem operatur, et per quam gratiam, quae fortes facit in passione temporali, ne pereant in humilitate mortali.

In aeternum non obliviscar. Quasi dicat: Quandoquidem lex tua, ne perirem, adjuvit, ergo non obliviscar justificationes tuas, id est, praecepta legis tuae justificantia, et repetit aequipollenter causam, dicens: Quia vivificasti me in ipsis, ne scilicet perirem in humilitate mortali.

Tuus sum. Quasi dicat: Quia, quantum in me est, non obliviscar justificationes tuas, ergo, Domine, salvum me fac, id est, fac me perseverare in ipsis, quod facere debes, quia tuus sum. Meus enim esse volui, et perdidisti me; nunc autem factus sum tuus, id est, voluntatem tuam insistens, meam postponens, quapropter debes me salvare. Et vere tuus sum, quia exquisivi, non ad sciendum, sed ad faciendum, justificationes tuas, postponendo meas.

Me exspectaverunt. Vere justificationes tuas exquisivi, (1072A)quia cum peccatores, id est, persecutores me exspectarent, id est, ex mora et luna mecum agerent, unde alibi: Sederunt principes, et adversus me loquebantur; cum me, inquam, exspectarent, sicut vere exspectaverunt, ad hoc, ut perderent me, id est, ut me devocarent, et sibi conformarent, quod si facerent, vere me perderent, tamen non me devocaverunt, quia intellexi testimonia, id est, verum intellectum habui de praeceptis tuis, scilicet, quod non tantum essent scienda, sed facienda; et quod esset moriendum prius quam a mandatis tuis recedendum.

Omnis. Quasi dicat: Propter hoc, inquam, intellexi testimonia tua, quia vidi, id est, proposui mihi finem omnis consummationis. Omnis autem consummatio est certare pro veritate usque ad sanguinis effusionem, et pro summo bono omnia dura tolerare: hujus finis, id est, praemium est in vita, et per mortem hujus vitae tribulationibus et opprobriis (1072B)multis acquisita. Sed quoniam neutra praedicta consummatio prodest, nisi in patiente et confitente sit charitas, sicut testatur Apostolus, dicens: Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil prodest mihi, ideo subdit: Vidi, id est, proposui mihi non tantum finem consummationis, sed etiam mandatum tuum. Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis vos, id est, charitatis praeceptum, quod est nimis latum. Quid enim latius quam in quo pendet omnis lex et prophetae? Vel aliter: Vere testimonia tua intellexi, quia in charitate ea compleri consideravi, hoc est, quod aequipollenter dicit: Vidi, id est, attendi mandatum tuum nimis latum, id est, charitatem esse finem omnis consummationis, sicut Apostolus ait: Finis totius praecepti est charitas, etc.

Mem, ex quo vel ex ipsis. EXPLANATIO. Populus beatus, qui prophetarum atque Evangelii (1072C)plurima meditatione profecerat, alloquendum superdocent esse, ac seniores asserens divina intellexisse mandata, et ideo super mel et favum ori suo Scripturarum divinarum testatur provenisse dulcedinem. Quod ergo Mem interpretatur, ex quo, hoc est, qui dicitur: « Quomodo dilexi legem tuam, Domine! » et iterum: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! » id est, ex quo affectu dulcedinis et amoris, ut significet ex intimo; qui vero dicitur ex ipsis Domini mandatis eorumdem concipiendum amorem, unde dicit: « A mandatis tuis intellexi. » Etc. COMMENTARIUS.

Quomodo dilexi. Quasi dicat: Vere intellexi testimonia tua, nam intellexi legem tuam, id est, legem fidei. Quomodo? Id est, eo modo, quo diligenda est. Et quis sit modus ille, exponit, dicens: Tota die est meditatio mea, id est, sine intermissione, ex toto corde, et ex omnibus viribus, meditor in ea, non ad sciendum, sed ad faciendum; sic diligenda est (1072D)lex Domini. Unde alibi: In lege, inquit, voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Super inimicos meos. Quasi dicat: Merito, Domine, dilexi legem tuam, quia tu fecisti mandato tuo, id est, per legem tuam me prudentem super inimicos meos. Omnes carnaliter legem intelligentes inimici sunt eorum qui spiritualiter eam intelligunt, quia volentes justitiam suam statuere, et justitiae Dei non esse subditi, putant ex justitia factorum se salvari, et ideo inimicantur illis qui nullis meritis, sed soli gratiae salvationem attribuunt, id est, spiritualiter legem intelligentibus. Quocirca spiritualiter iste legem intelligens, dicit: Fecisti me per mandatum tuum prudentem super inimicos meos: quia ego intellexi, quod non potuerunt intelligere, scilicet nomine factorum per legem posse justificari, sed per solam legem fidei, hoc est, quod Apostolus ait: Gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt eam: Israel vero sectando legem, non invenit legem fidei, quia non (1073A)ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis. Sequitur:

Quia in aeternum mihi est. Quasi dicat: Ideo dico, quod prudentem me feceris super inimicos, quid mandatum tuum, quod est illis quasi in tempus, est mihi in aeternum, quasi dicat: Quia ego inde exspecto aeterna, ipsi vero temporalia.

Super omnes docentes. Dixit, Fecisti me prudentem super inimicos, et quasi dicat: non super quoscunque inimicos, sed etiam super praecipuos: quia ego intellexi super omnes docentes me, id est, melius intellexi quam omnes scribae et pharisaei, qui me volebant docere, et se solos perfecte legem scire reputabant. Quibus in Evangelio dicitur: Vae vobis, qui habetis claves sapientiae, nec vos intratis, nec alios intrare permittitis. Et vere super eos intellexi, quia cum cogitatio eorum sit terrena vanitas, testimonia tua, id est, praecepta tua, usque ad sanguinis effusionem testando, sunt meditatio mea.

(1073B)Super senes intellexi. Dixit, super omnes docentes me intellexi, et repetit illud aequipollenter propter aliam causam, quam subdit, dicens: Intellexi super senes, id est, super illos morosos, volentes esse doctores, qui tantummodo phylacteria sua dilatabant, et fimbrias magnificabant, legem scriptam in fronte ferentes, qui in corde erant praevaricatores; et vere super illos intellexi, quia ego quaesivi mandata tua, non ad sciendum, sed ad faciendum, quod illi non fecerunt.

Ab omni via mala. Vere quaesivi mandata, quia prohibui non solum manus, sed etiam pedes, id est, affectiones meas, ab omni via mala, id est, ab omni opere malo. Et ideo non solum prohibui manum, sed animam, ut custodiam verba, id est, praecepta tua, quae sunt sancte custodienda.

A judiciis tuis. Dixit, Prohibui pedes meos: et hoc modo (quasi dicat) prohibui, quia non declinavi a judiciis tuis, id est, ab operibus illis, quae judicas esse facienda. Et merito hoc, quia tu qui nihil inutile (1073C)praecipis, nihil quod tibi conducat ad vitam statuis: posuisti mihi legem, non quam timebam ut servus, sed quam diligebam ut filius.

Quam dulcia faucibus meis, quasi dicat: Quandoquidem tu posuisti mihi legem, ergo eloquia, id est, praecepta tua sunt dulcia: quia sunt ori meo super mel et favum, id est, dulciora sunt mihi omni dulcedine terrena, vel aliter. Per mel eliquatum patens doctrina sapientiae intelligitur, per favum vero occulta sapientia doctrinae, quae in abstrusioribus sacramentis, sicut mel in favo, clauditur. Et quasi de terreis cellis ore differentis tanquam ore mandentis exprimitur: et hoc dicere eloquia tua, id est, praecepta, quae tu specialiter per teipsum dedisti, sunt ori meo super mel et favum, id est, sunt mihi dulciora omni doctrina sapientiae per doctores edocta, sive sit patens, sive occultans, mihi dulcia.

