De laudibus Sanctae Crucis (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 8 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De laudibus Sanctae Crucis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 107

Documenta Catholica Omnia pdf


De laudibus Sanctae Crucis (Rabanus Maurus), J. P. Migne 107.0294A

VARIORUM ENCOMIA DE HOC OPERE. 107.0133|

Jacobus WIMPFELINGIUS Sletstatinus universis bonarum litterarum amatoribus S. P. 107.0133A|

Rabanus Teutonicus mirificum et artificiosissimum opus in laudem sanctae crucis laboriosissimo carmine contexuit, in quo multa Christianae fidei mysteria, multos mysticos numeros, angelorum, virtutum, donorum, beatitudinum, elementorum, temporum, plagarum, mensium, ventorum, librorum Moysis, hujus nominis Adam, et aliarum nobilium rerum vim et dignitatem sanctae cruci convenire et adaptari posse demonstrat, innectens versum versui, ut et figurae suos habeant versiculos, quibus imagines diversae repraesentantur, nec tamen legitimus ordo principalis carminis a suo cursu vel tenore abrumpitur, aut intercipitur: ita litterae ipsae duplici plerumque ordini quadrant; post quodlibet etiam carmen solutus sequitur sermo, versuum admirandam profunditatem dilucide explanans. O praeclarum et omni veneratione dignum opus, quo non immerito Germania 107.0133B| (quae talem virum peperit) illustris redditur et gloriosa! Fac igitur peculiarem hunc librum tibi, candide lector, obsecro, quisquis vere Christianus es, ut novitatem videas, ut ingenium laudes, ut egregiam venam mireris, ut ad amorem crucis et Crucifixi accendaris, ut devotus esse incipias ei qui pro te passus est, ut teipsum oblectes in hac dulci arbore, in qua mundi salus pependit; in qua est omnis spes nostra, refugium nostrum, medicina nostra per quam salvati et liberati sumus, fructum animae tuae immortalem ex dono Dei indubie consequere. Vale, charissime in Christo lector. Ex eremitorio divi Guilhermi, in suburbano Argentinensi, quinto Idus Sextilis, anni salutis nostrae 1501

Joannis REUCHLINI Phorcensis, LL. doctoris, ad Thomam ANSHELMI impressorem, in laudem Rabani DE SANCTA CRUCE, ΕΠΑΙΝΟΣ.

Tetemet, o Thoma, reputa Phorcenque beatam,
Quod per vos Rabani de Cruce fulget opus,
107.0134A| Semina scribendi redeunt dispersa per orbem,
Ars quam venturis occuluere patres.
Accedat propius mens nescia turpe videre:
Hic latet in pulchro pulchrior aethra polo.
Non crux Andromedae Cepheidis, aut Ganiana
Verris, in hoc dabitur conspicienda libro:
Sed cui fixus erat hominumque Deumque creator,
Mundus et innocuus crimina nostra luens.
Crux haec plus Rabani quam Constantinia splendet
Quondam sidereis visio picta notis.
Aerea serpentis potuit sanare figura
Fixa cruci, nostra tu mage tutus eris.
Formosas spargit series maculosa lituras
Partibus in variis, ut notet ordo crucem.
Quo Rabanus Coum facile devicit Apellen,
Nil tibi Parrhasius, nil tibi Zeusis erit.
Sive leges librum, polydaedala cuncta videbis;
Sive audire libet, cantilat harmonia.
Quare agite ambo duo, titulos crescatis in altos
Hoc solo Rabani splendidiore libro,
107.0134B| Anshelmi Thoma, qui chartas imprimis arte;
Tuque simul Phorce, fons et origo mei.
Urbs honor artificum, fabricatrix ingeniorum,
O decus, O Rabani vive secunda parens.

Ad magni ingenii virum bonarumque rerum indagatorem solertissimum, fratrem Nicolaum KEINBOS, ordinis Sancti Joannis Hierosolymitani, plebanum Durlacenum, in mirificum opus Rabani Mauri, Fuldensis abbatis, DE LAUDIBUS CRUCIS, ΣΥΣΤΑΣΙΣ, sive Commendatio.

Quod mihi nuper opus Rabani, Nicolae, sacrata
De Cruce misisti, deque decore crucis,
Non potui non multimodo mirarier ausu,
Ducere vel dignum laudibus immodicis.
Et decuit: quis enim Christive crucisve minister
Non etiam studeat laudibus ipse crucis?
Sed quis digna tamen se dicere posse putabit
Carmine mirificae salvificaeque cruci?
107.0135A| Deficit in cunctis sensus, lingua ingenii vis,
Mortali attentat qui canere ore crucem.
Ille tamen Rabanus doctus Pater, optimus auctor,
Ausus idem, vario carminis auspicio,
Mysteriumque crucis laudesque decusque peregit,
Et docuit cunctis rebus inesse crucem.
A superis duxit, primoque parente, per omnes
Ille creaturas atque elementa crucem.
O quantum aggressus divus Pater ille laborem!
Quantum onus immensum sumpsit amore crucis!
Pervigil insomnes noctes (dubio procul) egit,
Ut laudes posset continuare crucis.
Quo magis indignor, homines quoque temporis [hujus
Exsecror, admiror, dedoleoque leves;
Non modo socordes, qui desidiaque fluentes,
Non digne insudant pervigilantque cruci:
Quin etiam violant, temerant, modo commacu[lantque,
Contemnunt, horrent dilacerantque crucem:
107.0135B| Insuper et pedibus calcant venerabile signum,
Et cruce signatos turpiter interimunt.
Quos sua poena manet tandem, crucis interea nos
Cum Rabano laudes concinere usque juvat.
Et Domino grates referamus, habemus, agamus:
Qui cruce nos propria liberat atque beat.
Te quoque, chare Pater, meritum Nicolae sequetur
Condignum a superis Christicolisque piis,
Qui cruce signatam vestem geris: hinc crucis arma
Diligis, observas, amplificare studes.
Das quoque materiam quo prodeat hoc opus olim
In lucem, et vitam te duce suscipiat.
Jure igitur KEINBOS dictus, quia crimine ab omni
Immunis vivis, nec tibi prava placent.
Unde etiam laudes quaeris crucis atque tropaeum,
Instituisque bonis artibus ingenium.
Proinde vale, nos umbra crucis defendat, et alis
Suscipiat famulos protegat atque suis.
Et quae perpetuo crux est veneranda decore,
107.0135C| Haec quoque perpetuo nos tueatur. Amen.

  Ad Christianos DODOCI galli Tetrastichon.
Discite ab infernis sacra crux quos sola redemit,
Qua dignum amplecti sit pietate crucem.
Cum nusquam affectus, labor, ingenium, et me[morandi
Vis, ut sunt isto tam bene sparsa libro.

  In laudem carminum Rabani, Theodoricus GRESEMUNDUS, legum doctor.
Rabanus calamo, tabulis indulsit Apelles:
Spirabat quidquid pinxit uterque manu.
Hujus edax rasit tabulas quascunque vetustas,
Illius aeterno tempore vivet opus.
Carminibus vitam pictae debetis ideae.
Linea si pereat, carmina non pereunt.

  Aliud carmen ejusdem ad idem.
107.0135D| Admirabiliter tornatos inspice versus.
Rabani, laeto si quis es ingenio.
Quomodocunque legas, oritur cum carmine sensus,
Nam servit multis littera quaeque modis.
Quodque magis mirum est, numeris habitatur [imago
Quaeque suis: vati haec non labor ullus erant,
Nam licet haud facili constent haec carmina lege,
Illa tamen facili cuncta decore fluunt.

  Elegiacum Joannis Gallinarii Heidelbergensis ad amatores Christi, ut legant Rabanum DE LAUDE SANCTAE CRUCIS.
Si quis avet paeana crucis percurrere Christi,
Huc gressum celeri dirigat usque gradu.
Maxima Tentonicae Rabanus gloria gentis
Nobile mirifico carmine lusit opus.
Non similem Germana tulit, non Itala tellus,
Et neque Tartessus, nec Rhodanus, nec Arar,
107.0136A| Non Helenae flammas, non infelicis Elissae
Perstrepit hic vulnus, Tantalidumve thoros.
Non sonat indomiti ferventia praelia Martis,
Nec probat Aeaeis carmina facta modis:
Sacra triumphantis cecinit sed stigmata Christi,
Arma, quibus Stygium vicit et ipse ducem,
Quae sontes Erebi manes, tenebraeque nefandae,
Tartareus Pluto Persephoneque tremunt.

  Ad Musas, ut Rabanum corona ex omnibus aromatum generibus ornent cingantque, elegiacum ejusdem Joannis GALLINARII Heidelbergensis.
Cingite virginea Rabano tempora lauro,
Castalides, vati, palladiaque coma.
Non hederae virides desint, non myrtea silva,
Lilia conveniant purpureaeque rosae.
Cinnama, serpillum, buxus, narcissus, amomum,
Thus, violae, nardus, balsama, myrrha, thymus,
Huc terebinthe adeas, juglandes, rosque marine,
Huc cum Sylvano tu, Cyparisse, veni.
107.0136B| Nectite Panchaeis quidquid generatur in hortis,
Quidquid habent Cilices, Idaliumve nemus,
Quidquid Erythraea quaerit niger Indus in alga,
Pactolus quidquid vel Tagus ipse vehit.
Huc etiam croceos apportet Tmolus odores,
Huc et apum Hybleos mellifera ora favos.
Huc crystalla ferant gelido de vertice Thauri
Gryphes Hyperborei, Caucaseaeque ferae.
Huc electra ferant nivei de littore cygni
Eridani lacrymas et Phaetontiadum.
Vos et Hamadryades Nappaeae germina campi
Carpite, odoriferi graminis omne genus.
Floribus intextis pretiosas nectite gemmas,
Tempora Rabano cingite, Pierides.

  Hexastichon ejusdem.
Indole Daedalea Rabanus flamina duxit
Et Labyrintheo fila regenda modo.
Sis quamvis Theseus Ariadnes numine fretus,
107.0136C| Daedalus ingenio, versibus ipse Maro,
Arte tamen nulla potes hunc aequare poetam,
Tanto igitur vati gloria major erit.

  Pro laude carminis operosi et insolentioris Georgii SYMLERI Wimpinensis, in opificem.
Quanta Moguntinae Rabani nomina terrae,
Nomina, perpetuam nunc habitura fidem!
Corniger auriferis Rhenus ubi labitur undis,
Et vada Teutonico littore Belga secat:
Dux hic noster honos (fingat majora vetustas)
Germanis rutilum nobilibusque decus,
Edidit indicio quid nostra, quid Itala tellus
Possit, ad insolitam dum citat ille chelyn.
Aurea jam sileant Tarpaei saxa tonantis,
Et Ptolomaeae machina dicta phari:
Dehinc Cretae sileat et inextricabilis error,
Quae potuisse ferunt Daedaleasque manus.
Hic tibi sint resono miracula juncta theatro,
107.0136D| Famaque de thermis concelebrata vetus.
Si cupies Smyrnae suspensam dicere molem,
Cum sessore gravi Bellerophontis equum,
Sive Ephesi, seu vis Rhodiae meminisse columnae,
Est opus hoc cunctis rarius ingeniis.
Vim dedit in numeros illi formosus Apollo:
Nam cecinit multis vix imitanda viris.
Andini liceat mirabere plectra cothurni:
Ignorare potes majus et Iliade.
Accedant Thebae, civilia busta Philippi,
Annibal, et cultae laus Venusina lyrae.
Nil erit, ad nostram quaecunque tulisse Minervam,
Concedunt illis singula imaginibus.

  Ejusdem tetrastichon.
Debetur nostro laus haec primaria vati,
Utile Christicolis quod patefecit opus:
Et pinxit roseo cunctis veneranda cruore
Signa crucis, summi militiamque Dei.
107.0137| Sedis apostolicae praeses moderator, et orbis
Immortale jubar, portus et aura tuis,
Dexter ames terras, et quae tibi munera praebet
Auctor inauditi carminis, ipse colas.
107.0138| Materiam sumpsit qua non est dignior ulla,
Quae sit vel prosa, vel celebranda modis.
Carmen Apelleae dic vivat imagine formae,
Donec erit terris aurea Roma caput.

INTERCESSIO ALBINI PRO MAURO.
107.0137|
107.0137A| Sancte Dei praesul, meritis in saecula vivens,
Causam quam ferimus suscipe mente pia.
Nempe ego cum fueram custos humilisque minister
Istius Ecclesiae, dogmata sacra legens,
Hunc puerum docui divini famine verbi
Ethicae monitis et sophiae studiis.
Ipse quidem Francus genere est, atque incola silvas
Bochoniae, huc missus discere verba Dei:
Abbas namque suus, Fuldensis rector ovilis,
Illum huc direxit ad tua tecta pater,
Quo mecum legeret metri scholasticus artem,
Scripturam et sacram rite pararet ovans.
Ast ubi sex lustra implevit, jam scribere tentans,
Ad Christi laudem hunc edidit arte librum:
Quo typicos numeros, tropicas et rite figuras
Indidit, ut dona panderet alma Dei.
Passio quid Christi mundo conferret honoris,
Qualiter antiquum vinceret et chelydrum:
Quod sic venturum sancti cecinere prophetae,
107.0137B| Ac libri legis grammate rite dabant.
107.0138A| Et quia se meminit nutritum in domate claro
Istius ecce loci hinc tibi dona feret:
Quae licet indigna et sint vilia, tu tamen ipsa
Patronus mitis accipe, quaeso, pie,
Altithrono et redde pignus quod praestitit ipse
Instanter poscens artifici veniam.
Qui quantum potuit, non quantum debitor ipse
Exstitit, ut grates redderet ore Deo:
Crimine pro miseri largas tu funde potenti,
Alme, preces Domino, sicque juvato tuum,
Qui multa infanda semet egisse fatetur,
Aetas lasciva quanta patrare solet.
Sed spes firma manet, bonitas et magna Tonantis
Ipsum quod salvet omnipotens medicus:
Sanguine qui proprio laxavit debita mundo,
Abluit et fonte crimina multa sacro.
Tantum tu precibus ipsum meritisque sacratis
Commenda Christo, sicque beatus erit,
Praesentem et vitam peragat sospesque futurae
107.0138B| Servetur patriae, protege, sancte, tuos.
107.0139| Pontificem summum, salvator Christe, tuere,
Et salvum nobis pastorem in saecula serva:
107.0140| Praesul ut eximius sit rite Gregorius almae,
Ecclesiae custos, doctorque fidelis in aula.
COMMENDATIO PAPAE.
107.0139A|
Sedis apostolicae princeps, lux aurea Romae,
Et decus et doctor plebis, et almus amor.
Tu caput Ecclesiae es, primus patriarcha per orbem,
Praeclarus meritis et pietate potens.
Sal terrae, mundi lux, atque urbs inclyta Christi,
Perpetuae praebens lucis iter populo.
Vestra valet coelum reserare et claudere lingua
In terra positus claviger aethereus.
Tu renovator ades patriae, spes, rector honorque.
Dulcis amor cunctis, dignus amore Dei.
Tempora sunt hujus vitae nunc plena periclis:
Bella movent gentes, hostis ubique furit;
Unde opus est valde tua quod protectio fortis
Succurrat miseris, quos inimicus odit.
Eripe, sancte, piis monitis precibusque sacratis
Commissum tibimet, pastor, ab hoste gregem.
Ut tua laus maneat, merces et gloria semper,
Cum Christo in coelis regna beata tenens,
Principi apostolico Petro conjunctus in aevum,
In terris vicem cujus et ipse geris.
  Offert munus pontifici. 107.0140A|
Praesul amate Deo, te, papa Gregorius, oro,
Intra oves proprias me ut miserum numeres.
Sisque tui famuli protector verus, et ipsum
Aeterno Domino restituas precibus,
Qui se totum offert, parva haec et dona ministrat,
Commendans tibimet seque suaque simul.
Per te ut alma crucis laus nunc acceptior exstet
Principi apostolico munera missa Petro:
Quae Christi ad laudem conscripta est tempore prisco
Ludere dum libuit carmine versifico.
Credo quidem memet per te conquirere posse
Vitam quam nequeo per propria merita.
Te Deus aeternus, mundi mitissimus auctor,
Tempore longaevo protegat atque regat,
Ut valeas, vigeas sanus, et prospera captes
Hic et in aeternum regna superna metas.
Te vigilem servet qui non dormitat in aevum,
Nominis atque tui restituat meritum.
Ut vigilet cautus pastor, Gregorius adsis
Sancte tuis ovibus: papa beate, vale.

