IN PSALMUM CI. Oratio pauperis cum anxius fuerit, et coram Domino effuderit precem suam.

recensere

ARGUMENTUM. Babylonicae captivitatis praedictis aerumnis tristibus etiam laeta, id est, spem reversionis adjungit. (0991D)Aliter, vox Christi et Ecclesiae, cum ascendisset Christus ad Patrem.

EXPLANATIO. Quamvis aliqui praesentem psalmum Domino Salvatori aptandum esse putaverint, conveniens videtur afflicti magis et gementis pauperis, sicut et titulus ipse continet, introductam esse personam. Nam cum dicit coram Domino intentionem orantis, ostendit quia, depulsis ab animo cogitationum tumultibus, nihil praeter se et eum cui supplicat meminerit. Et nota, quia dum ubique in titulis nomina sunt posita, hic pauper sine nomine loquens introducitur, scilicet, ut cum uni datur, omnes sibi pauperes Christi cognoscerent attributum. Pauper iste rebus egens, sed virtutibus dives in exordio psalmi multipliciter Dominum rogat ejus intendere precibus, quoniam jugi afflictione contritus, ossa veluti confrixa gestaverit; sequitur flebilis manifestatio necessitatum, et ne post tot calamitates de castigatione sua videretur ingratus. Tertia parte Domini laudes prosequitur, (0992A)cujus adventu construendam dicit Ecclesiam; et cum sint omnia permutanda, ipse tamen permaneat in aeternum. Infertur etiam nimis votiva conclusio, sanctorum semen ibi esse dirigendum, ubi habitat Dominus in gloria sempiterna; sic oratio pauperis, quae inchoavit a lacrymis, perficitur in gaudium.

COMMENTARIUS Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et effuderit coram Domino preces suas. Pauper ille loquitur in hoc psalmo, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, ut et nos paupertate ejus ditaremur, a quo sunt omnes divitiae tam verae quam non verae. Divitiae ejus sunt: In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum; paupertas vero illius est: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ibi se pauperavit, ubi nos ditavit. Audiamus ergo pauperem voluntate, orantem pro nobis pauperibus necessitate, (0992B)scilicet, Christum in nobis pauperem, nobiscum pauperem, et propter nos pauperem; orationem ejus audiamus, et personam cognoscamus, et quidquid videbimus ejus majestati non convenire, hoc attribuamus infirmitati nostrae. Anxiatur autem et orat non propter se, sed propter nos, docendo nos ut non anxii simus propter nos, ad hoc, ut et vocem et gemitus evadamus, et aeternos dies, quos amisimus, recuperemus; et non tantum propter nos, sed etiam pro fratribus. Et dicit ita: Domine Pater, exaudi orationem meam factam pro perseverantia meorum, et clamor meus veniat, id est, intromittatur ad te. Repetitio est, ut ait beatus Augustinus, ut ostendatur orantis affectus. Potest autem accipi ut majus, scilicet, pro intensa illa oratione quam vere exauditam ostendit Apostolus dicens: Qui in diebus carnis suae cum valido clamore preces ad Deum fudit, et exauditus est pro tua reverentia.

Non avertas faciem tuam. Ideo, dico, exaudi orationem meam, non avertas faciem tuam a me, id est, (0992C)a meis faciem tuam. Hoc non dicit quantum ad se. Quando enim Deus avertit se ab illo, de quo dicitur: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians? aut quando Pater a Filio? Hoc autem dicit quantum ad suos, a quibus tunc Deus vere faciem suam averteret, si eos devocari permitteret. Non avertas, inquam, faciem tuam, sed potius advertas eam ad me in quacunque die tribulor, id est, in quocunque tempore tribulantur mei. Semper enim Christus tribulatur et tribulabitur in suis decedentibus et succedentibus usque in finem saeculi. Et ideo bene dicit: In quacunque die tribulor, id est, in quocunque die tribulantur mei, id est, attendunt peregrinationem istam esse tribulationem, quod facere non possunt nisi humiliando se; tunc tu qui ab erectis aurem avertis, inclina ad me in meis aurem, sicut altus ad humilem, medicus ad aegrotantem. Vel aliter:

In quacunque die. In quocunque illuminato, id est, (0992D)quandocunque mei illuminati per gratiam tuam recognoscent praesentem vitam esse tribulationem, et se humiliant, tunc tu inclina ad eos aurem tuam, quia tunc (quasi dicat) invocabunt te. Et in quacunque die, id est, in quocunque tempore, vel quandocunque mei illuminati invocaverint te in se, non aliud, non jam ut terreni, sed ut redempti, non jam portantes imaginem terrestris, sed coelestis, exaudi me, id est, meos, et hoc velociter. Non enim nisi tali desiderio dixisti, adhuc te loquente: Ecce adsum. Et quasi diceretur ei: Unde invocas? pro qua paupertate clamas, pro qua inopia pulsas? Responsio. Merito clamo, merito invoco, quia dies qui deberent esse mei et meorum, et essent nisi Adam praevaricasset, id est, dies aeterni, defecerunt, id est, evanuerunt sicut fumus. O dies, si dies. Ubi dies auditur, lux intelligitur. Sed defecerunt dies mei sicut fumus. Quare sicut fumus? Propter elationem. Videte fumum similis superbiae tumescentem, ascendentem (0993A)et evanescentem; utique deficientem et non permanentem. Tales dies dignus fuit accipere ille superbus Adam, ex quo Christus carnem accepit, et liberavit nos a diebus fumi. Qui propter nos dignatus est uti voce dierum fumi, et subdit causam quare dies defecerunt: ideo scilicet quia illa quae deberent esse omnia ossa mea, id est, firmamenta animae in meis, scilicet ratio et intelligentia, aruerunt, id est, vitia et invalida propter contuitum veritatis, quem amiserunt, sunt sicut cremium. Cremium dicitur illud unde sagimen eliquatur, postquam in tantum crematur, quod sine omni humore efficitur, quod satis vile est et invalidum.

Percussus. Non solum in exteriori ita infirmatus sum, sed etiam percussus sum in exteriori, et in me, et in meis factus sum ut fenum, quia de priori virore in hanc miseriam cecidit. Hic est percussus ille, de quo per Isaiam dicitur, Non in aeternum irascar. Spiritus enim a me procedit. Omnem flatum ego feci, propter (0993B)peccatum autem modicum quid contristavi eum, et percussi eum. Et averti faciem meam ab eo, et tristis abiit in viis suis. Haec percussio in exteriori convenit etiam ipsi capiti, propter poenas peccati, quas communes nobiscum habuit. Et repetit quod praedixit, ut causam hujus esse ostendat. Quasi dicat, quod percussus sum in exteriori, ideo factum est, quia cor meum, id est, anima meorum aruit, id est viluit, amissis viribus intelligentiae et rationis. Et merito aruit, quia oblitus sum in meis comedere panem meum, id est, observare Dominicum praeceptum. Suggerente enim serpente et Eva praevaricante, miser Adam oblitus Dominicum praeceptum, quod deberet ei esse ad delectationem, sicut panis edulium. Manum extendit ad vetitum, et non invenit quod promisit diabolus, sed quod minatus est Deus.

A voce gemitus mei. Dixit aruit cor meum: nunc ostendit quomodo dicat os meum adhaesit carni meae, id est, firmius meum in meis adhaesit infirmiori meo, scilicet Adam mens Evae suae consensit, id est, ratio (0993C)sensualitati. Quod processit a voce gemitus mei, id est, a voce serpentis, qui dixit: Eritis sicut dii. Quae vox est gemitus mei vox, quia pro illa semper mihi in meis dolendum, semper mihi ingemiscendum. Et pro hac voce in meis dolenda, sum ego factus similis pelicano solitudinis nascendo, et sicut nycticorax moriendo, et sicut passer solitarius in tecto resurgendo. Pelicanus avis quaedam est, deserta quaerens, maxime tamen habitans in desertis ripis Nili fluminis; haec avis pullos suos interficit, postea super eos plangit, et iterum verberat se alis, et rostro, quod in tertia die sanguinem effundit, quo mox ut irrorantur, reviviscunt pulli. Hoc a Domino nostro Jesu Christo non disconvenit, qui avis est solitudinis. Qui solus de virgine natus, solus sine delectatione conceptus, et sine dolore natus: qui pullos suos, id est, homines a se factos, justo judicio suo interfecit. Et super eos planxit, quia pro eis infirmari voluit. Unde, ut alibi diximus, Sapientia Dei etiam gallinae comparatur. (0993D)Post legem autem, id est, in tempore gratiae, quod quasi dies tertia est, quantum quod ante legem et sub lege sanguine suo fuso in cruce ipsos vivificavit. Potest etiam illa occisio, id est, impiorum conversio hic accipi, de qua ipse dicit: Ego occidam, et vivere faciam, percutiam et sanabo. Nunquam enim occideretur Saulus impius persecutor, et vivificaretur Paulus optimus praedicator, nisi redemptus sanguine suo, tertia die, id est, post legem fuso. Sic et in caeteris sic occisis tam ante legem et sub lege, quam post legem. Et hoc est quod dicit: Factus sum similis pelicano solitudinis. Factus sum sicut nycticorax habitans in domicitio. Nycticorax avis est volans in tenebris. Cui Christus comparatur; quia in tenebras, id est in ignorantiam Judaeorum venit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Domicilium vero est destructum aedificium, ubi scilicet soli parietes sunt. Unde alia translatio habet, In parietinis. Destructum autem aedificium Judaicus (0994A)populus erat propter praevaricationem: et quia praevaricatores fuerunt, ideo hominem regem elegerunt, omnem vero legem contempserunt: et latronem dimitti sibi petierunt, Christum vero crucifixerunt.

Vigilavi. Quasi dicat, dormivi et evigilavi, quia a morte resurrexi. Et factus sum sicut passer, id est, avolans, ens solitarius in tecto, id est, in coelo, quia solus pontifex ille adhuc introivit in secretiora tabernaculi, ubi sedens ad dexteram Patris assidue interpellat pro nobis. Et quia (quasi dicat) in tantum me humiliavi, quod factus sum similis pelicano, et sicut nycticorax, ideo inimici tota die, id est, assidue exprobrant mihi, etc. Potest haec avium similitudo corpori attribui. Sed quaedam supra dicta, scilicet, Ossa mea sicut cremium aruerunt, et a voce gemitus mei, oportet mutari. Ossa tamen Domino in corpore Christi robustiora, horum frixorium per similitudinem sunt infirmi, qui saepe periclitantur labendo, et interdum persecutioni cedendo. Friguntur enim firmiores (0994B)ab his infirmis, propter compassionem et dilectionem, quam in eos habebunt. Et unumquodque os tanto magis frigitur, quanto plus amat. Si enim amor desit, nullum os frigitur. Et ideo dicit, Ossa mea, id est firmiores de meis aruerunt per compassionem infirmorum sicut cremium. Sequens versus non mutatur.

A voce gemitus. Dixit percussus sum ut fenum. Et inde (quasi dicat) est hoc quod os meum adhaesit carni meae, id est, quod fortiores in corpore meo conjuncti sunt invalidis per compassionem. Et hoc a voce gemitus mei in ipsis infirmis, scilicet qui gemunt unde non esset gemendum, vel non gemunt unde esset gemendum. Gemit enim aliquis qui perdidit pecuniam, sed non gemit qui amisit innocentiam. Et in hoc se gemendos faciunt, nec possunt firmiores hos tales deserere; quia, ut ait Apostolus, Debent firmiores infirmiorum infirmitatem portare, quia debent eos corrigere et instruere. Et inde fit illud quod subdit dicens: Similis factus sum in meis (0994C)pelicano solitudinis, etc. Tria genera avium ponit, et tria loca: et per hoc designat tria hominum genera. Quidam enim de his qui ossa sunt in corpore Christi, timentes Dominicam illam sententiam: Serve piger et nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem illam, volentes lucra Christi quaerere, et thesaurum sibi commissum fideliter erogare, fiunt similes pelicano, avi illi deserta quaerenti; quia vadunt ad desertum, id est, ad illos qui nondum fidem perceperunt, et ibi praedicando et docendo, sive proficiant sive non, tamen quod eorum est peragunt. Alii quoque de ossibus Christi, vel etiam eidem alio tempore sunt, sicut nycticorox in domiciliis; quia veniunt ad illos, qui sunt domicilium, id est, destructum aedificium, quod a fide apostataverunt. De quibus sic ait Apostolus: Hymenaeus et Philetus qui circa veritatem aberrantes multorum fidem pervertunt. Et in hoc sunt nycticorax, qui sicut avis illa diligit (0994D)tenebras, ita ipsi frequentant et amant tenebras erroris illorum, non ut permaneant, sed ut de tenebris splendere lucem faciant. Sunt item alii de ossibus Christi, qui veniunt ad illos, qui licet in fide stent, tamen sub tecto sunt, quia carnaliter vivunt. Et inter hos quasi dormientes vigilant, id est, in quietudini dati sunt. Juxta illud: Justus tradidit cor suum ad vigilandum diluculo. Et sunt sicut passer, id est cauti et queruli, quia condolent illis: passer dico solitarius in tecto, quia non sunt cum illo sub tecto, sed soli sunt in tecto: quia et si in carne ambulant, non secundum carnem vivunt, vel militant ad hoc, ut illos etiam qui in tecto secum sunt attrahant. Vel aliter, ut per hoc tria genera avium, quae ponit, notes etiam tria hominum genera, et tria loca, sed alio modo. Et accedit continuatio ad primam lectionem, de capite; propter enim vocem gemitus delendam, alii et in corpore Christi sunt similes pelicano solitudinis, quia eremiticam vitam (0995A)appetunt. Alii vero sunt sicut nycticorax, quia fugiunt conspectum hominum communem, sicut avis illa lucem, vel ut sancti monachi faciunt, et non sunt in aedificio, sed in domicilio, id est, in destructo aedificio: quia destructus est eis mundus. Et hi dormiunt a cura saeculari, sunt autem alii qui vigilant, quia habent filios, uxorem, et multa possident, sicut Job et Abraham fecerunt, et tamen sunt sicut passer, id est, cauti. Et ideo dico sunt sicut passer, quia sunt solitarii in tecto, id est, in humana conversatione, per hoc quia ita sunt omnia habentes tanquam non habeant: et quia utuntur mundo tanquam non utantur. Et hoc est quod dicit, Similis factus sum in quibusdam meorum pelicano solitudinis hoc vel illo modo. In quibusdam factus sum sicut nycticorax habitans in deserto. Et in quibusdam vigilavi, et factus sum sicut passer, solitarius in tecto. Unde scilicet, quia talis ego et tales mei erant. Inimici mei exprobrabant mihi ipsi dicentes: Quare magister (0995B)vester cum peccatoribus et publicanis manducat, et multa talia. Et exprobrabant etiam meis, quia vere primis temporibus exprobratum fuit ab impiis sanctis praedicatoribus quod humanas leges et mores corrumperent, et quod homines promissione veniae latenter peccare facerent. Sed dicit beatus Augustinus quia desperatione veniae magis peccarent. Si enim tu aliquid sperares, non restare tibi nisi tormenta, velles hic implere omnia carnalia desideria; et bene te corrigit, qui indulgentiam promittit et dicit: Redite, praevaricatores, ad cor. Neque Deum contemnas, quasi promissione veniae peccatores securos faciat. Etenim ne desperatione veniae pejus viveremus, promisit indulgentiae portum. Item ne spe veniae pejus viveremus, diem mortis fecit incertissimum, providentissime utrumque constituens, scilicet ut esset revertentes quo reciperentur, et esset unde differentes terrerentur. Nunc ad litteram redeamus. Exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me et meos, jurabant adversum me. Ore enim (0995C)laudabant, corde vero insidias parabant. Et hoc ideo, quia manducabam cinerem, id est, quia recipiebam et incorporabam mihi steriles et desperatissimos, sicut Paulum persecutorem pessimum, et Matthaeum telonarium, tanquam panem, id est, sicut Petrum simplicem hominem et piscatorem. Et alios simpliciter viventes, quia erant quasi panis idonei, quos ego et mei mauducaremus, et nobis concorporaremus, et potum meum cum fletu miscebam, hoc est: Si quando fuit mihi vel meis aliqua temporalis jucunditas, illi admiscebam fletum, id est tristitiae amaritudinem. Vel aliter, ut sit hypallage, quasi dicat, Manducabam panem et in me et in meis tanquam cinerem, et miscebam poculum meum cum fletu, magna tristitia mihi fuit quod necessarius mihi cibus et potus.

A facie irae. Dico quia manducabam cinerem tanquam panem. Et hoc erat a facie irae et indignationis tuae, id est, ab ira quae secuta est indignationem (0995D)tuam, cujus facies, id est praesentia adhuc in nobis est per poenas peccati. Irae dico hujus quia tu elevans allisisti me. Ipsa enim elevatio fuit allisio, quia in quantum hominem prae caeteris animalibus exaltavit, in tantum praevaricantem graviore poena mulctavit.

Dies mei sicut umbra. Dico allisisti me, et ecce quomodo: scilicet, quia dies mei declinaverunt, id est, declinabiles et instabiles facti sunt, sicut umbra instabilis est. Interserit beatus Augustinus et dicit: Certe dies tui non declinarent, si tu a vera via non declinasses. Quid enim mirum si dies tui similes facti sunt tibi. Vel aliter: Dies mei declinaverunt, facti per hoc sicut umbra: quia non sunt dies, sed umbra tantum verorum dierum. Et ideo dies declinaverunt, quia ego arui sicut fenum, id est, de virore priori in hanc miseriam cecidi. Revirescat ergo fenum sanguine Salvatoris sui irriguum.

(0996A)Tu autem Domine. Ego quidem justo judicio tuo arui, cecidi, insenui: tu autem Domine non cecidisti, nec insenuisti, quia permanes in aeternum. Ergo tu aeternus serva me temporalem. Viges ad me liberandum, sicut viguisti ad me damnandum. Tu, inquam, permanes in aeternum, et memoriale tuum, id est, factum tuum dignum memoria permanebit usque in generationem decedentem, et generationem succedentem. Quid autem illud memoriale? hoc scilicet, quia tu qui jacuisti in servis missis ad vineam, exsurgens in me haerede tuo resuscitando, me et per me faciendo alios exsurgere, misereberis Sion, misericors eris Judaici populi, vocando, justificando, et peccata remittendo. Et vere misereberis, quia venit tempus miserendi ejus, tempus scilicet plenitudinis, de quo Apostolus: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, id est Sion redimeret. Venit dico tempus, quia vere (0996B)venit tempus, sicut testatur quidam inter aedificatores praecipuus dicens: Ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, et caetera.

Quoniam placuerunt. Dico misereberis Sion, hoc scilicet modo, quoniam servis tuis maxime tibi familiaribus, id est, Apostolis tuis placuerunt, id est placebunt lapides ejus Sion, id est Prophetae, ad hoc ut portet eos, id est, exponant quae illi praedixerunt de aedificatione verae Sion. Et faciatis eos fundamentum, super quod Sion aedificetur, et sic miserebuntur terrae ejus, id est, illorum qui terra eratis in carnali Sion, recipiendo eos ut vivi lapipides sint in novum aedificium. Terra autem erant illi in lapidem offensionis, et petram scandali, scilicet in lapidem qui factus est in caput anguli, quem ipsi aedificantes reprobaverunt. Et ideo in terram, de qua prius facti sunt, ceciderunt. Sed non potuit inefficax esse vox illa petitionis, Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Et ideo, id est, tria millia et quinque millia, id est, omnes illi fuerunt qui (0996C)pretium venditarum rerum suarum ante pedes apostolorum posuerunt. Et hoc fecit de hac terra, qui Adam primum fecit de terra. Vel aliter: Hoc, inquam, modo misereberis Sion, quia servis suis, id est apostolis placebunt lapides ejus Sion, id est, quicunque credentes de populo illo et facti vivi lapides in primitiva Ecclesia, et sic miserebuntur ejus terrae, id est, illius populi. Et subinde gentes timebunt nomen tuum, Domine, quia servi tui inde expulsi praedicabunt omnibus. Juxta illud, Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos esse judicastis, ecce convertimur ad gentes. Et non solum minores, sed et omnes reges totius terrae, vel omnes bene regentes terram suam de gentibus timebunt, id est reverebuntur gloriam tuam. Nomen et gloriam pro eodem hic accipit, scilicet pro laude ejus.

Quia aedificabit. Ideo servi incipientes ab Jerusalem ad gentes se convertunt, quia taliter aedificabit (0996D)Dominus Sion, scilicet de duobus illis populis tanquam de duobus parietibus e diverso venientibus sed diversa non sentientibus. Et in hac Sion videbitur, id est, recognoscetur et hic tandem in gloria sua, scilicet resurrectionis, ascensionis, consessionis: prius videbatur in ignominia sua.

Respexit in orationem humilium. Dico quia aedificabit Dominus Sion, qui in illa carnali Sion hoc modo, scilicet quia respexit, id est respiciet in orationem humilium, id est credentium et de hoc populo et de illo hoc orantium. Et non sprevit, id est non spernet precem eorum, id est, recipiet propter confirmationem.

Scribantur haec. Haec scilicet quod Dominus prius miserebitur Sion, et deinde gentium. Et de his non per merita, sed per solam misericordiam suam aedificabit Sion. Haec, inquam, scribantur, id est, tanquam scripta et firma annuntientur a prioribus in alteram generationem, id est, in spiritualem generationem (0997A)succedentem, et ab illa in alteram, ut recognoscant se non meritis, sed sola gloria liberatos, et sic semper populus succedens qui creabitur, in operibus bonis laudabit Dominum.

Quia prospexit de excelso. Et merito laudabit Dominum, quia ipsi de infirmitate sua non sursum aspexerunt ad Dominum, sed Dominus prospexit, id est, a longe inspexit de excelso sancto suo, id est, per me sanctum sanctorum excelsum suum, ad hoc ut ad humiles descenderet, et humiles exaltaret. Dominus dico aspexit in terram de coelo, id est, per me coelum suum, ut faceret terram et coelum.

Ut audiret gemitus compeditorum. Ecce cur prospexerit Dominus: ideo scilicet ut audiret gemitus compeditorum; compeditos vocat apostolos et sanctos martyres, qui compedes illas habuerunt, de quibus dictum est: Injice pedem tuum in compedes ejus, id est, in disciplinam Domini, qui corripit omnem filium quem recipit, et timorem ejus et praecepta ejus. Hae compedes hoc fecerunt, ut non timerent (0997B)illos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius illum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Et non sunt hae compedes cuiquam evitandae, ne forte appetatur periculosa securitas et temporalis vitae hujus dulcedo, quam sequitur perpetua amaritudo. Audit Dominus gemitus sanctorum martyrum in pressuris et in humilitate ad hoc ut in tanta gloria nostris temporibus esset Ecclesia, quantam hodie videmus, scilicet ut regna quae prius eam persequebantur, modo Domino serviant. Et hoc est quod dicit: Ut audiret gemitus compeditorum, et sic solveret a metu mortis filios interemptorum, id est, imitatores sanctorum martyrum, qui interempti sunt; ita dico solveret, ut isti jam libere annuntient nomen Domini in Sion, id est, in Ecclesia. Tunc enim Ecclesia in pressura erat, quando impediti interficiebantur. Post mortem autem illorum facta est Ecclesia in tanta pace, ut quisque libere in ea nomen Domini auderet annuntiare. (0997C)Et hoc modo a metu mortis solutio, interemptorum filiis facta est. Fuit etiam in eis solutio, ipsa peccatorum remissio. Ideo enim si quando mori compulsi sunt, mortem non timuerunt, quia per peccatorum remissionem securi de eo quod sequitur mortem fuerunt. Sequitur:

Et laudem ejus in Jerusalem. Repetitio est propter confirmationem. Idem enim accipit Sion et Jerusalem, Ecclesiam, scilicet. Nomen quoque Domini, et laudem ejus accipit pro eadem.