A mandatis tuis. Quasi dicat: Merito per eloquia tua intellectum habui, quia ego intellexi a mandatis (1073D)tuis: hoc est, verum de mandatis tuis, quia didici ea non audiendo tantum, sicut scribae et pharisaei, sed faciendo. Perfectius enim scit ille rem, qui discit faciendo. Et quia adeo dulcia sunt mihi eloquia tua, quod aequipollenter dicere est; quia viam aequitatis dilexi, propterea omnem viam iniquitatis odivi. Nemo enim perfecte diligit aequitatem, qui non perfecte odit iniquitatem.

Nun, sempiternum, sive piscis. EXPLANATIO. Ad quartam decimam litteram cohors beata pervenit, in qua pedibus suis Dominici verbi lumen radiare congaudet, animam suam humillima satisfactione commendans, expetens retributiones Domini perpetuas, et ob quas littera haec sempiterni nomen accepit. Porro quod et piscis interpretatur, ostendit eum, qui saeculi fluctibus obsitus, lumen verbi requirit, dicens: Humiliatus sum usquequaque, Domine, etc. COMMENTARIUS.(1074A) Lucerna pedibus meis. Quasi dicat: Merito eloquia tua sunt lucerna pedibus meis, id est, operibus meis. Et sunt lumen semitis meis, id est, illuminatio sunt ad illa arctiora, quae sunt mihi insistenda. Nota vero quod dicit: Lucerna sunt et lumen: lucerna enim a lumine habet lumen, sicut montes illi, de quibus dictum est: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi. Hoc sunt apostoli, a lumine sunt illuminati, quia sol justitiae exoriens prius illos illuminavit, et per ipsos in convalles reduxit, qua propter in his et in aliis doctoribus lucerna est divinum verbum in Christo vero, qui a se ipso illuminationem habuit, quia Deus erat in Christo, mundum sibi reconcilians; non lucerna, sed lumen est illud, id est, Verbum divinum.

Juravi et statui. Quasi dicat: Quia verbum tuum est mihi et lucerna et lumen, ergo juravi et statui, etc. Quod quaeque fidelis anima statuit, hoc ex ipsa fide debet esse juramentum. Et ideo dicit: Juravi, id est, (1074B)firmiter confirmavi, et ideo me dico jurasse, quia statui custodire judicia justitiae tuae, id est, praecepta tua, quae tu judicas esse justa. Pro quibus custoditis humiliatus sum usquequaque, omnimodam tribulationem passus sum. Necesse est enim, quicunque volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiantur. Et quia mortificor exterius, ideo vivifica me, Domine, interius. Oratio est proficientis, quandiu hic vivitur. Jam enim vivificatus erat, sed adhuc magis magisque vivificari rogat. Vivifica me, inquam, et hoc non secundum meritum meum, sed secundum verbum tuum, id est, secundum promissionem tuam, scilicet ut non sim filius elationis, sed filius promissionis.

Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. Quasi dicat: Ut vivifices, ideo, Domine, fac me talem, ut sint tibi beneplacita voluntaria oris mei, hoc est, sacrificia laudis confessione charitatis, non necessitate timoris oblata, et doce me ulterius (1074C)insistere judicia tua, id est, justa praecepta tua. Vox item proficientis quandiu hic vivitur.

Anima mea in manibus meis semper. Quasi dicat: Ideo peto ut doceas me judicia tua, ut anima mea semper sit in manibus, id est, ut semper tibi offeram animam meam vivificandam et sanctificandam, et secundum hoc ad similitudinem solam dicitur, vel si per manus opera accipiantur, ita dicemus: Anima mea semper sit in manibus meis, hoc est, fac me talem, ut in omnibus meis fructum animae meae intendam, et debes facere, quia in quantum potui, idoneum me feci. Non enim sum oblitus legem tuam, id est, legem fidei, quae per dilectionem operatur. Multi autem (quasi dicat) ut obliviscerer laboraverunt, quia peccatores, id est, ipsius legis praevaricatores laqueum mihi posuerunt, id est, multa impedimenta mihi paraverunt. Et tamen ego non erravi a mandatis tuis.

Haereditate acquisivisti. Vere non erravi, sed potius (1074D)acquisivi testimonia, id est, martyria et praecepta tua pro haereditate possidenda, vel acquisivi ea haereditate, id est, ad haereditatem, scilicet ut testis tuus et martyr tuus essem. Testimonia tua dico, in aeternum proficientia; ideo dicit in aeternum, quia non est in illis temporalis gloria hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria hominum brevi patientium, et sine fine regnantium. Et ideo subdit: Quia exsultatio cordis mei sunt. Quasi dicat: Merito feci ea haereditaria, quia etsi afflictio corporis sunt, tamen propter aeternam gloriam, quam per ipsa spero, exsultatio cordis mei sunt.

Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter tribulationem. Quasi dicat: Quia testimonia tua laetitia cordis mei sunt, ideo inclinavi cor meum, hoc est, devotum animum habui ad faciendas justificationes tuas in aeternum: quia superius dixit: Inclina, Domine, cor meum. Modo dixit: Inclinavi cor meum, ut ostendat et divini muneris esse, (1075A)id est, voluntatis propriae, quod recte facimus. Cur autem dicit justificationes esse in aeternum, cum ipsae justificationes, id est, opera misericordiae, quae erga necessitates sunt aeternae: fortasse ideo dicit: quia opera illa, si sine dilectione fiant, non sunt justificationes. Si autem per dilectionem fiant, ipsa dilectio est aeterna, et ei paratur merces aeterna, quocirca inquit: In aeternum propter retributionem, id est, ut in aeternum diligens in aeternitatem inveniat quod diligit.

Samech, adjutorium. EXPLANATIO. Ad quintam decimam litteram Catholicam venit examen, in qua dicit iniquos, id est, adversarios legis odio sibi fuisse, legem vero Domini se dilexisse: petens ut ab eo susceptus mala saeculi evadant, carnemque suam timori Domini subjici, ne de ejus praevaricatione judicetur, exoptat: nomen quoque litterae pariter exponens, (1075B)ubi ait: Adjuva me, et salvus ero. COMMENTARIUS

Iniquos odio habui. Ad idem, ad quod et praecedens versus continuatur. Quasi dicat: Quia testimonia tua sunt cordis mei exsultatio, ideo iniquos volentes me devocare ab illis, odio habui et legem tuam dilexi. Videretur competentius esse, si diceret: Iniquos odio habui, et aequos dilexi: aut iniquitatem odivi, et aequitatem dilexi. Quia contraria sunt aequus et iniquus, aequitas et iniquitas: sed ideo post iniquos legem posuit, ut ostenderet se homines iniquos non odisse natura, qua homines facti sunt, sed iniquitatem, quia inimici legi Dei facti sunt. Quia autem nemo perfecte potest odisse iniquitatem, et aequitatem diligere, nisi divinitus adjutus, ideo subdit: Adjutor et susceptor. Quasi dicat: Dico quia legem tuam dilexi, hoc autem non ex me, sed quia tu es adjutor meus, Domine, ad bonum perficiendum, et susceptor meus ad malum evitandum. Et propterea (1075C)merito speravi in verba tua, id est, promissionem tuam, super quam petimus aut intelligimus, sicut saepe jam praediximus.

Declinate a me, maligni. Dixit quia legem dilexit, et ideo convertit se ad iniquos volentes devocare eum, et dixit: Declinate a me, id est, desistite a devocatione et vexatione vestra, vos maligni, et sic scrutabor mandata Dei mei. Non dixit, faciam, sed scrutabor. Ut enim diligenter perfecteque legem noverit, malignos a se declinari etiam impellit: quia mali exercent quidem ad faciendum mandata, sed a scrutando avocant, nec solum cum rixantur et persequuntur, sed etiam cum honorant et obsequuntur, avocant suis pravis consiliis et dolosis negotiis.

Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Detersis malignis quasi muscis ab oculis cordis, continuat precem suam ad illum, de quo superius dixit. Quasi (1075D)dicat: Vos maligni ab oculis. Tu autem, Domine, suscipe me ad protegendum a malo, et confortandum in bono secundum eloquium tuum, id est, secundum promissum tuum, non secundum meritum, et sic vivam in corpore, quamvis mortuo propter peccatum. Et quia vivam, ideo non confundas me ab exspectatione mea. Exspectatio enim ejus erat vita, ex hac exspectatione, si vitam non adipiscentur, confunduntur, quia dicerent: Hic homo coepit aedificare, sed non potuit consummare.

Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Tale est, quasi aliquis diceret: Vis non confundi ab exspectatione tua, et meditare semper in legendi via. Iste autem timens, ne haec meditatio assidua languore animi interrumperetur, orat et dicit: Adjuva me. Quod est dicere, Ut non confundar ab exspectatione mea, ergo, Domine, adjuva me, ut quod ex arbitrii libertate incoepi, bonum perficiam; et te adjuvante salvus (1076A)ero, id est, consequar salutem veram; et ideo ero salvus, quia meditabor semper in tuis justificationibus.

Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum est. Vere me semper meditantem in justificationibus tuis salvabis. Nam non semper meditantes damnabis, hoc est quod dicit: Tu sprevisti, id est, damnasti jam per interiores tenebras omnes discedentes a justitiis tuis, id est, omnes illos, qui orarii sunt, et non semper meditantur in praeceptis tuis, quae non solum justa, sed ipsa etiam justitia sunt, quia observata justos faciunt. Et merito sprevisti eos, quia injusta cogitatio est eorum. Videtur plus esse, si diceret: Quia opera eorum sunt injusta: sed ideo dicit de cogitatione, quia omnia opera, sive bona, sive mala, procedunt de cogitatione. Et prius est innocens vel reus in cogitatione, dictum est: Et cogitatio sancta salvabit te. De mala quoque dicitur: In cogitatione impii erit interrogatio, et Apostolus ait: Cogitationibus invicem se accusantibus (1076B)vel defendentibus.

Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae, ideo dilexi testimonia tua. Quasi dicat: Vere cogitatio eorum est injusta, quia praevaricatores sunt, sed quia dicit Apostolus: Quod ubi non est lex, nec praevaricatio, nec gentiles, qui nullam scriptam legem acceperunt, hinc sibi applauderent, universalem sententiam ponit et dicit: Omnes peccatores terrae, id est, omnes terrenis inhaerent, qui in hoc ipso, quod terrenis inhaerent, sunt peccatores, id est, transgressores legis, et si non scriptae, tamen naturaliter. Hos, inquam, omnes reputo praevaricantes, et horum omnium cogitatio est injusta, quocirca damnabuntur. Ego autem (quasi dicat) ut de illis non sim, ideo dilexi testimonia tua, id est, praecepta tua, non solum ad sciendum, sed ad faciendum.

Confige timore. Quasi dicat: Quia dilexi testimonia tua, ergo, Domine, confige carnes meas, id est, comprime (1076C)carnalia desideria mea, timore tuo, et timore casto, non in servili, sed filiali, quem perfecta charitas foras non mittit, hinc Apostolus ait: Christo crucifixus sum cruci. Et alibi: Carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Non enim sine causa Dominus, cum in simplici ligno pati posset, et mori, sic extensus est in triplici ligno, ut et pedes ejus et manus sint immobiles; sed per hoc praefiguratum est, quod sic passionem ejus imitari, et ei conformari debemus, ut omnia membra nostra quasi clavis confixa sint immobilia ab iniquitatis operibus. Quod autem addit de timore, tale est, quasi dicat: Tuo, inquam, timore, id est, casto timore, comprime carnes meas: quia lex illa, quae minatur poenam, et non dat justitiam, non configit carnes meas. Prohibet enim manum, sed non prohibet animum, quia manet peccandi voluntas, quod tunc apparet in opere, si speratur impunitas: si autem timor tuus castus configit carnes meas, non (1076D)peccabo, et si speretur impunitas. Ex amore enim justitiae ipsum peccatum est mihi gravis poena. Sequitur:

A judiciis enim tuis timui. Quasi dicat: Ideo peto, ut configas carnes meas, quia metuo a judiciis. Non autem a judiciis hominum, sed a judiciis tuis futuris tandem timeo, quocirca illa vitare satago.

Ain, fons sive oculus. EXPLANATIO. Ad sextam decimam litteram in aeternum membra Domini viventia pervenerunt, in qua petunt sacrae incarnationis adventum, tempus esse dicentia, ut ad destruendos superbos potentia divina monstretur. Iste est ergo fons vivus, qui quaeritur: iste oculus mundus, qui quaerit: oculi, inquit, mei defecerunt in salutari tuo. COMMENTARIUS.(1077A) Feci judicium. Dixit superius, Dilexi testimonia tua, et vere quasi dicat, dilexi ea, quia feci judicium probanda ab improbandis discernendo, et feci justitiam, quae probanda erat in actum producendo, et ideo, Domine, non tradas me calumniantibus me. Calumniantes sunt persecutores; calumniam, id est, falsa crimina objicientes et devocantes. Quibus tunc aliquis traditur, quando justo Dei judicio eis consentire et conformari permittitur.

Suscipe servum tuum. Non tradas me, inquam, calumniantibus, sed illis impellentibus ad malum suscipe me servum tuum, ut confirmer in bono. Et ut superbi, id est, persecutores illi non calumnientur me, id est, non calumniando decipiant me; Graeca positio est. Competentius enim apud nos diceretur: Non calumniantur mihi. Calumniam vocat falsa crimina, ut credere in latronem crucifixum, mortuum adorare, et similia. Et est dicere: Non obsint mihi, (1077B)Domine, venenatae calumniae superborum, quia oculi mei defecerunt in salutari tuo, hoc est, quia ego respicio in serpentem aeneum. Notum est omnibus, quod filii Israel in deserto, quia praevaricaverunt, et a serpentibus perierunt. Postquam autem multi perierunt, praecepit Dominus Moysi ut serpentem aeneum faceret, et in medio castrorum alte suspenderet; et quisquis a serpentibus percussus in illum serpentem respexit, illi venenum non obfuit. Serpens aeneus est Christus, qui venit in similitudinem carnis, sed non in carne peccati, sicut serpens ille formam quidem serpentis habuit, sed non verus serpens fuit. Et bene aeneus, quia est solidum et firmum. Et Deus erat in Christo, mundum sibi reconcilians. Quisquis ergo diligentissima et intentissima pietate in Christum respicit, attendendo quod innocens pro peccatoribus, pius pro impiis mortuus est, illi non oberunt venenatae objectiones praedictae. Et ideo subsequenter dicit: Oculi mei, interiores scilicet, (1077C)defecerunt a se, euntes in salutari tuo, id est, respicientes in Christum, a quo omnis salvatio. Et intendentes in eloquium justitiae tuae, hoc est, vel in praecepta tua justificantia, vel in promissionem tuam justam. Et ideo, Domine, fac cum me servo tuo, non secundum meritum meum, sed secundum misericordiam tuam. Et in hoc peto tuam misericordiam, scilicet, doce me ulterius insistere justificationes tuas. Cantatio est proficientis quandiu hic vivitur.

Servus tuus sum. Merito dico cum servo tuo, quia ego vere servus tuus sum, et ideo da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Item cantatio est proficientis. Et debes (quasi dicat) cum servo facere misericordiam, quia, o Domine, tempus est faciendi misericordiam, id est, tempus est revelandae gratiae, et mittendi quem missurus es. Et vere tempus est faciendi misericordiam cum servo tuo, quia non servi dissipaverunt legem tuam praevaricando. Et ideo revelanda (1077D)est gratia, ut ubi superabundavit delictum, superabundet et gratia; unde Apostolus: Lex subintravit, ut abundaret delictum; et ubi superabundavit delictum, superabundavit et gratia, per quam gratiam et peccata dimittuntur, et opera legis implentur. Et ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion, hoc est, magis quam omne pretiosum hujus saeculi. Et vere mandata dilexi, quia odio habui omnem viam iniquitatis. Necesse est enim ut qui perfecte diligit aequitatem, perfecte odio habeat omnem iniquitatem. Et ipsum odium iniquitatis est ei quaedam directio ad aequitatem. Quod innuit cum dicit: Propterea ad omnia mandata tua dirigebar.