DE IMAGINE CAESARIS.
107.0141A|
Rex regum Dominus, mundum ditione gubernans,
Imperii ac sceptrum regnans qui jure perenni
Immortale tenes, cum crimina multa parentum
Laxasti in cruce, justitiae cum frena locaras:
Omnibus ergo tuis servis, super astra beatam
Sperare hinc vitam Hiesu cito, Christe, dedisti:
107.0142A| Doni quae est modo, Christe, Deus Patrisque tuique:
Nunc nomen id rite tuum jam cuncta stupebant
Saecula, dudum en vertice quod gestatur amica
Summi Christocolae, duce signat rite gerendum hoc,
Per justamque thronum avido quod tollere legem
Atque decet, totum Augustus nutu excolat orbem.
107.0143A| Nam hoc fenus tanto girando cardine prodit,
Orbs sciat ut galeam consultu Caesaris oret,
Augusto pure feret almam hinc laude coronam.
Nam optima dextram virtus divina paret arte,
Stips, Hiesu, tua detque triumphum, poscimus omnes
Iam almum justo justitiae quod regnet ubique,
Haec silice induat atque ligatu giret amico,
Dum affert lorica placitum sic ipsa paratum,
Optemus nos semper amicum, quem pie Christus
Re tutatur, quam nullus jaculo premit, ast fur
Fas, vel in illo proterat hostis crimine diro
Defensor artis sed firmum monstrat amandum
Jus ornatu laneat Caesaris obtinet haustum.
Omen fitque omne, ac tutum imperium manet orbe.
En regna Graium omne per aevum munera donant,
107.0143B| Et Persa dat, sicque ejus sobolis latus ambit.
Gens plebs laeta propago succinam pie donat
Musam juvat edens maneat, scit scutum et amare
Spem exsul sceptra tenendo, dum fidei dat ubique
Rem haustu donec saecla sua depellit ab arte,
107.0144A| Quae formose jura tenebunt tela nefas sint,
Et sedare qui et terrae solidanda proterviam,
Quam est solidus permane tegit Augustus ovile,
Transformat orbis Christi cum clara tributa,
Jure colendi dum memor aeque trophaea parans dat,
Quae hoc sint nomen ubique means devotum ab ore
Nempe tonat, urgetque probe pectus diu amari,
Sit tremor estque bonae divino munere famae,
Proficit inde orbe madidum fretum illicitaque
Sic abicit portum, cruce dat Jesum sequiturque
Hunc tibi enim indo datum, o semper castusque piusque
Caesar, large modo visu tu castra inimici ast
Terres spemque timor altus inimica fugans dat,
Tu pius et gratus nimium pronum rogat haec gens
Ad veniam ire animus nobis ad jussa parentis:
107.0144B| Conscripsi dudum nam Christi laude libellum
Versibus et prosa, tibi quem nunc, induperator,
Offero, sancte, libens, cujus praecedit imago
Stans armata fide victorem monstrat ubique.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0143|

O Christe salvator, rex regum et Dominus dominorum, qui mundum propria ditione gubernas, et sceptrum incorruptibile tenendo jure perenni super omnia regnas: tu crimina multa parentum nostrorum in cruce delesti: quando humano generi justitiae frena constituisti, atque tuis fidelibus in coelis beatam 107.0143C| vitam sperare, velociterque adipisci posse dedisti. Ergo tui muneris est largissimi patrisque tui scilicet potentissimi, quod nomen illud tuum ineffabile omnibusque saeculis dudum terribile, nunc piissimi principis vertice gestatur honesta religione, quae ab omnibus veneratur celeberrima. Hinc quoque ostenditur quod ejus auctoritate atque defensione, augustum imperium firmiter tenetur, et cuique avaro religionique Christianae contrario, per justum judicium potestas aufertur, ut religiosi principis nutu totus orbis regatur. Nam largitio amplissima munerum illius hoc ubique prodit, ad laudem venerandi imperatoris terrarum populos provocans, quatenus communi consilio ejus defensionem omnes pariter quaerant. Quod quidem nos tui famuli, Christe, mitis 107.0143D| salvator, supplices petimus, quatenus per vexillum sanctae crucis, tua sacratissima virtus ipsius dexteram divina imbuat arte, atque triumphum ubique conferat justitiae. Haec quoque illum thorace fidei adamante duriore induit, quae scilicet et ornatum decentissimum et munimentum confert fortissimum. Unde necesse est ut nos pariter cum omni populo Christiano ejus amicitiae gratiam optemus: quem Dominus Christus ita protegens custodit ut nullus insidians eum aliquo modo nocere possit, vel famam ejus justissimam aliquo crimine maculare; sed defensor omnipotens, adjutor boni studii ejus et bonae voluntatis, constantiam et verae innocentiae formam in eo nobis semper imitabilem proponit, vultque ut nobilissimi Caesaris omnem felicem habeat 107.0144B| actum, hincque ejus imperium terra scilicet et pelago tutum maneat. Nam gentes, Graecorum dona pretiosissima illi deferunt, similiter et regna Persarum, nec non et caeterae gentes ipsius simul ejusque prolis latus tuendo frequentant, maxime gens Germaniae et populus Francorum (de quibus ejus nobilis prosapia 107.0144C| originem traxit) in ejus laudibus concinnit, vitam illi et prosperitatem continuam exoptans. Exsul quoque quicunque priscis temporibus a sede propria aberravit, ejus triumphos amando mox reditum velocem sperat, quia sceptra tenendo fidei verbum spargit ubique, donec populum suum a vetusto scelerum usu purget, qui juvante Christo firmiter fidei catholicae jura tenebit: ne frustra verbi jacula proferat, sed sint arma potentia Deo in omne opus bonum, et Christi fide roborata carnis proterviam doment. O quam solidus fide et stabilis in Christiana religione manet, qui oves sibi commendatas diligenter omni hora custodit, et pensum Dominici servitii cultumque divinum strenue ab omnibus sibi obtemperantibus expetit, dum superni regis vexillum 107.0144D| cunctis venerandum esse ostendit, et ad praedicandum Christi Evangelium ubique doctores suos dirigit, qui duricordes sermonibus suis molliant, et ad percipiendum bonum odorem virtutum divina gratia opitulante producant, ut luxus saeculi spernant, et in Christo spem collocantes ipsius passionibus communicare appetant. Ecce tibi, o imperator clementissime atque sanctissime, praesens offero munus omni devotione subjectus, qui terribilis exstas adversariis, inimicorum terga persequens, et placidus es devotis, clementer conversis veniam tribuens. Omnis gens, omnis natio tuam voluntatem facere expetit; nosque tui miseri famuli clementiam tuam pronis obsequiis adire optamus, ejusque votis obtemperare in omnibus desideramus. Nam libellum, quem in honorem sanctae 107.0145A| crucis dudum prosa metroque composui, nunc tuae serenitati offero supplex, deprecans, ut qui scuto fidei, lorica justitiae et galea salutis decenter es ornatus, nos sub tua defensione Christo militantes munire digneris, atque ad portum salutis aeternae in augmentum praemiorum tuorum Domini adjuvante perducere.

Continet autem praesens imago serenissimi imperatoris Ludovici quindecim versus metro dactylico tetrametro conscriptos hoc modo:

Hiesu Christe, tuum vertice signum
Augusto galeam conferat almam,
Invictam et faciat optima dextram.
Virtus, Jesu, tua detque triumphum,
Justo justitiae induat, atque
Lorica semper placitum amicum.
Quam nullus jaculo proterat hostis,
Sed firmum maneat Caesaris omne
Ac tuum imperium omne per aevum.
107.0145B| Sicque ejus sobolis laeta propago
107.0146A| Succedens maneat sceptra tenendo,
Donec saecla sua jura tenebunt,
Et terrae solidus permanet orbis,
Christe, dum memoret nomen ubique,
Et verbum Domini praedicet ultro.

In circulo autem qui caput cingit duo versus adonici metri continentur isti:
Tu, Hludovicum,
Christe, corona.

Crux vero quam dextera gestat, hos tenet versus metri Asclepiadii:
In cruce, Christe, tua victoria vera salusque
Omnia rite regis.

  Scutum vero quod sinistra tenet, elegiaco metro conscriptum est hoc modo:
Nam scutum fidei depellit tela nefanda,
Protegit Augustum clara tropaea parans
Devotum pectus divino munere fretum
107.0146B| Illaesum semper castra inimica fugat.

INCIPIT PROLOGUS.

107.0146|

Hortatur nos lex divina ad deferendum Domino dona, nec excipit aliquem, sed ab omnibus spontaneam expetit oblationem, cum Moysi Dominus praecepit ita dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias, ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas. Ubi nullus excusationi locus datur, quando voluntas prompta quaeritur et non necessitas imponitur, sed uniuscujusque proprio arbitrio relinquitur. Unde ipse haec legens, animum devotum impendens, offerebam has primitias, in laudem sanctae crucis expensas, quae columna est coelestis aedificii, in qua videlicet 107.0145C| constructa est domus Christi, ipsi arbitrio interno qui me conspicit non superba intentione, sed humili devotione quidquid sua gratia possum, in ejus laudem volens conferre; qui non secundum faciem, sed secundum cor judicans, non aestimat quantitatem muneris, sed quantitatem devotionis. Nec enim arbitror me posse aliquid sanctae cruci decoris conferre, quae claritate sua cuncta clarificat; sed claritatem ejus et majestatem perpetuam, laudibus quibuscunque possum, conservis meis praedico, ut saepius eam legentes ac sedulo conspicientes, nostram in ea redemptionem assidue cogitemus, Redemptorique nostro incessanter gratias agamus. Qui cum nullius egeret, sempiternumque regnum una cum Patre et Spiritu sancto haberet: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Semel quoque pro peccatis nostris mortuus est justus pro injustis, ut nos offerret Deo, faceretque nos regnum et sacerdotes Deo Patri. Quapropter 107.0145D| rogo, ut quicunque textum hujus operis perspexerit, non statim propter artificis vilitatem spernendo abjiciat, sed, si velit et possit, legat, et oculo sanae fidei intuendo atque per auctoritatem divinarum Scripturarum dijudicando, quod in eo catholice et recte repererit disputatum, ei hoc tribuat a quo est omne bonum; si quid autem minus recte atque inconsiderate invenerit prolatum, magis meae imperitiae quam malitiae deputet, qui catholicae fidei quantum possum rectitudinem semper desidero et inhianter disco, ejusque jura quantum superna gratia concedit servare contendo. Atque ideo cui errasse videor humiliter suggero, ut vel viva voce si praesens sim, vel per scripta si absens, errorem meum mihi intimare non tardet. Sin autem propter longinquitatem terrarum, seu propter aliam aliquam impossibilitatem neutrum horum facere possit, sive etiam me a praesenti vita constiterit excessisse, precor ut pro reatu meo clementissimum judicem de 107.0146B| precetur, quatenus ipse, quem humanae infirmitatis nihil latet, erroris mei vincula dissolvat, et suae remissionis gratia peccatorum mihi veniam donet. Hocque idem me quandiu vixero in hoc corpore acturum exopto, id est, pro meis et pro aliorum erratibus quotidie preces fundere, ut ipse pius sua gratia et errantes corrigat, et erratorum indulgentiam tribuat. De caetero autem moneo lectorem, ut hujus conscriptionis ordinem teneat, et figuras in eo factas servare non negligat, ne operis pretium pereat, 107.0146C| et utilitas lectionis minuatur. Quod ut facilius possit, uniuscujusque figurae rationem in sequenti sibi pagina prosaico stylo intimare curabam, subternectens expositionem ejus simul, et versus qui in ea conscripti sunt. Si quem autem movet, cum uniuscujusque paginae, versus ejusdem numeri describere decreverim, cur aliquas notas sive punctos eis interseruerim, agnoscat me hoc non tam necessitate quam voluntate fecisse, ut lucidior sensus et locutio in eis fieret. Nec hoc quidem vulgo ne frequenter feci, nec sine auctoritate majorum. Nam non recordor alicubi me fecisse in ipsis versibus punctos, nisi ubi quae pronomen vel que conjunctio fuit, vel us finalis syllaba dictionis, quod idem et Porphyrius fecit, secundum cujus exemplar litteras spargere didici, et pro m littera alicubi virgulam, super antecedentem sibi vocalem notavi. Feci quoque et synaloepham, aliquando in scriptu in opportunis locis synaloepharum, quod et Titus Lucretius non raro fecisse invenitur. V quoque inter q et aliquam vocalem positam aliquando 107.0146D| intercepi; similiter et h non littera sed nota aspirationis esse convincitur. Si autem metricis omnibus, qui solummodo metri genus et pedum regulam servant potestas non minima datur per metaplasmos et schemata atque tropos, et caetera quae poetis abundantissima a grammaticis concessa sunt, cur non mihi? qui non solum genera certa metrorum et pedes legitimos, sed etiam seriem et numerum litterarum et figurarum modum diligentius servare curavi. Ante omnia quoque obsecro unumquemque qui hoc opus legerit, ne invidiae stimulis contra me excitetur, ut laborem meum dissipare contendat, ne dum hoc quod ego ad laudem Dei parare sategi, ille delere studeat, et sibi magis nocere studeat quam mihi; et dum sanctae crucis gloriam per meam humilitatem audire non sustinet, crucifixi regis offensam incurrens redemptionis gratiam quae in cruce est non consequatur.

PRAEFATIO.

107.0147|

107.0147A| Musa cita studio gaudens nunc dicere numen
Nostra cupit, pariter carmine et alloquiis:
Dona patris summi, quae largus reddidit orbi,
Regis altithroni sancta trophaea simul.
Quae crux est sacra crucifixi numine plena,
Omnibus apta bonis, stirps veneranda satis.
Hanc ego pauper, egenus inops, en ore, loquella
Temptavi hic famulus sons dare et hoc oriar,
Nec me facta piant quod dignum munere tanto
Ne fore ad hoc credam, sic quoque mente probum;
Sed mihi larga Dei bonitas spes maxima voti
Est, quae me promptum laus dabat exhilarans.
Pauperis et viduae non sprevit rara minuta
Sed tulit, ipsa probans arbiter omnitenens,
Atque orbe dominans qui sancit solus et unus,
107.0147B| Cuncta venusta bona hanc laude beavit amor.
Mandatum vetere nempe est et lege quibusque
Munera ut apta darent templa ad honesta Dei.
107.0148A| Pars dedit argentum, pars auri munera clara;
Pars tribuit gemmas: pars quoque tincta dedit
Ligna; oleum quidam, pigmentaque cara dedere:
Multaque magna domus monstrat ubique micans.
Ast alii setas tulerant, pilosque caprarum:
Nec fuerant spreti hi dona ferendo Deo haec.
Quapropter rogito nummatum dives ut istic,
Vilia cum portem, hinc spernere nollit onus:
Ipse licet gazas immensas conferat amplis
Agminibus fultus, templa oneranda Dei hinc.
His ego non motus conturbor nam impie vultu;
Sed gratulans speculor crescere dona sibi.
Ille quoque exosa ut habeat mea munera nolo;
Sed magis esse sciat qualiacunque Dei haec,
Exprobrat ipse Deo qui despicit acer egenum:
107.0148B| Cujus egenus hic est, cujus et omnis homo est
En quantum tribuo tribuit mihi Jesus amator,
Sint sua facta pie hic cunctaque hic rapiat.