In conveniendo. Dico ut annuntient. Et hoc taliter, scilicet, in conveniendo, id est, in alloquendo populos et etiam reges prius persequentes, hortando eos in unum quiddam, id est, in fidem catholicam, ad hoc, ut jam non serviant mundo, sed Domino. Unde autem hoc factum est, nisi quia, ut supra diximus, exauditi sunt in pressuris, et in humilitate gemitus compeditorum.

Respondit ei. Quaerit beatus Augustinus ad quid (0997D)referatur respondit ei, quod est singulare, cum praecedat tantum pluralis numerus, populos, scilicet, et reges; sed dicit quia refertur ad ea quae praedicta sunt, ad laudem, vel ad Jerusalem. Et est dicere: In annuntiatione illa respondit ei, id est, Domino laus ejus, id est, Jerusalem, laus ens ejus, ei respondet, quando gratias ei agunt, quia ab eo vocati sunt. Ipse vocat, nos respondemus. Si autem ita bene vivimus, ut ipse per nos laudetur, tunc laus ejus in nobis ei respondet. Et secundum hoc dicit quia laus ejus respondit ei. Jerusalem quoque respondit ei non illa quae vocata non audivit, de qua dictum est: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, sed illa de qua dictum est: Laetare, sterilis, quae non paris, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Haec namque vocata non contempsit. Ipse pluit, ipsa fructum fecit. Ubi autem ei respondit? Utique non in se, quia nullum habebat in se responsum, nisi responsum mortis, vel iniquitatis. Sed respondit ei in (0998A)via virtutis suae. Via virtutis est Christus, quia ante resurrectionem non agnoscebatur, sed potius crucifixus ex infirmitate latuit, ut in resurrectione fortis appareret. In hac via virtutis respondit ei, quia post resurrectionem Ecclesiam de toto orbe vocabit non infirmus in cruce, sed jam fortis in coelo. Et haec praecipua virtus fidei nostrae, ut credamus eum non tantum mortuum esse, sed etiam resuscitatum, et ut speremus nos quoque resuscitandos per illum. Unde dicit Apostolus: Si credideris in corde tuo, quia Christus est Dominus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus resuscitavit illum, salvus eris. Quia corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad Deum vel ad salutem. Nunc ad litteram redeamus. Respondit ei Jerusalem in via virtutis suae dicens ita: Domine, nuntia mihi paucitatem dierum meorum, id est, fac me attendere quanta paucitate dierum constringar, ne pauci dies mei retrahant me a diebus tuis multis; hoc est quod subdit dicens: Ne revoces me, id est, (0998B)ne permittas me, Domine, revocari ab aeternis diebus tuis in dimidio, per imperfectionem dierum meorum. Omne enim quod dimidium est, imperfectum est; et ideo (quasi dicat) dico quia dies mei imperfecti, quia anni tui perfecti et aeterni sunt tantum in generatione generationum, id est, annos tuos participat non haec mea generatio, sed illa sola generatio quae erit generatio generationum, id est, constans ex omnibus generationibus. Sciendum quia anni Dei sunt aeternitas. Aeternitas autem est incommutabilis ejus substantia, cui non accedit Fuit vel Erit, sed solum Est. Sicut ipse dixit ad Moysem: Ego sum qui sum, etc. Qui est, misit me ad vos. Tamen ne desperes, quasi dicat, humana infirmitas; Ego enim sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Audivisti quid sim apud me, audivisti etiam quod sim propter te, hoc maximum quiddam est. Tamen haec aeternitas vocavit nos, et ex aeternitate eripuit Verbum. Jam aeternitas, jam Verbum, sed nondum tempus, quia factum etiam est tempus. Omnia enim per (0998C)ipsum facta sunt. Ecce Verbum ante tempus, quia fecit tempus; sed tamen natum est ex tempore, cum sit vita aeterna. Et vocavit nos temporales, ut faceret aeternos. Et haec est illa generatio, quae, ut supra dictum est, participat annis Dei. Vel aliter: Respondit ei Jerusalem in conveniendo populos in unum, id est, in unitate respondit ei. Qui enim non est in unitate, non respondet ei, sed sola unitas respondet uni, quia ipse est unus, et Ecclesia unitas. Fuerunt autem quidam qui hanc unitatem discerpere vellent dicentes: Ecclesiam non usque in finem saeculi duraturam, sed cito desituram. Quod praevidens per spiritum propheta futurum, introducit Ecclesiam sic dicentem: Domine, nuntia mihi paucitatem dierum meorum. Quasi dicat: Futuri sunt quidam perditissimi dicentes me cito perdendam, nec usque in finem saeculi duraturam; ergo, Domine, nuntia mihi in testimonium contra tales paucitatem dierum meorum, id est, notifica mihi quandiu sint duraturi temporales (0998D)dies mei, quia pauci sunt, quantum ad dies tuos aeternos. Hoc autem testimonium nuntiavit ei Dominus, cum dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Sed quia fuerunt quidam, sicut Donatistae, qui per ignorantiam affirmarent hoc de se dictum esse, dicentes catholicam Ecclesiam jam destructam esse, dicit beatus Augustinus, ut contra hos det testimonium: Et praedicabitur, inquit, hoc Evangelium in toto orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc finis, id est, postquam credent aliqui de omnibus gentibus tunc erit finis saeculi. Non ergo blandiantur sibi contra me haeretici, quasi cito sim desitura, et non permansura usque in finem saeculi. Et ut non possint sibi blandiri, ne revoces me, Domine, in dimidio, id est, in imperfectione horum dierum. Perfice dies meos exiguos, ut tandem des mihi dies tuos aeternos. Et revera dabis, quia anni tui erunt in generatione generationum, sicut prius.

Initio tu, Domine. Quasi diceret: Quod generatio (0999A)generationum participabit annis tuis, hoc non a se erit, sed a te, quia tu, Domine, fundasti in fide, operibus bonis, terram illam cultam, in initio, id est, per me, quem voluisti omnium creaturarum esse initium. Et non solum terram fundasti, sed etiam cultores, quia coeli sunt opera manuum tuarum. Sciendum quod quamvis alibi dicatur: Ipse dixit et facta sunt, non tamen intelligendum est quod aliud faciat verbo, aliud manu, quia sola potestate facit omnia. Sed propter excellentiam sanctorum apostolorum et aliorum sanctorum praedicatorum dicit quia coeli sunt opera manuum ejus.

Ipsi peribunt. Quasi dicat: Quanquam valde dignum opus sint coeli, tamen non possunt tibi comparari, quia ipsi mutabiles facti sunt, tu es immutabilis. Nam ipsi peribunt quantum ad corpus, tu autem permanes immutabilis. Et vere peribunt, quia veterascent in hoc, quod sunt sicut vestimentum, id est, in corpore, quod est vestimentum animae. Et tu mutabis (0999B)eos, id est, innovabis eos sicut opertorium aliquod mutatur, quod postquam exterius est attritum, invertitur ut novum videatur. Et tunc ipsi mutabuntur digna mutatione, quia seminatur corpus an male, surget spirituale; seminatur corruptibile, surget incorruptibile, etc. Tu autem ipse in substantia idem es etiam in voluntate, hoc est, per omnia manens immutabilis. Et ideo anni tui non deficient, quia nec accedent nec decedent. Et ne desperemus ad illos annos posse pertingere, subdit: Filii servorum tuorum, Domine, semper habitabunt in his annis; et mittit nos ad illud quod nullus eorum qui de Aegypto educti sunt, terram promissionis intravit, nisi Chaleb et Josue, id est, nisi unitas, et unitas. Sed sicuti soli filii terram illam introierunt, et patres per illos, ita soli filii, id est, fide regenerati, ad aeternitatem Dei pervenient; sed hoc per filios, id est, per bona opera praemissa. Et ideo non dixit simpliciter: Servi tui, sed filii servorum tuorum, id est, servi tui, entes (0999C)filii per filios suos habitabunt in annis tuis. Et non solum illi, sed et omne semen, id est, omnes sequentes eorum, dirigentur in illud saeculum, id est, in illam aeternitatem.

IN PSALMUM CII. Ipsi David. ARGUMENTUM. Felicitas reversionis praedicatur, et agi Deo gratias imperatur captivitate laxata. Aliter vox Ecclesiae ad populum suum.

EXPLANATIO. Post illas beati pauperis humillimas preces, et poenitentiae gemitus explicatos, totus hic psalmus Domini laude redundat, et praecedentes lacrymas praeconiorum gaudia sequuntur. Namque ipse David, ut semper, Christum, cui laus datur, insinuat. Per totum quidem psalmum propheta loquitur. In prima parte praecipit (0999D)animae suae benedicere Dominum, et beneficiorum ejus recordari. Secunda dicit qualia Moysi praestiterit, et reliquis fidelibus suis, ut ipse intelligatur a saeculis semper fuisse munificus. Tertia ad angelos verba convertit, virtutesque supernas ac reliquas rationales creaturas invitat, ut Domini jugiter laudibus occupentur.

COMMENTARIUS. Benedic, anima mea, Domino. Ipsi David. Hortatur propheta in hoc psalmo, ut in omnibus operibus Dei misericordiam erga nos attendentes, non simus ingrati beneficii ejus, sed semper condignas ei gratias reddamus. Et est quasi dicat: In omni munere Dei, in omni correctione, in omni consolatione et in gratia ejus, qua dignatus est donare indulgentiam, et non reddidit quod debuit, Benedic, anima mea Domino. Excitet quoque quisque nostrum, et exhortetur animam suam, et dicat: Benedic, anima mea, Domino. Anima audiat et consideret omnia quibus (1000A)excitatur, et videat si quem debeat benedicere nisi Dominum. Sequitur:

Et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Animam accipit animalitatem, id est, sensualitatem, quae autem intra se sunt ratio et intellectus. Et est quasi dicat: Alternetur pro tempore sonus vocum exteriorum, perpetua autem sit vox interiorum. Semper interiora tua benedicant Dominum: agis aliquod negotium: juste agas et benedicis Dominum. Dormis: si non excitat te cogitatio furti aut alicujus flagitii, benedicis Dominum. Innocentia enim etiam in dormiente est vox laudis animae tuae. Comedis, bibis, fac hoc ad refectionem, non ad ebrietatem, et benedicis Dominum et sic semper benedicis Dominum. Ut autem breviter dicatur, interiora nostra, id est, oratio et mens semper laudant Dominum, si semper in discernendo hoc attendimus, ut quae bona sunt tantum faciamus; et si ad hoc sublimia intelligimus, ut ad illa inardescamus, et haec terrena contemnamus.

(1000B)Benedic. Repetitio est ex affectu orantis, tanquam diceret: Benedic indesinenter, anima mea, Domino. Et ut semper benedicas, noli oblivisci omnes retributiones ejus. Si enim oblivisceris, non benedicis. Non autem possumus ante oculos habere omnes retributiones ejus, nisi et peccata nostra ante oculos habeamus. Sed sit ante oculos tuos praeteriti peccati non delectatio, sed damnatio, quia si a te damnatio, ab eo erit salvatio. Tribuit tibi, quoniam in abundantia virtutum te posuit in Adam, et ad imaginem et similitudinem suam te fecit. Tu autem pro gratiis agendis, pro subjectione, pro obsequio, pro religioso cultu retribuisti ei superbiam, inobedientiam et omnem nequitiam. Ipse cum malis omnia mala posset tibi reddere, et juste retribuit tibi bona pro malis. Vocavit te, justificavit te, peccata donavit, aeterna praemia promisit. Noli ergo oblivisci retributiones ejus, confitere, et ipse ignoscit, et noli oblivisci, quia tali sacrificio placatur Deus. Vult enim a te laudari, ut tu proficias, non ut ipse sublimetur.

(1000C)Qui propitiatur. Noli, inquam, oblivisci ejus, qui tot bona tibi confert, scilicet, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, tam actualibus quam originalibus, etc. Quasi dicat: Ecce retributiones Dei. Quid enim debebatur tibi peccatori, nisi supplicium, et tibi blasphemo, nisi gehenna? Noli ergo oblivisci retributiones ejus, sed imitare, ne experiaris retributiones, non dico malas, quia si justas, non malas, tibi tamen patienti haec mala. Sequitur: Qui sanat, id est, sanabit tandem omnes infirmitates tuas. Necesse est post remissionem peccatorum ut anima perturbationibus quatiatur, et in periculis tentationum versetur, et saepe capiatur, quia nondum absorpta est mors in victoria sua, nec hoc corruptibile induit incorruptionem; hos languores, has infirmitates omnes sanabit Dominus in te, qui fecit te talem, ut nunquam aegrotares, si praecepta ejus servares. Non audisti tunc ad salutem retinendam, vel nunc audi salutem recuperandam, dico, quia nunc quotidianis (1000D)medicamentis fulciuntur nostrae indulgentiae, et unicuique fatigato succurritur, inde mox alia fatigatio indicatur.

Qui redimit. Hoc modo sanabit infirmitates tuas, quia redimit vitam tuam, id est, animam tuam de interitu, id est, de necessitate corruptionis, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam. Jam enim ostendit in exemplo quod promisit in praemio, quia sicut mortuus est propter delicta nostra, ita etiam resurrexit propter justificationem nostram. Sequitur:

Qui coronat te. Nullus hoc audiens sibi applaudat, nemo quod coronetur sibi attribuat, quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit; et qui adjuvat te certantem, coronabit in te non tua merita, sed sua dona. Et ideo subdit: In misericordia et in miserationibus. Misericordiam accipe in pia affectione, miserationem vero in exhibitione.

Qui replet in nobis. Dixit coronabit te, et hoc modo (1001A)coronabit te, quia replet desiderium tuum in bonis, perducendo te ad illud bonum, quod est summum omnium bonorum, non in his bonis ubi, quocunque te vertas, vilescit habitum quod accendit desideratum. Quando enim non habeo, cupio; postquam vero habeo, contemno, et per illa bona renovabitur juventus tua, ut juventus aquilae. Prae senectute supercrescit aquilae superius rostrum inferiori in tantum, ut nec os aperire, nec se reficere possit, et sic penuria cibi deficit. In tali angustia acutum lapidem quaerit, et tandiu rostri incrementum contundit, donec se reficere possit, et tunc recipit et nitorem pennarum et vigorem virium. Sic anima nostra non erat idonea ut pane illo quo vescuntur angeli reficeretur, quia os nostrum veritate clausum tenebatur, sed data est nobis petra, id est, Christus, ad quam vetustate attrita, os nostrum, novitate apertum, idoneum factum est ad vescendum pane illo angelorum, qui de se dixit: Ego sum panis vivus, qui de (1001B)coelo descendi; hic panis ab anima cujusque renovati, hic etiam comeditur; tunc vero plenarie illo reficiemur, quando in Evangelicum habitum commutabimur, et ipse erit omnia in omnibus et quasi diceretur: Interim autem in hac peregrinatione quid? Utique non derelinquimur, quia Dominus faciens est misericordias, verumtamen non nisi facientibus misericordias. Beati enim misericordes, quoniam misericordiam consequentur. Quem autem modum misericordiae exigit? Hunc, scilicet: Dilige inimicum tuum, et: Omni petenti te tribue. Videtur autem repugnare quod dicitur, scilicet: Iniquum non suspicias; et illud: Tandiu desudet eleemosyna in manu tua, donec justum invenies, cui des eam. Sed vult Dominus ut misericordiam facias etiam iniquo, non tanquam iniquo. Occurrit tibi homo iniquus, iniquus homo est opus Dei, iniquum vero opus est hominis. Da operi Dei, ita ut non attendas opus hominis, id est, ut quod iniquus est non placeat tibi, quia si recipis iniquum in nomine iniqui, mercedem (1001C)iniqui recipies, sicut qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Sed aliquis perverse et nimis large misericordiam accipiens dicit: Nunquid non corrigam filium luxuriosum, nec servum sceleratum? Is sciat quia regula Domini non reprehendit haec si fiant, imo respondet si non fiant. Debes enim corrigere omnes ad correctionem tuam pertinentes, si autem qui ad te non attinent tibi inferunt injuriam, patienter sustineas eam, quia sicut misericors erit, si tu misertus fueris, ita etiam misericors erit, ut non remaneat inultum quidquid pro justitia pateris. Et ideo subdit: Quia erit faciens judicium omnibus pro justitia patientibus injuriam. Praepostera duos sequentes versus, et dic: Vere Dominus est faciens misericordias, quia est miserator et misericors. Misericors quidem affectione, miserator exhibitione, quia undique nos vocat ad conversionem, undique ad poenitentiam. Sicut ait Apostolus: An ignoras divitias gratiae Dei? An nescis quia (1001D)patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Vocat nos creaturae beneficiis, vocat nos spiritualibus donis, et ideo est miserator et misericors: sed ita intelligatur misericors, ut et videatur justus. Sicut enim nunc est misericors, ita tandem erit verax: et ideo timendum est, ne tandem experiamur justum, quem nunc contemnimus benignum. Sequitur:

Longanimis est, ut multum misericors. Longanimis est, qui non statim punit peccata nostra, sed longanimitate quaerit bona opera. Si enim puniret peccatorem, quem haberet laudatorem? Nec tamen vult in corvina voce dilationem, sed in columbino gemitu confessionem. Multum autem misericors est, quia remunerat in nobis non nostra merita, sed sua dona. Resume totum versum, et dic: Dominus miserator et misericors, longanimis et multum misericors, ipse fecit notas vias suas praedictas, scilicet misericordiam et judicium, per quas ipse ad nos venit, et nos ad eum.

(1002A)Moysi. Per Moysen intelligendi sunt omnes perfecti, sed ideo eum potius ponit, quia per eum legem dedit. In qua lege data magnum mysterium est. Ad hoc enim lex data est, ut crescente peccato superbi humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi sanarentur; has occultas vias suas notas fecit Moysi, per quem lex data est, qua superabundavit delictum, ut superabundaret et gratia. Nec hoc crudeliter adeo factum est, sed salubriter. Multi enim aegrotant, et non sentiunt, nec medicum quaerunt; augetur morbus, crescit molestia, quaeritur medicus, et sanatur aegrotus. Ecce quomodo pertinet ad legem misericordia. Judicium quoque per contrarium, scilicet quantum ad non attendentes hoc pertinere intelligas. Et non solum Moysi et aliis fecit vias suas notas, sed et filiis Israel, id est quibusque minoribus non videntibus Deum fide, tandem visuris specie. Fecit notas voluntates suas, haec autem est voluntas sua, ut nos attendamus multiplicem nostram miseriam, et quaeramus medicinam: et sic in perpetuum (1002B)non irascetur, hoc infert ad consolationem nostram. Non enim satagere debemus ut futuram iram evadamus, sed ut praesentem deponamus. De qua Apostolus ait: Fuimus enim aliquando et nos natura filii irae, et ideo consolando nos dicit. Quia non irascetur in perpetuum. Jam enim spe iram in qua adhuc sumus, id est, poenas peccati evasimus, tandem poenitus evademus: et sicut non in perpetuum irascetur, ita nec in aeternum comminabitur: haec enim praesens ira, comminatio est aeternae.

Non secundum peccata nostra. Quasi dicat: Dico quia non in perpetuum irascetur, neque comminabitur; et hujus salvationis jam arrham habemus, quia cum nobis peccatoribus nihil nisi supplicium deberetur, non fecit nobis secundum peccata nostra, neque retribuit nobis secundum iniquitates nostras. Pro eodem accipit iniquitates et peccata. Vel potes referre peccata ad originalia, iniquitates ad actualia.

Quoniam secundum. Vere secundum peccata non (1002C)fecit nobis, quia misericorditer nobiscum egit; nam corroboravit, id est, confirmavit misericordiam suam super timentes se, secundum altitudinem coeli a terra. Coelum, id est, firmamentum undique aequaliter altum est a terra, et undique protegit terram. Et omnis gratia, id est, temperies terrae a coelo est. Et est dicere: Ita confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes se, ut sicut coelum a protectione terrae se non potest disjungere, ita nec misericordia ejus a protectione timentium eum, non disjungit se. Vel aliter: Confirmavit misericordiam suam secundum altitudinem coeli a terra, id est, in tantum in quantum illi qui de terra coelum facti sunt distant nunc ab alia terra, vel a se ipsis qui prius erant terra. Et ostendit idem per aliam similitudinem dicens: Quia fecit iniquitates nostras longe a nobis in tantum, quantum ortus est occidens; haec contraria naturalia distant inter se. Vel aliter: Orta est gratia, occident peccata: et ideo per ortum intelligitur (1002D)gratia, per occidentem vero poena peccatorum, quae adempta est per adempta peccata. Et est dicere: Quantum distat ortus ab occidente, id est, gratia a poena, tam longe fecit iniquitates nostras. Et qualiter hoc fecit, ostendit dicens: Dominus misertus est timentibus se taliter quomodo miseretur pater aliquis filiorum. Sub Patre ergo verberante ploremus, sub emendatione ejus gemamus: quia flagellum ejus medicina est, non poena, et castigatio non damnatio. Et ideo misertus est, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Scit enim quid fecit, et quomodo lapsum sit, et quomodo reficiendum sit.

Recordatus est. Ideo quoque misertus est nostri, quia recordatus est quoniam pulvis sumus. Et vere pulvis, quoniam homo, id est, ab humo sumus. Attendat ergo miser homo quid sit homo, ut non superbiat homo. Nam quid superbit homo? Frustra utique, quia dies ejus sicut fenum, modo scilicet florentes, et statim arescentes, et efflorebit homo sic, (1003A)tanquam flos agri. Nullus enim flos agri perennat; sic omnis dignitas hominis tam in se, quam in exterioribus ante durat, sed cito dilabitur.

Quoniam spiritus. Vere homo non permanet, quoniam illud quod stabilius videtur in eo, mutabile est, nam spiritus, qui est in illo, non permanebit, sed pertransibit. Separatur a corpore in morte, et etiam dum in eo est non subsistet, quia inconstans est. Sapit enim, desipit, gaudet, tristatur, et caetera; et sive pertranseat sive labatur, non cognoscet amplius per se locum suum; quia neque post mortem ad corpus resuscitandum per se redit, neque post lapsum per se resipiscit, quia de via iniquitatis dictum est: Omnis qui ambulat in ea, non revertetur.

Misericordia autem. Per se quidem non cognoscet, per misericordiam Dei recognoscet. Ecce largissima Dei misericordia quidem, verbum illud quod in aeternum manet transitorio feno nostro fecit fratrem, scilicet unicum filium de corde Patris genitum, nobis (1003B)adoptivis fecit germanum, ut participando fenum nostrum, faceret nos participare aurum suum. Factus est enim particeps nostrae mortalitatis, ut nos faceret participes suae divinitatis: hanc misericordiam, id est, hanc piam affectionem Dei Patris erga nos hic accipit et dicit: Misericordia Domini ab aeterno est quia elegit nos in ipsa ante mundi constitutionem: et duratura est in aeternum, quia faciet nos participare aurum suum, erit dico non super quoslibet, sed tantum super timentes eum. Gaudeant ergo timentes eum, quia super eos misericordia Domini erit in aeternum: qui autem non timent eum, potius quam gaudeant tristentur, quia fenum erunt, et cum feno erunt in tormenta: quia caro eorum resuscitabitur ad poenam, non ad gloriam.

