De libro Psalmorum/1
INCIPIT EXEGESIS.
(0483)
IN PSALMUM PRIMUM.
recensereARGUMENTUM. (0483B) Omnes generaliter ad studia virtutum incitat, simul adjungens quae merces bona, quae mala gesta sequatur. Tertullianus in libro de Spectaculis asserit hunc psalmum et de Joseph posse intelligi, qui corpus Domini sepelivit, et de his qui ad spectacula (0483C)gentium non conveniunt.
EXPLANATIO. Primus psalmus ideo non habet titulum quia capiti nostro Domino Salvatori, de quo absolute dicturus est, nihil debuit praeponi. Nam licet et alii psalmi de ipso multa dicant, nemo tamen de ejus qui fuit in terris conversatione sic loquitur: et quoniam ad hunc quae dicenda sunt, cuncta respiciunt, merito caput sancti operis ponitur. Nam quidam tituli, quidam praefationis locum eum tenere dixerunt. Totius psalmi hujus propheta referre narratur textus. In prima parte vitam sanctae incarnationis exponit: secunda vero peccatorum nequitias in futuro judicio debitas recipere commemorat ultiones.
COMMENTARIUS. Primus psalmus duabus de causis caret titulo, vel quia ipse titulus et principium est aliorum, vel quia vicinius et apertius juxta quod inter homines conversatus est, loquitur de illo, id est de Christo, qui (0483D)secundum divinam essentiam omni caret principio, et a quo omnia sumunt principium. Est autem haec primi psalmi intentio, hortari fideles, ut a triplici morte animae exemplo capitis festinent resurgere, id est ut, in quantum possint, a regione dissimilitudinis, in qua per primum parentem traducti sunt, studeant redire, et in peccati immunitate capiti suo se sociare. Omnis mors animae fit tribus modis, scilicet aut delectatione tantum, aut delectatione et consensu, et peccati perpetratione. Delectatio voluntas peccandi quae fit in anima ex titillatione et fomite, et aptitudine peccandi, quae in nobis est, et ex suggestione, id est incitatione incentoris diaboli superveniente: et hoc est prima mors animae. Secunda vero est consensus, quando nos ad peragendum, quantum possumus, extrinsecus nos applicamus. Tertia autem est ipsius peccati actio. Quae dividitur in duo, scilicet in actionem simplicem, et in frequentem, sicut et praemissa duo, et hoc dictum (0484B)est de voluntariis peccatis. Dicuntur autem haec tria mors animae, quia per ea anima ab eo qui vita et maritus ejus est, recedit, id est a Deo, et sociatur morti, id est diabolo. Designantur vero hae tres mortes animae per tres mortuos a Domino resuscitatos. Per puellam enim in domo archisynagogi Jairi filiam, manus erectione suscitatam, delectatio designatur, quae quasi pudica est, quia nondum exterius (0484C)apparet, nec exemplum praebet. Unde et in domo manens suscitatur, quando ad satisfactionem de ipsa venitur, et leviter eleemosynis scilicet et aliis talibus purgatur. Per adolescentem vero lascivum atque in domo matris antequam suscitaretur elatum, intelligitur consensus, qui in exteriori applicatione positus, exemplum dat cernentibus. Unde jam nisi gravi poenitentia peccatum hoc deletur, qua per hoc intelligitur, quia manus huic a Domino non porrigitur, sed quodam quasi pulsu et gravitate ei dicitur: Adolescens, tibi dico, surge. Per Lazarum vero quatriduanum in sepulcro et fetidum intelligitur et actus simplex et consuetudo peccandi. De consuetudine qua dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo. Quae non nisi recta et ponderosa satisfactione ab olvitur, quod per vocis clamorem et fremitum spiritus Domini in hujus suscitatione intelligitur. Per has tres mortes tradux peccati Adam a Deo moriendo recessit, quod in primo hujus psalmi versu Propheta (0484D)innuit. Potest vero totus hic psalmus aut in voce capitis legi de se ac membris ejus loquentis, aut in voce Prophetae, in persona capitis loquentis. Quasi dicat: Praecessit olim in humano genere quidam miser et infelix, nulli imitandus, tradux scilicet peccati Adam, qui abiit in regionem dissimilitudinis a suo creatore in peccatis pluribus delectando, et stetit consensum delectationi adhibendo, et sedit peccata sua peragendo, et exemplum posteris existendo. Adfuturus est autem quidam beatus, id est in omni bono auctus, cui data est gratia Spiritus sancti sine mensura, et ideo vere imitandus, Christus scilicet existens vir: id est, fortis nulli succumbens tentationi, non abibit a Deo suo voluntate etiam peccati aberrando, nec stabit consentiendo, nec sedebit alios suo exemplo peccare docendo. Nota ordinem verborum. Remoto enim a Christo abire etiam voluntate constat remota esse stare et sedere. Et ideo ne superfluat, ad membra referamus, sicut quae de Adam affirmavimus, in posteris sibi consimilibus (0485A)accipere possumus. Ut si dicatur: Adfuturus vir, id est Christus, non abiit etiam voluntate quantum ad se, aut si abibit in aliqua suorum voluntate, id est delectatione, non stabit ille, id est consentiendo, sed redibit ejus auxilio delectationem mortificando. Aut, si quis forte suorum stabit consentiendo, non sedebit peccatum peragendo, et exemplum praebendo, sicut Adam abiit in se et in suis delectando, consentiendo, exemplum peccandi dando. Notandum quod dicat, Consilium impiorum. Impios vocat deceptorem serpentem, et Evam deceptam. Consilium vocat, quod Eva credidit serpenti, quod quam cito ipsa et vir ejus comederent de fructu ligni scientiae boni et mali, essent sicut dii. In quorum consilio quia Adam positus fuit, id est quia ipsis acquievit, inobediens Creatori exstitit, triplicemque mortem animae, quam supra notavimus, incurrit. Viam quoque peccatorum possumus accipere mala opera eorumdem, id est Evae et serpentis, id est contra Deum (0485B)agere et loqui. In quo eis Adam conformis fuit, vel etiam per viam peccatorum, mala opera quorumlibet, qui exemplo ipsius Adae peccatores facti sunt, accipere possumus. Per cathedram vero pestilentiae exemplum peccati recte accipitur. Cathedra enim magisterium significat. Et qui magistri sunt, facile alios suo exemplo ad malum vel bonum attrahunt. Pestilentia vero est morbus late pervagatus, omnes aut pene omnes involvens. Sic quoque peccatum per Adam exemplificatum multos involvendo nullum liberum praetermittit, nisi quem liberat ille cui etiam abire in voluntate non convenit. Sciendum quod Adam non sicut Eva deceptus fuit, ut crederet se sicut Deum unquam futurum; sed quia, ut legitur, maluit non turbare uxorem, resistendo ejus persuasioni, quam obedire praeceptis Creatoris. In hoc quoque deceptus fuit, quia peccatum confiteri noluit, sed culpam in auctorem reflexit, dicens: Uxor quam dedisti mihi sociam, dedit mihi comedere: sicut Eva quoque per serpentem se excusare voluit, dicens: (0485C)Serpens persuasit mihi. Potest et aliter versus expositus legi, ut singula quae a Christo negabimus, singulis primo terreno datis conferamus, juxta quod intentio erit hujus psalmi, hortari nos, ut sicut portavimus imaginem terreni hominis, portemus et coelestis. Et dicitur in voce prophetae similiter sic: Olim praecessit quidam miser et infelix, qui abiit, id est, a praeceptis Creatoris per inobedientiam apostatando recessit: et ideo stetit in via peccatorum, id est actus pravae consuetudinis postea frequenter implevit, et in cathedra pestilentiae sedit, id est, pravam doctrinam docuit, et ambitiosus terrenorum exstitit. Adfuturus est autem alter, qui nec a praecepto aliquo aberrabit, neque actus pravos implebit, nec pravam doctrinam docebit, nec ambitiosus velut ille fuit erit. In hac sententia consilium impiorum, et via peccatorum accipitur quantum ad Adam, ut dictum est superius: quantum vero ad Christum, et hic et superius consilium impiorum malorum opera vocantur, (0485D)a quibus ipse immunis fuit, licet inter ipsa versaretur. Viam autem peccatorum aut hunc mundum, aut viam peccatorum possumus accipere, in quam viam Christus venit nascendo, id est, inter peccatores conversando: sed non ibi stetit, quia nulla saecularis illecebra eum detinuit, imo, ut alibi legitur, ut gigas fortis et velox, in hac via cucurrit. Adam dicitur pravam doctrinam dedisse, quia non solum male facere exemplo, sed etiam maledicere monstravit posteris verbo: Christus autem e contra salutiferam doctrinam contulit mundo. Adam ambitiosus fuit, Christus oblatum sibi regnum accipere noluit. Legitur enim quod cum satiaret in deserto quinque millia hominum de quinque panibus et duobus piscibus, voluerunt illa millia, ut nullam amplius sentirent terreni cibi necessitatem, ipsi sibi carnaliter proponere regem. Quod ille contemnens, atque exhortans eos ad postulandum spirituale regnum dixit: Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet. (0486A)Regia vero potestas, per quam dominatio accipitur, atque mala doctrina, merito dicitur pestilentia, quoniam utrumque multos involuit. Nullus enim vere est qui careat amore dominandi. De pravae quoque doctrinae persuasione dicit Apostolus: Cujus sermo ut cancer serpit. Impii idololatrae atque infideles proprie dicuntur, peccatores vero dicuntur scriptae legis praevaricatores, licet non aliter accipiatur.
Sed in lege Domini. Quia non sufficit alicui ad beatitudinem abstinere a malo, quin operetur bonum, ideo ad probandum virum perfectum et vere beatum adfuturum subdit: Sed in lege Domini. Quod potest accipi in membris, ut in capite: et quantum ad ultimam sententiam, referuntur hic contraria contrariis. Quantum enim ad abire a praecepto, dicitur in lege esse; quantum vero ad stare et sedere, meditari in lege juxta vero primam sententiam est sententia simpliciter posita: Et sciendum est quod aliud est esse in lege, aliud sub lege: in lege enim esse, est voluntarie secundum legem agere; sua (0486B)lege esse, est agi atque premi a lege. Hic igitur servitus est, illic libertas; hic servilis timor, illic filialis dilectio. Dicitur ergo recte de Christo quod voluntas ejus, id est affectio ejus, erit in lege Domini Patris implenda, qui dicit: Non veni solvere legem, sed adimplere; et, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris, etc. Potest quoque, esse in lege, membris attribui, qui non timore sed amore legem implent, juxta quod dicitur: Lex non est posita justis, etc, Meditari in lege, est filiali dilectione in lege perseverare. Per diem autem et noctem, aut omne tempus accipiemus, aut per diem prosperitatem, per noctem vero adversitatem; et vocabimus in Christo totum tempus a nativitate usque ad passionem, prosperitatem: ipsam vero passionem dicemus adversitatem. In membris vero, tempus persecutionis, adversitatem; tempus quietis a persecutione, prosperitatem. In utroque enim tempore et caput et membra a lege Domini non recesserunt. Ut ab ista, Quicunque (0486C)pro. Et item ab hac: Qui legitime certaverit, coronabitur. De die prosperitatis Christi dicitur: Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Item de nocte adversitatis: Et usque ad noctem increpuerunt, etc.
Et erit tanquam lignum. Hic versus de solo capite potest legi, vel de membris cum capite, si simpliciter insistamus. Juxta quod sic dicetur: Quia hic vir tantus futurus erit in se, et talis in suis, ut praedictum est, ideo erit et ipse et sui tanquam lignum, id est comparabiles arbori positae in irriguo loco, quae tempore fructus tempestivius emittit frondes et flores, et fructus reddit uberiores. Quod proprie convenit ipsi capiti, de quo dicitur quod puer adhuc sederit in medio doctorum, et exposuerit eis Scripturas: et etiam membris, sicut apostolis, qui non longo exercitio doctrinae quod sciebant didicerunt, sed ut aspirati divino igne fuerunt, statim frondes id est verba praedicationis emiserunt, et nullorum (0486D)verba unquam tantum fructum fecerunt, sicut ipsius capitis et ipsorum membrorum. Si vero ad solum caput nic versus referatur, sic continuabitur: Non mirum si hic vir adfuturus talis erit, qui neque abibit, sed potius erit in lege Domini: quia erit tanquam merito illud verum lignum vitae, positum in medio Ecclesiae, et significatum a materiali in medio paradisi posito: quod lignum secundum humanitatem plantatum est secus, id est juxta decursus aquarum: id est adjunctum et adunitum est sapientiae Dei Patris, scilicet Verbo. Quae sapientia est decursus aquarum, quia ab ipsa decurrunt in quaeque subjecta sibi membra aquae, id est spiritalia dona. Necesse est enim cum sapientia Patris, id est Filius, sit consubstantialis Patri, quod spiritalia decurrant a Filio, sicut a Patre, de quo dicitur: Omne donum perfectum, etc. Vel aliter, ut de humana et divina natura unita dicatur. Quod lignum illud, scilicet unitum est plantatum, id est sic cooperante Spiritu (0487A)sancto praeparatum, ut sit secus, id est juxta decursus aquarum, id est plenarie recipiat decursus aquarum, id est irrigationem spiritalium donorum: plenarie enim in illo homine omnis gratia Spiritus fuit de quo legitur: In quo habitat, etc.; et item: Non Deus spiritum dat ad mensuram. Vel aliter, quod plantatum, id est natum et positum est secus, id est juxta decursus aquarum, id est inter populos dilabantes per vitia, velut inter aegros medicus. Unde dicitur: Non veni vocare justos, et reliqua. Vel aliter: Quod lignum humanitatis scilicet plantatum est, id est, conceptum est in utero Virginis, secus decursus aquarum, id est secundum adumbrationem integram sancti Spiritus, quae omnia incentiva vitiorum in ea destruxit. Unde dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et reliqua. Sciendum quod tribus modis in divina pagina accipitur aqua, scilicet aut pro spiritalibus donis, juxta quod dicitur: Fluminis impetus; et, Aqua quam ego dedero. Aut pro populis, ut in (0487B)Canticis: Aquae multae, etc. Aut pro blanditiis, unde dicitur: Non me demergat tempestas, etc. Spiritualia autem dona hac ratione dicuntur aqua, quia sicut his materialibus aquis nostrum exterius, id est corpus lavatur, ita per ipsa spiritualia dona nostrum interius, id est anima, lavatur. Populi vero ideo aquae dicuntur quia semper in fluxu sunt, et quantum ad instabilitatem propriae vitae, quae semper praeterit, et quantum ad vitia, per quae defluunt. Blanditiae quoque hac ratione dicuntur aquae, quia sicut aqua aliquid mollitur, ita saepe blanditiae multorum molliunt animum et frangunt. Nota quod dicitur: Quod fructum suum dabit in tempore suo. Tempus suum illius ligni, id est Christi, ad fructificandum dicit fuisse, postquam ipse Christus clarificatus est resurrectione et ascensione. Tempus enim non suum ad fructificandum fuit illud de quo dicitur: Nondum erat Spiritus sanctus datus, quia Jesus nondum erat clarificatus. Quod non ideo dicitur quia ipse Christus ante clarificationem fructum dedisset, mortuos suscitando, infirmos (0487C)sanando, plures praedicatione sua convertendo, sed quia parvus ille fuit fructus, respectu illius quem post clarificationem in apostolis dedit, cordibus eorum Spiritu sancto desuper misso, illuminatis atque confirmatis, per quos apostolos Ecclesiam toto orbe constituit, cum sonus praedicationis eorum in omnem terram et in fines orbis terrae exivit. Christus dicitur lignum vitae hac similitudine, quia sicut Adam et Eva nisi peccassent gustantes de fructu materialis ligni vitae in paradiso positi, immortales fierent, ita quicunque spiritaliter et digne Christum gustant, in anima immortales sunt, ipso attestante cum dicit: Quicunque digne manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, mortem non gustabit in aeternum, etc.
Et folium ejus non. Folium Christi vocat verba praedicationis hac similitudine, quia sicut in arbore folium praecedit, et sequitur fructus, ita verba praedicationis Christi fructus subsecutus est, salus scilicet (0487D)multorum. Quod folium, id est quae verba non defluent, id est, non inefficacia erunt, quia semper alicubi fructificabunt. De his verbis dictum est: Omnis caro fenum, et claritas ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum. Et item: Coelum et terra transibunt, etc. Et item: Verbum meum non revertetur ad me vacuum, sed fructificabit quocunque mittam illud.
Et omnia. Per omnia accipit tam dicta quam facta quae Christus faciet in se et in suis, quae sicut in se bona erunt, ita etiam in ipsis fidelibus prosperabuntur, id est ad prosperum deducentur exitum. Possumus etiam dicere insistamus quod etiam mala secundum usum hominum, quaecunque Christus faciet, id est fieri permittet a diabolo in suis, ad ipsorum prosperitatem fient. Licet enim videatur nocuisse Petro, quod Dominum negavit, multum tamen protuit, cum ipse correctus qualiter aliorum fragilitati (0488A)deberet misereri in se ipso didicit. Sic in caeteris.
Non sic impii, non sic. Sicut quae hactenus dicta sunt, pertinent ad dehortationem atque terrorem malorum. Et accipit hic impios tam falsos Christianos, quam incredulos. Quasi dicat: Pii per omnia tam dicta quam facta quae in eis fient, prosperabuntur; sed impii non sic erunt, id est neque in dictis neque in factis prosperabuntur. Repetitionem ponit ad confirmationem, quod vere mali punientur, quod paucis verum videbatur. Unde dictum est: Justitia justi super eum erit, et impietas impii super eum, dicit Dominus. Non prosperabuntur impii, sed erunt tanquam pulvis, id est comparabiles pulveri: quia sicut terram solubilem sine humore et gravitate, quae pulvis dicitur, materialis ventus a solida terra separat et projicit; ita eos qui sunt pulvis, id est carent affectione charitatis, id est dilectione Dei et proximi, in quo inobedientes sunt praeceptis Dei, unde necesse est ut sint elati, projicit ventus, id est elatio eorum a facie, id est a praesentia verae terrae (0488B)repromissionis, id est coelestis Jerusalem, ubi soli boni erunt. De qua dictum est: Credo videre bona Dei. Et item: Beati mites, quoniam, etc., vel a facie terrae, id est a repraesentatione, id est stabilitatis in Deo: id est, in ipsis non repraesentabuntur, nec videbuntur praecepta Dei, quae stabilitas bonorum sunt, quia ipsos stabiles contra tentationes hosticas reddunt; vel a facie terrae, id est a pulchritudine et clarificatione propriae carnis. Licet enim resurgant impii, non tamen recipient carnem suam clarificatam, quia resurrectio eorum non erit eis ad gloriam, sed ad ignominiam. De hac terra dicitur: Exspecta Dominum, etc., ut haereditate capias terram. Qui enim in hac vita adventum Domini exspectat patienter, tolerando flagella, a via, id est a praeceptis ejus, non aberraverit: ille tandem in resurrectione terram, id est carnem suam, quae non potest ei auferri et perturbari, recipiet haereditatem, id est, clarificatam, ut neque eam amplius amittere, neque perturbari in (0488C)ipsis possit. Quia erunt tanquam pulvis omnes impii, ideo neque vere impii, id est idololatrae resurgent ut sint in judicio, quia non venient ad judicium. De his enim dictum est: Impius jam judicatus est, et, Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Neque peccatores, id est scriptae legis praevaricatores, id est falsi Christiani, non erunt in consilio justorum, id est in neutro judicio, justorum scilicet, ut vel judicent, sicut quidam justi, id est apostoli et martyres, etc., vel ut judicentur ad salutationem: sicut quidam ex justis, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, et reliqua. Hoc appositum est ad depressionem falsorum Christianorum, ne ipsi audientes incredulos non venire ad judicium, quia legem non susceperunt, se autem scirent venturos propter Christianitatis sacramenta: quae quamvis indigne susceperint, putarent tamen quod vel ipsi judicare debeant, aut saltem sic judicari ut salvarentur, et accipiuntur hic impii et peccatores proprie. Consilium (0488D)ponitur pro judicio, quia omne judicium quod rationabiliter fit, agitur per consilium. Sciendum plures diversitates futuras resurgentium. Alii enim ita resurgent ut veniant ad judicium, alii ut non veniant ad judicium, quia jam judicati sunt. Venientium alii judicabunt, alii judicabuntur. Eorum qui judicabuntur, alii salvabuntur, alii non: quae diversitas in praedicto versu notari potest.
Quoniam novit Dominus. Quoniam dictum est quod mali aut non venient ad judicium, aut si venient, non erunt in consilio justorum, intellectum est, per oppositum, bonis quod illis negatur esse concessum. Subdit causam ad utrumque. Quasi dicat: Ideo boni haec habebunt, et mali carebunt, quia ille qui Dominus est absolute, et cujus remunerare est, novit viam justorum, id est, approbat opera eorum; unde dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus; et quia iter impiorum, id est opera malorum, quae ipsi frequentant (quod pariter innuitur) deberet dicere: (0489A)Non novit, id est reprobat: sed ut magis ipsos deterreat, ponit quod planius est, et quod necessario consequitur, peribit scilicet. Sicut enim scire Dei pertinet ad esse et ad salvationem, sic nescire, ad non esse et ad perditionem. Nescire Domini ponitur pro reprobare, juxta illud: Amen dico vobis, nescio vos. Non enim potest dici Deus, qui omnia scit, aliquid nescire, quasi ignorans, sed nescire ejus est reprobare, id est non defendere quidquid dignum est perire. Possumus quoque viam justorum dicere caput justorum, id est Christum, quem Deus Pater approbat, quia omne judicium dedit Filio; et sicut ipsum approbat, ita qui eum imitantur approbavit; unde dictum est: Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi, etc. Et item: Ubicunque fuerit corpus, congregabuntur et aquilae illuc. Iter quoque impiorum est caput eorum, id est diabolus, quem omnes sui comitabuntur in perditionem, et in illum ignem de quo dictum est: Qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Potest quoque hic versus ultimus (0489B)primus legi, et prior ad istum velut causa subdi. Juxta quod continuabitur sic: Ideo pii prosperabuntur, impii non sic, id est non prosperabuntur, quia novit Dominus viam illorum, et iter impiorum non novit, quod peribit; et quare pereat, prior versus ostendit. Quasi diceret: Ideo scilicet, quod iter impiorum peribit, erit eo quia ipsi impii, tam idololatrae quam falsi Christiani, non resurgunt in hac vita, per primam, id est ponendo se in judicio, ut damnent scilicet in se quae damnanda sunt, et probent quae probanda sunt. Et quia in hac prima resurrectione non resurgent, ideo ipsi peccatores, id est impii, non erunt in consilio justorum, id est in conventu justorum in futura resurrectione. Duae enim sunt resurrectiones, altera prima, altera secunda. Prima est in praesenti, quando aliquis a morte vitiorum per poenitentiam in anima resurgit; secunda erit in die judicii, quando, boni per immutabilitatem et impassibilitatem carnis, ita in carne (0489C)resurgunt, ut nec ipsa carne aliquid amplius pati possint. Hanc autem secundam resurrectionem nullus habebit, nisi qui primam habuerit. Necesse est enim ut qui expers fuerit primae, expers sit et secundae.
IN PSALMUM II.
recensereARGUMENTUM. Generalem David querimoniam facit ad Deum, quod regno sibi desuper dato, et gentes et populi Israel inviderint, communem ad omnium correctionem dirigens. Aliter Christus de passione et potestate sua dicit. Lege apud Lucam.
EXPLANATIO. David interpretatur manu fortis sive desiderabilis, quod nulli aptius convenire quam omnipotenti Christo, qui est veraciter fortissimus, et summo desiderio requirendus. De cujus passione loquitur propheta, et ipse Dominus sua verba dicturus est. Verum apud Hebraeos nec iste psalmus habet titulum, sed priori adjunctus (0489D)unum psalmum facit, qui et a beatitudine incipiat, et in beatitudinem consummetur. Quatuor membris psalmus iste dividitur. In primo loquitur propheta de Judaeis, propter passionem Christi. Secundo verba sunt de mendacio judicum. Tertio dicta sunt Domini Salvatoris de omnipotenti regno, et de inenarrabili generatione sua, quantum potest parvitas humana relinquere. Quarto propheta relinquitur monens populos ut ad fidem Christianam agnita Domini majestate conveniant.
COMMENTARIUS. Quare fremuerunt gentes. Introducitur hic per prophetiam caput Judaeos et gentes objurgans, quod non advertentes medicum salutis, irrationabilem fremitum et impetum in ipsum facturi in ejus passione erant. Et loquitur hic de passione sua et suorum, et de regni sui obtentione hoc modo: Quod Judaei enim validissimam causam putaverunt, (0490A)ne ipsi amitterent locum et gentem, et ne mundus post ipsum iret, scilicet mortem ejus, validissima causa fuit cur ipsi amitterent locum et gentem, quando destructi a Tito et Vespasiano, per totum orbem in captivitatem dispersi sunt, et quare totus mundus post ipsum iret. Nisi enim ipsi Judaei ipsum non resurrecturum putarent, non eum crucifixissent: sed ipse, quia mortuus est, resurrexit; et quia resurrexit, ascendit, et Spiritum sanctum transmisit, qui corda apostolorum ita illustravit, ut doctrina eorum ubique diffusa, totum pene orbem ipsum faceret sequi. In quo toto hoc omne bene innuitur, quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Videtur autem hic psalmus esse idem cum superiori, quia ad idem, id est ad caput refertur, et quodam modo de eodem et hic et ibi agitur, sed plane ab illo diversificatur, tum per titulum qui huic apponitur, tum per aliam intentionem quae huic datur. Est (0490B)enim ejus psalmi intentio, hortari fideles exemplo capitis, ut in praesenti sint compatientes, ut tandem in futuro sint conregnantes: dicit enim Apostolus: Quod si compatimur, et conglorificabimur. Haec autem intentio plene a superiori differt et ab ea quae fuit hortari, resurgere a triplici morte animae; et ab ea quae est, ut sicut portavimus imaginem terreni hominis, portemus et imaginem coelestis. Nec illud obest huic diversitati, quod in Actibus apostolorum hic psalmus a Petro primus dicitur. Nam primus dicitur, non quantum ad priorem, qui quasi titulus est omnium aliorum, et ideo titulo caret; sed quantum ad intitulatos psalmos sequentes, quorum ipse primus taliter intitulatur, Psalmus David. Psalmus juxta quod nomen est verborum, sic definitur: Psalmus est hymnus alicujus metri lege compositus, quod ad similitudinem organici instrumenti supernam cognoscitur nobis indicare virtutem. Quod recte competit verbis hujus psalmi. Nam et metrice et in Hebraeo composita sunt, et supernam indicant virtutem (0490C)quia indicant nobis passionem Christi et ejus resurrectionem, per quae ipse regnum quod super omne regnum est, obtinuit. Sic in caeteris. Accipitur quoque psalmus pro actione, hac similitudine quia sonus instrumento musico, qui proprie psalmus dicitur, per nostram actionem fit, quando chordas digitis aut plectro percutimus, juxta quod utrumque potest hic exponi titulus. Psalmus, id est verba sequentia, quae supernam virtutem indicant, aut actio quae in ipsis verbis notatur taliter, scilicet agere de passione, de regni obtentione attribuitur non historiali, sed vero David, id est Christo, qui vere manu fortis est, quia diabolum alligavit, et spolia ejus, id est Petrum et Paulum, et caeteros tales, quos ipse in primo parente captivaverat, ei abstulit, et in ornamenta domus suae distribuit, quando illis in Ecclesiam translatis, alii gratiam linguarum, alii gratiam sanitatum, alii tale aliquid dedit. Est quoque Christus vere visu desiderabilis, (0490D)cujus conspectu reficiuntur angeli, et de quo dicitur: Cujus vultum desiderat universa terra, et, Speciosus forma prae filiis hominum. Quod etiam de humanitate ejus potest dici. Nihil enim in ipso etiam secundum carnem fuit quod vere non reficeret, et quod vere amplexandum non sit, quia et totus a peccatis immunis fuit, et omni virtute abundavit, quod de nullo alio potest dici. Continuatur autem hic psalmus superiori, si in voce capitis ille legatur transmutatione de tertia persona in primam facta, ut saepe fit, sic: Ego per quem prosperabuntur, et in dictis et in factis omnes imitatores mei, adsum, vocando, justificando, magnificando, et omnia bona faciendo. Quare ergo gentes contra me frement? Si vero in voce prophetae superior psalmus legatur, sic continuabitur: Ego de quo propheta meus tot et tanta praedixit, scilicet quod nec cogitatione abirem, sed in lege ejus totus essem, etc., adsum omnia bona omnibus conferre paratus. Quare ergo gentes, id est (0491A)gentiles, in passione contra me frement, et populi, id est, Judaei quare contra me inania meditabuntur. Quasi dicat, Ob vilem, imo ob nullam causam hoc fecerunt. Gentes, milites Pilati dicit, qui et Romani et gentiles erant, et qui Dominum lingua, Judaei manibus crucifixerunt. Qui nihil aliud causae in ipsum habuerunt, nisi quod Judaei Christum accusantes, quia se regem diceret, dixerunt: Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari. Quae causa nulla fuit. Nam audierant et Judaei et gentes tale quid ab eo, per quod intelligere possent, quem regem Christus se diceret, cum dixisset: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Populos, id est Judaeos dupliciter meditari inania dicit, vel quia non advertunt quam salutifer sit ejus adventus, sed exspectant Messiam adhuc venturum, quod inane fuit, quia jam venit. Quod quidam in Evangelio manifeste comprobat, qui ipsum videns, dixit: Vere aut duo sunt, aut hic est. Et quia putaverunt quod non amitterent locum et gentem, si ipsum interficerent, (0491B)neque mundus post ipsum iret. Quod inane fuit, ut supra dictum est. Vel quod putaverunt se non crucifigere Jesum cum dixerunt: Nobis non licet quemquam interficere, quod inane fuit: linguae enim eorum gladius acutus.
Astiterunt reges terrae. Non solum minores in me et meos fremebunt ( sic ) sed etiam superiores: quia reges terrae, id est, inhiantes terrenis et coelestia non attendentes, astabunt, id est, ad se stabunt, et consentientes erunt in persecutione mea, id est meo rum, et principes, id est tyranni regibus inferiores, cunveniunt in hoc unum ut sint adversus Dominum, id est Deum Patrem: et hoc ideo quia erunt adversum me Christum ejus, me et meos persequentes. Unde dictum est: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Ipse dico omnes et inferiores et superiores dicentes contra me et meos:
Dirumpamus vincula. Id est instituta eorum, ne nos alliget Christiana religio, et projiciamus a nobis (0491C)jugum, id est dominium ipsius praelationis Christi et suorum. Quasi enim quoddam jugum et dominium praelati Ecclesiae in subditos, quos instruunt, habere videntur. De quo jugo dictum est: Jugum enim meum suave est, et reliqua. Quantum ad passionem Christi, accipe superius reges gentium, Herodem primum, qui inter pueros voluit interficere Jesum; et Herodem secundum nepotem ejus, qui etiam interfectioni consensit. De quo in passione Christi legitur: Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in die illa. Principes vero item, quantum ad Christum, praelatos Judaeorum accipe, Pilatum scilicet, Annam, Caipham. Carebant enim tunc Judaei rege, juxta illud: Non auferetur sceptrum de Juda, et reliqua. Quantum vero ad membra Christi, reges Neronem et sibi consimiles: principes vero quoslibet tyrannos, inferiores regibus, persecutores sanctorum accipe. Potest et aliter, Dirumpamus vincula eorum legi, ut sit exhortatio Christi ad membra sua (0491D)contra persecutores. Quasi dicat: Ipsi et superiores et inferiores convenient contra nos deceptionibus et persecutionibus suis, ad se trahere: nos autem dirumpamus vincula, id est blanditias, eorum, quibus voluerunt nos flectere contemnamus et jugum ipsorum, id est minas et tribulationes, quas nobis inferent, projiciamus, id est negligamus.