Finis Praefationis, Sequitur liber primus.

LIBER PRIMUS. 107.0149|

FIGURA I. De imagine Christi in modum crucis brachia sua expandentis, et de nominibus ejus ad divinam seu ad humanam naturam pertinentibus. 107.0149|

107.0149| Ast soboles Domini et Dominus dominantium ubique, [hic


Expansis manibus morem formantis habendum en
107.0150| Perdocet, hunc unum grex justificat, colit atque,
Et sic more fatigantis cruce nam sua membra hac
Rite probant plebes, juris spondetque parentem
107.0151A| Nam hunc scriptura. Et oro altorum culmine Hie[sum,
Et probo: quod rex, ast Judaea inventa malorum est
Quae occidit regem, is vivax tamen atque potenter
Tela rupit vah martia, Esaiae dogmata complens.
Orimum nos simus alacres, tubitet male quisque [hinc
Eternum Dominum tacet, o auctor sanctus hic orbe [est
Tradi summi cuncta decent, quia sanguine demptam
Dextera deripuit praedam proba, sancta, profundo,
In cruce sic positus dederat Deus arce coronam.
Principium hic Deus, Emmanuel, ac finis, origo est.
Lux, et imago Patris, os, splendor, gloria, Christus
Homousion Patri, sol, verbum, ex lumine lumen [cum
107.0151B| Aequa manus Domini, seu virtus, duxque propheta [est,
Quem unigenam juste, quem primigenam ore fate[mur:
Nazareus cum offensio fit, ac scandalum iniquis,
Angelus, atque lapis, scansuro hinc janua mundo.
Induta en veritas veste, quid dogmate Christus
Indicet exponam: legem parva haec quoque vestis
Significat, namque hic tegitur in grammate raro
107.0152A| Summipotens auctor, qui continet omnia rector.
Ad quem mundus pertinet, astra, ac pontus, et [aether.
Nostramque natura arta atque sociata creanti est.
Nam auctorem haec illum (palmo qui claudit et arva)
Obtegit humano aut claudit visu, ecce potentem.
Ipse tamen ostensus ubique suo est opere orbi huic
Angelus, huic sponsus, iste est devotio plebi et
Atque docens sapientia, pacificus quoque custos,
Fons, brachium et panis, divinaque petra, magister.
Stella, oriens, qui et cura potens, intenta medela.
Clavis et hic David, laeta via, et agnus honestus.
Serpens sanctificans, illustris fit mediator:
Vermis homo isque, retraxit ab hoste (et vita) rapina.
Mons aquila, paraclytus, sic leo, pastor, et haedus.
107.0152B| Fundamentum, ovis, ac reddens pie vota sacerdos.
Melchi pontificis sadech vinum quoque panem, et
Qui vitulus, aries, carne de qua est sacra vinctus
Victima, patreque cum bene sit satus absque caduco:
Qui damna sensit et lignea, qui omnibus ante est.
Qui astra est syderea aeditus omnia luciferum ante.
Virgine hic est natus matre, tunc tempore in arto
Atque hominem ut servaret, ad aram hic crucis ivit,
Qui est sator aeternus, Christus benedictus in aevum.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0151|

107.0151B| Ecce imago Salvatoris membrorum suorum positione 107.0151C| consecrat nobis saluberrimam, dulcissimam et amantissimam sanctae crucis formam, ut in ejus nomine credentes et ejus mandatis obedientes, per ejus passionem spem vitae aeternae habeamus; ut quotiescunque crucem aspiciamus, ipsius recordemur, qui pro nobis in ea passus est, ut eriperet nos de potestate tenebrarum, deglutiens quidem mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelum subditis sibi angelis et potestatibus et virtutibus; utque recogitemus, quod non corruptibili argento vel auro redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi, ut simus sancti immaculati in conspectu ejus, in charitate, ut per hoc efficiamur divinae naturae consortes, 107.0151D| fugientes ejus qui in mundo est concupiscentiae corruptionem. Sunt quippe et in ipsa pagina nomina ejusdem Redemptoris nostri versibus comprehensa, quaedam ex divinitatis ejus substantia, quaedam vero ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta: ut ostenderetur, quod idem mediator Dei et hominum, et Patri est in deitate consubstantialis atque coaequalis, et matri in humanitate suscepta connaturalis atque consimilis, quia omnem naturam nostram ipse perfecte suscepit absque peccato. Qualitas autem eorum facile per rationem subternexam potest cognosci utrum ad divinam vel ad humanam ejus pertineant naturam. Christus namque Graece a chrismate est appellatus, hoc est, unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Judaeos sacra unctione in Veteri Testamento 107.0152B| ungebantur, et ideo Christus unctio appellatur, 107.0152C| qui rex et sacerdos est: quia non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est, Spiritu sancto unctus est prae omnibus participibus suis. Christus vero Hebraice Messias dicitur. Hiesus Hebraeum, Graece sother, Latine salutaris vel salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum, significat, nobiscum Deus, scilicet quod per virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter servientem creaturam, Deus autem et homo quia verbum et caro. Unigenitus autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia sine fratribus. Primogenitus, per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset 107.0152D| primogenitus. Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur, substantia enim vel essentia Graece usia dicitur. Omoynum, utrumque enim conjunctum sonat una substantia. Principium, eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est. Finis, quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quidquid agimus ad illum referimus, et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. Os Dei est, quia verbum est ejus. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt saepe dicimus illa vel illa lingua, ita pro verbo Dei ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive jussit. Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promittit. Vita, quia omnia vivificat. Imago dicitur 107.0153A| propter parem similitudinem Patris. Figura, quia suscipiens formam servi, per operum virtutumque similitudinem, Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit. Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera, propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est. Brachium, quod ab ipso omnia continentur. Virtus, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest. Sapientia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Splendor, propter quod manifestat. Lumen, quia illuminat. Lux, quia ad virtutem contemplandam cordis oculos reserat. Sol, quia illustrator. Oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. Fons, quia rerum origo est, vel quia satiat 107.0153B| sitientes. Ipse quoque A et Ω, quia initium et finis. Paracletus, id est, advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit. Sponsus, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. Angelus dicitur, propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis, unde et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. Missus dicitur, quia Verbum caro factum est. Homo dicitur, quia incarnatus est. Mediator, quia de morte ad vitam nos perduxit. Propheta, quod futura revelavit. Sacerdos, quod pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos est. Magister, quod ostensor. Nazarenus vero a loco. Nazareus, a merito, id est, sanctus sive mundus, quia peccatum non fecit. 107.0153C| Siquidem et aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur. Dicitur autem panis, quia caro. Vitis, quia ex sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. Lapis angularis, quia duos parietes e diverso, id est, de circumcisione et praeputio in unam fabricam Ecclesiae jungit; vel quod pacem angelis et hominibus facit. Lapis offensionis, quod veniens humilis offenderunt in eum increduli, et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo fundata est, vel quia supra eum catholica Ecclesia constructa est. Agnus dicitur, propter innocentiam. Ovis, propter mansuetudinem. 107.0153D| Aries, propter principatum. Haedus, propter similitudinem carnis peccati. Vitulus, pro eo quod 107.0154A| pro nobis est immolatus. Leo, pro regno et fortitudine. Serpens, pro morte et sapientia. Vermis idem, quia resurrexit. Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui cum sit Patri coaeternus ante saecula Filius, naturae nostrae vilitatem non spernens, natus est in tempore hominis filius. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis.

 Sunt ergo versus quinque, qui in linea humani corporis speciem forinsecus circumdantes conscripti sunt, quorum primus incipit a medio digito dextrae manus, et sic in indicem transit, postea in pollicem se erigens et per brachium dextrum ascendens, in vertice capitis finitur. Qui talis est:

Dextra Dei summi cuncta creavit Hiesus. 107.0154B| Secundus a capite descendens similiter in medio digito sinistrae manus finitur iste: Christus laxabit e sanguine debita mundo. Tertius a quarto digito dextrae manus, qui medius vocatur, incipiens, et per auricularem dextrum brachium subtus ducens, in latere dextro usque ad ventrem medium descendens, rursusque a dextro genu in radicem pedis desinit. :Ita: In cruce sic positus desolvens vincla tyranni. Quartus in radice pedis dextri exterius incipiens, inter media crura ascendens ad radicem usque pedis sinistri exterius pervenit. Ita: Aeternus Dominus deduxit ad astra beatos. 107.0154C| Quintus item a radice pedis sinistri exterius usque ad genua ascendens, et a ventre medio per latus et brachium sinistrum usque ad medium digitum pertingit. Ita: Atque salutiferam dederat Deus arce coronam. In veste quidem femora circumdante, sunt versus hi duo elegiaci: Veste quidem parva hic tegitur qui continet astra, Atque solum palmo claudit ubique suo. In caesarie vero capitis ejus scriptum est: Iste est rex justitiae. In vultu quoque et mento, papillis et umbilico continetur istud: Ordo justus Deo. In corona autem caput cingente, istud: Rex regum et Dominus dominorum. In cruce namque quae juxta caput ejus posita est sunt tres litterae, hoc est, A, M, et 107.0154D| Ω, quod significat initium et medium et finem ab ipso omnia comprehendi.

FIGURA II. De crucis figura quae intra tetragonum est scripta, et omnia se comprehendere manifestat. 107.0155|

107.0155A| O crux quae excellis toto et dominaris Olympo,
Caelestes plebes et claras accipis illic
Regna regenda poli, crucifixi nudus et ardor
Undique te almificat, rubeas cum sanguinis usu
Christi, quapropter ex rege vocabere tu dux.
Dumque humana tibi exquiris divinaque tactu
Unius altithroni devoto, in laudis honore
Christicolas socias, ac sacro famine vivax
Multiplices laudes en das a culmine coeli.
In terris cantus quos offert orbis, et exul
Sanctificat mundus, ventus, te pontus, et hic sol
Exaltat jubilans cum montibus, arida cantum
Rura canunt, stellis motu tu carmina donas.
Ortus et occasus, aquilo, sic auster et aura:
Laetitiam regni teneas quod lumine lumen,
107.0155B| Alta poli pandas, consignes numen et istic
Tanta Dei dona dispensans, qui omnia fecit.
O crux quae Christi es caro benedicta triumpho,
107.0156A| Quanta tibi dederat tantorum factor amore,
Vivificantis enim dono Deus ipse paravit,
Et bene te extulerat, dire nec dicere puppup
Rancidus is valeat deceptor, dux et iniqui,
Exemptam risit praedam qui lucis ab aethra:
Detrusamque diu voluit punire necando hic.
En pia crux Domini, decantans quis pie musa
Magnificare valet tantam te, et dicere fatu?
Pulchra nites cultu, te visu gloria cingit.
Taxus dira fugit, calamus se et pinus honori
Inclinant humiles; et cedros myrrha melyro
Olfactum pavitant, nardus et myrrha, cypressus,
Mastix, tus, gutta, ammomum, balsama, bidella.
Victae majestate super sua vota ferunt te.
Nomine tu asperior, major virtute, piis hoc
107.0156B| Donas, cum mercede meent Christi ante tribunal:
O crux quae dederas rupto plebem ire ab Averno.

DECLARATIO FIGURAE.

107.0157|

107.0157A| Ast haec figura crucem Christi in quatuor cornibus cuncta complecti praedicat, sive quae in coelis, sive quae in terra, sive quae subtus terram sunt, omnia videlicet visibilia atque invisibilia, viventia et non viventia, quia quatuor crucis cornua sive quatuor loca intimant, in quibus rationales versantur creaturae, id est, coelestium, terrestrium et infernorum et supercoelestium, de quibus et Paulus apostolus loquitur, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. De tribus Pauli testimonium est, videamus et quartum: Laudate Dominum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini. Rursumque dicuntur coelestia et alia supercoelestia. Sive quatuor species totius creaturae, id est, esse, vivere, sentire, et intelligere, in quibus omnibus creatura subsistit. Nam alia tantum sunt, sed nec vivunt, nec sentiunt, neque discernunt, ut sunt lapides. Alia sunt et vivunt, sed nec sentiunt neque discernunt, ut sunt 107.0157B| arbusta et omnia germina terrae. Alia vero sunt, vivunt et sentiunt, sed non discernunt, ut sunt bruta animalia, quibus vis est sentiendi, sed non subest ratio intelligendi. Alia autem sunt, vivunt, sentiunt et discernunt, ut sunt angeli et homines, qui essentia subsistunt, vita vivunt, sensu sentiunt, intellectu discernunt. Sunt et ipsius animae quatuor affectiones, quibus animantia vel ad bona utuntur vel ad mala. Has et antiqui subtiliter invenerunt, et eorum inventa probantes posteri susceperunt, id est, timere, ac dolere, cupere ac laetari. Haec ergo si sanctae crucis praesidio ordinantur atque muniuntur, in religiosis hominibus salutifera esse probantur, licet eas vitia esse, stultitia quorumdam sapientum hujus mundi existimarit. Quod si ita esset, et eas nisi peccatores omnino non possunt habere aut perditi, recte non affectus aliqui possent dici, sed morbi. Aut cum tales animorum motus inveniantur in sanctis apostolis et prophetis, quis ita desipiat, 107.0157C| ut eos affectus vitia credat? ex quibus Deo placuerunt illi, qui vitiis plus quam caeteri homines restiterunt. Itaque Paulus apostolus de timore sic loquitur. Timeo autem ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a charitate quae est in Christo. Idem de cupiditate fiducialiter dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Sed et de tristitia, quam alii dolorem appellant, idem doctor gentium ait: Quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo, pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem. Nam et ad Romanos scribens ait: Gaudeo in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. David quoque propheta de timore ita ait: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Item: Timete, inquit, Dominum, omnes sancti ejus. De tristitia vero ita ait: Contristatus sum in exercitatione mea. Item de concupiscere idem dicit: Concupivit anima mea 107.0157D| desiderare justificationes tuas in omni tempore, et concupivi salutare tuum, Domine. De laetitia quidem idem Psalmista exhortans sanctos Dei dicit: Laetamini in Domino et exsultate, justi; gaudete, justi, in Domino. Hunc ergo timorem vel dolorem, hanc cupiditatem sive hoc gaudium qui 107.0158A| reprehendere voluerit, ipsum reprehendit apostolum et prophetam, qui per tales affectiones non solum Deo placuerit; sed etiam quosdam alios ad idipsum exhortati sunt, et qui extorres horum fuere, inter criminosos quod essent sine affectu culpaverunt. Non ergo has affectiones habendo, sed eis male utendo delinquimus, quia humanorum affectuum proprietas hominis indicat creatorem; qualitas vero bonam et malam significat voluntatem; ac si motus qui in omnibus affectiones sunt, hae eaedem ipsae in bene utentibus virtutes, et in male utentibus passiones sive perturbationes, ac, ut quidam volunt, aegritudines fiunt: illeque eis bene utitur, qui non suam, sed Dei quaerit facere voluntatem, ut jam non sibi vivat, sed ei qui per sanguinis sui effus onem in cruce illum redemit; qui cum Apostolo dicere potest: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in 107.0158B| carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Omnia ergo haec sanctae cruci conveniunt, quia in ea omnium Creator passus est Christus. Nam passio Christi coelum sustentat, mundum regit, tartarum perfodit. In ea confirmantur angeli, redimuntur populi, conteruntur inimici, stabiliuntur subsistentia, animantur viventia, conservantur sentientia, illustrantur intelligentia. Inde timor ductus a poena, fideles liberat; tristitia salubris, poenitentes a peccatis mundat; concupiscentia boni virtutum fructus germinat; gaudium vitae spe confidentes laetificat. Omnium quippe auctor hanc sanctam sibi praevidebat machinam; hanc construi voluit, ut in ipsa restauraret et coadunaret omnia per Jesum Christum Dominum nostrum.