Et justitia illius. Filii nostri, sunt bona opera nostra: filii autem horum filiorum, est retributio bonorum operum. Et est dicere: Misericordia quidem Domini ab aeterno et usque in aeternum, et per hanc misericordiam justitia illius, id est justum judicium (1003C)Domini erit in filios filiorum, id est in remunerationem bonorum operum. Et hoc non quibuscunque, sed his qui servant sibi bene agendo testamentum ejus, id est haereditatem ab ipso promissam. Et qui sint illi, exponit dicens: Et memores sunt mandatorum ejus, quae via sunt ad testamentum, non tantum ad sciendum, sed ad faciendum, in remuneratione bonorum operum. Nam Dominus qui descendit de coelo, qui mortuus est et resurrexit, qui hominem assumptum sursum elevatum, qui irrisus ante judicem stetit: paravit jam sibi sedem suam, id est, sedem judiciariam in coelo, id est, in sanctis viris, quos inhabitat, et per quos alios dividit. Faciant ergo (quasi dicat) homines in terra quod volunt, quia nulla erit irremunerata justitia, nec impunita nequitia. Nam Dominus in coelo paravit sedem suam judiciariam. Et vere (quasi dicat) potens est adhuc Dominus, quia regnum ipsius, id est, illi in quibus ipse regnat, dominabuntur omnibus bonis et malis: (1003D)quia judicabunt sancti nationes hos quidem comparatione sua statuendo ad dexteram, illos vero ad sinistram, et in his qui ad dexteram non erit irremunerata justitia, nec in his qui ad sinistram impunita nequitia.

Benedicite. Angelos hic accipit praedicatores sanctos. Et est dicere: Quando quidem nulla erit irremunerata justitia, ergo omnes angeli ejus benedicite Domino, id est, sublimate et in vobis et in aliis Dominum: vos dico qui merito debetis, quia per eum adeo sublimes estis, quod estis potentes in virtute, id est, in miraculis, et estis in [non] solum annuntiantes verbo, sed etiam facientes in opere verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus, id est, ad hoc ut a vobis audiantur sermones ejus in voce, id est, manifeste. Vere enim aperte Dei sermones annuntiant, qui quod clamant voce, monstrant in opere. E contra autem in tenebris annuntiant, qui ore laudant, factis negant.

(1004A)Benedicite Domino omnes virtutes ejus. Virtutes sunt talentum sibi creditum, bene dispensantes quae sunt ejus, id est, Domini, quia ut ipse ait: Sine me nihil potestis facere, et determinat quas virtutes accipiat. Quasi dicat: Vos minores voco virtutes, qui estis ministri ejus. Et in hoc ministri, qui facitis voluntatem ejus, scilicet erogantes prout ipse vult, cibaria servis suis. Vos etiam omnia opera ejus benedicite Domino hic, quoscunque inferiores colligit: et propterea dicit opera ejus, quia quod nos eum benedicimus, hoc ipse in nobis operatur. Ipsius enim creatura sumus in operibus bonis, vel potest large accipi pro omni creatura. Quasi dicat. Omnia opera benedicite, id est, praebete vos materiam benedicendi Dominum. Omnia enim ab ipso facta benedicent eum, non quod sensum benedicendi habeant, sed quia sunt materia benedicendi eum. Et hoc non tantum in uno loco, sed in omni loco dominationis ejus. Omnis locus dominationis sunt et boni et mali. Et ipse benedicetur non tantum in remuneratione (1004B)justorum, sed etiam in justa damnatione malorum. Quidquid autem de aliis sit, tu anima mea pro omnibus beneficiis ejus, condignas ei gratias reddendo benedic semper Domino.

IN PSALMUM CIII. Ipsi David. ARGUMENTUM. Praesens psalmus et centesimus quadragesimus octavus consideratione creaturarum Dei in ejus canuntur laudem. Aliter vox Ecclesiae laudantis Deum.

EXPLANATIO. David personam loquentis indicat, et caetera omnia Domino Christo canuntur, qui creator, gubernator et redemptor est mundi. Propheta volens ostendere conditionem rerum divina significare mysteria, primo modo per fabricam coeli et terrae, Christi et Ecclesiae sacramenta decantat. Secundo operas Domini diversis (1004C)figuris tectas enumerat. Tertio profitetur in illo aeterno saeculo praeconia Domini jugiter se esse dicturum, quae etiam in hac vitae suae brevitate cantaverat.

COMMENTARIUS. Benedic anima mea Domino. Psalmus ipsi David. Audituri sumus in hoc psalmo magna, laeta et pulchra, desiderabilia, et plena laetitiae gaudiorumque munera ejus, quae jam ille qui conceperat istum psalmum, videbat animo, et ipsius visionis exsultatione eructabat. Quasi dicat. Pro tantis beneficiis et tam magnis et multis muneribus gratiarum ejus benedic anima mea Domino juste. Quasi dicat. Hortor animam meam ut te benedicat, quia tu, Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Semper in se Dominus magnus est et magnificus etiam occultus, sed tantum mihi magnificatus: quia quanto magis opera ejus a nobis intelliguntur, tanto magis nobis magnificatur. Et videte magnifica opera illa, quibus solus laudandus est auctor omnium magnificorum, hoc scililet, (1004D)Induisti confessionem et decorem. Si quis vult vestimentum esse Dei, displiceat ei foeditas sua, et confiteatur eam, et sic factus erit decorum indumentum ejus. Prior enim est confessio, deinde decor. Confessio est peccatorum, decor vero recte factorum; et hoc est quod dicit: Induisti confessionem et decorem, id est, indumentum tibi fecisti, confitentes foeditatem suam, et factos decoros. Unde per Isaiam dicitur: Vivit Dominus, quia his omnibus velut vestimento vestieris. Tu dico amictus lumine, id est luminosis sicut vestimento. Lumen vocat illos de quibus Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Et per amictus quod ad caput ponitur, notat majores esse istos prioribus. Eorum enim qui vestimentum Christi sunt, alii in ora vestimenti, alii circa caput sunt propter excellentiam; alii ut fimbriae dependentes, alii hac vel illa parte secundum diversas dignitates sunt.

Extendens coelum sicut pellem. Si ad litteram hoc (1005A)tibi legere placet, attende quia tale est ac si dicat: Nec mirum si tu, Domine, de foeditate decorem, et de tenebris splendescere fecisti lucem: quia quod nobis est incredibile, tibi est facile. Nam tu extendis coelum. id est firmamentum (quod tanta res est) ita facile, sicut aliquis extendit pellem. Et hoc dictum est ad removendam stultorum opinionem, qui putabant laborem esse in operibus divinis, quemadmodum in humanis. Tu dico extendis coelum, qui tegis aquis superiora ejus coeli. Sunt enim aquae super coelum, id est, firmamentum, quia dicitur Deus posuisse firmamentum in medio aquarum, et ipsis aquis compaginatum, tu, inquam, illud facis qui tantae potentiae es, scilicet qui ponis nubem ascensum tuum. Suscepit enim nubes eum ab oculis eorum.

Qui ambulas super pennas ventorum. Venti dicuntur habere pennas propter velocitatem. Sed ipse ambulat super pennas illas, qui simul fecit omnia: quia sermo ejus superat omnem velocitatem ventorum, (1005B)qui simul penetrat omnia. Et qui facis spiritus coelestes corpora accipere, et esse angelos, id est, nuntios tuos. Et non solum minores, sed etiam ignem urentem, id est, seraphim illos superiores facis ministros tuos. Seraphim enim ardentes vel incedentes interpretantur. Et qui fundasti terram super stabilitatem, id est, qui fecisti stabilitatem terram. Quae autem sit stabilitas cui innitatur, nos nescimus. Et quia fundasti terram, ideo non inclinabitur in saeculum saeculi, id est, in aeternum manebit: licet enim dicatur, Coelum et terra transibunt: tamen non terra transibit ut non sit, sed in quantum nostrae servit infirmitati.

Abyssus. Dico terra non inclinabitur, sed tamen videtur inclinari, quia undique concutitur. Nam abyssus, id est, profunditas aquarum, est amictus ejus, id est, undique circumdat eam sicut vestimentum. Quia Oceanus dividit eam in quatuor partes: duas inferius, duas superius, ut in Macrobio legitur.

Super montes stabunt aquae. Hic litteralis sensus (1005C)deficit. Non enim futurum pro praeterito potest accipi, ut ad tempus diluvii hoc referretur. Nec frustra tamen positum est, quia solet propheticis spiritus ubi vult nos insistere, litteram, non allegoriam, tale quid apponere, per quod moneat nos ad mysterium recurrere. Quapropter quae ad litteram hactenus dixerimus, ad mysterium convertamus et dicamus: Quomodo factum est hoc ut foedi decori fierent, et de tenebris lux splendesceret? per hoc scilicet, quia tu Domine extendis coelum sicut pellem. Coelum vocat immortale verbum et alia etiam coelestia secreta: per pellem vero mortalitas designatur, quia pellis proprie non dicitur, nisi postquam ab animali abstrahatur. Et Dominus eligit quosdam mortales, et adhibita mortali lingua, mortali sono, et caeteris mortalibus instrumentis, per illas fecit nobis coelum, id est, aperuit nobis immortale verbum suum. Et quantum auctoritas et fama illorum extenditur, in tantum coelestia secreta ab eis exposita diffunduntur. (1005D)Et hoc est quod dicit: Extendens coelum sicut pellem. Tu dico qui tegis, id est, munis superiora ejus coeli, aquis, id est, spiritualibus donis. Superiora in illo mortali verbo sunt dicta de ejus divinitate; ut, In principio erat verbum, etc., quantum ad dicta de ejus humanitate. Et illa superiora munita sunt ab ignorantia et incertitudine per spiritualia dona, quia nisi illi pleni spiritualibus donis essent, vel non se vel nos in illis ita certificare possent. Quod autem aquae pro spirituali gratia accipiantur, Dominus in Evangelio attestatur dicens: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Vel aliter: Coelum sunt sacrae Scripturae, quia celant, id est continent in se secreta mysteria. Et sicut pellis mortuo pellito extenditur, in quamdam durabilitatem sui, ita mortuis, scriptoribus Scripturae sanctae in auctoritatem durabilem sunt extentae. Dum enim Paulus superfuit, Epistolae ejus a paucis curabantur; tunc autem cum ipse non superfuit, per totum orbem pro sacrosanctis (1006A)habebantur, et adhuc habentur. Et hoc est quod dicit: Extendens coelum sicut pellem. Tu, dico, qui tegis, id est, obscuras superiora praecepta ejus coeli, id est, Scripturarum, sicut: Honora patrem et matrem, quod praeceptum dignius quam quod jubet ut manum pauperi porrigas, et multa similia, illa, inquam, tegis, id est, obumbras aquis, id est, duobus excellentissimis mandatis, scilicet, dilectione Dei et proximi. Sicut enim aurum argento appositum obscurat ipsum argentum, ita haec excellentissima duo mandata, quibuscunque aliis superioribus comparata, quasi vilescere faciunt illa. Attende etiam quia dictum est: Charitas Dei diffusa in cordibus nostris. Et diffusio bene ad aquam pertinet. Quare dilectio Dei et proximi recte per aquas designantur, quia nihil est quod cor hominis magis molliat, aut a peccatis molliat. Vel aliter: Coelum sunt sancti Patres, qui exemplo suo et per dicta et per facta sua sunt nobis obumbraculum contra incentiva vitiorum, et intemperiem (1006B)vitiorum, sicut pelles, dum tabernacula prius inde fierent, erant protectio contra aeris intemperiem et hoc est quod dicit: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis, id est, munis, superiora ejus coeli aquis gratiae spiritualis. Superiora illorum sanctorum Patrum vocat ea quae ipsi majori vi rationis instituerunt, ut ea de quibus Apostolus ait: Sive mente excedimus, Deo. Haec superiora munivit in illis per spiritualia dona dupliciter, scilicet, et contra errorem ne errarent, et contra elationem, ne tamen superbirent.

Qui ponis nubem. Diversae positiones sunt et istud et similia quae sequuntur. Et est dicere: Tu ponis nubem ascensum tuum, id est, praedicatores sanctos, qui nubes dicuntur, et compluunt verbis, intonant minis, corruscant miraculis, facis nobis gradus esse ad te, id est, ad cernitionem tuam. Habet alia translatio Ejus, et refertur ad coelum, ut ita dicatur: Tu ponis nubem ejus ascensum coeli, id est, facis praedicatores gradum nobis ad coelum, id est, ad Scripturas (1006C)intelligendas, vel etiam ad alios sanctos Patres, quorum dicta et facta nobis notificant. Sequitur:

Qui ambulas super pennas ventorum. Anima dicitur ventus. Quia sicut res illa incorporea, quaecunque dicitur, movet res corporeas, ita anima cum sit incorporea, movet tamen corpora. Pennae autem animae sunt virtutes. Et quamvis anima praedita sit virtutibus et etiam illis duabus egregiis pennis, id est, dilectione Dei et proximi, tamen Dominus ambulat super has omnes pennas, quia multo major ejus dilectio in nos est, quam nostra in eum, quia ipse prior dilexit nos; et quod nos diligimus, ab eo processit.

Qui facis angelos. Angelos vocat praedicatores, quos Dominus facit de carnalibus spirituales, scilicet, ut si spiritus in carne teneatur, non tamen carni serviat. De qualibus dixit Apostolus: Spiritualis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur. Et facis ministros tuos, id est, minores praedicatores (1006D)tuos ignem urentem, id est, spiritu ferventes, Domino servientes. Qui enim praedicat, tanto facilius alios incendit, si ipse prior ardeat.

Qui fundasti. Terram vocat Ecclesiam propter culturam. Et est dicere: Tu fundasti terram super stabilitatem suam, id est, super illum qui est fundamentum, de quo dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, id est, Christus. Et ideo non inclinabitur, id est, non movebitur in saeculum saeculi. Sed tamen (quasi dicat) multi volunt eam movere, quia abyssus est amictus ejus sicut vestimentum. Abyssus est profunditas aquarum marinarum. Per hanc designatur amaritudo persecutionum, quae quodam tempore tantum in Ecclesia crevit, quod etiam montes, id est, virtutibus eminentes oppressit, quosdam vero interfecit, quosdam fugavit, quosdam latere coegit. Quod praevidens propheta per Spiritum dixit quod abyssus in tantum praevalebit terrae, id est, Ecclesiae, quod (1007A)etiam aquae stabunt super montes. Sed quae cura? Nulla utique, quia fugient aquae, id est, cessabunt persecutiones ab increpatione tua, id est, per increpationem, quam tu facies per tuos. Et vere fugient, quia formidabunt a voce tonitrui tui, id est, propter manifestam comminationem tuorum dicentium: Vae mundo a scandalis. Rursus: Nisi poenitentiam egeritis, peribitis, et similia. Et cessante persecutione, quibus oppressi erant, montes ascendent, id est, tunc apparebit sanctorum apostolorum et aliorum praelatorum eminentia. Et campi humiles subditi descendent. Quantum enim illi plus ascendunt in praelatione, tanto magis isti proficient in subjectione. Sed tamen neque illi ascendunt, neque isti descendunt, nisi in locum quem tu fundasti, id est, firmiter disposuisti. Unusquisque enim propriam domum habet a Spiritu sancto.

Terminum posuisti. Ideo dico te locum eis posuisse, quia tu posuisti terminum, id est, certam metam omnibus, (1007B)scilicet, montibus et campis et aquis, quem non transgredientur. Et ideo aquae postquam jam jubente te fugierunt, nunquam amplius convertentur operire terram. Quasi dicat: Mare, quod movebitur, et fluctus tundent littus, quia non omnino persecutio exstirpabitur, sed tamen nunquam amplius aquae revertentur in statum illum, ut operiant terram, opprimant Ecclesiam, ut prius. Quia et si tempore Antichristi gravis persecutio futura sit, levior tamen erit, quia ubique non erit.

Qui emittis. Posuisti, inquam, eis terminum, tu, dico, qui emittis fontes in convallibus. Convalles sunt depressa et stricta loca inter montes, per quae designantur humiles, de quibus per prophetam dictum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem, et timentem verba mea? Quanto enim humiliores, tanto in spirituali gratia fertiliores. Et ideo dicit: Qui emittis fontes, id est, qui praeparas inexhaustam et reficientem doctrinam in convallibus; pertransibunt inter medium montium, id est, non dissentient (1007C)a communi doctrina montium, id est, apostolorum. Haec enim concordia vere observanda est in Ecclesia. Unde et apostolus Paulus, qui neque didicit ab homine neque per hominem, tamen, ne dissentire videretur ab aliis, contulit quod acceperat cum eis, et sic omnem suspicionem pravam de se repulit. Vel aliter: Aquae de convallibus procedentes pertransibunt inter medium montium, id est, per vallem transfluent, quia ad solos homines pervenient; montes vero, id est, superbos non attingent. Et nota quod ideo ponit pertransibunt, quia, ut Apostolus ait: Sive prophetiae, sive scientia, evacuabuntur, quoniam cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Potabunt. Quasi dicat: De aquis convallium potabunt omnes bestiae agri, id est, aliqui de omnibus bestiis agri. Bestias agri vocat Judaeos; bestias, ideo, quia et si Deum verum colerent, tamen propter sola carnalia hoc faciebant. Per agrum autem designatur (1007D)cultura legis et prophetarum eis impensa. Et non solum bestiae agri, sed etiam onagri, id est, gentiles, qui erant quasi silvestres asini, id est, stolidi et indomiti, exspectabunt potari ab aquis illis. Et hoc in siti sua, id est, in siti a Deo sibi data. Alii enim plus, alii minus, quia hae contemperatae sunt, quod de his potantur magni et parvi, docti et indocti, senes et et pueri, quisque pro sua capacitate. Hic enim elephas natat, agnus ambulat; hic onager reficitur, et lepus non terretur.

Super ea. Dictum est: Quoniam montes ascendunt, et descendunt campi, et fontes orientur in convallibus. Et super ea, scilicet, montes, campos et convalles, volucres coeli, id est, spirituales viri, quorum conversatio in coelis est, erunt, quia innitentur auctoritati eorum. Et habitabunt, id est, corde eis adhaerebunt, scilicet, ut nihil seorsum sentiant, quod perfectum ostendit, dicens: Quia dabit vocem de medio petrarum, id est, de communi doctrina montium. (1008A)Vel aliter: Volucres coeli, qui prius erant instabiles, habitabunt super ea, id est, fundati in fide montium et convallium stabiles erunt; et dabunt vocem de medio petrarum, ut prius.

Rigans montes. Dictum est: Tu emittis fontes in convallibus; tu, dico, etiam rigans montes de superioribus suis, id est, imbuens montes spiritualibus donis, quae a te, qui vere superior es, quia creator, procedunt. Omne enim datum, et omne donum optimum desursum est, descendens a Patre luminum. Et quia habent a te, non a se, ideo terra sociata per eos sociabitur de fructu operum non ipsorum, sed tuorum. Neque enim qui plantat, vel qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus.

Producens fenum. Satiabitur, inquam, terra; terra, dico, producens fenum jumentis. Vel potest referri ad Dominum, ut sic dicatur: Emittis fontes, rigans montes, et satiando terram producens fenum, id est, necessaria carnalia jumentis, id est, praedicatoribus (1008B)sanctis triturantibus, ut grana a paleis, id est, bonos a malis separent. De quibus dictum est: Non alligabis os bovi trituranti. Debent enim devoti provinciales erogare cibaria militibus Christi, sicut Apostolus praecipit dicens: Communicet autem his qui catechizat verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis. Et alibi: Si nos seminavimus vobis spiritualia, quid magnum si metemus nobis carnalia? Dant enim sancti praedicatores aurum, accipiunt fenum, id est, dant aeterna, accipiunt caduca. Et ideo ad majorem expressionem quae accipiunt subdit: Et producens herbam servituti hominum. Servitutem hominum vocat, quos et jumenta, quia dicit Apostolus: Nos autem servos vestros per Jesum Christum. Et alibi: Cum essem liber ab omnibus, me servum feci omnium.

Ut educas panem. Ad hoc, inquam, producis fenum de terra inferiori jumentis, ut educas de superiori terra, id est, de praedicatoribus panem, id est, refectionem spiritualem illis inferioribus; et vinum, id est, praeclarum calicem Domini, qui non dementat (1008C)corpus, sed laetificat cor hominis. Quasi dicat: Nemo paret os ad ebrietatem, sed cor, quia hoc vinum non corpus dementat, sed cor. Vere enim cor dementaverat illius, id est, abalienaverat, qui semiustus tormenta non timebat, sed tyranno insultabat dicens: Assatus sum, jam versa et manduca.

Ut exhilaret. Habent quidam libri: Ut educat panem, quod bene cum isto convenit, ut sic dicatur: Ideo producit Dominus fenum jumentis, ut panem educat et vinum. Et post ista exhilaret, laetificet faciem interiorem in oleo, id est, in spirituali gratia. Postquam enim aliquis est pane illo cibatus, et vino illo potatus, sequitur ut spirituali gratia repleatur. Et ideo (quasi dicat) exhilarabit faciem in oleo, quoniam panis praecessit, qui confirmet cor hominis. Hoc ideo addit, quia simpliciter panem posuit. Et est quasi dicat: Intus esuri, intus siti, quia intus reficieris.

Saturabuntur. Quasi dicat: De hoc pane saturabuntur ligna, non jam silvestria, sed campi, id est, (1008D)jam planata, et ut ponantur in aedificio apta. Et accipe per ligna minores plebes populorum. Et non solum, sed etiam cedri, id est, potentes et nobiles pane illo saturabuntur. Cedri, dico, si sunt Libani, id est, candidatae, et non a se candidatae, si quas ipse plantavit. Omnis enim plantatio quam non plantavit Pater meus, eradicabitur. Et illic, in cedris, illic passeres nidificabunt. Passeres vocat humiles, qui huic saeculo abrenuntiaverunt, et, ad communem vitam se transferentes, habitant in coenobiis, quae cedri construxerunt, cauti, et de peccatis suis semper queruli. Et quamvis spem habeant in cedris illis, propter necessitatem temporalem, tamen in domo herodii est principalis spes eorum. Nam domus herodii est dux eorum. Herodius est avis quae nidificat in humilibus petris maris, quae undique tunduntur fluctibus, et non franguntur, sed frangunt fluctus. Sic et Christus tunsus fuit in se, et tunditur in suis fluctibus tentationum et tribulationum, quos omnes (1009A)frangit, et non frangitur. Et haec domus herodii, id est Christus, est passeribus dux. Excelsi etiam montes, id est, apostoli, sunt duces cervis. Cervi dicuntur illi qui jam habent agiles pedes, id est, affectiones ad transiliendum. Haec etiam vepribus et sentibus plena, et ad conscendendum ardua, id est, coelestia. Et his talibus montes excelsi, id est, apostoli sunt duces doctrina sua et exemplo. Sed tamen petra, id est, Christus, est eis principalis dux et principale refugium. Et hoc probat a majori dicens: Quia etiam herinacius, id est, spinis peccatorum involutis et desperatissimis est refugium, per quod solum sperant se posse liberari. Vel aliter: Montes, id est, altiora praecepta, sunt dux cervis, quod non sibi attribuuntur, sed Domino, quia petra est eis refugium. Nam etiam herinaciis est refugium, ut prius.

