De libro Psalmorum/10
IN PSALMUM CXI. Laus cantici in die Sabbati.
recensereARGUMENTUM. Assyriis sub Ezechia victis multi gratias agunt. Aliter vox Ecclesiae.
EXPLANATIO. (0977A) Psalmus significat opera spiritualia, quae sursum tendunt ad Dominum; in his cantare semper, id est, Deo adjutori gratias agere debemus. Dies autem Sabbati requies interpretatur, per quam commonemur ab omni prava actione cessare, et futuram pariter requiem certissima devotione sperare. Arnobius ita dicit: Die Sabbati inimici Domini pereunt, ut die Dominica amici Domini gratulentur. Sabbato enim jacet Dominus in sepulcro mortuus, et die Dominica adoratur inter angelos vivus. In hac re nimis profundae factae sunt cogitationes ejus, quas vir insipiens non cognoscit. Primo ingressu Ecclesia loquitur, bonum esse commemorans laudes Domini dicere, quod insipientem et irreligiosum profitetur ignorare. Secundo peccatores sicut fenum velociter asserit esse perituros. Tertio justos dicit florere ut palmam: crescere autem ut cedros Libani, ut et (0977B)pertinaces metus corrigat, et devotos felix promissio sustollat.
COMMENTARIUS. Bonum est confiteri Domino. Psalmus cantici in die Sabbati. Sabbatum celebrant Judaei in quodam otio languido et luxurioso. Vacant ab opere bono, sed non ab opere nugatorio. Nobis autem indicit Dominus noster Sabbatum. Quale? Vacare scilicet ab operibus malis: ipsi autem vacant ab operibus bonis. Sabbatum nostrum, id est, Sabbatum delicatum intus est in corde. Multi enim vacant exterius in tenebris, sed tumultuantur in conscientiis suis, ideo quia nullus malus Sabbatum custodit. Nusquam enim conscientia ejus conquiescit, sed semper in perturbationibus vivit. Cui autem conscientia pura est, tranquillus est et ipsa tranquillitas. Sabbatum est cordis. Quamvis enim in praesenti laborat, extenditur tamen spe futura, et serenatur omne nubilum tristitiae. Ipsum autem spei nostrae, est Sabbatum nostrum, hoc ergo cantatur, (0977C)hoc docetur in hoc psalmo, quomodo quisque Christianus debeat esse in Sabbato cordis sui, id est, imitatione, et tranquillitate, et puritate conscientiae non perturbatus. Hoc est, Psalmus iste docet qualiter quisque debeat in corde suo Sabbatizare. Primo si tu aliquid profecisti, confitearis ei a quo profecisti. Ipsius enim sunt dona, non tua merita. Secundo non te excusando ab eo quod male fecisti, sed potius accusando. Quia quidquid mali habes, ex te est, quidquid boni habes, ex Deo habes. Perversi autem, et qui Sabbatum non habent, quod boni faciunt sibi attribuunt: quod vero mali faciunt, quem inde accusent quaerunt. Quidam enim dicunt, Satanas hoc persuasit mihi, quasi habeat potestatem cogendi. Ipse quidem versutiam habet nocendi, potestatem vero non habet cogendi. Non cessat Satanas mala persuadere, non cessat Christus bona admonere. Tu ergo positus inter hunc monentem, et inter illum suadentem, quare potius applicas aurem Satanae persuadenti et (0977D)fallenti, quam Christo monenti et non fallenti? Nihil enim Satanas te contra voluntatem tuam cogere potest, et ideo noli accusare illum qui non habet veniam, sed accuses te ipsum qui habebis indulgentiam. Alii autem ut se excusent, accusant fatum, stellas et caetera talia: et hi volunt venire per dispendium ad Deum accusandum, quia nolunt venire per compendium ad Deum placandum. Sunt etiam alii qui recta fronte ad Dominum ipsum veniunt dicentes: Si Deus nollet, ego talis non essem. Quid autem dicit psalmus? Hoc utique docet, hoc admonet: non tantum audiatur ne pecces, sed si pecces, ut te accuses. Et est vox prophetae ita dicentis: Bonum, id est, valde jucundum et utile est confiteri Domino, id est, ut nos laudemus Dominum, confitentes ei in utroque bono, scilicet quia ipse fecit: in malo vero, quia nos fecimus. Et ideo Altissimo bonum est psallere, id est, bene operari nomini tuo, id est, ad nomen tuum glorificandum et conservandum, ne pereat nomen nostrum. (0978A)Si enim nomen nostrum glorificaremus, tunc nomen nostrum destrueretur: si autem quantum in nobis est, nomen ejus conservamus, tunc nomen nostrum, id est, gloria nostra ab ipso conservatur. Sicuti cum discipulos misisset Dominus ad praedicandum, et illi revertentes dixerunt: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo, ipse videns quia ad nomen suum tenderent, servavit nomen eorum: quia et ipsi prius servaverant suum, corrigens eos et dicens: Nolite gaudere in hoc, sed potius guadete quia nomina vestra scripta sunt in libro vitae. Psalterium est opus bonum nostrum: psallit qui bene operatur: Cantat vero, qui Deum voce laudat. Cantemus ergo voce, psallamus opere.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam. Bonum, inquam, est psallere tibi, Altissime, psallere dico, ad annuntiandum ad hoc, id est, ut annuntietur aliis per nos misericordiam tuam esse in mane, et veritatem tuam esse per noctem. Mane est, quando bene (0978B)exterius nobis est: nox vero est, quando male. Et quando bene est, lauda Deum, quia ex ejus misericordia est: quando autem male, item lauda eum, quia ex ejus veritate, id est, ex ejus justitia est. Justus enim est, quia flagellat te propter peccata tua, et ideo cum tu aliquid pateris, nec reputa Deum injustum, sed ascribas hoc peccatis tuis, et ejus correctioni. Vel aliter: Dico bonum esse psallere ad hoc, scilicet ut annuntiemus per bona opera nostra proximis: mane, id est, illuminationem nostram esse misericordiam tuam, id est, quod depulsis tenebris infidelitatis, illuminatio per fidem et veritatis cognitionem in nobis est esse ex tua misericordia prius vocante, et peccata dimittente. Et annuntiemus per noctem, id est, per tribulationem, quam patienter sustinemus, veritatem, id est, remunerationem tuam, non quod nox ipsa sit remuneratio, sed quia quodam modo principium est remunerationis, scilicet quia facit nos idoneos ad remunerationem. Vel aliter: Bonum est psallere, psallere dico ad annuntiandum proximo (0978C)mane, id est, perfectum virtutum in nobis, scilicet quod nos de virtute in virtutem ascendimus, hoc esse ex tua misericordia. Et annuntiandum per noctem, id est, per lapsum esse veritatem tuam, id est, si aliquando labimur, hoc esse ex veritate, id est, ex justitia tua: scilicet quia si quis idoneus esset salvari, illum permittis labi, ut fortior surgat, sicut Petrus per lapsum fortior surrexit. Si quis vero dignus est damnari, illum ideo permittis labi ut qui sordidus est, sordescat magis.