Qui habitat in coelis. Juxta proxime dictam sententiam sic continuabis: ideo projiciamus jugum ipsorum, non acquiescentes ut a fide nos detrahant, quia Dominus irridebit eos, id est, quandoque ad eamdem fidem perducet eos. Juxta primam vero sententiam sic continuatur: Stabunt quidem reges et principes contra nos, sed nihil proficient, quia ille qui est habitator coelorum, id est justarum animarum, Dominus scilicet Pater, irridebit, id est irrisibiles, quantum ad priorem statum faciet eos, cum etiam in passione quosdam ex illis assumet: ut latronem, et illum qui dixit, Vere Filius Dei erat iste: et centurionem, (0492A)de quo legitur in passione, et alios plures, faciendo ut qui prius videbantur praeesse, postea gaudeant subesse; et qui fuerant inimici, fiant amici: quod, quantum ad illorum primam stultitiam, erit quasi irrisio. Et quos hic irridebit, assumendo subsannabit, id est, dignos subsannatione, id est contemptui, faciet in futuro. Vel potest esse repetitio in praesenti ad exaggerandam ignorantiam, juxta quod proprie poterunt accipi subsannatio et irrisio. Est enim irrisio proprie in dictis ignominia: subsannatio vero contemptus ille, qui narium corrugatione fit, notatur. Erit ergo quasi dicatur: Tale quid eos facere faciet, quod et irrisibile erit in dictis et gestu corporis. Coeli congrue dicuntur justorum animae. Dicit enim Salomon, quod anima justi est sedes sapientiae. Constat quoque quod sapientia Deus est. Cum igitur Dei sedes coelum est, juxta quod ipse dicit, Coelum mihi est sedes, terra autem scabellum pedum meorum, valde congruum est quod si anima Dei sedes est, ut Salomon comprobat, (0492B)anima quoque dicatur templum
Tunc loquetur. Vere subsannabit eos in futuro, quia loquetur ad eos in ira sua, id est, irreflexibili et irrevocabili, tunc quando manifesta erit ejus ira, quae nunc est occulta, scilicet cum exprobrabit eis dicens: Esurivi, et non dedistis manducare, et reliqua. Et conturbabit eos, id est, et conturbatos et confusos reddet eos in furore suo, cum dicet in severissima sententia: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Sciendum quod ira non est accipienda motus aliquis in Deo, sicut in homine. In homine enim proprie ira est motus animae diligentis legem, contra animam non diligentem legem. Reliqui enim motus irrationabiles furor, non ira, dicendi sunt. Hac autem ira saepe apud homines plura bene judicantur. Unde ad hanc similitudinem dicitur ira in Deo vis illa, qua justissime vindicat subjectam creaturam, non cum motu, sed cum tranquillitate. Dicit enim Salomon de Deo: Domine Deus Sabaoth, tu judicas omnia cum (0492C)tranquillitate, et justissime disponis. Dicitur tamen haec vis cum tranquillitate ira in Deo, quantum ad illos qui patiuntur, quia ipsis Deus motus esse videtur. Est autem Dei ira duplex: una praesens et occulta, altera manifesta et futura. Occulta et praesens est, quando prava mens hominis in hac vita datur inter interiores tenebras, id est, deprimitur caecitate. De qua dictum est. Caeterum nescit se puniri impius, nisi cum luit nolens, quod perpetravit volens. Manifesta autem in futuro erit, quando mali in tenebras exteriores, id est, in gehennam ignis manifeste et irrecuperabiliter dabuntur, quod utrumque in libro notatur. Per tunc enim manifesta ira dicitur, per sua irreflexibilis. Quidquid enim apud Deum semel damnatur, aeternaliter damnatur. Unde merito in praesenti locus tantum misericordiae esse dicitur. Nullus enim in futuro misericordiam assequetur, nisi qui promeruerit hic eam.
Ego autem constitutus Hic aperte de regni obtentione (0492D)loqui incipit. Quasi dicat: Gentes et populi et principes contra Patrem stabunt, et contra me volentes me deprimere et destruere, et per me Patrem. Ego autem exaltabor, quia ita certus sum quod constituar rex ab eo, id est, a Domino, quasi jam constitutus sim rex. Et hoc super sanctum montem ejus, qui est Sion, id est, super Ecclesiam, ad hoc ut praedicem ipsi Sion praeceptum et voluntatem ejus, id est, Patris. Sion mons quidam altus est, olim positus intra Jerusalem, unde a longe solebant aspicere et praevidere hostes, vel quoslibet advenientes, et interpretatur specula. Unde tum propter significationem, tum propter interpretationem recte hoc nomen Sion convenit Ecclesiae, id est, fidelibus, quia et alti sunt eminentia virtutum, et firmi fundamento, id est, stabilitate fidei, sicut mons et a tus et firmus est; et inspicere debent quae a longe sunt, id est, futura, non praesentia; anteriora, non posteriora, sicut a Sion longe posita inspiciebantur. De (0493A)his enim dicit Apostolus: Nos enim revelata specie speculamur gratiam Dei.
Dominus dixit ad me: Filius. Quasi dicat: Quorsum hoc dico, quod rex constitutus sim. Ideo scilicet hoc dico, quia Dominus Pater praecepit mihi ut incarnarer, et ipse mihi gentes traderet, ut excolerem eas tanquam haereditatem. Quod sic in libro habetur: Dominus Pater dixit mihi Verbo suo, quod in quantum ei aequalis eram, nihil ab eo postulare poteram.
Postula a me. Id est, fac te talem, qui possis postulare, id est humanam naturam assume. Ego dabo tibi gentes haereditatem, id est, ut eas excolas tua doctrina, et ipsae te bonis moribus pascant. Sicut enim aliquis haereditatem excolit, et ipsa eum pascit, ita gentes dicuntur haereditas Christi, quas ipse excolit praedicatione, et cujus bonis ipse pascitur, id est, delectatur. Unde alibi dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Et non paucas (0493B)gentes tibi dabo, sed etiam terminos terrae, id est gentes, quae sitae sunt in extremis terminis terrae, dabo tibi in possessionem. Possessionem et haereditatem dico tuam, id est, ad te pertinentem, quia tu es Filius meus, non adoptivus, sed proprius, quia ego genui te, non temporaliter, sed hodie, id est, in aeternitate. Licet per nullas vocum quas habemus proprie loqui de Deo possimus, tamen quae praesens tempus significant, ut hodie, proprius ad loquendum de divina essentia, cui omnia praesentia sunt, accedunt. Propter quod hodie ad notandum ejus aeternitatem, quae tota simul praesens est, positum est. Terminos terrae aliter accipere possumus, scilicet solos perfectos, qui vera possessio Dei dicuntur, quia adeo se a terrenis elongaverunt, quod nihil in eis retinuerunt, nisi quantum ad supplendam necessitatem vix sufficit.
Reges eos in virga ferrea. Ideo dabo tibi gentes in haereditatem tuam, quia tu eris dignus haeres, quia scilicet tu reges eos in virga, id est in justitia, quae (0493C)propter rectitudinem significatur a virga ferrea, id est, irreflexibili. Quidquid enim apud Deum semel justum vel injustum est, semper est justum vel injustum. Et ideo justitia ejus irreflexibilis est, non commutabilis ut justitia hominum. Et confringes eos existentes tanquam vas figuli, id est, conteres in eis carnales concupiscentias, et lutulenta negotia veteris hominis, et quidquid a vetere limo inoletum est atque contractum. Deus quasi noster figulus est, quia nos fecit, et nos sumus sicut figuli, quia sicut figulus postquam aliquid in vase praeter libitum suum fit, ut in melius mutet confringit, ita Deus correctione et admonitione sua, quod praeter ejus creationem ex vitiis nobis adhaesit, confringit, et in melius restituit.
Et nunc reges intelligite. Hic exhortatio capitis incipit ad fideles, ut compatientes sint, et ex nimia familiaritate et benigna affectione ad eos convertitur. Quasi dicat: Deus pater subjiciet vos mihi, et in haereditatem dabit, et vos per hanc subjectionem, (0493D)et per hoc servitium nunc facti reges, vos ipsos scilicet et alios regentes. Unde alibi dicitur quia Deo servire, regnare est. Intelligite, id est intelligenter agite, scilicet, quid vos qui servi estis, Domino debeatis considerate. Quis enim dignior intellectus, quam scire quid creatura Creatori, quid servus Domino, quid homo debeat Deo? Nullus scit. Et vos qui judicatis terram, id est, qui potestatem habetis judicare terrenitatem, id est, damnare in vobis, et in aliis quae damnanda sunt. Erudimini, id est, eruditionem, id est, flagella Dei assumite. De quibus dictum est: Flagellat pater filium quem diligit.
Servite Domino. Exponit quid per intelligere accipiat. Et ideo posuit Servite, ne superbirent, quia reges eos dixit. Quasi dicat: Licet vos reges vocaverum, tamen servite Domino ut servi, quod intelligitur agere est, et hoc non in elatione, sed in timore; et hoc non in timore servili, sed exsultate, id est, hoc exsultanter agite. Et ne hanc exsultationem verterent ad (0494A)effusionem temeritatis, et non ad custodiam sanctitatis, subdit Cum tremore, et pertinet timor ad animum, tremor ad corpus.
Apprehendite disciplinam ejus. Rursus exponit quid sit erudiri. Quasi dicat: Si vultis scire quid sit erudiri, apprehendite, id est, desiderate capere etiam fugientem disciplinam, id est, flagella Patris vestri, quibus disciplinati et probati efficiemini. Quam debeatis apprehendere, non solum ut futuras poenas effugiatis, quae valde timendae sunt, sed etiam amore justitiae. Quod sic dicit Ne quando, id est, ut aliquando Dominus Pater non irascatur vobis, id est, per vim illam qua justissime vindicat in subjectam creaturam, det vos in interiores tenebras, id est, in caecitatem mentis. Et sic pereatis de via justa, id est, per mentis caecitatem recedatis a justitia. Quod quam grave sit, novit ille, qui persensit quanta dulcedo sit in justitia.
Cum exarserit. Illud apponit, ne parum videretur (0494B)perire a justitia. Quasi dicat: Valde grave est perire vel deficere a justitia Domini, quia cum ira ejus, id est, cum vis illa qua justissime vindicat, quae nunc occulte ardet in illis, quos in praesenti dat in interiores tenebras, id est, in caecitatem mentis; cum illa, inquam, exarserit, id est, manifeste arserit, dando illos in tenebras exteriores, id est, in gehennam: deberet dicere aeternaliter damnati sunt, vel si quid pejus posset; sed ut aggravet illud, contrarium ponit, scilicet, quia beati erunt omnes qui confidunt in eo, id est, in Domino. Unde consequitur quod infelices sunt qui non confidunt in eo. Confidere in Domino dicuntur, qui talia jam fecerunt, aut adhuc facient propter quae aequum sit eos remunerari a Domino.
IN PSALMUM III.
recenserePsalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
ARGUMENTUM. (0494C)Potest Ezechiae convenire, qui circumdatus Assyrio exercitu Dominum invocaverit. Aliter: vox Christi ad Patrem de Judaeis.
EXPLANATIO. David Christum accipe, Absalom Judam Iscarioten, a cujus facie Christus fugit, vel corporaliter in montem Oliveti recedendo, vel spiritaliter suae cognitionis et dilectionis lumen abscondendo. Et bene propter sacramenti concordiam uterque persecutor uno suspendii tormento periit. Notandum autem, hunc psalmum post quinquagesimum, et multos alios qui ad Sauli insidias pertinent, fuisse cantatum; sed certe mysterii gratia praepositum, quia et is qui de triduana resurrectione memorat, tertius poni, et ille qui quinquagesimus debuit, qui remissionis et poenitentiae fructus ostendit. Totus hic psalmus ad personam Christi aptatur. Primo modo ad Patrem loquitur, persecutoribus exprobrans qui irreligiosa contra ipsum verba loquebantur; secundo loco fidelis populus ne mortem formidet, instruitur, (0494D)quando eum exemplo auctoris sui spe resurrectionis certissime consolatur.
COMMENTARIUS. Domine, quid multiplicati sunt. Iste psalmus sic intitulatur: Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui. Legitur in historia, in libro Regum, quod post perpetratum adulterium et homicidium Uriae a David, cum ipse David nondum regnaret super totum Israelem, sed in Judaea tantum, Absalom filius ejus, quia Amonem fratrem suum, causa Thamar sororis suae, quam ille commaculaverat, interfecit, gratiam patris, David scilicet, amisit. Postea vero per Joab restitutus in gratiam patris, currus et equites sibi comparavit undique, atque paulatim coepit affectare regnum patris, quousque tandem aperte regem se fecit clamari, atque patrem de regno fugavit. Quo facto viri Juda, qui cum patre erant, tandem collecti sunt, ut contra Israelem, quem ille coadunaverat, (0495A)pugnarent. Et cum egrederentur ad pugnam, pater stans in porta civitatis, diligenter singulos rogavit, ut Absalom puerum quem diligebat servarent sibi. Postquam vero exercitus congressi sunt, post paulo fugit exercitus Absalom. Cumque ipse etiam fugeret, Absalom transiliens super quamdam frondosam quercum, quia crinitus erat, inter densos ramos capillis haesit, atque mula quam equitavit, fugiente pependit. Quod videns quidam miles patris, Joab principi militiae nuntiavit, atque Joab jubente rediens necis vulnere illum perforavit. Quod audiens David incredibili fletu, ut historia refert, mortem ejus deploravit. Ex historia hac sumptus est iste psalmus in persecutione eadem a David compositus, non quod historice agat de historialis David persecutione, sed quod mystice agat de spirituali David a Juda filio suo illata persecutione. Est enim per illum historialem David spiritualis David, id est, Christus, intelligendus. Per Absalom filium ejus Judas spiritualis (0495B)filius istius. Qui recte potest dici filius, juxta illud: Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum ipsis est sponsus. Quod de apostolis dictum est. Per hoc vero quod ille historialis David fugatus a filio suo fugit a facie illius, fuga hujus spiritalis David accipienda est, qui a facie filii sui persequentis Judae fugit, et historialiter et mystice. Historialiter, cum in nocte, qua traditus est Juda ad Judaeos abeunte, ipse cum discipulis in montem recessit, ubi solus oravit. Mystice vero ab ipso fugit, cum virtus et sapientia Dei mentem ejus deseruit. Fugit cum mentem illius illustrare destitit, et cum post buccellam panis in coena receptam indigne, Satanas mentem ejus pervasit. Per suspensionem quoque Absalom, suspensio Judae intelligenda est. Quem coelo et terrae perosum, nec coelum nec terra retinuit, sed inter utrumque proprio suspendio dignum factis exitium pertulit. Per hoc vero quod historialis David persecutionem filio, illo defuncto evasit, intelligitur quod Christus, perdito Juda traditore suo, (0495C)omnem tribulationem et angustiam evasit, cum post passionem suam clarificatus est, resurrectione, ascensione, ad Patris dexteram consessione. Interpretatur autem Absalom, pax patris, quod valde mirum, et secundum historiam et secundum mysterium potest videri, cum et historialis Absalom suum patrem tanto studio persecutus sit, et cum mysticus Absalom, id est, Judas spiritualem patrem tanta saevitia exacerbaverit. Sed alicui diligentius perscrutanti, non videbitur mirum. Pax patris enim non refertur ad filios, sed ad patres. Et bene cum historialem patrem David tantam habuisse pacem in filium Absalom, licet persequentem legatur, quod exercitum egredientem ad praelium quasi viritim de cura ejus rogavit, et mortem ejus tanta affectione deflevit, ut diceret: Absalom fili mi, et reliqua; invenietur quoque spiritalis David immensam in Judam habuisse pacem traditorem, cum et ejus nefanda consilia cognoscens, ejus praesentiam pertulit, nec a sacratissima (0495D)coena, in qua figuram sacrosancti corporis sanguinisque sui discipulis tradidit, ipsumque exclusit, atque pacis osculum illi tradenti se non negavit, cum tamen celeritate cogitationis interno bello nequam ille vastaretur. Supradictus sic exponitur titulus: Psalmus, id est, sequentia verba quae psalmus dicuntur, quia supernam nobis ad similitudinem musici instrumenti indicant virtutem, illa, inquam, verba cum intellectu suo et propria significatione, attribuuntur David, non historiali, sed vero; verba dico, facta et significata talem intellectum apud nos habitura, qualem et tunc, quantum ad Spiritum sanctum, cui omnia praesentia sunt, habuerunt, scilicet, de persecutione quam Christus a Juda filio suo erat tassurus; significata, inquam, tunc, cum historialis David fugeret a facie filii sui persequentis eum historialiter. Sciendum quod hic psalmus superiori debet pontinuari, tum quia capitis vox est, sic ut superior, cum quia loquitur de eadem re. Agit enim de Christi (0496A)persecutione et ejus clarificatione, quod idem valet quod et passio Christi, et regni obtentio, unde ille locutus est; tum etiam quia eamdem intentionem quam ille in majori parte habet. Sicut enim superius psalmi intentio fuit hortari nos ad compassionem, ut perveniremus etiam ad conglorificationem, ita et hujus est eadem. Sed in hoc tamen differt, quia ibi simpliciter hortatus est ad quamcunque compassionem, hic autem in tantum aggravat, quia hortatur nos ut non deficiamus in passione, quantacunque persecutio immineat, etiamsi multa millia persecutorum nos circumveniant. Et hoc ad exemplum capitis nostri, in quem tam vehemens et tanta facta est persecutio, ut non deesset de numero discipulorum quidam vel etiam multi additi numero persecutorum. Potest enim conjectari quod non solum Judas traditor de discipulis Christi in ejus persecutione de se defecerit, sed quod etiam adhuc quidam alii ex illis prius Dominum sequentibus et in eum credentibus in eadem forte persecutione consenserint. De quibus (0496B)legitur: Et scandalizati ferme abierunt retrorsum illi septuaginta duo. Continuatur autem sic: Ego de quo tot et tanta praedicta sunt, adsum, omnia bona omnibus conferre paratus, omnibusque mederi volens. Unde benigne ab omnibus suscipi, et a nullo deberem persequi. Persecutores autem tam ex Judaeis quam ex gentibus, tam majores quam minores, tam mei quam alieni tanto studio coacervati fremebunt contra me, ut non desit in numero discipulorum qui adderetur numero persecutorum. Sed, o Domine Pater, propter quod in tantum multiplicabuntur tribulantes me? Quasi dicat: Ad magnam gloriam meam, et ad immensam confusionem ipsorum patiens hoc fieri. Haec omnia, quantum ad prophetam, intelligenda sunt de futuro, sicut et superiora. Vere multi erunt tribulantes me. Nam multi insurgunt, non pro me defendendo, quod debent, sed adversum me, id est, contra me, et pro se, id est, pro loco et gente.
(0496C)Multi dicunt animae meae. Vere multi erunt contra me, quia multi ad damnationem animae meae, id est, vitae meae, scilicet, ut interficiant me, dicent, inquam, de me loquentes: Non est salus in Deo ejus. Quasi dicat: Hunc Christum non salvabit Deus ille, in quem ipse confidit, ut resuscitet illum. Dixerat Christus ante passionem in pluribus sermonibus Deum Patrem a mortuis eum suscitaturum. Et cum de se loquens dixit: Tradetur gentibus ad illudendum. Et item: Solvite templum hoc, et reliqua, et multa talia. Quod Judaei non credentes, et ideo in morte penitus damnare eum putantes, quod vere facerent, si non resurgeret, ipsum crucifixerunt. Si enim resurrecturum sperarent, nunquam ad resurrectionis gloriam crucifigendo perducerent.
Tu autem, Domine. Ipsi dicent quia tu non salvabis me suscitando, sed tu manifestum habes, Domine Pater, mentiri eos, quia sicut suscepisti me hominem sine dolore natum, sine carnali deiectatione conceptum, (0496D)a virginis utero per Verbum tuum mihi adjunctum, ita suscipies me de sepulcro resuscitando me. Et ita certus sum quod vere suscipies me, quasi jam susceptor meus sis; quod ideo confido, quia cum ego mihi ignominia, nihil ex me nisi opprobrium vitii habens, tu es gloria me faciendo immunem a peccatis. Et eris exaltans caput meum, id est, mentem, sive spiritum meum in passione, ut nequaquam ipsam abhorreat, sed hilariter atque cupide eam suscipiat. Unde dictum est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Caput accipitur pro mente pluribus in locis sacrae Scripturae, ut ubi dicitur: Oleum peccatoris non impinguet caput meum; et item: Hoc faciens congeres carbones super caput ejus. Potest quod in Apostolo legitur huc applicari, scilicet, quod caput mulieris est vir, viri vero caput Christus. Per mulierem enim intelligitur vitalitas, vel sensualitas designatur; per virum dignior pars mentis: ratio, scilicet, quae caput est vitalitatis, quia ipsam (0497A)sicut caput caetera membra regit, quando ipsa ratio ita regitur a capite suo, id est, Christo, ut non deviet in aliquo. Potest gloria mea, et exaltans caput meum, aliter legi, ut dicatur: Ita suscipies me de sepulcro, ut sis gloria mea, id est, glorifices me per immortalitatem, et per impassibilitatem, et post glorificationem sis exaltans caput meum, id est, exaltes me, qui caput meorum sum per consessionem ad dexteram tuam.
Potest etiam susceptor meus sic exponi: Tu es susceptor meus, id est, defensor meus, id est, suscepisti causam meam ad agendum contra inimicos meos: tu, dico, gloria mea, id est, in quo solo mihi gloriandum est, et non in me. Unde dictum est: Qui gloriatur in Domino, glorietur. Et item: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine, neque dives in divitiis; sed glorietur tantum scire me, et nosse me, dicit Dominus. In hac sententia exaltans caput non mutatur.
(0497B)Voce mea ad Dominum clamavi. Merito suscipies me glorificando et exaltando, quia ego, in quantum potero, me idoneum ut suscipiar reddam. Quia ego clamabo non ad aurum, non ad argentum, sed ad te, Domine, ut a te suscipiar, et te praemium habeam. Clamabo, inquam, et hac voce, id est non voce exteriori, quae strepitu verberati aeris fit, sed voce cordis. Quae licet hominibus silet, Deo tamen clamor est, et qua non minus aliquid orando impetratur, licet nulla vox e corpore reddatur, si nullae terrenae cogitationes ab affectu orationis intercedant, sed tota mentis affectio ad eum intendat. Dicitur autem haec talis vox, id est, hujusmodi mentis applicatio, propter vim ipsius affectionis clamor ad Dominum, quod nequaquam frustratur, sed semper exauditur. Hac voce clamat, qui corde clauso ab omni affectione terrena, tota mentis affectione non ad aliquid terrenum, sed ad Deum aspirat, ut ipsum praemium recipiat. Ille vero non hac voce clamat, (0497C)qui magis terrena quam Deum desiderat, et ideo Deum non pro se ut ipsum praemium habeat, sed pro ipsis terrenis postulat. Qui infelicior est cum exauditur, quam si non exaudiretur. Quanto magis enim quae desiderat nociva commoda recipit hic, tanto gravioribus in futuro urgebitur incommodis. Unde de voce praedicta recte dicitur: Tu cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Quid enim orando cubiculum intrare, et ostium claudere aliud est quam se in mentem recipere, et ostium, id est, sensus, a terrenorum respectu removere, et soli divinae contemplationi tota intentione vacare.
Et exaudivit me. Quia ego taliter clamabo, ideo ipse Dominus Pater exaudiet me, resuscitando me. Exaudiet dico de monte sancto suo, id est, de memetipso, qui sum sanctus mons ejus. Hoc dictum est de Christo, secundum quod duplex natura in eo est. In (0497D)eo enim est et cui conveniat postulare, humana scilicet natura, et cui conveniat exaudire, divina scilicet natura. Hominis enim est postulare, Dei autem exaudire. Dicitur autem ipse Christus mons, propter eminentiam virtutum. Juxta quod per prophetam dictum est de illo: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons Domini in vertice montium. Vel aliter: Exaudivit me in resurrectione de suo sancto monte, vel aliter: Exaudivit me de monte sancto suo, id est, propter justitiam suam, sive meam, quae mons propter eminentiam dicitur, juxta illud: Justitia tua sicut montes Dei. Justum enim fuit, et quantum ad Patrem qui vere justus est, et quantum ad Filium ejus Christum, qui sine causa morti traditus est, ut Filium ipsum innocenter damnatum resuscitaret. Vel exaudivit me in resuscitatione de suo sancto monte, id est, propter humilitatem assumptae carnis, quia ego ejus praecepto ac voluntati ejus obediens assumpsi de Judaeis, qui propter legis eminentiam et sacramenta (0498A)multa quae eis singulariter concessa sunt, mons Dei olim dicti sunt, ad differentiam.
Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Ostendit qua exauditione Deus Pater ipsum exaudiverit, hac, scilicet, quia potestatem dedit mihi ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Quasi dicat: Ego dormivi. Insiste vim pronominis. Non Judaei scilicet persequentes ad passionem coegerunt me, sed ego propria sponte mea dormivi, id est, passionem subivi. Dormire enim proprie quies illa est quae antecedit somnum, sicut exspergefieri proprie est post somnum, quando nec vigil penitus, nec sopitus aliquis est; et ideo ponit dormitionem pro passione, quae mortem antecessit; somnum vero pro ipsa morte, cum dicit: Dormivi, id est, propria voluntate passionem pertuli, et soporatus sum, id est, soporem mortis post passionem adii. Et tamen post triduum a morte exsurrexi, ideo, quia Dominus Pater vel divina natura ab inferis destructis rediens ad resumendum propriam carnem (0498B)suscepit me, de sepulcro, scilicet, resuscitando me. Vel quia Dominus Pater suscepit ad agendum causam meam, ut supra dictum est.
Non timebo millia populi circumdantis me. Quia Dominus Pater vel me suscipiet de sepulcro, vel causam ad agendum meam, ideo non timebo ego millia tumultuantis populi circumdantis me in passione mea, non ad imitandum, sed ad insultandum. Legitur enim quod crucifixo Domino multa millia hominum, qui pro festivitate paschali convenerant Jerosolymam, exierunt ad eum tantum causa spectaculi, aut etiam insultationis causa, vel derisionis, pauci vero causa commiserationis, boni, scilicet, qui numero pauci et occulti erant. Unde dictum est: Circumspexi, et non erat qui me adjuvaret. Et item: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.
Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti. Hoc orat caput pro (0498C)membris, id est, pro fidelibus, ut tanto magis exhortetur eos, ut hic compatiantur, et tandem conglorificentur. Quasi dicat: Tu, Domine Pater, qui facis me non timere innumerabiles persecutores meos, exsurge etiam in meis, id est, exsurgere fac meos, quia tunc salvi erunt. Unde dictum est: Quicunque perseveraverit usque in finem, salvus erit. Et debes exsurgere in meis, quia tu qui omnium Deus es potestate, meus Deus es, id est, meorum es voluntate; ipsi non Jovem, non Apollinem, sed te solum Deum suum esse volunt. Exsurge dicitur Domino non dormienti, vel recumbenti, sed quia nos torpentes carnis fragilitate exsurgere facit animi corroboratione. Est enim mos divinae Scripturae Deo quae in nobis facit attribuere. Unde dicit Apostolus: An vultis experimentum ejus qui in me loquitur Christus? Loquitur ponit, pro, loqui facit; et alibi dicitur: Spiritus postulat pro nobis, id est, postulantes nos facit.
(0498D)Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Ideo debes eos qui te Deum suum faciunt salvare, o Pater, quia ipsi sunt servi tui, et tu es Dominus eorum, et ad dominum pertinet ut servum qui se salvare non potest salvet. Unde dictum est: Non sibi, sed domino gravis est, quae servit egestas. Et quia tuum salvare est illos, inde benedictio non quaelibet, sed tua, id est, ad te pertinens, scilicet, incrementum virtutum, quod a te tantum suscipitur, sit super populum tuum, id est, super illos qui se faciunt non suum populum, sed tuum, quaerentes, scilicet, non quae sua sunt. Benedictio Dei accipitur proprie pro augmento virtutum, juxta illud: Benedicat nos Dominus Deus noster, etc. Sicut e contra maledictio ejus accipitur pro diminutione virtutum.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi. Probatio praemissa a contrario, quod vere Deus benedicet populo suo, quia maledicet e contra populo non suo. Quod sic dicit: Tu, Domine Pater, non (0499A)solum pceruties omnes adversantes mihi tam in me quam in meis, dando eos cum principe suo diabolo in gehennam in die judicii; sed etiam jam percussisti eos percussione interiori, scilicet, dando eis caecitatem mentis. Et merito, quia sine causa adversantur et mihi et meis; et quia sine causa adversantur mihi, ideo contrivisti, id est, debilitasti et inefficaces fecisti dentes eorum, quia peccatores erant; sicut e contrario exacuisti dentes bonorum, vel non tantum ipsorum, sed omnium etiam peccatorum. Quae sententia locum habebit, si specialiter adversantes Christo persequentes eum in passione accipiamus. Dentes alii bonorum, alii malorum. Dentes malorum sunt dissuasoria verba, Christo et fidelibus detrahentia. Quibus saepe quosdam minus cautos de corpore Christi, id est, de Ecclesia, velut dentibus veris aliquid minuitur, praecidunt, et cum membra sua in corpore diaboli eos faciunt. Dentes quoque malorum dicuntur praelati iniquitatis, qui et (0499B)minis suis et auctoritate sui exempli saepe quosdam Christo detrahunt, et diabolo conjungunt. De his malis dentibus meminit Apostolus dicens: Videte ne invicem mordeatis, ne ab invicem consumamini. Dentes vero bonorum, sunt et persuasoria verba et dulcia doctrinae bonorum, quibus tanquam partes de corpore diabolo auferunt, cum infideles quoslibet convertunt. Et etiam sancti Ecclesiae praelati, qui quod verbo docent opere complentes, tum doctrina, tum exemplo bonae vitae, plures diabolo subtrahunt, et Christo conjungunt. De quibus in Canticis dictum est in voce Christi ad Ecclesiam: Dentes tui sicut greges detonsarum ascendentium de lavacro, quae omnes gemellos pariunt, et non est sterilis in eis. Quod sic exponitur: Perfecti in Ecclesia qui dentes dicuntur, qui et sana doctrina sua et bonae vitae exemplo corpus diaboli conterunt. Ipsi auferentes plures, quos in viscera Ecclesiae transfundunt, sunt similes gregibus detonsarum ovium, quia sicut oves detonsae onus velleris deponunt, ita ipsi sarcinam terrenarum (0499C)curarum abjecerunt. Et sunt ascendentes de lavacro, quia a peccatorum sordibus in baptismo mundati sunt. Et omnes pariunt gemellos fetus, quia duo praecepta quibus omnis lex et prophetae continentur fructum suum exsequentes ea ope faciunt, ita quod inter eos nullus est sterilis, id est, vacans a fructu bonorum operum. Potest quoque hic psalmus in persona capitis lectus legi totus in voce Ecclesiae. Quae Ecclesia inter saevientes procellas tribulationum loquatur ad Dominum Deum suum, ostendendo quod non debeat deficere in tribulationibus, cum et ad glorificationem suam augendam sibi datae sint, et ipsum habeat consolatorem et adjutorem suum, qui ipsam ab omni angustia sua liberabit, intendens membra sua hortari per hoc, ut constantem in tribulationibus patientiam habeant. Quasi dicat: Domine, propter quid ubique terrarum multiplicati sunt qui tribulant me? Nonne ad magnum perfectionis meae cumulum hoc tua permissione factum est? (0499D)Vere est. Quapropter non deberent me deterrere.