Sunt quoque versus duo in ipsa cruce conscripti, quorum prior est: 107.0158C| O Crux quae summi es noto dedicata trophaeo: a summo in ima descendens. Alter vero:

O Crux quae Christi es caro benedicta triumpho. a dextra in sinistram crucis tendens. Sunt et in tetragono circa crucem quatuor versus, quorum primus, qui supra crucem, est hic:
O Crux quae excellis toto et dominaris Olympo. Qui vero infra, est hic:
O Crux quae dederas rupto plebem ire ab Averno. Qui autem in dextra, hoc est, in anachrosticide positus est, hic est:
O Crux dux misero latoque redemptio mundo. Et qui in sinistra, hoc est, in telesticide hic:
O Crux vexillum sancta et pia cautio saeclo. 107.0158D| Notandum autem quod O litteram, quae circuli habet similitudinem, idcirco in quatuor angulis tetragoni et in quatuor cornibus crucis, nec non et in media cruce posuimus, ut ostenderetur omnia sanctam Cru cem sua potentia concatenare, et in veneratione Christi copulare quae sursum et quae deorsum sunt.

FIGURA III. De novem ordinibus angelorum, et de nominibus eorum in crucis figura dispositis. 107.0159|

107.0159A| Salve sancta salus, Christi, o tu passio laeta,
Crux veneranda Dei doctrix, sapientia, lumen,
Laus veri, cara virtus, philosophia clara, his
Quos dant arva soli, vel culmen condit Olympi,
Sidereosque choros, et candida sceptra diei.
Namque salus hominum es, rerum renovatio pulchra;
Te beat orbs totus, ala inclyta nempe polorum.
Omne genu per te coelestum et flectitur ambit
Terrestrum atque infer juxta sua vincula norum.
Sceptra duces regna curvantis nomine Jesus:
At Michael princeps habitantum dux et in alto
Te memorat virtute Dei simul aethera cuncta
Et regere et tegere, stes numinis alma quod ara:
Quo clypeo exultat, framea qua fortis inibit
Horrida bella draconis ovans cum millibus almis.
107.0159B| Atque tuas laudes quaeret sibi praemia victor.
Nam jure hanc statuit suspensam actusque, modusque,
Sorsque crucem talem hanc aram, vera quibusque
107.0160A| Virtutum ut testans promat vita ipsa senatum.
Scripta bona juste consurgunt in cruce vita.
Christus se ad Petram fidei nimium auctaque senos
Duceret inclinans humilis, tum venit ab arce,
Et docuit verbis, factis documenta reliquit,
Ac cruce sacra pia complevit cuncta creator.
Hoc Gabriel alacer dans clarum famen ad aurem
Virginis orabas archangelus, et paranymphus
Jesum salvantem jam tangens laude triumphum.
O Raphael medicina Dei, num te dedit haec crux
Reddere posse jubar, cujus tunc rite figuram
Monstrabas caeco, quae lumina reddidit orbi.
Credimus ergo crucis antiqua in laudibus esse:
Cum nova consonuit psallentum cantio laudem
Angeli in officium et veniebant jure ministri.
107.0160B| Hinc rogo, coelorum agmen, benedicite Christo,
Qui Cruce salvavit mundum, dans regna beatis,
Et vestrum numerum complevit in arce polorum.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0161|

107.0161A| Merito quippe sanctorum angelorum ordines et coelestis militiae exercitus, nomine et numero sanctae cruci concordant, ut aeterni Regis victoriam collaudent, et magnitudinem laetitiae suae honesto officio praedicent: cum non solum in hora nativitatis Christi laudasse, et post in deserto illi ministrasse sacer Evangelii textus commemoret, verum etiam in tempore passionis et resurrectionis ejus, debito ei officio ipsos affuisse manifeste narret; maximeque illos credi oportet hujus rei esse devotos, quia quanto dignius in ejus militia militant, tanto devotius ejus triumphum laudant. Novem ergo sunt ordines angelorum, ut sancta Scriptura nobis commendat: hoc est, Angeli, Archangeli, Virtutes, Principatus, Potestates, Dominationes, Throni, Cherubim, et Seraphim. 107.0161B| Sed ad haec exponenda beati Gregorii papae verba ponamus: Esse namque angelos et archangelos, pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim quoque et seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus ad Ephesios enumerat dicens: Supra omnem Principatum et Potestatem et Virtutem et Dominationem. Qui rursus ad Colossenses scribens ait: Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Dominationes vero, principatus ac potestates jam ad Ephesios loquens descripserat, sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos, de quibus nec dum quidquam Ephesiis fuerat locutus. Dum ergo illis quatuor, quae ad Ephesios dixit, id est, principatibus et 107.0161C| potestatibus, virtutibus atque dominationibus, conjunguntur throni, quinque sunt ordines, qui specialiter exprimuntur; quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim adjuncta sunt, procul dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo, qui primus conditus est, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quo notandum, quod primus angelus non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo subtilior est natura, eo in illo imago similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolitus, onix, et berillus, saphirus, 107.0161D| carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus, ideo ornatus et coopertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit.

 Sed haec dispositio in cruce novem ordinum angelorum quod nobis sacramenti innuat, prosequamur. Tenet ergo haec species sanctae crucis in inferiori sua parte, duos ordines, id est, angelos 107.0162A| et archangelos; in brachio dextro duos, hoc est, virtutes et potestates; in brachio sinistro item duos, id est, principatus et dominationes; in medio unum, id est, thronos; in superiori parte item duos, hoc est, cherubim et seraphim. Quae etiam nomina ad Domini nostri Jesu Christi gloriam praedicandam satis conveniunt, ejusque magnificentiam et potentiam narrandam decenter competunt. Quem enim angeli et archangeli in infima parte crucis positi denuntiant, nisi eum qui de coelo in terram descendit, magni videlicet consilii angelum, ad annuntiandum mansuetis missum, ut fortior fortem alligaret, ejusque vasa diriperet? Et quem alium virtutes, potestates, principatus et dominationes praedicant in brachiis crucis positi? nisi 107.0162B| eum de quo scriptum est: Dextera Domini fecit virtutem. Et item: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Itemque: Et factus est principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Et item: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos or bis terrae. Throni ergo in medio crucis positi, quem alium in se sedere notant? nisi illum cui dictum est Apostolo teste: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga recta est virga regni tui. Et Psalmista: Sedes, inquit, super thronos, qui judicas aequitatem. Et quem cherubim seraphimque significant in arce crucis positi? nisi eum de quo dicit Apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae 107.0162C| absconditi. Et item: Deus noster ignis consumens est. Cherubim quippe plenitudo scientiae, et seraphim ardentes vel incendentes interpretantur. Sed haec non ita praedicamus de ordinibus angelorum, quasi unigenito illos coaequemus; sed per subjectae creaturae officia et nomina dispensationis, illius sacramenta veneramur. Est enim ipse Deus et Dominus angelorum, ante omnia videlicet saecula ex Deo Patre genitus, hoc est, de substantia Patris, qui in novissima aetatum saeculi ex virgine matre natus, naturam in se suscepit humanam, ad debellandum scilicet mundi principem missus, ut exspoliaret principatus et potestates, palam triumphans eos in semetipso; quem Pater suscitavit a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem 107.0162D| principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiae, quae est corpus ipsius. Novem ergo litterae majores, quae in hac pagina speciem crucis faciunt, hoc sonant, CRVX SALVS; habentque singulae singulos ordines angelorum: quod facile cuilibet patebit qui litteras novit, et nomina novem ordinum non ignerat.

FIGURA IV. De Cherubin et Seraphin in crucem scriptis et significatione eorum. 107.0163|

107.0163A| O cherubin seraphin de coelo nomen Jesus jam
Exaltate, ignis nam hinc vester famine lucet.
Cum divina crucis vera crucis laus, haec via, vita.
Fructus lucis Christus verus, qui et socia est laus:
Vicit tristia tunc rex, nuncque exultat ubique,
Qui est seraphim carus: ora fiant celebrando hic
O coelestia monstra multa hac laude supernum:
Unum est pennarum aram ausu, nam conclamatam
Sacratum atque decus arae firmant, quoque voto
Edunt, quae sit virtus, ac bona quae tribuit rex
Consultu hac Christus re cum combussit iniqua.
En passus cunctosque fugavit calce potentes;
Et districta rupit excussi claustra chelydri,
Et veteres actus tersit, dedit ipsa benignus
Quis steterat Adam sons regna Sabaoth in arce:
107.0163B| Quae ora probant, virtus, et numen, huic ibi ferre
Auxilia in tenebris, in carcere, jussa beatum
In cruce factorem, confixum in stipite regem:
En thronus hic regis, haec conciliatio mundi,
107.0164A| Vexillum, framea, sors belli, insigne decorum
Proterit hoc hostes, arma confringit iniqua;
Sublevat atque suos, virtutis praemia donat.
Nam hinc exul ignis scito, quae tela laterent
Stant cherubin, haec quae arae assistunt, arcae quae
Hic haec labbara dant signo rite, et satis ora
Sancta ara sapiunt, una quoque sacra ope fiunt.
Uncta triumphum quae conatus fercula condunt,
Laetaque distensis ducunt haec facta beando.
En alis sensim tradunt alma, altaque pandunt
Pennis osque suum seraphin, ut jam prope tempus
Quo carnalis eat luxus dicant, vitiaque hinc:
Tensa ac brachia salvantis hic officio dant.
Hisque trahi atque vehi celso quae judicio ipse hinc
Tum dispensans in tutum leget ipsa probando
107.0164B| Quae jam nota ante auctu, et cara probavit ubique:
De cruce non titubant justorum nuntia vatum.
De cruce non fallunt istorum signa animantum.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0165|

107.0165A| In hac itaque pagina crux Domini, simul cum figuris seraphim et cherubim circa se positis, depicta conscriptaque cernitur. Quae ideo in hoc opus hic introducuntur, ut ostendatur, quanta provisione ac dispensatione, divina clementia humano generi semper salutem suam procuraverit, cum et in ipsis spiritibus Angelicis per propheticam revelationem, speciem redemptionis nostrae ante videri voluit, et per opera prophetica in tabernaculi templique aditis constructa, id est, in ipsis cherubim juxta arcam ultra velum positis, aeternam propitiationem mundo intimare decrevit. Proinde, licet multa multi de habitu et situ horum animalium interpretati sint, et alia atque alia diverso stylo non diversa fide scriptitarint; mihi tamen non incongrue videtur (salva majorum 107.0165B| traditione) ipsa animalia habitu suo, sanctae crucis exemplari figuram, cum et intervalla ipsius localiter servent, et sursum atque deorsum, in dexteram atque sinistram situ suo similiter protendant. Denique seraphim propheta Isaias inter alia ita narrat dicens: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub eo erant replebant templum. Seraphim stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri, duabus velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabat alter ad alterum, et dicebat: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus. Quid ergo situs iste senarum alarum seraphim praefigurat, nisi crucis Christi imaginem? Illae quippe alae quae superiorem partem corporis sui, id est, faciem 107.0165C| velabant, quod sursum ad caput erectae sint, necesse est et ob hoc superiorem partem crucis demonstrent manifestum est. Illae autem quae infimam partem, id est, pedes velabant, quomodo nisi deorsum dimissas esse credendum est, et ob hoc inferiorem partem crucis significare. Illae autem duae quae ad volandum extensae sunt, quid aliud quam transversum crucis lignum, in quo brachia et manus extensae sunt, Domini significant? Et proinde in positione sex alarum seraphim, manifeste totius crucis Christi signaculum expressum esse nemo sapiens dubitat. Bene quoque ipsa incedentes vel ardentes interpretantur, quia illam formam demonstrant, in qua superatae sunt omnes adversariae potestates, et totius mundi peccata consumpta atque 107.0165D| deleta sunt, imo ignem illum electis Dei commendant, 107.0166A| quem se Dominus in terram mittere et ut arderet se velle testatus est. Et merito trina voce ad laudem sanctae Trinitatis omnes electos cohortabantur, hoc est, eos qui ante adventum Salvatoris fuerunt, et qui in praesentia incarnationis ejus vixerunt, quique adhuc usque in finem mundi post ascensionem ejus in coelos ad fidem convertendi sunt; quia omnes una passio Christi simul redemit, de Judaeis videlicet atque gentibus. De caetero cherubim illa quae in tabernaculo sive templo fabricata erant, quid aliud extensione alarum suarum quam crucis Christi imaginem praeferebant? De quibus bene in libro Regum narrat, quod facta essent decem cubitorum altitunis, et decem cubitos haberent a summitate alae usque ad alae alterius summitatem. Ad cujus etiam 107.0166B| instar humani corporis forma comparari potest, cujus pene tanta latitudo est in extensione brachiorum a summitate digitorum unius manus usque ad summitatem digitorum alterius manus, quanta est altitudo sive longitudo a planta pedis usque ad verticem capitis. Haec ergo juxta arcam et propitiatorium stabant, quia veram propitiationem in incarnatione Salvatoris humano generi demonstrabant. Haec et in modum crucis alas extensas semper habebant, quia perpetuam nostram redemptionem in passione Christi salvandorum rite intimabant. In cruce quoque hic versus est in longitudine a summo deorsum vadens: En arx alma Crucis: en fabrica sancta salutis. Iste quidem in latitudine: 107.0166C| En thronus hic regis, haec conciliatio mundi. In seraphim quoque et cherubim versus elegiaci conscripti sunt. Nam in seraphim illo quod supra dextrum cornu crucis stat, hi sunt versus: Signa crucis Christi ast seraphin coelestia monstrant Pennarum atque situ hac cuncta sacrata probant. In eo vero quod supra cornu sinistrum, hi: Nam haec socia exultant celebrando hac laude supernum Conclamantque tribus sceptra Sabaoth vicibus. In cherubim namque dexteriore versus isti sunt: Hinc signant Cherubin haec labbara sancta triumphum. Distensisque alis brachia tensa notant. In sinisteriore quippe isti: Quae latere assistunt arcae et sacra opercula condunt 107.0166D| Factaque propitia officio ipsa probant.