Fecit lunam. Quasi dicat: Ligna campi saturando et alia praedicta faciendo, fecit lunam, id est, praesentem Ecclesiam quae propter augmentum et decrementum (1009B)lunae comparatur. Lunam dico existentem in tempora, id est, tantum temporaliter duraturam. Et fecit etiam solem, quo luna illuminaretur, quia Verbum suum fecit incarnari. Et ad differentiam nostri solis dicit: Qui sol cognovit, id est, praescivit occasum suum. Sicut enim voluntate humanam carnem accepit, ita voluntate deposuit; potestate vero accepit, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam.

Posuisti tenebras. Quasi dicat: Quare occiditur? Ideo, scilicet, quia tu posuisti tenebras, id est, quia caecitas contingit in Israel. Si enim cognovissent, nunquam Deum gloriae crucifixissent. Et positae sunt tenebrae, quando quae de eo in Scripturis dicta erant non intellexerunt; nox vero, id est, densissimae tenebrae factae sunt in eis, quando per doctrinam et miracula, quae coram eis fecit, ipsum non intellexerunt nec cognoverunt, cum tamen quidam eorum visis miraculis dixerit: Nemo potest haec signa facere quae tu (1009C)facis, nisi Deus fuerit cum illo. Et in illa nocte omnes bestiae silvae, id est, Judaei, non jam bestiae agri, sed bestiae silvae, id est, immansueti et incorrigibiles, quasi jugo et prophetarum et legis penitus expertes, pertransibunt, id est, de cognitione in persuasionem, de persuasione in operationem, et sic in perseverantiam transibunt. Et quos per bestias silvae accipiat, ostendit, dicens: Catuli leonum, id est, non solum majores, sed etiam minores, de Judaeis pertransibunt rugientes pariter: Crucifige, crucifige eum. Ad hoc, ut rapiant et quaerant escam sibi, id est, ut satisfaciant carnali cordi super eum. Quod facere non potuerunt, nisi a Deo permissum sit. Unde cum corruptus Judex diceret: Nescis quoniam habeo potestatem dimittere te et crucifigere te, Dominus tumentem vesicam pupugit, et omnem flatum emisit, dicens: Non haberes in me potestatem, etc. Ortus est sol. Illi quidem rugient, ut rapiant et quaerant escam. Sed quae cura? Sol ortus est, id est, resurgendo, ascendendo orietur, et illi timentes congregabuntur, ut praecipiant, ne (1009D)quis in eo nomine loquatur. Et collocabuntur in cubilibus suis, id est, in conscientiis suis pravis. Ille autem qui erit homo, id est, ratione utens, exibit de conscientia prava ad opus suum, id est, ad opus sibi utile, id est, confitebuntur peccata sua, ut hi qui venientes ad apostolos dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Et deinde exibunt ad operationem suam, id est, operabuntur in vinea usque ad vesperam, id est, usque ad finem vitae suae. Vel aliter: Dixit quia sol occidit, et in illo occasu posuisti, id est, pones tenebras, id est, dubitationem in cordibus apostolorum et aliorum credentium. Et fiet etiam nox, id est, desperatio in quibusdam illorum, quia dicent: Nos putabamus quod redempturus esset Israel. De hac nocte dixit Dominus Petro: Simon, Simon, expetivit vos Satanas, ut cribraret vos sicut triticum, ego autem oravi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Fiet, inquam, nox, et in ipsa nocte omnes bestiae silvae, id est, caput daemonum (1010A)et omne satellitium ejus, qui ideo silvestres bestiae dicuntur, quia sine spe amplius domum redeundi damnati sunt; hi, inquam, pertransibunt, id est, de uno ad alium transibunt. Et non solum majores daemones, sed et catuli leonum pertransibunt rugientes sicut majores, ad hoc, ut rapiant et quaerant sibi escam, id est, ut aliquem inveniant de quo possint se reficere. Non autem illam escam habebunt nisi a Deo sibi datam. Habent enim voluntatem nocendi, sed non habent potestatem nisi quantum permissi fuerint. Cito autem (quasi dicat) finietur pertransitus ille, quoniam sol orietur, et tunc bestiae illae a cordibus fidelium expulsae congregabuntur quasi in angulum, et collocabuntur quasi in cubilibus suis, id est, in cordibus infidelium. Et sic homo, id est, revera utens ratione, exibit in pace ad opus suum. Et quid vocet opus exponit, scilicet, exibit in pace ad operationem suam in vinea Domini, usque ad vesperam, id est, usque ad tempus Antichristi, qui (1010B)veniet in vespere mundi. Tunc enim rursus nox fiet, quia, ut Apostolus ait: Tale tempus erit quale non fuit ex eo, ex quo gentes esse coeperunt.

Quam magnificata sunt. Videns propheta haec pulchra a Deo ordinata et disposita currere suis temporibus, et attendens artificem gloriosum in suis artificiosis, erumpit in hanc admirationem dicens: Domine, opera tua quam sunt magnificata! Nec mirum, si opera sunt magnifica, quia per magnificum fiunt. Nam fecisti omnia illa in sapientia, id est per Filium tuum, de quo Apostolus: Nos praedicamus Jesum Christum crucifixum, Judaeis scandalum, gentibus stultitiam: vocatis vero gentibus Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et repetit breviter opera illa dicens: Terra Judaica impleta est possessione tua, id est, possessione nova, id est, multi de Judaeis crediderunt in te, et facti sunt possessio tua, juxta illud: Ecce vetera facta sunt nova. Et ait Apostolus: Si qua nova in Christo creatura. Nec solum terra, sed etiam hoc magnum mare, id est, gentilitas in amaritudine (1010C)vitiorum posita, impleta est possessione tua. Et mare istud spatiosum est manibus, id est, operibus, messis enim multa est, operarii vero pauci. Illic, id est, in mari sunt reptilia quorum non est numerus, id est, sunt multa millia suggestionum, tentationum: quae ideo reptilia dicuntur, quia leniter subrepunt. Vel quia nos repere faciunt, id est, in terram dejiciunt. Ibi sunt animalia pusilla cum magnis, id est, haeretici concitantes haeresin in majoribus, et in minoribus. In majoribus, ut in Verbi divinitate: in minoribus vero, ut in humanitate. Sed quamvis (quasi dicat) sint animalia et reptilia, tamen naves, id est, Ecclesiae crucis adhaerentes non naufragabuntur ibi, id est, in mari illo, sed secure pertransibunt.

Draco iste. Non solum reptilia et animalia parva et magna, sed etiam draco iste notabilis est ibi, scilicet caput totius mali. Quem tu in dignitate formasti, ipse ante se deformavit, et sic formatus est ad (1010D)illudendum ei, id est, taliter ut illudatur ei a fidelibus. Multos enim quos per guttur perforaturum amittit, quia armilla maxillam ejus perforasti. Per armillam, quae rotunda et solida est, designatur gratia, quia sicut armilla collum vel brachium circumdat: ita gratia quosdam sic ambit, ut resipiscendo faciat eos elabi faucibus diaboli, in quibus jam per lapsum tenebantur clausi. Et haec omnia, scilicet et draco et animalia exspectant hoc a te, ut des escam in tempore illis a te disposito. Et ideo dico exspectant a te, quia colligent escam te dante illis, id est, non quam voluerunt, sed quam tu dabis. Draco enim omnes devorare vult sed non devorat quos vult. Si quis enim bonus erit, cibus Christi erit, et cibum Christum habebit: si quis vero malus est, cibus serpentis erit, quia serpenti dictum est: Terram comedes. Si vis ergo non esse cibus serpentis, esto bonus, et cum Apostolo, quae sursum sunt sapias, non quae super terram. Sequitur:

(1011A)Aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate. Quod est dicere: Illi quidem ubicunque permiseris, colligent escam; sed tamen omnia, quae digne vocantur omnia, id est, omnes illi qui inesse rerum sunt numerandi, implebuntur bonitate, id est, gratia gratis data, te aperiente manum tuam, id est, revelante verbum tuum, per quod operatus es omnia.

Avertente autem te. Dico bonitate implebuntur, et tamen turbabuntur, id est, turbationem lapsus interdum patiuntur te avertente faciem ab eis propter aliquam praesumptionem. Sicut Petrus quando non attendebat quem juxta se habebat, sed praesumptuose de se dixit: Domine, paratus sum tecum in mortem et in carcerem ire. Ideo turbatus est, quoniam ad vocem ancillae negavit. Sed tamen (quasi dicat) scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Et ideo proderit eis turbatio, quia sic auferes superbum spiritum eorum, et deficient a spiritu suo, et proficient in tuo, (1011B)et revertentur in pulverem suum, id est, recognoscent infirmitatem suam. Et ita emittes eis sanctum Spiritum tuum, et creabuntur in operibus bonis, et spiritum eorum auferendo, et tuum immittendo, renovabis faciem terrae, id est, illorum terrenorum interiorem, scilicet faciem; his omnibus visis dicit aggratulando divinae misericordiae: Sit gloria Domini in saeculum, id est, taliter sit gloriosus Dominus in aeternum, scilicet ut permittendo suos turbari, auferat spiritum eorum, et mittat eis spiritum suum. Et vere sic erit, quia Dominus laetabitur in operibus suis. Illi enim ab eo renovati bene operabuntur, et inde Dominus laetabitur. Dominus dico, qui tales facit eos, de quibus jure possit laetari. Nam respicit misericorditer terram et facit eam tremere, sicut ait Apostolus: Cum timore et tremore vestram ipsorum operantes salutem. Ipse dico respicit, qui tangit exteriori flagello, et occulta inspiratione, montes, id est elatos: et fumigant, id est, lacrymosas preces fundunt ad Dominum.

(1011C)Cantabo Domino. Quia Dominus respicit terram et alia praedicta facit, ergo cantabo Domino in vita mea, id est, taliter vivam quod vita mea erit canticum Domino; et ut hoc sit, psallam Deo meo, id est, bene operabor ad honorem Dei mei quandiu (ut psallendum est) fuero, hoc semper optabo ut eloquium meum, id est disputatio mea, scilicet quod me ipsum accuso, illum laudo, sit ei jucundum.

Et vere erit ei jucundum, quia ego delectabor non in mundo, sed in Domino. Et hoc in vero, id est, in vera delectatione, nunc quidem in spe, tandem vero in re. Ergo ut et ipsi delectentur, deficiant meo exemplo a terra, id est, ab appetitu terreno peccatores, id est Judaei susceptae legis praevaricatores: et etiam alii omnes iniqui meo exemplo, ita ut non sint qui prius fuerunt. Verte enim impios, et non erunt. Et ut isti et illi me imitentur, ergo anima mea pro tantis beneficiis et tam multis muneribus gratiarum ejus, benedic anima mea Domino. Benedictio a capite, benedictio in fine: a benedictione incoepimus, (1011D)ad benedictionem redeamus, ut in benedictione regnemus.

IN PSALMUM CIV. Alleluia. ARGUMENTUM. Hic psalmus veterum tam sanctorum quam temporum recordatione in praesentium utilitatem decenter omnino, et artificiose formatur. Aliter vox Christi ad apostolos de Judaeis.

EXPLANATIO. Alleluia Hebraeum nomen est, neutro genere declinandum, ut Hieronymus ostendit, quod interpretatur, laudate Dominum: et ubicunque positum est in titulis, docet potentiam Creatoris semper debere laudati. Quod autem semel dicimus hoc in omnibus observandum est. In quocunque psalmo primum Alleluia fuerit praenotatum, eum et tam in fine habere (1012A)alleluia subjectum: quod plerique nescientes, sequentis psalmi arbitrantur esse principium. Denique saepe reperies in uno psalmo duo alleluia praeposita, quod significat unum ad finem prioris, alterum ad sequentis pertinere principium, sciens Propheta populos Israel spem in temporalibus beneficiis ponere solitos, prima parte monet ut eum spiritualiter semper exquirant. Secunda per patriarcharum eos exempla confirmat, quia Domino non fuerint derelicti, eo quod ejus imperio servierint. Tertia dinumerat, quanta patribus eorum praestiterit, pericula Joseph et honores, ingressumque in Aegyptum commemorans Hebraeorum. Quarta refert quomodo Israel ab inimicis diversis Aegyptiorum plagis fuerit vindicatus. Quinta describit, quanta eis in deserto praestiterit, ut non in temporalibus bonis gauderent; sed beneficiis deliniti justificationes ejus, legemque servarent.

COMMENTARIUS. (1012B)Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. Non defuerunt in illo priori populo, qui reputandi essent in semine, sicut Apostolus ostendit dicens: Quia non in omnibus beneplacitum est Deo: ubi dicit, Non in omnibus intelligitur quod in aliquibus, et de illis agit psalmus. Admonetur enim hic semen Abrahae, ibi filii promissionis pertinentes ad haereditatem testamenti aeterni, ut tanquam haereditatem ipsum Deum eligant, et eum gratis, id est, propter se ipsum colant, non propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum. Et hoc faciant laudantes, invocantes; annuntiantes; nec in suam, sed in ejus gloriam, per fidem bene operantes, spe gaudentes, et charitate ferventes. Et quia psalmus commendat tales, ideo non agitur hic de iniquitatibus, de irritationibus, et de amaricatione illorum in quibus non est beneplacitum Deo: de quibus sequens psalmus agit, quamvis esset de eodem populo. Intitulatur autem psalmus iste Alleluia, quod est Hebraicum, et interpretatur Latine, Laudate Dominum: et ideo a confessione (1012C)laudantis incipit et dicit, Confitemini Domino, et sic invocate nomen ejus. Hic accipienda est confessio non gementis, sed laudantis, quia sequitur invocatio. Invocare enim non possumus, nisi tales essemus in vita nostra qui laudaremus Deum. Exaudit autem Dominus invocantem, quem videt laudantem: videt autem laudantem, quem probat amantem. Et ideo sequitur, Annuntiate opera ejus, id est, reprobationem factam per ipsum inter gentes, scilicet ut qui diligit Deum, diligat proximum. Qualiter autem annuntiandum sit, exsequitur dicens: Cantate ei ore, et psallite ei opere, et sic narrate ei omnia mirabilia ejus, scilicet et quae visibiliter operatur exterius, et quae invisibiliter interius. Et ut enarretis, laudamini, id est laudabiles estote bene vivendo: et hoc in nomine sancto ejus, scilicet ut non quaeratis gloriam vestram, sed qui gloriatur in Domino glorietur, ad hoc ut cor quaerentium Dominum laetetur exemplo in vestra imitatione.

(1012D)Quaerite Dominum. Ut alii exemplo vestro quaerant Dominum, et in quaerendo confirmamini, id est accedite ad eum et illuminamini, ita ut nec caecitate impediamini, quin quod videndum est videatis. Nec infirmitate, quin quod faciendum est faciatis: et non ad horam quaeratis, sed semper quaerite faciem ejus. Hic enim semper quaerendus, et tandem inveniendus. Sed fortasse hic inventus est, etiam quaerendus. Invenit eum fides nostra, quaerit eum spes nostra Charitas invenit eum per fidem, et quaerit eum per spem; postquam autem eum invenit, non ultra est quaerendus. Fortasse autem et illic sine fine est quaerendus, quia sine fine amandus. Illi enim inquisitioni qua significatur amor, non facit finem inventio, sed semper crescit amor, semper et inquisitio.

Mementote mirabilium. Ac si dicat: Dixi quaerite Dominum. Et si magnum est ad vos, quod ipse est videre aut quaerere, saltem in operibus suis eum videte; hoc est, si solem in rota sua non potuistis videre, (1013A)saltem in terra eum conspicite, et ad nutrienda parvulorum corda, ut in fide corroborentur. Proponitur hic de patriarchis exemplum, et illorum fidei et promissionis, ut imitando et prosperando non desperemus de semine. Quicunque enim in omni terra hanc gratiam suscipiunt, in semine reputandi sunt. Vos semen verum Abraham servi ejus, et vos non carnales, sed spirituales filii Jacob electi ejus; quia, inquit, Major serviet minori. Vos, inquam, omnes si non potestis videre ipsum quod est, saltem mementote mirabilium ejus quae fecit. Et quae sint illa mirabilia exponit, scilicet mementote prodigia ejus quae fecit in exitu Aegypti, non quantum ad signa, sed quantum ad signata: et mementote judicia non oris servi, id est, veteris legis; sed judicia oris ejus, scilicet et quae ipse in novitate praecepit observari, et quid pro his recipiendum indicaverit.

Ipse Dominus meus. Ideo dico judicia oris ejus, quia ipse noster, id est, omnium Dominus et Deus non solum Judaeorum est. Et vere omnium, quia judicia ejus (1013B)sunt in universa terra, scilicet ut quisquis praeceptum servaverit, promissionem accipiat. Ipse, inquam, memor fuit testamenti sui protendendi in saeculum, et memor fuit verbi quod mandavit in mille generationes. Testamentum quamvis inferius dictum est, Dabo tibi terram Chanaan, non est hic pro veteri accipiendum. Quomodo enim promissiones illae cum essent temporales, essent in saeculum, id est, in aeternum? Vetus quoque ideo dicitur, quia per novum ideo aboletur ad hoc. Quomodo possent esse mille generationes, ex quo datum est vetus testamentum, usque ad novum, cum non possint esse ab Abraham, nec etiam ab Adam usque in finem saeculi? Dicit enim beatus Augustinus, quia si mille, secundum eos qui inde tractant, computantur, quindecim millia annorum faciunt, quod lege excedit mundi spatium. Non ergo vetus testamentum est hic accipiendum, sed testamentum justificationis et aeternae haereditatis. Verbum quoque quod mandavit, id est, fides, (1013C)quia mandatum, non pertinet ad testamentum, sed ad fidem. Mandatum est, quod facere debemus: promissio est, quod accipere debemus. Mandatum ergo est fides, ut justus ex fide vivat. Huic fidei promittitur aeterna haereditas. Mille autem generationes propter perfectionem numeri pro omnibus generationibus ponuntur, hoc est quandiu generatio succedet generationi sequendo, tandiu enim praeceptum est ex fide vivendum. Quod bene servat populus Dei, id est, filii promissionis venientes nascendo et recedentes moriendo, donec finiatur communis generatio, quae per mille designatur propter denarii solidum quadratum, quod ad mille pervenit. Ideo autem dicit memorem eum fuisse, quia quasi oblitus hujus testamenti fuit, quando terrenas promissiones fecit; et quasi immemor verbi exstitit, quando carnalia praecepta dedit. Tunc vero memor fuit utriusque, quando et praecepta de fide dedit, et aeternam promisit.

(1013D)Quod disposuit. Dictum est quia memor fuit verbi, quod disposuit ad Abraham, id est ordinavit et promisit Abrahae, dicens ad eum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et memor fuit juramenti sui facti ad Isaac, id est, ejusdem verbi, quod firmiter promisit Isaac. Isaac enim filius promissionis fuit, et significat illum in quo completa est promissio, et ideo juramentum Isaac attribuit. Et illud, id est, verbum statuit Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum. In praecepto est labor, merces vero in promisso. Et ideo dicit statuit, ut illud verbum esset Jacob, id est, proficientibus praeceptum, et Israel, id est, pervenientibus testamentum aeternum; quia praecepto observato et impleto, tandem dabit aliquid aeternum, id est, vitam aeternam.

Dicens, tibi dabo. Disposuit, inquam, verbum suum ad Abraham, dicens ita: Tibi Abraham et vero semini tuo dabo terram Chanaan. Postquam enim deductus est de Ur Chaldaeorum Abraham, cum (1014A)peregrinaretur in terra promissionis, quam possedit Chanaan, primogenitus Cham, dixit Dominus ei: Terram in qua stas, dabo tibi et semini tuo post te. Si autem terram Chanaan, quomodo aliquid aeternum, nisi quantum ad figuratum? Terra quippe Chanaan, est terra fluens lacte et melle: per quam designatur gratia, in qua gustatur quam dulcis est Dominus. Sed quia non omnium est gratia (non enim omnium est fides) ideo subdit, Funiculum haereditatis vestrae, id est, haereditatem vobis Abraham, Isaac et Jacob, et imitatoribus vestrae fidei specialiter divisa. Unde alibi: Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Sciendum autem quia Chanaan interpretatur humilis, et signicat servilem timorem propter sententiam a Noe datam, qui dixit: Chanaan erit servus fratrum suorum, Sed quia servus non manet in domo in aeternum, ideo expulso Chananaeo terra illa data est semini Abrahae in possessionem: quia perfecta charitas foras mittit timorem.

Cum essent numero brevi. Hoc inducit ad consolationem infirmorum animorum, scilicet ut ostendat (1014B)quod quamvis Deus gratis colendus sit, cultores tamen suos temporali necessitate non deserit. Et secundum beatum Augustinum sic continuatur. Quasi dicat: Quomodo Abraham et posteri sui terram illam inhabitare potuerunt. Bene utique, quia cum essent brevi numero et incolae ejus, id est, cum illi rustici Domini essent paucissimi, tamen et securi in terra illa habitaverunt, et securi pertransierunt multoties de gente una ad aliam gentem, et de regno illo ad populum alterum. Regnum vocat terram illam, non quia tunc erat, sed futura erat regnum. Quidam vero simpliciter ita continuant: Dominus dixit Abraham: Tibi dabo terram Chanaan. In illa autem terra cum essent brevi numero, tamen securi ibi habitabant, et de gente in gentem pertransierunt prius. Et hoc ideo quia non reliquit hominem nocere eis nec in terra illa nec extra. Et saepe etiam corripuit pro eis reges, sicut Pharaonem regem Aegypti pro Abraham, Abimelech vero regem Geraris pro Isaac, ut historia (1014C)refert. Ipse dico, dicens in illis regibus: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Quod prophetae essent non dubitatur, quia in dictis et in factis eorum erat prophetia. Quomodo autem christi, id est, uncti essent quaeritur, cum unctio in populo illo a Saule tantum incoeperit, cui David successit, sed uncti erant si non corporaliter, tamen spiritualiter, quia praevidebant illum futurum, et credebant in eum: qui Hebraice Messias, Graece Christus, Latine unctus dicitur. Et dicit beatus Augustinus in hoc loco: « Nemo enim potest eam fidem, quae est in Christo Jesu, sive ante ejus Incarnationem, sive postea reconciliatus est Deo Patri, sicut Apostolus ait: Unus Dominus, unus mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus. »

Et vocavit famem. Dixit superius quia pertransierunt de gente, quod multoties descendit in Aegyptum; et primo causam ejus ponit dicens: Quia Dominus vocavit famem super terram. Quaeritur autem (1014D)quomodo vocaverit famem super terram, quasi personam aliquam, cum fames non sit nisi ex inedia contracta pernicies, quae ita per alimentum repellitur, sicut morbus per medicamentum sanatur. Sed intelligendum est singulos diabolos singulis pestibus administrandis praefectos, unde alibi dicitur: Immissionem fecit per angelos malos. Et ideo dicit: Vocavit famem, id est, praefectum famis super terram, id est, famem quae in ejus dispositione erat ante mundi constitutionem jussit esse super terram. Et contrarium omne firmamentum panis contrivit, id est, abstulit panem illi terrae, quo confirmantur homines. Ante autem quam hoc faceret, ut essent eis quo confugerent, ipse qui etiam non recte factis utitur ad bonum, misit ante eos in Aegyptum virum quemdam. Nam venundatus est, id est, permisit venundari Joseph a fratribus, Aegyptiis in servitium, vel in servum. Et si Joseph, a fratribus venundatus, humiliatus et exaltatus, locum fecit populo Dei ad temporalia bona, (1015A)ne confirmaretur super inimicos suos, multo magis mysticus Joseph, a fratribus venditus, secundum carnem humiliatus, et in coelis exaltatus, locum fecit ad aeterna bona populo Dei triumphanti de diabolo et angelis ejus.