Multi insurgunt. Vere multiplices sunt tribulantes, quia multi insurgunt adversum me, volentes Christianum nomen delere, et dicunt illi multi ad damnationem animae meae, id est, ut me a fide devocent. Quod si perficerent, vere damnaretur anima mea, dicunt, inquam, de me inter se unus alteri: Persequamur hanc Ecclesiam, quia non est salus ipsi posita in Deo ejus, id est, Deus ille quem se adjutorem habere confidit, non salvabit eam defendendo ipsam. Nequaquam enim persecutores populantem Ecclesiam destruere niterentur, si Deum de provectu ejus atque salute curare putarent.
Tu autem, Domine. Dicunt quidem persecutores mei, o Domine, quod tu non salvabis me; sed mentiuntur, quia tu es susceptor meus, id est, Verbo tuo incarnato suscepisti naturam meam, ut me salvares, vel suscepisti causam meam agendam, tu, dico, gloria mea, id est, in quo solo, non in me, qui sum (0500A)mihi ignominia, est mihi gloriandum; vel futurus gloria mea, quia glorificabis me confessione; quod inde scio, quia jam exaltasti illum qui est caput meum, id est, Christum, confessione, qui me trahet ad eamdem gloriam ubi ipse est.
Voce mea ad Dominum. Istud non mutatur. Accipitur enim clamare hic sicut superius exposuimus. Mons quoque sanctus Christus hic dicitur, de quo dictum est: Erit in novissimis diebus, etc.
Ego dormivi. Vere exaudivit me Dominus, quia exsurrexi; de morte vitiorum surrexi, non per me, sed quia Dominus, Verbum scilicet Patris, suscepit me, id est, naturam meam, vel suscepit causam meam agendam. Quod necesse fuit ut resurgerem, quia ego dormivi, oppressa levioribus peccatis, venialibus scilicet.
Et soporatus sum. Id est, criminalium peccatorum soporem passa sum. A quibus per me exsurgere nullo modo poteram. De hac exsurrectione dictum (0500B)est: Surge qui dormis, exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Non timebo millia populi. Quia Dominus suscipiendo exsurgere me a morte vitiorum fecit, ideo non timebo ego millia persecutorum meorum. Et ut [ Forte ne] timeam, exsurge Deus, id est, qui hactenus jacuisti paucis tantum notus. Unde dictum est: Notus in Judaea Deus. Exsurge modo in multorum notitia, ut et persecutores mei te cognoscant; et sic salvum me fac, ipsos a persecutione cessare faciendo, quod tuum est facere, quia tu es Deus meus, et non alius.
Quoniam tu percussisti omnes. Vere exsurges in notitia persecutorum meorum, quoniam tu jam percussisti omnes adversantes mihi, id est, aliquos de omni genere persequentium me bona percussione, percutiendo scilicet, et mortificando in eis vitia. Et contrivisti dentes peccatorum, id est, maledica verba et pravam vitam, per quae praecidebant minus cautos de corpore Christi, destruxisse in multis peccatoribus, (0500C)faciendo quosdam qui fuerant persecutores bonos praedicatores.
Domini est salus, et super populum. Hujus nec continuatio, nec expositio mutatur. Tertio quoque modo psalmus praedictus potest legi, in persona scilicet alicujus membri Ecclesiae, id est, alicujus fidelis circumvallati turbis innumeris vitiorum, et terrenarum affectionum. Qui quia mentem ejus resistentem coacervatio vitiorum et noxiarum delectationum insultante diabolo et angelis ejus, per pravas suggestiones deducere nititur in legem peccati et mortis, id est, in desperatione loquitur, orando et miseriam suam conquerendo ad Deum Creatorem suum, ut ipsum commoveat ad commiserandum sibi, atque subveniendum, ita dicens: Domine Pater, propter quid hostes animam meam tribulantes atque affligentes adeo multiplicati sunt, ut me prorsus in mortem deducere nitantur? Quasi dicat: Propter summum peccatum meum atque miseriam meam, hoc est, quapropter ut subvenias mihi necesse est. Et (0500D)vere multi tribulant me, quia multi, id est, vitia multa et concupiscentiae pravae insurgunt adversum me, id est, ut opprimant animam meam, dicentia non verbis, sed in effectu rei, sicut panis bonus licet non verbis, tamen in te loquitur pistorem suum esse bonum, dicentia, inquam, ad damnationem animae meae, ut eam scilicet desperare cogant, quod non sit salus ipsi animae in Deo ejus, id est, quod jam amplius non cures, vel non possis salvare eam, tu qui es Deus, id est Creator ejus. Caetera quae sequuntur eodem modo in hac sententia de corpore, id est, Ecclesia, dicta sunt accipiuntur, hoc solo servato, ut sicut ibi in toto, hic in parte accipiantur. Et praeterea millia populi persequentis, quod inferius dicitur: non ad exteriores hostes, sed ad interiores in hac sententia referuntur, id est, ad vitia et ad pravas cupiditates, quae recte populus dicitur, quia tu multum et rixam in anima faciunt.
IN PSALMUM IV. In finem David Canticum.
recensereARGUMENTUM. (0501A) Ezechias contra aemulos suos de auxilio Domini gloriatur, corripiens eosdem, ne in mendacio confidant: sed desinentes a malis cogitationibus, semper Deo serviant. Aliter Propheta increpat Judaeos. Aliter Arnobius exponit, quia Deus justitiae exaudivit in cruce positum filium suum, contra quem irascentes Judaei peccant usque hodie.
EXPLANATIO. Finis legis est Christus, ad justitiam omni credenti, qui est omnium bonorum gloriosa perfectio; sive, ut quibusdam placet, pro nobis dictum est, in quos saeculorum finis advenit. Psalmus autem est organum musicum, capite sonorum, quo divina praeconia canebantur; canticum, quod supernas laudes humanis vocibus (0501B)personabat; sed haec ideo videntur esse sociata, quia et instrumentis musicis et choris psallentium sacrificiis coelestibus consona vociferatione canebantur, sic istis verbis omnibus commonemur de Domino Christo canticum istud esse dicturum. Per totum psalmum verba sunt sanctae matris Ecclesiae. In prima parte rogat ut ejus audiatur oratio, increpans infideles, qui colentes falsos deos, culturam veri Domini negligebant. Secunda commonet generalitatem, ut, relicta superstitione fallaci, sacrificium justitiae debeat immolare, et ut gentilium mentes facta promissione converteret, ingentia commemorat praestitisse Dominum beneficia Christianis.
COMMENTARIUS. Cum invocarem exaudivit me Deus. Psalmus hic taliter intitulatur: In finem psalmus cantici David. Finis dupliciter in Scripturis accipitur, scilicet, aut pro consumptione, aut pro consummatione, id est, pro perfectione. Pro consumptione, ut cum dicimus: (0501C)Panis finitus est, id est, consumptus est. Pro perfectione vero, ut cum dicimus: Tela finita est, id est, perfecta est. In hac igitur significatione pro perfectione, scilicet, finis, Christo convenit, quod est verus finis, et perfectio umbrae veteris legis. Unde dictum est: Finis legis Christus est ad justitiam omni credenti. Apponitur autem in finem haec determinatio titulis quorumdam psalmorum ad finalem David, id est, ad Christum, denotandum, qui et finis legis est; et finis etiam respectu historialis David, quae ejus umbra et figura fuit, dici potest. Significatur vero Christus titulis in quibusdam hac determinatione aliquando propter se, cum psalmus proprie capitis est, ut hic. Aliquando vero pro toto corpore, id est, Ecclesia, vel pro aliquo membro Ecclesiae, id est, fideli aliquo, si psalmus cujus titulus ille fuerit, sit aut vox totius Ecclesiae, aut unius tantum membri, id est, alicujus fidelis animae, ut multi inferius invenientur. Possunt tamen et Ecclesia, (0501D)et quodlibet membrum finis dici, respectu illius populi, qui sub lege fuit, sicut Christus respectu illius David, quia et totus ille populus umbra populi Ecclesiae fuit, et partes illius partium istius. Psalmus quoque, ut supra dictum est, proprie dicitur illa consona melodia quae in musico instrumento, id est, psalterio, cum chordae pulsantur de superiori parte, redditur. Canticum proprie est, quando aliquis in laudibus Dei cum laetitia utitur libera voce, nullo sono musici instrumenti concinente. Quae vox jucundior sono instrumenti ejus, quia et melodiam illam quam sonus, et praeterea voces expressas habet. Psalmus autem cantici est, quando praecedente sono musici instrumenti libera vox sequitur, atque ei in melodia associatur, sicut e contrario canticum psalmi dicitur, quando praecinente choro organum ad cantus melodiam leniendam subsequitur, quod in quibusdam Ecclesiis solet fieri. Valde enim dulce est, quando hoc utrumque, verba scilicet et vox (0502A)libera, et sonus instrumenti quocunque ordine associatur, et longe suavius quam si alterutrum per se accipiatur. Ad alterius itaque horum similitudinem, illius, scilicet, ubi psalmus praecedit, et subsequitur canticum, dicuntur verba hujus psalmi: Psalmus cantici, quia et supernam nobis indicant virtutem, quod notat psalmus, et quia quae indicant ad magnam jucunditatem et delectationem pertinent, quod notat canticum. Agunt enim de Christi clarificatione, facta in resurrectione, ascensione, confessione, quae a nobis valde jucunda atque delectabilia reputanda sunt, quoniam in ejus resurrectione atque clarificatione certitudo nobis data est, quod et resurgemus et conglorificabimur, si ipsum tantum Christum imitabimur. Potest quoque, si quis diligenter consideret, hic etiam ordo verborum notari. Praecedit enim in his sequentibus verbis de Christi invocatione ad Deum Patrem ante clarificationem, quod potest intelligi per psalmum; subsequitur vero de (0502B)ipsa clarificatione, quae multo jucundior est invocatione, et ideo intelligitur per canticum, quia jucundior vox quam psalmus est, ut supra dictum est. Exponitur autem, ut breviter dicatur, supradictus sic: Haec sequentia verba quae sunt psalmus cantici, ut expositum est, attribuuntur David, non historiali, sed relato in finem, id est finali David, scilicet, Christo, qui finis legis est. Est enim hic totus psalmus vox capitis, attributa ei post resurrectionem. In quo psalmo intendit hortari fideles, ut nunc interim orent et laborent pro adipiscenda resurrectione prima, id est, ut a vitiis hic resurgant, ut tandem exaudiantur pro resurrectione secunda, atque ad ipsam pertingant. Et hujus exauditionis se ipsum proponit nobis exemplum, qui quia digne invocavit, exauditus est, ut et nos digne invocare studeamus, ut sic exaudiamur. Si quis autem a nobis quaerat an in Christo fuerit resurrectio prima, sciat minime in eo fuisse. Non est enim resurgere, nisi cadentis; Christus vero nullo modo cecidit, quia neque actualiter, (0502C)neque originaliter. Quod actualiter non ceciderit, patet. Patet quoque quod nec originaliter. Soli namque illi casum originalis peccati patiuntur, qui per poenam ipsius originalis peccati, id est, per concupiscentiam generantur; Christus vero per concupiscentiam generatus non est, quia sine carnali delectatione de Spiritu sancto conceptus est. Christus ergo originalis peccati sane expers dicendus est. Dicunt tamen quidam carnem Christi casum originalem quodam modo attigisse, materialiter scilicet, non personaliter. Omnis enim caro in Adam casum communiter pertulit. At tamen illa caro, quae Verbo adjuncta est licet casum attigerit, quantum ad materiam, quia de peccati carne nata est, tamen, quantum ad personam Christi, casus omnis expers judicanda est. Et hi tales immunitatem a peccato primam resurrectionem in Christo dicunt accipiendam esse; prima vero sententia probatior est. Continuatur autem taliter hic psalmus: Ego quidem de quo (0502D)prophetae tot et tanta praedixerunt, adsum vocando, ad fidem vocatos justificando, Deum Patrem pro resurrectionis clarificatione invocando. Et vos, o fideles, exemplo meo invocate, quia si invocaveritis, exaudiemini: sicut et ego exauditus sum; quod sic dicit: Deus auctor justitiae meae exaudivit me clarificando me resurrectione. Cum invocarem, id est, quia eum in me, non aurum, non aliquod aliud vocavi, in ejus scilicet voluntate persistendo, et in nullo a praeceptis ejus aberrando. Aliud enim est vocare Deum, aliud invocare. Ille Deum invocat, qui ipsum Deum in se vocat, propter se eum et non propter aliud, et quia adimplet quae praecipiuntur. Ille vero vocat, qui dicit, Domine, Domine, et non facit quae praecipiuntur, et Deum non propter Deum, sed propter aliud vocat. Justitiae meae Deus dicit, ad retundendam superbiam nostram, qui de nobis praesumimus, quod ille qui coaequalis in divina natura erat Patri, facere de se temerarium judicavit.
(0503A)In tribulatione. Convertit se caput ipsum ad Deum Patrem familiariter, quasi dicat: Vere exaudisti me, quia dilatasti mihi posito in tribulatione, id est, de angustia tribulationum deduxisti me in latitudinem gaudiorum. Quod dupliciter accipi potest, scilicet, quod vel post tribulationem passionis deduxerit eum in latitudinem gaudiorum, id est, super coelestia bona quae et ampla et aeterna sunt; vel ipsum positum in tribulatione peccatorum, id est, natum inter peccatores, et conversatum inter eos, deduxit Deus Pater in latitudinem gaudiorum, id est, in plenariam gratiam virtutum, quia et immunis a peccato fuit, et omnem virtutem in se habuit. Unde dictum est: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Et item: Benedixit te Deus Deus tuus, prae participibus tuis, etc. Non dat Deus ad mensuram Spiritum suum, et plura talia. Angustia pertinet ad tribulationem, sicut latitudo ad gaudium. Nam sicut gaudium mentem dilatat, ita tribulatio angustat. Unde dictum est: Tribulatio et angustia in omnem animam (0503B)operantis malum. Nam sequitur tribulationem angustia. Vel aliter: Dilatasti mihi, id est, dilatatum et amplum cor in charitate dedisti mihi, in tribulatione, id est, in passione, scilicet, ut non solum charitas cordis mei extenderetur per omnes amicos, sed etiam ad inimicos. Oravit enim in passione Dominus noster pro inimicis, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt. De hac dilatatione dicitur: Arcta via est, quae ducit ad vitam. Hac non curritur, nisi dilatato corde. Solis enim illis qui hanc habent dilatationem, et sic veram proximi dilectionem, sine qua divina haberi non potest, via vitae quae aliis arcta est, spatiosa et pervia est, quia omni impedimento carent. Vel aliter. Dilatasti mihi, id est, latum et amplum cor dedisti mihi, scilicet, ut in ipsa tribulatione gloriarer, sciens bonum magnum ex ea me consequi. Unde dicit Apostolus: Non solum patimur, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, (0503C)patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.
Miserere mei. Hic caput orat pro membris, ut Deus Pater exaudiat ea, nunc interim orantia pro prima resurrectione, ut tandem perveniant ad secundam. Et loquitur de ipsis quasi de se, ac si dicat: Tu, Pater, qui me exaudisti, miserere etiam mei, id est, meorum, et tali miseratione, ut exaudias orationem meam, id est, ipsorum meorum, nunc interim pro prima resurrectione.
Filii hominum. Nunc se convertit ad memora, id est, ad ipsos fideles, hortando eos, ut se tales praeparent, qui sint digni exaudiri. Quasi dicat: O vos filii, non unius hominis, id est, Christi, quem imitari debetis, sed qui hactenus fuistis filii hominum, vel terrenorum parentum, portando scilicet imaginem illorum, et faciendo mala opera eorum; deponite jam, ut exaudiamini, gravitatem cordis in cupiditatibus terrenorum, quae pondus sunt, non subsidium, (0503D)et quae mentem a cultu veri Dei retrahunt, atque idolis servire faciunt. Nam usquequo, id est, quandiu vultis esse gravi corde, id est, cor gravatum his vanitatibus habere, et divinae propitiationi locum in vobis non facere cordibus, non sursum erectis, sed ad infima dejectis. Quasi dicat: Si hactenus nullo vobis subveniente a veritate aberrastis, saltem hunc me medicum cognoscite. Ut quid diligitis vanitatem. Vere habetis grave cor; nam diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium, id est, quaeritis beari in vanis et mendacibus, id est, in terrenis bonis, sectando haec posteriora et falsa bona, tanquam bona, tanquam vera, et anteriora bona, scilicet supercoelestia. Sed ut quid, id est, propter quam utilitatem facitis hoc frustra, quasi dicat: Quaeritis beatitudinem in vanis et mendacibus, quia non nisi sola veritas eam dare potest. Terrena dicuntur vana, quia transitoria et labilia velut umbra sunt. Unde Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, quaecunque homo operatur (0504A)sub sole. Dicuntur etiam mendacia, quia quod promittunt, sufficientiam scilicet et opulentiam, non dant. Unde apparet, quia beatitudinem non ferunt.
Et scitote, quia. Quasi dicat: Et ut amplius non quaeratis beatitudinem in vanis, scitote me, id est, considerate me, non jam scilicet carnalem, non fragilem, sed immortalem, incorruptibilem, exaltatum super omnes coelos, quia de vanis non curavi. Scitote, inquam, me, quia propositus sum vobis exemplum. Nam Dominus Pater me sanctum suum, id est quem ipse immunem fecit a peccatis, et non curantem vana, scilicet sanctum sanctorum, Deum deorum, mirificavit, id est, quasi quoddam mirabile et desiderabile proposuit vobis, ut vos videntes me clarificatum resurrectione, conregnatione me imitari studeretis, laborantes hic pro resurrectione prima, ut vos tandem susciperet secunda. Mirificavit congrue dicit: quid enim magis mirum vel desiderabile rei mortali, passibili et transitoriae, quam quod est (0504B)immortale, impassibile et aeternum videri debet, nihil scilicet.
Dominus exaudiet me. Item transfert se ad illos, loquens de illis tanquam de se. Quasi dicat: Sicut me mirificavit Dominus Pater, eodem modo mirificabit vos, si imitati fueritis me. Nam exaudiet vos pro clarificatione secundae resurrectionis, cum ego clamavero, id est, cum ego clamare vos voce cordis faciam, pro prima resurrectione, tendentes ad illum, id est, nihil praeter ipsum postulantes, sicut nec ego feci. Clamare se recte dicit, in illis quos clamare facit. Nam clamor ille suus est, juxta illud quod alibi dicit: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
Irascimini et nolite. Quasi dicat: Et ut exaudiri mereamini, irascimini vobis de praeterito, id est, vos qui judicatis aliena peccata, judices vestri sitis, punientes vos ipsos de praeteritis malis, et de reliquo nolite peccare, id est, cautelam peccandi in futuro habeatis. Et si qua correctione digna dicitis, in mentis (0504C)vestrae cogitatione, illa sint tantum in cordibus vestris, id est, non ad vocem etiam prorumpant, et pro eisdem tamen compungimini ad poenitentiam et fletum in cubilibus vestris, id est, in cordibus vestris. Cubilibus convenienter ponit; nam concubilia proprie sunt lecti ferarum, sic et corda nostra non sedes rationis, sed quasi ferina receptacula sunt, quando hujusmodi cogitationes recipiunt, quae per se solas dignae correctione sint, licet etiam ad vocem non prorumpant.
Sacrificate sacrificium. Quasi dicat: Ita dico ut irascamini praeteritis peccatis, ut sacrificetis sacrificium, id est, mortificetis propria vitia vestra, faciendo dignos fructus poenitentiae, tantum scilicet pro singulis vos affligentes, quantum digna expetit poenitentia, quod erit sacrificium justitiae, id est, justum sacrificium. Nam nihil justius est, quam qui punit aliena peccata, ut puniat propria, et ut quisque tantum se affligat, quantum foedata ejus meruit (0504D)conscientia, et sic se ipsum faciat Deo suave sacrificium. Potest illud quoque cum praecedenti versu aliter legi, si Irascimini non ad praeterita vitia referatur, sed ad illicitos motus, qui ne fiant in nobis, evitare non possumus. Ex poena enim originalis peccati est hoc, quod in potestate nostra non sunt illiciti motus, sed tunc maxime insurgant in nobis, quando minus vellemus per suggestiones diaboli, et per fomitem peccati, qui inest nostrae carni. Et ideo eos ne ad actum perveniant, coercere debemus. De his enim dicit beatus Paulus: Est peccatum in vestro mortali corpore, sed non regnet, id est, non perducatur ad actum. Tunc enim regnant illiciti motus cum perducuntur ad actum. Quod caput nostrum, id est Christus praecipit caveri. Quasi dicat: Ut vos filii hominum exaudiamini a Deo Patre de secunda resurrectione, irascimini et nolite peccare, id est, si quando ira vel aliquis illicitus motus in vobis per suggestionem diaboli surgere incoeperit. (0505A)Iram enim pro reliquis omnibus ponit: nolite peccare, id est, illos motus qui quasi per se peccatum non sunt, ad grave peccatum peragendo nolite perducere. Et quaecunque pertinentia ad bonum extra dicitis, illa sint in cordibus vestris, id est, ea ex corde dicite, ne sitis populus ille, de quo dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et compungimini in cubilibus vestris, id est, compunctionem semper habete in cordibus vestris ad custodiam sanctitatis, ut qui stat videat ne cadat. Et praeterea ut perfecti sitis, sacrificate sacrificium justitiae, id est, bona opera facite, et virtutes assumite, quod juste debetis facere, et per quod reddetis vobis Deum placatum, tanquam per aliquod sacrificium, et sic postquam sacrificaveritis, sperate in Domino. Nota non esse sperare, nisi praecedat sacrificare. Nisi enim aliquis vel sacrificet, se mortificando invitus, quod prior sententia habuit, non est quod speret in Domino. Sperare in Domino, est cum vera de benefactis conscientia fiducialiter remunerationem (0505B)verorum et futurorum bonorum a Domino exspectare. Spes enim tantum est de futuris et veris bonis. De futuris ideo, quia nullus quod praeteritum est, vel praesens sperat, sed tantum quod futurum est. De veris bonis autem ideo tantum est, quia dicit Apostolus: Spes non confundit. Quod falsum esset, si aut de falsis bonis, aut de malis spes esse posset. Ponitur tamen aliquando improprie sperare pro timere. Sunt autem bona futura et vera, vere diligenda atque desideranda, quia non fallunt; terrena vero quia decipiunt et vana sunt, ad solam necessitatem appetenda sunt; sed quia multi sunt qui dubitant de veris bonis an sint, aut quod sint, omnes scilicet qui terrena affectant, subjungit eorum interrogationem de veris bonis, ut irrationabiles eos ostendat, comprobando quod vere vera sint bona. Quae interrogatio talis est: Quis ostendit nobis vera bona? Quasi dicant: Nolumus credere esse illa vera bona, quae nullus aut rediens ab inferno, aut a coelo (0505C)nobis ostendit.
Signatum est. Probat quod taliter interrogantes sint irrationabiles, et loquitur hic ipsum caput in persona alicujus membri, id est, fidelis. Quasi dicat: Ipsi dicunt quia nullus ostendit illa bona, et mentiuntur, quia naturaliter a Deo omnibus sunt ostensa. Nam, o Domine Pater, lumen, id est claritas vultus tui, id est, ratio et intellectus, per quae clare nobis ostenditur voluntas tua, scilicet quae bona tu velis nos appetere; illud, inquam, lumen signatum est super nos, id est impressum superiori nostro, scilicet, animae meae, per quod dedisti, id est, ostendisti esse laetitiam mihi in corde meo, id est, tantum laetandum esse in bonis animae meae, et non in bonis corporis. Vel aliter: Lumen vultus tui signatum est super nos, id est, luminosus vultus tuus impressus est nostrae animae, ut sit dictum ad similitudinem, quasi vultus Dei ita expresse sit in anima nostra, sicut in aliqua statua expresse est alicujus vultus imago. Juxta quod (0505D)dictum est: Formavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem sui. Imago enim Dei in anima nostra est, ratio et intellectus. Similitudo vero ejus est, pietas, justitia, humilitas, et caeterae virtutes, quas ut boni essemus, sicut ipse naturaliter animae nostrae inseruit, caetera non mutantur.
A fructu frumenti. Tu, Domine, naturaliter ostendisti hominibus quae sint vera bona, sed mali hoc non advertunt, quia multiplicati, id est dissipati, et in multas partes distracti sunt cogitationibus suis. A fructu, id est, propter abundantiam frumenti, non tui, sed illius qui dicit: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi. Sed sui, id est, terreni, frumenti. Et a fructu vini, sui, scilicet, id est terreni, quod dementat et inebriat corpus non tui vini, quod dementat animam, et a fructu olei sui, non tui. Vinum Christi est calix passionis Christi, id est, imitatio ejus, quod dementat animam, quia facit eam sitire mortem, et non sentire tormenta ejus. De hoc vino satis (0506A)biberat egregius martyr ille Laurentius, qui cum jam assatus esset, tyranno tamen crucianti se insultabat dicens: Assatus sum, et reliqua. Bibebat quoque de eodem Apostolus, cum dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Oleum quoque Christi sunt spiritualia dona, quibus mulcet et mitigat eos quibus confert ea. De quo dictum est: Benedixit te Deus oleo exsultationis, et impinguasti in oleo caput meum. Oleum autem malorum potest dici et materiale oleum, quo ipsi ditescere quaerunt, et adulationes, de quibus mulcentur, et quibus gaudent. De quo oleo dicitur: Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
In pace in idipsum. Illi maii non advertunt vera bona, quia dissipati sunt; ego autem cui tu ostendisti ea, dormiam, id est, retraham me a cura et miseria hujus sollicitae vitae mundanae, in praesenti et in futuro requiescam aeternaliter, existens in pace, nunquam valente recipere oppositum, sed semper (0506B)eunte in idipsum pacem, paci continuando, et non intromittendo bellum.
Quoniam tu, Domine. Vere requiescam in futuro in aeterna pace, quia tunc, o Domine Pater, dabis mihi vera bona, qui hic et in praesenti voluisti et praecepisti me non esse in re, et sine spe, sicut mali sunt, sed singulariter, id est tantum voluisti me hic esse in spe, ut in futuro essem in re.
IN PSALMUM V. In finem pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.=
recensereARGUMENTUM. Ezechias post infirmitatem gratias agit Domino, et adorat in templo. Aliter: vox Christi ad Patrem.
EXPLANATIO. In finem, id est pro Ecclesia, quae Christo resurgente bonorum spiritalium dona percepit, quae et ipsa (0506C)nonnunquam Domini vocatur haereditas, cujus pretioso est sanguine comparata. Unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Totus hic psalmus a persona Catholicae profertur Ecclesiae, quae prima sectione orationem suam poscit audiri, haereticos et schismaticos praedicans a Domini muneribus excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam divino munere deprecatur, perfidos inde asserens fieri funditus alienos; ad postremum commemorans praemia beatorum, ut una praedicatione et malos praedicta poena converteret, et justos promissa praemia concitarent.
COMMENTARIUS. Verba mea. Hujus psalmi titulus talis est: In finem pro ea quae haereditatem consequitur. Haereditas Ecclesiae est Christus, qui pascet eam in futuro, quando ipse erit omnia in omnibus; et est idem Christus vita aeterna ejus, designata per terram illam (0506D)de qua dicitur: Credo videre bona Dei, etc., et: Beati mites, quoniam possidebunt terram. Ipsa quoque Ecclesia est haereditas Christi, quia ipse excolit eam doctrina sua, et ipsa pascit eam bonis operibus suis, quibus ipse tanquam bono cibo delectatur. Unde ipse alibi dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Ea vero quae haereditatem assequitur est Ecclesia quae vocata ad haereditatem illam, quam supra diximus, ut et ipsa fiat haereditas laborat, Deum suum orando, atque multipliciter insistendo ut eam assequatur aliquando. Vel, ut quidam libri habent, jam suscepit haereditatem illam, si non re, saltem spe. Unde dicit Apostolus: Saepe enim salvi facti sunt exspectantes redemptionem corporis nostri. Pro hac Ecclesia, id est, in persona ejus factus est sequens Psalmus. Exponitur autem, ut breviter dicat, supradictus titulus ita: Verba sequentia quae dicitur psalmus, quia supernam indicant virtutem, composita a David propheta, referuntur in finem, (0507A)id est, ad Christum, qui et finis est illius David, et finis legis, ut supra dictum est, et hoc pro ea quae haereditatem assequitur, id est, ideo referuntur haec verba ad Christum, quia sunt dicta pro ea, id est, vice ejus quae, vocata ad haereditatem, assequitur ipsam haereditatem, id est, in voce Ecclesiae, quae corpus ejus est. In Christo enim continetur caput et corpus, et singula membra. Et ideo, ut supra diximus, in superiori titulo aliquando quaedam per corpus, ut praesens psalmus, qui est vox corporis, id est, Ecclesiae, aliquando quaedam per unum membrum, ut psalmus qui istum sequitur in voce cujuslibet poenitentis animae. Intentio in hoc psalmo est haec: Ecclesia posita inter varia vitae praesentis implicamenta, volentia eam retrahere, ne ad haereditatem ad quam vocata festinat, perveniat, intendit orando multipliciter, insistendo exorare Deum suum, ut ejus auxilio atque ducatu valeat implicamenta hujus saeculi devitare, atque ad haereditatem suam, id est, (0507B)ad ipsum pervenire, dicens ita: Domine, quam habere haereditatem desidero, et cujus haereditas esse volo, percipe auribus verba mea, id est, talem effectum auxilii erga me exspectantem exhibeas, ut videaris auribus percepisse verba mea. Ad hanc enim similitudinem hoc dictum est, quia quando aliquis agit quod rogatur, videtur percepisse verba rogantibus auribus. Non vero quod Deus Pater, qui totus oculus, totus auris est, aliquas aures ut creatura habeat, et quia improprie hoc dixerat, quomodo recte intelligendum sit determinat. Subdit quantum ad verba clamorem qui pertinet ad animi vividam intentionem, in qua se intendat sicut corpus in exteriori clamore, ut per hoc innuat se superius accepisse verba, non quae fiunt verberati aeris strepitu, sed quae fiunt voce cordis. Quantum vero ad percipe, ponit intellige, quoniam intellectus proprie ad clamorem animi pertinet, sicut aures ad verba corporis.
Intende voci orationis meae. Id est, intentum me (0507C)fac voci orationis meae, ut non remissius orem, vel te fac intentum orationi meae, in effectu complendo ipsam. Quod facere debes, quia tu es rex meus et Deus meus, id est, quia ego et te et regem meum esse volo, et Deum meum te constituo. Christus Deus noster rex secundum humanitatem, secundum quam conversatus inter homines, nos doctrinae et vitae exemplo rexit innocentia, et in caeteris virtutibus. Unde dicitur: Pavit eos in innocentia cordis sui, et intellectibus manuum suarum deduxit eos. Deus autem noster dicitur, secundum creationem; nam Dei est creare.