FIGURA V. De quatuor figuris tetragonicis circa crucem positis, et spirituali aedificio domus Dei. 107.0167|

107.0167A| Crux rogo sacra Dei signa mihi numine pectus:
Laudibus ut clara cantem tua rite tropaea:
Quomodo terrenis ab caelis foedera ducas,
Pactum confirmes, et lethi vincula rumpas:
O vos agmen apostolicum, tu martyrum et ordo,
Jure domus Christi posuit quos culmen, in ipsum
Condistis, ima plebs alma est voce reperta.
Sancta salutaris et crux fundamine summo
Insita, constructa, crucifixi robore fixa:
Quae vere humanum genus ad vitam dedicavit,
Firmataque columna exit ostendere philax,
Aeternam per se paradiso surgere formam,
Tegminis et aulam sponsi, justi quoque regis
Christe tropaea nova mox jure, cruore, viaque
Erigis in mundo, quod justi foedera servet:
Spernat damnatum, vincat pietate dolosum:
Cui favor atque timor, virtus et palma, corona es.
Inclyta crux Domini, Christi fundamen et aulae.
107.0168A| Pulchrior es toto vernanti floribus arvo:
Celsior ac cedro, Pario et preciosior albo,
Quadratas jungis in firmo tramite petras:
Et rite patriarcharum jus, plebsque, priora
Fundamenta trahit, in fundo domatis omnis:
Quae bene devota corda scit dogmate primum
Vincire, rectum regnanti verba prophetae
Compluerant, vivam imperiis aulam pie regi
Ut Christo jam formassent in scammate trito:
Omnis namque simul scandit ob nomen ad astra.
Haec aula Hiesus ad laetam fulminis Arcton,
Et voce firmata viget bona structio vitae:
Junctio signat, dat haec omine jussa meare:
Qua via dux ducit ad lucis sceptra tenenda:
Quos templo dedicat laeta bona mansio Christi:
Quattuor atque crucis auget cum rupibus istis,
Perfectamque domum deducens angulus ipse.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0169|

107.0169A| In hac igitur pagina crux sancta per medium tendit, quatuor quadrangulas formas circa latera ejus positas habens: ad ostendendum utique coelestis aedificii structuram, Ecclesiae videlicet Dei vivi, quae et domus ejus est, columna et firmamentum veritatis. Ad hanc ergo domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita praemittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ipso attestante, cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod exponens 107.0169B| evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis. Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem spiritum ejus efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini, et membrorum ejus quae nos sumus, templum illud materiale tenuit, quod Salomon rex aedificavit in Hierusalem; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati; nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum. Quod ostendit Apostolus dicens: Fundamentum enim aliud 107.0169C| nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus. Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari: quia, sicut ait Petrus, Non est aliud sub coelo nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Et item: Ad quem, inquit, accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum. Possunt ergo hujus fundamenti primi lapides ac fundationi habiles, patriarchae et prophetae, apostoli et martyres non incongrue accipi, qui sive praedicando, sive operando, sive patiendo, fidei fundamenta nobis jecerunt, et quorum auctoritatem in 107.0169D| doctrina, exempla in actibus, imitationem in tolerantia caetera turba fidelium sequitur. Nam sicut apostoli et martyres post Salvatoris incarnationem, passionem et resurrectionem atque ascensionem in coelos per totum orbem spirituale aedificium domus Dei Christum praedicando, sive etiam pro Christo moriendo fabricati sunt, ita ante adventum ejus in carne patriarchae atque prophetae in priore populo, et in his regionibus in quibus degebant, semper 107.0170A| aliorum vitam verbis atque exemplis in melius convertere satagebant, quatenus digna conversatione Deum habere mererentur habitatorem, ipsumque sibi esse sentirent Deum propitium, sub cujus dominatione positi cognoverunt omnipotentem. Bene ergo in libro Regum scriptum est de illa typici templi aedificatione, quod praeceperit rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. Lapides ergo pretiosi sunt sancti viri, qui meritis sunt praeclari, qui bene quadrari jubentur, ac sic in fundamento poni. Quadratum namque omne quocunque vertitur fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae assimilantur corda electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium adversitate, nec ipsa 107.0170B| etiam morte a sui rectitudine status possint inclinari: quales videlicet doctores Ecclesia non solum de Judaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Recte quidem in sancta cruce haec aedificatio demonstratur, quia in ipsa, id est, in passione Christi tota Ecclesia catholica fundata, fabricata perfecte, atque dedicata est, nec hoc aedificium unquam veniret ad effectum, nisi per Crucem liberaretur genus humanum, nec ipsius sacerdotis digne compleretur officium, nisi ipse sacerdos in cruce fieret sacrificium.

In ipsa autem cruce continetur hic versus scriptus: Inclyta crux Domini Christi fundamen et aulae

In tetragonis vero circa crucem positis versus 107.0170C| conscripti, non per circuitum penitus gyrant, hoc est, ut finalibus litteris ad inceptivas per anfractum redeant, sed omnes in dextro angulo suo superius incipientes, per sinistrum supra ad sinistrum infra in decem et novem litteris descendunt, postea iterum in dextro angulo superius a vicesima littera incipientes, et descendendo per dextrum inferius vadentes ad sinistrum usque infra decem et septem litteris pertingunt: et sic unusquisque versus quatuor tetragonorum triginta sex litteras continet, qui utique numerus est tetragoni plani et senarii in semetipso multiplicatione confecti, sicut in sequentibus demonstrabimus. Est autem versus hic tetragoni subtus dextrum cornu positi: 107.0170D| Te patriarcharum laudabilis actio signat.

Subtus sinistrum vero positi tetragoni iste est:
Plebsque prophetarum divino famine jussa.
At ejus quoque, qui supra dextrum cornu crucis positus est, talis est versus:
Agmen apostolicum pandit tua rite tropaea.
Supra sinistrum vero talis:
Martyrum et ipse chorus effuso jure cruore.

FIGURA VI. De quatuor virtutibus principalibus quomodo ad crucem pertineant, et quod omnium virtutum fructus per ipsam nobis collati sunt.

107.0171|
107.0171A| Omnipotens virtus, summa sapientia, Christe,
Ornas qui totum arce crucis Dominus pie mundum,
Dispensasque tuis sanctis pia dona salutis:
Namque quadriga piis bene cornibus apta quaternis
Virtutum pandit seriem, dedicante triumpho
Victoris regis ostendens sanguine cunctas
Proficere ac species fructu pietatis in orbe.
Est virtus habitus animi morum et decus omne,
Nobilitas vitae, ratio et moderatio linguae,
Quae crux alma piis justa das laude probanda
Cuncta simul placito depromis singula voto.
Sancta tua docuit tenerum prudentia mundum;
Ex te justitia bene fervens spernere gaudet
Terrorem zabuli, scandit benedictus amorre
Ad pia consilia, mentem aufert fraude voratam:
107.0171B| Unde ac carnalem poterit vim et tollere pugnam
Vi tota, nisu forti, hinc quoque ad inclyta visu
Attendit, adversa ferens it cum ipsa vetando
Pestifera vetitas scelerum cum noxia caedis
107.0172A| Ostendens et psallere jam bona tempora posse,
Signa Dei scire, et mandata edisserere ac spe
Et facto lucem conquirere hinc modo sanctos
Arrectaeque aures caelestibus optima digne
Conducant, quod dona parent et germina ruris
E foliis fructus, correptaque squalida rite
Vimina succendant, et regia fercula promant.
Hos ergo fructus pietas sacratissima sevit,
Gratia purgavit, patientia et arte probavit,
Pactum conjunxit, et lex patris alma rigavit,
Produxit bonitas, nam vivida gramina Christi.
Sacravit cultus, et laus constantia cunctos
Fulcibat culmos, nova grana per omnia virtus
Jam humilis condit, nutritque modestia plenam
In spica frugem, dat perseverantia fructum et
107.0172B| Tempore maturum candentem concite Christus:
Tum crux per te justitia et prope numine viso
Mittens jam falcem concludet in horrea messem.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0173|

107.0173A| Quantos ergo et quales fructus lignum sanctae crucis germine suo proferat, dignum est etiam in hoc sacro carmine modo commemorare, cujus fructus aeternus est et radix perpetua; cujus odor mundum replet, et sapor fideles saginat; cujus splendor solem superat, et candor nivem obfuscat; cujus cacumen polum excedit, et cujus infimum inferna penetrat; cujus firmitas humiliat, jucunditas exaltat, et cujus potentia exaltata humiliat. Omnium enim virtutum series per ipsum et in ipso collata est mundo, quia in ipso rerum perfectio completa est. In ipso celsitudinem suam prudentia demonstrat, in ipso soliditatem suam justitia revelat, in ipso potentiam suam fortitudo consignat, in ipso moderamina sua temperantia collaudat. Hic etiam prudentia acquisitionem 107.0173B| sapientiae et comprehensionem veritatis devotius concedit, atque hic providentiae, intelligentiae et memoriae dona, omnis fidelis percipit. Hic justitia fidei fundamentum posuit, atque hinc pietatis et religionis, gratiae quoque et vindicationis aequitatem unicuique distribuit. Hic fortitudo blanda et adversa magnificentissime contemnit, atque hinc fidentiae, patientiae et perseverantiae exempla proponit. Hic emperantia in libidinis ac pertinaciae insolentes impetus frena disciplinae injicit, atque hinc pudicitiae et continentiae, clementiae quoque et sobrietatis multiplicia dona desiderantibus impendit. Hoc videlicet lignum ab ipso plantatum est, de quo dicit Propheta, ligni comparationem faciens: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod 107.0173C| fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet, et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur. Decursus ego aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipso Veritas dicit: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Lignum ergo secus decursus aquarum est cum foliis et fructu, quia protectionis suae nobis umbraculum proferens apparuit Creator in carne, et humanum genus per resurrectionem ad vitam erexit, quod per defectum quotidie ibat ad mortem. Vere enim istud lignum dedit fructum in tempore suo, quando Salvator noster passione et resurrectione sua completa, Ecclesiam per totam mundi latitudinem in se vitem veram coadunatam cunctis virtutibus fecit abundare, ipso hoc testante: Ego sum, 107.0173D| inquit, vitis, et vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil 107.0174A| potestis facere. Spirituales enim hic gignuntur fructus, quos enumerat Apostolus dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, castitas. Bene ergo in sancta cruce spiritualis adhibetur fructus, quia omnium bonorum in ea crucifixus est auctor. Nam ex parte carnis, dum in ea mori voluit Christus, salutem integram humanum percepit genus. Granum frumenti in terram cecidit, et gloriosam martyrum segetem protulit. Unus stips portavit hominem suspensum, et totus mundus ad coeleste dedicatus est regnum. Judaea gens insolens non timuit perimere regem, et totius orbis gentes ipsum susceperunt Redemptorem, quia in semine Abrahae benedicentur omnes familiae terrae.

107.0174B| Quatuor ergo hae figurae in unam crucis formam dispositae, quatuor principalium virtutum continent nomina: prudentiae quoque, justitiae, fortitudinis et temperantiae, ex quibus omnis virtutum series procedit, et in quibus ratio bonae vitae consistit. Sunt ergo memoratae figurae secundum trigoni speciem conjunctae, sed variis gradibus distinctae. Facti sunt enim in duobus lateribus uniuscujusque constare, et nullum nisi per sancti Spiritus gratiam eas posse impetrare. Tenet quoque haec positio sanctae crucis, in trigonis suis quatuor versus triginta sex litterarum, id est, in singulis singulos: quorum primus qui in supremo positus est trigonus, tenet hunc versum, incipientem a dextro angulo superius, et circumeuntem per caeteros angulos, usque ad illum unde incipiebat, 107.0174C| ita:

Arce crucis Domini summa prudentia sistit. In infimo autem trigono incipit versus hic, a dextro angulo desubtus, et vadit per caeteros circum, usque ad ipsum a quo initium capiebat, ita: Justitia et prona mandat se parte tenendam. Dexterae autem partis trigonus continet hunc versum, ab infimo angulo primum sursum ascendendo, sic circumeundo caeteros usque ad initium suum, ita: Forti sed in dextro cornu fert stipulatu do. Sinistri vero trianguli versus, a medio angulo initium sumit, gradiens primum ascendendo usque ad alterum angulum, indeque per circuitum ad caput suum revertitur, ita: Cum in levo moderans disponit 107.0174D| jura modesta. Modestia igitur per syncopam scripta, pro temperantia ponitur, species pro genere.

FIGURA VII. De quatuor elementis, de quatuor vicissitudinibus temporum, de quatuor plagis mundi, et de quatuor quadrantibus naturalis diei, quomodo omnia in cruce ordinentur, et in ipsa sanctificentur. 107.0175|

107.0175A| Omnia jam splendent vero de lumine Christi
Illustrata, crucis et sacrae facta beando
Concelebrant, ut victori sic vota superno
Debita persolvant, devote regna canentes
Cuncta tenere modum sub magno numine Hiesu.
Quicquid in orbe meat edacis quicquid ubique
Est, sapit et sentit, vivit, et jura reservat:
Hoc terra, pontus, hoc sidera, gramina, venti,
Imperio suberunt, hoc sunt, anteque fuerunt
Imber, nubs, grando, glacies, nix atque pruina,
Fontes, et rivi, pulvis, et ros, jubar absque hoc
Cretae, arcton, actu, stellae atque aera quaeque.
En almum, et non vaaharo, rursus dicite vera,
Ac modulos, cantus, odas, cantet quoque justus:
Omnia crux trahat, et sano pie jure coronet:
107.0175B| Laude Dei non discordet, sed dicat honesta
Ejus opus gaudens, pisces, dirique dracones,
Colles, et luci, montes, pecora, arbos, harena,
107.0176A| Cumque feris, vespae, vermes, et bestia rictu:
Et placidae vultu, seu saeva mente volucres:
Xristicolae quis aula poli, terraque sata fit:
Vobis virtus lumen ducens undique ad hostes
Nuntia fert, prex fit aut unda, sed ore peritus
Fama idem ah abicit palmam nosci hic rapto
Dat felici, dat justis haec nuntia cunctis:
Parcens rite hosti, dat fatu vivere, multos
Sed jure damnat, quos auctus sepsit iniquus.
Inde decet pariter ora ymnizantia laudes
Votaque declament grates, en vestra polorum
Turba, et tu populus quem profert tellus ubique:
Vos ratio consors pariter direxit ad odas:
Gaudia vos caeli caelestia regna bonaque
Jam sorte capiunt, et votis valde requirunt:
107.0176B| En dedit hoc vester vobis Salvator, et ipse
Rex proprius praesul laetusque creator Hiesus.