In decachordo. Dixit quia bonum est psallere, nunc ostendit quomodo debeamus psallere, scilicet in psalterio decachordo, id est, impletione decem praeceptorum legis. Per psalterium quod desuper sonat, spirituale opus intelligitur; per decem vero chordas decem legis praecepta. Et sunt multi portantes psalterium, qui nec unam chordam tangant: sicut Judaei psalterium quidem portant, quia decem praecepta habent, sed nec unam chordam tangunt, quia nullum (0978D)ex illis implent. Ille autem vere chordas tangit, qui ipsa praecepta in actum perducit. Et quidam unam chordam tantum tangit, quidam plures. Perfectorum vero est omnes decem chordas tangere. Et ad hoc notandum apposuit. Decachordum, quamvis omne psalterium decachordum sit. Sequitur:
Cum cantico in cithara. Quia non tantum spiritualia, quae per psalterium intelliguntur, debemus insistere: sed etiam cum cithara psallere, hoc est opera misericordiae facere. Cithara enim est carnis mortificatio. Carnem autem mortificare est, ut tu carni tuae subtrahas, unde carnem pauperis reficias: et hoc debet fieri cum cantico, id est, cum laetitia, non ex tristitia. Hilarem enim datorem diligit Deus. Vel cum cantico, id est, cum admonitionis verbo, quia non tantum debemus necessaria pauperibus ministrare, sed etiam doctrinae sanae verbum et salutis consilium superimpendere.
Quia delectasti me. Dixi quia bonum est psallere (0979A)nomini tuo, et hoc ideo (quasi dicat) quia ego contristavi me in factura mea, tu autem delectasti me, id est, magnam jucunditatem contulisti mihi in factura tua, id est, quia me recreasti et fecisti in operibus bonis. Unde Apostolus: Ipsius enim figmentum sumus, creati in operibus bonis. Et quia tu me delectasti in tua factura, ideo merito exsultabo in operibus bonis manuum tuarum, id est, in recreatione, quam tu operatus es in me. Et merito in operibus manuum tuarum exsultabo, quia opera tua, Domine, quae operatus es in me et in aliis, id est, per gratiam tuam reparatis, quam magnificata sunt, id est, quam stupenda sunt, quam jucunda sunt! Fecisti enim de servis filios, de damnatis in regnum assumptos. Et vere magnificata sunt opera tua, quia cogitationes tuae, id est, a te nobis inspiratae, factae sunt nimis profundae, scilicet quia nos cogitamus quod haec terrena quantumcunque sint sublimia, cito tamen sunt desitura. Quasi dicat: Cogitationes vir insipiens et stultus non percipit, quod per effectum satis ostendit, scilicet, (0979B)quia haec terrena appetit, sed non intelligit cito ea desitura esse. Vel aliter: Dixit superius quia bonum est psallere in psalterio decem chordarum, et multi sunt qui nec psalterium habent, nec unam chordam tangunt; sed contra has chordas omnia faciunt, quia moechantur alii, alii bona furantur. Deprehenduntur prorsus in omni opere malo delectati, et tamen in omni mundana prosperitate versantur. Et inde surrexit prava cogitatio infirmis quibusdam in psalterio, prius in cithara psallentibus, quia apud se cogitant. Nos laboramus, nos tristamur, esurimus et omnes miserias patimur: istis vero est laetitia, et omnis abundantia. Et in tantum ascendit haec cogitatio prava, quod dicunt Deum vere malos diligere, et bonos odisse, et sic a se Sabbatum chordis excluditur, et imitantur florem illorum. Hoc ergo propheta attendens cum quadam admiratione in hanc vocem erumpit: Domine, haec opera tua, scilicet, quod malos permittendo prosperari damnas, et (0979C)quosdam etiam psallentes tibi, quia florem illorum imitantur in damnationem, eis associas, tuos vero permittendo tribulari salvas; haec, inquam, opera tua, Domine, quam magnificata sunt, id est, quam admiranda, quam stupenda, quam incomprehensibilia sunt! Quasi dicat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Et merito dico quam magnificata sunt, quia cogitationes, id est dispositiones tuae de quibus haec opera procedunt, factae sunt nimis profundae. Vere nimis profundae, quia nullum mare altius, nullum mare profundius. In hoc profundius naufragantur omnes impii. Tu autem si vis enatare, tene te ad lignum Dei, id est ad vocem Christi, et ad ejus passionem: quia ipse prior laboravit, nec te servum pigeat laborare: et tertia die carnem resuscitare, ne tu haberes desperare. Non ergo aemuleris florem malorum, nec moveat te felicitas impiorum. Respice ad ejus aeternitatem, quia ipse prospicit ex aeternitate (0979D)quid parcat impiis, et quid reservet piis. Noli respicere ad paucitatem dierum tuorum, in qua non possunt omnia compleri, scilicet ut et boni remunerentur, et mali damnentur. Sed dic Domino Deo tuo: Domine, quam magnificata sunt opera tua! Tu reservas omnia judicio tuo. Flagellantur pii, quia corriguntur ut filii; prosperantur impii, quia damnabuntur ut servi fugitivi. Hoc autem (quasi dicat) insipiens et stultus, qui aemulatur florem illorum, non attendit. Et hoc est, quod dicit: Vir insipiens non cognoscet hoc, et stultus non intelliget. Insipientem et stultum vocat aemulatorem floris malorum: insipientem quidem, quia non prospicit sibi in futurum: stultum vero, quia non attendit quam fragilia et quam labilia sunt, quae appetit. Et qui dicant eum non intelligere, subdit dicens: Cum exorti fuerint peccatores ut fenum, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Quasi dicat: Non delectet te flos eorum, imo deterreat te velox ariditas eorum, quia (0980A)sunt sicut fenum. Et mox cum apparuerint omnes, non dico qui operati sunt, sed qui perseveranter operantur iniquitatem, cum, inquam, hoc erit, quid statim sequatur non intelligit insipiens et stultus, scilicet non intelligit ut, id est, qualiter ipsi peccatores et operarii iniquitatis intereant in saeculum saeculi, id est, dentur in interitum poenarum suarum aeternarum. Pro hac enim temporali laetitia recompensabitur eis aeterna tristitia. Et cum isti sic damnabuntur, constat quia vere floris eorum aemulatores damnabuntur. Sequitur:
Tu autem altissimus. Illi autem damnabuntur, tui autem salvabuntur; quia tu, Domine, Salvator eorum eris in aeternum. Tu, dico, qui es Altissimus, id est, qui jam prospicis ab altitudine tua et tempus prosperitatis malorum cito desiturum, et tempus remunerationis bonorum cito adfuturum.