Quoniam ad te orabo. Ideo rogo ut clamorem meum intelligas, quoniam non petam nisi quod conveniens sit. Nam ego orabo, non ad aurum, non ad argentum, non ad aliquid obtinendum, sed ad te solum, ut te haereditatem habeam. Et ideo tu exaudies verba mea, ut me expedias mane, id est, quando depulsis tenebris vitiorum et infidelitatis, lux veri solis clarescet, (0507D)vel exaudies vocem meam, factam in me, id est, in sedulitate. Mane enim pro sedulitate ponitur, quia qui seduli sunt in officiis, mane ad opera surgere solent, vel exaudies vocem, quod si feceris, manifestum erit in mane, id est, in sancto adventu tuo, in quo erit in mane, quia incipiet ibi claritas bonis sine fine, cui nunquam jungentur tenebrae.
Mane astabo tibi. Et quia tu exaudies vocem, ideo ego astabo tibi, id est, juxta te stabo, et praesens tibi ero mane, id est, in secundo tuo adventu, quasi tibi familiaris; vel invenies me stantem et vigilantem, non jacentem et dormientem, in illo mane, id est, in tuo secundo adventu. Unde dictum est: Vigilate quia nescitis qua hora, etc. Et item: State justi, vigilate, orate, confortamini in Domino, et omnia vestra in charitate sint. Et item: Videbo, id est, cognoscam, quae nunc impedita carnalibus videre non possum, scilicet, quod tu Deus qui in praesenti videris velle iniquitatem, quia pateris malos permisceri (0508A)bonis, non tamen vis iniquitatem, quod ostendes tunc manifeste, cum agnos ab haedis separabis. Potest etiam praesenti juxta alias sententias de mane hoc dici, ut si dicatur mane, id est, depulsa nocte vitiorum et luce veri solis clarescente, vel existens in mane, id est, in sedulitate orandi astabo tibi. Quanto enim aliquis magis clare veritatem inspicit, vel quando sedulior circa ipsam est, magis astat ei, etiam in praesenti. Et ita astabo, quod videbo etiam hic in praesenti, quod cuilibet videre non contingit, scilicet quod tu qui videris velle iniquitatem, quia corporaliter iniquos justis cohabitare pateris, non tantum vis iniquitatem, quia sicut in futuro eos corpore et mente separabis, ita etiam hic eos mente ab invicem dividis, malorum scilicet mentem excaecando, bonorum vero mentem illuminando.
Non habitabit. Vere non vis iniquitatem, quia neque malignus, id est, detractor in futura requie (0508B)habitabit juxta te, neque aliqui injusti permanebunt ante oculos tuos, quia licet quidam injusti, legis scilicet praevaricatores veniant ante te in judicio, tamen non permanebunt aliqui ex ipsis ante oculos tuos, id est, in gloria. Unde dictum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.
Odisti omnes. Vere non permanebunt injusti ante te, quia tu odisti, id est, reprobasti omnes operarios peccati. Quod probat et a minori et a majori dicens, quia perdes omnes etiam loquentes mendacium. Minus est enim loqui mendacium, quam operari peccatum; majus vero perdere, quam odisse. Dicit Salomon de mendacio quia omne os quod mentitur, occidit animam. Sciendum tamen duo esse mendacia, quae licet a culpa penitus libera non sint, parvam tunc culpam habent. Quorum alterum fit causa jocandi, ut quando alicui puero dicimus de magistro ejus absente: Magister venit, ut eum perterrefaciamus. Alterum vero est officiale, id est, fit causa benevolentiae, ut si illum quem alius assequitur (0508C)districto gladio, cum eum sciamus latitare, negabimus eum vidisse, volentes eum liberare. Quod licet bonum videatur, tamen peccatum est, quia mendacium est. Et ideo est vitandum, quia mendacium est mors animae. Potest enim et ille a Deo ad quem pertinet liberari, et nos veritatem tacentes non incurrere mortem animae. Tacere namque veritatem non est peccatum, quod inde apparet, quia Christus qui solus non peccavit veritatem tacuit, cum dicit: Multa habeo. Volunt quidam claudere inter mendacia illa, in quibus est duplex voluntas, ut si quis alicui sibi gladium committenti promitteret se reddere ei, quam cito reposceret, postea vero illi poscenti gladium ad hoc, ut vel se vel alium interficeret, se reddere denegaret, ut illius furorem compesceret: hic duplex voluntas esset, quia priore voluntate manente alia accessisset; nec esset dicendum hoc mendacium, quia non hic quod promissum fuisset negaretur scilicet, quanquam cito committens (0508D)bono animo reposceret ille cui commisit, sibi statim redderet. Sic et in caeteris.
Virum sanguinum. Probat aperte quod Deus odit operarios iniquitatis, quia odit virum sanguinum, id est, homicidam. Item probat a pari atque a parte quia perdet mendaces, quia abjiciet, id est, ex haereditatibus dolosum. Dolosus est qui aliud promptum in lingua habet, aliud gerit clausum in pectore, et est par ad mendacem. Omnis enim dolosus mendax, et omnis mendax dolosus, si uterque in dictis accipiatur. Abominari vero, id est, exhaereditare, se habet ad perdere ut pars, et est tractum a filiis abominabilibus, id est, exhaereditatis, qui quia aliquo modo abominaverunt, scilicet, aut verberando proprios parentes, aut aliquid tale faciendo contra jus hominum, solent abominari, id est, exhaeredari. Sic et Deus exhaeredabit, id est, expertes supernae haereditatis faciet, dolosum et virum sanguinum. Verus homicida, qui et sciens et volens aliquem interficit, (0509A)dicitur vir non tantum sanguinis, sed sanguinum, quia duorum sanguinem fudit, et illius quem interfecit, et suum. Seipsum prius interficit proprium sanguinem effundendo, id est, vitam animae suae perdendo. Dicit enim Augustinus quod omnis homo prius peccat in seipsum, quam in alterum.
Ego autem. Illi quidem exhaereditabuntur, sed ego recipiam haereditatem, quia, o Domine, ego introibo in domum tuam, id est supernam requiem, quae est coelestis Jerusalem, constructam vivis lapidibus et firmis. Ingrediar, ut fiam lapis in aedificio ejus, et te haereditatem possideam; vel introibo in domum tuam, id est in ecclesiastica instituta, quae sunt domus tua, id est, a te constituta, intrabo servando ea, et hoc non per me, sed in multitudine misericordiae tuae, id est, per Christum Filium tuum, per quem multam misericordiam exhibuisti, quia et coelestia et terrena per ipsum reconciliata sunt; vel in multitudine misericordiae tuae, id est, per multam (0509B)misericordiam tuam, scilicet per tuam vocationem et justificationem, vel in multitudine misericordiae tuae, per multos a te misericorditer salvatos. Intrat enim Ecclesia per multos fideles in domum Dei tanquam per membra sua, qui fideles, quantumcunque justi sint, divina misericordia salvantur. Nullus enim unquam erit tam justus, qui per sola sua merita salvetur. Introibo, inquam, in domum tuam, et postmodum adorabo te voce, scilicet cordis, id est, idoneum me faciam tibi. Accedens ad tuum templum sanctum, id est, conformarem me in innocentia nitendo me Christo, qui per te factus est sanctum templum, scilicet, in quo habitaret omnis plenitudo divinitatis; vel adorabo tendens ad tuum sanctum templum, in quo tu digneris habitare. Habitat enim Deus in cordibus fidelium. Unde Salomon dicit: Anima justi est sedes sapientiae. Adorabo, inquam, non in elatione, sed timore; non servili, sed tuo, id est, filiali, pertinente scilicet ad custodiam sanctitatis. (0509C)Noto quod dicit: Adorabo ad templum. Olim fuit praeceptum Israelitico populo, ut saltem semel in anno convenirent Jerosolymam, ut adorarent ibi in templo Domini. Est autem Jerosolyma in montanis posita, per quod significabatur quemdam venturum hominem in cujus veneratione atque fide multae gentes conventurae erant, id est Christum, qui recte per templum Jerosolymis, quod in montibus erat, significabatur, quia de eo scriptum est: Erit in novissimis diebus praeparatus mons Domini in vertice montis.
Domine, deduc me. Sic continuatur: Ut ego valeam introire in domum tuam, et adorabo ad templum, ideo, o Domine, deduc, id est, de virtute in virtutem gradatim duc me Ecclesiam positam in justitia non humana, quae non est recta, quia malum pro malo reddit, sed in tua quae recta est, quia praecipis non solum bonum pro bono reddere, sed etiam bonum pro malo; unde dictum est: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt. Et (0509D)item: Cum esurierit inimicus tuus, ciba illum, et caetera. Deduc me, inquam, et ita hoc agas, ut dirigas viam meam, id est, directa facies opera mea, ita ut sint in conspectu tuo, id est, ut placeant tibi. Quod necessarium est ut facias propter inimicos meos, id est, quia circumventa sum a pluribus inimicis, qui me de via recta ac veritate volunt devocare.
Quoniam non est. Vere propter inimicos oportet ut me dirigas, quoniam illi tales sunt in ore quorum non est veritas; et ideo quidquid mihi persuadent, falsum est. Et non mirum si in ore non est veritas, quia in corde eorum non est nisi vanitas, id est, quaecumque cogitant, sunt vana: id est, ad terrena (quae vana sunt) pertinentia, et non ad vera bona.
Sepulcrum patens est. Vere in ore eorum non est veritas, quia guttur eorum, id est, vox eorum est sicut patens sepulcrum. Insiste similitudinem. Sicut omne sepulcrum patens aut ad hoc patet ut cadaver recipiat, aut, si jam recipit, foetorem emittat: ita (0510A)quidquid mali bonis dicitur, aut ideo dicitur, ut pravis persuasionibus suis bonos sibi conformet, et sic eos in morte sepeliant, aut ut per venenosa aut irrisoria verba sua fetorem, id est, conturbationem atque molestiam, eis ingerant. Unde recte dicit Ecclesia: Quia guttur, id est, quia locutio inimicorum suorum sit apud eum sicut patens sepulcrum, id est, vel ad hoc fiat ut eam in morte sepeliat, aut per turbationem opprobriis et maledictis ei ingerat. Guttur ponitur pro voce, quia aer qui pulsu pulmonis de gutture egreditur, plectri linguae verberatione atque palati percussione fit vox.
Linguis. Non solum nunc guttur inimicorum meorum est patens sicut sepulcrum, sed etiam semper dolose agebatur contra me, ut me a veritate detraheret. Linguis non tuis, sed suis, id est, venenatis. Et ideo, o Domine, judica illos, id est, justa poena affice illos, scilicet ut qui in sordibus esse volunt, sordescant adhuc, ut tantum majorem damnationem incurrant. Quod necesse habes facere, quia es Deus, (0510B)unde oportet quod justus judex sis.
Decidant a cogitationibus suis. Exponit qualiter intelligit eos debere judicari. Quasi dicat: Ita Domine judica illos, id est, ut graviorem casum in majora vitia patiantur a cogitationibus suis, id est, propter cogitationes suas pravas, a quibus resipiscere nolunt. Et illos qui te expulerunt a se, nolentes te haereditatem habere, expelle a te magis et magis, subtrahendo eis cognitionem veritatis, et detrudendo eos in ignorantiae caecitatem. Et hoc facias secundum multitudinem impietatis eorum, id est, secundum quod promeruit multa impietas eorum. Justum est enim ut qui te multum expulerunt, multum expellantur. Et oportet ut et expellantur, quoniam, o Domine, ipsi lippientes oculos ad lucem tuam cernendam habentes, et nolentes in suo febricitante palato gustare, quam dulcis, sed tanquam amarum cibum et potum acidum te rejicientes irritaverunt: id est, ad terram te provocaverunt. Habet alia translatio, Quoniam amaricaverunt te, Domine, quod satis congruit huic (0510C)sententiae. Potest judica superius in bono accipi, et sic totum hoc ad bonum ipsorum inimicorum legi, quasi dicat Ecclesia orans pro illis, ut exemplum det orandi pro inimicis: Quandoquidem, o Domine, ita perditi sunt inimici, quod nec in ore nec in corde eorum est veritas, ut liberes me ab eis, judica illos bono judicio: scilicet destrue in eis quod sunt, id est malum, et fac quod non sunt, id est, bonum, ut qui sunt impii fiant pii, et inimici fiant amici. Unde dictum est: Verte impios, et non erunt. Judica dico: nam potes facere, quia Deus es, et ita judica illos, ut decidant a pravis cogitationibus suis; et hoc non parum, sed expelle eos, Domine, ab illis cogitationibus secundum multitudinem impietatum eorum: id est tantum, quantum indiget multa impietas eorum. Qui enim multum peccaverunt, multa indigent correctione; et debes eos expellere, quoniam irritaverunt te: id est, quia ipsi volentes se praeferre, et praeesse, ad hanc iram provocaverunt te, ut tu facias (0510D)eos subesse.
Et laetentur omnes qui sperant. Ideo rogo ut convertas inimicos meos, Domine Pater, ut et ipsi postquam conversi fuerint, et omnes qui in te confidentes sperant, id est, in praesenti tantum in spe, et non in re esse quaerunt, in futuro laetentur tecum in aeterna requie. Juxta aliam sententiam sic continuatur: Inimici quidem damnantur, omnes vero qui sperant in te laetentur. Et vere laetabuntur, quia exsultabunt, exsultatione eunte in aeternum, id est, aeterna in futuro, et nunc interim ad custodiam et consolationem eorum habitabis in mentibus eorum. Et quia tu habitabis in eis, ideo ipsi gloriabuntur in te, id est, in futuro, ut sit repetitio; vel etiam in praesenti gloriam atque laetitiam mentis habebunt in te omnes qui diligunt nomen tuum, non suum, sicut Adam fecit, qui sibi hoc nomen Deus exoptavit, sed diligunt nomen tuum: id est, volunt ut tu judiceris dominus eorum, et ipsi servi tui sint. Ille enim diligit nomen (0511A)Dei, qui se non vult subtrahere a servitio Domini, et qui mavult pendere a Domino, quam ex se esse. Quod quia Adam noluit, damnationem incurrit.
Quoniam tu bened. Vere in te gloriabuntur, quoniam tu benedicis, id est, incrementum in virtutibus das, in praesenti justo, per quod ad aeternam gloriam perveniat. Jubes enim quod vis, et quod jubes tu ipse facis. Unde patet quod memor es illius praecepti, quo dicitur, Sine me nihil potestis facere.
Domine tu scuto. Ostendit per effectum quod vere Dominus benedicit justo. Quasi dicat: Non est dubium, Domine, quin tu benedices justo: nam coronasti nos jam, id est, sicut corona multitudinis circumstantis aliquem protegit, ita tu Domine nos, id est me Ecclesiam cum omnibus meis protexisti jam in baptismate ab impugnationibus diaboli, et coronabis, id est, proteges nos in futuro ab aeterna damnatione, bona voluntate tua, id est gratia et misericordia tua existente nobis hic et illic ut scuto.
IN PSALMUM VI. In finem hymnus pro octava David.
recensereARGUMENTUM. (0511B) Ezechias infirmatus invocat Dominum, causans fragilitatem humanae naturae. Aliter: vox Christi ad Patrem. Lege ad Lazari resurrectionem. Nota ordinem dispositionis mysticae, quia quinto psalmo mane haereditas danda promittitur, in sexto resurrectio judicii pertimescitur.
EXPLANATIO. IN FINEM jam notum est; hymnus est laus Divinitatis metri alicujus lege composita. Pro octava, Domini significat adventum, quando finita saeculi hebdomade ad judicandum venerit mundum: unde psalmus iste cum tremore maximo fecit initium. Quatuor modis in hoc psalmo vir confidens: In exordio benevolum sibi judicem facit, animum ejus demulcens a potestate judicii, ab infirmitate sua, a consuetudine parcendi. Secunda divisione narrat aerumnas proprias, quibus afflictus et (0511C)contristatus ingemiscat. Tertia sequestrat se a malis, quod bono judici noverat esse gratissimum, ut ab illis mens redderetur aliena, quibus et ipsa justitia probabatur adversa. Ad extremum conturbat et repudiat omnes iniquos, quoniam cum ipsis habere nolebat ullatenus portionem.
COMMENTARIUS. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Iste psalmus hoc modo intitulatur: In finem carminibus pro octava psalmus David. Diem judicii quidam erronei octavam vocaverunt, quantum ad septem millia annorum, quae ab Adam inceperunt, quibus quasi diebus septem finitis proculdubio diem judicii sequi dixerunt, et sic se et alios certos de illa die fecerunt. Sed inconveniens tamen oritur; Scriptura enim falsificatur, quae dicit: Non enim est vestrum nosse tempora, etc.; et item: Dies Domini tanquam fur veniet; et rursus: De illa hora, et de illa die nullus scit, nisi solus Pater, nec angelus, nec virtus, (0511D)nec ipse Filius novit. Sed cum Filium nulla occulta Patris lateant, sciendum est, quod diem illam quantum ad se non ignorat, sed tamen dicitur nescire: quia discipulos suos quibus multa alia revelavit, illam nescire fecit; sicut dicitur, Tentat vos Dominus, ut sciat: id est, ut vos scire faciat. Remota autem illa temeraria computatione dies judicii potest optime octava vocari hac ratione, quia transactis his temporalibus rebus, quae per septenarium numerum dierum volvuntur, et ideo pro septem diebus accipiuntur, sequitur illa dies octava, id est dies judicii, in qua animae, adepta aeternitate, nihil jam debebunt tempori vel mutationi. Alio et modo octava dicitur, scilicet quantum ad sex dies, per quos labor hujus vitae intelligitur, et quibus Dominus laborasse legitur; et quantum ad sextum diem, id est ad requiem illam, in qua justorum animae qui mortui sunt positi, exspectant communem resurrectionem, ut geminam stolam immortalitatis ibi recipiant, qua exspectatione (0512A)finita, cum sex praedictis diebus, id est, cum labore hujus mundi, procul dubio sequitur diesoctava, id est dies judicii. Aliter etiam potest vocari dies octava, scilicet quantum ad carnalem generationem et spiritualem, quae carnalis generatio pertinet ad quaternarium numerum: spiritualis ad ternarium. Ideo autem carnalis pertinet ad quietem non propter corpus, quod constat ex quatuor elementis, vel ex quatuor qualitatibus, quia corpus est siccum, calidum, frigidum et humidum, vel propter quatuor humores, qui sunt in unoquoque homine. Spiritualis autem pertinet ad ternarium numerum, quia ad spiritum, id est ad animam pertinent tres vires: scilicet ratio, irascibilitas et concupiscibilitas. Quibus adhuc duo adduntur, scilicet virtus et doctrina. Doctrina ad illuminandam rationem, virtus autem ad refrenandam irascibilitatem et concupiscibilitatem. Carnalis generatio ab Adam incoepit, et usque ad Moysen, id est usque ad legem, et etiam sub Moyse, id est sub lege usque ad Christum duravit. Etsi enim viri quidam religiosi mundo subditi (0512B)sub lege fuerunt, tamen quia spiritualia futura per carnalia, id est per quasdam carnales observantias praesignabant, carnalis generatio dicti sunt. Spiritualis generatio a Christo incepit, quando de carnali circumcisione ventum est, vel transitus factus est ad spiritualem circumcisionem, quando de umbra ad rem transitus factus est. Et peractis carnalibus officiis quae pertinent ad carnem et ad vetus testamentum, et spiritualibus quae pertinent ad spiritum et novum testamentum, in quibus omnibus debemus considerare septenarium numerum, ad carnem quidem referendo quaternarium numerum, ad spiritum vero ternarium, sequitur dies octava, in qua die meritis singulorum reddetur, quod debetur; et quae dies transfert sanctos ad aeternam salvationem, malos vero ad aeternam damnationem. Quam damnationem timens quaelibet fidelis anima, et optans aeternam salvationem, et ideo praeterita peccata reminiscens, et ea ingemiscens sic instat, sic agit cum Domino Deo suo, sicut in (0512C)psalmo invenietur. Sed prius titulus exponatur. Iste psalmus David historialis habitus in carminibus id est in divinis laudibus refertur in finem, id est Christum, et hoc ideo, quia factus est pro octava, id est in voce alicujus fidelis animae timentis octavam diem, id est diem judicii, quae membrum ejus est. Quae anima orat in hoc mundo sanari, ut non metuat in die illa argui vel corripi. Hinc potest intentio leviter concipi. Loquitur autem sic: Domine, ure, seca in hoc saeculo, ne arguas me, id est, damnes me in furore tuo; id est, in illa ira, quam tu ostendes impiis in die judicii. Arguere pro comprobare, pro accusare ponitur, et pro damnare, ut hic; et etiam non corripias me: id est, nullum peccatum in me invenias, propter quod me dignum correctione in igne purgatorio ostendas. Omne enim peccatum, quod facit homo, aut ipse puniet aut Deus.
Miserere mei, Domine, quoniam. Et ut me non arguas, neque corripias, miserere mei in hoc saeculo: (0512D)id est, manum tuam medicabilem mihi suppone, quia infirmus sum, id est, quia medicina egeo pro mentis infirmitate. Quod sequitur, idem est cum superiori. Sana me, id est, miserere mei, quia conturbata sunt ossa mea: id est, quia vires et robora mentis sunt imminuta propter peccata, eam gravantia. Istud refertur ad Infirmus sum, vel aliter, Miserere mei, quoniam infirmus sum in carne mea. Multum enim motus carnis surgunt adversum me. Sana me, quoniam conturbata sunt ossa mea: id est, quia infirmus sum in mente.
Et anima mea turbata est. Et ne per ossa intelligatur corpus, subjungit illud quod nobis manifestat, quid per ossa debeamus accipere, scilicet anima mea turbata est valde: id est debilitata in suis ossibus, id est, in suo robore. Et quia perturbata est, tu Domine, usquequo cesses? id est quare me hic non uris? quare me non secas ut in die octava me non arguas, neque corripias. Noli cessare, sed sicut te avertisti a (0513A)me averso a te: ita convertere ad me, id est fac te conversum ad me, faciendo me conversum ad te. Vel aliter: Quia conturbata sunt ossa mea, id est conturbata est anima mea in semetipsa. Superior enim vis animae, id est ratio repugnat inferiori, id est sensualitati. Et quia anima mea turbata est in semetipsa, usquequo turbaris in me: id est, ascendet ad id tua turbatio, ut vel me arguas, vel me corripias, cum hoc sit quod in hominem in hoc saeculo se turbantem, id est corripientem non turberis, et in hominem se hic non turbantem turberis? Et quia anima mea turbata est in semetipsa, id est quia se corripit, convertere, Domine, id est, esto conversus ad conversum ad te, scilicet convertere ad me, qui sum conversus ad te, sicut scriptum est: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos. Et non solum convertere, sed etiam eripe animam meam perplexitatibus hujus vitae inhaerentem, et salvum me fac dando perseverantiam, non propter meritum meum, sed propter (0513B)misericordiam tuam. Nam cum saepe tua transgressus sim praecepta propter meritum meum, nihil mihi debetur, nisi justa damnatio: sicut scriptum est: Peccatori datum praeceptum non servanti, nihil debetur, nisi justa damnatio. In hoc versu ostenditur difficultas salvationis, et in sequenti locus conversionis. Nam ubi dicitur, Convertere, Domine, et non solum convertere; sed etiam, eripe animam meam, et non solum eripe me; sed etiam salvum me, fac et non propter meritum meum, sed misericordiam tuam, quia per me nihil possum: difficultas magna in salvato esse ostenditur; et quanto res difficilior est, et quanto majore labore adipiscitur, oportet ut major custodia adhibeatur; et sic probatur a contrario, quod si magna difficultas est salvato, magna debetur poena non salvato.
Quoniam non est in morte. Tu, Domine, convertere in hoc saeculo, quia in morte non est qui memor sit tui: id est, post separationem corporis et animae nemo memor tui efficitur cum sua utilitate: id est, nemo (0513C)qui in hoc saeculo de peccatis suis non compungitur, postquam mortuus est, utiliter compungitur: quia hic tantum locus est misericordiae, post hoc saeculum tantum locus est justitiae. Et ideo eripe animam meam, et salvum me fac hic: quia quis confitebitur tibi in inferno? In inferno confessio fieri non negetur, nec de divite opponatur, qui confessionem in inferno fecisse legitur animo dicens Abrahae: Pater Abraham miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Sed per infernum illae profundissimae tenebrae intelligantur, in quas impii cum suo capite diabolo post diem judicii projicientur, quando ultra locus confessionis non erit. Vel aliter: Domine, convertere ad me conversum, ne sim in morte: id est, in aliquo criminali peccato, quod vere est mors animae; et sic sim immemor tui, quia non est qui in morte memor sit tui: id est, nemo utiliter tui recordatur, dum a criminali peccato impeditur: quia et si (0513D)aliquando compungatur, non ideo salvabitur, nisi a criminali peccato penitus removeatur. Et ideo eripe animam meam, et salvum me fac, ut non existens in inferno tibi confitear: quia quis confitebitur tibi in inferno? id est, quis poterit tibi laudabilem confessionem facere, si sit in inferno, id est, in vitiorum profundo? nullus. Sicut scriptum est: Peccator cum venerit in profundum vitiorum, contemnet. Confessio alia laudabilis, alia poenalis. Laudabilis est, quando aliquis de bene factis Deo laudes agit; sicut: Confiteor tibi, Domine rex, etc. Poenalis est, quando aliquis sua peccata confitens ea damnat, et inde poenam postulat. In hoc versu secundum priorem sententiam locus conversionis ostenditur.
Laboravi in gemitu meo. Domine, sana me; et ego in quantum potui ad sanitatem recipiendam me idoneum feci: quia laboravi in gemitu meo, id est, assidue propter peccata mea gemui. Et lavabo lectum meum per singulas noctes, id est, purgabo meam conscientiam (0514A)per singulos lapsus peccatorum, lacrymis meis, id est lacrymis cordis. Et non solum lavabo, sed etiam stratum meum, id est, eamdem conscientiam meam rigabo, id est, interius perfundam lacrymis. Lavare enim dicitur, aliquid exterius humectare; rigare vero, perfundere interius. Merito conscientia lectus vocatur. Sicut enim lecto quiescitur ac laboratur: quiescitur a sanis, laboratur ab aegris; ita conscientia quiescitur ac laboratur: quiescitur in bona conscientia, laboratur in mala. Possumus etiam per lectum accipere delectationem, quia in delectatione sicut in lecto quiescitur et laboratur: quiescitur in bona, laboratur in mala. Possumus etiam per stratum aliud accipere quam per lectum. Nam corpus merito per stratum intelligitur. Sicut enim stratum est lectus de stramine, qui leviter a vento potest destrui, sic corpus leviter potest laedi et laniari. Itaque exponendum est: Non solum lavabo meum lectum, id est, meam conscientiam, sed etiam rigabo (0514B)stratum, id est, corpus lacrymis perfundam. Sciendum est quod positionem diversorum temporum, ut laboravi et lavabo, non facit necessitas narrantis, sed affectio orantis. Potuit enim dixisse Psalmista, laboravi vel lavi; vel potest dici, laboravi et lavabo, ita esse dictum, ut istud est: Servivi tibi quadam re, sed quia per hoc tibi non suffeci, faciam istud aliud, ut tibi sufficiam.
Turbatus est a furore oculus. Ideo lavabo lectum, quia oculus meus, id est, interior homo meus, turbatus est, id est, obstupescit a furore tuo, id est, furorem quem in die judicii impiis ostendes contuendo, et peccata mea reminiscendo. Vel interior homo meus turbatus est, id est caecatus a furore, id est, a peccato primi parentis. Et ideo etiam turbatus est oculus meus, quia inveteravi inter omnes inimicos meos, sive carnales, sive spirituales. Carnales, sive videantur amici vel inimici. Nullus enim major inimicus est animae, quam temporalis amicus, pro quo saepe in terrenis tantum laboratur, quod Deus postponitur. (0514C)Ideo dicit: Inveteravi, quia factus est membrum primi et veteris hominis, vel quia comparabilis est veteri vestimento, quod nec usui valet nec ornamento. Vel aliter: Oculus meus, id est interior homo meus, turbatus est a furore, id est, ab ira sua, quae ipsum caecavit, neque ipsum patientem esse permisit. Et non solum est turbatus ira propria, sed etiam inveteravi inter omnes inimicos meos, sive carnales, sive spirituales.
Discedite a me omnes. Fidelis anima praeterita peccata reminiscens, et ea ingemiscens a Domino se exauditam ostendit. Et proponens se nobis exemplum, quod si peccata nostra ingemuerimus, a Domino exaudiemur, sic dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos, sed o vos, mei inimici, sive spirituales, sive carnales, qui operamini iniquitatem, et in me pravis persuasionibus, et in vobis malis operibus, discedite a me, modo spiritualiter, quandoque discessuri localiter, scilicet quando vobis (0514D)dicetur: Ite maledicti in ignem aeternum, quia Dominus exaudivit vocem mei fletus, id est, vocem mei flentis.
Exaudivit Dominus deprecationem meam. Probatur a partibus, quod vere Deus exaudivit vocem meam, quia exaudivit deprecationem meam factam pro peccatis meis, et suscepit orationem meam, factam pro perseverantia. Namque pro peccatis delendis proprie fit deprecatio, pro perseverantia in bono oratio.
Erubescant et conturbentur. Et quia Dominus suscepit orationem meam, erubescant. Vel aliter: Ita discedant mei inimici a me, quod erubescant in die judicii in propria conscientia, dicentes: Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et mortem eorum sine honore. Ecce quomodo inter filios Dei collocati sunt? Et conturbentur vehementer poenas timendo, et convertantur de malo in pejus, quando in profundissimas dejicientur tenebras, et de illa (0515A)conversione erubescant valde, id est, velociter. Quod cito erit, id est, quae erubescentia cito fiet. Tempus enim breve est. Sciendum est quod istud Erubescant dicentes: Nos insensati vitam illorum reputabamus insaniam, referendum est tantum ad carnales inimicos, et non ad spirituales, id est, non ad diabolos, quia ipsi non dicent hoc. Vel aliter: O vos carnales inimici, qui modo et in me et in vobis operamini iniquitatem, discedite a me secundum malam mentem, et accedite secundum bonam, quod juste debetis facere, quia Deus exaudivit vocem fletus mei, id est, Deus meus me flentem peccata mea exaudivit, et similiter vos flentes vestra peccata exaudiet, et ideo mei inimici erubescant de praeteritis peccatis suis. Vel ita discedant a me, quod erubescant de peccatis suis, et conturbentur inde vehementer, id est, valde. Inde compungantur in cordibus suis, et sic convertantur ad poenitentiam. Et erubescant valde de hoc quod prius gloriabantur in peccatis suis, et hoc (0515B)faciant velociter, id est, absque mora. Qui enim promittit salutem poenitenti, non promittit crastinam diem dilatanti. Possunt etiam isti tres versus legi solummodo ordine mutato ad Exaudivit Dominus deprecationem meam incipiendo, sed melius est ut legatur ordine recto
IN PSALMUM VII.
recenserePsalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini.
ARGUMENTUM Ezechias ab hostibus calumniatus, et a suis proditus, Domino supplicat, imprecatus ejus judicium in eos qui mendaciter innocentem accusabant.