DECLARATIO FIGURAE. 107.0177|

Recte igitur quaternarium numerum perfectione sacratum pene nullus ignorat, et ideo bene illum in forma crucis Christi transfiguratum totus orbis veneratur. Siquidem mundum quatuor elementis constare manifestum est, id est, igne, aere, aqua et terra. Et totum orbem quatuor terminari partibus sive angulis notum est, oriente scilicet et occidente, aquilone et meridie. Quatuor quoque sunt vicissitudines temporum, id est, ver, aestas, autumnus, hiems; et quatuor quadrantes naturalis diei, id est, quater senae horae, quae tamen his initiis dignoscuntur, mane videlicet et meridie, vespere et intempesto. Sed quomodo cruci convenienter possit haec dispositio coaptari, intimandum est. Si ergo erectam crucem voluerimus aspicere, ignem, quod supremum est elementorum, 107.0177B| in arce illius collocemus; aerem quoque et aquam, quae media sunt in elementis, in transverso crucis ligno, quod per medium stipitis erecti ducitur, consignemus; terram vero, quae gravissima est et imum in creaturis tenet locum, inferiori parti crucis deputemus. Haec quippe omnia elementa sicut quadam naturae propinquitate sibimet commiscentur, ut mundi integritatem perficiant: ita etiam quatuor partibus crucis sibimet sociantur, ut perfectam speciem ejus demonstrent. Si autem quatuor plagis orbis eam velimus assignare, jacentem metiamur necesse est ita: ut primam partem ejus orienti, extremam occidenti, dextram aquiloni, sinistram austro deputemus. Similiter quoque quatuor vicissitudines temporum naturalis diei, eadem dispositione 107.0177C| in cruce possunt adunari, ut una species anni sive diei congrue in his queat ostendi. Ver enim atque aurora ortum lucis et coalescentia in terra germina ordine suo proferunt, et ob hoc bene orienti deputantur. Aestas autem atque meridies propter fervorem austro coaptantur, quia dum in eisdem coeli partibus sol erigitur, flagrantiore mundum torret calore. Autumnus namque et vespera jure occidenti mancipantur, eo quod tunc omnium fructuum terrae messis finitur, et tota diei spatia terminantur. Hiems ergo et intempestum septentrioni assimilantur, eo quod tunc terra frigore torpeat, et magis quieti quam alicui operi tempus opportunum sit. Igitur dum omnia per crucem constat esse recuperata, et per Christi passionem renata ac meliorata, rite ad ejus laudem cuncta conveniunt, quia ipse est 107.0178A| cum Patre et Spiritu sancto unus Deus, cui soli benedictiones illae competunt, quas tres pueri in camino ignis ardentis, omnes creaturas ad laudem Creatoris exhortando, concinnebant atque dicebant: Benedicite, omnia opera Domini, Dominum, et caetera. De quo et Psalmista dicit: Laudent eum coeli et terra, mare et omnia quae in eis sunt: quia, secundum Apostolum, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Cur vero in rotis quatuor elementa sive quatuor tempora seu quatuor plagas mundi depinxerim, haec ratio est, quia omnis mundi machina temporalis est, et quadam permistione elementorum atque successu temporum variabilis sive mutabilis, Salomone attestante, qui ait: Omnia tempus habent, 107.0178B| et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Nunc ignis aerem siccat, aqua humidiorem facit, nunc terra aquarum alluvionibus afficitur, nunc solis ardore siccatur. Aqua quippe natura mobilis est, et quemdam circulum cursu conficit. Omnia flumina, inquit Ecclesiasticus, intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Ignis quoque similiter naturalem motum habet unde ad altiora se semper erigit accensus, et locum sibi super aera quaerit. Discurrunt fulgura, et crebris micat ignibus aether. Tempora namque circulis transeunt, et vicissitudines quatuor ternorum mensium orbibus eunt. Annus quoque ab eo quod semper vertatur, et in se redeat nomen accepit. Dicitur et orbis terrae et vertigo poli terras atque aequora 107.0178C| circumvolvere. Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Quinque tenent zonae coelum, obliquus qua se signorum verterit ordo. Sunt quoque et ipsi versus in totis conscripti sphaerici sive circularis numeri: id est, triginta sex qui per senarium senario multiplicato in senarium terminat, quorum primus in supremo circulo hic est versus: Ver oriens ignis aurora hac parte relucent. In infimo vero hic: Autumnus, zephyrus, tellus et vespera hic fit. Dextro namque hic: Arcton hiems lympha media nox ecce locatae. Et in sinistro hic versus: Aer, aestas, auster arci hic sit meridiesque.

FIGURA VIII. De mensibus duodecim, de auodecim signis, atque duodecim ventis, et de apostolorum praedicatione, deque caeteris mysteriis duodenarii numeri, quae in cruce ostenduntur. 107.0179| 107.0179A| Christus Salvator, Christus rex arce serenus, Consilium, virtus magna et benedictio, lumen, Patris divina proles: certe trahit omne hinc Jus ortum, factura fabrum mos castus honorem. Hincque bonum quicquid verum mirumque videtur Justitiae quicquid arce, quicquid manet orbe. Quicquid rite probat et profert ordine mundus, Angelus atque bonus, quae nam suffert et iniquus Sunt hinc, quodque Deus vanum dejecerat ex hoc Saeclo jus revocans: en omnia Christus honore Complectit dominans, consignat munera nutu. Hinc decet ut genus humanum et luminis exul Noret hos radios: quos erigit haec benedicta Crux salvans, et reddens quem jam primus habebat Exortum lucis, nocuus quo abscesserat Adam. Quotquot jam radios vere en istos celebrant Perpetua lucis fulgescunt sorte crebro quae. Hoc candore satis micuerunt arma prophetae, 107.0179B| Grex et apostolicus decoratur luce corusca. 107.0180A| Hocque fides Christi candet, hoc sole relucent Corda bene hominum, vota quo lumine gliscunt Justi pollentes per mystica signa bonumque Conicient radium mandatis credere ob ipsum, Et tribuunt populis cum jura superna notare Ascribunt Christus consortia ducere vitae: Christus rex dominus divinus munere summus Scandens alta crucis en robora, funditus in hoc Istam tunc speciem plantando pandere caelos Tradidit, et voluit gratos conquirier illic: Ergo quater ternos ab aquarum et limite mundi Hoc ventos in calle crucis benedixerat, ipse Signaque bissena princeps stipando gubernat, Ac duodena suis oriens plaga suscipit oris Tracta Dei spatia, en his sectio tota laborat, Omnia nam Christi crux gloria septa resolvit, Ipsaque sancta poli stans gaudia juraque terrae 107.0180B| Proponit, signat, laudat, probat, ipsaque donat. DECLARATIO FIGURAE. 107.0181|

 107.0181A| Duodenarius ergo numerus quam bene et apte sanctae cruci conveniat, non parvae rationis est intelligere: quippe cum duodecim venti sint, qui mundum perflant, et duodecim signa zodiaci, quibus septem planetae circulos suos ordinate et disposite pergunt, et duodecim menses, quibus annuus cursus peragitur; artificialisque diei horae duodecim, quibus sol totam superficiem terrae illustrat; duodecim quoque patriarchae, ex quibus omnis multitudo filiorum Israel propagata est, quae terram repromissionis secundum sortes duodecim tribuum possedit, a quibus exorti sunt prophetae, divini partus praecones. Unde et ipse Salvator carnem suscipere, et inter homines nasci dignatus est: qui lux in hunc mundum veniens, duodecim apostolos, quos ex ipsa gente elegit 107.0181B| sol justitiae, in horarum similitudine illustrans, per cunctas plagas orbis, ad sanctae Trinitatis fidem praedicandam direxit. Et in aedificio coelestis Hierusalem ejusdem numeri sacramentum multipliciter insinuatur, quod Apocalypsis quidem ostendit, ubi ita scriptum est: Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem, descendentem de coelo, a Deo habentem claritatem Dei: lumen ejus simile lapidi pretioso, tanquam lapidis jaspidis, sicut cristallum; et habebat murum magnum et altum, habens portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina scripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. Ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim 107.0181C| nomina duodecim Apostolorum et agni, et reliqua. Sancta enim Ecclesia in hoc aedificio spirituali significatur, quae est coelestis videlicet Hierusalem, et urbs regis magni, cujus artifex et conditor est Deus, qui fundamentum ejus simul et consummatio est, qui pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia ejusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret. Omnia quaecunque habet propria pace ipse possidet, unde et in pectore 107.0182A| summi pontificis duodecim lapides pretiosi, quaterno versu dispositi, et duodecim patriarcharum nominis inscripti videbantur imponi, ut pulcherrimo panderetur, omnia spiritualia charismata, quae singuli quique sanctorum viritim ex parte perficiebant, in mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu, pariter et perfecte fuisse completa. Quod in Evangelio quoque Joannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Et paulo post: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
 Habet ergo haec species sanctae crucis in cornibus 107.0182B| suis ternas lineas, ut demonstret, quod sicut ipsa dextra laevaque, in directo tramite suo vicinas et coadhaerentes lineas habet, ita ventorum quatuor cardinalium principalitas, in dextra et in sinistra ventos alios positione sua consociat, sic et quatuor tempora, ternos menses singula habentia, sive aequinoctiis sive solstitiis media, juxta quosdam dirimuntur: quod illi planum erit, qui Graecorum seu Aegyptiorum de temporibus rationes sedulus discere curat. Sunt autem in ipsa cruce duo versus hexametri, quorum prior in longitudine a summo deorsum vadens, hic est:

In cruce nunc menses, venti, duodenaque signa. Qui autem in latitudine transit, iste est; 107.0182C| Grex et apostolicus decoratur luce corusca. Sunt quidem et alii duo versus pentametri in lineis adjacentibus cornibus crucis, quorum unus per anfractum longitudini crucis supra infraque copulatur ita: Sunt quoque consocia hic stips, plaga, et orbis opus. Alter vero dexterae ac levae parti in latitudine sociabitur, ita: Sancta valet celebri ast crux dare calle bonum hoc.

FIGURA IX. De diebus anni in quatuor hexagonis et monade comprehensis, et de bisextilli incremento, quomodo in specie sanctae crucis adornentur et consecrentur. 107.0183| 107.0183A| Sol et luna, Deum hic Christum en benedicite Hiesum: Crux quae est vester honor, stabilis lux, pacifer ordo, Laus, probitas, series, per cuncta et saecula lumen: Vosque diem hac noctemque simul perpenditis hora, Stringitis atque hujus centena ad vincula gressum, Stirpsque habet haec senos decies et quinquies unum, Atque thoro in proprio decies quoque rite tricenos: Namque his sol rota quae se noscitur indere, luna et Temporaque his tota et semel omnis circuit annus, Binosque et decies quinos habet his globus orbes: Septimanae atque habet unius quoque limitis oram 107.0184A| Annus ad hancque diem versum tenet omnis, et ordo hic: Nam hora it ad hanc, tempus, annalis cursus et astra. Jam hucque quadrans alis crux tota quem notat arte It quater et saenis arce circumvolat umbris, quae Accrescunt numero, invitus quem ostenderit et sol Calle supervacuum hoc ecce aequinoctia signant. Tu sacra stirps quae clara die ornas cuncta tenebris, Crux, quoque sancta micas, hinc en et Christus ubique Ora crucis complet, celsi ibas baratrum orbem ara Arto ordine sceptrum hac atque aethera celsa, nam 107.0185A| Haecque decus mundi est. Sem regit astra poli hinc Donat magna salus hoc sede hac, clautrasque coeli Laus hominum haec odis planat cuncta Dei hausta. Lux abiit cum summa jugis primum astra adit en sol, Atque sacram effigiem hostis in ardua sistit Hiesum. Nam Judaea fremens satis extulit arbore pomum, et Quo hoc possent tetragoni quaerere partibus orbis Gentes et populi ex quattuor maris undique summis. Haecque dapes vitae monstrantur de cruce cunctis. Quod satientur ibi, et decies decuplata resumant. Dona patris summi, atque novenos tum aethere cernant. 107.0186A| Angelicos populos, o singuli et undique fulgeant. Hinc moneo ut cantus totos pia scriptaque agamus. Quatenus exitium spe cum mors aspera in orbem huc Jam fremit: hac pelli una et de exilio hinc valeat jam: Post quoque regna Dei et supera jam luce nitentes Prendamus, laeti hinc rerum et resonemus ovantes Auctorem Christum Dominum omnipotentis, et almi Nempe Patris natum, verum, almum atque arce supernum. Sit quoque haec nostra ratio, laus semper, et ardor. DECLARATIO FIGURAE. 107.0185|

 107.0185A| Ergo haec figura sanctae crucis per quatuor hexagonos et per monadem inter medios positam, omnes 107.0185B| dies anni complectitur. Siquidem annus solaris habet dies CCCLXV et quadrantem. Divide ergo hos per IV: quater XCI, CCCLXIV fiunt, et remanet unus dies et quadrans. Divide illum unum diem per IV: quater sex horae XXIV fiunt, quod est integra dies a solis ortu usque ad alterum solis ortum. Divide ipsum quadrantem, quater enim hora et semis sex horas complent, quod est bissexti per singulos annos incrementum, ac inde fit si totum annum in quatuor partiaris, quod unaquaeque pars dies XCI et horas septem ac semissem contineat, atque haec fiat vera partitio quatuor vicissitudinum, id est, veris, aestatis, autumni et hiemis, ut singulae dies XCI et septem horas ac semissem habeant. Notandum tamen quod in hac figura quadrantis demonstratio aliter non fit, 107.0185C| nisi sub intellectu et examinatione sex angulorum, ut horae singulae singulis deputentur angulis. Si enim quatuor hexagonos in angulis suis perspexeris, XXIV horas in his notabis: qua scilicet plenitudine horarum dies bissextilis conficitur, et non absurde haec ratio huic rei discreta est. Si enim in quatuor annis quadrantilis portio ad unius diei pervenerit summam, rite in quatuor hexagonis quater sex horarum crux ostendit et normam. Recte ergo hexagonus divinitus huic dispositioni ordinatus est: quia senarius numerus in tota anni serie plurimum valet. Ad hoc quoque demonstrandum ponamus partem unius capituli de libro sancti Augustini quarto de sancta Trinitate. Annus etiam unus, si XII menses integri considerentur, quos triceni dies complent (talem 107.0185D| quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit) senario numero pollet. Quot enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis, ut perveniatur ad X, hoc valent LX in secundo ordine, qui constat ex denis, ut perveniatur ad C. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicantur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexaginta, trecenteni et sexaginta dies, qui sunt integri XII menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est. Restant autem quinque dies et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum, annumque concludat. Quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est 107.0186A| intercalari excurso quadriennio (quod bissextum vocant) ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque 107.0186B| dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet. Et primo sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt jam dies quinque sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro uno die. Deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum sua nocte, viginti quatuor horae sunt: quarum pars quarta, quae est quadrans diei, sex horae inveniuntur. Ita ergo in anni cursu senarius numerus plurimum valet. Merito itaque sanctae cruci aptata est series dierum, quia per ipsam illuminata sunt corda hominum. Ipsi competit copulatio hexagonorum, quia in ipsa constat perfectio rerum. Ad ipsam ordo temporalis lucis convenit, quia per ipsam lucem 107.0186C| aeternam homo invenit. Ad illam nonagenarius numerus cum monade concurrit, quia per illam angelicus ordo ad sui numeri plenitudinem pervenit. Ad ipsius quoque medietatem ex quatuor partibus hexagoni directi unitate copulantur, quia per ipsius majestatem omnes gentes ex quatuor plagis mundi in unitate fidei sociantur, ipsiusque completo opere coelestis atque terrestris creatura una charitate conjunguntur. Ipsi honor et majestas, per cujus clementiam haec cuncta perpetrata sunt, laus et gloria in saecula saeculorum. Habet quippe haec species sanctae crucis in longitudine per duos hexagonos metrum sapphicum, quod est pentametrum, endecasyllabum, et sunt ejus tres versus pares. Recipiunt autem singuli hos quatuor pedes binarum syllabarum, 107.0186D| trocheum, spondeum, trocheum, iambum et ultimum trissyllabum bachium. Post tres autem versus additur dicolos dactylicus, hoc est, dactylus et spondeus. Suntque in supremo hexagono hi versus:

Terque centenos deciesque senos, Et semel quinos habet universum Tempus, annalis cruce circuitus Ecce dies hic. In secundo quoque hi: Sed plagis posti satis exagoni Quatuor monstrant decies novenos, Singuli totos pie cum monade, Et super unum. Notandum autem quod superiores versus, quia C litteram, quae in medio hexagonorum est, sibi attrahunt, 107.0187A| XCII litteras habent, sequentes vero XCI. Illi autem duo hexagoni, qui transversam partem crucis faciunt, metro elegiaco compositi sunt, quorum prior hos versus habet: 107.0188A| Stirps quoque sancta crucis complet certo ordine sceptrum Haecque decus mundi et magna salus hominum haec. Posterior vero istos: Cuncta tenet Christus barathrum, orbem atque aethera celsa. Nam regit astra poli hic claustraque cuncta diei.