Quoniam ecce inimici tui. Vere peccatores interibunt, quia peribunt; ideo autem peribunt, quia inimici tui sunt. Ecce inimici tui. Tempus enim breve (0980B)est. Repetitio facit confirmationem. Inimici Domini dicuntur non tantum qui blasphemias in eum faciunt, sed etiam illi de quibus Jacob dicit: Quisquis amicus est mundi, inimicus constituitur Dei. Tales inimicos hic accipit. Sequitur:
Et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Dico quia inimici tui, Domine, peribunt. Et verum est hoc, quia omnes qui operantur iniquitatem, id est, qui perseverant in opere iniquitatis, dispergentur, id est, a bonis in futuro judicio separabuntur. Vel in ipsis dispergentur, quia contra ipsos valde rixabuntur, et sibi displicebunt dicentes: Nos insensati aestimabamus vitam eorum insaniam, etc. Vel etiam dispergentur ab hac praesenti felicitate, in quam confidebant. Quia de eis dictum est: Quoniam cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
Et exaltabitur. Iniqui quidem dispergentur, et justi salvabuntur, hoc deberet dicere: sed quia ipse propheta de illis unus erat, ideo pro omnibus ponit se (0980C)dicens. Et tunc cornu meum, id est, sublimitas mea exaltabitur, id est, ita coronabitur, sicut merito exaltandus est ipse qui est unicornis, id est, mavult in praesenti esse singulariter in spe quam multipliciter in re. Solet etiam unicornis, quia unum tantum habet cornu, pro unitate Ecclesiae accipi. Juxta quod hic etiam potest accipi sic: Cornu meum exaltabitur, sicut illius cornu merito exaltandum, qui non separatus est, sed unicornis, id est, manens in unitate. Tunc enim unitas tantum coronabitur, schisma vero damnabitur. Et senectus mea, id est, posteriora mea erunt in uberi misericordia, non quod ibi sit misericordia, ubi sola erit veritas: sed tamen quia quod hic misericorditer promittitur, ibi implebitur, ideo dicit ibi esse misericordiam; et quia quod nunc est in spe, tunc erit in re, ideo uberi apponit. Senectutem vero statim illum vocat ad similitudinem, scilicet quia quantumcunque hic uberi despectus, ibi tanquam senex erit reverendus et honorandus. Et (0980D)accipe totum praesentem laborem post fidem susceptam, quasi in juventutem, quia est quaedam innovatio ad illam beatitudinem.
Et despexit. Quasi dicat: Et quia certus sum illius beatitudinis futurae, ideo oculus meus, id est, ratio mea despexit inimicos meos, id est, florentes impios, quia non movit me persecutio, vel flos eorum. Et semper eos despiciam, quia malignantibus insurgentibus in me, id est, quando mala persuadentes insurrexerunt contra me, ut me devocent: tunc auris mea, auris cordis audiet a veritate sibi intus praesidente hoc: Noli istis acquiescere ut appetas florem eorum. Non enim tuum est florere ex tempore, quia justus florebit ut palma, id est, tarde veniet flos justi sicut flos palmae, quae non ante trigesimum annum fructum facit. Vel ideo sicut palma, quia sicut palma in trunco est hispida, in summitate vero pulcherrima, ita bonorum vita in principio est quasi foeda et hispida, in fine vero erit jucundissima. Et ideo justus (0981A)multiplicabitur sicut cedrus Libani, quia et replebitur omni odore virtutum; et sicut cedrus ramos distendit solummodo in summitate, sic et merita justi distenduntur, id est, apparebunt in finem. Et sicuti hae arbores non siccantur sole ascendente in aestate, sicut herbae potius flores emittunt, ita vero sole ascendente in aestate, id est, veniente ad judicium, justi non arebunt, sed florebunt. Impii vero qui comparantur herbis in hieme virentibus, in aestate arescentibus, arebunt.
Plantati in domo Domini. Vere justus tandem florebit, quia plantatus est in domo Domini, id est, in praesenti Ecclesia, quae dicitur domus Domini, firmiter est positus plantatus in fide, etiam radicatus in charitate. Et omnes qui sic in hac domo Domini plantati sunt, illi vere florebunt in atriis domus Dei nostri, id est, in supercoelesti Jerusalem, quae et domus Dei dicitur propter manentem in ea habitationem, et atrium est propter ornamentum et delectationem. (0981B)Pluraliter autem atria ponit, quia in domo Patris mei mansiones multae sunt.
Adhuc multiplicabuntur in senectute. Vere plantati in domo Domini florebunt tandem in atrio, quia multiplicabuntur, id est, multipliciter glorificabuntur, quia gemina stola vestiuntur in senecta uberi, ut supra dictum est. Quod adhuc (quasi dicat) exspectandum. Juxta illud: Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum. Et interim erunt bene patientes, id est, sine murmure, et cum omni patientia exspectantes, ad hoc ut per ipsam patientiam suam annuntient aliis hoc: Quoniam (pro quod) Dominus Deus noster rectus est, id est, justus est in remuneratione justorum, qui tanta pro nomine ejus patiuntur; et per contrarium annuntient, quia non est iniquitas in eo, id est Deo, in damnatione malorum, quia patientiam ejus quam in ipsos exhibuit, non attenderunt, et ideo corrigi neglexerunt.
IN PSALMUM XCII. Laus cantici ipsi David in die ante Sabbatum, quando fundata est terra.
recensereARGUMENTUM. (0981C) Reditum de Babylone praedicens, solito narrationis schemate carmen exornat, quo divina latius commendentur, et plicentur ( sic ) auxilia. Quod ait in titulo: Quoniam inhabitata est terra, significat captivitate laxata. Verum notandum quia et iste et praecedens psalmus apud Hebraeos anepigraphus est, id est, inscriptione carens.
EXPLANATIO. Canticum ad laudem divinitatis ipsi David, ad Christum convenienter aptatur. Quaeritur autem quomodo die ante Sabbatum, id est, sexta feria, terram di at fundatam, cum legatur in Genesi tertio die aridant apparuisse. Sed hic terram hominem debemus accipere, cui dicitur: « Terra es, et in terram ibis. » Qui (0981D)sicut a creatore Deo sexta die factus est, ita et sexta aetate saeculi ab eodem Deo et semine David creator effectus est. Tunc enim terra fundata est, quando in eum humani generis est firmata credulitas. Et ideo laus sanctae Incarnationis ejus psalmi istius contexione cantatur. Primus locus est a pulchritudine ipsius; deinde a fortitudine; tertius ab operibus; quartus a potestate; quintus a laudibus universitatis; sextus a veritate doctorum; postremus a laude domus ipsius, quam decet aeterna exsultatione gaudere. Quidam Codices habent: In die ante Sabbatum, quando inhabitata est terra. Quod historiae magis congruere videtur, quia prius quidem terra fundata, sed sexta Sabbati est animalium gregibus, atque ipsius hominis inhabitatione perfecta. Quo etiam die Dominus hominem in paradiso, quem a principio constituerat, per crucis lignum restituit « Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. »
COMMENTARIUS. (0982A) Dominus regnavit. Laudat in hoc psalmo Propheta exsultanter et devote quemdam regem victorem, de cujus laude omnibus est exsultandum, quia omnibus de victoria ejus est aggratulandum; et ideo intitulatur: Laus ipsius cantici David. Ad laudem enim pertinet devotio, ad canticum vero exsultatio. Laus, dico, cantata in die, id est, in consideratione diei ante Sabbatum. Quoniam fundata est terra quinta feria, ut in libro Genesis legitur: Fecit Deus omnia irrationabilia animalia. Die vero ante Sabbatum, id est, sexta feria fecit hominem; in septima vero vidit quia cuncta quae fecerat erant valde bona, et requievit ab omni opere suo quod paravit. Nec sine causa isti dies dispositi fuerunt, sed quia taliter et secunda cursura erant, antequam nos requiesceremus in Deo. Si autem bona opera facimus, vere in ipso requiescemus. Ad hoc enim exemplum dictum est, quia vidit bona cuncta quae fecerat, et requievit die septima. Non autem ideo requievit, quod fatigaretur vel lassaretur, (0982B)juxta illud: Pater meus usque modo operatur, et ego operor; et tamen nunquam fatigatur, quia omnia cum tranquillitate facit. Juxta quod Salomon dicit: Tu, Domine Sabaoth, cuncta cum tranquillitate judicas. Nos autem bona opera, quae facimus, non sine labore facimus, quandiu in requie promissa nondum in re, sed tamen in spe, sumus. Si autem non erimus in spe, deficeremus in labore. Quando autem erimus in requie, gaudebimus sine fine. Unde etiam dies Sabbati non dicitur vesperum habere, quia requies nostra nullum habebit terminum. Secunda autem juxta dies sicut sunt disposita Primum saeculum est ab Adam usque ad Noe, quasi dies prima. Secundum a Noe usque ad Abraham quasi dies secunda. Tertium saeculum ab Abraham usque ad David quasi dies tertia. Quartum saeculum ad David usque ad transmigrationem Babylonis, quasi dies quarta. Quintum saeculum a transmigratione Babylonica usque ad praedicationem Joannis Baptistae usque (0982C)in finem saeculi, quasi dies sexta. In hac vero sexta aetate veniens Dominus in carnem, hominem, quem sexta die prius fecit, reformavit. Et ejusdem sextae aetatis sexta die et sexta hora, veri diei fundendo sanguinem suum in cruce, ipsum de potestate diaboli redemit. Et hoc est quod titulus dicit: In die ante Sabbatum, quoniam Dominus fundavit terram. Fundavit autem eam super illud fundamentum, de quo dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo ponere potest praeter hoc quod positum est, id est, Christus. Intendit autem propheta in hoc psalmo ut nos exhortetur ne ingrati Domino regi nostro propter nos victori existamus, et ut dignam sedem in nobis ei praeparemus. Et dicit ita: Dominus regnavit, id est, regnum sibi obtinuit, vel quoniam veniens in carnem, principem mundi alligavit, et foras ejecit, vel quando resurgens a mortuis mortem devicit. Et vere regnavit, quia indutus est decorem, id est, induit et concorporavit sibi prius foedos factos decoros; et quia qui prius erant vorago ebrietatis, facti (0982D)sunt ornamentum sobrietatis, etiam qui erant coenum luxuriae facti sunt decus temperantiae. Et sic facti sunt indumentum ejus. Juxta illud: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut vestimento vestieris. Et: Dominus indutus est fortitudinem, id est, induit illos fortes et patientes, qui prius erant infirmi et impatientes.