Humiliaverunt in compedibus. Venditus quidem est Joseph Aegyptiis, et ipsi Aegyptii humiliaverunt pedes ejus in compedibus. Posuit enim Putiphar, princeps Pharaonis, in carcerem, propter mandatum uxoris suae, cui noluit consentire, sicut refert historia. Et tunc ferrum, id est, dura tribulatio necessitatis pertransiit animam ejus, quod tandiu fuit, donec veniret verbum ejus, id est, dum somnia magistro pincernarum et pistorum, qui secum erant in carcere, interpretaretur, quod ex se non habuit, sed quia eloquium Domini, id est, Spiritus sanctus, quo locutus est ei Dominus, interius inflammavit, id est, illuminavit et incendit eum ad interpretandum. Postea vero cum rex somnium vidisset, nec idoneum interpretem inveniret, monitus a principe pincernarum (1015B)de Joseph, misit ad carcerem, et solvit eum princeps populorum, id est, Pharao, et dimisit eum. Et constituit eum dominum domus suae, etc.

Et intravit Israel in Aegyptum. Ecce transitus praedictus. Terram Cham vocat Aegyptum, quia posteritas Cham possedit eam.

Et auxit populum. Intravit, inquam, Israel in Aegyptum, et ibi Dominus vehementer auxit populum suum, et firmavit eum super inimicos suos. Quod quidem tunc non erat, quando masculi eorum interficiebantur, et ipsi lateritio opere premebantur; sed tunc erat haec confirmatio quando omnes inimici eorum secus littus mortui inventi sunt.

Convertit. Quasi dicat: Digni erant inimici super quos Dominus ita firmaret populum suum, quia convertit cor eorum, et occidit pisces eorum. Non intelligendum est, quod Deus auctor sit alicujus mali, sed cor quod per se pravum est, justo judicio suo permittit in pejus declinari, scilicet, ut qui sordidus (1015C)est, sordescat adhuc. Ita et hic. Cor enim Aegyptiorum pravum erat, quia invidebant eorum felicitati. Et Dominus convertit, id est, ex toto vertit illud cor eorum, non illos quidem ad malum incitando, sed suis bene faciendo. In odium suorum, id est, in invidiam. Invidia enim est odium felicitatis alienae. Et ut dolum facerent in servos ejus, quod illi quidem fecerunt qui se amicos exterius simulabant, et tamen Pharaoni, ut eos opprimeret, occulte suggerebant. Pro hoc autem odio et dolore misit Dominus in Aegyptum Moysen servum suum de Madian, ubi erat apud Jethro socerum suum, dicens ei: Revertere in Aegyptum, ut liberes populum meum. Videns enim afflictionem ejus vidi, et gemitum ejus audivi. Sed quia Moyses respondit: Domine, ab heri et ab nudiustertius ex quo locutus es mihi, incircumcisus sum labiis et corde, dixit ei Dominus: Assume tecum Aaron fratrem tuum. Et ideo propheta adjungit: Misit etiam Aaron, quem elegit ad hoc ipsum ad quod Moysen. Et (1015D)in eis duobus posuit, id est, firmiter statuit, ita, scilicet, quod non fallerent verba signorum suorum, et prodigiorum suorum, id est, signa sua minora et prodigia majora, quae quasi verba erant, quia sicut verba aliud significabant, ita et ipsa aliud significabant. Signorum suorum et prodigiorum dico, factorum in terra Cham, id est, in Aegypto. Et exsequitur signa, id est, prodigia illa dicens: Misit tenebras, et obscuravit Aegyptum. Et ita exacerbavit Aegyptiis sermones suos, quia illi contumacibus suis responsis et contradictionibus suis oppugnaverunt sermones Domini, ideo sermones isti sunt eis exacerbati. Hoc modo litteram beatus Augustinus ponit, et dicit se perpaucos libros invenisse unquam ubi esset non exacerbavit. Potest tamen illud dici ita: Non exacerbavit sermones suos Moysi et Aaron, quia quod eis dixit, hoc in opere exhibuit. Si enim aliquid promitteret quod non impleret, tunc sermones ejus acerbi eis viderentur. Quae autem de plagis sequuntur, (1016A)historice tantum accipienda sunt, et ideo non est in eis morandum. Dixit, vel Moyses, vel Dominus, qui quod temporaliter fit ante omnia tempora in Verbo suo semel disposuit.

Et venit coenomyia et cynifex. Non ut quidam opinantur, haec una plaga sunt, sed duae. Locusta autem et bruchus, ut beatus Augustinus testatur, una plaga sunt. Et est alterum parens, alterum vetus.

Et comedit omne fenum in terra eorum. Fenum Noe triticum etiam designatur. Et comedit omnem fructum arborum in terra eorum. Et percussit sic Dominus omne primogenitum in terra eorum. Et primitias omnis laboris eorum, primogenita accipe in hominibus, primitias vero laboris in caeteris animalibus.

Et eduxit eos. Illa quidem fecit Dominus inimicis, haec fecit vero populo suo, scilicet, eduxit eos cum auro et argento, mutuo ab Aegyptiis accepto. Dicit beatus Augustinus propterea hoc Dominum fecisse, quia carnales erant, neque tales erant quicunque possent, vellent contemnere laborem suum et si (1016B)temporalem, tamen debitum, justamque mercedem. Neque ideo quia illi Aegyptios per dolos deceperunt, putandus est Dominus dolos illos in populo illo, qui sursum cor haberet, jubere, aut si fecerit, approbare. Magis enim per illa verba Dei, qui carnale cor eorum videbat, et cupiditatem examinabat, permissi sunt illa facere quam jussi. Nec tamen sine profectu carnalis animae eorum fuit, quod illis fecerunt qui talia jure passi sunt. Et quamvis per dolos ab iniquis hominibus, tamen quod juste eis reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem iniquitate Aegyptiorum, ita infirmitate istorum usus est Dominus ad revelandum ea quae in illis factis significabantur, scilicet, ut nos ab Aegyptiis aurum et argentum sumamus, id est, in libris infidelium rhetoricos ornatus sententiarum, et in ornamentum sanctarum Scripturarum tranferamus.

Laetata est Aegyptus. Non primo, sed postquam audiverunt suos in mari exstinctos esse, illos illaesos (1016C)abiisse. Timuerunt enim nimis ne redirent, et Aegyptum totam occuparent. In illa perfectione expandit Dominus nubem, etc., hoc est, protexit eos in columna nubis in die, et in columna ignis in nocte.

Petierunt. Et pane coeli, id est, manna, quod propter significatum dicitur panis coeli, vel quia de superiori regione descenderet, saturavit eos. Non solum in sterili loco saturavit eos, sed etiam in arido potavit eos, quia disrupit petram, et fluxerunt aquae, non parvae, sed flumina etiam abierunt in sicco, id est, ubi prius fuit siccitas. Et ideo carnali populo hoc exhibuit, quoniam memor fuit verbi sancti sui, id est, aeternae promissionis, quae per illa bona temporalia significabantur. Quod verbum habuit ad Abraham puerum suum, id est, in simplicitate colentem eum. Et sic eduxit populum suum in exsultatione; quosdam quidem in exteriori tantum, quosdam vero etiam interiori, scilicet, in quibus est beneplacitum Deo. De quibus agit psalmus: Et electos suos in laetitia. (1016D)Repetitio est ad confirmationem. Et beatus Augustinus dicit in hoc loco: « Intelligendum est servos Dei in hoc loco, et electos filios promissionis, semen Abraham imitans fidem, haec temporalia bona non ideo a Deo accipere, ut in eis luxu diffluant, aut perversa securitate tepescant; sed ad esse haec omnia parata divina misericordia, ut facerent ad illud aeternum bonum. »

Et dedit. Postquam eduxit eos deserto, regiones gentium dedit eis. Et labores multorum populorum possederunt, non ut propterea eum colant, sed ut haec quoque ad naturam bonam referant. Quaecunque enim alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum ejus, ipse autem gratuitus cultus ad alia non est referendus. Et hoc est quod dicit. Ideo eis illa dedit, ut custodiant justificationes ejus. Et quidem sic justificationes custodire exponit, dicens: Et legem ejus exquirant. Hic etiam beatus Augustinus talia verba subjungit: « Audi ergo, semen (1017A)Abraham, non de carne glorians, sed fidem imitans, audite, servi et electi Dei, habentes gloriam vitae, quae nunc est, et futurae; et si durae sunt vobis tentationes in hoc saeculo, Joseph in carcere, Christum in cruce cogitate. Si autem temporalium rerum adjacet prosperitas, non propter ipsam Deo, sed propter Deum ipsa utimini, nec existimetis Deum necessarium esse cultoribus suis propter ista. Sed primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. »

IN PSALMUM CV. Alleluia, alleluia. ARGUMENTUM. Psalmus hic ex persona populi quasi jam in Babylone positi canitur, confitentis peccata sua, ac deflentis quod beneficiis Dei semper ingratus exstiterit. Aliter, vox Ecclesiae ad Apostolos. Legendus ad Exodum.

EXPLANATIO. (1017B) Breviter in titulo praemonetur, ut Domino totius psalmi jubilatione cantetur. Introducitur confitens populus Hebraeorum, qui, relicta patrum perfidia, ad pietatem Domini ipso miserante perductus est, ut intelligamus, cum fuerint conversi, et ipsos alleluia merito pro sua redemptione cantare. In prima igitur narratione deprecatur ut societur populo beneplacito, quia erat Domini Salvatoris adventu de gentibus congregandus. Secunda patrum suorum peccata diminuerat, quae fecerunt in Aegypto, mirabilia Domini minime contuentes, pium tamen Dominum ab inimicis eos liberasse. Tertia refert ad peccandi studia reversos, sed Dominum Moysi precibus fuisse delinitum. Quarta iniquitates eorum asserit iteratas, impendentemque Domini iram, Phinees supplicatione placatam. Quinta ad aquam contradictionis eos Moysen exacerbasse, suosque post haec filios idolis immolasse commemorat. (1017C)Unde Dominus vehementer iratus, tradidit eos gentium servituti. Ac deinde miseratus, in conspectu inimicorum, eos reddidit gloriosos. Sexta precatur, quod noverat esse venturum, ut de universis nationibus Ecclesia catholica congregetur, et laudes Domino aeterna exsultatione celebret.

COMMENTARIUS. Confitemini Domino, quoniam. Psalmus iste de alleluiaticis psalmis secundus est, qui inscribitur bis Alleluia. Et dicunt quidam quod unus sit de priori psalmo. Sed dicit beatus Augustinus quia si hoc esset, tunc illud quod notatur psalmus quod sit inter utrumque alleluia poneretur. Dicit etiam non necessarium esse bis apponi, quia semel tantum sufficit. Conjungitur autem per hoc psalmus iste superiori, quia sicut ille tractat de his in quibus beneplacitum est Deo in priori populo, ita tractat iste de his qui amaricaverunt sibi Dominum, quibus tantum non defuit divina misericordia. Dicuntur autem hoc in (1017D)persona illorum, quicunque, si veniam precantur, et illorum exempla commemorant, in quos etiam peccatores dives apparuit misericordia Dei, et incipit a confessione iste sicut prior. Accipienda autem est confessio gementis, quia dicitur in psalmo: Peccavimus cum patribus nostris. Sub intelligenda tamen est confessio laudantis, quia subdit: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Nulla enim confessio peccatorum vilis est, in qua Deus non laudatur corde et ore. Et quia in utraque confessione laudatur Dominus, ideo psalmus bis alleluia intitulatur, et incipit ita: Confitemini, id est, confessionem facite Domino, primum vos accusando, deinde ipsum laudando. Et debetis ei confiteri, quoniam est bonus, id est, suavis et dulcis omnibus se digne gustantibus, et quoniam misericordia ejus est in saeculum. Secundum saeculum αἱῶν Graecum accipitur aequivoce, et pro aeterno et pro tempore. Si pro tempore accipiatur, tunc intelligemus misericordiam, (1018A)quia et in hac miseria nos consolatur, et ab hac miseria nos liberat; si vero pro aeterno, tunc illam misericordiam intelligemus sine qua nemo potest in illa vita esse beatus, scilicet, qua laborem nostrum temporalem aeterna quiete remunerat.

Quis loquetur potentias. Repletus consideratione divinorum operum, iste qui exposcit misericordiam, subdit: Quis loquetur potentias Domini, etc. Considerans praecepta Dei, quorum praeceptorum opera laudes sunt ejus, qui operatur in suis, dicit: Quis confessus loquetur potentias Domini, id est, quis poterit alicui explicare praecepta Domini, quibus potenter nos sanat et justificat? Et quia Deus invisibiliter quaedam operatur, et illa sunt ineffabilia, ideo addit: Aut quis auditas, id est, si audierit, etiam faciet, id est, poterit facere omnes laudes ejus? Laudes sunt ejus opera praeceptorum ejus; sed ideo potius posuit laudes, quam opera, vel praecepta, quia, in quantum hoc fuerit, laus ejus sunt qui operatur in (1018B)nobis velle et pro bona voluntate perficere. Vel aliter: Quis confessus loquetur, id est, digne repraesentabit in se potentias Domini? scilicet, quam potenter hominem formaverit, et quam potenter reformaverit. Quis, inquam, ita loquetur, ut faciat auditas has omnes laudes ejus, scilicet, ut non solum dicat voce, sed etiam ostendat opere? Nullus utique.

Beati qui custodiunt. Continuatio eadem, sed utraque sententia. Quasi dicat: Nullus utique omnes laudes ejus facere poterit; sed tamen quidam sunt qui non faciendo beati sunt, illi, scilicet, qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam, id est, qui recte judicant, et recta faciunt, et non ad horam, sed in omni tempore. Quicunque enim perseveraverint usque in finem, hi salvi erunt, hoc est, qui custodiunt judicium in fide, et faciunt justitiam in operatione, et in hoc beati sunt, quia veniet tempus quando judicium quod nunc custoditur fide exercebitur operatione, scilicet, quando justitia convertetur in judicium, id est, quando justi accipiunt potestatem judicandi eos recte, (1018C)a quibus nunc judicantur non recte. Et quia custodire judicium, et facere justitiam, nemo potest, nisi sanatus ab iniquitate per illum qui justificat impium, ideo rationem subdit. Quasi dicat: Ut nos custodiamus judicium, et faciamus justitiam, ideo, Domine, memento nostri, qui fuimus immemores tui in beneplacito populi tui, id est, associando nos illis quibus beneplacitum est tibi. Et visita nos in salutari tuo, id est, notifica nobis Salvatorem tuum. In quo non solum peccata dimittuntur, sed etiam anima sanatur, ut judicium custodiat, et justitiam faciat.

Ad videndum in bonitate. Memento, inquam, nostri, et visita nos ad videndum, id est, ut caeci non remaneamus, sed videamus quod videndum est; et hoc non in merito nostro, sed in bonitate electorum tuorum, id est, gratia illa quam tu praestas electis tuis. Vel aliter: Memento nostri in beneplacito populi tui ad videndum in bonitate electorum tuorum, id est, ad hoc, ut tandem te videamus in ea suavitate, in qua (1018D)visuri sunt te electi tui. Et ad laetandum in laetitia gentis tuae, ad hoc, ut nos laetemur in ea laetitia in qua laetabitur gens tua, id est, in te, quando tu eris omnia. Et non dico videamus, laetemur, ut lauderis cum haereditate tua, id est, ut haereditas tua sit laudabilis, et tu in ea sis laudabilis.

Peccavimus cum patribus nostris. Quasi dicat: Necesse est, Domine, ut memineris quia peccavimus cum patribus nostris, id est, cum adhuc essemus in lumbis patrum nostrorum, sicut alibi dicitur, quod Levi decimatus est, id est, decimas dedit in lumbis Abraham. Vel peccavimus cum patribus nostris, id est, ita nos peccavimus, sicut et patres nostri. Nam injuste egimus in proximum, et iniquitatem, id est, impietatem in Deum, prosequitur autem quomodo patres peccaverint dicens, Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua, Domine, facta in Aegypto, scilicet non attenderunt quid volueris eis praestare per illa mirabilia: hoc est vitam aeternam non temporalem, (1019A)sed incommutabile bonum, quod patienter esset exspectandum. Ipsi autem impatienter murmuraverunt, et temporalibus bonis beatos se fieri putaverunt, quae veram beatitudinem non conferunt: quia insatiabilem cupiditatem non exstinguunt. Sequitur:

Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Utrumque redarguit hic memoriam et intellectum. Intellectu namque opus erat ut intelligerent, ad quid Deus per illa inducere vellet: memoria vero, ut saltem mirabiliter facta temporaliter non obliviscerentur, sed fideliter praesumerent quod eadem potestate qua eos de potestate Aegypti liberaverat, de persequentium hostium persecutione eos liberaret. Specialiter enim respicit quod dicit eos non fuisse memores mirabilium ad illud, quando ab una parte montibus clausi, alia parte Rubro mari, a tertia parte insequentibus Aegyptiis desperaverunt se a Domino posse liberari. Et hoc est quod dicit: Et quia non fuerunt memores, ideo irritaverunt, id est, (1019B)Deum ad iram provocaverunt desperando de ejus potentia, cum essent ascendentes; hoc dicit quantum ad situm loci. Descensus enim est a Judaea in Aegyptum, ascensus vero ab Aegypto in Judaeam. Irritaverunt dico entes in mari Rubro, scilicet adeo eis formidato. Vel potest et simpliciter dici propter situm loci, ascendentes in mare Rubrum. Et quanquam irritaverint, tamen Dominus salvavit eos, non propter meritum eorum, sed propter nomen suum, scilicet ut notificaret aliis potentiam suam. Et mirifice salvavit eos, quia increpuit, id est, admonuit mare Rubrum quasi dominus servum, et exsiccatum est. Et deduxit eos in abyssis, id est, per locum ubi prius erant abyssi, cum tanta securitate, sicut postea in deserto. Et in ipso mari salvavit eos de manu, id est, de potestate Aegyptiorum; et ita salvavit eos quod omnino redemit eos de manu summi inimici, id est, Pharaonis. Non ideo dicit redemit quod aliquod pretium ibi dederit, sed praecurrit Propheta jam ad (1019C)praesignatum, id est, ad sanguinem Domini nostri Jesu Christi, quem pro redemptione nostra fundi vidit. Et vere salvavit eos de manu odientium in mari, quia aqua operuit eos, ita quod nec unus remansit ex eis reliquus. Et tunc crediderunt patres nostri verbo ejus, id est, promissionibus Domini de sua liberatione per Moysen factis. Et in laude ejus, id est, laudanter cantaverunt hymnum ejus dicentes: Cantemus Domino gloriose. Sed cito fecerunt, id est, cito laudes illae finem habuerunt, quia obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt, id est, non sursum in consideratione consilium ejus, scilicet ut attenderent beneficia illa erga se non esse inania; sed quod per ea Dominus ad aliquod magnum, id est, ad vitam aeternam perducere vellet. Et quia non sustinuerunt consilium Domini, ideo concupierunt concupiscentias in deserto, et tentaverunt Dominum in inaquoso. Et tamen non defuit eis divina misericordia, quia dedit eis petitionem ipsorum, id est, carnalem petitionem quantum ad potum. Et misit satietatem pluendo (1019D)manna in intellectum et rationes in animas, id est, in animalitatem eorum.

Et irritaverunt. Quasi dicat: Praeter supradicta haec etiam quidam fecerunt ex illis, quod irritaverunt Moysen in castris et non tantum Moysen, sed etiam Aaron sanctum Domini, id est, quem Dominus sanctificari praecepit. Consecravit enim Moyses Aaron in sacerdotem ex praecepto Domini. Et dissenserunt ab eo duo de populo, Dathan et Abiron, dicentes: quia nimis studeret provehere eos de sua progenie, et contemnentes praeceptum Domini, se ipsos sacerdotes facere voluerunt: et assumptis quiquaginta viris ad thurificandum processerunt. Sed quid factum est eis? Utique terra aperta est, et deglutivit Dathan et Abiron: et etiam operuit, id est, clausit se super congregationem eorum, id est, super quinquaginta viros illos imitantes: reliquos vero complices eorum ignis de coelo combussit, hoc est quod dicit, Et exarsit ignis in synagoga eorum. Et flamma combussit (1020A)peccatores. Et tamen post hanc divinam correctionem fecerunt vitulum in monte Oreb, et non saltem aliquid quod esset creatum, sed sculptile. Et mutaverunt gloriam suam, id est, Deum in quo ipsi gloriari deberent, non in vitulum, qui saltem animata res est, sed in similitudinem, id est, in simulacrum vituli comedentis fenum, sicut et ipsos, quia fenum, id est, terreni erant, diabolus comedit. Et ideo hoc fecerunt, quia obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, qui fecit magna mirabilia in terra Cham, id est, in Aegypto: et non solum magna, sed etiam terribilia, id est, talia mirabilia, quae valde expavescenda sunt, fecit in mari Rubro. Et quia obliti sunt Deum, ideo dixit, id est, disposuit Deus, ut disperderet eos, non tamen quod disposuisset, quia si disposuisset, sed tanta fuit iniquitas eorum, quod potuit videri Deus disposuisse ut prorsus disperderet eos. Et vere disperdidisset, si Moyses electus ejus non stetisset pro illis in contradictione, id est, in humilitate (1020B)spiritus in conspectu ejus, id est, in corde ejus, ubi conspicit, dicens ita: Domine, si dimiseris populo, huic dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti; hoc autem dixit, securus de justitia sua, ad hoc ut averteret iram ejus ne disperderet eos. Et tamen ipsi digni fuerunt qui disperderentur, quia cum exploratores eorum missi in terram promissionis, ad magnam terrae commendationem botrum talem, quem vix duo portare possent, inde retulissent, ipsi pro nihilo habuerunt terram illam desiderabilem. Ne tamen intelligas, quod damnati sint propter illius terrae contemptum, sed, quia neglexerunt significatum. Botrus autem ille qui de terra promissionis a legatis allatus est, significavit Christum: qui autem prior portabat, et botrum post se habebat, significat Judaicum populum non agnoscentem Christum: qui autem sequebatur, et botrum ante se intuebatur, significat gentilem populum, qui Christum agnoscit, et non post se, sed ante oculos mentis semper eum ponit.