FIGURA X. De numero Septuagenario et sacramentis ejus: quomodo cruci conveniant. 107.0187| 107.0187B| Quid ferat en vitam, corruptio quid vereatur, Debita quid laxet, quid vincla tenacia cedat, Nunc decet ut verax spe hilaris hoc musa beato Carmine depromat, crucis ardua dicat et acta. Hoc merito vox fauce omnis hoc personet arte, Os, digiti, plectrum, vota, cor, lingua, loquela: Quod cecidit bello torvus draco, noxius ille Arte venenata hominem trux qui expulit Eden: Traxerat atque cadens de coeli lucifer arce Tertiam ad inferni fumantia sulfure stagna Astrorum partem secum: quia fraude superbus Temptavit supero sons se similare supernum Ingelida statuens aquilonis sede tribunal: Agnus huncque lupum superavit, jure potenti 107.0188B| Eripuit praedam studiaque ferocia pressit: Imo at gentes ex placito ad sacra nuntia cura Convertit, meliora notans, caelestia donans: Ne albo ortu laedat huic casto fabula jam si in Robore consurgit, qui dogmata sensit aperta Ne areat os cantu, supplet rex arida haustaque Inque sacra laude fecundat germinis auctor. Ista en perfidiam causat prae munere cellit Virtus larga crucis, dimittens debita mundo. Denique hoc numero manifesta redemptio toto Quod fuerit mundo, Danielis septuaginta hoc Ebdomadae signant: ut praevaricatio certum Acciperet finem, peccatum, et noxa, et iniquum: Justitiamque aeternam adduceret ipse creator. 107.0189A| Jeremias decies septenos scripsit et annos, Post quos ipse suos a vinclis solveret auctor: At Moyses sanos monitu discreverat ipse his Quos docuit tolerans seniores septuaginta: Saecula pacificans, crux lustras tota beato 107.0190A| Famine Evangelii, decalogi, et foedere claro. Nec eris inscripta impos reor ipsa figura, en In quinis sensus summis des, quod pie cunctos Magnifice et placite justo tibi jure favere. DECLARATIO FIGURAE. 107.0189|

 107.0189A| Septuagenarium quippe numerum praesens forma sanctae crucis sparsis litteris conscripta demonstrat, quo nobis intimatur, omnia mysteria, quae idem numerus continet, honori sanctae crucis decentissimo convenire. Nam septuaginta anni captivitatis, quos Jeremias propheta praedixit populo sacrilego futuros, quid aliud significant quam omne tempus istius vitae, quod per septenarium dierum numerum discurrit, 107.0189B| quo propter peccatum primi hominis damnati sumus, et poenis aerumnisque affligimur, et variis tribulationibus atque angustiis quotidie afficimur? Sed quia finem captivitatis post septuaginta annos idem propheta praenuntiavit: hoc, nisi fallor, insinuat, quod in fine mundi captivitas nostra perfecte dissolvetur, quando novissima et inimica destruetur mors, quando scilicet et de animae decere et de corporis immortalitate sine fine cum Christo gaudebimus; atque ideo in sanctae crucis forma haec ratio oportebat demonstrari, quia ipsa per Christi passionem hujus gratiae nobis contulit effectum. Cui rei concordant ipsa verba prophetae, qui ait: Haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum bonum, et reducam vos ad locum istum: Ego enim scio cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem bonum et patientiam; et invocabitis me, et ibitis et adorabitis me, et exaudiam vos; quaeretis me et non 107.0189C| invenietis; cum quaesieritis me in toto corde vestro, inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis ad quae expuli vos, et reverti vos faciam ad locum a quo transmigrare vos feci, et reliqua. Quid est enim quod dicit propheta: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum bonum? nisi quod dicit Apostolus: Quando autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Et item: In novissimis diebus locutus est in Filio suo, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Cum coeperint impleri dixit, non cum completi fuerint, quia non in consummatione mundi, sed in novissima aetatum saeculi incarnatus est Christus, et per verbum Evangelii illuminavit credentes, atque per passionem et resurrectionem suam restauravit genus humanum. Quod enim his in hoc capitulo 107.0189D| reversionem praedicat, hoc est in eo quod dicit: Et reducam vos ad locum istum; et paulo post subjungit: Et reverti vos faciam ad locum a quo transmigrare vos feci, potest intelligi, quod animae reversionem ad requiem in priori sententia; et in secunda corporum resurrectionem ad gloriam insinuet. Post mortem ergo sanctorum animae modo in paradisum vadunt, et in fine mundi recipientes corpora sua, regnum intrabunt aeternum. Septuaginta vero hebdomadas numeravit Daniel usque ad Christum, quando finem acciperet delictum et praevaricatio, et adduceretur justitia sempiterna. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa jam angeli ad prophetam dicta videamus. Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum, et reliqua. Nulli 107.0190A| dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. Numerentur igitur istae hebdomadae per septenos annos distinctae, a vicesimo anno regni Artaxerxis regis, quando Nehemias pincerna ejus impetravit ab eo restaurari muros Jerusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, quae ipsae abbreviatae 107.0190B| esse describuntur, hoc est, secundum lunae computum duodenorum mensium lunarium: hinc fiunt anni quadringenti nonaginta, qui ad solem redacti faciunt annos quadringenti septuaginta quinque, ad ejus vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas septem et sexaginta duas fuisse completas, sed et partem septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negatus est. Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus, quam ideo, quantum conjicere possumus, segregavit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, sed continuo ex quo a Joanne praedicari coepit negatus est. Confirmabit autem multis pactum hebdomadibus, una ipsa videlicet novissima, in qua vel Joannes Baptista vel Dominus et 107.0190C| apostoli praedicando multos ad fidem converterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, hoc est, quinto decimo anno Tiberii Caesaris, quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio Christi fidelibus paulatim vilescere coepit; et merito, quia quanto magis appropinquabat veritas, umbra secedebat. Dignum etiam erat ut quando ipse Salvator in cruce fieri voluit hostia legalis, pecudum desineret victima, et quando verus agnus Dei Christus pro totius mundi peccatis immolatus est, typicus ille deficeret, qui pro unius gentis liberatione in testimonium occisus est. Item septuaginta presbyteros Moyses Domini mandato populo praetulit, ut ostenderet solummodo qui per Spiritus sancti gratiam legem spiritualiter intelligunt, idoneos esse aliis magisterium praebere. Et hoc in sanctae crucis decebat numero ostendi, quia non est inventus, neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram, qui aperiret librum, et solveret septem 107.0190D| signacula ejus, respiceretque illum, nisi agnus qui in medio throni stat tanquam occisus, habens cornua septem et oculos septem: Leo quidem de tribu Juda, radix David, qui clavem tenens claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit, qui datus est in lucem gentium ut aperiret oculos caecorum, ut educeret de conclusione vinctum, de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis. Sunt quidem hic in figura sanctae Crucis quinque spherulae dispositae, quae simul numerum septuaginta continent, sigillatim vero unaquaeque quatuordecim harumque tres unum versum tenent in longitudine a summo incipientem et in ima desinentem, ita:

Crux pia constructa hic superasti vincula mortis. Item in latitudine tres summulae alium versum tenent ita: Magna bona et sancta hic superasti crimina saecli. Medietas quoque crucis utrique versui communis est.

FIGURA XI. De quinque libris Mosaicis quomodo per crucem innoventur, exponitur. 107.0191| 107.0191A| Te pater alme poli doctorem carmine in isto Rectoremque voco, felicibus annue coeptis Tu pius et clemens sensum dans, verbaque casta, Ut tua quid prima signet lex pandere possim Ad crucis aeternam laudem legisque secundae Jus demonstrandum, vota, ritusque perennes. Cum primum haec rite generatio maxima rerum Exorta est, ex invisis crucis alma refulsit Gloria cum dono lux alma beavit, et arva haec Cuncta simul recreat tua quae nunc dextera Christus, Et vera lucis dans munera cum cruce saeclis. Nam genesis vitae laudat mirabile lignum hoc Inter cuncta fuit plantatum quod paradiso, Vivificans ligna tribuens et munera fructus. Hoc patri atque Isaac vexit multandus ad altare, Orat et exodus hoc jura satis est numerorum. Eueher atque cui acerdoti umerus canit ore Nupta canit triviis levibus, ventat mare, ludus 107.0192A| Udat transitu hosticus, ob magnalia cantat. Et plebs carmen ei optime, pure, mira trophaea Laudem in amore Dei psallitque triumphi: et Eoum Hoc mare testatur victrices orbita calles: At veterem hoc lignum legis dulcavit abyssum: Bis petram excutit, vivam produxit et undam: Namque Amalech canam devicit primitus iram. Signum hujus pariter nomen delevit, et illi Botrum hoc vecte pium renota vexit uterque Vectorum votis et ovantibus omnia laudant Dona Dei terris his gaudia inesse epularum. Quis bene mysteria dicit vel dicere cuncta Rite valet crux dona tua? cui non satis omnis Lingua creaturae poterit depromere laudem: Hostia te Patris aeterni dedicaverat aram: Vitae serpentem exaltasti et, tu pie, Christum Monstrasti populo; de te et quid dicere possum, Cuncta bona dederas, demebas et mala cuncta. DECLARATIO FIGURAE. 107.0193|

 107.0193A| Quisquis legis primae plenam desiderat habere notitiam, necesse est ut hujus figurae per omnia memor sit et ejus factum mente saepius revolvat, et comparans priora posterioribus recolat scriptum: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, et quod exemplari et umbrae deserviunt coelestium; et item: Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Umbra enim non sine vero corpore fit, sed tamen ipsa in se veram et integram speciem corporis non exprimit. Quapropter oportet ut quisquis veritatis amator est, si umbram prius videat, ad verum corpus, cujus ipsa umbra est, ocius oculos convertat, ne dum penitus in umbra intuitu haereat, veritatis fructum 107.0193B| negligens perdat. Lex ergo haustum sitientibus praebuit, sed sine ligno potabilis non fuit. Ostendit quippe Dominus Moysi lignum, quod mittens in aquam, omnem amaritudinem in ea absumpsit; et quae prius sitientes populos vano alliciebat aspectu, ligno immisso, omnes dulcissimo refrigerabat potu. Itaque, secundum Apostolum, lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, sed lex spiritualis est, ut idem dicit apostolus, et non in vetustate litterae, sed in novitate Spiritus debet intelligi. Littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. Lex ergo Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit nos a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato 107.0193C| peccatum damnavit in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, quo non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Scriptum quippe est in lege: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Sed quoniam in lege nemo justificatur apud Deum, et quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno, ut gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Igitur cum destructa sit maledictio legis per crucem, et ejus amaritudo per ipsam conversa in dulcedinem, dignum est etiam ut in ejus effigiem disponantur 107.0193D| libri legis, ut congruentia operis in hoc innotescat, et mysterii sacramentum appareat. Ergo in capite, hoc est, in culmine sanctae crucis, sit positus liber Geneseos, quia ipse caput est et primus omnium librorum, narrans quod in principio fecit Deus coelum et terram, utique per Filium suum coaeternum 107.0194A| sibi Deus Pater, id est, per Verbum suum; de quo dicit Psalmista: Verbo Dei caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus ejus. Hinc dicit et evangelista Joannes: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
 In ima vero parte crucis, hoc est, in pede, sit positus novissimus quinque librorum legis, id est, Deuteronomium, quod interpretatur renovatio legis, utique significans Evangelium, in quo cuncta, quae lex figuraliter atque typice protulit, veraciter ac spiritualiter sunt enodata, ac nostri Salvatoris ore reserata. Jure ergo in capite crucis geneseos, et in fine Deuteronomium consistunt, quia eum quem lex narrat in principio temporis cum Patre omnia condidisse, in fine temporis hunc Evangelium refert 107.0194B| cuncta per crucem renovasse. Exodus vero bene in dextra ponitur, in quo exitus filiorum Israel de Aegypto conscribitur, et ibidem plura a Domino facta miracula narrantur, juxta illud Psalmistae: Dextera Domini fecit virtutem. Et item: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, et eduxit Israel de medio ejus, in manu forti et brachio excelso. In sinistra quoque liber Numerus est positus, quia ipse sinistras congregationes Chore, Dathan et Abiron, contentiones contra Moysen et Aaron levasse describit, et per Domini potentiam citius compressas. At Leviticus, in medio omnium stans, crucis medietatem tenet, quia illum pontificem designat in plurimo ritu sacrificiorum, qui in ara crucis semetipsum obtulit hostiam immaculatam Deo, ad exhaurienda multorum 107.0194C| peccata, et pro transgressoribus exorans, exauditus est pro sua reverentia. Ergo in quinque tetragonis quinque libri legis per quinque versus hic notantur, qui sunt juxta ordinem tetragonorum loco sexto, et per senarium in semet multiplicato. Sexies enim seni faciunt in plana figura sextum tetragonum, quod facit triginta sex. Est quoque versus tetragoni in arce crucis positus iste:

Te Genesis crux alma beat tua munera laudat. Secundus vero est, qui in tetragoni dextri cornu positus hic: Exodus atque canit transitus carmen amore. Tertius namque in medio crucis est situs hic: Jura sacerdotis Leviticus optime psallit. 107.0194D| Quartus quidem in sinistro cornu scriptus est ita: Ast Numerus cantat magnalia mira triumphi. Ultimus etiam qui in ultimo tetragono, id est, in base crucis descriptus est, ita sonat: Nam Deuteronomium renovantis gaudia dicit.