Et praecinxit se. Aliud est accingere, aliud est praecingere. Praecingere enim est aliud ad se cingere, velut in Accingere gladio tuo dictum est; praecingere vero est ante aliquid cingere. Et est dicere: Ita induit Dominus fortes illos, ut praecingeret se eis, id est, ut illi praecinctorium ejus essent, id est, omnem fortitudinem suam in humilitate esse cognoscerent, attendentes quia Dominus quando humilitatem eam exhibuit, ut ante pedes discipulorum se inclinaret, linteolo praecinctus fuit. In quo eos docuit, ut humilitatem semper praeferrent, quia per eam contra (0983A)omnem superbiam et hostilem potentiam fortes essent. Vel aliter. Praecinxit se fortitudine, id est, ante se cinxit fortitudinem, id est, patientiam. Quia nos detractores patimur et post dorsum et ante faciem. Et ideo patientiam debemus habere praecinctam, id est, ante oculos maxime positam, ad illos qui insultant nobis in faciem, ne malum pro malo reddamus, sed e contrario benedicamus. Patientia enim necessaria est, ut reportemus promissionem. Potest et aliter dici, Indutus est decorem et fortitudinem. Decorem enim induit, quoniam assumptis tribus discipulis, ascendit in montem, et transfiguratus est ante eos. Fortitudinem vero induit, quando inimicis quaerentibus se respondit, Ego sum, et hoc solo verbo eos prostravit. Item fortitudinem induit, quando flagello facto de funiculis, vendentes et ementes de templo ejecit. Vel aliter habetur in Evangelio, quod quidam de eo dicebant quia bonus est; alii autem: Non, sed seducit turbas. Et inter hos induit (0983B)decorem et fortitudinem, quia talem habitum propter nostram instructionem sibi assumpsit, ut nec delectaretur lingua laudantium, nec frangeretur lingua vituperantium. Quod vere et decorum fuit, et ad magnam fortitudinem pertinuit. Et huic utrique sententiae praecinxit se fortitudine, ut posterius dictum est, plane potes adaptare.
Etenim firmavit orbem terrae. Vere Dominus indutus est decorem et fortitudinem, id est, decoros et fortes, quia firmavit orbem terrae, id est, qui prius in terrenis volubiles erant et instabiles ut orbis, in fide stabiles et immobiles fecit. Vel firmavit orbem terrae, id est, tales fecit, qui nec mollescerent lingua adulantium, nec frangerentur lingua detrahentium; orbem terrae, dico, qui non commovebitur. Est enim quidam orbis terrae qui non commovebitur, scilicet, haeretici, quorum motus exponit nobis Apostolus in parte dicens: De quibus sunt Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberrant dicentes resurrectionem jam esse factam, et quorumdam fidem subvertunt. (0983C)Quis autem sit orbis qui non commovebitur, subsequenter aperit dicens: Firmum stat fundamentum. Novit enim Dominus qui sunt ejus; et: Recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen ejus.
Parata sedes tua. Apostropha ad Dominum. Quasi dicat: Firmasti quidem orbem terrae, et hoc modo parata est sedes tua, ex tunc, scilicet, vel ex quo Dominus regnavit, vel ex quo terra fundata est. Et quamvis, quasi dicat, ex tempore parata sedes tibi est, tunc sedes est aeterna, quia tu es a saeculo, et tu es aeternus. Αἰὼν apud Graecos ambiguum est, quia ponitur et pro saeculo et pro aeterno; et ideo Latini interpretes saepe inveniuntur posuisse pro aeterno. Sedes Dei sunt illi in quibus Deus inhabitat. De quibus per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem, et trementem verba mea? Esto ergo tu quietus, non rixosus; humilis, non superbus; et sic eris sedes Dei. Neque timet timentem [ F. time tenentem] in te sedem, (0983D)quia ipse firmavit eam.
Elevaverunt flumina fluctus. Quasi dicat: Ad hanc sedem tuam parandam flumina, quae prius timuerunt, elevaverunt vocem suam. Flumina accipit illos de ventre, id est, de memoria, quorum fluxerunt in gentes abundanter spiritualia dona, id est, sanctos apostolos. Horum autem fluminum caput, id est fons, est ille, qui dixit: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. De his fluminibus unum, quod valde prius timidum fuit, quando ad vocem ancillae ter negavit, id est, Petrus, tunc vocem suam audacter levavit, quando, ipsis dimissis a principibus et sacerdotibus, postquam eos incarceraverunt, et flagellaverunt et ne amplius in Christi nomine loquerentur edixerunt, audacter respondit: Vos judicate si justum est Deo magis obedire quam vobis. Nos enim quae audivimus et vidimus non loqui non possumus. Tunc etiam vere vocem elevavit, quando, sicut in (0984A)Actibus apostolorum legitur: Stans in medio aperuit os suum et dixit: Viri fratres, etc. Similiter et alii audacissime quique pro se fecerunt. Et hoc est quod dicit: Flumina quae prius timuerunt, dum quasi in morte et passione Domini desperaverunt, post Spiritus sancti confirmationem, qui timorem eorum vertit in amorem, vocem suam elevaverunt. Vocem suam, id est, Christum, fiducialiter praedicaverunt; elevaverunt, vere dico, flumina vocem suam. Iteratio est ad confirmationem, et non solum elevaverunt vocem in leni admonitione, sed etiam elevaverunt fluctus suos, id est, comminationes suas, dicentes: Vae mundo a scandalis; et: Vae vobis nisi poenitentiam egeritis. Fluctus dico adauctos a vocibus aquarum multarum, id est, multorum populorum; praedicantibus enim sanctis apostolis, statim multi crediderunt, et etiam Spiritum sanctum acceperunt, et sic multi ex eis vocem elevaverunt, id est, Christum praedicare coeperunt. Et ideo tanto fiducialius sancti apostoli (0984B)vocem suam elevare potuerunt. Vel aliter: Quando sancti apostoli dimissi sunt a sacerdotibus et principibus, ut supra diximus, ad suos venerunt et narraverunt eis quaecunque dixerant vel fecerant eis principes et sacerdotes. At illi hoc audientes unanimiter levaverunt vocem dicentes: Tu, Domine, fecisti coelum et terram, etc. Et ex tali aggratulatione istorum apostoli confortati sunt, ut non solum vocem admonitionis, sed etiam fluctus comminationis elevarent. Et ecce factum est quod sequitur, scilicet, quod mirabiles elationes maris, id est, gentilium in sterilitate sua amaricantium contra eos insurrexerunt. Tunc enim frendens leo occurrit Samsoni, uxorem ab allophylis ducenti, ut supra dictum est. Sed quae cura? Nulla, scilicet, quia Dominus mirabilis fuit in altis illis elationibus deprimendis. Qui enim prius pedibus mare conculcaverat, ipse superbiam gentilium subjugavit.