(1020C)Non crediderunt. Ideo, inquam, pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, quia non crediderunt verbo ejus, id est, promissioni Domini. Et ideo murmuraverunt in tabernaculis suis, sed non exaudierunt vocem Domini: et ideo Dominus elevavit manum suam super eos, id est, distulit poenam, quam tunc meruerant, ut tanto gravius deinde puniret eos. Vel elevavit manum suam super eos ad gravius percutiendum, scilicet ut tunc maxime prosterneret eos in deserto, et ut post ipsos dejiceret etiam semen, id est, filios eorum in nationibus, id est, per nationes, sicut Philistinis fecit, et per Assur, et per complures alios. Et ut dispergeret eos in regionibus, sicut hodie dispersi sunt; et merito hoc, quia initiati sunt se, id est, consecraverunt se: vel initiati sunt, id est, sacrificaverunt Beel, qui colebatur in Phegor, Belus enim fuit pater Nini, ad cujus honorem filius idolum fecit, quod vocabatur Beel, et colebatur in regione Phegor, cui isti in deserto sacrificaverunt. Potest etiam dici, quod sic gentibus permisti sint, quod quidam illorum (1020D)et in Phegor Beel adoraverunt, et comederunt sacrificia mortuorum, id est sacrificia Belo qui jam mortuus erat oblata. Et sic irritaverunt Deum in adinventionibus suis, non quod ipsi ritus illos tunc, quos gentes prius invenerant, adinvenirent; sed quia ita studebant ibi, ac si ipsi noviter adinvenissent. Et ideo multiplicata est in eis ruina, quia perierunt et a serpentibus et multis aliis modis. Et aliis Deum irritantibus Phinees sacerdos ille stetit, quia non est lapsus cum illis. Et placavit Deum Hebraeum quemdam cum Madianitida virgine concumbentem transeundo: et quia hoc non fecit animo ultionis, sed animo dilectionis, correcti sunt alii, et sic cessavit quassatio, quia non immisit Deus tribulationem amplius illi populo pro hac offensa, sicut prius solitus fuit facere. Et irritaverunt praeterea quae praedicta sunt, irritaverunt etiam Dominum ad aquas contradictionis, scilicet ut rixati sunt contra Moysen dicentes: Date nobis aquam ut bibamus. Et tunc vexatus est, id est, (1021A)commotus est Moyses propter eos idcirco quia exacerbaverunt, id est, ad iram provocaverunt spiritum ejus. Et ideo distinxit, id est, distinctionem fecit in labiis, quia cum in aliis omnibus miraculis certus fuerit, et secure locutus sit: hic dubie locutus est dicens, Nunquid poterimus de petra hac aquam vobis elicere? Et ideo populum in terram promissionis non perduxit. Nec solum ad aquam contradictionis Dominum irritaverunt, sed etiam in hoc, quia postquam introducti sunt in terram promissionis, non disperdiderunt omnes illas gentes quas Dominus dixit, id est praecepit illis disperdere. Quasdam enim gentes non disperdiderunt, sed sibi tributarias fecerunt. Et ita commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Et exponit quae opera, dicens: Et servierunt sculptilibus eorum. Et hoc factum est illis in scandalum, id est in ruinam. Et merito, quia non solum oves et boves, sed etiam immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: hoc quidem non habet historia, sed (1021B)tamen non ideo minus credendum est prophetico spiritui, qui hoc dicit, et aliis prophetis qui saepe idem improperant eis. Et qualiter immolaverint, prosequitur dicens: Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et hoc modo interfecta est terra in sanguinibus, continens pro contento; hoc est terreni illi interfecti sunt interius propter innocentum sanguinem, daemoniis effusum.

Et contaminata est in operibus eorum. Exponit quomodo, scilicet quia fornicati sunt in adinventionibus suis, id est in studiis suis, quia proprio Deo relicto adhaeserunt falsis diis. Et ideo iratus est Dominus illi populo, vel in illum populum in furore, id est, in ira gravi: et ideo abominatus est illum, id est vilem fecit haereditatem suam. Per hoc autem quod dicit haereditatem, ostendit abominationem illam omnino non esse ad destructionem, sed ad (1021C)correctionem. Et vere, quia dicit abominatus est haereditatem suam: quia tradidit eos in manus gentium. Et hoc ita, quod dominati sunt eis, qui oderunt eos: quod gravissima servitus est, ut patiaris dominum, quem habes inimicum. Et quia dominati sunt, ideo tribulaverunt eos inimici, et sic graviter humiliati sunt sub manibus eorum, sed Dominus liberavit eos saepe. Ipsi autem non illud attenderunt, sed exacerbaverunt eum in consilio suo, id est quia consilium ejus non attenderunt, sed suum. Consilium enim Dei erat, ut per temporalia bona induceret eos ad aeterna. Ipsi autem non illud attenderunt, sed suum consilium sequi maluerunt, scilicet ut quaererent, quae sua erant, non quae Dei erant. Et ideo merito humiliati sunt iniquitatibus suis, id est ita quod iniquitates eorum causa essent humiliationis ipsorum. Et rursus non defuit eis divina misericordia, quia vidit Dominus cum tribularentur. Non ideo hoc dicit, quod aliquando non videat: sed tunc tamen maxime videre tribulationem nostram dicitur, quando (1021D)miseretur. Et propterea subdit, Et audivit orationem eorum: et hoc totum fecit non propter umbram, sed propter figuram, scilicet quia memor fuit testamenti, non veteris quod aboletur, sed novi, quod per illud significabatur. Et ideo poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae, non quod poenitentia unquam in eo fuit, in quo malum factum non praecessit: sed quia tam misericorditer cum illis egit, quod potuit videri poenitere eum prioris afflictionis. Et vere multam misericordiam eis impendit, quia dedit eos in misericordias in conspectu omnium, qui ceperant eos, id est, hoc fecit quod etiam hostes, qui captivos eos tenebant, misericorditer egerunt cum illis. Vel aliter: Dedit eos in misericordias, id est, ita misericorditer cum illis egit mittendo filium suum, et liberando eos ab interioribus hostibus, ut non solum miserati, sed propter excellentiam ipsae etiam misericordiae possent dici. Et hoc fecit in conspectu omnium, qui ceperant eos, (1022A)id est, videntibus illis et attendentibus, qui captivos adhuc eos tenebant per captivitatem in praevaricatione primi hominis factam; quod aequipollenter dicere est: Ejicit daemonia ab eis. Et quia in Evangelio dicitur: Ecce ejicio daemonia. Et hodie et cras sanitates perficio, et tertia die consummor: ideo cum dixisset: Quia ejicit daemonia, subjungit orationem ut sanitatem perficiat, dicens: Domine Deus noster, fac nos salvos perficiendo in nobis sanitatem. Potest autem per hodie accipi tempus sub lege, per cras vero tempus gratiae, in quo utroque sanitatem operatus est: vel per hodie accipi tempus praesentiae ejus in carne: per cras vero tempus Apostolicae missionis, et usque ad finem saeculi, in quo etiam per praedicatores suos sanitates perficit. Tertia vero qua consummatur, erit quando omnes occurremus ei in unum virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et ut salvos facias, congrega nos verum semen Abrahae per fidei unitatem de nationibus (1022B)omnibus, ad hoc ut confiteamur sancto nomini tuo, et tandem gloriemur in laude tua, id est, in laude perfecte laudantium, quia perfecte amantium. Et ideo perfecte amantium, quia facie ad faciem contemplantium, nos dico dicentes ita: Benedictus sit Dominus a saeculo et usque in saeculum, id est aeternaliter Deus Israel, id est, qui facit ut videntes eum per fidem, sint videntes eum per speciem: et hoc dicet omnis populus. Ut autem tunc dicere possit, fiat ei nunc benedictio in populo Judaico, fiat et in praeputio.

IN PSALMUM CVI. Alleluia. ARGUMENTUM. Reditus populi de Babylone praedicitur. Primumque imperatur ut collata beneficia devotis extollant vocibus gratiarum: ac deinde quae mala in captivitate (1022C)pertulerunt, varia narratione describuntur. Aliter vox Christi de Judaeis, legendus ad lectionem Numeri et Judicum.

EXPLANATIO. In primo alleluia commendatus est populus Judaeorum, de quo nulla querela est; secundo eos commemorat, qui in eadem gente creberrimis offensionibus erraverunt, et ad Domini gratiam ipsius miseratione reversi sunt. Hic autem commonetur populus Christianus ut pro collatis sibi beneficiis laudes Domino reddat. Aliter alleluia primum egit ut baptizentur credentes; secundum ut conciliet poenitentes, ibi suscepit plebem suam in exsultatione, et electos suos in laetitia. Hic poenitentes exaudit, et dat in misericordiam in conspectu omnium, qui eos coeperunt. In tertio usus noster quotidianus retexitur, et haeresis Novatiana damnatur. Post Hebraici populi confessionem, de quo praecedentes psalmi locuti sunt, Propheta venit ad populum Christianum, (1022D)qui per spatia totius orbis superstitionum solitudine vagabundus errabat. In prima sectione commonens eum laudes Domini confiteri, cujus sanguine redemptas Ecclesias accepit, qui per aras daemonum, lucosque stulto rapiebatur errore. Secunda gratias dicit Domino peragendas, qui gentilium animas veritatis pabulo jejunas religionis suae ubertate satiavit, et eorum vincula peccatorum inexsuperabili virtute disrupit. Tertia Patri gratias praecipit esse referendas, quia Christus adveniens diaboli portas vectesque confregit. Quarta Domino sacrificium laudis a sacerdotibus commonet offerendum, qui inter saeculi fluctus Ecclesiarum gubernatione praesident, describens quemadmodum et ipsorum tentationibus Deus subvenire dignetur. Quinta iterum dicit a sacerdotibus et senioribus Dominum esse laudandum, qui squalentem mundum ariditate peccati in amoenissimam jucunditatem coelesti munere commutavit. Quod videntes recti corde gaudebant, (1023A)quae partes a similibus versibus, quos intercalares vocant, incipiunt.

COMMENTARIUS. Confitemini Domino, quoniam bonus. Psalmus iste commendat miserationes Dei saepe probatas in nobis, ideoque dulcis est expertis. Cantatur autem manifeste de universa Ecclesia, ubique terrarum diffusa: hoc est de duobus parietibus in uno angulari lapide convenientibus, et alibi Abba pater clamantibus, unde bis Alleluia intitulatur. Et quia miserationes Dei commendat, videamus ergo quid admoneamur, unde aggratulemur, unde gemamus, unde auxilium postulemus, unde deseramur, unde nobis subveniatur, quod per nos simus. Quasi dicat: Per ejus misericordiam simus, quomodo superbia nostra conteratur, qualiter gratia ejus glorificetur, ut unicuique occurrat in se, quod Psalmus commendat: et experti approbent, inexperti vero desiderent. Et incipitita: Qui redempti sunt a Domino, (1023B)non redempti de manu Aegyptiacae servitutis, non de inutilibus laboribus et luteis operibus, non redempti ab illa arcta Aegypto, quia omnes simul redempti sunt, et horum hostes simul perierunt: sed redempti de lata Aegypto hujus mundi, quotidie redimentur et in multis et in singulis, et quorum hostes quotidie submerguntur in mari, quos sicilicet Dominus non redemit de manu Pharaonis, sed de manu hostis antiqui; et ita eos redemit, quod non tantum de uno loco, sed de pluribus regionibus eos congregavit. Et vere de regionibus, quia a solis ortu et occasu. In ortu solis Judaei erant, qui per legem et prophetas inde solis lumen susceperant: Gentes vero in occasu erant, quae postposito Creatore creaturam adorabant, et exponit occasum dicens, Ab Aquilone et mari. Per Aquilonem intellige, quod charitas in eis refrixerat, per mare vero, quod etiam amaritudo persecutionis in eis erat. Tales, inquam, redempti dicant alter ad alterum: Si gustastis, confitemini Domino: si enim non gustastis, confiteri non potestis. Si gustastis aviditate, (1023C)eructate confessione. Et merito debetis confiteri Domino, quoniam omnibus digne se gustantibus est bonus, et quoniam misericordia ejus est in saeculum, sicut in priori psalmo diximus. Dixit qui redempti sunt, quia autem haec redemptio non simplex est, sed multiplex, ideo psalmus proponit quatuor tentationes, quatuor clamationes, quatuor liberationes, quatuor misericordiarum Dei confessiones. Et prima redemptio est ignorantiae, et erroris, et inediae verbi Dei. Sicut ponamus aliquem nihil boni quaerentem, sed veterem vitam seductoria securitate viventem, nihil esse putantem post hanc vitam, quandoque finiendam, deditum illecebris et mortiferis delectationibus hujus saeculi: hunc talem gratia Dei aliquando quasi a somno interius erigit, et in errore se invenit, et multum sollicitus de salute sua fit. Et haec est tribulatio prima, tentatio. Deinde autem quam potest, pulsat, clamat ad Dominum: et Dominus liberat eum de tenebris erroris. Et in via ducente ad (1023D)civitatem habitationis, id est, in fide, et sui cogitatione, vel cognitione eum ponit, et doctrina verbi Dei reficit, et Domino jure debet confiteri: postquam autem jam positus in via, scit quid faciendum sit et quid cavendum, incipit pugnare contra veteres consuetudines. Sed quia non attendit unde debeat arma sumere, quem cooperatorem debeat habere. Si enim praesumit de se, divino auxilio deserente, multum potest laborare, sed nihil efficere. Et haec est secunda tentatio, quae dicitur difficultas bene operandi. Sequitur damnatio, liberatio, confessio: quia attendens ille inefficaciam suam, clamat ad Dominum, et Dominus liberat eum: quia disrumpit vincula difficultatis et ponit eum in operatione aequitatis: et fit ei facile, quod erat ei difficile, et inde Domino confiteri debet. Posset autem Dominus sine difficultate hoc nobis praestare, sed si non difficultatem haberemus, auctorem tanti boni non agnosceremus. Item cum jam positus est in facilitate bene operandi, (1024A)difficultatibus veterum consuetudinum superatis, non ex otio illo reducitur ad aliquam pravam consuetudinem, sed incurrit tertia tentatio, taedium scilicet divini verbi, id est, taedium orandi, legendi, jejunandi, vigilandi, et aliorum quibus ad melius possit provehi, et sic periclitatur. Nec faciat eum de priori societate securum, sed pro taedio timeat eum moriturum: quia sicut corpus fastidio corporali cibo perimitur, ita anima fastidio corporali cibo periclitatur. Sed rursus clamat ad Dominum, et liberatur, et tamen sequitur ut confiteatur. Ecce splendificatis tenebris et difficultatibus veterum consuetudinum superatis, et repulso taedio verbi Dei, tales jam apti sunt, qui ad regimen Ecclesiarum provehantur, et provehuntur. Sed quanto magis exaltantur, tanto magis periclitantur: quia tunc insurgit tempestas maris Ecclesiam quatientis, et gubernatorem turbantis: et sic periclitantur modo ascendendo usque ad coelos sperando, modo descendendo (1024B)usque ad abyssos desperando. Sed tamen clamat ad Dominum, et liberatur: et ideo quoque merito confitetur. Et haec est quarta tentatio, quae vocatur periculum in regimine rerum publicarum. Nemo autem putet hanc tentationem pertinere ad solos praelatos, quia omnes in navi portantur, et qui operantur et qui gubernantur: et simul in mari periclitantur, et simul in portu salvabuntur. Has quatuor tentationes, ut praediximus, proponit psalmus, et prima est ubi dicit: Erraverunt in solitudine, quod sic continuatur: Necessarium fuit ut de regionibus congregarentur, quia erraverunt prius in solitudine non in quacunque, sed in inaquoso. Solitudinem vocat desertum ignorantiae et erroris; per inaquosum vero notat incultum, scilicet quia sine aqua, id est, sine refectione doctrinae erant. Et non invenerunt per se viam civitatis habitationis, id est, ducentem ad civitatem, in qua vere est inhabitandum. Est enim quaedam civitas ubi non est habitandum, sed quae potius destruenda est, (1024C)scilicet Babylonia. Erraverunt dico, esurientes et sitientes naturaliter, quia omnis anima naturaliter esurit bonum. Ecce gravis tribulatio, quod cum essent in solitudine, et viam qua ad habitationem venirent, ignorarent, insuper esuriebant et sitiebant: et ideo anima eorum ens tantum in ipsis defecit. Extendens autem se ad Dominum, profecit, hoc est, quod dicit: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, id est, cum jam attenderent tribulatione peregrinationis, quam nemo attendit nisi cui patria est dulcis. Et quia clamaverunt, ideo Dominus eripuit eos de necessitatibus eorum, id est, de tenebris erroris, et fame verbi Dei. Et hoc taliter fecit, eduxit scilicet eos de necessitatibus, perducens eos in viam rectam, id est, in cognitionem suam, et fidem catholicam, ad hoc ut irent in civitatem habitationis. Unde confiteantur digne Domino misericordiae ejus, non mendicitati ejus. Et mirabilia ejus exhibita filiis hominum, id est, filiis (1024D)vetustatis; hoc est: Illi confiteantur Domino qui cum essent mortui in vetustate, vivificati sunt ab eo per novitatem. Quod magnum est mirabile. Et quia prius non posuerat, alteram partem tantum liberationis addit: Ideo dico ut confiteantur Domino, quia satiavit animam inanem, quantum ad sitim; et satiavit animam esurientem bonis aeternis, hoc est, inediam verbi Dei ab eis exclusit. Et (quasi dicat) necesse erat ut educerentur et satiarentur, quia erant sedentes in tenebris: et non in qualibuscunque, sed in umbra mortis, id est, in talibus tenebris, quae obumbrarent eos ad mortem; et erant vincti in mendicitate et ferro, id est, in dura mendicitate. Gravis enim mendicitas est in solitudine esurire et sitire.

Quia exacerbaverunt. Non culpa auctoris erat, quod in tenebris et mendicitate erant, sed eorum: quia ipsi exacerbaverunt, id est, acerba et hispida fecerunt sibi eloquia Dei, tunc scilicet quando dictum est illis: De omni ligno paradisi comede, de ligno autem (1025A)scientiae boni et mali ne comedas. Et in hoc irritaverunt, id est, irritum fecerunt consilium Altissimi. Ejus enim consilium erat ut per obedientiam, atque praeceptum ad aliquod dignius eos proveheret; ipsi vero praevaricando, et inobediendo illud irritum fecerunt.

Et humiliatum est. Hic secundam tentationem incipit. Quasi dicat: Dominus eduxit eos de tenebris erroris, et posuit in via veritatis, ut scirent quid esset faciendum, et quid cavendum; ipsi autem de se praesumpserunt, et ideo cum ex viribus suis veteres consuetudines oppugnare vellent, humiliatum est cor eorum in laboribus, quia multum laboraverunt; et infirmati sunt, id est inefficaces in laboribus suis exstiterunt; quia non fuit qui adjuvaret eos, quandiu de se praesumpserunt.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur. Et ponit simul utramque liberationem, quia repetit priorem dicens: Et eduxit eos de tenebris umbrae (1025B)mortis, ut prius. Et modo disrupit vincula eorum, scilicet disrupit vincula difficultatis, et posuit eos in operatione aequitatis, ut supra dictum est. Unde confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, ut prius. Et debent ei confiteri, quia cum ipsi ita detinerentur, ne possent exire ad bene operandum, sicut alibi clausi portis aereis et vectibus ferreis, ne exeant ad aliquid agendum detinerentur. Dominus contrivit portas aereas, et vectes ferreas confregit, id est, ab omni difficultate eos expedivit. Et hoc taliter fecit, scilicet suscepit eos de via iniquitatis eorum, id est liberavit eos de praesumptione, quae faciebat eos iniquos, id est, irreligiosos. Quae iniquitas eorum non erat auctoris, quia humiliati sunt propter injustitias suas; quia injuste egerunt viribus suis, quod Dei erat, ascribendo.

Omnem escam abominata. Ecce tertia tentatio. Quasi dicat: Splendificatis jam tenebris, et difficultatibus veterum consuetudinum superatis, adhuc restat aliud periculum, hoc scilicet, quod anima eorum (1025C)abominata est omnem escam non corporalem, sed spiritualem, id est, taedium verbi Domini, ut supra dictum est, habuerunt. Et ideo usque ad portas mortis, id est, usque ad interitum appropinquaverunt: quia sicut periculosum est corpori fastidire corpoream escam, ita mortiferum est animae spiritualem escam fastidire. Et iterum clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos, id est, nam hoc modo misit verbum, scilicet idem praecepit et voluit ut sanarentur, et sic sanavit eos. Tale et illud est quod in Evangelio habetur: Domine dic tantum verbo, et sanabitur puer meus. Et vere salvavit eos, quia eripuit eos de interitionibus eorum. Unde etiam confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et ita debent confiteri, ut sacrificent sacrificium laudis, id est, ut nihil sibi, sed totum Deo attribuant. Et annuntient opera ejus, id est, multiplices labores ejus non in memoria, sed in exsultatione.

(1025D)Qui descendunt mare in navibus. Ecce quarta tentatio. Quasi dicat: Non solum illi quorum anima taedium verbi incidit, et alii praedicti misericordias Dei experti sunt, sed etiam illi qui positi in navibus, id est, qui perfecti ad regimen Ecclesiarum descendunt per mare, id est, humiliantur propter amaram tribulationem extrinsecus, et contradictionem intrinsecus, et dolendo subditis suis; descendentes dico facientes operationem, id est, gubernationem in aquis multis, id est, in populis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus, id est, mirabiliter misericordiam ejus erga se cognoverunt in profundo, hoc est in maris periculo, vel in profundum, id est, in occultis cordium subditorum suorum. Alius enim in occulto suo habet adulterium, alius homicidium, alius hoc, alius illud. Et haec omnia illis praelatis referuntur: et si tunc possint gubernare, et singulis consulere ne periclitentur, in hoc maximam misericordiam Dei recognoscunt.

(1026A)Dixit et stetit. Vere opera Domini et mirabilia viderunt. Nam hoc modo viderunt, quia dixit, id est, praecepit Dominus aliquando, et spiritus procellae stetit, id est inhorruit, id est, intempestas magna facta est, et fluctus ejus nimium exaltati sunt: prius autem quam hoc fiat, ascendunt praelati illi usque ad coelos bene sperando de subditis suis: et stante procella descendunt usque ad abyssos desperando. Et ideo descendunt, quia anima eorum, id est, praelatorum tabescebat, id est, deficiebat in malis suis, id est, in pressuris subditorum, vel aliter: Dixit Dominus, id est, praecepit Dominus, et stetit, id est, quievit procella, et deinde iterum exaltati sunt fluctus ejus. Et stante procella ascendunt praelati ipsi bene sperando usque ad coelos, cum vero fluctus exaltantur, descendunt usque ad abyssos desperando. Et hoc ideo, quia anima eorum in malis tabescebat, ut prius. Et ostendit quomodo dicat, Turbati sunt in se ipsis interius, et moti sunt ut se expedirent, sed (1026B)tantum sicut ebrius, id est, inutiliter moti sunt, dum de se praesumpserunt, quia movebantur quidem, sed non promovebantur. Et hoc ideo, quia omnis sapientia eorum, scilicet et praeconandi et orandi et legendi devorata est, id est, ad nihil redacta est: Unde dicit Apostolus: Nolumus vos fratres ignorare de pressura, quae facta est nobis in Asia, quia supra vires nostras et supra modum gravati sumus, et responsum mortis in nobis habuimus: ut non simus confidentes in nobis, sed in illo qui suscitat mortuos. Ubi dicit: Responsum mortis in nobis habuimus, ostendit sapientiam suam fuisse devoratam. Et rursus hi clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et vere eduxit. Nam hoc modo statuit, scilicet procellam ejus, vel profundi maris in auram, id est in tranquillitatem placidam. Et hoc iterum, quod siluerunt omnes fluctus ejus: tunc praelati sunt laetati, quia fluctus siluerunt. Et merito quia deduxit eos in portum voluntatis eorum, id est, in omnem illam quietem et securitatem, (1026C)quam ipsi optabant. Unde confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum: et ita confiteantur, ut exaltent eum tantum in Ecclesia plebis, id est, in Ecclesia bene gubernatorum. Et laudent eum in cathedra seniorum bene regentium, quod est dicere: Et subditi quod bene gubernantur, et praelati quod bene gubernant, non sibi, sed soli Domino attribuant, et ei soli laudes agant.

Posuit flumina in desertum. Quasi dicat: Merito debent illum laudare, quia superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et ostendit in primis, quomodo superbis resistat, dicens: Quia flumina, id est, illos apud quos erant fluenta doctrinae per prophetica scripta et legalia instituta, id est, Judaeos posuit in desertum: quia et si scripta servaverint, intelligentiam tamen veram amiserunt, probat. Et exitus aquarum, id est, illos eosdem a quibus doctrina ad alios exivit per propheticas scripturas, et per primitivam Ecclesiam inde assumptam in sitim (1026D)posuit, hoc est in naturali siti dereliquit.