Phe, os ab ore, non ab osse. EXPLANATIO. Septimam decimam litteram sancti populi intrat oratio, asserens se aperuisse os suum, et attraxisse spiritum, ut ejus audiatur oratio, exitusque aquarum transisse (1078A)lacrymas pias, quia non sit a Judaeis custodita lex Domini, et recte littera vocabulum oris accipit, in qua parvulus quis et humilis introitum cordis aperit, et spiritum divinae charitatis imbibit. COMMENTARIUS.

Mirabilia testimonia tua. Quasi dicat: Merito dilexi mandata tua, quia testimonia tua, hoc est, mandata, sunt mirabilia, quia observata mirabile quid faciunt, scilicet, quod de terra coelum, de lupo agnum et similia. Vel in hoc etiam mirabilia, quia faciunt ut inimici diligantur, et ut bona pro malis reddantur. Et ideo anima mea scrutata est ea non ad sciendum. Et merito, quia declaratio sermonis tui, hoc est, testimoniorum, illuminat parvulos. Et vere illuminat, quia dat intellectum verum, scilicet, quid sit cavendum parvulis, id est, humilibus. Superbis enim Deus resistit, humilibus dat gratiam. Quapropter ego me parvulum feci, quia aperui os meum in humilitatem et confessionem. Quid magis stupendum (1078B)quam quod Deus bonus cum bona praeceperit, eis tamen legem dederit quos eadem lex vivificare non posset, et quibus ex ipsa lege nulla justitia esset. Unde Apostolus: Si enim (inquit) data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Cur ergo data est lex quae vivificare non posset, et ex qua nulla justitia esset? Nempe mirandum, nempe stupendum. Et haec mirabilia scrutatur anima istius. Quid autem scrutando invenit? hoc, scilicet, quod declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Quibus parvulis? Humilibus, scilicet, et infirmis. Noli ergo superbire, nec de te praesumere, et intelliges cur bona lex a bono Deo data est, cum tamen vivificare non posset, et ex qua nulla justitia esset. Ideo enim data est, ut te magnum faceret parvum, et ut te ad perficienda mandata de tuo vires non habere demonstraret; et sic indigus opis confugeres (1078C)ad gratiam, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Quis enim potest mandata Domini ita facere, sicut sunt facienda, nisi per fidem, quae operatur per dilectionem, et nisi in cujus corde charitas per Spiritum sanctum diffundatur? Hoc est, quod iste parvulus intelligens, ait: Os meum aperui in humilitate et confessione, id est, petivi, vel suscepi, et attraxi Spiritum, per quem operatur, per me non potui. Unde in Evangelio dicitur: Si enim vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se. Attraxi, inquit, Spiritum, ideo, quia desiderabam mandata tua, scilicet, implere. Quomodo autem infirmus faceret fortia, parvus magna, nisi per Spiritum, per quem charitas diffusa est in cordibus nostris.

Aspice in me. Dixit attraxi spiritum, et quanto suavius bibit, tanto ardentius sitit, unde subsequenter dicit: Aspice in me humilitatem, qui despexisti me superbientem, et miserere mei, infundendo cordi meo (1078D)charitatem per spiritum: Miserere, dico, secundum judicium diligentium nomen tuum, hoc est, secundum illud judicium, quod fecisti de omnibus diligentibus nomen tuum; scilicet, prior eos dilexisti, ut ipsi te diligerent, sicut Joannes Apostolus ait: Nos diligimus eum, sed hoc ideo, quia ipse prior dilexit nos. Vel secundum judicium diligentium nomen tuum, hoc est, secundum quod judicas de omnibus diligentibus nomen tuum dicens: Ego diligentes me diligam.

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. Quod aliud erat, quam ut, donante Deo, diligit Deum, et diligendo Deum diligat se ipsum, et sic salubriter diligat proximum suum sicut seipsum? Et item, quod aliud petit, quam ut praecepta, quae ille imponit jubendo, faciat ab eo impleri juvando? Dirige, inquam, gressus meos, ut non dominetur mei omnis injustitia, hoc est, nulla. Quanto magis enim dominatur charitas, tanto minus in nobis regnat iniquitas. Ut non (1079A)dominetur omnis injustitia, ut, veniente illicito motu, non perducatur ad consensum vel ad actum injustitia, sed potius sancto Spiritu redime me a calumniis hominum, id est, fac ut non extimescam calumnias hominum, ne me vincant, et ad mala opera traducant. Calumnia est crimen falsum, et non facit reum hominem, nisi apud judicem hominem. Ubi autem Deus judex est, nullus falso crimine damnatur. Cur autem a calumniis roget redimi, subdit dicens: Ut custodiam mandata tua. Ut autem ea possim custodire, faciem tuam illumina super servum tuum, vel fac ut facies, id est, voluntas tua appareat per effectum in me. Qui enim audiunt divina praecepta, et non faciunt, et si teneant ea memoriter, non tamen dicendi sunt didicisse, quia ipse Dominus ait: Omnis qui audivit a Patre meo, et didicit, venit ad me.

Quia exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Recolens iste tempus doloris poenitentiae praeteritae praevaricationis, (1079B)timens iterum videre dicit: Doce me, Domine, justificationes tuas, ne amplius praevaricationem incurram. Quia oculi mei interiores deduxerunt exitus, qui fuderunt largos rivos aquarum, quod exaggerative dictum est. Et quare oculi deduxerint exitus aquarum, subjungit: Quia non custodierunt legem tuam. Cur ergo non custodita lege fletur, nisi ut gratia impleat, quae debet petentibus iniquitatem, et adjuvat credentis voluntatem.

Sade, justitia. EXPLANATIO. Triumphatrix carnis suae cohors sanctorum ad octavam decimam litteram venit, in qua secundum ipsius litterae nomen justitiam Domini confitetur, et eloquia ejus ignita continua se dicit dilectione venerari. Ad postremum petens intellectum testimoniorum, unde vivificare debeat in aeternum. COMMENTARIUS.

(1079C)Justus es, Domine. Quasi dicat: Merito pro non custodita lege oculi mei fleverunt, quia tu, Domine, auctor illius es justus, et ideo quidquid praecipis est, et quia judicium tuum rectum est futurum, in quo nihil relinquitur impunitum. Pro quo judicio vitando mandasti nimis, subauditur observare testimonia tua entia justitiam et veritatem. Praecepta Domini justitia sunt, quia nihil permittunt vel prohibent, nisi quod est permittendum vel prohibendum. Veritas etiam sunt, quia quidquid minantur impiis, vel promittunt piis, verum est. Et sunt testimonia salvationis quidem impleta, damnationis vero neglecta.

Tabescere me fecit. Quasi dicat: Quia tu, Domine, justus es, et rectum judicium tuum; ideo zelus, id est, pia indignatio fecit me tabescere ex compassione, quam habui non tantum erga amicos, sed etiam erga inimicos. Ideo, quia obliti sunt verba tua, unde incurrent judicium tuum, et hoc non ex me, in quem ignivit (1079D)vehementer eloquium tuum ignitum, id est, igne veritatis accensum. De quo igne dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Illo igne iste verius ignitus fuit, quia ad hoc proximos ducere satagebat, quod ipse flagrantissime diligebat, qui dicit: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Pro qua dilectione ego junior filius habitus sum a fratre meo seniore, id est, a Judaico populo adolescentulus, id est, insipidus et parvus; et etiam contemptus, id est, contemptibilis omnibus. Vel ita: Per quam dilectionem sum ego adolescentulus, id est, in fide renovatus, id est, contemptus ab omnibus. Et tamen ego non feci quod frater meus senior fecit, quia ille volens justitiam suam statuere, et justitiae Dei non esse subjectus, justificationes tuas est oblitus. Ego autem non sum oblitus justificationes tuas. Et merito, quia justitia tua est justitia producens in aeternum; illorum autem justitia est in lavandis urceolis et caeteris talibus. Et lex tua non umbra, sicut (1080A)lex illorum, sed veritas. Pro qua lege custodita tribulatio exterius et angustia interius invenerunt me, id est, oppresserunt me; et tamen mandata tua meditatio mea est, scilicet, ut illos a quibus opprimebar diligerem. Saeviant ergo quantum velint, et persequantur, dum tamen mandata non deserantur, sed propter ipsa mandata illi qui saeviunt diliguntur. Mandata tua, inquam, meditatio mea est. Et merito, quia testimonia tua in aeternum mandata sunt, non solum aequa, sed etiam aequitas, et aequos faciunt ipsa, dico, ducentia in aeternum. Et ideo da mihi in ipsis verum intellectum, scilicet, ut intelligam quam sit contemnendum quod ab inimicis potest auferri; et quod etiam pro ipsis sit moriendum, et sic moriendo vivam in regione vivorum. Vel vivam vitam in tribulationibus finiendo, ut sic semper vivam. Ab illo enim semper vivitur, a quo in tribulationibus vita finitur.