Testimonia tua credibilia. Et quia mare tantas elationes concitavit, ideo nimis, id est, valde credibilia (0984C)facta sunt ab apostolis testimonia tua, id est, quae tu, Domine, testatus fueras eis dicens: In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Experimentum vero unius, id est, pressurae quam in mundo patiebantur, erat eis certitudo alterius, scilicet, quod in te vere pacem aeternam habituri essent. Et haec sanctitudo, id est, talis eruditio per flagella, quae vere sanctitudo, id est, sanctificatio et probatio est, decet domum tuam, id est, illos qui sunt sanctum templum tuum, in quo tu habitas; domum dico duraturam in longitudine dierum, id est, aeternaliter. Vel aliter: Elevaverunt flumina fluctus suos. Quasi dicat: Et ut sedem quae tibi parabatur impedirent, ideo, Domine, flumina, id est, mundani philosophi elevaverunt vocem suam, id est, rationes suas et argumentationes contra veritatem tuam. Et non solum flumina elevaverunt vocem, sed etiam flumina, id est, principes inamaricantes hujus saeculi fluctus influentes, elevaverunt fluctus suos, (0984D)id est, minaces contradictiones suas; fluctus dico concitatos a vocibus aquarum multarum, id est, multorum populorum, quia, ut alius psalmus dixit: Et populi meditati sunt inania, etc., adversus Dominum et adversus Christum ejus. Et hoc modo elationes maris mirabiles factae sunt, ut prius, sed Dominus mirabilis fuit in illis altis deprimendis. Et hoc modo mirabilis, quia testimonia tua, id est, ea quae ipsi de te testati sunt, quanquam viderentur incredibilia, tamen per miraculorum exhibitionem facta sunt nimis, id est, valde credibilia. Quod enim dixerunt factis comprobaverunt, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Et quia dicit haec sanctitudo et sanctificatio, scilicet, dicta factis confirmare decet domum tuam, Domine, duraturam in saeculum saeculi, ut prius. Potest et aliter juxta priorem sententiam legi: Mirabiles elationes maris. Quasi dicat: Quia flumina, id est, apostoli elevaverunt vocem suam, vel fluctus, comminando aeternas (0985A)poenas hominibus si non converterentur, ideo mare, id est, amaritudo gentilitatis, quae prius jacebat in cupiditatibus terrenorum, mirabiles elationes fecit, id est, mirabiliter intumuit, quia quod in imo erat factum est in summo, hoc est, amorem terrenorum convertit in amorem coelestium. Et hoc inde factum est, quia Dominus mirabilis fuit in altis, id est, in profundis aquis illius maris. Quia sicut olim per Moysen servum suum aquas in mari immisso ligno dulcoravit, ita, immisso ligno crucis suae in mare gentilitatis, id est, notificata gentibus fide passionis et resurrectionis suae, amaritudinem earum convertit in dulcedinem, quia qui prius mundi fuerant amatores, facti sunt coeli amatores, et mundi contemptores. Et hoc modo, Domine, testimonia tua, id est, quae tu testatus fueras de concorporatione Judaeorum et gentilium dicta sunt. Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, etc. Talia facta sunt nimis credibilia. (0985B)Et haec sanctitudo, quod etiam aliae oves convertentur et concorporabuntur, decet domum tuam, id est, Ecclesiam tuam, quae non decet angustis spatiis claudi, domum dico duraturam in longitudine dierum, id est, in aeternum.
IN PSALMUM XCIII. Psalmus ipsi David quarta sabbati.
recensereARGUMENTUM. Enumeratis malis quae victor Chaldaeus ingessit, adjungitur oratio victi, capti et transmigrati populi. Aliter vox Ecclesiae de Judaeis ad Dominum.
EXPLANATIO. Quarta sabbati est a sabbato quarta feria, qua die Dominus luminaria coeli creavit. Hoc aptandum est sanctis viris coelesti in terra conversatione lucentibus, de quibus est psalmus iste dicturus. Respiciens Propheta insipientium corda turbari, quasi Deo mortalia non (0985C)curante, quando impios prosperari, et justos cernebant affligi, in prima parte Dominum rogat, ut retribuat superbis, per quos mundum tali aestimatione cognoverat esse vitiatum. Secunda ipsos increpat, qui stulta blasphemia Deum putant humana non videre, dum ipse creaturis suis intelligentiam praestet et sensum; beatum deputans illum, qui mundi felicitate contempta in divina reverentia perseverat. Tertia ad eorum animos invitandos, Dominum sibi dicit fuisse refugium, et vindicem fore peccantium.