Terram fructiferam. Idem repetit per aliam similitudinem, et est dicere: Illos qui prius erant terra fructifera, quantum ad quosdam, quia non defuerunt in populo illo priori, qui reputandi essent in semine. Illos inquam redegit in salsuginem, id est, in amaritudinem et sterilitatem, quia tempus visitationis non cognoverunt, et justitiam Dei non attenderunt, sed justitiam suam statuere voluerunt. Et cum aliquid de eis prius crediderint, modo nulli inde credunt. Salsugo enim proprie dicitur amarus succus terrae, quem sterilitas comitatur. Et hoc quidem dicit non ab injustitia sua processit, sed a malitia habitantium in ea terra, hoc est dicere: Justo judicio suo Dominus terram illam in salsuginem vertit, quia nequitia eorum in terrenitati nimis adhaerentium hoc promittit.

Posuit desertum in stagna. Ostendit quomodo superbis resistit, et qualiter humilibus dat gratiam, (1027A)dicens: Quia illos qui prius erant desertum a lege et prophetis destitutum, id est, gentiles posuit in stagna aquarum: quia inde per quosdam, sicut per Augustinum, Gregorium, Hieronymum, et multos alios documenta veritatis emanaverunt aliis. Et illic, id est in terra illa collocavit esurientes et avidos agricolas. Et illi constituerunt civitatem habitationis, id est, construxerunt Ecclesiam catholicam, quae civitas est vere habitationis. Et seminaverunt semine verbi Dei agros, id est, fecerunt multos fructificantes in bonis operibus. Et plantaverunt vineas, id est, instituerunt diversas Ecclesias, et fecerunt fructum nativitatis. Et institutores et instituti fructum nativitatis, id est, opera et doctrina eorum, non dissenserunt ab apostolis, qui fuerunt nativitas eorum: quia per eorum doctrinam nati sunt in operibus bonis. Et Dominus eis benedixit, et incrementum dedit, et ipsi multiplicati sunt in tantum, quod etiam quidam nimis multiplicati sunt, scilicet illi qui per superbiam haeretici (1027B)facti a nobis exierunt. De quibus dicit Apostolus: A nobis exierunt, qui a nobis non fuerunt; si enim a nobis essent, a nobis non exissent. Et quamvis quidam nimis sint multiplicati, tamen jumenta eorum non minoravit: quia de his qui erant jumenta non multum docta, sed tamen fide plena, id est, de simplicibus nulli exierunt.

Et pauci facti sunt. Multiplicati sunt inquam nimis quidam, et ideo facti sunt pauci, sive remanentes, quantum ad priorem numerum: sive ipsi exeuntes, et non tot exiverunt, quot remanserunt. Et quia nihil magis donorum paucitati, quam quod est debitum perditioni. Et vexati sunt alii, id est, remanentes a tribulatione malorum, id est, tribulationes illatae sunt a malis exeuntibus per malignas quaestiones suas. Et a dolore, id est, propter compassionem, quam habebant in alio qui contribulantur.

Effusa est contentio. Ostendit quomodo vexati sunt dolore, ideo scilicet, quia per pravam doctrinam exeuntium effusa est contentio super principes eorum, (1027C)quae remanserunt, hoc est, quia etiam veridici doctores eorum contemptibiles erant, vel habiti sunt propter illos falsidicos qui exierunt. Et ideo fecit Dominus eos, id est, exeuntes errare in invio. Illi quidem de quibus superius audivimus, in viam sunt deducti, et ad civitatem habitationis directi; isti vero non deducti sed seducti, id est, sibi ipsis derelicti, quia tradidit eos Deus in concupiscentias cordis sui, ut faciant quae non conveniunt, et sic erraverunt in invio; et hoc ita, quod nunquam amplius quidam eorum redierunt in viam. Et Dominus adjuvit pauperem, id est, humilem populum suum intus manentem, de inopia, id est, paucitate illa, quam quidam exeuntes fecerunt, scilicet, quia facti sunt eis illi exeuntes per suas pravas quaestiones et contradictiones etiam ad exercitium inquisitionis, et ad exemplum timoris. Quanto magis enim respondetur haereticis, tanto major correctio fit catholicis. Unde etiam Apostolus dicit: Quia oportet esse haereses, ut (1027D)qui probati sunt manifesti fiant. Vel aliter: Effusa est contentio. Quasi dicat: Hoc modo pauci facti sunt, quia fuerunt quidam qui se voluerunt facere principes, id est, magistros erroris; inter eos effusa est contentio illa de qua dicit Apostolus: Si quis evangelizaverit vobis aliud quam quod accepistis, etiam angelus de coelo, anathema sit, hoc est dicere: Intus ideo te manentes pauci facti sunt, quia superbi exclusi sunt. Et eos, id est, superbos, fecit errare in invio, et non in via, ut prius. Pauperem autem, id est, humilem populum suum adjuvit de inopia, id est, de simplicitate intellectus; hoc enim quod non multipliciter, sed simpliciter intellexerunt, fuit eis in auxilium ne exirent, sed intus manerent. Et posuit familias suas alteram de circumcisione, alteram de praeputio, ita subditas sibi, sicut oves pastori. Juxta quod ipse ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas.

Videbunt recti. Dico quia posuit familias sicut oves. (1028A)Et hoc modo posuit et ponet eas in tanta subjectione, id est, omnes qui jam exierunt oppilabunt, id est, obstruent os suum. Quia ille vere sapiens est, quia nihil amplius contradicere audebunt; et haec omnia praedicta debet quisque sapiens attendere. Quis est autem vere sapiens? Et ideo dico quis est, quia ille qui vere sapiens est, custodiet, id est, observabit haec omnia praedicta per humilitatem. Et intelliget misericordias Domini esse in his omnibus, scilicet, quod errantem et esurientem in viam deduxit et pavit; quod pugnantem contra difficultatem peccatorum suorum et ligatum vinculis consuetudinis solvit et liberavit; quod fastidientem Verbi Dei, et prae taedio quodam pene morientem, missa medicina Verbi sui, recreavit; quod periclitantem inter naufraga et periculosa discrimina, pacato mari, ad portum deduxit; et quod in populo illo ubi superbis resistit, sed ubi humilibus dat gratiam esse fecit; et quod voluit ut unus manens multiplicaretur, non ut foras exiens (1028B)diminueretur.

IN PSALMUM CVII. Canticum, psalmus David. ARGUMENTUM. Sub Machabaeorum persona cantatur, continet autem preces de hostibus victoriae gratulatione; potest et de ipso David accipi, quod plurimis gentibus imperaverit. Aliter vox Ecclesiae ad superpositionem.

EXPLANATIO. Canticum ad divinarum rerum contemplationem refertur, psalmus ad operas actuales, quae tamen divinis conveniant mandatis. Quod in primo versu ipse testatur: « Cantabo et psalmum dicam Domino. » David autem significat regem Christum, qui in hoc psalmo locuturus est. Per totum psalmum loquitur Dominus. Primo ordine Patri gratias agit, quod post passionis triumphum perpetuam resurrexit in gloriam. (1028C)Secundo humiliat se per humanitatem suam, ubi tamen et potentiam propriae majestatis ostendit, ut duas naturas veraciter in una Domini Christi cognoscas esse persona. Notandum autem quod centesimus septimus psalmus ex terminalibus duorum psalmorum partibus est compactus, in quo Dominus per passionem resurrectionemque suam duos sibi populos una fide conjunxit, una spiritus gratia fecundavit, eodem vitae aeternae munere sublimavit. Centenarius numerus vitam quae in dextris est, septenarius Spiritum sanctum designat; qui bene in hoc psalmo de duobus uno facto copulantur, quia spirituales tantum vitam percipere promerentur aeternam.

COMMENTARIUS. Paratum cor meum Deus. Canticum psalmi, id est, haec exsultatio operationis, sive haec exsultativa operatio attribuitur David, id est, capiti, quia agit caput nostrum in hoc psalmo de gloria suae resurrectionis et ascensionis. Unde merito omnes debent laetari, qui (1028D)ad spem ejusdem gloriae sunt vocati. Et proponit se nobis exemplum obedientiae, exhortans nos ut eadem obedientia, quam et ipse insistamus, et sic ad eamdem gloriam perveniamus. Et est quasi dicat: O Deus Pater, stulti homines putant me invitum et quasi coactum tibi sacrificare; sed ego voluntarie sacrificabo tibi, quia paratum est in me ipso cor meum, et paratum est in meis cor meum obedientiam implere. Vel si quod melius est, utrumque tamen ad ipsum referamus, ita dicetur: Paratum est cor meum obedientiam implere in opere. Paratum est etiam cor meum omni intentione; et hoc ideo, quia ego, qui quasi prius ploravi in infirmitate mea, positus in gloria mea, id est, in gloria resurrectionis et ascensionis, cantabo ore et psallam opere, quia dabo spem aliis in me ejusdem gloriae, et sic faciam eos cantare ore, et psallere opere. Sciendum quia psalmus iste totus fere colligitur ex quibusdam psalmis superioribus. Et dicit beatus Augustinus se non aliam causam (1029A)invenire cur repetitus sit, nisi quia Spiritui sancto sic complacuit. Nemo ergo miretur si non tam diligenter hic perquirantur singula, quoniam superius suis in locis plenarie sunt exposita.

Exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Caro Christi, propter infirmitatis et mortis experientiam, dicitur cithara; psalterium vero dicitur, propter coelestia opera. Et est quasi dicat: Et ut ego cantem et psallam in gloria, id est, caro mea, morere; et exsurge, ut sis psalterium. Et ideo dico exsurge, quia es cithara. Licet enim caro Christi prius etiam fuerit psalterium, maxime tamen per gloriam resurrectionis et ascensionis psalterium exstitit. Et vere (quasi dicat) exsurges, quia ego exsurgam diluculo, facta resurrectione; et sic, Domine Pater, confitebor tibi in populis Judaicis, et psallam tibi in nationibus gentium. Et ideo confitebor tibi in illis, et psallam in istis, quia ego, qui non solum misericors tuus dicendus sum, magnus ero super (1029B)coelos, id est, magnificatus ero super omnes illos qui sunt coeli, quia nullus eorum potestatem habuit animam suam ponendi, et iterum sumendi. Et veritas praeceptorum tuorum per me data magnificabitur, usque ad nubes constituendas. Et quia sic magnificabor, ergo Deus Verbum mihi personaliter unitum, exaltare, me homine exaltato, super coelos. Et gloria tua, id est, caro a te sumpta, quae prius fuit ignominia tua, facta per resurrectionem et ascensionem gloria tua, exaltetur super omnem terram, id est, glorificetur in omni terra adhuc, ut dilecti tui liberentur, per spem resurrectionis, a timore mortis. Et ut hoc fiat, salvum me fac, Domine Pater, dextera tua, id est, per confessionem tuam; et in hoc exaudi me. Et convertit se ad nos. Quasi dicat: Vere salvas in dextera tua, quia Deus Pater locutus est in sancto suo, id est, promisit hoc in sanctitate sua. Et ideo vere exaltabo resurrectione et ascensione.

Et dividam Sichimam. Vel aliter, Deus qui prius (1029C)locutus est in servis suis, apparuit mundo, et locutus est in me sancto suo; et ideo vere exsultabo, ut prius. Vel aliter: Deus Pater locutus est in sanctis suis, id est, promisit per me sanctum suum, istud, scilicet, quod ego exsultabo gloria resurrectionis et ascensionis, et dividam Sichimam; et caetera. Quae sequuntur inde, Deus qui repulisti nos, plenarie invenies exposita.

IN PSALMUM CVIII. In finem psalmus David. ARGUMENTUM. Sub Machabaeorum persona canitur, deplorantium quae ab exteris et domesticis adversa pertulerunt, postulantiumque ultionem in eos qui Antiochum vel Demetrium reges in eorum odia falsa criminatione succenderant, quique venalem fecerant sacerdotii dignitatem; quod non tantum excluso Onia factum est, sed per omne tempus deinceps quo Judaea Machabaeis est praeliantibus liberata. Aliter vox Christi (1029D)ad Patrem de Judaeis.

EXPLANATIO. Titulus iste notissimus psalmum refert ad Dominum Christum. Prima parte Dominus Judaeos increpat, qui mala pro bonis Creatori suo reddere maluerunt. Secunda Judae traditoris et perfidi populi narratur iniquitas, et quae illis erant pro tanto scelere ventura. Tertia precatur ut liberatus a periculo passionis cito resurrectionis gloriam consequatur.

COMMENTARIUS. Deus laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Haec verba referuntur in finem, id est, in Christum, quae sunt psalmus attributus ipsi David. Commendat enim nobis in hoc psalmo caput nostrum suam passionem, ut commendet et resurrectionem, id est, remunerationem et gloriam passionis, quia si compatimur, et conglorificabimur. Et est quasi dicat: Paratum cor meum, Deus, (1030A)paratum cor meum. Et ideo, Deus Pater, ne tacueris laudem meam, imo gloriosum et laudabilem me facias per resurrectionem et ascensionem. Tu, inquam, ne taceas laudem, quia (quasi dicat) inimici non tacent vituperationem. Nam apertum est super me, id est, ad me damnandum et devorandum os peccatoris, praevaricator ille populus erat, unde Dominus in Evangelio: Si enim crederent Moysi, utique crederent et mihi, quia de me ipse scripsit et os dolosi populi, quia non tantum Judaei, sed milites Romani, qui gentiles erant, in ejus mortem consenserunt. Cur autem dicat dolosi, causam subdit, dicens:

Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Id est, ad meam damnationem lingua dolosa, vocantes me magistrum, et similia. Et vere lingua dolosa, quia postea circumdederunt me sermonibus odii, clamantes: Crucifige, crucifige eum. Et impugnantes me, expugnaverunt me reputatione sua, vel quantum ad exterius meum, sed tamen odio habuerunt me gratis. Et (1030B)vere gratis, quia detrahebant mihi pro eo quod commerueram, ut me diligerent. Mortuos enim eorum suscitaveram, infirmos sanaveram, caecos illuminaveram. Pro quibus cum me diligere deberent, potius detrahebant mihi, dicentes: Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit, et similia. E contra autem ego pro eis orabam dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciant. Et quod potissimum genus retributionis est, ipsi posuerunt, id est, firmiter statuerunt mala pro bonis adversum me, id est, actione, et odium pro dilectione mea in affectione. Tu autem, Domine, redde eis quod merentur. Hoc aequipollenter non maledicendo, sed prophetando, et divinae sententiae aggratulando, dicens ita: Quandoquidem populariter ille subjici mihi noluit, ergo, Domine, constitue peccatorem, id est, patrem totius peccati diabolum, super eum. Et hoc adeo, quod diabolus stet a dexteris ejus, id est, potiora habeat opera diaboli quam tua, ut sic judicetur et hic et tandem; hoc est quod dicit: Cum judicatur hic per interiorem (1030C)excaecationem, exeat etiam tandem condemnatus, id est, exitum habeat aeternam condemnationem, et oratio ejus fiat in peccatum. Omnis enim oratio quae non fit per Mediatorem Dominum nostrum Jesum Christum, non purgat peccatum, sed auget. Et ideo dicit: Oratio ejus fiat in peccatum, et dies ejus, id est, dies regni et sacerdotii, quos per mortem meam promittit sibi longiores fieri, per ipsam mortem meam fiant pauci. Sicut revera factum est, quia quadragesimo secundo anno destructi sunt penitus a Romanis principibus. Et episcopatum ejus, id est, sacerdotium, scilicet, ordinem Melchisedech, quod promissum ei fuit per sacerdotem Aaron, accipiat potius alter, id est, gentilis. Et filii, id est, successores ejus fiant orphani. Vere enim est orphanus, qui a Deo Patre orbatus patri diabolo subjicit. Et uxor ejus fiat vidua. Uxorem illius populi potes accipere, vel plebem subditam, vel civitatem ipsam, in qua velut in uxore delectabantur. Et plebs quidem viduata est, quia sine (1030D)omni regimine facta est; et etiam civitas, quia ab ipsis est desolata. Et ideo dicit: Uxor ejus vidua. Et filii ejus transferantur a loco ad locum, per totum mundum nutantes, id est, nullam certam sedem habentes. Et ubique mendicent, id est, aliena ope indigeant. Et ejiciantur de habitationibus suis, id est, de propriis locis suis, vel de stabilitate cordis sui ejiciantur per fumum malae conscientiae. Et fenerator, id est, diabolus, qui ideo labi hominem in aliquod grave peccatum facit, ut postea in aliud praecipitet, et iterum in aliud, et propterea dicitur fenerator. Ille, inquam, scrutetur omnem substantiam ejus, id est, omne peccatum illius populi, per quod ipse se sustinere credit, scrutetur ut nullum relinquat impunitum. Cum enim dicerent: Si dimittimus eum sic, venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem; et ideo peccatum eorum substantia dicitur; et alieni diripiant labores ejus; adhuc enim circumciduntur, et alia legalia custodiunt. Sed hoc maligni spiritus (1031A)diripiunt, quia inefficacia et inutilia reddunt, quia qui hostes sunt merito alieni dicuntur. Vel potest dici totus hic versus ad solam similitudinem; sic fenerator, id est, Titus vel Vespasianus, comparabilis feneratori, qui omnem supellectilem debitoris non valentis creditum reddere perscrutatur et aufert, scrutetur omnem substantiam ejus populi. Alieni, id est, milites eorum, diripiant labores ejus, ut nihil fiat ei reliquum. Et quia me adjutorem habere noluerunt, non sit ei aliquis adjutor, nec rex, nec sacerdos, nec sit qui misereatur pupillis ejus, id est, posteris a te Deo vero orbatis. Sed fiant nati ejus in interitum, id est, tales sint omnes posteri ejus, qui videantur esse nati, non ut vivant, sed ut aeternaliter intereant; et nomen, id est, memoria, ejus deleatur in generatione una, id est, in generatione carnali tantum, et nunquam veniat ad spiritualem. Et iniquitas, id est, murmur et cervicositas, patrum ejus redeat in memoriam, id est, non tradatur oblivioni, (1031B)sed sit in conspectu Domini, et peccatum matris ejus, id est, Synagogae, non deleatur a memoria Domini. Quod est dicere: Non solum peccata propria eorum, sed etiam merita parentum suorum mala, quorum nequitiam imitantur, eis reddantur. Vere enim per prophetam dictum est: Visitabo peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem. Et ut hoc sit, fiat iniquitas patrum et matris contra Dominum, ut non oblivioni tradatur, sed semper ab eo conspiciatur, et memoria eorum dispereat penitus de terra viventium. Quod merito dico, scilicet, pro eo quod non est recordatus facere miricordiam sibi ipsi, juxta illud Salomonis: Miserere animae tuae, et bene placens eris Deo. In quo autem non sit recordatus, ostendit dicens: Et persecutus est me hominem propter eum factum inopem et mendicum, et non solum me, sed etiam meos, qui persecutus est volens mortificare quemque hominem compunctum corde, sicut sanctos apostolos, et etiam omnes illos qui venientes (1031C)ad apostolos dixerunt: Quid faciemus, viri fratres, et caetera. Et in hoc etiam non recordatus est facere sibi misericordiam, qui dilexit maledictionem, dicens: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Et quia eam dilexit, ideo veniet ei, et noluit benedictionem, quia contempsit in illo benedici, in quo benedicentur omnes gentes. Et ideo elongabitur ab eo benedictio, et merito, quia induit maledictionem sicut vestimentum extrinsecus cum diceret, Sanguis ejus super nos, et caetera; et etiam intrinsecus, quia intravit in interiora ejus, sicut aqua, et fuit sicut oleum in ossibus ejus. Aqua enim quae perfundit, et oleum exhilaratam faciem reddit. Sic et maledictio illa quodammodo eos mollivit, quia eis complacuit, et quasi exhilaratum cor eorum reddidit, et bene dicit, sicut oleum in ossibus: quia quanto plus aliquis peccato delectatur, tanto fortior in peccando fit.

Fiat ei sicut vestimentum. Quasi dicat: Quandoquidem tantopere in maledictione studuit, ideo fiat ei maledictio sicut vestimentum, quo totus operiatur (1031D)et extrinsecus et intrinsecus. Quoddam autem vestimentum est quod non totum; sed partem operit: et ideo non superfluit quod addit, scilicet quo operitur. Et fiat ei sicut zona, qua semper praecingitur, id est, sit ei quasi expedimentum hoc peccatum ad alia peccata perpetrandum, scilicet ut qui sordidus est, sordescat adhuc. Nec hoc (quasi dicat) est malevolentiae votum, sed justa retributio eorum: quia hoc est opus eorum, id est hoc promeretur iniqua operatio eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum, id est, qui mendaciis suis quantum in se est, spoliant me divinitate, qua coaequalis sum Domino patri, dicentes: Non est hic homo a Deo, et similia. Et qui praeterea multa loquuntur mala adversus animam meam, dicentes: Hic dixit, possum destruere templum Dei, et in triduo hoc reaedificare; et: Hunc invenimus subvertere gentem nostram, et probibentem tributa dare Caesari, et multa talia. Et quia ipsi intendunt ad damnationem meam, ideo, Domine pater, tu dico Domine (1032A)(quasi dicat) qui solus vere Dominus es, fac mecum, id est, cooperare mihi in resurrectione mea non propter meritum meum, sed propter nomen tuum per me glorificandum; et ipse secundum verbum se resuscitavit, et pater eum resuscitavit: et ideo (quasi dicat) rogo ut mecum facias, quia misericordia tua, id est, resurrectio facta per misericordiam tuam, est mihi suavis secundum hominem: vel aliter: Tu Domine fac mecum, id est, adjuva me in perficienda obedientia propter nomen tuum, non propter meritum meum; et hoc ideo, quia misericordia tua, id est, auxilium tuum est mihi suave. Quocirca libera me resuscitando, vel constantiam dando, quia ego sum in me ipso egenus et pauper, id est, reputo me egenum et pauperem. Et quod cor meum conturbatum est per tristitiam passionis, hoc intra me est, id est, sponte mea, non ex coatione. Unde alibi, Voluntarie sacrificabo tibi, et caetera; vel aliter, Cor meum conturbatum est non propter me, sed quia transfero in me (1032B)infirmitatem illorum qui intra me sunt, id est, qui tantum in corpore meo sunt. Potest etiam ad membra hoc referri sic: Libera me, id est, meos a devocantibus, quod debes, quia ego sum egenus et pauper in meis: et quia si quando couturbatum est cor meum in meis, vel timore mortis, vel per naturalem motum irae. Illa conturbatio est tantum intra me, id est, in corde meorum, non etiam erumpit, in aliquem actum. Unde alibi: Irascimini, et nolite peccare.

Sicut umbra cum declinat, ablatus sum. Dico libera me, et opus est ut liberes, quia ablatus sum jam de hac vita, quantum ad voluntatem inimicorum, et in me ipso et in meis ita, sicut fit cum umbra declinat. Umbra enim propter occasum solis declinantem fit nox, et declinante vita fit mors: et ideo dicit, Ablatus sum sicut dies aufertur, cum umbra declinat. Et excussus sum vel de hac vita vel de cordibus meorum, factus sicut locusta, id est, instabilis.

Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Vere excussus sum de cordibus (1032C)meorum, quia genua mea, id est, illi qui erant sicut nodus et junctura, id est, firma sustentatio in corpore meo, hoc est apostoli, infirmati sunt a jejunio, id est, propter absentiam meam, in qua prius reficiebant se, qui per mortem eis ablatus sum. Vel illi infirmati sunt qui dixerunt: Nos putabamus quod redempturus esset Israel. Sed quae cura? Genua quippe illa immutabuntur de tristitia in gaudium propter oleum, id est, propter resurrectionis exhilarationem. Et vere genua immutabuntur, quia etiam caro, id est infirmiores in corpore meo, propter illud oleum immutabuntur. Potest etiam per oleum accipi exhilaratio Spiritus sancti, quinquagesimo die a resurrectione super apostolos missi, et caetera de sententia non mutantur. Vel aliter, ut ad similitudinem dicatur sic: Genua mea infirmata sunt a jejunio, id est, ego et mei comparabiles facti sumus illis quorum genua deficiunt propter jejunium, quia invenire non potuimus, in quibus nos reficeremus. Vix enim latronem (1032D)juxta se pendentem, in quo se reficeret, invenit. Et centurionem illum, qui videns terrae motum et signa quae faciebat, exclamavit: Vere Filius Dei erat iste. Genua, inquam, mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est, id est, morti data propter subtractum oleum, id est, quia non reperi alios qui me exhilararent.

Et ego factus sum. Sic in quacunque sententia continua: Et quia genua mea infirmata sunt, ideo ego sum illis factus opprobrium. Viderunt enim me tantum extrinsecus, id est, consideraverunt in me solam infirmitatem, non divinitatem. Et ideo moverunt ad contemptum meum capita sua dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et similia. Quapropter, Domine Deus Pater, id est quem facio mihi Deum, et non sum ego mihi Deus, sicut Adam voluit sibi esse Deus, adjuva me in perficienda obedientia, et salvum me fac resuscitando non propter meritum, sed secundam tuam misericordiam. Et ideo dico salvum me fac, (1033A)ut sciant inimici, quia haec res, scilicet passio mea, est tua manus, non ipsorum manus, id est, provenit ex tua potentia et dispositione, non ex ipsorum potestate. Et vere est manus tua, quia tu, Domine, fecisti, id est, permisisti eam, scilicet passionem et tribulationem meam. Unde alibi: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Vel aliter, Sciant, id est experiantur tandem inimici, qui nunc cognoscere nolunt, quia haec manus, id est ego sum manus tua, per quem tu omnia operatus es ab initio et ante saecula. Et tamen tu, Domine, fecisti eam manum, id est me secundum humanitatem. Vel aliter: Sciant, id est, cognoscant inimici, quia haec res, id est, passio mea est manus tua, id est, magna potentia tua, quia tu, Domine, fecisti eam permissione tua ad meam magnam clarificationem.

Maledicent illi. Vere tu fecisti, non ipsi, quia ipsi maledicent mihi deprimendo, et tu e contra benedices exaltando. Et quia maledicent, confundantur ideo bona vel mala confusione, qui insurgunt in me. Servus (1033B)autem tuus, id est ego, non dico laetetur, sed prae nimia certitudine dico quia laetabitur per resurrectionem.

Induantur. Quasi dicat: Ita confundantur, ut induantur confusione, id est, maximum pudorem inde habeant in bonum vel in malum; illi qui detrahunt mihi, et non tamen exterius, sed etiam interius. Vel non tantum apud homines, sed apud Deum; hoc est quod dicit: Operiantur confusione sua sicut diploide. Diplois est duplex vestimentum, et ideo per diploidem uterque pudor recte designatur. Ego autem non dico confiteor, sed certum est quia confitebor Domino in ore meo, vitulos, scilicet labiorum, ei offerendo. Et nimis, id est, valde confitebor ei, scilicet non tantum voce, sed etiam opere. Et laudabo eum in medio multorum, id est, inter multos, in Ecclesia scilicet catholica; vel in medio, id est, in corde multorum. Et merito (quasi diceret) confitebor ei, quia astitit a dextris pauperis, id est, mei; hoc est, quia fecit me (1033C)eligere potiora, videlicet seipsum, ad hoc ut salvam animam meam et meorum a persequentibus liberando, ne vel ego vel mei ab ipsis vinceremur.

IN PSALMUM CIX. Psalmus David ARGUMENTUM. De Domino Christo canitur, sicut et ipse Pharisaeis exponit. Item vox Ecclesiae de Patre et Filio.

EXPLANATIO. Psalmus hic de incarnatione Domini, et de ejus divinitate plenissime breviterque decantat. In primo versu propheta refert, quae Pater Filio dixerit, naturam simul deitatis et humanitatis ostendens. In secunda divisione Pater naturam ejus divinitatis pro modulo nostrae capacitatis aliquatenus indicat. In tertia propheta reloquitur, usque ad finem, formam iterum ejus humanitatis ostendens.

COMMENTARIUS. (1033D) Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Psalmus ipsi David, id est prophetae attribuendus. Propheta plenus Spiritu sancto, in quodam secretario mysteriorum Dei praevidet a spiritu intus praesidente, et interius eum illuminante occultam dispositionem Dei patris de incarnatione Verbi sui, et de regno ejus, et de sacerdotio ejus. Et quod in occulto praevidet, hoc manifeste praedixit: et quod secretum erat, cum magna fiducia prophetavit. Hoc autem fecit ad correctionem et instructionem illius populi, quem tam duri cordis et tantae cervicositatis praevidit futurum, ut et regno ejus obviaret, et sacerdotio contradiceret. Et incipit ita: Dominus Pater dixit Domino Filio suo secundum divinitatem, Filio autem et Domino meo secundum humanitatem; ei namque datum est nomen, quod est super omne nomen. Et ideo vere Dominus omnium secundum etiam humanitatem; (1034A)huic, inquam, Domino sic agenti, paratum est cor meum, et laudem meam ne tacueris. Dixit Dominus Pater hoc: Ego sum principium, totum, id est, ego et tu sumus principium, non tamen inde quod duo sint principia, sicut nec duo dii; quia quorum eadem est potentia, eorum eadem est essentia. Quasi dicat: Principium sum tecum, non in obscuritate tuae infirmitatis, sed in die, id est in claritate tuae virtutis, id est, divinitatis; secundum enim divinitatem idem est cum Patre. Quasi dicat ipse attestatus dicens: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Et item: Ego in Patre, et Pater in me, et multa talia; et etiam sum principium in splendoribus sanctorum, id est, in Spiritu sancto, qui ideo dicitur splendor sanctorum, quia sanctos splendidos facit. Deberet autem dicere: In splendore sanctorum; sed propter divisa dona Spiritus sancti pluraliter ponit splendoribus. Unde et alibi dicitur: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus. (1034B)Et quia de qualitate non erat dubium in Spiritu sancto, sed propter humanitatem assumptam, dubium posset esse in Filio, ideo de illo tantum probat. Quasi dicat: Vere principium sum tecum: Nam genui te ex utero, id est, ex intima substantia mea, qua occultus sum quidquid sum; non quod Deus habeat uterum, sed ad solam similitudinem dictum est. Et genui te ante luciferum, id est, ita ut dignior esses omni creatura, quia etiam dignior illo angelo principe; quem cum ego fecissem luciferum, ipse superbiendo fecit se mortiferum; vel genui te ante luciferum, id est ante omne tempus, ut per digniorem partem, id est luciferum, omnes stellas accipiamus: et per stellas tempus, quae ut auctores ethnici et catholici dicunt, creatae sunt ut essent in signa et tempora, et dies et annos. Et si ante tempus eum genuit, necessarium est ergo aeternaliter eum gigni.

Unde merito genitura illa est ineffabilis. Juxta quod ait Apostolus: Generationem ejus quis enarrabit? (1034C)Quasi dicat: Et quia genui te ex utero, ergo pro experta militia, pro humiliter expleta obedientia sede a dextris meis, id est, recipe me de labore ad aequalitatem meam. Nota autem quod et sedere imperando dicit. Non enim imperamus nisi minori, et sedere, et stare, et hujusmodi positiones tantum rerum corporalium, quapropter respectu solius humanitatis dicit: Sede a dextris meis. Sedet enim et in excelso et in occulto. Excellens quidem est, ut dominetur: occultus vero est, ut ei credatur, et justitia illa perficiatur, de qua dictum est: Justus ex fide vivit. Et de qua alibi dicitur: Cum venerit Spiritus veritatis, ille arguet mundum de peccato et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non credunt in me: de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Haec enim est vera justitia, ut modo in illum quem non videmus, credamus. Merces autem hujus justitiae est, ut mundati corda fide, tandem illum videamus, in quem modo non visum (1034D)credimus.

Donec ponam. Sede, inquam, a dextris meis, occultus et indimovendus, donec venias manifeste, non judicandus, sed judicaturus: et donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est donec subjiciam tibi inimicos tuos. Inimicos vocat quoscunque peccatores invenit, sive postea facti sunt ex inimicis amici, sive in inimicitia permanserint: quia omnes etsi occulte, semper tamen ei sunt subjecti, cum autem veniet judicaturus, tunc manifeste pedibus ejus subjicientur. Et alii quidem habebunt ibi locum poenae, alii vero locum misericordiae, qui humiliter ad ejus imitationem obedientia implebunt locum poenae, qui obviabunt ejus regno, et contradicent ejus sacerdotio.

Virgam virtutis tuae. Convertit se ad ipsum filium, ac si dicat: Hoc, inquam, promisit tibi Deus Pater, et revera implebit; quia Dominus emittet in omnes gentes virgam virtutis tuae, id est, regimen potentiae (1035A)tuae, scilicet ut regas eos in virga ferrea, id est, in jure flexibili justitia; hinc Petrus apostolus ait: Quem oportet repetere coelum, donec impleantur tempora gentium. Dictum est ad similitudinem, Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Ut alibi dictum est: Incipiendo ex Sion, id est, ex Judaico populo; sicut Apostolus ait: Oportet enim praedicare in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiendo a Jerusalem; ad hoc, inquam, emittet Pater virgam virtutis tuae, ut dominetur in medio inimicorum tuorum. Et ita fiat, dominare scilicet, id est, dominium fiat tibi, vel dominium obtine in medio inimicorum tuorum, id est inter inimicos tuos, vel in corde eorum.

Juravit Dominus et non poenitebit eum. Quasi dicat: Haec supra dicta, dixit Dominus Pater de regno tuo. Quid autem de sacerdotio? Juravit utique et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum, etc. Potest enim praedicta series ordine legi sic: Dominus Pater dixit Domino Filio suo secundum divinitatem. Filio (1035B)autem meo et Domino secundum humanitatem istud experta justitia, pro humiliter completa obedientia: Sede a dextris meis, occultus et indimovendus, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ut prius. Et vere quod dixit, implebit; quia Dominus emittet virgam virtutis tuae, incipiendo ex Sion, sicut prius.

Tecum principium. Sic continuatur: Merito tibi dico: Sede a dextris meis: quia ego tecum principium, sicut prius, et hoc quasi dicat: Et si non apparuit in nocte infirmitatis tuae, scilicet quando pro nobis traditus est, passus et sepultus, apparebit in die illa, quando declarabitur virtus tua, scilicet quando veniet in majestate Patris et sanctorum angelorum, et in splendoribus sanctorum, id est, quando sancti splendificabunt ut sol. Unde alibi: Fulgebunt justi sicut sol, etc. Sequitur vox prophetae. Ego autem David genui te, sed ex solo virginis utero sine aliqua maritali complexione, quod nulli alii convenit. Gignunt (1035C)enim alii ex utero, sed non sine conjugali complexione. Et genui te ante luciferum, id est, ante omnem creaturam, sicut prius, vel ante luciferum, id est ante diem. Natus est enim Christus in nocte, qui venit tollere noctem. Et bene dixit: Genui te. Si enim David genuit Jesse, Jesse autem Mariam, et Maria Christum, genuit et David Christum.

Juravit Dominus. Quasi dicat: Genui te, inquam, ad hoc ut esses sacerdos in aeternum, sicut revera eris; quia Dominus Pater juravit, id est, firmiter constituit, et ita quod non poenitebit eum, id est, quod hoc non immutabit. Solent enim homines unde poenitent immutare. Quid, inquam, juravit? hoc scilicet, Tu es sacerdos, non secundum ordinem Aaron, quod sacerdotium fuit ad tempus: sed secundum ordinem Melchisedech, quod est in aeternum. Melchisedech primus panem et vinum obtulit Domino; hoc sacerdotio functus est Christus, quando semetipsum in ara crucis obtulit Deo Patri pro nobis, (1035D)ipse verus et hostia factus. Vita enim ejus est panis, quo reficimur. Unde alibi: Caro enim mea vere est cibus. Passio ejus est calix ille, de quo dictum est: Calix Domini inebrians quam praeclarus est! Hunc panem et hoc vinum quotidie Ecclesia offert, imitando vitae ejus humilitatem et passionem. Et ideo sacerdos in aeternum. Sciendum autem quia quod dicitur poenitere, non dicitur nisi ad similitudinem. Non enim poenitentia est in Deo, quia male factum non cadit in eum, cujus consequens est poenitentia. Sed quando nos graviter peccamus, videtur quasi Deus disposuisse, ut aeternaliter moriamur. Quod revera faceremus, si permaneremus. Sed si nos poenitet culpae, poenitet et Deum poenae; non quod nos mori disposuisset, quia si disposuisset et ita esset, sed quia videbatur propter nostrum peccatum.

Dominus a dextris tuis. Convertit se ad Dominum Patrem propheta. Quasi dicat: Vere, Domine, quod disposuisti, perficies, quia Dominus Filius tuus secundum (1036A)divinitatem, filius autem meus et Deus secundum humanitatem, cui dixisti: Sede a dextris meis, etc. Tecum principium in die virtutis tuae. Et de hujus sacerdotio jurasti. Ille, inquam, Dominus ens a dextris tuis, confregit reges, id est, confringet omnes superbos si non in nocte irae suae, scilicet, dum excaecat interius occulte, saltem conteret eos in die irae suae, id est, tandem cum manifestata erit ejus ira. Unde alibi: Super quem vero ceciderit, collidetur. Interim autem quid? Judicabit, scilicet, id est, occultum judicium exercebit in omnibus nationibus, quia ruinas, id est illos qui ruinam suam attendunt, et humilitatem implebunt. Unde alibi: Omnis vallis exaltabitur. Vel aliter: Implebit ruinas peccatorum, faciendo, scilicet, ut qui sordidus est sordescat adhuc. Et conquassabit, id est conteret capita, id est, cervicositates multorum in hac terra, quorumdam quidem in malum, quorumdam vero in bonum. Et ideo quasi dicat: Et tandem judicabunt, et nunc (1036B)quidem exaltabit caput suum, id est, omne judicium dedit Pater Filio, quia Filius hominis est. Et propterea exaltavit caput, quia factus est obediens Patri. Hoc est quod dicit: Quia bibit de torrente in via. Torrens est fluxus nostrae mortalitatis. De hoc torrente Verbum Dei Patris bibit, veniens in hanc vitam nascendo, moriendo, patiendo. Sed in via tantum, id est, in transcursu inde bibit, quia immunis ab omni peccato fuit; nos autem in mora stataria inde bibimus, quia carnis concupiscentia delectamur.

IN PSALMUM CX. Alleluia. ARGUMENTUM. Gratias agit David pro beneficiis populo collatis, praecipue pro soluta captivitate Babylonica. Aliter, vox Ecclesiae de Christo cum laude.

EXPLANATIO. (1036C)Laudat Dominum populus suus, qui a mundi clade liberatus vitiorum nescit sustinere servitium. Psalmus iste primus apud Hebraeos integro decurrit alphabeto, licet multi et alios supra secundum ordinem litterarum scriptos putent. Nam in illis vel desunt aliquae litterae, vel supersunt; et nonnunquam cum unus versus sit brevis, alter infinita longitudine protenditur, ex quo puto observatione hoc legentium quam studio scriptoris effectum. Denique et Septuaginta interpretes, quia aliquis in eis scrupulus nascebatur, ponere in traditione Hebraeas litteras noluerunt. Populus beatorum diversis mundi partibus aggregatus. Primo ingressu psalmi confiteri se dicit Deo in congregatione justorum, ubi est aeterna laus, et sine fine praeconium. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos adventum Domini compromittens, ut haereditatem pollicitam avidissima intentione perquirant. Tertio redemptos asserit Christianos, et testamentum novum aeterna gratia consecratum. Prima pars continet litteras sex, secunda decem, tertia (1036D)sex. Sicut autem parvuli per litteras erudiuntur, ut ad sapientiam proficiant, sic hujusmodi psalmi rudibus et incipientibus dantur, ut primordia eorum quasi quibusdam elementis instruantur.

COMMENTARIUS. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Alleluia. Dies illi quos denario numero quater ducto in moerore et carnis afflictione agimus ante laetitiam resurrectionis, significant praesentem vitam, in qua carnalem nostram delectationem quasi frenis jejuniorum et omnium bonarum actionum quasi temperare debemus, aggravati ingemiscentes, et habitaculum nostrum quod desuper est, superindui cupientes. Illi autem dies in quibus canticum laetitiae, id est, alleluia, frequentatur usque ad diem quinquagesimum, in quo accepimus spiritum libertatis, non timoris, in quo clamamus Abba pater, significant annum jubilaeum, id est, verae remissionis et libertatis annum. Quem jam habemus in spe, et si nondum (1037A)re, per spem resurrectionis Dominicae. Spe enim salvi facti sumus, exspectantes redemptionem corporis nostri. In hujus temporis considerationem plebs Christi habens pectus plenum laetitiae, eructat in laudem Dei, quia loquitur hic corpus Christi jam per spem resurrectionis ejus ab omnibus malis liberatum, et malignis hominibus et si nondum localiter, tamen moraliter separatum, dicens ita: o Domine, confitebor tibi in toto corde meo, id est, laudabo te et hic per spem, et tandem in re in omni angulo cordis mei. Positus sum in consilio justorum, id est, apostolorum et aliorum sanctorum, scilicet, ut non quaeram quae mea sunt, sed quae Jesu Christi. Hoc enim est consilium justorum. Et quia hic sum in consilio, ideo ero in congregatione, id est, tandem eis aggregabor. Quisquis enim hic non est in eorum consilio, non tandem erit in collegio.

Magna opera Domini. Quasi dicat: Quod confitebor Domino, hoc non ex me habeo, sed ab ipso, (1037B)quia opera Domini in me sunt magna. Illa dico exquisita, id est, perfecta. Exquisitum enim aurum, dicitur perfectum aurum. Et ideo perfecta, quia sunt euntia in omnes voluntates ejus, id est, quia in nullo ei repugnant. Et si aliquis quaereret quae illa opera dicit, ne aliquis de suis operibus praesumat, confessio peccatorum est opus ejus in me, id est, hoc quod ego confitebor peccata, non aliqua mea merita, sed ipse operatur in me, et magnificentia est etiam ejus opus in me. Confessio est peccati improbatio, magnificentia vero est peccatoris justificatio. Quid enim magnificentius quam de peccatore facere justum, de damnato electum? Et hic (quasi dicat) magnificentia non est horaria, sed sempiterna, quia justitia, id est, justificatio ejus manet in saeculum saeculi. Quod ipsa justitia sit aeterna, quia finitur cum homine, sed remuneratio justitiae, quia justitiam (ac si dicat) per hoc operatur in me, quia ipse est qui est Dominus misericors in effectione, miserator in exhibitione, (1037C)fecit memoriam mirabilium suorum, id est, signorum in deserto factorum. In deserto enim manna pluit de coelo, et aquam de petra produxit, pluraque talia fecit. Et horum signorum memoriam per significata fecit, quia omne significatum memoria est sui signi. Et ostendit quomodo dicit: Dedit escam timentibus se. Misit enim panem vivum de coelo, qui est vera refectio omnium timentium eum casto timore, quem panem manna signavit. Aliter quoque versus ille praedictus legitur: Magna opera Domini. Quasi dicat: Merito confitebor Domino, quia opera Domini sunt magna, scilicet, quia nullum confitentem misericordia deserit, quia nullius iniquitas impunita remanebit, cum non parcit etiam filiis quos recipit. Eligat ergo homo quod velit. Quia non sic sunt constituta opera Domini, ut creatura in libero arbitrio Creatoris constituta superet voluntatem, si contra ejus faciat voluntatem. Non enim vult Deus ut pecces, nam prohibet. Si autem homo peccaverit, non putes hominem fecisse quod voluit, et (1037D)Deo accidisse quod noluit. Sicut enim vult Deus ut non pecces, ita vult confitenti parcere, ut convertatur et vivat. Ita postremo vult perseverantem in peccatis punire, ne justitiae potentiam contumax evadat. Quidquid ergo elegeris, omnipotenti non deerit unde suam de te compleat voluntatem. Et ideo dicit: Opera Domini sunt magna. Quae si sint exquisita, id est, diligenter considerata, videbuntur tendere in omnes voluntates ejus complendas, sive parcendi sive puniendi.

Confessio et magnificentia. Quasi dicat: Ideo vere magna sunt opera Domini, quia confessio et magnificentia, id est, peccati improbatio, et peccatoris justificatio, est opus ejus in remunerandis. Et justitia ejus, quam, scilicet, sit justus, est in damnandis, ut nullum nunc confitentem deserat poena. Haec, inquam, justitia manet in saeculum saeculi, quia nunquam parcit iniquitati, nisi tu non parcas ei. Quod enim tu punis, hoc solum ipse non punit.

(1038A)Memoriam fecit. Secundum hanc sententiam ad primum versum continuabitur hoc sic: Ideo merito confitebor Domino, quia Dominus misericors et miserator memoriam fecit mirabilium suorum, ut supra dictum est.

Memor erit. Dedit, inquam, escam timentibus se, et per hanc memoriam memor erit testamenti sui, id est, confirmavit promissiones suas, non quae ad tempus fuerunt, sed quae sunt in saeculum, id est, non carnales, sed spirituales. Saeculum pro aeterno ponit propter αἰὼν Graecum, ut supra dictum est. Et vere memor erit, id est, quia annuntiabit, id est, manifestabit populo suo, id est, populum gratiae primitivum, sicut sanctos apostolos intelligere fecit virtutem operum suorum, id est, vim et significatum sacramentorum suorum. Sacramentum enim est sacrae rei signum. Et manna fuit sacramentum, quia fuit signum veri panis qui de coelo descendit. Talium sacramentorum vim Dominus notificabit apostolis et aliis consortibus eorum, ad hoc, ut det illis haereditatem (1038B)gentium, id est, det illis gentes in haereditatem. Sicut ille qui dixit: Praecipe divitibus hujus saeculi non sublime sapere, etc. Haec et similia gentes tanquam haereditatem excolunt. Sequitur:

Opera manuum ejus. Quasi dicat: Quamvis dico quod illa excolant gentes tanquam haereditatem, ipse tamen Dominus principaliter hoc operatur, quia opera manuum, id est, potentiae ejus sunt veritas et judicium. Haec est potentia ejus, operatur in eis veritatem, id est, in praeceptorum completionem et judicium, id est, discretionem inter bonum et malum, et sic eas excolit. Quae duo, scilicet, veritas et judicium (quasi dicat) sunt madata ejus. Et ideo fidelia, quia omnia mandata ejus fidelia, id est, non fallentia, sed certa, quapropter servanda. Et non sunt horaria, sed confirmata in saeculum saeculi; et hoc ideo, quia sunt facta, non in umbra, sed veritate; et sunt facta in aequitate, non in iniquitate, sicut oculum pro oculo, dentem pro dente, et similia, erant, inquam, (1038C)non recte intellecta.

Redemptionem misit populo suo. Quasi dicat: Ideo haec mandata confirmata sunt in aeternum, confirmata, quia non sunt facta per servum sicut illa priora, sed per Dominum. Namque Dominus Pater populo suo id est, populo novo constituendo misit illum. . . . . . . . . . . . . . .