Coph, vocatio. EXPLANATIO.(1080B) Nonam decimam litteram ingreditur reverendissimus chorus, in qua juxta nomen ejus in toto corde suo clamat ad Dominum justificationes ejus sedulus exquirens, et in verbo illius anticipata confessione gavisus, adjiciensque se cognovisse testimonia Domini in aeternum esse fundata. COMMENTARIUS.

Clamavi in toto corde. Quasi dicat: Merito debes mihi dare intellectum, quia ego quaesivi sicut quaerendus es, quia clamavi in toto corde. Multi enim clamant ore, et non corde, et inanis est clamor eorum. Multi etiamsi tacent ore, et clamant corde, et horum clamor homines quidem latere potest, Deum autem latere non potest. Est autem clamor cordis valida intentio cogitationis, qui est in oratione, exprimitur magnus desiderantis affectus, ut non desperetur effectus. Tunc vere toto corde clamant, quoniam (1080C)aliunde non cogitant. Et hae cogitationes meae sunt multis, crebrae sunt paucis, quia a solis fidelibus sic clamant, ut aliunde non cogitetur. Quod iste profitetur, dicens: Clamavi in toto corde, et ideo, Domine, exaudi me, ut ego exauditus requiram justificationes tuas magis et magis, non ad sciendum, sed ad faciendum. Clamavi, dico, ad te, et ideo salvum me fac dando perseverantiam, ne per infirmitatem te negem. Non est enim salus, ubi succumbit infirmitas, et deseritur veritas. Salvum me fac, inquam, ut custodiam mandata tua. Et debes salvum facere, quia praeveni faciem tuam in confessionem in maturitate, id est, in consedulitate. Quod tractum est a vicinis, habentibus poma communia, quorum quisque sedulus est anticipare alios in collectione pomorum. Vel si in accipitur non appositum, potest esse vox illorum fidelium qui sub lege erant, et tamen Dominum in carne venturum per spiritum praevidebant, et illi se conformabant. Immaturum tempus (1080D)erat, quoniam adhuc lege premebantur, et nondum gratia juvabantur, quia sancti patriarchae et prophetae adhuc Dominum quasi in tenebris exspectabant, per quem gratia, ut salvarentur, ministratur. In hoc immaturo tempore plurimi praevenerunt faciem ejus in confessione, non credentes per legem justificari, sed per gratiam Domini, et sic clamaverunt ad eum, quia in verbis et in promissionibus ejus supersperaverunt. Vel immaturum tempus potest accipi hoc tempus tribulationis et laboris, et totius miseriae, quantum ad illud tempus in quo Deus absterget omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quia hic in spe tantum gaudendum, ibi in re recipiendum. Ideoque hic est donandum, in verbis Domini supersperandum. Potest et aliter adhuc dici, ut insit appositio, non compositio, sicut in prima sententia est dictum. Praesens enim tempus, quod immaturum est, maturum etiam alio respectu dici potest, videlicet, quia nunc fletus prodest, et poenitentia fructuosa (1081A)est; immaturum vero tempus erit tempus extremi judicii, quoniam etiam tunc erit poenitentia, sed infructuosa, quanto dicent impii: Nos insensati aestimabamus vitam illorum insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt, quomodo inter filios Dei, etc. Et ideo est in hac maturitate temporis confitendum et clamandum ad Dominum, et in verbis ejus supersperandum. Unde qui in hac maturitate temporis venerit, et pulsaverit, confestim aperietur ei.

Praevenerunt oculi mei. Ideo manifestioribus verbis dicit: Oculi ad te, subauditur in tempore, praevenerunt te in diluculo, id est, in sedulitate. Unde alibi: Anticipaverunt vigilias oculi mei, vel oculi mei, intendentes ad te, praevenerunt per lacrymas cordis compunctionem diluculum illud futurum, quoniam revelabuntur abscondita cordis tenebrarum, et manifestata consilia cordium. Vel si pars illa fidelium loquitur, quae sub lege fuit, possumus accipere diluculum (1081B)diem Incarnationis Domini, quoniam ipse unigenitus Dei Filius, quasi sol verus radio sui omnem depulit veritatis errorem: hunc diem praevenerunt plurimi sperando, et in fide bene operando. Et illi tales dicere possunt: Oculi mei ad te intenti praevenerunt diluculum, adhuc ut mediter eloquia tua non ad sciendum, sed ad faciendum: ergo, Domine, vocem meam, id est, vocem cordis audi non secundum meritum, sed secundum misericordiam tuam, id est, ita ut impendas mihi misericordiam, et deinde vivifica me per judicium: prius roganda est misericordia, ne gravemur judicio, quia prius immisericorditer aufert Deus a peccatoribus, quibus prius judicium dabit vitam. Quod iste attendens dicit: Secundum judicium tuum vivifica me. Et opus est, ut vivifices me interius, quia sunt qui mortificent me exterius. Nam persequentes appropinquaverunt mihi. Satis enim appropinquaverunt, qui carnem tuam dilaniant. Et appropinquantes mihi, appropinquaverunt mihi iniquitati. Quanto magis enim aliquis justos prosequitur, (1081C)tanto iniquior deputatur. Et sic longe facti sunt a lege tua, quae praecipit etiam inimicos diligere, vel a me servante tuam legem longe facti sunt, licet appropinquare viderentur.

Prope es. Quasi dicat: Persequentes quidem appropinquant exterius, tu autem, Domine, prope es tu interius. Et omnes viae tuae, id est, omnia flagella tua, quae sunt veritas, quia nullum sine causa flagellas. Dicitur alibi: Universae viae Domini misericordia et veritas. Et hic quod omnes viae tuae sint veritas, quod videtur esse contrarium, sed non est, quia in bonis utrumque in viis Domini est, scilicet misericordia et veritas, quia et judicando subvenit, et miserando exhibet, quod promisit. In malis vero et in omnibus flagellandis viae Domini sunt tantum veritas, quia, ut supra diximus, nullum sine causa flagellat. Et hoc, quasi dicat: Quod omnes viae tuae sint veritas, cognovi de testimoniis tuis, vel per praecepta tua in initio, id est, in primis justis: alioquin (1081D)enim Abel et Job, et alios justos primitivos, non flagellas, nisi flagella tua veritas essent. Nec putet aliquis injuste factum esse, quod Abel martyrizatus est. Sic enim, si quid peccatum luit temporaliter, fit, ne puniretur aeternaliter.

Res, caput. EXPLANATIO. Ecce jam vicesimam litteram populus vitiorum victor ingreditur, in qua se petit vivificari, quoniam mandata Domini summo studio requisivit: longe a peccatoribus salutem commemorans, quia similia non fecerunt. Principium quoque verborum Domini testatur esse veritatem. Et hoc est caput, quod littera praesens ostendit. COMMENTARIUS.