COMMENTARIUS. Deus ultionum Dominus. Solent multi murmurare adversus patientiam Dei, et dolere impios vivere, plurimum posse, et quod gravius est, bonos opprimere: et sic pervertuntur impatientes et infirmi animi, quasi frustra sint boni, quia Deus oculos ab eis avertit, et malos in his quae diligunt adauxerit. Putantes ergo sine causa bene vivere, invitantur ad (0985D)imitandam eorum malitiam, quos florere perspexerint. Si autem, propter infirmitatem personae vel animi, mala facere formidant, ne et ipsi mala suscipiant, abstinent quidem se a malis factis, sed non abstinent a cogitationibus pravis. Et inter cogitationes eorum iniquas haec est summa impietas, quod putant Deum negligere et non curare res humanas, aut aequaliter habere bonos, et malos; aut, quod perniciosius est, malis favere, bonos odisse. Tales cogitationes hominum tacitas, vel etiam erumpentes in dicta vel facta curat psalmus iste, si curare velint: quia docet patientiam in labore bonorum, et contra felicitatem malorum, cujus titulus est: Psalmus ipsi David quarta Sabbati. Quarta Sabbati, ut in Genesi legitur, fecit Deus luminaria, id est, solem et lunam et stellas omnes, et posuit eas in firmamento coeli. Quid ergo vult sibi quod de quarta sabbati titulum accepit psalmus? In quo patientiam docemur in labore bonorum, et contra felicitatem malorum habes (0986A)Apostolum dicentem fidelibus in Christo roboratis: Omnia facite sine murmuratione et disceptatione, ut sitis irreprehensibiles, sinceri et immaculati filii Dei in medio nationis distortuosae et perversae, in quibus lucetis tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Luminaria in firmamento fixa quantumcunque de eis mentiantur homines, quantacunque opprobria in ea dicant, vocantes hanc stellam Veneris, illam Jovis, et quantacunque intemperie haec ima perturbentur; illa tamen itinera sua non relinquunt, sed servant cursus per coelestes tractus, ut disposuit eis Creator eorum. Sic et homines quorum cor infixum est firmamento coeli, et in libro legis Dei, et qui non frustra audiunt Sursum corda, quorum thesaurus et conversatio est in coelestibus; quantumcunque mali et persuasores et detractores de eis mentientes maledicant, quantumcunque detrahant, ipsi tamen iter suum peragunt, id est, a bono proposito non recedunt. Et horum talium vox (0986B)est in hoc psalmo, exhortantium infirmos et murmurantes ad patientiam in labore bonorum, et contra felicitatem malorum et reprehendentium impios florentes, et veritatem non cognoscentes. Titulus sic exponitur: Psalmus, id est, laus ista attribuitur ipsi David, non cuicunque, sed significato per res creatas quarta sabbati; hoc est attribuitur solis fidelibus sanctis in Christo roboratis, quos vocat Apostolus luminaria mundi; horum enim vox, ut supra diximus, est in hoc psalmo, quamlibet contra patientiam Dei murmurantem, sic corrigentium. Quasi dicat: Tu quidem murmuras, quod Deus statim non punit iniquos: non debes murmurare, sed potius tibi cavendum est ne tu sis inter illos, quia vere puniet eos. Nam Deus est, et si Deus est, injustus non est: ergo nihil quod tu non punies, impunitum relinquet. Et quia Deus est, ergo erit Dominus ultionum; Deus dico vere erit Dominus ultionum, id est, potestatem et dominium tandem in ulciscendo exercebit. Nam (quasi dicat) libere aget. Et vere tunc libere aget, (0986C)quia prius libere egit, quia nulli in verbo pepercit. Dominus erat in carnis humilitate, sed nullius personam respexit in sermone veritatis. Nulli pepercit in verbo, ut essent quibus parceret in judicio. De eo enim dictum est: Et erat loquens tanquam potestatem habens, non sicut Scribae eorum, et Pharisaei. Et qui nulli pepercit in verbo, veniens judicandus, parcet alicui in sententia, veniens judicaturus? Et qui nullum timuit in humilitate, timebit aliquem in majestate? Nullum utique, ergo qui prius libere egit, et tandem libere aget.
Exaltare qui judicas terram. Dixit quia libere egit, hanc autem libertatem ejus impii homines, id est, Judaei non tulerunt: quia contrarii erant operibus eorum. Sed eum tenuerunt, flagellaverunt, spinea corona circumdederunt, in crucem levaverunt, et tandem occiderunt. Et ideo propheticus spiritus hoc praevidens dixit: Exaltare qui judicas terram. Quasi dicat: Morere, Domine, ut exalteris, et exaltare ut (0986D)judicatus a terra, judices terram, tu dico qui vere judicas, id est, judicabis omnem terram, tam cultam quam incultam: et ideo redde retributionem superbis. Superbi sunt illi quibus parum est peccare, sed audent etiam peccata defendere. Et his reddet Dominus retributionem. Quam retributionem? Utique aeternam damnationem, humilibus autem non retribuet: verbi gratia, quidam de ipsis crucifixoribus Domini visis tot miraculis et tantis apostolorum praeconiis auditis, se humiliaverunt: quia peccatum suum cognoverunt, et pretium redemptionis suae, qui saevientes fuderunt, credentes biberunt, quando accedentes ad apostolos dixerunt: Quid facimus, viri fratres? etc. Et his talibus non retribuetur. Superbis autem quibus parum est fecisse, sed nituntur etiam defendere, illis retribuetur. Dicitur autem ad eorum correctionem, ut vel timore poenae convertantur. Et sciendum quod dicit, Exaltare et redde; prophetia est praescientis, non audacia jubentis. Non enim ideo Dominus (0987A)fecit, quia praedixit Propheta: sed ideo propheta praedixerat, quia Dominus facturus erat.
Usquequo peccatores. Ecce propheticus spiritus habitum assumit alicujus diserti consolatoris, associat enim se illis murmurantibus, quos solatur in ignorantia: non quia nesciret quod quasi ignorans quaerit, sed ut quibus compatitur, acceptabilior sit ejus consolatio. Et est quasi dicat: Ideo dico ut reddas retributionem superbis, quia usquequo, Domine, peccatores gloriabuntur? Certe, quasi dicat, peccatores gloriabuntur, quousque, id est, quandiu tibi placuerit; et quomodo glorientur ostendit, quia effabuntur, id est, extra fabuntur: hoc est persuadebunt aliis iniquitatem. Et ideo effabuntur, quia loquentur eam prius in corde suo. Cogitant enim sic apud se: Certe si ea quae ego facio displicerent Deo, non me sineret vivere, sed jam dudum me interfecisset. Et quia hoc cogitant apud se, ideo postea eloquentur, ut aliis idem persuadeant. Et hoc est (0987B)quod dicit, effabuntur, et prius loquentur in se iniquitatem. Loquentur autem ideo, securus dico quia operantur etiam injustitiam, id est, ad effectum perducent iniquitatem quam cogitaverunt, hoc est quod dicit, Loquentur omnes qui operantur injustitiam. Et quia tu Domine non corrigis eos, ideo iniquitatem suam super alios etiam extendent, quia humiliaverunt populum tuum. Potest et ita simpliciter continuari. Quam injustitiam operantur? hanc scilicet, quia humiliaverunt Domino devocando, et sibi incorporando populum tuum; quem autem populum, et quam humiliationem accipiat, determinat dicens: Et haereditatem tuam vexaverunt. Et vere, quasi dicat, vexaverunt, quia vel interius devocando: aut si non interius, saltem exterius viduam, id est, aliquam carentem tanquam consolationem mundo tanquam viro. Et advenam, qui non se manentem civitatem hic habere credit, sed futuram inquirit: et etiam occiderunt quosdam corporaliter, quosdam spiritualiter pupillos, id est, illos qui orbati erant patre (0987C)mundo. Et haec agentes dixerunt: Dominus non videbit ista, quia nec etiam intelliget ea Deus Jacob, id est, Deus supplantator, et praesentia contemnentium, quem isti Deum faciunt finem, quasi dicat: Quia tu, Domine, prolongas nimietatem, ideo et ipsi superaddunt iniquitatem, prius enim statuerunt te injustum, quando iniquitatem suam placere tibi dixerunt. Huic iniquitati aliam nunc superaddunt, quia quod res humanas non cures, asserunt dicentes, Non videbit Dominus, etc.