EXPLANATIO. Chusi interpretatur Aethiops, quo nomine Saul propter sanguinarios et crudeles mores exprimitur, et appellatur filius Jemini, quia de illius stirpe descendit, (0515C)ut Regum historia narrat. Allegorice autem David Christum, Aethiopem vero persequentem populum Judaeorum intellige. Hujus tituli sensum Hieronymum secutus exposui, quia sunt, ut ipse testis est qui hunc psalmum contra Absalom putant esse cantatum, quando Chusai amicus David destruxit consilium Achitophel. Quos sciendum est vehementer errare, primo quia nomen Chusai per samech litteram scriptum est; hic vero per sin; deinde, quod nunquam David, qui ducibus exercitus sui praeceperat: PARCITE PUERO ABSALOM, de morte illius loqueretur, « Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, lacum aperuit, etc., » maxime qui hunc mortuum aperto capite flevit; ad extremum, quod ille amicus David filius Arachi, hic vero filius Jemini scribitur. Causam ergo suam propheta trahens in futurum mysterium Domini Salvatoris, in prima divisione suae personae Dominum deprecatur, ut ab omnibus persecutoribus ejus virtute liberetur. Secunda sectione idem propheta rogat, ut surrectionis ejus gloria manifestata (0515D)subveniat. Tertia ipsum introducit loquentem, per id quod factus est humilis, ut secundum justitiam suam veritatemque judicetur; malos ultione deterrens, bonis gratuita praemia compromittens. In quarta parte iterum propheta loquitur, commonens Judaeos, ut metu futuri judicii a proposita iniquitate discedant, ne meritas luere debeant ultiones. Potest iste psalmus etiam in persona dominici hominis intelligi, si modo ea quae ibi humiliter dicta sunt, ad nostram infirmitatem referantur, quae ille gestabat.
COMMENTARIUS. Domine Deus meus in te speravi. Psalmus iste sic intitulatur: Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Legitur in secundo libro Regum, quod Absalom patrem suum David crudeliter persequens, de regno fugavit. Cumque eum fugientem Chusi quidam familiaris suus comitari vellet, David illum summopere rogavit ut rediret, atque in Absalom partes se confertet, ejusque consilia (0516A)quae contra eum auctore consecretario suo Achitophel machinabatur, diligenter notaret, atque secretius ei denuntiaret. Quapropter Chusi ad Absalom rediit, et quae David rogaverat, fideliter peregit. Ex historia hac psalmus iste sumpsit occasionem; sed quia historia non continetur in psalmo, interpretationes nominum insistamus, ut per eas ad psalmi mysterium perveniamus, quae tales sunt. Chusi interpretatur silentium, Jemini vero dextra; Achitophel fratris ruina. Ex his interpretationibus occurrit nobis iterum traditor Judas gerens figuram Absalom, juxta quod interpretatur Absalom pax patris, quia pater ejus, id est, Christus, in eum pacem habuit, quamvis ille suis dolis bellum in corde gereret. Et sicut Evangelio invenimus discipulos filios vocatos, velut ibi: Non possunt filii sponsi lugere quandiu cum ipsis est sponsus, sic invenimus et fratres dictos, ut cum dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis. In hac quoque prophetia dicitur: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in Apostolo: Primogenitus in multis (0516B)fratribus. Quare discipulus ille, qui Dominum sceleratis dolis Judaeis tradidit, recte dicitur ruina fratris, qui Achitophel interpretatur. Chusi vero quod silentium interpretatur, recte intelligitur Dominum nostrum Jesum Christum contra dolos illos silentio, id est, altissimo secreto dimicasse, hoc scilicet silentio, quod caecitas ex parte contigit in Israel, quando Dominum persequebatur, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Hoc silentio Dominus noster Jesus Christus venerabilis passionis suae sacramenta occultans, voluntariam ruinam fratris, id est, nefarium scelus proditoris ita in suae misericordiae atque providentiae ordinem convertit, ut quod ille ad perniciem unius hominis perversa mente faceret, hoc ipse ad salutem omnium provida gubernatione converteret. Cantat ergo psalmum Domino perfecta anima, digna nosse illud silentium; cantat pro verbis Chusi, id est, pro revelatione illius silentii. Apud infideles enim et persecutores (0516C)silentium atque secretum est, apud fideles vero non silentium; sed verba silentii, id est ratio manifestata et exposita illius secreti. Quod secretum dicitur Chusi filius Jemini, id est, dextri. Non enim abscondendum erat a sanctis, quod pro sanctis gestum est. Cantat ergo in prophetia Domino perfecta anima, cui secretum illic innotuit pro verbis Chusi, id est, pro manifestatione illius silentii, quod Deus Pater dextra, id est, favens et propitius ad salutem nostram operatus est. Quare hoc silentium dicitur filius dextri, id est Chusi, id est, filius Jemini. Sciendum quod verba hactenus dicta sunt beati Augustini. Quae si cui gravia videantur, eorum colligat summam his planioribus verbis expositam. Agit in hoc psalmo quaeque perfecta anima laudes Deo Patri, quia sibi sacramentum passionis Domini nostri Jesu Christi malis occultatum revelavit. Quia Dominus noster Jesus Christus sub tanto silentio, id est, sub tanta patientia et humilitate saevitiam persecutionis (0516D)impiorum Judaeorum et traditoris Judae ad humilitatis exemplum toleravit, ut ipsi divinitatem ejus non cognocentes machinarentur illud ad ejus unius perniciem, quod Deus Pater misericors et propitius mirabili ordine convertit ad omnium credentium salutem. Si enim cognovissent, nequaquam Dominum gloriae crucifixissent. Hoc itaque silentium illud quo Dominus noster Jesus Christus contra dolos persecutorum dimicavit, fuit illa caecitas, quae in Israel contigit, ut in omnes gentes lux intraret. Hoc illa provida gubernatio, quae nequitiam persequentium ineffabili virtute convertit ad salutem omnium, pro quo revelato cantat in hac prophetia perfecta anima Domino. Exponitur autem secundum hanc sententiam praemissus titulus ita: Psalmus iste attribuitur vel ipsi David prophetae, de quo dictum est, Inveni mihi David filium Jesse, virum secundum cor meum, vel cuicunque ita perfectae animae, quem psalmum cantavit illa perfecta anima, id (0517A)est, exsultanter protulit non tam voce, quam bona operatione, ad laudem Domini pro verbis Chusi, id est, pro manifestatione supradicti silentii quam Spiritus sanctus sibi fecit. Qui Chusi id est quod silentium est, filius Jemini, id est, dextri, quia Deus Pater dextra, id est, misericors ad salutem omnium illud fieri disposuit. Huic expositioni obviat beatus Hieronymus, et quodammodo invehitur in beatum Augustinum, dicens quod Chusi de quo psalmus intitulatur non fuerit Chusi Arachites, qui consilia Achitophel dissipavit, sed quidam alter Chusi, juxta quod titulus iste taliter exponitur. Chusi interpretatur Aethiops. Aethiopes autem omnes denigrati in peccatis dicuntur: hic vero per Aethiopem, id est, Chusi, accipitur maxime Saul, qui persecutus est sanctum David, per quem Saulem omnes persecutores mortiferi, qui significatum David, id est, Christum tam in se quam in membris persequuntur, recte intelliguntur. Saul enim interpretatur petitio, quod nomen quantum ad interpretationem, mittit nos ad (0517B)mortem, de qua scriptum est: Deus non fecit mortem, sed impii accersiverunt eam sibi manibus et pedibus. Verba Chusi, id est, Aethiopis accipiuntur devocationes, quas persecutores in sanctos faciunt. Quorum verborum alia sunt visibilia, alia invisibilia. Visibilia verba dicuntur facta, invisibilia vero voces quae proferuntur. Aliquando enim persecutores nituntur devocare sanctos factis, id est, tormentis illatis, aliquando minis. Ab his verbis quaelibet perfecta anima jam a Domino partim liberata, qui eam cognoscere fecit, quam iniqua sint et quam nociva verba illa, agit ei gratias et laudes in sequenti psalmo, utque eum adhuc penitus liberetur, exorat. Sic igitur beatum Hieronymum sequentes, supradictum titulum exponimus. Psalmus iste attribuitur David, id est, cuique perfectae animae, quem ipsa cantavit ad laudem Domini, pro verbis Chusi, id est, quia meruit cognoscere verba Chusi, id est, Aethiopis, etiam in parte liberari. Chusi dico filii Jemini, id est, gravissimi (0517C)persecutoris Saulis. Hic Jemini appositum est, non ad interpretationem, sed ad persecutorum exaggerationem, ut per hoc innuat quam graves persecutores hic accipiat, scilicet tales qui etiam ex origine persecutoris descenderant, et quorum peccata in progeniem patrum introeant. Jeminus enim de tribu Benjamin pessimus quidam fuit. De qua eadem tribu Saul gravissimus persecutor sancti David, et Saulus lupus rapax, et fere omnes gravissimi peccatores fuerunt. Sciendum quod secundum has utrasque supradicti tituli expositiones potest sequens psalmus legi in voce cujuslibet perfectae animae, sive David, sive cujuslibet perfecti de illo priori populo, qui fuit ante nativitatem Christi, sive de hoc populo posteriori. Quod secundum varietatem sententiarum quae inferius dicitur, necesse est taliter accipi. In voce autem perfectae animae prioris populi legetur sic. Quasi dicat: Domine, speravi in te, non in me, sicut Adam fecit, qui non ex te, sed ex se pendere voluit; neque (0517D)in carne, quia omnis maledictus qui carnem brachium suum ponit. Sed speravi in te, id est, totam spem meam conjeci in te; et in te merito, quia tu qui omnium Deus es potestate, meus es voluntate; et ideo salvum me fac, id est, conserva me propter perseverantiam eripiendo a persequentibus me, id est, a membris diaboli me devocare volentibus omnibus, id est, tam invisibilibus, quam visibilibus, tam occurrentibus quam subsequentibus; et praeterea libera me ab ipso capite, id est, a principe tenebrarum diabolo, ne ille qui est ut leo rugiens, quaerens quem devoret, quando, pro aliquando, rapiat animam meam ad terrenas delectationes Tunc enim rapitur anima, quando a Domino retrahitur, et terrenis delectationibus implicatur. Et vere rapiet, dum non est qui redimat me ab ipso diabolo, si tu non liberabis me, neque qui sanum faciat ab ejus membris, nisi tu salvum facias me. Visibiles persecutores sunt pravi homines nos malis persuasionibus suis devocantes; invisibiles vero sunt (0518A)vitia ipsa, sive cacodaemones, per pravas suggestiones ad peccata nos incitantes, et sicut Israeliticus populus ab Aegypto rediens, habuit quosdam persecutores persequentes, sicut Pharaonem et exercitum ejus, et quosdam occurrentes, scilicet Amalec et alios populos, qui ei ad resistendum atque repellendum occurrerunt, ita perfecta anima de tenebrarum potestate recedens, habet subsequentes hostes, vitia praeterita, et quicunque homines vel daemones ei quodlibet peccatum jam persuaserunt; habet etiam occurrentes hostes, scilicet vitia futura, sive quoslibet ad ea ipsa persuasores. Quod innuit ubi dixit: Ex omnibus persequentibus me; et quia quandiu in carne sumus locus mortis est semper in nobis, et ideo quantumlibet perfectis hostis semper imminet, auctor scilicet mortis diabolus, ideo perfecta anima postquam a membris ejus salvari rogavit, ab ipso etiam capite liberari petit, et potest illud plane a quolibet et diligenter consideranti supradicto titulo utique adaptari.
(0518B)Domine Deus meus. Resumptio est hic ejusdem nominis, quod superius posuit, et spectat quod hic dicitur aperte ad priorem titulum. Ostendit enim perfecta anima, cujus vox est in hoc psalmo, sibi revelatum esse dominicae passionis mysterium atque secretum, id est, patientiam et humilitatem, quam Dominus noster Jesus Christus in passione sua habuit, qui retribuentibus sibi mala pro bonis, bona pro malis retribuit, orando Patrem pro eis. Ostendit, inquam, cum se illud secretum, ut alios suo exemplo provocet, quantum possit imitari dicit, et quasi Dominus exponens eis silentium hac admonitione usus esset: Ego pro te impio et peccatore tam humiliter persecutores meos sustinui, tam patienter proditorem pertuli. Quid ergo tu facies? nonne me imitaberis? Quasi, inquam, ita Dominus diceret, respondet ipsi perfecta anima, dicens illa ita: Domine, qui me pretio sanguinis tui redemisti, et Deus meus qui me creasti, si feci istud quod non debui; et exponit (0518C)quod istud, scilicet, si est in manibus meis, id est, in operibus meis illa etiam iniquitas, quae apud homines est aequitas; et determinat quae, scilicet, si reddidi, te non imitando, mala pro malis, retribuentibus mihi mala pro bonis, et non bona pro malis. Hic magnam patientiam notat. Major enim patientia est, non reddere malum pro malo aliquibus qui susceptis beneficiis inferunt nobis mala, quam si nocere voluissent nullo beneficio praerogato. Et est tale hoc totum, quasi dicat: Domine, si non feci quod debui, id est, si imitata non sum quod tu faciendo me facere docuisti, sed malum pro malo reddidi, incurram hoc malum, scilicet, decidam, id est, devincar, ab inimicis meis invisibilibus inanis, id est, invictoriosus factus in anima, qui extrinsecus victor reddendo malum pro malo esse volui. Quod fiet merito, id est, juste, scilicet quia ego potius quod pejus est, quam quod bonum est, facere volui. De hac inanitate dicitur: Inaniter se jactat, qui, cum sit homo, (0518D)cupit se vindicare de homine; et dum hominem quaerit palam superare, vincitur a diabolo occuite inanis effectus vana et superba laetitia, quia vinci non potuit. Nescit vero quanto gloriosior triumphus sit animum suum superare, quam alium vincere. Unde Salomon: Fortior est expugnator animi expugnatore urbis.
Persequatur inimicus animam meam. Ita decidam ut inimicus, id est, diabolus, persequatur interius animam meam; quia ejus est semper persequi, ne vacet, subdit et apprehendat, id est, decipiat eam. Qui enim semper persequitur, non semper comprehendit, quia non semper decipit; et ita comprehendat, ut conculcet, id est, conculcatam reddat vitam meam, id est, animam meam, in terrenas concupiscentias, in tantum ut in terram eam redigat, id est, cibum suum eam faciat. Diabolus enim non tantum leo, sed et serpens dicitur. Et serpenti a principio dictum est: Super pectus tuum gradieris, et terram comedes, quia diabolus animas illas, quae terra sunt, id est, quae ex toto (0519A)terrenis concupiscentiis et malis delectationibus involutae sunt, cibum habet, quia in eis delectatur et reficit se. Et ita conculcet vitam meam, id est, animam meam, ut gloriam meam, id est, gloriosam conscientiam meam, deducat in pulverem, id est, destruat. Dicit Apostolus: Quia gloria nostra est, testimonium conscientiae nostrae. Haec gloria vera, solida et perfecta est, dum tantum interius ubi solus Deus conspicit habetur. Cum vero exterius in humana laude causa elationis quaeritur, tunc a priori soliditate quasi in pulverem, id est, in dissolutionem deducitur. Unde Boetius: Minuit enim quodam modo bonum conscientiae probantis se. Et Macrobius: Sapiens ponit fructum in conscientia, stultus vero in laude. Monet autem hic superbiam sive elationem ab omnibus perfectis maxime esse cavendam. Nam hoc vitium tale est, quod etiam in recte factis timendum est, et quod primum occurrit recedentibus a Domino velut in Adam, et novissimum occurrit redeuntibus omnibus etiam aliis jam superatis. Sciendum (0519B)quod hujusmodi dicta in divina pagina, quale istud est: Decidam merito, et persequatur inimicus, etc., non imprecatio, ut videntur, dicenda sunt, sed est prophetia in prophetis, assentans divinae sententiae. Generaliter autem ubicunque potest dici aggratulatio justi judicii Dei, dicuntur. Hic autem haec posita sunt, non ut prophetae perfecta anima, quod haec mala incurrere debeat, sed ut per hoc ostendat, quod futurum sit talibus, in quibus ea sunt, quae a se removeri innuit, scilicet, qui faciunt quod non debent, vel non faciunt quod debent. Ponit quasi consequens ad oppositum prioris antecedentis. Quasi dicat: Si feci quod non debui, vel non feci quod debui, tunc incurram supradicta mala. Si autem feci quod debui, vel non feci quod non debui, id est, si imitata sum te, tunc tu, Domine, fac mihi quod debes, scilicet, exsurge persequentibus me in ira tua; id est, fac innotescere eis quam inevitabilis et terribilis super malos sit ira tua futura, ut convertantur (0519C)et persequi me desistant. Et exaltare in finibus inimicorum meorum, id est, potestatem et dominium obtine in impiis. Qui prius fuerunt fines inimicorum meorum, scilicet possessio diabolorum, scilicet, fac de impiis pios, ut per hos inimicos, a quibus ante blasphemabaris, glorificetur nomen tuum. Et ut possis exaltari, exsurge in praecepto quod mandasti. Quasi dicat: Mandasti, o Domine, primo homini obedientiam et humilitatem, quae ille per superbiam instinctu diaboli amisit. Ad quam superbiam devincendam exsurge tu, Domine Deus meus, in illo praecepto quod mandasti, id est, appare in humilitate et obedientia assumptae carnis, per quod exsurges contra inimicos debellando eos. Et debes exsurgere, quia sic synagoga, id est, congregatio multorum populorum credentium circumdabit te ad imitandum. Circumdabit recte ponit. De his enim dictum est: Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris. Et propter hanc synagogam, id (0519D)est, multitudinem credentium confirmandam, post peractam obedientiam assumptae carnis, tu, Domine, cui soli proprium est per te ascendere in coelum, unde dictum est, « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, » regredere in altum, id est, in coelum unde descendisti, ut inde mittas Spiritum sanctum ad confirmanda corda credentium. Haec sic exposita proprie conveniunt animae de priori populo. Non enim alicui de posterioribus convenit optare quae praecesserunt, scilicet, incarnationem Christi et ejus ascensionem.
Dominus judicat populos. Probat perfecta anima de priori populo convertendo se ad nos, quod vere Dominus post obedientiam completam regredietur in altum, quia ille regrediens verus Dominus, qui sedebit ad dexteram Patris, et cui Pater omne judicium dedit, judicabit damnando, non salvando populos infideles, nunc interim occulto judicio, scilicet, dando eos in tenebras interiores, tandem autem manifeste (0520A)dando eos scilicet in tenebras exteriores.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam. Fidelis anima, quae ante perfectionem timebat ne argueretur, vel corriperetur in judicio, quia jam perfecta facta est et secura, per cogitationem supradicti silentii, jam non timens judicium, dicit: Tu, Domine, qui judicas malos secundum merita sua, judica etiam me hic secundum justitiam meam, id est, secundum hoc quod conveniens est illi justitiae, imitor silentium tuum reddendo bonum pro malo; et secundum quod convenit innocentiae meae, qua nec laedo me nec alterum. Justitiam et innocentiam dico, quae sunt super me, id est, quae non a me, sed a te habeo, qui super me es. Omne enim datum et omne donum perfectum desursum est datum a Patre luminum. Judicare hic accipitur in bono, scilicet, pro temporalibus flagellis, quae Deus ad custodiam sanctitatis in praesentiam concedit perfectis, et ad exemplum justi judicii sui. Qui enim non parcit hic dilectis filiis, multo minus parcet in futuro servis fugitivis. Sciendum (0520B)duo officia esse medicinae: alterum quo repellitur infirmitas, alterum vero quo custoditur sanitas. Fidelis ergo anima quae superius in alio psalmo sanari rogavit, ubi dixit: Miserere mei, Domine, sana me, et reliqua, jam adepta sanitate rogat hic reliquum officium medicinae, scilicet, quo custodiatur sanitas, dari sibi a Domino cum dicit: Judica me, Domine, etc.
Consumetur nequitia peccatorum. Sic continuatur: Ut tu, Domine, judices me secundum quod rogo, permitte ut consumatur, id est, perficiatur contra me nequitia peccatorum, scilicet, permitte impiis quod eis propositum est implere in me, ut me flagellent et persequantur; et hoc modo diriges me justum, quia flagella illa erunt custodia sanitatis meae. Semper enim persecutio malorum salus est bonorum. Unde dictum est: Impius vivit pio. Quod enim fornax auro vel paleae, quod lima ferro, hoc impius facit pio. Nam sicut palea incineratur, aurum vero purgatur, sic in persecutione justus fit justior, et (0520C)sordidus sordidior.
Scrutans. Ostendit quod vere Deus dirigit justum, quia scrutatur corda, id est, cogitationes et renes, id est, delectationes ipsius justi, non sola cognitione, ut in peccatoribus, sed etiam dignatione. Quod est quaedam ipsius directio. Proprium est Dei scrutari corda et renes. Homo enim secundum sola facta vel dicta judicat, non vero discernit quo animo quid quisque faciat, vel quid quemque delectet; Deus vero discernit quo animus cujusque intendat, et quid quemque delectet. Et quia videt quod tota intentio malorum ad concupiscentiam oculorum et carnis spectat, bonos vero non ima, sed summa delectant, ideo utrosque juste judicans, illos errare permittit, bonos vero dirigit. Renes proprie pro carnalibus delectationibus ponuntur, quia renes et inferior pars in homine sunt, et regio illa quam maxime voluptas humanae generationis inhabitat, et per quam in hujus mundi miseram atque aerumnosam laetitiam per (0520D)prolis successionem humana natura transfunditur: hic tamen renes pro bonis delectationibus accipiuntur. Possumus etiam per corda hic accipere curas, per renes vero exitus curarum. Nam ad id quisque pervenire optat, quod eum delectat.
Justum adjutorium meum a Domino. Ideo diriges tu me, Domine, justum per flagella mea, quia hoc quod vere est meum adjutorium, scilicet, ut a te dirigar, justum est mihi dari a te Domino, qui rectos corde facis salvos esse rectitudine perseverare ( sic ). Quasi dicat: Justum est, Domine, ut qui mihi infirmo medicinam restituendae sanitatis ( sic ). Hinc Apostolus dicit: Si Christus pro nobis mortuus est, cum impii, multo magis salvi erimus ab ira per ipsum. Recti corde dicuntur, qui mundis cogitationibus supernas delectationes associant.
Dominus judex justus et fortis. Postquam perfecta anima quae jam sanitatem a Domino recipit, occasione sumpta de judicio occulto, quod nunc in impiis (0521A)sit pro medicina sanitatis conservandae, interpositionem faciendo, oravit, redit ad judicium de impiis. Quasi dicat, convertens se ad impios: Quando quidem Dominus, o vos, impii, jam judicat occulto judicio, id est, per caecitatem mentis, quid fiet vobis in extremis? Manifeste, scilicet, tunc vos in exteriores tenebras dabit. Quod non denegasti, tribuas etiam medicinam confirmandae sanitatis. Sic dicit: Deus Pater, qui judex justus est, reddens singulis pro meritis, et qui fortis est, id est, cui nullus poterit resistere, et tamen patiens est in praesenti, quia non irascitur, id est, non congregat ministros irae suae, id est, diabolus, ad ulciscendum per singulos dies, quos ministros humana poena non per justitiam, sed propter propriam nequitiam delectat, et ideo semper ad nocendum parati sunt; Deus, inquam, qui judex est, nisi vos, impii, interim conversi fueritis poenitentiam agendo, dum occulte vos judicat, tandem vos manifeste judicabit, quia gladium, id est, Filium (0521B)suum, quem in primo adventu reconditum in vagina humanitatis humilem misit, in secundo adventu judicii vibrabit, id est, in tam manifesta ira mittet ipsum jam revelatum, ut coruscet lumen piis et terrorem impiis, justis appareat mitis, et terribilis injustis; et hoc non sine providentia faciet, quia jam tetendit arcum suum, id est, Scripturam Novi et Veteris Testamenti, in qua illud minatur constituit: quae ideo comparatur arcui, quia sicut in arcu rigiditas ligni flectitur per nervum, ita in ipsa Scriptura per fortitudinem Novi Testamenti quasi per nervum flectitur et mollitur duritia Veteris Testamenti, cujus umbra per ipsius veritatem explanatur, et ita tetendit arcum quod ipsum praeparavit jam tanquam ad jaculandum, id est, quod certissimam mortem in eo promittit impiis. Et praeterea praeparavit in eo arcu, id est, instruxit et docuit in ipsa Scriptura divina vasa mortis, id est, apostolos, qui ex se tanquam ex vase liquorem talem, id est, tales sententias, fuderunt, quae credentibus fuerunt ad vitam, non (0521C)credentibus vero ad mortem. Unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, aliis quidem ad vitam, aliis autem ad mortem. Et effecit etiam in eo arcu sagittas suas, id est, divinas et penetrabiles sententias, vel sanctos et apostolos ibi instruxit, ardentibus, id est, dilectoribus suis, ut ipsi inde utilitatem haberent. Apostoli ideo sagittae vocantur, quia divinis sententiis frigida corda penetrantes, credentium incenderunt ea illo igne de quo dictum est: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? id est, dilectionem Dei et proximi. Possunt etiam vasa mortis haeretici vocari, quos quia prava vota et causa arrogantiae ad divinas Scripturas accedunt, Deus permittit eos et prave intelligere, et prave ad suam et multorum mortem exponere. Unde recte vasa mortis dicuntur, quod tamen non inutiliter permittitur fieri quantum ad fideles. Coguntur enim veri catholici per illos veritatem in divinis sententiis scrutari atque intelligere. Unde dicit Apostolus: Oportet esse (0521D)haereses, ut qui probati sunt manifesti fiant. Christus ideo dicitur gladius, quia et per ejus humilitatem Deus Pater inimicos suos superavit, et quia per ipsum, veluti per gladium, caesura et separatio inter bonos et malos in die judicii.
Ecce parturit injustitiam. Ostendit quibus sint apostoli vasa mortis. Quasi dicat: Ecce potest videri quod vere sunt vasa mortis quibusdam. Nam aliquis parturit injustitiam, id est, laborat per consensum implere injustitiam, id est, quamlibet deceptionem. Et hoc ideo, quia concepit dolorem, id est, delectationem contraxit ex dolore, id est, ex aliqua terrena re. Et quia concepit et parturit, ideo postea parit iniquitatem, id est, perficit ipsam deceptionem. Nota quod dicat dolor. Angustia et labor dicuntur terrenae res, quae labor sunt in acquirendo, angustia in retinendo, dolor in amittendo. Parturire vero est labor ante partum, parere autem partum emittere. Concipit ergo aliquis ex dolore, quando delectationem (0522A)pravam ex aliqua re terrena contrahit. Parturit ergo, cum delectationi consensum adhibet, et in quo delectabatur, perficere satagit. Parit autem, quando in aliis perficit. Si autem vasa mortis, ut supra dictum est, haereticos accipimus, jam secundum hoc continuatio eadem erit. Sententia vero in hoc mutabitur, quia ostendetur non quibus ut de apostolis, sed qualiter sint vasa mortis. Delectatur enim aliquis haereticus in persuasione prava, adhibet consensum et cum consensu etiam adjungit actum.
Lacum aperuit et effodit. Idem quod dixit superior versus, aliis verbis, ut plus addat, repetit. Lacus est aquae locus, cujus fundus latet. Huic comparatur occulta delectatio in terrenarum rerum fraude. Lacum aperire est lacum dilatare; lacum vero effodere est in altum deducere. Lacum ergo facere est fraudem aliquam in terrenis parare. Aperire vero est consensum delectationi ipsius adjungere. Effodere vero est operationi ipsius fraudis insistere. Et quia aliquis lacum fecit, aperuit et effodit, ideo incidit in foveam (0522B)quam fecit, id est, priorem et graviorem casum passus est in fraude, quam alii paravit. Dicit enim beatus Augustinus, quod quisque non prius peccat in se, quam in alterum. Apparet ergo quod quicunque alium in terrenis fraudare cupit, se prius quam illum decipit. Ille enim patitur damnum pecuniae, iste damnum innocentiae. Ille leviori damno exterius multatur, iste mucrone avaritiae interius graviter sauciatur. Hoc ideo apposuit, ut ostenderet justum judicium Dei, quia Deus infert supplicium malis, non ex sua ira, sed ex eorum propria nequitia, ita ut quae fuerunt blandimenta homini peccanti, sint instrumenta Deo punienti. Nec praetereundum quod sicut in utero facto concepto aliud gignitur et aliud concipitur, semen enim concipitur, homo generatur: ita etiam in superiori similitudine, dolor, id est, res aliqua per delectationem concipitur, iniquitas autem generatur.
Convertetur dolor. Ostendit quomodo aliquis incidat in propriam foveam, ita scilicet dolor ejus, id (0522C)est, nequitia ejus, convertetur in caput ejus, id est, in animam ejus quae debuerat praeesse, faciet subesse, et quae debuerat imperare ipsam faciet servire. Omnis enim qui peccatum facit, servus est peccati, et iniquitas ejus descendet etiam in verticem ipsius, id est, erit superior ratione, quae ratio est quasi vertex in capite; id est, in anima, quia dignior vis animae est. Ubicunque enim libido dominatur, ratio premitur et subjugatur. Possunt etiam hi duo versus praecedentes ad solam similitudinem legi. Quasi diceret: Quid censes putandum de illo qui concipit dolorem et parturit atque parit iniquitatem? Idem scilicet quod de illo qui tota vita sua praeparet aliquem lacum, et tandem praecipitaretur in ipsum, et tunc dolor ejus: id est, quidquid terrae cum dolore de lacu exhauserat, regeretur super caput ejus. Et idem etiam quod de illo qui cum inique paravisset alicui furcam vel poenam aliquam, postea iniquitas ejus descenderet in verticem ipsius, iniqua illa poena retorqueretur in ipsum, (0522D)sicut contigit Aman de poena quam Mardocheo paraverat, et aliis multis. Nam sicut utrique istorum labor suus esset, sic vero omnibus terrenis fraudibus insistenti labor suus omnis erit ad damnationem.
Confitebor Domino. Postquam anima consideravit in bonis et in malis justum judicium, quia Deus sic protegit justos ut ipsos de se illuminet, sic punit injustos ut non de sua ira, sed de propria nequitia eos damnet: facit laudabilem confessionem Deo, de tanta justitia ejus dicens: Confitebor Domino secundum justitiam ejus, id est, laudabo Dominum propter justum judicium ejus in vocis confessione, et etiam psallam, id est, bona et suavia opera faciam nomini Domini, id est, ad glorificandum nomen non meum, sed ipsius Domini: et merito, quia altissimus est, et ideo dignus omni laude. Huc illud attinet: Ut videntes opera vestra, glorificent Deum qui in coelis est. Nec vacat haec confessio. Quidam enim erant qui damnationem malorum et salvationem bonorum, non justo judicio Dei (0523A)sed fato vel constellationi, vel caeteris talibus ascribebant. Sciendum quod si iste psalmus in persona perfectae animae de posteriori populo legatur, nihil de supradicta lectione oportet mutari, nisi forte ubi dicit: Exsurge, Domine, in praecepto quod mandasti. Juxta quod potest etiam praecedens Exsurge in qualibet lectione, continuatione non mutata taliter variari. Quasi dicat perfecta anima de posteriori sive de priori populo: Si feci quod debui imitando te, nunc tu, Domine, fac mihi quod debes, scilicet exsurge in ira tua, id est, auge iram gravem et irreflexibilem inimicis meis, videlicet permitte eos flagellare et persequi me. Cognosco enim dum flagellor ab illis, non me negligis, sed illis in ira exsurgis, et exaltare in finibus inimicorum meorum, id est, obtine tibi dominium inimicis meis, qui sunt fines, id est, marcha diaboli, utendo ipsis eisdem ad sui damnationem, id est, permittendo eos subtracto lumine veritatis facere ea per quae damnentur. Unde dictum est: Non enim quod volo bonum, illud facio, sed quod (0523B)nolo malum, id ago.