Vide humilitatem meam et eripe me. Humilitas tribus modis hic accipi potest, scilicet vel pro humilitate (1082A)illa, quam quisque fidelis debet exhibere infirmitatem suam agnoscendo, et tamen de se praesumendo, vel pro tribulatione et dejectione illata a persecutoribus, vel pro humiliatione facta in primo parente. Et hoc est dicere: Prope, inquam, esto, Domine, et vide humilitatem meam, hoc prae oculis habe, quod ego me humilio, et eripe me ab elatione, ut possim humiliari: quia ego non sum oblitus legem tuam. Illam scilicet, quae immutabiliter fixa est apud te, quod omnis qui se exaltat, humiliatur: et qui se humiliat, exaltatur. Et ideo, Domine, judicium hoc secundum quod judicio me esse humiliandum, judica faciendo esse meum, id est, mihi utile et statorium, et redime me ab elatione, et demum vivifica me propter eloquium tuum: hoc eloquium pertinet ad legem illam, quam oblitus non est, ut se exaltandus humiliaret: ipsa autem justificatio est exaltatio. Quid enim aliud est justorum exaltatio, quam vita aeterna? Ad quam quia peccatores non perveniunt, ideo subdit: Longe a peccatoribus salus. Et merito, quia justificationes (1082B)tuas non exquisierunt. Et quasi ab eo quaereretur: Quis te discrevit sic, ut tibi proprie sit salus, quae longe est a peccatoribus? Nonne hoc, quia justificationes Dei exquisivi, quas illi neglexerunt? Iste vero attendens hanc exquisitionem ex sola Dei misericordia esse, subdit: Misericordiae tuae multae, Domine. Quasi dicat: A peccatoribus quidem longe est salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. Multae autem misericordiae tuae, Domine, sunt erga exquirentes, quia vocas, peccata condonas, et justificas. Et ideo, Domine, vivifica me secundum judicium tuum, quod tu facis, scilicet quod non sit sine misericordia, qui exhibet misericordiam, vel qui dixisti: Ego diligentes me diligo. Et opus est (quasi dicat) ut justifices me, quia non desunt urgentes me in mortem. Multi enim sunt, qui persequuntur me exterius, et tribulant me interius. Ego tamen non declinavi a testimoniis tuis. Nec mihi suffecit in me ipso esse bonum, sed potius volui alios esse bonos; quia (1082C)vidi praevaricantes, et tabescebam zelo bono, non ex livore, sed ex amore proveniente: quia eloquia tua non custodierunt, ergo, Domine, vide in me, id est, misericordiam mihi exhibe: quoniam mandata tua, Domine, hoc est, non timore poenae, sed amore justitiae, quantum potui, implevi. Et ideo, Domine, justifica me vita vera, non in merito meo, sed in misericordia tua. Cantatio est proficientis, cum hic vivitur. Et merito dilexi tua mandata, quia veritas est principium verborum tuorum, id est, verba tua a veritate, quia a te, qui veritas es, procedunt. Et ideo sunt vera, id est, neminem fallentia, praenunciantia vitam pio, et poenam reo. Et hoc immutabiliter, quia omnia judicia justitiae tuae sunt in aeternum. Unde alibi: Verbum Domini manet in aeternum. Aliter: Vide, Domine, humilitatem meam, id est, attende tribulationem et dejectionem, quomodo patior a persecutoribus, et eripe me ab humilitate hac, non ut tribulatione caream, sed ut in ipsa non deficiam; (1082D)quia ego non sum oblitus legem tuam, scilicet quae jubet etiam inimicos diligere, et animam pro fratribus ponere. Et quia legem oblitus non sum, ergo, Domine, judica hoc judicium meum, id est, hoc flagellum meum, ut sit mihi ad profectum. Et redime me, ne pressuris urgentibus deficiam, et me mortificatum exterius, vivifica interius, propter eloquium tuum custoditum. Nam mortificantur alii propter non custoditum, hoc aequipollenter ponit, dicens: Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisiverunt. Circa autem exquirentes misericordiae tuae multae sunt, ut prius. Aliter. Vide, Domine, humilitatem meam, id est, attende mortalitatem et passibilitatem meam, in quam per primum parentem humiliatus sum: et eripe me, ne in hac humilitate deficiam, quod facere debes, quia ego non sum oblitus legem tuam, id est, praecepta tua sicut illi primi fecerunt. Et tu, Domine, qui judicium illorum superborum judicasti in morte, judica judicium mei humilis (1083A)in salvatione. Et redime me a mortalitate et passibilitate, vivificando me vita vera non propter meritum, sed propter eloquium, id est, promissum tuum, vel propter praecepta tua custodita. Et opus est, ut me vivifices, quia in primis parentibus mortificatus sum. Nam salus, id est, vita vera facta est longe a peccatoribus, et ab eorum imitatoribus. Quia justificationes tuas non exquisierunt. Ne autem omnes in Adam perirent, misisti misericordem tuum, et per ipsum multae misericordiae sunt exhibitae: scilicet vocatio, justificatio, et peccatorum remissio, et ideo vivifica me. Vidi praevaricantes, id est, attende qua poena mulctati sunt praevaricatores primi, et tabescebam prae timore. Quia eloquia tua non custodierunt. Et tu, Domine, qui ab illis te avertisti, vide me per respectum misericordiae. Quoniam ego mandata tua dilexi. Et sicut illos mortificasti in ira, ita vivifica me in tua misericordia. Versus sequens non mutatur.

Sin, dentes. EXPLANATIO. Vicesimam primam litteram sanctorum coetus ingreditur, in qua persecutiones saevientium charitate Domini sibi dicit esse gratissimas: septies quoque in die laudes Domino dixisse, cui etiam suas vias notas esse profitetur. Dentes autem quos hujus litterae nomen exprimit, vel sanctorum intellige, qui Dominum laudent, vel persecutorum. De quibus dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae. COMMENTARIUS.

Principes persecuti sunt. Quasi dicat: Vivifica me in tua misericordia, quia principes persecuti sunt me in sua nequitia, vel ita: Mandata tua dilexi. Propterea me persecuti sunt principes, ut traderent in mortem, et hoc gratis. Nusquam enim sancti debita reddere principibus prohibuerunt: quia etiam Dominus totius humilitatis et justitiae exemplum, et pro Petro (1083C)regium solvit tributum, drachmam scilicet acceptam de ore piscis, et in Evangelio praecipit: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Joannes etiam praeco ejus, interrogatus a militibus quid pro aeterna vita facere deberent, non dixit eis: Solvite cingulum, deponite arma, et deserite Dominum, sed dixit: Neminem concusseritis, nemini calumniam feceritis, sed stipendiis vestris contenti sitis. Paulus etiam miles egregius dixit: Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit. Et item: Omnibus reddite debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Ecce manifestum est, quia gratis, id est, sine causa, principes et mali doctores sanctos persecuti sunt. Quod hic dicitur: Principes persecuti sunt me gratis. Et tamen cor meum non formidavit a verbis illorum, sed a verbis tuis. Verba illorum erant: Occido, proscribo, membra dilanio, et similia; verba autem ejus (1083D)sunt: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam occidere non possunt; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, et similia. Ad hujusmodi verba tantum cor istius formidavit, vel ideo quod persecutorem saevientem contempsit, et diabolum seductorem devicit.

Laetabor ego super. Quasi dicat: Ad verba tua formidavi, unde laetabor ego super eloquia tua, id est, factus superior per eloquia tua, quia perficiam ea ex dilectione. Quia enim timore poenae, non amore justitiae mandata perficiuntur, non superest, sed infra. Laetabor, inquam, in tantum, sicut cupidus aliquis, qui spolia multa invenit, laetatur.

Iniquitatem odio habui. Dixit: Persecuti sunt me gratis, et vere gratis, quia nihil in eos peccavi.

Tau, signum vel consummatio. EXPLANATIO. Ad vigesimam secundam litteram, Domino juvante, (1084A)perventum est, in qua sanctorum chorus, quantum ad finem psalmi, vicinus est, tantum se Christo desiderat proximari. Totum enim ad adventum Domini Salvatoris, quem fidelium devotio ineffabili desiderio sustinebat, ut ovem perditam revocare pietatis suae munere dignaretur. Ipse ergo est nobis cunctarum consummatio virtutum, quia quicunque eum videre meruerimus, nil ultra quaerere opus habemus. Ipsius est signum, quem redempti canimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

IN PSALMUM CXIX. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. Sub persona David canitur, quando Saulis persecutionibus exsultabat. Aliter, vox Christi ad patrem de Judaeis.