Intelligite insipientes. Facit apostropham ad murmurantes et infirmos, docens eos ne flore malorum seducti ipsos imitentur, quasi dicat: Illi quidem persuadent iniquitatem, et etiam minuunt potentiam suam Domino dicentes, quod non videbit mala quae faciunt: vos autem infirmi in populo Dei, insipientes, id est, non providentes vobis in futurum, aemulando florem malorum, ne talibus adhaereatis, sed intelligite quod intelligendum est: et vos stulti non attenditis (0987D)quam vanum et fragile sit quod appetitis, si prius aberravistis, vel aliquando sapite, quia mentiuntur illi qui dicunt: Non videbit nec intelliget. Nam vere intelligit Dominus, et videt. Qui enim plantavit aurem, id est, fecit hanc materiam audiendi, quae est auris, nunquid non audiet? Et qui finxit oculum materiam videndi in nobis, nunquid non considerat? Et ille qui ubique corripit gentes, praecones suos circumquaque mittendo, qui et praedicarent veritatem, et corriperent falsitatem, nunquid tandem non arguet in vanum gratiam accipientes? Et quasi aliquis dicat: Argueret utique, si sciret; subdit: Stulte, ille qui docet hominem scientiam, non nescit. Utique. Quia Dominus absolute est, id est, omnia in potestate sua habet. Et si omnia, ergo scientiam. Et quia scientiam possidet, ergo manifestum est quia scit non solum facta, sed etiam cogitationes hominum: non autem ut eas probet, imo ut improbet, quia scit quoniam vanae sunt. Homines autem (quasi dicat) nesciunt cogitationes (0988A)Dei justas et veras; scilicet nesciunt quare parcet malis. Relinquamus ergo cogitationes hominum vanas, ut sciamus cogitationes Dei veras. Quis autem est sciens cogitationes Domini veras? nullus scilicet, nisi quem Dominus erudierit, id est, qui cor habet affixum in firmamento coeli, id est, in libro legis Dei: et ideo omnis ille vere beatus est, quem tu erudieris. Et ideo dico beatus, quia tu docueris eum de lege tua, id est, faciens ei documentum legem tuam, id est, paterna flagella tua. Qui ideo per legem intelliguntur, quia lex poenas irrogat, facies ei documentum ad hoc ut mitiges ei, id est, ut mitigatum et temperatum facias eum, ne seducatur a diebus malis. Dies mali sunt, in quibus mali florent, boni laborant: sed labor bonorum, est paternum flagellum: flos autem malorum, fovea eorum. Et ideo dicit, Mitiges ei a diebus malis, quia dies mali duraturi sunt, donec fodiatur fovea, id est, ut quasi ad plenum aeterna damnatio praeparetur peccatori. Et est quasi dicat (0988B)murmuranti cuilibet contra patientiam Dei: Tu quidem vis impium jam sepelire, sed nondum tempus est, quia nondum fovea parata est. Exspecta ergo, donec peccatori fodiatur fovea. Peccatorem accipit hic illum qui in confessione peccatorum poenitentiam agere non vult, ut per humilitatem salvetur. Necesse est enim in quocunque sive vir, sive foemina sit, praecedat humilis confessio, sequatur salubris poenitentia, quae valeat ad hominem corrigendum, non ad Deum irridendum. Et si bona opera facit, inde Deo gratias agat, nec alium contemnat, quasi misericordia Dei, quae larga est in omnes, in eo sit praeclusa. Pharisaeus vero non inde damnatus est, qui de bonis operibus suis gratias egit, quia dixit, Gratias ago tibi Domine; sed quia publicanum contempsit dicens: Quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, vel ut etiam hic publicanus. Superbus ille erat in bonis operibus suis, quia, inquit, Descendit hic justificatus in domum suam; ab illa via non repellit. Dixit diebus malis duraturis, donec fodiatur peccatori fovea. (0988C)Et quasi dicat: Donec plebi ejus praeparetur exercitium, quia exercebit quidem Dominus plebem suam per aeterna flagella, non autem repellet eam. Et exercitando non derelinquet, imo potius attrahet sibi haereditatem suam. Hoc est plebem suam, quae est ei haereditas. Et tamdiu non derelinquet, quoadusque, id est, usque ad tempus illud in quo tempore justitia, id est, justus ille qui emphatice dicitur justitia, convertatur ab humilitate in judicium, scilicet ut qui prius venit humilis judicandus, terribilis veniat judicaturus. Et qui erunt tunc juxta illam justitiam? hoc est, qui erunt tunc collaterales istius justi venientis ad judicium, ut cum eo judicent? Scilicet omnes qui sunt recto corde. Vel aliter: Quousque justitia nostra convertatur in judicium scilicet, ut in quibus prius praecessit, judices fiant. Quasi dicat: Nunc justitiam habe, nunc justitiam tene, dum nondum poteris judicium habere. Sancti enim apostoli prius justitiam habuerunt, id est, impios homines (0988D)toleraverunt, postea judicabunt. Et ipse Dominus noster Jesus Christus prius voluit judicari, quam judicare. Prius enim tempus passionis, deinde tempus judicationis: prius tempus humiliationis, deinde tempus exaltationis; ergo nunc justitiam tene, si tandem judicium vis habere. Et qui (quasi dicat) sunt juxta illam justitiam, hoc est, qui sunt illi, etsi nunc eam non habeant integre, tamen quantum possibile est homini, ad eam accedunt. Hoc enim per juxta notatur, quod accedere quidem ad justitiam possimus, ipsam autem integre habere non possumus. Quis, inquam, juxta illam? scilicet omnes qui sunt recto corde. Recto corde sunt illi, quibus placet quod Deo placet, et qui rectum cor Dei ad suum cor non distorquent: sed si aliquando aliqua voluntas in eis surgit, quae Deo displiceat, statim eam voluntati ejus quasi regulae directe collineant. Quod autem duae voluntates in nobis sint, Dominus Jesus Christus dignatus est in se praefigurare. Per guttas enim sanguinis, (0989A)quae de corpore ejus ut sudor exierant, signata est illa bona et constans voluntas, quae statim voluntati Dei collineatur. Per verba Dei quibus nostram in se transtulit infirmitatem, dicens, Pater si possibile est, transeat a me calix iste; praesignavit in nobis levem voluntatem. Quod autem talis voluntas statim ad voluntatem sit dirigenda et complananda, ostendit cum subjunxit: Verum tamen non sicut ego volo, Pater, sed sicut tu.
Quis consurget? Item perfectus ille qui hic loquitur, scilicet sive sol, sive luna, vel quodlibet de luminaribus docet insipientibus in populo Dei, ut per divinum auxilium invocare, ut justitiam quae tandem convertatur in judicium, possint habere, quasi dicat: Quia nemo judicium poterit habere, nisi justitia praecedente: justitiam vero nemo habere poterit, nisi recti corde, ergo vos murmurantes in populo Dei, et insipientes, ut per divinum auxilium possitis ad haec attingere, invocate divinum auxilium, et dicite: (0989B)Quis consurget mihi, id est, ad me adjuvandum adversus malignantes, id est, maligna persuadentes? Malignantes vocat diabolum et angelos ejus, et filios etiam diffidentiae, in quibus tanquam in vasis suis operatur: Aut quis stabit mecum, ferens mihi adjutorium adversus operantes iniquitatem? id est, contra illos eosdem malignantes, qui mala quae persuadent etiam in nobis operantur, Quis, inquam, consurget, aut quis stabit? Dominus scilicet, qui et prius, et vere prius mecum stetit, quia anima mea habitavit in inferno, hoc est dicere: Volui deceptus imitari malitiam eorum, deceptus flore eorum, et sic fere perii ad hoc ut anima mea habitaret, id est, firmiter haereret in inferno illo, de quo supra dictum est, Donec fodiatur peccatori fovea. Minus tamen fuit, quod non habitavit ibi, et hoc in paulo, id est, parvissimum quiddam minus fuit, scilicet quia etsi voluntate, nondum tamen in re in veram imitationem illorum, quamvis (quasi dicat) tam propinquus fuit, (0989C)tamen non habitavi ibi: quia Dominus adjuvit me ne prorsus ruerem. Quod nisi esset, tunc vere habitassem. Et, quasi dicat, quia tunc adjuvit me, adjuvabit et nunc.