Exsurge, Domine Deus. Quasi dicat: Inimicis quidem exsurge in ira, amicis vero, nobis scilicet, tu qui Dominus noster es potestate, et Deus noster creatione, exsurge in praecepto quod mandasti, id est, fac nos proficere in hoc tuo praecepto, hoc est praeceptum m. u. d. s. d. u., scilicet ut dilectio nostra usque ad inimicos extendatur; vel fac nos exsurgere in humilitatis et obedientiae praecepto, quod tu mandasti, ut etiam erga persecutores nostros simus obedientes et humiles, et sic exemplo et imitatione nostra synagoga populorum, id est multitudo credentium circumdabit te, et propter hanc illuminando regredere in altum, id est, fac ut appareat regressio tua in coelum, et caetera quae de te dicuntur lucem veritatis mentibus eorum inserendo. Quotidie enim Christus nascitur, patitur, resurgit et ascendit, secundum diversorum ad fidem accedentium cognitionem. Vel aliter: Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum, (0523C)id est, ut fias altus inimicis meis, ut ad inspectionem tui non attingant, sed cognitionem tui amittant; scilicet Judaeis, et etiam quibuslibet aliis persecutoribus exsurge, id est, fac te arduum in praecepto quod mandasti, in obedientia et humilitate humanitatis tuae, scilicet ut non cognoscant te vere humiliatum incarnatione, passione, et caeteris: sed putent falsa esse quae dicuntur de te, et sic per horum excaecationem Synagoga populorum circumdabit te, id est, multitudo fidelium vel infidelium circumdabit. Expulsio enim Judaeorum facta est receptio gentium. Et quia inter hos multi non vere fideles erunt, scilicet habentes nomen Christianum, sed non observantes praeceptum sicut hypocritae et haeretici, ideo tu, Domine, propter hanc synagogam in parte caecandam regredere, id est aufer te ab eis, eundo in altum, scilicet aspectum et cognitionem tuam eis auferendo, ut qui sordidus est, sordescat adhuc. Et vere regredietur, nam hoc modo Dominus nunc interim judicat (0523D)populos occulte, tandem judicaturus eos manifeste. Potest iste psalmus in persona capitis totus legi, juxta quod titulus praemissus taliter exponitur. Psalmus iste attribuitur vere David, id est Christo quem ipse cantavit, id est exsultanter ad laudem ejus protulit, pro verbis Chusi, id est, quia illud quod apud persecutores et infideles erat Chusi, id est, silentium, scilicet reconciliatio per ipsius Christi meditationem facta, quia ima summis, coelestia terrestribus concuncta sunt: illud, inquam, silentium factum est apud fideles verba, id est ratio Christi manifesta. Unde factum est ut plures in ejus corporis, id est Christi, perfectionem pervenerint, per cognitionem illius Chusi. Quod Chusi est filius Jemini, id est dextri: quia Deus Pater propitius mundo ad salutem omnium illud silentium per mediatorem Christum operatus est, atque ut fructificaret, ipsum quoque revelare dignatus est, pro qua revelatione Dominus noster Jesus Christus gratias agens Deo Patri, ut ad sui conformationem (0524A)nos exhortaretur, orat in hoc psalmo pro se et pro membris suis ita dicens: Domine Deus meus, speravi non in me, sed in te, et ideo salvum me fac, id est, salvos fac meos ex omnibus persequentibus eos, ut superius expositum est: et libera me in me ipso, ne ille qui est ut leo, id est Judaicus populus, qui vere gravem rugitum dedit in passione contra Christum cum diceret: Crucifige, crucifige eum. Ne ille, inquam, aliquando rapiat, id est auferat animam meam, ita ut potestatem non habeam resumendi eam: et debes liberare, et salvum facere, quia non est qui redimat, id est liberet me in meipso, si tu non liberas me; neque qui salvum faciat me in meis, si tu non salvum facis.
Domine Deus meus. Resumit idem nomen, quasi dicat: Ideo etiam debes liberare me, et salvum facere, Domine Deus meus, quia non feci nec in me nec in meis quod non debui. Nam si feci istud, scilicet quod non debui, et determinat sicut superius: tunc ego (0524B)non renuo quin decidam, id est, dejiciar de inimicis meis Judaeis, inanis: id est invictoriosus scilicet, ut non possim resumere animam meam, quod merito fieret: quia qui debueram esse caput in gloria, factus essem exemplar in ignominia, et ita decidam ut inimicus, id est, Judaicus populus persequatur animam meam in tribulatione passionis, et comprehendat eam compellendo me ad mortem, et conculcet ipsam vitam meam, id est, animam meam in terram, post mortem, me tanquam aliquem terrenum non valentem amplius resurgere, in sepulcro claudendo, et signum cum custodibus sepulcro adhibendo: et sic deducat gloriam meam, id est gloriam resurrectionis meae in pulverem, id est in nihilum. Si autem feci quod debui, tunc tu, Domine, exsurge in ira tua inimicis meis, et exaltare in finibus inimicorum meorum, sicut superius in proxima lectione expositum est; et exsurge in meis amicis in praecepto quod mandasti, id est, fac exsurgere adhaerentes mihi in praecepto tuo, sive dilectionis, sive obedientiae et humilitatis, et sic per doctrinam (0524C)et exemplum vitae illorum sicut apostolorum synagoga populorum credentium circumdabit te in me, et propter hanc confirmandam per spiritus missionem regredere in altum, me homine regrediente in altum, qui per me hominem descendisti de alto. Notandum quod non attribuitur ascendere Deo secundum localem motionem, quia omnia complet, sed descendere Dei est, hoc quod summa divinitatis majestas, per humilitatem humanae naturae Verbo unitae nobis innotuit. Ascendere vero est, quod per eamdem humanitatem post mortem clarificatam, resurrectione, ascensione, confessione magna Dei potestas declarata est. Vel aliter: Synagoga populorum persequentium propter zelum illorum, qui proficiens in praecepto, circumdabit te in persecutione mea et meorum. Et propter hanc excaecandam regredere tu in altum per me regressum, subtrahendo eis scilicet cognitionem, sicut supra dictum est. Caetera quae sequuntur, non mutantur. Quod vero dicit: Judica me, Domine, secundum (0524D)justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me, talia in hac lectione ad membra referenda sunt.
IN PSALMUM VIII. In finem pro torcularibus. Psalmus David.=
recensereARGUMENTUM. Admiratur Propheta Dei potentiam, per quam gubernat cunctam mundi molem, gratiasque agit quod tantus creator hominis memoriam sit habere dignatus. Aliter Ecclesia laudem dicit Christo de fide omnium credentium. Lege ad Evangelium Marci.
EXPLANATIO. Pro torcularibus, pro Ecclesiae membris dicit: quia sicut in torcularibus pressae uvae durissimis gigartis comminutis, follibusque vacuatis dulcissima vina profundunt, sic in Ecclesia de obstinatis moribus, tumidaque superbia pressura poenitentiae suaves lacrymae salubriter exprimuntur. Ecclesia ergo prisci temporis, in qua (0525A)revera torcular est quidem corporum, sed fructus salutaris animarum, primo ingressu laudes Christi Domini laeta decantat, majestatem ejus praedicans, et operationis excelsa; secundo apertius venit ad hominis naturam, quam de conditione pravissima, quae Adam fuerat peccante vitiata ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. Sic Domini Christi ex duabus et in duabus naturis inconfusis atque distinctis una persona salubriter et indubitanter agnoscitur.
COMMENTARIUS. Domine Dominus noster, quam. Psalmus iste sic intitulatur: In finem pro torcularibus ipsi David. Quod sic exponitur: Haec verba referuntur in finem, id est, in perfectionem, quae sunt psalmus, id est laus Dei attributa ipsi David, vel prophetae ipsi, vel alicui ita perfecto de priori populo, sicut ipse fuit, per quem scilicet Spiritus sanctus et operaretur et loqueretur. Psalmus dico dictus ad laudem Dei pro torcularibus, (0525B)id est pro ecclesiis, quas ipse Propheta vel quilibet ita perfectus per Spiritum sanctum futuras praevidit. Solet divina pagina quandoque per similitudines, non solum unam, sed plures res significare, velut Ecclesiam quandoque per aream sive torcular significat. Quandoque vero per retia, sive per arcam Noe, in quibus continebantur bona et mala, munda et immunda. Torculari autem sive areae ideo Ecclesia comparatur, quia sicut in torculari et area id agitur, ut fructus ab integumentis separetur, quae tamen integumenta necessarium fuit, ubi cum fructibus nascerentur, et cum ipsis crescerent, et ipsos ad maturitatem perducerent: ita Ecclesia per ministrorum Dei operationem id agit, ut boni a malis, amatores mundi ab amatoribus Christi separentur, nunc saltem mente, quandoque separandi corpore: quos tamen malos necesse est nunc localiter permixtos esse bonis ut ad ipsos ad quamdam maturitatem, id est ad perfectionem, perducant. Veniet autem tempus quando (0525C)frumenta recondent in horreum, paleas autem comburent igni inexstinguibili, et vina recondent in cellas, vinacea vero projicient extra, unde bestiae terrae ventres compleant. Est etiam alius intellectus de torcularibus, non tamen ab Ecclesiarum significatione recedens. Uva est verbum divinum, quod quando necessitate pronuntiationis usurpant sonum vocis quo perferatur ad aures audientium, eodem ipso sono intellectus quasi vitium in vinaceis concluditur. Sicque uva illa pervenit ad aures audientium quasi ad torcularis calcatorium, et ibi discernitur, ita ut sonus vocis usque ad aures valeat; intellectus vero memoria eorum qui audiunt, quasi quodam lacu torcularis excipiatur. Unde in disciplinam morum et habitum mentis quasi vinum de lacu torcularis in cellas profluit, ubi si non negligentia acuerit, vetustate firmabitur; si vero negligentia acuerit, fiet istud acetum, de quo Judaei Dominum potaverunt, id est, verterunt in pravos mores et opera mala. Hoc enim aceto Judaei, male divina scripta intelligentes, Dominum exacerbaverunt. (0525D)Possunt etiam martyria torcularibus assimilari. Quid enim agitur in tanta persecutione malorum, et tribulatione bonorum, quando scilicet ipsi boni flagellantur, atque omnibus modis angustiantur, quam ut mortalia, id est corpora eorum, velut esca bestiis terrae projiciantur, animae eorum in apothecas aeternae beatitudinis recondantur? Nunc ad litteram accedamus. Propheta David, sive quilibet ita perfectus, plenus Spiritu sancto, qui in ipso operabatur et loquebatur, praevidens quod futurum esset tempore praedicationis Christi et apostolorum congregationes fidelium futuras, id est, Ecclesias, quae tamen sine permixtione malorum esse non possunt, in quibus, id est per operationem ministrorum Dei, ageretur ut boni a malis separentur nunc mente, quandoque etiam separandi corpore: praevidens, inquam, hoc, admirando prorumpit in laudem Dei ad consolationem et doctrinam posterorum, et etiam ad instructionem contemporaneorum suorum, ita (0526A)dicens, Domine, Dominus omnium potestate: noster autem specialiter per gratiam: quia nos adoramus quod scimus, alii vero adorant quod ignorant, nomen tuum, id est laus et fama tua, quam admirabilis, id est quam venerabilis et laudabilis futura est per Ecclesiarum constitutionem, non solum in Judaea, sed etiam in universa terra. Prius enim nomen Domini tantum in Judaea notum fuit, postea vero per praedicationem apostolorum in omnes partes terrae pullulante Ecclesia exivit.
Quoniam elevata est. Ideo nomen tuum erit admirabile, quoniam magnificentia tua, id est magnificus Filius tuus, dicendus ipsa magnificentia: quia multos magnificos faciet, ad augmentum laudis tuae elevabitur super coelos, quod ita certum est, ut jam possit dici quasi praeteritum elevata est magnificentia tua super coelos. Coelos accipit hic libros Veteris et Novi Testamenti, qui ideo dicuntur coeli, quia variis figuris sunt caelati, id est sculpti, et sicut (0526B)in aliquo opere sculptum quoddam extra apparet, quoddam intus latet, ita in ipsis multa mysteria latent. Super hos coelos elevatus est Christus excedendo eos, quia et in dictis et in factis omnia Scripturarum praeconia facta de se excessit. Vel aliter: Elevabitur super coelos, id est supereminebit apostolos et alios praecones veritatis in plenitudine gratiae Spiritus sancti. Unde ei per Prophetam dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis; vel major erit et in dictis et in factis, quam illi de eo praeconentur. De factis enim ejus dicitur: Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum illo. Et item: A saeculo non est auditum. De dictis quoque dicitur: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Vel aliter: Elevabitur super coelos materiales, quando, resumpta carne a mortuis, in illud summum coelum, cujus ipse lux est, ascendet, ad consedendum in dextera Patris. Apostoli sive alii praecones veritatis ideo dicuntur coeli, quia et nos compluunt doctrinae verbis, et coruscant (0526C)nobis miraculis de quibus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et plura talia.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Vere admirabile erit nomen tuum, per magnificum tuum, quia per ipsum perficies tibi laudem, id est facies tibi perfectam laudem provenire ex ore infantium et lactentium, id est ex praedicatione rudium apostolorum. Stulta enim mundi elegit Deus, ut confundat sapientia: infirma elegit, ut confundat fortia. Elegit ea quae tanquam non sunt, ut perderet ea quae sunt. Quod totum de apostolis dictum est. Qui stulti prius in scientia, infirmi in potentia, tanquam non essent in fama, superaverunt divinis sententiis philosophos et potentes viros, assumpti a Domino, atque missi ad praedicandum. Quod valde provide factum est a Domino, ne si eligeret philosophos mundi praedicationis suae ministros, putaretur quod si quid magnum facerent, non ex dignitate materiae praedicationis hoc esset, sed ex eorum mundana sapientia vel (0526D)potestate. Potest hic etiam ordo verborum notari. Minus enim est infans quam lactens. Accipiamus igitur per infantes caeteros apostolos, nihil prius scientes: per lactentem vero, Paulum qui, etsi aliquid prius sciret, tamen quasi lactens adhuc erat antequam eligeretur comparatione Platonis et aliorum philosophorum. Ex istorum ore perfectam sibi Deus fecit laudem, cum coelos, id est Scripturas arduas et abditas ad capacitatem eorum inclinavit et eis aperuit, ita ut per humilitatem historicae fidei, quae temporaliter gesta sunt, ad celsitudinem spiritualis intelligentiae animos eorum instructos atque roboratos erigeret. Perficis, inquam, tibi laudem, et hoc propter inimicos tuos perdendos, scilicet ut destruas inimicum sectae tuae, et ultorem, id est defensorem sectae suae, Judaeum sive pseudoprophetam vel haereticum. Multum enim Judaei et pseudoapostoli de sana doctrina talium scandalizati sunt. Inimicos Dei vocat quicunque dispensationi divinae virtutis et sapientiae per (0527A)Jesum Christum ad salutem omnium administratae nequiter adversantur. Vel aliter: Ex ore infantium, id est simplicium puerorum Hebraeorum a nullo instructorum perficies tibi laudem, propter inimicos tuos Judaeos confundens. Valde enim confusi et perturbati fuerunt Judaei, quando Domino appropinquante passioni suae, sexto scilicet die ante pascha veniente Hierosolymam, pueri eorum a nullo instructi nisi a Spiritu sancto, processerunt ei obviam, cum summa pompa clamantes, Hosanna filio David.
Quoniam videbo coelos. Vere elevabitur super coelos magnificus tuus, sive libros sive apostolos, quia plures erunt coeli. Nam ego videbo, non in me, sed in posteris. Tale dictum est: Introduxit eos Dominus in montem sanctificationis. Non enim Dominus filios Israel, quos de Aegypto eduxit in terram promissionis, cum omnes priusquam ad ipsam pervenirent, praeter duos mortui essent, per se introduxit. Dicitur tamen introduxisse eos per posteros, quos introduxit. Similiter hic dicitur: Videbo in posteris meis (0527B)tempore magnifici tui coelos tuos, id est libros tuos, caelatos et compositos ab illis, in quibus Spiritus sanctus loquetur et operabitur: et ideo dicendi erunt opera digitorum tuorum, id est, Spiritus sancti. Plures enim libri postquam veritas in adventu Christi patuit, facti sunt quam prius. Unde recte dicitur: Videbo coelos tuos, etc. Digitus accipitur pro Spiritu sancto, propter diversitatem donorum. Nullum enim membrum tot manifestas diversiones habet in nostro corpore, quot manus in digitis. Ad hoc pertinet quod tabulae in quibus lex data est Moysi, leguntur scriptae digito Dei, id est a Spiritu sancto; et quod in Evangelio dicitur: Si in digito Dei ejicio daemonia, et plura talia. Vel aliter: Videbo in posteris meis coelos tuos, id est apostolos tuos ita innovatos, et charismatibus plenos, ut possint dici opera digitorum tuorum, id est, opus Spiritus sancti; et videbo etiam opera digitorum tuorum, lunam et stellas: lunam, id est universalem Ecclesiam; et stellas, id est singulas (0527C)minores Ecclesias, ut septem Ecclesias Asiae, quae utraque tu per apostolos tuos fundabis. Vel secundum primam sententiam ita dicetur: Videbo coelos, id est libros: et lunam et stellas, quae tu ipsis coelis, id est libris, fundabis. Praecepta enim divinorum librorum sunt fundamentum et universalis Ecclesiae et singularum Ecclesiarum, quibus ipsae roborantur et sustentantur velut aedificium a fundamento. Ecclesia tota significatur a luna, propter defectum quem patitur. Nullus enim tantae perfectionis in Ecclesia vivit, qui non multoties cadat et resurgat. Unde dictum est: Justus cadit septies in die, et resurgit. Singulae vero Ecclesiae ideo stellis comparantur quia sicut stella differt a stella in claritate, ita diversae Ecclesiae inter se in diversorum charismatum confessione. Alia enim praevalet in largitate, alia in castitate, etc.
Quid est homo. Quia notatum est superius quosdam imitatores veteris hominis regenerandos esse in novum (0527D)hominem, quod scilicet in proximo versu et in primo, ubi mentio de constitutione Ecclesiarum per nomen in universa terra clarificandum facta est, innuitur: et quia dictum est quod magnificus Dei, id est Filius hominis, super omnes coelos elevabitur, ideo Propheta resumit priorem admirationem. Quasi dicat: Domine, Dominus noster, quid est homo, id est, cujus dignitatis in se simpliciter homo, id est vetus homo, et omnis portans imaginem ejus, quod tu ejus a te per peccatum elongati memor esse dignaris, parando ei opem medicinae. Aut etiam filius hominis, id est Virginis, dominicus scilicet homo, quid est quod visitas eum, per praesentiam Verbi tui sibi adjuncti? Quasi dicat: Quantum ad se nihil est et simplex homo et Filius hominis, secundum quod de peccatrici carne est natus: quantum vero ad te, qui et memor es illius et visitas istum, magnum quid est. Sciendum quod omnis filius hominis est homo, sed non omnis homo est Filius hominis. Simpliciter (0528A)enim homo dicitur primus transgressor, et omnes sequentes vestigia ejus. Filius vero hominis dicitur Dominicus homo, id est Christus, sicut hic. Dicuntur quoque filii hominis quicunque ex veteri homine regenerati sunt: sed quia multi sunt qui non regenerantur, ideo non omnis homo est Filius hominis. Est tantum homo principium omnis filii hominis. Semper enim poenitentia et ablutio veteris hominis est generatio filii hominis, id est novitatis. Praecedit namque animalitas spiritualitatem. Unde dicit Apostolus: Non prius quod spirituale est, sed quod animale, etc.
Minuisti eum paulo minus. Licet tu visites Filium hominis, tamen tu facies eum minorem angelis in paulo, id est, in parva re, scilicet in carnis infirmitate, et tribulatione passionis et mortis; sed nihil nocebit, quia tu statim coronabis eum, id est ornabis eum gloria resurrectionis et honore confessionis, et per hoc utrumque constitues eum super opera manuum tuarum, id est facies eum superiorem omni (0528B)rationabili creaturae bonae, tam superiori quam inferiori, quae dignius inter caetera opus tuum potest dici. Namque subjicies omnia rationabilia sub pedibus ejus, id est potestati ejus, ut sit dictum ad similitudinem; vel sub pedibus ejus, id est, etiam humanitati ejus subjicies omnia. Per pedes namque, quae inferior pars est corporis, humanitas Christi, quae inferior est divinitati, designatur: et ostendit per partes, quia omnia.
Oves scilicet et boves. Oves in hominibus dicuntur rationabiles homines, fructum simplicitatis et innocentiae referentes. Angeli quoque dicuntur oves, juxta illud evangelicum: Si quis habet centum oves et perdiderit unam ex illis, etc. Centenarius quippe numerus, qui perfectus est, designat perfectionem in supercoelesti rationabili creatura. Per nonaginta vero novem, qui imperfectus numerus est, intelligitur imperfectio et diminutio rationis, quae in illo facta est per primum hominem, qui per inobedientiam (0528C)de divinae gloria cognitionis lapsus est. Boves quoque in hominibus dicuntur praecones veritatis, fructificantes, atque alios in fide generantes: propter quod etiam in femineo genere protulit, Boves universas. In angelis vero illi possunt dici boves qui aliquam salutem hominibus praeconantur, per quod Deo eos fructificantur. Ut Gabriel sacratissimam incarnationem Domini beatae Mariae, et caetera talia. Insuper et pecora hic apponit, de subjectione malorum in hominibus, ut integram constitutionem Ecclesiae ostendat: et occulte notat hic quod supra dictum est in titulo, De torcularibus scilicet, quod in Ecclesia permixti sunt boni malis. Qui nunc per operationem ministrorum Dei separabantur mente, quandoque vero separandi etiam corpore, et ne, si simpliciter dicat, Et pecora campi referemus ad idem, ponit insuper ad notandum hic alios accipiendos. Dicuntur autem campi homines irrationabiles, terrenis tantum voluptatibus inhiantes et gaudentes, (0528D)qui per campum, id est per latam viam quae ducit ad interitum, incedunt, ubi nihil arduum ascenditur, nulla difficultas superatur. Ubique planities apparet, quousque ad praecipitium inevitabile perveniatur, De his vere dictum est: Quorum Deus venter est, et gloria eorum in confusione. Volucres quoque simpliciter dicuntur homines elati, communem modum excedentes. Volucres coeli, id est aeris, dicuntur, qui magis elati sunt, ut illi de quibus dicitur: Magnificabimus legem nostram, et reliqua, sicut cum plures volucres materiales sint coeli, quia in aere conversantur. Illae autem specialiter dicuntur volucres coeli, quae sublimiorem aerem frequentant. Per pisces vero maris, qui latiorem viam habent ad discurrendum quam pisces fluvii, designantur curiosi in terrenis: sicut mercatores, qui latam profunditatem maris, id est hujus mundi, rimantur, sectando lucra importuna. Quorum negotia comparantur semitis illis, qui in vero mari ex tractu navium aut aliquarum rerum (0529A)fiunt: quia quam cito illae destruuntur, tam cito totus labor istorum annihilatur. Ostensa perfecta Ecclesiae futurae constitutione ex capite et ex membris, tam bonis quam malis, resumit item ad confirmationem primam admirationem dicens: Domine Dominus noster.
IN PSALMUM IX. In finem pro occultis filii. Psalmus David.
recensereARGUMENTUM. Orat Dominum David pro dolosis cogitationibus filii sui, gratias agens quod eas non sequeretur effectus. Potest et Ezechiae congruere gratias agenti post Assyrii exercitus interitum. Aliter Ecclesia laudem dicit Christo de Judaeis et de principe daemoniorum.
EXPLANATIO. Nomen filii personam significat Domini Salvatoris. (0529B)Nam cum nomen aliquod, ad quem pertineat non ponitur, necesse est ut hoc dictum de summitate aliqua sumatur. Pro occultis autem, quod plurali numero posuit, non unum, sed utrumque ejus demonstrat adventum. Verum sciendum est in Hebraeo haberi pro morte filii: sed Septuaginta Interpretes Christi passionem et resurrectionem, quae ignota prius mundo fuit, per verbum absconsionis celare maluisse, ne a gentibus illo tempore facile nosceretur. Deinde et Symmachus ita transtulit pro victoria de morte filii, hanc habens consuetudinem ut verbum Hebraicum Lamanasse, quod Septuaginta Interpretes, in finem, Aquila Imnicopoim transtulit, hoc est ei qui praebet victoriam ipse, Epinicion verteret, quod proprie triumphum psalmumque significat. Totus hic psalmus a persona Prophetae depromitur. Prima professione laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum, cujus culturam adventus sui pia dispensatione destruxit. Secunda commonet fideles ut psallant Domino, qui vindicat sanguinem pauperum, et exaltat eos de portis mortis. (0529C)Tertia peccatoribus, cum Antichristo malorum finem dicit venturum. Quarta malorum ipsorum nimietate permotus, conversus ad Dominum, quasi recessisse illum dicit a defensione pauperum, cum malis datur licentia praesumptionis suae. Quinta deprecatur ut tremendi illius judicii tempus adveniat, quatenus haec omnia fine celeri transigant, ne cujuslibet hominis iniquitas ultra praevaleat.
COMMENTARIUS. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Psalmus iste sic intitulatur: In finem pro occultis filii, Psalmus David. Quod sic exponitur: Iste psalmus est compositus ab David historiali, referendus non ad aliquam historiam, sed in finem, id est in perfectionem, scilicet in plenitudinem temporis, quando Deus misit Filium suum, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret; et quando recessit imperfectio temporis, in qua prius veritas sub umbra (0529D)latuit. Psalmus dico dictus, pro occultis filii Dei intelligendis, vel insistendis. Quaeri posset cujus filii hic occulta accipiantur, quia determinatio non est apposita, nisi superioris psalmi titulus dubitationem istam excluderet, qui de Absalone filio David historialis agens, habet ad determinationem filii sui praeterea hoc quoque, qui cum ille nefarius bellum patri intulit, non gentes aliquas, sed solum Israelem adversus eum concitavit. In hoc autem psalmo multa de gentibus intelliguntur, hoc, inquam, manifeste nos inducit ad id ut non hic occulta alicujus historialis filii David accipiamus, sed potius unigeniti Filii Dei Patris, qui per excellentiam absolute vocat Filium se dicens: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Haec autem distinctio quae ponitur hic, scilicet pro occultis, mittit nos per oppositum ad intelligendum quaedam ipsius Filii esse manifesta, ad quorum differentiam dicuntur haec occulta. Ut igitur perfectius haec occulta videamus, consideremus utraque, (0530A)scilicet occulta ipsius Filii et manifesta. Duo adventus Christi certissime esse creduntur. Alter praeteritus est, humilis scilicet et occultus, quando in carne apparuit, quem Judaei non crediderunt, et qui gentibus profuit: quia caecitas ex parte facta est in Israel ut plenitudo gentium intraret. Alterum vero manifestum, scilicet adventum in die judicii exspectant ipsi Judaei sicut et nos, in quo etiam impii manifeste confitebuntur ipsum Christum esse illum, qui merito justis conferat praemia, et malis inferat supplicia; licet illa confessio non sit eis ad remedium salutis, sed ad cumulum damnationis. Hos autem duos adventus sequuntur duo judicia, humilem scilicet adventum sequitur occultum judicium: manifestum vero adventum, manifestum sequitur judicium. Occultum judicium in praesenti agitur, quod Petrus in Epistola sua testatur dicens: Oportet ut flagellum nunc incipiat a domo Dei. Flagellum vocat justum judicium, quod in praesenti ad purgationem (0530B)exercetur in domo Dei, id est in fidelibus. Est autem occultum judicium poena illa quae in praesenti occulte ministratur, ut vel exerceat conversos ad purgationem, aut admoneat impios ad conversionem, aut obduratos praeparet per praesentem caecitatem ad aeternam damnationem. Haec quoque duo judicia praedicta manifestat Dominus in Evangelio dicens ita de manifesto: Qui credit in me, non venit in judicium, sed transit de morte ad vitam. Quod sic intelligendum est quod quisque vere fidelis ita in praesenti judicio per aliquantulam afflictionem, qua Deus Pater flagellat omnem filium quem recipit, purgat, ut non sit opus ipsum venire tanquam purgandum ad judicium, sed statim transeat ad gloriam. De occulto quoque judicio dicit: Qui autem non crediderit, jam judicatus est, id est, jam per excaecationem occulti judicii praeparatus est aeternae damnationi justi judicii. Haec sunt occulta Filii et manifesta; et pro his occultis, et etiam manifestis intelligendis, et advertendis pro suo modo et tempore a (0530C)fidelibus psalmus iste a David propheta in voce capitis, vel etiam alicujus perfecti de priori populo compositus est. Possumus quoque sine praedicta verborum prolixitate, occulta et manifesta hic notare, ut per occulta accipiamus hoc quod in praesenti malis permittitur prosperitas, et parcitur eis, ut tandem repellantur: boni vero nunc flagellantur, ut tandem in gloriam recipiantur. Quod hominibus quibus per contrarium videtur occultum est, et per haec occulta intelligamus manifesta illa quae postea sequentur, quando boni scilicet manifeste recipientur, mali vero rejicientur. Nunc ad litteram accedamus. Vox capitis est in hoc psalmo, exhortantis nos ut aggratulemur humili ejus adventui, et conformemur per imitationem passionis ejus, ut apprehendamus hic disciplinam Patris occultam et fugientem, ut in futuro possimus evadere manifestam poenam, malos devastantem: et dicit ita, Domine Pater, confitebor tibi, id est, laudabo te in me et (0530D)in meis, per bonam operationem, et non ficte, quasi populus labiis honorans, sed in toto corde meo, id est affectione tota. Ille in toto corde laudat Dominum qui nullum angulum cordis in quo aliquid terreni habeat, sibi reservat, sed omni cordis affectione laudare Deum per bona opera festinat. Ille etiam in toto corde laudat, qui divinae dispositioni in nullo resistit, nihil attribuendo fato, vel constellationi, vel caeteris talium, sicut quidam stulti: et qui intelligunt gaudendum esse in tribulationibus, quia scit quod omnis poena praesens vel ad hoc datur ut exerceat conversos jam ad purgationem, aut admoneat non conversos ad conversionem, aut nolentes converti praeparet ad aeternam damnationem. Confiteri ideo ponitur pro Laudare, quia post veram confessionem peccatorum sequitur laudabilis confessio, id est, immutatio pravae vitae in vitam bonam, qua vere Deus laudatur. Confitebor, inquam, tibi, et narrabo similiter in me, et in meis, per bona (0531A)opera mirabilia tua, omnia narrabilia scilicet. Haec determinatio apponitur propter quaedam quae nec in se nec in suis ipsum caput narravit, de quibus dictum est: Non est vestrum nosse tempora, vel, etc. Et item: Multa habeo vobis dicere. Et rursum: De die autem illa, vel hora nullus scit, nisi solus Pater, et reliqua. Vel aliter: Narrabo omnia mirabilia tua, non solum ea scilicet quae palam operaris in corpore, sed etiam quae facis invisibiliter, quod longe dignius et excellentius est. Excellentius enim fuit Saulum persecutorem invisibiliter resuscitare in mente, quam Lazarum mortuum visibiliter in corpore: quia visibilia miracula vocant animam ad illuminationem, invisibilia vero ipsam vocatam illuminant: et ita narrabo, ut transeam in me et in meis per invisibilia miracula, ad intelligenda atque credenda invisibilia. Quod est perfecte narrare omnia mirabilia Dei.
Laetabor et exsultabo in te. Hoc modo scilicet narrabo (0531B)et confitebor, quia laetabor in mente, et exsultabo in corpore, id est perfecte gaudebo: quod notatur per hoc utrumque et hoc non in me, vel in aliqua saeculari conquisitione, sed in te; ex quo pendebit esse meum, et etiam psallam, id est, bene operabor, non ad gloriam meam, sed ad nomen tuum glorificandum, quia tu Altissimus es. Hoc recte competit ipsi capiti, id est Christo, qui dicit: Ego non veni ut facerem voluntatem meam. Et rursum: Gloria mea non est mea. Convenit etiam membris suo modo, juxta quod dictum est: Ut videntes opera vestra bona glorificent Deum, qui in coelis est.