EXPLANATIO. (1084B)Cantica graduum, cantica ascensionum sunt, unde in Graeco significantius dicitur: Ὠιδὴ τῶν ἀναβαθμῶν, quod tantum ad superna tendunt: veluti si aliquis in foveam ceciderit, et ponatur scala, unde ascendendi capiat facultatem. In foveam itaque captivitatis cum populus Israeliticus devenisset, cum tribularetur, clamavit ad Dominum, et exauditus est, in patriamque reductus est, ita ut urbe temploque restaurato diceret: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini. Quo exemplo, qui in peccati foveam cecidit, gradibus humilitatis, quibus superna repetat, opus habet. Qui bene gradus quindecim vel in Psalterio descripti, vel in templo Salomonis compositi esse perhibentur: ut significent nos per hebdomadam legis et ogdoadem Dominicae resurrectionis ad superna posse resurgere, nec alias mundi principem evadi, nisi requies animae post carnem quasi in septima aetate, et resurrectio carnis in finem, quasi in octavo creatur. Propter hos quindecim gradus, id est, utriusque Testamenti (1084C)scientiam aqua diluvii, qua concava vallium et planitiem camporum in immensum excesserat, altissimos montes, quindecim cubitis transcendisse narratur: quia fides Ecclesiae, quae baptismi unda sacratur, cum gentiles mores facile superet, tum philosophorum summa ingenia virtutis culmine devincit: quia et in hoc saeculo recte videre, et in futuro vitam animae perpetuam cum corporis resurrectione credere, sperare et diligere novit. Per totum psalmum propheta loquitur. In prima parte clamat ad Dominum, ut liberetur a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Secunda vehementer affligitur, qui in hac vita diutius commorans, aliena vitia sustinenda, malorum permixtione praegravatur.

COMMENTARIUS. Ad Dominum cum tribularer. Canticum graduum. Legitur quod ad templum illud, quod Salomon ad honorem Domini aedificaverat, quindecim gradibus ascendebatur, quod non vacat a mysterio. Templum enim illud praefigurabat templum illud, quod in coelesti (1084D)Jerusalem aedificat Dominus ex vivis lapidibus, ad quod quasi quindecim gradibus ascenditur. Quindecim enim numerus est, et constat ex septenario et octonario. Septenarius vero, ut saepe jam diximus, haec terrena significat, quae volvuntur septenario numero, quibus spretis et contemptis ascenditur ad templum Domini per octonarium numerum, id est, per coelestia, quae per octo beatitudines acquiruntur. Vel quia sunt septem criminalia vitia, possunt intelligi per septenarium numerum, quae quisque debet contemnere qui ad templum Domini vult ascendere. Quomodo ergo debet ascendere per octo beatitudines, quae intelliguntur per octonarium numerum. Et quia si quindecim psalmi, qui sequuntur, ad ascensionem nos invitant: ideo omnes sub eodem titulo praenotati sunt, Canticum videlicet graduum, quod Graece dicitur Ἀναβαθμῶν, quod interpretatur ascensum, sicut καταβαθμῶν descensum. Gradus sunt descendentium et ascendentium. Gradus (1085A)isti, qui in istis psalmis notantur, ascendentes significant. Intelligamus ergo psalmum istum tanquam ascensum, et non quaeramus ascendere corporalibus passibus, sed spiritualibus affectionibus. Unde in alio psalmo: Ascensiones in corde suo disposuit in valle plorationis, in locum quem posuit. Dixit ascensiones in corde posuit, et unde esset ascendendum notavit. A valle plorationis, et quia ascendendum ad aliud ineffabile, ad aliud inintelligibile bonum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; et ideo cum explicare non possit Propheta, indeterminate dimisit, et dixit: In locum quem posuit. Vallis autem plorationis humilitatem significat, sicut mons celsitudinem. Est enim mons quo ascendamus, quaedam spiritualis celsitudo: et quis est iste mons celsitudinis, nisi Dominus noster Jesus Christus, qui patiendo fecit se convallem plorationis, et in se manendo montem celsitudinis? Et quomodo vallis sit plorationis, audiamus: Verbum caro factum est, et habitavit (1085B)in nobis. Et quomodo vallis plorationis? Saturatus est opprobriis, captus, ligatus, colaphizatus, consputus, spinis coronatus, crucifixus, aceto potatus, lancea perforatus, sic factus est vallis plorationis. Est autem mons celsitudinis, quia in principio erat Verbum, et Deus erat Verbum. Sic enim descendit ad te, ut maneret in se: descendit ad nos, ut esset vallis plorationis. Mansit in se, ut esset mons celsitudinis. Hinc ergo est ascendendum, illuc ejus exemplo ad ipsius divinitatem: exemplum enim sese fecit nobis humiliando se. Nam qui nolebant a convalle plorationis ascendere, depressi sunt ab ipso; praepostere enim volebant habere ascensum. Altos honores cogitabant, humilitatis viam non attendebant. Unde matri duorum discipulorum petenti, ut unus ex filiis suis sederet ad dextram, et alius ad sinistram, responsum est: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Ipsi quaerebant sublimitatem, et noluerunt in valle plorationis imitari humilitatem; et ideo responsum est de humilitate: (1085C)Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Sic enim ab errore revocabantur, ut attenderent prius esse humiliandum, et postea exaltandum. Cantemus ergo psalmum ascensuri in corde, quia ut nos ascendamus, descensum ad nos est. Nam quia Adam cecidit, ideo Christus descendit. Ille cecidit in superbia, Christus descendit in misericordia. Non autem ipse solus descendit; equidem solus de coelo descendit, sed multi imitando eum descenderunt sancti ad nos. Descendit enim Paulus ad nos a secreta habitudine et spirituali intelligentia, ubi arcana audivit, quae non licet homini loqui, condescendendo humanae fragilitati, dixit: Lac potum vobis dedi, non escam. Sed cum homo Christianus incipit velle proficere, patitur linguas adversantium et detrahentium. Namque dum nondum passus est, non proficit; et qui nondum patitur, nondum proficere conatur. Incipit ergo proficere et ascendere velle, terrena contemnere, fragilia, temporalia, felicitatem saeculi pro nihilo habere, (1085D)Deum suum cogitare, lucris non gaudere, damnis non contabescere, omnia sua velle vendere, et pauperibus distribuere, et Christum sequi. Taliter vero qui vult proficere incipit pati linguas detrahentium, et multa contradicentium, et quam gravis est quasi confidentium, et consulendo a salute retrahentium. Nam qui consulit, ad salutem confidit. Quia ergo talis habet pallium consulentis, et venenum perimentis, ejus lingua dicitur dolosa, contra quam linguam deprecatur iste Dominum, dicens: Ad Dominum cum tribularer. Tribulatur quisque, quando ad coelestia suspirat, et terrenas cogitationes vel delectationes viles deputat. Nam qui in istis delectatur, non tribulatur, quod dicit: Cum tribularer, id est, dum miserias meas attendi, clamavi ad Dominum, et ipse exaudiebat me, ponendo in gradibus, ut jam voluntatem haberem proficiendi. Et quoniam volens proficere multas patitur linguas dissuadentium, rogat iste a talibus liberari dicens: Domine, libera animam (1086A)meam a labiis iniquis, et lingua dolosa. Labia iniqua sunt labia hominum, fideles ab optima vita revocantium, quia sunt plurimi, qui cum viderint alios velle proficere, dehortantur eos, ne hoc faciant. Dicunt enim illam vitam esse arduam, in qua vix aliquis potest perseverare: proponunt sibi etiam multos qui hanc vitam inceperunt, et non perseveraverunt, quibus talibus cum non acquiesceret anima, quia jam non auderet aperte blasphemare vitam illam, quia ubique subvenit et recipitur evangelica auctoritas, dolo aggrediuntur eum, dicentes non opus esse aliam vitam ducere, quia tutum est sibi sic vivere; et sic lingua quae prius fuit iniqua, facta est dolosa, habens sub se pallium consulendi, venenum nocendi, habens imaginem consulentis, et perniciem nocentis. A tali lingua rogat iste liberari, quasi se ipsum interrogans: O anima, quid detur tibi, id est, quid necesse est ut tibi videtur, aut apponatur tibi ad linguam dolosam? subdit, evincendam et evadendam. (1086B)Ecce quid detur tibi? Dentur tibi sagittae potentes acutae, et apponantur tibi carbones desolatorii. Acutae sagittae sunt verba evangelica, corda hominum transfigentia, vetustatem perimentia, amorem innovationis generantia. Hae sagittae sunt potentis sagittarii, Domini, scilicet, longe mittentis sagittas suas quia in omnem terram exivit sonus eorum. His sagittis scit Dominus pulchre sagittare, quia interficit quod male fuit aedificatum, et reparat novum templum. Sed quia dura sunt quae praecipiunt verba evangelica, dicunt enim: Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, necesse est ut sagittae dentur cum carbonibus desolatoriis, id est, cum exemplis sanctorum Patrum qui ea compleverunt, qui prius etiam fuerunt carbones desolatorii, in vetustate exstincti viventes, sed revixerunt novitatem induentes. Hoc modo quisque commode attrahitur ad bonam vitam, si post praecepta evangelica ad corruptionem vita sanctorum inducitur. Nam facilius quisque studet imitari quod ab alio videt fieri. Vel aliter: Sagittae (1086C)potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, id est, desolantibus nos, ne in terrenis istis delectemur. Unde alia translatio: Cum carbonibus devastatoriis, id est, quia sancti Patres devastant in nobis cupiditatem terrenorum, id est, excitant in nobis amorem coelestium.