Si dicebam, Motus est pes meus. Hoc perfectus hic agens in persona sua dicit, adhuc docens illos murmurantes et insipientes. Quasi dicat: Dicis quia adjuvit te Dominus prius, et certe adhuc adjuvabit te, si dicas ei: Motus est pes meus, quia si ego aliquando ei dixi, adjuvit me. Hic commendatur humilitas confessionis, quae adeo Deo grata est, quod etiam postquam pes, id est, affectio nostra movetur, si statim post motum confitemur, ruinam non plangemus. Et hoc est quod dicit: Si ego non dico dixi, sed dicebam, id est, etiamsi dicere incipiebam, Domine, motus est interior pes meus, statim misericordia tua adjuvabat me, ut ruinam non plangerem. Quasi dicat: Si ego sum motus ut homo, tu aderas mihi ut Deus.
(0989D)Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Bene dico: Misericordia tua adjuvabat me. Nam consolationes tuae laetificaverunt animam meam, et praecipue in hoc laetificaverunt me, quia scio me per has consolationes tandem tibi adhaesurum. Illi vero, id est, malignantes et operantes iniquitatem, non. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
IN PSALMUM XCIV.
recensereARGUMENTUM. Praedicens ea quae vel de Babylone exeunti, vel in Babylone posito contigerunt, in principio psalmi omnes ad gratiarum vocat actionem; deinde exemplo rerum praeteritarum utilitatem exorationis inducit. Aliter, vox Ecclesiae poenitentiam suadentis.
Laus cantici ipsi David.
EXPLANATIO. Laus devotionem vocis, canticum hilaritatem mentis; ipsi David Christo salutari nostro designat, ut videlicet, (0990A)convenientes non in delectationibus vanis, sed in Domino exsultemus. Praevidens propheta Judaeos Christo posse resistere, primo ingressu populos eorum ad psalmodiam invitat, laudes Domini dulcissima varietate describens. Secundo ipse Dominus loquitur, ne cor suum idem populus induret, ne eis contingat quod patribus eorum, qui non meruerunt terram repromissionis intrare.
IN PSALMUM XCV. Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. ARGUMENTUM. Ob reditum de Babylone gratiarum actio celebratur. Aliter, vox Ecclesiae vocantis. Item quae in praecedente psalmo destructam domum nostram flevimus, id est, regulam disciplinae, hic de reparata gratulemur.
EXPLANATIO. (0990B)Quantum ad litteram, tempus significat illud, cum, Babylonica captivitate laxata, templum Jerosolymis restauratum est, sed spiritualiter destructa domus aedificatur, quando post captivitatem peccati anima viam veritatis receperit. Domus enim ista, id est, universalis Ecclesia in qua Christus inhabitat, vivis lapidibus semper exstruitur, donec ad finem saeculi praedestinatorum numerus impleatur. In prima parte psalmi commonet propheta generalitatem cantare Domino, et in toto orbe praedicare dominicae Incarnationis adventum, quoniam super omnes deos verus est Dominus. Secunda diversus admonet gentes ut primo semetipsas offerant, postea munera praedicationis exsolvant, Domini adventum utrumque commemorans, vel quo judicatus a mundo, vel quo judicaturus est mundum.
IN PSALMUM XCVI. Ipsi David, quando terra ejus restituta est ei. ARGUMENTUM. (0990C)Triumphus de Babyloniis, et de reditu populi gratiarum actio geritur, ubi solito schemate regnantis Dei pompa describitur. Aliter, vox Ecclesiae ad adventum Domini.
EXPLANATIO. Ipsi David ad Christum refer; terram ejus restitutam, vel resurrectionem carnis, quam ex Virgine sumpsit, intellige, vel peccatores quoslibet ad eum post peccata reversos, sicut factum est in Judaeis, qui Dominicae crucifixionis piaculum poenitendo diluerunt. In primo membro psalmi propheta, post resurrectionem Domini, virtutes ejus diversa praedicatione describens, idolorum cultores digna increpatione redarguit. Secundo ad Dominum verba convertit, gaudens Ecclesiam auctori suo credidisse, monensque fideles in Domino laetari, quod soleat eos a pravorum liberare pressuris.
IN PSALMUM XCVII. Psalmus ipsi David. ARGUMENTUM. (0990D) Soluta captivitate jungitur exhortatio devotae in Domino observantiae, solito sane schemate paratae de Babyloniis victoriae pompa describitur. Aliter, vox Ecclesiae ad Dominum et apostolos.
EXPLANATIO. Titulus iste refertur ad Dominum Christum, de cujus utroque adventu psalmus quem praecedit dicturus est. Per totum psalmum propheta loquitur. In prima parte commonet populum Christianum cantici novi exsultatione laetari, quando mirabilis est Christi concessus adventus. Secunda diversis modis uberius dicit esse gaudendum, quia desideratus justis sit judex in fine venturus.
IN PSALMUM XCVIII. Psalmus ipsi David.
recensereARGUMENTUM. Ut supra. Aliter, vox apostolorum ad populum
EXPLANATIO. (0991A) David Christum accipe, cujus honor in hoc psalmo, potestasque cantatur. In prima sectione commonet propheta universos populos Christo Domino confiteri, quia judicium et justitiam fecerit in Jacob. Secunda commonet plebem adorare Dominum Salvatorem, qui Moysi et Aaron et Samuel propitius exstiterit, utpote praecepta ejus servantibus. Unde exaltandum et adorandum esse Dominum, qui fideles suos exaudire dignatus est.
IN PSALMUM XCIX. Psalmus in confessione. ARGUMENTUM. Tanquam reductos jam de Babylone, et in proprio habitantes solo, relaturos gratias Dei templum hortatur intrare. Curat autem frequenti praedicatione atque exhortamento, ut illis et desperationem revertendi, et incuriam gratias agendi sedulus monetur, (0991B)et propheta certus eripiat. Aliter, vox apostolorum ad populum.
EXPLANATIO. Dum frequenter in psalmis posita sit pro rerum opportunitate confessio, hic tamen in titulo singulariter ascribitur, quia totus hic psalmus ad utraque pertinet, confessiones et poenitentiae, videlicet, et laudis. In prima parte psalmi propheta commonet universitatem Dominum exsultando laudare, et ne semper hoc genere confessionis utendum crederes, secunda nos promittit delictorum poenitentes indulgentiae ipsius posse portas intrare.
IN PSALMUM C. Psalmus ipsi David. ARGUMENTUM. Ex persona justorum in Babylone canitur, praedicunturque ea quae singulis pro conscientia suae tribulationis tempore convenirent. Aliter, vox Christi (0991C)ad Patrem de reliquiis sanctorum.
EXPLANATIO. Titulus notus est, et ipse psalmus in formam perfectae sanctitatis inclusus, qui centenarium fructum debeat exspectare praemiorum. In prima parte psalmi Ecclesia cantare se dicit Domino misericordiam et judicium, consortiaque refugere pessimorum. Secunda se asserit diligere fideles et eorum cohabitatione gaudere, daemones autem cum suis immissionibus de suo corde repellere, quos novit cum Dei famulis non habere portionem.