In convertendo inimicum meum retrorsum. Merito psallam tibi, quia quod placebo, vel quod ero, per te erit; quia tu convertes, non ego inimicum meum retrorsum, id est diabolum tentantem me, per seipsum, et membra mea, et per se et per membra sua: et in ipsa tentatione volentem se et membra sua praeponere, per victoriam, et mihi et meis, illum facies (0531C)et in se et in suis retrorsum esse, id est victum posteriorem esse. Semper enim indigniora posteriora sunt dignioribus, non tempore, sed dignitate. Quod vero Joannes sensit cum dixit: Qui post me venit, ante me factus est, hoc factum est in Christo, quando tentatus a diabolo, dixit ei qui volebat praeesse: Vade retro, Satanas. Fit etiam in membris ejus quotidie, quando tentari a diabolo per suggestiones, vel a ministris ejus per concitationes, non ipsis succumbunt, sed eos vincentes praecedunt. Vel aliter: Convertens inimicum meum retrorsum, id est principem mundi diabolum, qui priusquam a te expelleretur, foras praecedebat, ducendo facies sequi in se et in membris suis, tuos inaniter persequendo. Et vere eunt retrorsum diabolus et membra ejus, sive tentantes, sive persequentes: quia infirmabuntur, id est inefficaces in utroque erunt, et peribunt tandem remoti a facie tua, cum eis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et vere diabolus et ministri ejus tentantes infirmabuntur, quia tu non dico facies, (0531D)sed jam fecisti judicium, id est rationem in me et in meis, quam ipsi tentando voluerunt facere suam; id est sibi obedientem illam, tu contra tentationes roborando facies esse meam et meorum, id est facies parere potius utilitati meae, et meorum et causam, id est suggestionem ipsius diaboli, et concitationem ministrorum ejus, quam ipsi putabant esse suam: id est pervenire ad eorum gloriam, illam facies tu meam, id est proficere mihi et meis ad gloriam, et in hoc sedebis super thronum digne, id est juste judicabis in hoc tu qui judicas omnem justitiam et nullam injustitiam. Thronus est sedes judiciaria, in qua ille solus sedere dicitur, quia recte judicat. Non enim in sede regni sedet, imo nec esse ibi dicendum est, quia non regit. Unde hic recte sedere super thronum pro justo judicio positum est. Juxta aliam vero sententiam ita dicetur: Vere diabolus et ministri ejus persequentes me et meos, infirmabuntur; quia tu facies judicium, id est judiciariam (0532A)potestatem eorum et causam, id est accusationem, quam ipsi in damnatione mea et meorum exercebunt, ad suam gloriam, illam scilicet judiciariam potestatem et accusationem facies tu meam, id est convertes ad meam meorumque gloriam, et illorum ignominiam; et in hoc sedebit super thronum, id est, parabis tibi animam meam et meorum thronum, id est judiciariam sedem, tu qui per me judicas omnem justitiam. Omne enim judicium Pater dedit Filio. Hinc dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Possunt etiam hi duo versus aliter legi, ut sic dicatur: Ideo ego psallam nomini tuo, quia inimicum meum, id est Judaicum populum infirmitatem suam non animadvertentem prius, et ideo me medicum contemnentem et praecedentem, sicut aliquis insanus, dum morbum suum non intelligit, non veneratur sequendo medicum, sed praecedendo contemnit: illum, inquam, inimicum convertes retrorsum, id est, facies per praedicationes (0532B)apostolorum tuorum advertere morbum suum, et humiliter me sequi ac venerari me medicum. Vel vere convertentur retrorsum: nam infirmabuntur in se, id est recognoscent infirmitatem suam; et sic peribit in eis facies eorum, id est deformitas peccati, qua se fuscaverant a facie tua superveniente; id est propter virtutes supervenientes. Sic perierat facies Sauli cum dixit: Vivo jam non ego, vivit in me vero Christus. Vel peribit facies eorum a facie tua, id est per illos in quibus aperte repraesentabitur facies tua, id est per doctrinam apostolorum, et ideo peribit, quia damnatio mea salvabit eos. Quod sic dicit: Quoniam tu, Domine Pater, jam fecisti in dispositione tua judicium, id est damnationem, qua damnabor: et causam, id est accusationem, qua accusabor, esse meam, id est meorum, id est salutiferam meis, et in hoc sedisti super thronum, id est juste judicasti in hoc. Justum enim fuit judicem hominum, qui salutem conferre venerat, pro salute hominum immolari. Unde dicit Apostolus: (0532C)Oportebat enim qui multos filios abducturus erat in gloriam, auctorem salutis eorum per mortem consummare. Hoc idem quod de Judaeis nunc diximus, potest dici de quibuslibet gentilibus membra persequentibus.
Increpasti gentes. Quasi diceret: Pro fructu fecisti judicium et causam meam, ob hoc scilicet quia per hoc increpasti per me gentes, id est omnes gentiliter viventes: non quod ipse Christus personaliter increpuerit gentes, quarum nullus ad eum venisse dicitur, nisi mulier quaedam Chananaea, et centurio quidam magnae fidei: cum ipsemet dicat: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Sed hoc factum est quando apostoli per Spiritum sanctum confirmati, aperte vitia omnium malorum reprehenderunt. Et quia gentes increpasti, ideo periit impius, id est qui prius erat impius justificatus, factus est pius. Unde dictum est: Verte impios et non erunt: et in hoc periit, quia tu delesti nomen eorum, id est (0532D)nomen impietatis in eis, non tantum in praesenti, sed in aeternum. Et quia in aeternum solet accipi pro tanta diuturnitate, quanto longior ab humano animo potest concipi, ut ibi: Dominus in aeternum regnabit, et ultra: ideo subdit, et in saeculum consecutivum hujus saeculi praesentis, id est, in vera aeternitate, quae in hoc consequitur hoc saeculum: quia sicut istud saeculum agitur per decedentes et succedentes dies, menses et annos, ita ipsa aeternitas agitur quasi per decedentes et succedentes infinitas aetates. Dicit beatus Augustinus quod in alia translatione habetur in saeculum et in saeculum saeculi, sed quia in Graeco unde haec translatio facta est, habetur quoddam nomen αἰῶνα, quod aequivocum est ad saeculum et ad aeternum, ideo hic aeternum juxta illud positum est.
Inimici defecerunt. Per hoc delesti nomen eorum, quia non dico sufficient, sed etiam jam tua dispositione defecerunt frameae inimici, id est diaboli. Frameas (0533A)vocat diversas opiniones errorum quibus diabolus quasi gladio jugulabat animas illorum, quos per illos errores decipiebat. Quas omnes frameas gladius ille destruxit, quem Deus Pater in humili adventu reconditum in vagina misit, in manifesto vero adventu in majestate vibravit, quia post adventum Christi, etsi frameae illae in aliquibus manserunt, parvam tamen efficaciam habuerunt; quod sic dicit, Frameae defecerunt, id est, destructae sunt pervenientes in finem, id est in perfectionem et plenitudinem temporis, quando scilicet Christus advenit, vel defecerunt euntes in finem, id est omnimoda defectione et contritione destruxisti. Anima cujusque impii est civitas, in qua regnat princeps Babyloniae, id est diabolus. In hac civitate dolosa et fraudulenta consilia quasi curiae locum obtinent. Officia vero diversorum membrorum huic principatui satellitium praebent ad explendum flagitium, quando per oculos decipimur ad carnalem concupiscentiam, (0533B)per aures ad lasciviam, per manus ad rapacitatem, et sic per caetera. Haec quoque civitatis plebs sunt carnales delectationes, et turbulenti motus animi quotidianas seditiones in homine concitantes. Haec regna per divinum verbum destruuntur, quando per sacram praedicationem fraudulenta consilia sopiuntur, et illicitae delectationes edomantur, et officia membrorum captivantur, ut fiat in nobis quod Apostolus admonet dicens: Sic exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, etc. Unde dicit: Civitates, id est, animas impiorum in quantum regnum erat diaboli, per verbum praedicationis destruxisti. Et sciendum quod nequaquam ista, id est fraudulenta consilia et caetera, in malis civitatibus esse dicerentur, nisi prius essent in singulis hominibus. Vel aliter: Frameae inimici, id est, manifestae contradictiones, quas diabolus per membra sua prius faciebat Christiano nomini, quae ideo designantur per frameas, quia qui framea, id est gladio pugnat, manifeste pugnat. Illae, inquam, defecerunt (0533C)in finem, ut supra dictum est, et non in paucis: sed civitates, id est, conspirationes et conventicula illorum contradictorum destruxisti, transferendo eos in Ecclesiam: et bene dico destruxisti jam, quia jam apud te periit memoria, id est, fama et gloria eorum, quam ipsi voluerunt ex persecutione Christiani nominis sibi acquirere; et merito periit, quia fiet cum sonitu, id est irrationabiliter: sicut nulla ratio intellectus, ubi solus sonus non distinctus per verba est. Quae irrationabilitas satis exprimitur, ubi ipsis bobus comparantur, Domino dicente ad Saulum: Stultum est tibi contra stimulum calcitrare. Vel aliter: Memoria eorum periit cum sonitu, id est, cum strepitu impietatis: id est, memoria periit in eis, et impietas, quae strepitum faciunt in anima. Vel aliter: Memoria periit cum sonitu, id est, cum magno labore et conatu abnegandi se. Multo enim labore opus est ut aliquis se abneget, et crucem suam tollat. Vel aliter: Memoria eorum periit cum sonitu praedicationis, id (0533D)est, per tonitrum et terrorem, quem apostoli praedicantes per minas futuri judicii eis intulerunt. Et Dominus permanet in aeternum, id est, ego quem ipsi exhaeredare et tanquam servum expellere voluerunt, factus Dominus permaneo in domo, id est, habito in fidelibus non ad horam, sed in aeternum. Unde dictum est: Servus non permanet in domo in aeternum, filius autem permanet in aeternum. Et rursus: Et regni ejus non erit finis. Hic caput de se, quasi de tertia persona loquitur.
Paravit in judicio. Merito Dominus permanet in aeternum in domo, quia ipse in judicio paravit thronum suum, id est, ego in damnatione passionis meae paravi mihi thronum; id est, conquisivi mihi judiciariam potestatem apud Deum Patrem, qui me, quia pro hominibus judicatus sum, judicem hominum constituit. Unde dictum: Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, propter quod et Deus Pater illum exaltavit, et reliqua: Et ipse, id est, (0534A)ego qui prius in humilitate positus non videbar ipse, non factus ipse, id est, Dominus et judex omnium, judicabo manifesto judicio in fine orbem terrae id est, illos qui cum prius essent terra, id est, terreni fient per bona opera orbis, id est perfecti; illos judicabo in aequitate, id est in aequalitate, conformando eos scilicet mihi in gloria ibi, quia hic se mihi conformaverunt per bona opera; et populos, id est, malos tumultus et seditiones agitantes judicabo in justitia, id est, in comparatione justitiae perfectorum, quia hic ipsis perfectis se non conformaverunt, non associabuntur illis ibi in gloria. Non enim ibi erit judicium nisi in conscientia, qua se quisque sociabit ibi, sive bono, sive malo cui se hic conformavit.
Et factus est Dominus. Idem creator omnium, qui tunc manifeste judicabitur, factus, id est, creatus per humilitatem sibi adjunctam, et ideo Dominus constitutus: nunc interim est refugium, id est receptaculum, (0534B)quo defenditur et recipitur ille qui prius per primum traducem peccati in regionem longinquam fugerat; est, inquam, refugium pauperi non exterius, sed interius, id est vero pauperi, qui ita se in mente pauperavit, ut nihil amet quod vel eum viventem deserat, vel ab eo in morte deseratur, sed sola aeterna quae stabilia sunt, desiderat, et in hoc est refugium, quia adjutor est in opportunitatibus, id est, ubi est opportunum scilicet in virtutibus interius, licet non adjuvet exterius, quia ponit virtutes in suis ne devocentur, vel deficiant: et hoc tunc quando necesse est, scilicet in tribulatione, quando exterius tribulantur. Vel aliter: Adjutor est suorum in tribulatione, id est per tribulationem, et per quaedam amara data in opportunitatibus, id est in prosperitatibus. Cum enim Deus quaedam amara et aspera prosperitatibus mundanis suorum intermisceri permittit, vere in hoc eos adjuvat: quia statim perfecta anima quae fragilia sint, hoc mundana (0534C)advertit, et sic ea contemnit, atque in coelestium appetitu animum affigit. Possunt quoque hi duo versus recte in tertia persona legi, id est ad Patrem referri, ut sic dicatur: Justus Dominus Filius permanet in aeternum in domo, id est, ego quia Dominus Pater in judicio, id est in damnatione mea paravit sibi me thronum suum, id est fecit me esse judiciariam sedem, ut per me alios judicaret. Vel aliter: in judicio, id est in patientia et constantia damnationis meae paravit sibi per exemplum imitationis thronum suum, id est apostolos in quibus sederet, et per quos alios judicaret, et ipse Dominus manifeste tandem judicabit per me orbem terrae, etc. Et nunc interim per me factus est refugium pauperi, sicut superius expositum est.
Et sperent in te qui noverunt. Hic se ad ipsum Patrem convertit. Quasi dicat: Quia ego Dominus sum refugium pauperi, vel tu in me, ideo, o Domine, sperent in te qui noverunt nomen tuum. Vel ita continuabitur (0534D)juxta posteriorem sententiam de Adjutor in opportunitatibus. Quia terrena contemptibilia esse cognoscunt per tribulationem admixtam prosperitati, ideo sperent non in se, ut de se aliquid praesumant, sicut fecit Adam, neque sperent in terrenis, sed spem suam in te conjiciant, scientes quod sine te nihil possunt facere. Illi dico sperent qui noverunt vere nomen tuum. Legitur de hoc nomine quod Dominus nomen est illi. Quod nomen, id est Dominus ille vere novit solus, qui se servum spontanee ei subjecit. Item legitur, Qui est, misit me ad vos: Ego sum qui sum. Quod iterum nomen scilicet est, ille tantum vere noscit, qui non cupit ea quae fluunt per fuit et erit, id est transitoria, quae sicut cum magno desidario exspectantur antequam acquirantur, quod notatur per erit; ita cum magno dolore amittuntur, quod notatur per fuit: sed tantum desiderat ea quae sunt, id est sola aeterna, et merito debent sperare in te, quia tu non dico derelinquens, sed non dereliquisti (0535A)jam in proposito tuo quaerentes te et abnegantes se.
Psallite Domino qui habitat. Hic convertit se ad membra, quasi diceret: Et ut possitis sperare, psallite Domino, id est, bene operamini ad gloriam Dei. Nota non esse sperare, nisi praecedat psallere, Domino, dico, qui habitat in Sion, vel qui nunc per inhabitationem suam facit vos esse Sion, id est speculatores, ut tandem sitis ad veram visionem perventores. Sicut enim alicui ascendenti Hierusalem primum occurrit Sion, ita nunc in praesenti a bonis agitur speculatio, ut tandem perveniatur in Hierusalem, id est in veram pacis visionem. Psallite, inquam, Domino, et ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum: annuntiate inter gentes, id est gentibus ad salutem earum studia, id est vehementes affectiones ejus scilicet: quia ad salutem omnium me Verbum suum humiliari per incarnationem et passionem voluit, et annuntiando. Nolite timere eos (0535B)qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, quoniam veniet tempus quando manifesta erit interficientium poena et interfectorum gloria quod sic dicit, Dominus non dico recordabitur, sed jam recordatus est, ad hoc ut tandem sit requirens per manifestam poenam interficientium, et manifestam gloriam interfectorum sanguinem eorum, id est studia ejus annuntiantium qui a persecutoribus effundetur. Notandum quod ideo non dicit recordatus, ut oblivio aliqua cadat in Deum, sed quia illis qui tota affectione aspirant ad illam gloriam, et ut mali ab eis separentur, videtur quasi propter dilationem Deus oblitus esse, ideo juxta visum illorum ponit recordatus. Et quia recordationem solet praecedere oblivio, subdit: Imo non est oblitus clamorem, id est, desiderium mentis pauperum, qui quotidie clamant: Vindica, Domine, sanguinem sanctorum tuorum. Pauperum dico dicentium per me verum pauperem, qui, cum essem dives, pro omnibus pauper factus sum: ita ad Patrem pro eis clamantem, (0535C)Domine Pater, miserere mei, id est, miserere meorum, ita scilicet: Vide humilitatem meam, id est, habe prae oculis afflictionem meorum, illatam eis ab inimicis meis, id est, a persecutoribus Christiani nominis, meis scilicet dando constantiam ne devocentur; illis vero mentis excaecationem. Vel aliter: Domine, miserere meorum, et ut miserearis vide humilitatem meam, id est, dejectionem meam in meis, qui in ipsis non tantum per propria peccata eorum, sed etiam per peccata primi parentis dejectus sum, humilitatem dico illatam mihi in meis, ab inimicis meis, id est, a serpente et Eva. Vel aliter: Domine, Pater, miserere mei in meis, et vide humilitatem meam, id est, considera humilem satisfactionem meam in meis, qua ego recognoscens me longe aberrasse a patria per superbiam, laboro repatriare per obedientiam. Vide, inquam, ut videndo eripias me de inimicis meis exterioribus, sive interioribus, ne ab ipsis devocer.
(0535D)Qui exaltas me de portis mortis. Rogo ut miserearis, et vere facies: quia jam incoepisti, quia me in meis ereptum de portis mortis, id est de carnalibus concupiscentiis, quae cum sint prima mors, dicuntur tamen portae mortis, quia sunt introitus ad alias duas graviores mortes, scilicet ad consensum et ad operationem peccati: me, inquam, exaltas de illis portis, scilicet ut si quando per poenam primi parentis in meis fiunt, non regnent tantum per consensum et operationem. Unde dictum est: Est peccatum in vestro mortali corpore, sed non regnet. Vel aliter: Qui exaltas me de portis mortis, id est de quinque sensibus corporis, qui sunt portae mortis, id est, accessus ad peccatum, ut oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, manus ad rapacitatem, et caetera similiter. De illis, inquam, portis exaltas me et meos, ut non attendamus ima, sed summa. Vel de portis mortis, id est, de humanis judiciis, quae antiquitus solebant fieri ante portas urbium: ut egredientes (0536A)et ingredientes videntes damnationem malorum, et remunerationem bonorum, caverent vitanda, et appeterent facienda. Quae humana judicia ideo dicuntur portae mortis, quia nequaquam sine injustitia possunt exerceri: de illis, inquam, portis exaltas tu me, id est meos, ut nequaquam videlicet secundum homines, sed secundum te qui acceptor personarum non es. Hae tres sententiae de portis mortis, maxime ad membra referuntur. Quantum vero ad caput, ita potest dici, Exaltas me de portis mortis, id est, de humilitate et passibilitate humanitatis, quae sunt accessus ad mortem; exaltas me in resurrectione per immortalitatem et per impassibilitatem. Vel ut simpliciter dicatur, Exaltas me de portis mortis, id est, de potestate mortis, qua communiter omnes qui carnaliter nascuntur, tenentur, exaltas me, ut ab ipsa non continear. Vel, Exaltas me de portis mortis, id est tartari, quasi materialibus, quibus scilicet clausi tenentur qui illuc (0536B)detruduntur. Quod tunc factum est, quando divinitas ipsa, quae in humana anima cooperet in sepulcro quiescente, descendit ad inferos mortis, portis confractis, et tenebrarum principe catenato, suos inde eruens cum summo triumpho in eadem anima non rediit, atque die tertia carnem propriam jure Dei erexit. Ideo, inquam, exaltas me, ut annuntiem et in me et in meis, omnes laudationes tuas, id est, omnia quae ad laudem tuam pertinent, sive ea palam operaris in corpore, sive occulte: sed quod longe dignius in mente, annuntiem ea, inquam, non canibus, qui malunt pertinaciter oblatrare, quam humiliter audire et intelligere: neque porcis, qui nec intelligere curant, nec contradicere laborant, sed in volutabro carnalium delectationum sopiti versantur. Unde dictum est: Nolite spargere margaritas ante porcos, neque sanctum dare canibus, sed annuntiem ea Sion, id est speculatoribus et jam conversis. Sion dico factae filiae, id est, si circumspectam custodiam suae salutis habuerit, ut retro adeo quae reliquit, non (0536C)aspiciat. Quod recte notatur per filiam. Major enim custodia solet semper a parentibus adhiberi filiabus quam aliquibus aliis in familia. Et annuntiem ei in portis, id est in publico, ubi multi conveniant, sicut in portis, non erubescendo scilicet. Unde dictum est: Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam et ego eum coram Patre meo. Vel in portis, id est, per ecclesiastica instituta vel sacramenta, quae sunt scilicet baptismus et caetera talia, quae sunt portae, id est accessus ad salvationem. Vel annuntiem ei, ego existens in portis, id est, in virtutibus et bonis operibus, quae sunt portae ad beatitudinem. Merito enim contemnitur lingua praedicatoris, si non sit ex re praedicationis, id est, si aliud verbis et aliud docet factis. Potest superior versus, Quoniam requires sanguinem eorum, aliter quoque quam dictum sit legi, ut sit exhortatio capitis ad dilectionem proximi. Quasi dicat: Ideo debetis vos perfectiores annuntiare studia Domini gentibus, id est in peccatis viventibus: quoniam (0536D)si non annuntiaveritis eis, et non correxeritis impietatem in eis, Dominus est requirens sanguinem eorum, id est requiret damnationem eorum a vobis: et si modo differat, recordabitur tamen in manifesto judicio. Nec mirum si recordabitur, quia non est oblitus clamorem pauperum, id est manifesta iniquitas illorum pauperum ab omni virtute, quae per clamorem designatur. Ut ibi, Clamor Sodomorum venit ad me. Et in Apostolo: Tollatur clamor de medio vestrum, cum omni nequitia. Ille, inquam, clamor non patitur Dominum oblivisci, quin requirat sanguinem illorum a vobis, quibus illum non annuntiastis. Hinc dictum est: Si annuntiaveris impio iniquitatem suam, et non convertetur impius, peribit impius in iniquitate sua, tu vero animam tuam liberabis. Si autem non annuntiaveris, peribit quidem impius, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Rursus in Apocalypsi est: Qui audit, dicat, Veni. Juxta hanc sententiam sequens versus, Miserere mei, Domine, continuabitur, non (0537A)ad proximum sicut prius, sed ad id quod supra dictum est, scilicet quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Quasi dicat: Tu, Domine, qui non dereliquisti quaerentes te, id est qui semper misereris quaerentium te, miserere mei, id est meorum, etc. Sententia non mutatur.
Exsultabo in salutari tuo. Quia tu, Domine, exaltas me et meos, ideo ego exsultabo in me et in meis in salutari tuo. Potest quoque hic versus ad Sperent in te, quasi ad principalem, continuari. Videtur enim a Psallite Domino hucusque interpositio esse. Quasi dicat: Dico ut qui noverunt nomen tuum sperantes in te, et hoc facient meo exemplo, qui vere spero in te. Nam non tantum nunc exsulto, sed semper exsultabo ego et mei, id est, perfecte gaudebo intus et exterius quantumque tribuler et affligar. Et hoc non in mea praesumptione, sicut fecit Adam, sed in salutari tuo, id est in salvatione tua, scilicet in Verbo tuo mihi homini adjuncto. Qui enim gloriatur, in (0537B)Domino glorietur. Gentes autem quae nos persequuntur, non exsultabunt, quia infixae sunt, id est, immutabiliter damnatae sunt occulto judicio Dei: et hoc non ex ira tua, sed ex propria sua culpa, scilicet in interitu illo quem nobis fecerunt, id est in tribulatione illa quam nobis praeparaverunt. Dum enim parant interficere corpus exterius, prius ipsi interficiuntur interius. Unde dictum est: Nemo non prius peccat in se quam in alterum; et: Qui foveam fecit, prius incidit in eam. Hic tangit justum judicium Dei, qui non punit malos ex sua ira, sed ex eorum propria nequitia.
In laqueo isto quem absconderunt. Exponit quomodo gentes infixae sint, ita scilicet quia pes eorum, id est facientium interitum, non tantum comprehendetur, cum manifeste dabuntur in tenebras exteriores, sed etiam comprehensus est jam per tenebras interiores, in laqueo isto, scilicet ubi non advertunt, quem ipsi absconderunt, id est absconse ad perniciem aliorum praeparaverunt. Pes est affectio animae, id est, amor (0537C)animae. Quae affectio ideo dicitur pes, quia sicut corpus vehitur pedibus, ita anima affectionibus. Haec affectio aliquando est bona, aliquando mala. Si mala est, vocatur cupiditas; si bona est, vocatur charitas. Malam sequitur perniciosa delectatio, bonam vero delectatio fructuosa. Laqueus quoque dicitur hic fraudulenta et occulta cogitatio ad decipiendum alium. Illius ergo pes comprehenditur in laqueo, cujus affectio ita irretitur in dolosa cogitatione, ut et delectationem et consensum ad perficiendum ipsam pravam cogitationem adhibeat. Et bene dicit comprehenditur; est enim fraudulenta cogitatio quasi quoddam vinculum et impedimentum animae, ne veritatem attendat.
Cognoscitur Dominus. Nunc occulte comprehenduntur, tandem autem Dominus modo faciens hic occulta judicia, et reperit qui, scilicet quod peccator comprehensus est in operibus manuum suarum, id est, quod transgressor praeceptorum damnatur (0537D)ex propria culpa, non ex ejus ira. Ille, inquam, Dominus, qui modo non cognoscitur, tandem cognoscetur vere esse Dominus, cum manifeste dabuntur in tenebras exteriores. Unde dictum est: Caeterum se nescit puniri impius, nisi cum manifeste luit nolens quod perpetraverit volens.
Convertantur peccatores in inferno. Istud potest dupliciter legi, vel ut sit aggratulatio divini judicii, vel ut sit commiseratio. Secundum autem aggratulationem ita dicetur: Peccator nolens cognoscere Dominum, comprehensus nunc per tenebras interiores, et fiat hoc, scilicet peccatores damnati in interiori caecitate convertantur, id est, transeant de peccatis in quibus nunc sunt in infernum, id est, in profundum vitiorum, ut penitus careant Dei cognitione. Unde dictum est: Peccator cum ceciderit in profundum, iniquitates contemnet; et quia peccatores dicuntur propriae scriptae legis transgressores, ne referretur hoc tantum ad Judaeos legem habentes, subdit: (0538A)Convertantur omnes gentes, id est, quicunque gentiliter sunt viventes, qui Deum quem naturaliter per rationem sibi datam noverunt, obliviscuntur, quia praecepta ejus audire nolunt; aut si audiunt, negligunt. Et est hoc totum tale. Quasi dicat: Fiat hoc ut qui sordidi sunt, sordescant adhuc: quia quando magis sordescent, id est, in interiores tenebras dabuntur, tanto iniquiores contra justos erunt, et si quis justus est, justior fiet.
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis. Ideo dico convertantur peccatores in tenebras, et qui justus est, justior fiat. Quoniam oblivio pauperis veri, qui se in mente pauperavit, licet nunc videatur esse, quando mali in mundanis florescunt, et ipse e contra arescit: illa, inquam, oblivio non erit tendens in finem, id est, non erit omnimoda. Vel non erit, quoniam venietur in finem, id est, non apparebit quando venietur in extremam ventilationem, scilicet cum separabuntur oves ab haedis, et ipse statuetur a (0538B)dextris Dei. Et vere non erit oblivio in finem, quia patientia pauperum, id est, merces patientiae verorum pauperum, licet videatur nunc periisse, non peribit tamen in finem, id est, vel omnimode, vel cum venietur in finem, ut supra dictum est. Unde alibi dicitur: Patientia necessaria est, ut fructus reportemus. Et ut non pereat, tu, Domine, exsurge in eis, id est fac eos exsurgere per constantiam et perseverantiam, ne devocentur. Et homo, id est, aliquis terrenus portans veterem hominem, volens eos devocare, non confortetur, id est non victor in efficacia parvi operis, vel propositi sui sit contra eos, sed potius gentes, id est irrationabiliter viventes, et peccata sua non attendentes judicentur, id est damnentur occulte per excaecationem in conspectu tuo, id est non exterius, sed interius in corde, ubi tibi soli conspicere licet, ut qui non probaverunt Deum habere in notitia, sicut dicit Apostolus: tradantur in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt.
Constitue, Domine. Quasi dicat: Illis judicatis, (0538C)quia noluerunt me latorem legis tuae caput habere, constitue super eos, id est, da eis caput ad majorem damnationem latorem legis, id est assertorem et defensorem legis suae, non tuae, id est, diabolum vel Antichristum nuntium ejus; ut sit dictum de his qui ejus imperio ad persequendum Christianum nomen, cum ipse advenerit, parebunt, vel etiam quodlibet membrum ejus diaboli in hominibus, quod faciet se caput: et dabit praecepta sua contra Christianum nomen, sicut fecit Nero et Diocletianus, et alii potentes persecutores Ecclesiae, quibus multi, praeceptis eorum consentientes, se subjecerunt. Necesse enim est, quasi dicat, ut sub aliquo capite sint. Et quia sub me, quem tu caput fecisti, esse noluerunt, fac eos habere tale quale meruerunt. Et ideo hoc facias, ut gentes, id est, ut ipsi gentiliter sine lege viventes, tandem cum a facie tua cum capite suo in tenebras exteriores recedent, sciant, id est experiantur, quoniam [pro quod] homines sunt hic, non filii hominum, (0538D)id est viventes secundum veterem hominem, non novum; vel si quoniam causative accipiatur, tunc ita dicetur: Sciant gentes tandem quod gentes scire convenit, quod merito fiet, quoniam hic homines sunt: hoc secundum quod per latorem legis, quodlibet membrum diaboli accipitur, dictum est. Secundum vero Antichristum, ita dicetur: Sciant gentes quoniam per ipsum Antichristum non dii, sed homines facti sunt, id est, non exaltati in virtutibus, sed demersi in vitia sunt, licet ille extollatur super omne quod dicitur, aut quod colitur Deus.
Ut quid, Domine. Gentes sciant in futuro cum a te recedent, quod etiam prius: quia non regnanti in te fuerunt, sed homines manserunt, vere ab eis recessisti, licet videreris propter praesentem prosperitatem accessisse. Tui autem a quibus, quia in praesenti arescunt, videris recessisse, sciant a se non recessisse. Nam recessus ille potius fuit accessus, quia in hoc ad ipsorum utilitatem prospicis. Nam ut (0539A)quid, id est, propter quod aliud, nisi propter eorum utilitatem recessisti longe, id est, videris longe ab eis recessisse? Vere propter eorum utilitatem. Nam cum videris eos cum flagellantur despicere, non tamen vere despicis eos, quia tantum despicis in tribulatione, in opportunitatibus, id est, ubi opportunum est, scilicit despicis eos ad visum dum flagellantur, exterius; quos tamen vere per constantiam quam ministras, respicis interius. Opportunitatibus pluraliter dicit propter plures extrinsecus infestationes, quas sancti patiuntur, ut proscriptionem, verberationem, ustionem, et caetera talia.