Heu mihi! quia incolatus meus. Ecce jam data consolatione ad linguam dolosam revincendam, ingemiscendum est adhuc, quia quandiu in corpore ingemiscimus, peregrinamur a Domino, quia inter filios Babyloniae versamur, quod dicit: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, id est, peregrinatio mea nimis prolongata est. Incola enim, qui alienam terram incolit, quasi peregrinatur, velut omnes qui hic non habent manentem civitatem, sed futuram inquirunt: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, et hoc ideo, quia habitavi cum habitantibus Cedar, id est, cum his qui in tenebris habent obscuratum intellectum. Cedar est locus ubi Agar ejecta cum (1086D)filio suo Ismaele fixit tentorium, et interpretatur Cedar tenebrae, quia omnes imitatores Ismaelis, mundi, videlicet, amatores, in tenebris conversantur, quod dicit iste: Habitavi cum habitantibus Cedar. Et ne hanc peregrinationem intelligeremus tantum esse corporis, sed etiam animae, subjungit: Multum incola fuit anima mea, quia cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus, id est, pacem ferens, quia cum illi loquebantur de bello, ego de pace vera. Et impugnabant me gratis, quia cum ego eos amarem, illi me odio habebant. Vel aliter legi potest superius, ubi rogavit liberari de labiis iniquis, et a lingua dolosa, et quasi responderet Dominus sic: Quid vis ut detur tibi? aut quid vis ut apponatur tibi ad linguam dolosam? Ecce quid dabitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Caetera non mutantur.

IN PSALMUM CXX. Canticum Graduum. ARGUMENTUM. (1087A) Praedicatio vel institutio supplicationis, quae populo in Babylone posito conveniat. Aliter psalmi graduum dicuntur, quia in ascensu templi canebantur singuli psalmi per singulos gradus. Aliter, vox Ecclesiae ad apostolos.

EXPLANATIO. Primo in tribulatione positus propheta ad exemplum Publicani illius, qui, tunso pectore, oculos elevare non audebat ad coelum, liberari se petit a labiis iniquis et a lingua dolosa. Nunc autem respirans ad secundum gradum, oculos levavit ad montes, ad intercessores utique sanctos, quorum suffragio munera mereretur. Hoc enim ex persona sua loquitur propheta, qui tamen et ipse mons erat, et patriarcha mirabilis; sed ideo per istos gradus competenter ascendisse se retulit, ut nobis (1087B)ignorantibus coelestium virtutum genera distincta narratione monstraret. Propheta, ut diximus, ad coelestem Jerusalem conscendens, primo membro ad sanctorum merita elevasse se dicit oculos, ut eorum precibus juvaretur, ne mens illius hostili impugnatione succumberet. Secundo ordine indubitanter sibi promittit, quod se integre noverat postulasse, docens ut quoties bona fixa corde petimus, concedi nobis sine dubietate credamus.

COMMENTARIUS. Elevavi oculos meos. Canticum graduum. Iterum spiritus iste admonet nos, ut ascendamus (quia intitulatur canticum graduum), quia qui incipit velle ascendendo proficere, ejus opus est ut proponat sibi exemplum sanctos Patres, ut eorum exemplo magis proficiat ascendendo. Vel ut ille, qui dicit: Levavi oculos meos in montes, id est, sanctos prophetas et patriarchas, attendendo excellentiam vitae eorum. Unde, id est, a quibus, veniet auxilium mihi, quia (1087C)eorum exemplo commovebor ascendere. Sed licet auxilium sumendum mihi sit ab eis, tamen principaliter auxilium capiendum est mihi a Domino, qui fecit coelum in majoribus, et alios terram. Unde illud: Neque qui plantat, neque qui rigat, aliquid est, sed qui incrementum dat, Deus.

Non det in commotionem. Quasi dicat: Quandoquidem principale mihi est auxilium a Domino postulandum, ergo non det pedes tuos, id est, affectiones tuas, o anima, in commotionem illam, videlicet, qua commotus primus cecidit homo in paradiso positus, et qua commotus de coelo cecidit angelus, et factus est diabolus.

Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet, qui custodit te. Ad similitudinem negligentis custodis, qui dormiendo negligit illos quos custodire debet. Et quasi anima quaereret ubi talem custodem inveniam, qui non dormitet, subjungit:

(1087D)Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Quasi dicat: Quaere custodem Israel. Ipse non dormitabit neque dormiet. Dormitat quisque, quoniam cardinem mortalem portat, dormit quando moritur; sed justus Israel, neque dormitabit neque dormiet, quia Christus resurgens jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Nota quia Israel est vir videns Dominum, nunc in spe, quandoque in re visurus. Sis ergo tu Israel et Dominus custodiet te, et Dominus protectio tua super manum dexteram tuam, quia protegit fidem tuam, per quam venturus es ad dexteram Domini; quae tua est, quia tibi promissa est. Per manum intelligitur fides, quia fides est potentia, juxta illud: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, quod iste dicit: Dominus protectio tua super manum dexteram tuam, quia, ab eo protectus, sol non uret te per diem. Sol divinitatem notat, cujus radio quasi sole illuminatur mens cujusque. Et quia dies sapientiam notat, per (1088A)quam ad divinitatem ascenditur, unde illud: Dies diei eructat verbum, maxime opus est unicuique ut protegatur, ne eum urat sol per diem, id est, ne permittat eum divinitas haec scandalizare in sapientia. Scandalizatur quisque in sapientia, quando Filium, quem per sapientiam aequalem Patri intelligere deberet, minorem esse dubitat, quod dicit: Sol per diem non uret te.

Neque luna per noctem. Per lunam vel Christo caro propter defectum mortalitatis et passibilitatis, vel Ecclesia, quae est corpus suum, denotatur. Per noctem vero scientia intelligitur, perquam intelliguntur ea quae de carne Christi, vel de corpore, quae est Ecclesia, intelliguntur. Urit luna quemque per noctem, quando per scientiam quisque de carne Christi, vel de corpore ejus intelligit ea quae non essent intelligenda. Et ideo opus est ut Dominus protegat quemque, quia si ipse est protector, per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Quod ut fiat, Dominus (1088B)custodiat te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus, id est, animalitatem tuam, ne ratio victa animalitate succumbat. Quod ut fiat, Dominus custodiat introitum tuum, ne deficias videlicet, in tribulationibus, quae sunt introitus cujusque fidelis, et exitum tuum, ne superbias devictis tribulationibus, quod faciet ex hoc, nunc et usque in saeculum.