Dum superbit impius. Vere non despicis eos, quia quanto magis impius, id est quilibet persecutor superbit in saevitia persecutionis, tanto magis verus pauper, quem persequitur impius, incenditur ad amorem fidei atque ad bene vivendum. Hic dicit beatus Augustinus: Mirum est, et tamen verum est, quanto studio comparatione peccantium incendatur pauper ad (0539B)bene vivendum. Pauper, inquam, incenditur. Impius vero et caput et membra (utrumque enim in impio collective accipitur) quia se pauperare nolunt, comprehenduntur, id est, damnantur interiori excaecatione, non solum factis, sed etiam in dolosis consiliis quae perficere cogitant. Haec dicta sunt secundum quod legis latores superius, quodlibet membrum diaboli accipitur. Si autem Antichristo superius accipiatur, tunc, Ut quid, Domine, quod modo simpliciter lectum est, erit exhortatio capitis praestruentis ac praemunientis membra sua, ne tempore ipsius Antichristi, de quo dictum est: Et veniet tempus quale non fuit, etc., deficiant aut per gravissimam ejus persecutionem, sed constantes et perseverantes sint, scientes se tunc non derelictos a Domino, licet per saevitiam tribulationum videatur. Cum enim jam duae graves persecutiones in Ecclesia praecesserint, quarum prima significatur per leonem: quia violenta fuit, quia scilicet per potentes tyrannos facta est, qui primum Christianum nomen destruere conati sunt. Secunda vero significatur (0539C)per serpentem, quae fraudulenta fuit, facta scilicet per haereticos. De quibus Joannes dicit: A nobis non fuerunt, quia a nobis exierunt. Si enim a nobis essent, a nobis non exissent. Quae tempore Antichristi fiet, gravior erit, quia erit et fraudulenta et violenta. Violenta propter regnum, quia rex erit; fraudulenta vero propter miracula, et ideo valde erit periculosa. Continuatio in hac sententia non mutatur. Ita enim dicetur: Gentes Antichristo parentes sciant quod per ipsum non dii, sed homines facti sunt: tui vero sciant quod tu qui videberis propter tribulationis gravitatem illo tempore recessisse ab eis, non recessisti, imo accessisti, sicut supra dictum est. Nam dum magis ille impius Antichristus superbit persequendo, tanto magis verus pauper incendetur in bono patiendo. Ipse vero Antichristus cum membris suis comprehendentur, id est, damnabuntur in consiliis quibus cogitant. Haec omnia nunc lecta sunt secundum aggratulationem judicii Dei. Possunt (0539D)vero haec eadem a Convertantur peccatores hucusque legi ad commiserationem, ut supra dictum est, juxta quod sic dicetur: Quando quidem miseri peccatores, quia hic occulta judicia Dei non attendunt, comprehensi per interiorem excaecationem non convertuntur, convertantur saltem mentis agilitate eundo in infernum, id est considerando exteriores tenebras, in quas manifeste trudentur. Quasi dicat: Si non timent occultum judicium, quia non advertunt, saltem timeant manifestam, quod vere eis est annuntiatum, et sic convertantur. Et merito converti debent, propter infernum. Nam vere erit eis infernus, quia veniet tempus quando manifesta fiet ultio bonis de malis, quod sic dicit: Quoniam oblivio veri pauperis, qui nunc cum persequitur a peccatoribus, videtur esse oblitus, non erit in finem, nec patientia, id est, merces patientiae ipsorum pauperum peribit in finem, sed vere remunerabuntur, et sic saevitia illorum damnabitur. Et ideo tu, Domine, ut antequam damnentur (0540A)convertantur, exsurge in eis, id est, innotesce illis iram tuam, et homo vetus, id est sensualitas non confortetur, id est, non praevaleat in eis, sed debilitetur homo et praevaleat ratio; et sic gentes, id est illi qui prius fuerunt irrationabiliter viventes, judicentur a seipsis, id est irascantur sibi ipsis per compunctionem et poenitentiam, et hoc non negligenter exterius, sed diligenter interius, scilicet in conspectu tuo, in corde ubi tu conspicis. Et ut vere judicentur, o Domine Pater, constitue me legis tuae latorem super eos, id est, subjice eos mihi, ut qui prius a te recesserunt per superbiam, redeant ad te per obedientiam. Constitue, inquam, ut illi qui prius fuerunt gentes, sciant exemplo meo, quoniam pro quod homines sunt, id est, rationales sunt, id est, ut advertant ad quod creati sunt, scilicet ut serviant ut servi, non ut superbiant ut domini, et ut se non a se pendere dicant, sed creaturam tuam se esse cognoscant.
Ut quid, Domine, recessisti longe? Quasi dicat: (0540B)Quando quidem tu, Domine, accessurus eras ad eos, exsurgendo in eis, et me super eos constituendo; ut quid, id est propter quod prius longe recessisti, permittendo eos labi in peccatis? Quasi dicat: Propter utilitatem eorum fecisti hoc. Unde dictum est: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et reliqua. Et vere propter utilitatem discessisti, quia tu despicis saepe quos salvare proposuisti in tribulatione, id est, quando anima tribulatur a vitiis. Sicut enim corpus tribulatur flagellis, ita anima tribulatur vitiis. Unde dictum est: Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Et hoc facis in opportunitatibus, id est propter multas utilitates quas inde assequuntur: saepe enim unus lapsus est causa resurrectionis multorum peccatorum. Ut David, vel quia postquam lapsus est in adulterium et homicidium, postquam se recognovit, gravi ductus poenitentia, perfecte a multorum vitiorum lapsu resurrexit. Petro quoque multum profuit quod ad vocem (0540C)unius ancillae Dominum negavit; quia et perfecte per hoc si quis in eo lapsus erat, resurrexit, et constantior postmodum fuit: sic in caeteris.
Dum superbit impius. Vere opportune despicis in tribulatione, quia in quantum aliquis manens impius superbit peccando, in tantum pauper factus, id est postquam convertitur, incenditur per bonam vitam se humiliando. Quod manifeste patet in Paulo, qui cum summus esset inter apostolos, recolens tamen prius lapsus suos innumeros, dicebat: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. Pauper quidem incenditur, qui vero non fiunt pauperes, sed impii manent, comprehenduntur magis et magis per interiorem caecitatem, non solum in factis, sed etiam in consiliis, quibus, id est per quae, cogitant alios decipere: Nec mirum si comprehenduntur, quoniam ad majorem cumulum damnationis suae adsunt eis adulatores. Qui cum laudant eis prava, quae ipsi in corde desiderant, eos in peccatis (0540D)alligant. Unde dictum est: Linguae adulantium alligant animas in peccatis. Quod sic in libro habetur: Quoniam laudatur ab adulatoribus peccator in pravis desideriis animae suae, et non solum peccator, id est scripturae legis transgressor, sed etiam omnis iniquus benedicetur, id est, laudatur ab adulatoribus suis in pravis cupiditatibus, in quo non est ei aggratulandum. Dicit enim beatus Augustinus: Nemo aggratuletur homini qui prosperatur in via sua mala, cujus peccati deest ultor, et adest adulator. Magis enim per hoc sibi Deus irascitur. Quod sic in libro dicitur: Peccator dum ab adulatore laudatur, exacerbavit, id est, valde acerbum et asperum fecit sibi Dominum in tantum, ut ejus dulcedinem gustare non possit. Unde beatus Augustinus dicit: Ille Dominum sibi exacerbat, qui peccando incidit in eam infirmitatem, ut cibum veritatis quo sanae animae gaudent, gustare non possit. Et quia exacerbavit sibi Dominum, id est, non quaeret, eum Dominus per gratiae illuminationem, vel ipse peccator (0541A)non quaeret, id est, negliget Dominum, secundum multitudinem irae suae, id est, Domini: quia multipliciter iratus est ei Dominus, vel irae suae, id est, peccatoris: quia ipse peccator multam sibi iram Domini acquisivit.
Non est Deus in conspectu ejus. Ideo peccator non quaeret Dominum, quia non attendit judicem esse in rebus: vel ideo Dominus non quaeret eum, quia non attenditur ab eo. Nam non est per attentionem in conspectu ejus, id est in corde ipsius peccatoris, ubi Deus conspicit quod ostendit per effectum: quia viae illius, id est opera illius peccatoris sunt inquinata, id est inefficacia, non tantum ad horam, sed omni tempore vitae suae: quod non esset, si justum judicem in rebus esse attenderet: quem quia non attendit, apparet quod vere ei Dominus exacerbatus sit.
Auferuntur judicia tua. Ideo non est Deus in conspectu ejus, quia, o Domine, tua judicia scilicet, et quae nunc occulte agis, et quae tandem manifeste (0541B)ages, auferuntur a facie, id est a cognitione ejus, id est, non attendit neque praesens judicium occultum, neque timet manifestum futurum: et hoc ideo, quia damnabitur hic omnium inimicorum suorum exteriorum. Quasi dicat: Quia prospere succedit sibi in omnibus exterioribus.
Dixit enim in corde suo. Ostendit per effectum a partibus, quod vere non attendit peccator judicia Dei, quia et cogitat prava, et loquitur vana, et facit perversa, et de cogitatione praemittit dicens ita: Dixit peccator in corde suo, cogitando scilicet, Non movebor a pravo proposito meo, id est semper male agam, quia sicut sum in hac generatione sine malo, ita etiam transibo ab hac generatione in futuram generationem sine malo, id est nullam in futuro pro peccatis patiar poenam. Vel aliter: Dixit impius in corde suo, subauditur, Male agam pertinaciter: quia non movebor, id est non promovebor per famam ab hac generatione in posteram generationem sine malo, id (0541C)est, nisi fecero aliquod grave malum per quod mihi famam acquiram. Cujus rei exemplum potest esse mactator innocentium Herodes, qui cum circa mortem esset, sciens se omnibus infestum esse, fecit quinquaginta de melioribus totius Israel incarcerari, atque eos in morte sua jussit necari; ut cum multi flerent pro illorum interfectione, viderentur pro morte ipsius flere.
Cujus maledictione os plenum est. Id est, os illius ita male cogitantis, etiam mala loquitur: quia plenum est maledictione, id est blasphemia et detractione in Deum et in sanctos. Et ideo plenum est amaritudine, id est plenarie facit sibi Deum amarum et asperum, et est etiam plenum dolo contra proximum, quia semper nititur dolose cum proximo agere; et hoc ideo quia labor et dolor tantum est sub lingua ejus, id est, quia tantum tractat de terrenis, quae sunt labor in acquirendo, et dolor in amittendo, ut in his dolose cum proximo agat sub lingua sua, id est, in cogitatione sua, quae sub lingua, quia praecedit verba. Unde (0541D)Horatius: Post effert alios motus interprete lingua. Nec solum male cogitat et male loquitur, sed etiam male agit, ac si dicat, vel quod sic dicat: Sedet in insidiis, id est, cum mora et lima versatur in deceptionibus cum divitibus, id est cum amatoribus hujus saeculi, qui se non mente pauperaverunt, et hoc in occultis primum per blanditias, occulte eos decipiendo, ad hoc scilicet ut interficiat innocentem, id est, ut devocet innocentem ab innocentia sua, et eum nocentem conformando sibi faciat. Ideo dico innocentem, quia oculi ejus, id est omnes affectiones ejus, respiciunt in pauperum, id est innocentem, qui se in anima pauperavit decipiendum. Vel potest dictum esse hac similitudine, quia qui pertransiens respicit in eum, videtur moveri quidem circa eum misericordia. Juxta quod dicetur: Vere nititur interficere innocentem, quia oculi ejus respiciunt in eum quasi in pauperem, (0542A)id est quamdam fraudulentam misericordiam exhibet ad decipiendum eum, sicut legitur in passionibus sanctorum, de quibusdam tyrannis, qui, quasi moti misericordia, his quos devocare volebant, dixerunt: Fili, respice nobilitatem tuam, considera adolescentiam tuam, et caetera talia, ut sic occulte eos deciperent. Repetit quod superius dixit: Sedet in insidiis, aequipollenter ut aliam partem deceptionis addat. Qui enim alios devocant, aliquando fraudulenta deceptione utuntur, quae jam dicta est; aliquando vero violenta per tormenta illata, scilicet, de qua subditur, cum dicat: Insidiatur pauperi respiciendo in eum occulte si potest, id est in abscondito. Si vero non potest occulte, fit quasi leo, id est, infert aperte violentiam. Et item: Si sic non potest tanquam serpens, in spelunca sua, id est redit ad occulte decipiendum. Insidiatur, inquam, ut rapiat pauperem, id est, ut devocet pauperem. Rapere autem pauperem dico, dum eum conformando sibi in suam (0542B)sectam attrahit. Et vere attrahit eum, quia humiliat eum, id est, in partem suam deflectit ipsum pauperem in laqueo suo, id est per deceptionem suam occultam sive violentam, quod plus ei obest quam prosit: quia humiliando illum inclinat se, id est, praeparat seipsum ad interitum: et etiam cadet, id est gravem casum patietur, scilicet incurret irrecuperabiliter aeternam mortem in anima cum dominatus fuerit pauperum, id est, quando victor esse putabit, quia ex toto sibi subjugaverat aliquos pauperes, sectam suam eis imponendo.
Dixit enim in corde suo. Et ponit casum. Quasi dicat: Vere cadet. Nam hoc modo cadet, quia abnegabit verum judicem a rebus. Nam non dico dicturum: sed jam dixit in corde suo, per effectum scilicet omnibus modis male agendo: Deus oblitus est terrenorum, et avertit faciem suam in finem, id est, omnino ne videat haec. Vel aliter: Avertit faciem suam ne videat in hunc finem. Duo sunt fines regni Dei: superior et inferior. Unde dictum est: Attingens a fine (0542C)usque ad finem fortiter. Superior finis est, ubi super coelestes sunt creaturae; inferior vero finis est, ubi terra infimum elementum est, et quae de terra sunt. Fuit autem sententia quorumdam erroneorum, quod Deus, qui tantae majestatis esset, nunquam se ad hunc finem inspiciendum vel regendum dignaretur inclinare. Quod plane falsum est, quia tunc omnia temeraria casu fluitarent.
Exsurge, Domine. Hactenus egit de judicio occulto principaliter, nunc incipit agere de manifesto, ut per contrarium melius occultum videamus. Intitulatur tamen totus psalmus de occultis propter majorem et digniorem partem in qua principaliter agitur de ipsis occultis, et continuatur ita: Multi dicunt quod Deus oblitus sit terrenorum; tu autem, Domine Deus, qui modo jaces eis, quia non considerant occultam dispositionem tuam, et judicium tuum, exsurge, id est altus eis appare in tuo manifesto judicio et exaltetur manus tua; id est, ego quem tu misisti ad debellandas (0542D)aereas potestates, prius missus in humilitate: exalter tunc missus ad judicandum in majestate cum frequentia angelorum atque sanctorum, ad hoc ne obliviscaris pauperum, id est, ut ostendas nunc te non esse oblitum pauperum, sicut mali tibi imponunt, pauperes assumendo in gloriam, malos mittendo in gehennam. Et debes exsurgere, nam sine causa irritaverunt te. Nam propter quod, id est pro qua causa, irritavit impius Deum? Quasi dicat: Potius habuit causam non irritandi, cum omnia videret certo ordine disponi, quam irritandi. Et repetit ipsam irritationem, ut eam destruat, dicens: Dixit enim impius in corde suo, Deus non requiret ista quae facimus; sed mentitur, quia tu vides, id est tu requires; quoniam jam in praesenti consideras laborem, id est, studium inferentium mala pauperibus tuis et dolorem eorum sustinentium, et tamen differs ultionem, ut tandem tradas eos, id est malos, in manus tuas, ut in extrema separatione manifestam potentiam exerceas (0543A)super eos, quos nunc dilatio meritae poenae ad poenitentiam non commovet. Unde dicit Apostolus impio non poenitenti: Nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te vocat. Tu autem secundum duritiam tuam, et impoenitens cor thesaurizans tibi iram.
Tibi derelictus est pauper. Merito tu consideras causam pauperis, quoniam ipse se non considerat: quia ipse pauper derelictus est a seipso tibi, id est, abnegavit se et mundum propter te, et ideo tu eris adjutor ipsi, facto propter te orphano. Orphanus proprie dicitur, qui caret patre in pupillaribus annis; tamen ad hanc similitudinem dicitur orphanus quicunque se pro Deo abnegat, quia jam spoliatus est priore patre, mundo scilicet, juxta quem carnaliter genitus est, et diabolo, qui eum in concupiscentiis carnalibus generavit. Unde dictum est: Vos ex patre diabolo estis. Et sicut judicium est maxime illorum causam agere qui carent proprio advocato, scilicet pupillorum et viduarum, ita ad Deum, qui verus (0543B)judex est, pertinet causam suorum orphanorum agere.
Contere brachium. Quia brachium peccatoris es, ideo, o Domine, destrue brachium, id est, potentiam peccatoris, id est transgressoris et omnis maligni, ut non possit ipsum pauperem affligere et devocare; et vere conteres, quia quaeretur in manifesto judicio peccatum illius, quem locum habeat, et non invenietur locus ejus. Quasi dicat: Ponatur modo quod aliquis mentis agilitate ad manifestum judicium considerandum transeat et inquirat, an amplius peccatum priorem locum habeat, inveniat quod loco careat. In praesenti enim dum mali bonis permixti sunt, peccatum habet locum, quia vivit impius pio. Sicut autem planato ferro lima non habet locum, et auro purgato fornax, sic in extrema separatione non erit locus peccato, quia cum jam perfecta justitia, et invariabilis erit in omnibus bonis, nihil residuum erit in eis quod amplius sit purgandum. Erit tamen peccatum alio modo. Nam sicut non peribit patientia pauperum, quantum ad remunerationem, ita nec peccata (0543C)malorum peribunt, quantum ad aeternam damnationem.
Dominus regnabit in aeternum. Vere non erit locus peccato, quia Dominus qui nunc regnat in his qui aliquo modo sunt mutabiles. Nullus enim ita perfectus est, quin in minimo quandoque labatur. Unde Horatius: . . . . . Optimus ille Qui minimis urgetur. . . . Dominus, inquam, tunc regnabit in aeternum, id est in his qui vere erunt aeterni, nec aliquam metuent amplius mutationem. Et determinat aeternum, dicens: Et in saeculum saeculi. Vos autem qui nunc in vitiis ut gentes, nunc peribitis aeternaliter separati de terra illius, id est ab illis qui cum prius essent terra, facti sunt digna possessio ejus; et vere peribitis, quia tunc implebitur illud ad quod pauperes toto voto suspirant, sed fiet aeterna divisio bonorum et malorum. Quod sic dicit, Dominus exaudivit, id (0543D)est, ostendet se tunc exaudisse hic desiderium pauperum, adimplendo illud, et quia desiderium potest accipi etiam in precantibus verbis, addit plus convertendo se ad Dominum cum dicit, Auris tua, id est potentia audiendi, quae in te, o Domine, est, qui totus auris es, et totus oculus, et caetera talia: illa, inquam, auris audivit, id est tunc ostendet se exaudivisse praeparationem cordis eorum, id est bonam affectionem, cor eorum valde paratum et intentum facientem: et quod sit illud desiderium, hoc scilicet Judicare pupillo et humili, id est, ut tu judicium, id est separationem, facias inter bonos et malos, ad utilitatem illius qui mortificando sibi patrem mundum, sive diabolum, fecit se pupillum: et hoc non ad arrogantiam, sicut Diogenes abrenuntiavit mundo, ut videretur ab hominibus, sed ad utilitatem, scilicet ut obediret praeceptis tuis. Et ad hanc utilitatem, ut ille qui est simpliciter homo imbutus, scilicet adhuc veteri fece, qui in hac vita prius posuit se iniquitatem, (0544A)et deinde apposuit cum aliis eamdem iniquitatem, persuasit ut sic magnificaret se, id est, magnum nomen sibi faceret ultra, id est, ut non possit priori positioni adjungere ut magnificet se super terram, id est super tuos, qui jam erunt stabiles et solidi sicut terra.
IN PSALMUM X. In finem psalmus David.
recensereARGUMENTUM. Verba David quando Saulem fugiens in desertis est habitare compulsus. Aliter vox Christi est. Lege ad Genesim: perditio Sodomae.
EXPLANATIO. Finis semper ad Christum intendit, sed modo passionem illius, modo resurrectionem designat. Nunc autem sanctam fidem declarat, in qua haeretici digladiantur contra fidelissimos Christianos. Sciendum igitur hunc psalmum ad destruendos haereticos esse prolatum. Psalmus hic totus ad personam prophetae referendus est. (0544B)Primo capite de insidiatoribus dicit haereticis, qui nituntur catholicos in suam convertere pravitatem. Secundo Domini judicium comminatur, et quid in illa retributione sustinere possint, evidenter ostendit, ut justitiam Domini metuentes superstitiosas deserant falsitates.
COMMENTARIUS. In Domino confido, quomodo dicitur animae meae. Psalmus iste sic intitulatur: In finem psalmus ipsi David. Quod sic exponitur: Haec verba sequentia, quae psalmus sunt, quia ad laudem Dei instruunt, sunt attributa ipsi David, vel prophetae ipsi, vel alicui perfectiori de priori populo, vel de posteriori hortanti alios, ut sibi caveant a fermento haereticorum. Quae verba referuntur in finem, quia dicta sunt pro his quae futura erant in fine temporis, id est in plenitudine temporis, scilicet in tempore Ecclesiae. Loquitur autem hic psalmus contra haereticos, quia propheta sive quilibet perfectus, cujus vox est in hoc psalmo, praevidens quosdam pestilentes viros, (0544C)se solos justos et veros Christi cultores affirmantes, emersuros de corpore Christi, id est, de Ecclesia. A nobis enim exierunt, quia a nobis non fuerunt: qui nitentur multos ab uberibus sanctae matris Ecclesiae separare, et in sectam suam inducere, dicentes se in monte, se in eminentia virtutum esse, alios autem in valle, id est in humilitate vitiorum: et ideo confidenter eos sic admonentes, Transite ad nos, qui in sublimioribus sumus, nobis adhaerete. Ecce apud nos Christus. Quem Christum sacra Scriptura diversis nominibus vocat; nunc leonem, nunc montem, et caetera talia: praevidens, inquam, hoc, instruit nos in hoc psalmo quid illis circumvenientibus nos respondere, et quomodo nos in puritate et sinceritate fidei debeamus permanere; quasi dicat: Adfuturi sunt quidam cervicosi tauri, id est haeretici, pro arrogantia errorem suum affirmantes, non pro ignorantia. Arrogantia enim facit haereticum, non ignorantia: quia dicturi sunt nobis, Transite ad nos in (0544D)montem; Ecce apud nos Christus. Quibus vos respondebitis sic quisque pro se: Unum montem teneo. In Domino, qui mons montium est, confido. Quomodo vos ergo dicitis, id est, qua fiducia dicere praesumitis, animae meae, Transmigra in montem, id est, relinque vallem humilitatis in qua es, et appone nostram eminentiam, cum vos potius omnium infimi sitis: animae meae dico quae est sicut passer, id est, cauta a laqueis et pennata virtutibus et divinis praeceptis, et quae jam sibi certam domum, id est, ecclesiastica instituta invenit. Frustra utique facitis. Vel sic potest etiam dici: Cum talia dicitis, reputatis quod anima mea sit inconstans et instabilis sicut passer. Utique non est. Vos dico, qui ut errorem vestrum persuadeatis, et vos commendetis, peccata aliorum aggravatis, et veros doctores criminamini, dicentes mihi: Vere debes ad nos transire, quoniam peccatores, id est, scriptae legis praevaricatores, quos tu sequeris, arcum, id est, divinam Scripturam (0545A)intenderunt, id est valde pravis tentationibus suis coarctaverunt, quod est ecce, id est, manifestum et intendendo paraverunt sagittas suas, id est, dolosas et deceptorias sententias in pharetra, id est in occulto cordis sui ad hoc ut sagittent, id est, occulte decipiant rectos corde, id est, bonos non cautos et providos, sicut nos sumus: sed positos adhuc in obscuro, id est nondum sublimatos, sicut vos simpliciores estis.
Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ideo vos, pessimi haeretici, istud bonis imponitis, quoniam vos istud fecistis, scilicet pravis interpretationibus vestris Scripturam sanctam depravavistis. Quod sic dicit convertendo se ad Dominum: O Domine, destruxerunt male interpretando haeretici ea quae tu perfecisti, id est, Scripturas, quas tu per tuos viros plenos Spiritu sancto edidisti. Item se convertit ad haereticos, quasi dicat: Vos, haeretici, destruxistis opus Domini, sed non deberetis, quia justus, id est Christus, absolute dicendus justus, qui unitatem et (0545B)concordiam relinquens suis dixit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut primam eucharistiam manibus suis confectam, et ore suo commendatam, ei cum caeteris discipulis traderet. Quique etiam ad praedicandum regnum coelorum ipsum cum caeteris misit; ut demonstraret dona Dei pervenire ad illos qui ea cum fide suscipiunt, etiam si ille a quo suscipiuntur sit talis qualis ipse Judas fuit. Ille, inquam, justus quod fecit vobis, id est, quod commeruit apud vos, propter quod vos depravantes Scripturas, unitatem quam ipse reliquit destruxistis.
Dominus in templo sancto suo. Vobis quidem nihil justus fecit, at ipse hoc facit quod et suos misericorditer salvat, et malos non solum pro malo voto suo, quod ad Scripturas ascenderet, ut inde damnentur, prave eas intelligere permittit, sed etiam doctrinam eorum pravam ad multorum damnationem provenire permittit. Quod innuit ubi dicit: Pluit super peccatores laqueos, et spectat illuc nominativus hic positus, (0545C)scilicet Dominus. Interponit autem de bonorum salvatione primum, et deinde de pravorum in seipsis damnatione, ita dicens: Dominus (absolute dixit Dominus), id est, Christus en verus Dominus, in suo templo, id est in fidelibus qui per fidei unitatem templum ejus sunt. De hoc templo dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et: Quicunque violaverit templum Domini, disperdet illum Deus. Ille autem templum Dei violat, id est unitatem violat, qui principatus sui causa a catholica unitate disjungitur, sicut faciunt hi qui causa arrogantiae quod prave intelligunt confirmare contra communem fidem nituntur, id est haeretici, et determinat de quo templo dicat, dicens: Sedes ejus est in coelo, id est in his qui de terrenis facti sunt coelum. Unde dictum est: Anima justi sedes est sapientiae. Et item: Coelum mihi est sedes, terra autem scabellum pedum meorum; et quod coelum sunt, non ex meritis suis, sed ex respectu misericordiae ejus. Quod sic dicit: Oculi ejus respiciunt (0545D)in pauperem, id est, sicut aliquis qui postquam pertransit pauperem, rejicit oculos in eum, videtur moveri commiseratione circa eum: ita Deus misericordiae respectum exhibet circa pauperem suum salvandum, et hoc modo respicit in pauperem, quia palpebrae ejus interrogant filios hominum. Licet filii possint dici et boni et mali, hic tamen, teste beato Augustino, ut ad pauperes referatur, accipiemus filios hominum, illos quos vetus homo parturit cum gemitu et dolore in novum hominem, id est, qui per poenitentiam veteris hominis sunt regenerati in novum hominem. Qui filii hominum quibusdam obscuris locis Scripturarum, quasi clausis oculis Dei exercentur, ut quaerant: quibusdam vero manifestis Scripturarum locis illuminantur ut videant. Haec autem crebra apertio et opertio in Scripturis sunt quasi palpebrae Dei, claudentis et aperientis Scripturas, sicut palpebrae claudunt et aperiunt oculos, de quibus Scripturis alibi dicitur: Ob hoc teguntur, ne (0546A)vilescant, ad hoc aperiuntur, ut nutriant. Quae palpebrae, id est, obscuritates et apertiones Scripturarum interrogant, id est probant illos filios hominum de quibus praediximus, in hoc scilicet quia illi nec fatigantur obscuritatibus Scripturarum, ut rejiciantur, sed exercentur, ut quaerant; nec cognitione Scripturarum inflantur, sed confirmantur. Sicut e contra mali rejiciuntur obscuritatibus, et non exercentur: inflantur cognitione, et non confirmantur. In quo utrique recte probantur. Sicut enim aliquis dominus servos suos excludens a secreto consilio suo, probat illos quos postmodum vult admittere, scilicet qui patienter repulsam ferunt: probat etiam illos quos rejiciat, scilicet qui non patienter ferunt, sed indignantur, et qui quod aliquando admissi sunt, non gratiae Domini, sed suae arrogantiae attribuunt; ita Dominus per palpebras suas, id est per obscuritates Scripturarum suarum probat suos, probat etiam non suos.
Dominus interrogat justum fet impium. Ostendit (0546B)quos filios hominum hic acceperit, et est a pari ostensio: quod vere Dominus per palpebras suas interrogat filios hominum; quia interrogat, id est probat justum, id est pauperem, sicut praedictum est: et interrogat, id est, probat etiam impium, hic apponit de malis. Et accipiemus hic pauperes illos qui post fidem susceptam depravati sunt, id est haereticos, quos Dominus probat ad eorum damnationem per palpebras: quia ipsi obscuritatibus fatigati rejiciuntur, cognitione inflantur, non confirmantur: et ideo a Domino excaecantur ut et ipsi prave eas intelligant atque damnentur; et aliis qui digni sunt, prave eas interpretando, ipsos secum damnent.
Qui autem diligit iniquitatem. Debemus extra intelligere quod justius respondet interrogatus a Domino pro competentia sua. Sed ille qui diligit iniquitatem, id est depravatus odit animam suam, id est tale quid respondet, si non voce, saltem actu, in quo se ostendit odisse animam suam, quia videlicet (0546C)rejicitur obscuritate, inflatur ambitione; et ideo Dominus non solum ipsum damnat, sed etiam per ipsum alios. Quod sic dicit, nunc tandem ponens personam superioris nominativi: Dominus pluit, id est per pluviam malae doctrinae impiorum super peccatores qui scilicet meriti sunt. Mittit laqueos, id est impedimenta plura falsitatis, ne possint attendere veritatem: et ostendit per quid sint illi laquei, per hoc scilicet quia pars calicis eorum, id est illud quod ipsi peccatores cum certa mensura de prava doctrina impiorum suscipiunt, per calicem enim fit divisio. Et ideo ponitur hic calix, qui est notae mensurae, ut sciant quia nihil inordinate, nihil sine modo fit, etiam in damnatione malorum. Nam licet Deus non crearit tenebras, ordinavit tamen eas. Unde dictum est: Divisit Deus lucem a tenebris. Illa, inquam, pars est calicis ignis, quo primum devastantur per incentiva carnalium concupiscentiarum, et ex illo igne procedit sulphur, id est fetor malorum operum, quo separantur (0546D)ipsi boni a malis: et sic sequitur spiritus procellarum, id est gravis absorptio interitus, quando in ineffabiles poenas in fine trudentur.
Sciendum quod omnes interpretes Scripturarum, boni sive mali, nubes, id est complutores dici possunt: quia alios doctrina sua bona sive mala quasi compluunt. Unde rectis praeconibus veritatis dicitur a Domino: Mandabo nubibus meis ut non pluant super meretricem illam; quod de Judaea et Hierusalem dictum est; et ex eadem Scriptura pluit Dominus per bonos doctores serotinam pluviam, id est tempestivam, et proficientem doctrinam super bonam terram, id est super bonos, et per haereticos nocivam pluviam, id est pestilentem doctrinam super malos, sicut ex eadem pluvia materiali et producitur triticum ad similaginem, et lolium ad combustionem.
Quoniam justus Dominus. Dixit superius, Et Dominus salvos facit justos, ubi ait, quod sedet in illis (0547A)et quod damnat impios, ubi scilicet ait: Iniquus odit animam suam; et, Pluit super peccatores, et reliqua. Nunc autem reddit causam ad utrumque. Quasi dicat: Ideo salvat Dominus justos, quia ipse qui vere justus est, diligit justitias, id est singulos justos. Ideo autem damnat impios, quia vultus, id est vultuositas et severitas ejus vidit hoc esse aequitatem, id est, aequum.