FIGURA XII. De nomine Adam protoplasti, quomodo secundum Adam significet, et ejus passionem demonstret. 107.0195| 107.0195A| Perge salutiferam specioso dicere versu Musa crucis Domini laudem, solamen et actum, In qua mors victa est, cuncta dimissa piacla, Lux rediit mundo, venia et cum munere venit. Adam nam primus tulit omnia digna decoris, Progenie ex tota nocua cum pabula sumpsit, Cuncta venusta bona remearunt, cara beata Cum advenit Hiesus Adam pie in arva secundus. Unius ex hominis scelere, tot damna tulere In rebus cuncti, perituri et morte minores: Unius atque hominis dono salvantur ubique Credentes omnes, fruituri ac luce superna. Denique regnavit per lignum noxia cuncto Mors etiam mundo dominans et sorte beatum Captiva regnum per lignum ac perdidit omne: Et nocuos multos amiserat improba quondam. En toto tribuit Christus ut janua sit hinc Orbi, mundo; nam speciem totam ac pius hic is 107.0196A| Constituit tollens diras aras huic intus Et dederat lucem cordis, et pangere pactum. Primus homo terrenus erat, et pignora tota Terrena genuit mortis quis debita liquit; Posterior verus fuerat caelestis et Adam, Caelestisque manet cujus generatio tota. Hic dominus mundi, terrae, pontique, polique, Regnat in aeternum donat cum regna beatis. Quattuor ipse dabit totius conditor Adam Jure plagas orbis, tanquam de nomine dictas: Cujus lux virtus dominum testantur ubique. En anatol, dysis, arcton, mesembria, haec sic Designant odis arte, en decet ut pie cuncta Auctorem dominum cognoscant laude beata: Et celebrent Christum, quod vere Filius ipse Summi sit Patris, et dextera vera tonantis: Cujus cura bona est, tactus medicina salutis. DECLARATIO FIGURAE. 107.0197|

 107.0197A| Quid ergo sibi velit haec figura et haec conscriptio, oportet intelligi. Nomen enim primi hominis, id est Adam, in figura et forma sanctae crucis dispositum est; de quo exortae sunt omnes gentes, et omne genus humanum originem traxit; qui secundum Apostolum est forma futuri videlicet Christi, de quo idem Apostolus ita dicit: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Et paulo post: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portamus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Et cur hoc dixerit, statim causam subjunxit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. 107.0197B| Recte enim nomen Adam in crucem configuratum ponitur, in qua omne genus humanum per Christum liberatum esse cognoscitur, nec in alia forma species redemptionis nostrae magis convenit haberi quam in illa, ubi plagae totius mundi potuere comprehendi. Quae scilicet sancta crux est, quae jacens totum orbem metitur, de qua poeta ait:

Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis. Splendidus auctoris de vertice fulget Eous. Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae. Arcton dextra tenet, medium leva erigit axem. Cunctaque de membris vivit natura creantis, Et cruce confixus Dominus regit undique mundum. Hoc idem et in nomine protoplasti olim designatum fuit, scilicet Adam. In cujus vocabulo quatuor litteris, 107.0197C| quatuor orbis terrarum partes per Graecas appellationes demonstrantur. Si enim Graece dicantur oriens, occidens, aquilo, meridies, sicut plerisque locis sancta eos Scriptura commemorat, in capitibus verborum invenies Adam. Dicuntur enim Graece memoratae quatuor mundi partes; Anatole, disis, arctos, mezembria. Ista quatuor nomina, si tanquam versus quatuor sub invicem scribis, in eorum capitibus Adam legitur; et inde intelligi datur Dominum orbis eum esse creatum, et significare eum qui in cruce quadrata totius orbis futurus erat redemptor et reparator: Unde et secundus Adam dicitur. Habet quoque idem nomen in se mysterium 107.0198A| incarnationis Christi, si numerus in litteris ejusdem nominis secundum Graecorum regulum, quia ad litteras suos numeros computant, intendatur. A enim in numeris apud Graecos significat unum; Δ quatuor; A alterum unum; M quadraginta. Conjunge hos numeros quatuor, fiunt XLVI, et hoc est, quod Judaei in Evangelio respondisse leguntur: quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Quod evangelista intelligens dixit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui, quia Dominus noster Jesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est. Ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de 107.0198B| Maria) Judaei crucifixerunt, et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruci erant occisuri, et ita illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ipse in triduo resuscitavit illud. Benedicamus igitur nos Deum Patrem omnipotentem, qui per Verbum suum sibi coaeternum formavit nos. Benedicamus et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, qui per mysterium incarnationis suae in cruce reformavit nos. Benedicamus et Spiritum sanctum, qui per gratiam suam illuminatos vitae aeternae consignavit nos: unum et solum Deum omnipotentem, aeternum, immensum, inaestimabilem, incomprehensibilem, immortalem, invisibilem; illum unum desideremus, a quo et beabimur; illum solum ex toto corde, tota 107.0198C| mente, tota virtute diligamus, in cujus amore in aeternum jucundabimur; ad illum tantum curramus, illique solum in hac peregrinatione ingemiscamus, qui nos in coelestibus in conspectu gloriae majestatis suae remunerabit, et sine fine laetificabit. Ipsi gloria, et honor, et potestas, et imperium in saecula saeculorum. Amen.

 Ast hic in quatuor litteris grandioribus nominis Adam, per perviores litteras quinquaginta et unam, talis conscriptus est versus, secundum ordinem litterarum nominis Adam legendus, ita:

Sancta metro atque arte en decet ut sint carmina Christo hinc.

FIGURA XIII. De diebus conceptionis Christi in utero virginis, quatuor crucibus demonstratis: hoc est, CCLXXVI et ejusdem numeri significatione. 107.0199| 107.0199A| Arbor odore potens, frondoso vertice lata, Qua summa vere sacro u fluit ordine bertas, Ortus ditatus et par cui nullus in orbe est Floribus et foliis, milleno germine dives, Omnes excedens altas gravitudine sylvas. Cum totam pie magnus vertit honorque decusque, Ambit verus honor, laetus loquitur ea voto Stans homo, livor hoc nationi denegat atri Demonis horrendus, rem sciri, laude moveri. Arbor sola tenens varios virtute colores, Purpureo regis sub tactu roscida fulgens Aeterno es radio, stant in te nam pie vincte Aedes turritae, ex hoc dudum est nonne beata Machina et ipsa Dei, ara, et qui usit suprema Lar hoc ne est, et mira lucerna, hoc otia tota Agnus hoc statuit, signans rite viando Vera salus ista, quos verus fons bonitatis Est benedictio quae sacravit, amor, pietasque, 107.0200A| Sanctas salutis lux, et vita, redemptio vera: Inque domu princeps donum dat pacis in orbem, Juraque amicitiae hinc firmavit, deposuitque, Ascita antiqui nisus, quae texit hiems mors, cum Illecebri lusu circa ignem noxia, enim sic Pellax decipit, et socordem ubi inquietato Conspexit voto jam arridens, vinxit aperte. O tu, crux speciosa, o pinus pulchrior, omnia Quae vincis nemora, o cedris altior ipsis, Monstrans e numero radianti dona beata Adventu Hiesus quae intus probus otia nutu Istulerit, dabat iisse beate cum pie venit Egrediens vulva huc, et blando nomine semet Signavit, caelos terrena et condere regna: Ut dudum sancti lingua cecinere prophetae. Fecerit hic celsa doctor, dum condidit ima, Imperium inque humeris tanto sit quod pie regi. DECLARATIO FIGURAE. 107.0201|

 107.0201A| Hae igitur cruces quatuor triplici tramite conscriptae, ostendunt in semetipsis per litterarum seriem, numerum dierum, quo Domini corpus secundum Ecclesiae fidem in utero virginali constructum atque compactum est: templum videlicet illud, quod a Judaeis destruendum, et a se in triduo resuscitandum praedixit ipse Salvator: quod ut manifestius fiat, ponamus unum capitulum ex libro sancti Augustini de sancta Trinitate quarto, quo istud scriptum est: « Nec immerito, inquit, in aedificatione Dominici corporis, in cujus figura templum a Judaeis destructum, triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim XLVI annis aedificatum templum; et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet 107.0201B| novem menses et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur: non quia omnes ad sextum diem post novem menses perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini, tot diebus ad partum perducta comperitur: sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim Kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum, nec antea nec postea, congruit uterus virginis quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus traditur octavo Kalendas Januarias. Ab illo ergo die usque ad istum computati, CC LXX et VI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent: quo numero annorum templum aedificatum est, quia 107.0201C| eo numero senarium corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut evidentissimo et robustissimo Evangeliorum testimonio declaratur. » Haec Augustinus. De caetero autem illud intuendum est, quam congrue idem numerus formae sanctae crucis conveniat, in qua templum Dominici corporis a Judaeis solvebatur, et ab ipso Domino resuscitandum parabatur. Ad hoc enim venit Christus, ut in carne quam pro mundi redemptione susceperat moreretur; ad hoc mortuus est, ut in ipsa resurgeret. Quapropter intueri libet, quomodo memoratus numerus, id est, CC LXX, et VI, in quatuor partes divisus, cornua sanctae crucis universaliter exprimat, et per singula crucis imaginem 107.0201D| proferat. LX enim et IX in unoquoque cornu consistunt, quod etiam non discrepat a superioris rationis similitudine, qua dictum est CC LXXVI numerum, IX 107.0202A| menses et VI dies complere. Sicut enim novenarius et senarius numerus in toto excellebat, et secundum eorum denominationem, omnis summa computabatur, ita et in partibus non minus eadem denominatio simul cum mysterio illucescit. Quid enim in novenario, nisi novem ordines angelorum; et quid in senario, nisi homo qui in sexta die creatus est insinuatur? Utraque enim creatura in crucis effigie denotatur, quia utraque per Salvatorem in cruce reparatur, et ab utraque mysterium incarnationis Domini honorabatur, quia in die nativitatis ejus ad laudem et laetitiam utraque incitabatur. Unde Lucas dicit: Et subito facta est cum angelo multitudo coelestis militiae, laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 107.0202B| Et paulo post: Et reversi sunt, inquit, pastores, laudantes et glorificantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
 Quatuor ergo cruces in hac pagina, per quatuor loca pictae atque conscriptae sunt, hoc modo: longitudo enim crucis uniuscujusque a summo deorsum, tribus lineis singillatim legendis descendens, unum versum continet XXXIX litterarum; similiter in latitudine per transversum, tres lineae a sinistra in dexteram tendentes, unum versum faciunt, et ita fit, ut litterae quae in medio crucis sunt, utrique versui communes sunt, novenarium exprimant numerum; illae vero quae in cornibus circumpositae sunt, sexagenarium. Est autem versus hic in longitudine crucis supremae XXXIX litterarum:

107.0202C| Forma sacrata crucis venerando fulget amictu. In latitudine vero iste totidem litterarum: Magnus vestit honor laetus loquor hoc nationi. In fine quippe crucis, in longitudine hic versus est: Corporis ego sacri constructio in arte beata. In latitudine quoque iste: Enumero radians qua intus probat iisse beate. At in dextrae crucis longitudine hic legendus est versus: Nunc canam at exorans Iesum abdere et uda piare. Et in latitudine iste: Vera salus ista est benedictio sancta salutis. Nam in sinistrae crucis longitudine talis est versus: 107.0202D| In toto ipse manens tenet ipseque vivit in omni. Atque in latitudine talis: Fons bonitatis amor pietasque redemptio vera.

FIGURA XIV. De annis ab exordio mundi usque in annum passionis Christi, in notis Graecarum litterarum, secundum formam sanctae crucis dispositis, simul cum sacramento quod in hoc revelatur. 107.0203| 107.0203A| Dignum opus et clarum victoris psallere regis Vexillum insigne dominantis laude triumphum; Quo mundum eripuit, nocui et quo sceptra tyranni Distruxit, reprobans rectoris regmina falsa: Quo bene sustentat caelum, pelagusque, solumque: Cujus in orbe sacra exfuerit nam altatio, quando Mysterio adcurrens nascentis ab origine mundi Annorum saecli series haec attulit, atque hinc Jure sacrae fidei plebes concurrere scriptis Credentes fecit, proba conditor omnia condens Tempora, cum numero concordans cuncta sacrato Cuncta quia Dominus renovavit saecula prisca; Sanguine nam recreans perfecit cuncta cruore, Jam bonus in primis tunc finxit quae exa diebus. Principium ut Genesis pie sancto dogmate pandit, Quod hominem faciens complesset facta creator: Sicque die sexta hominem reparando redemptor 107.0203B| Sabbata demonstrans, celebravit sabbata vere. En patrat hunc numerum sussum quod passio falso Oppetat, inde premat temptantem hanc usiam arti 107.0204A| Occumbat curarum ut vincta est pars sita dirum. Quod nunquam post haec fallacis factio plebis Jam ostendet, pandat pietatis sed proba virtus Dogmata vera Dei per cuncta haec tempora mundi Sanctificare crucem, benedicere regna futura Quae esset Salvator, benedicta potentia Patris: Nempe daturus eis summo nova praemia Christus, Quos monitis flexit, docuit quos verba salutis. Quos pia corde fides operis quos infula vestit: At crucis haec species tribuit solamina fidis Materiam laudis bonitatem hinc scire creantis: Qui pius omnipotens vitam dedit ante salubrem, Quando hominem voluit paradisum sorte tenere: Et post lapsa fugam miserans quoque noluit ipsum Fraude perire lupi, hanc maxime conditor arcem: Sed crucis ad vitam voto dedicaverat orbi huic, Virtutum ut numero eveheret ad sceptra superna. 107.0204B| Spes, amor atque fides omnes quos sanxit ab aevo Perpetuo dignos Christi venerabile visu hinc. DECLARATIO FIGURAE. 107.0205|

 107.0205A| In hac pagina continetur numerus annorum ab exordio mundi, usque in annum passionis et resurectionis Domini: scilicet in litteris Graecis quae in crucis figuram dispositae sunt, qui est [V]CCXXXI, secundum fidem chronicorum Ensebii ac Hieronymi. Siquidem secundum eorum computationem, sunt anni ab Adam usque ad diluvium [V]CCXLII; a diluvio autem usque ad Abraham anni DCCCCXLII; ab Abraham autem usque in annum XV Tiberii Caesaris, quo Dominus in Jordane ab Joanne baptizatus est, et salutarem viam populis annuntiavit, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret, sunt anni [II]XLIV: qui scilicet omnes juncti faciunt annos [V]CCXXVIII. Adde tres annos, quando in XVIII Tiberii Caesaris anno, ad passionem Dominus venit, et a Judaeis crucifixus, tertia die resurrexit, fiunt omnes anni [V]CCXXXI. Qui si dividantur secundum litteras suprascriptas in cruce, mysterium nobis venerandum innuitur. Quatuor igitur sunt litterae, quae crucis effigiem conficiunt Γ videlicet Ζ, Τ et Χ; sed tres posteriores quater 107.0205B| sunt positae, id est, per singula cornua semel. Γ quoque in medio crucis semel est posita. Quarum si potestas in numeris consideretur earum, hic dispositio gratiae supernae nobis dona demonstrant. Siquidem Γ Graecorum ternarium numerum significat, Ζ septenarium, Τ tricenarium, et Χ millenarium. Sed qui nobis in Γ, nisi fides Trinitatis innuitur? quid per Ζ, nisi spes fidelium? et quid per Τ, nisi charitas? quid vero per Χ, nisi aeterna beatitudo significatur? Recte enim per Γ, quae prima harum litterarum, et in medio crucis posita est, fides ostenditur, quia fundamentum bonorum operum, et initium salutis nostrae, fides recta est. Impossibile est enim sine fide placere Deo, quia justus ex fide vivit. Per Ζ quoque bene spes intimatur, quia omnis fidelium intentio ad aeternam requiem, quae per septenarium significatur, anhelat, dicens cum Propheta: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Charitas quoque 107.0205C| rite per Τ exprimitur, quae sanctae crucis tenet imaginem. In crucis enim opere magna charitas Dei Patris ostensa est, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, sicut ipse Salvator de se dixit in Evangelio: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et Apostolus: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quod cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis justificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Τ igitur CCC numerum significat: quod sunt sexies quinquageni. In quibus numeris quid aliud quam perfectio charitatis insinuatur? Quinquagenarius enim numerus propter Pentecosten Spiritus sancti gratiam demonstrat. Et senarius numerus perfectus est. Charitas Dei (ut ait Apostolus) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Per Χ igitur litteram, quae millenarium 107.0205D| numerum exprimit, apte beatitudo aeterna significatur. Nam millenarius numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plana est, verum in altitudinem surgat, et solida efficiatur. Multiplica C per X, et fiunt mille. Quo perfecto numero stabilis et inseparabilis et velut conquadrata justorum in coelis vita designatur, quia ex omni parte perfecta est cum et animarum infinita laetitia, et corporum immortalitate perfruuntur; quando speciem status sui perfectam habent, id est, in longitudine aeternitatem, in latitudine charitatem, in altitudine divinam contemplationem. Denique de ipsarum litterarum characteribus libet aliquid ad sensum dicere, quae memoratos numeros notant, et situ suo crucis effigiem demonstrant. 107.0206A| Siquidem Γ quae sursum erecta est, et in summo plana est, bene significat fidem quae sursum erigi ad Dominum debet, et statum mentis firmare; sed tamen cum magnae humilitatis custodia servari, ne passim incerta vagando, in errorem cadat. Quas utrasque res Apostolus ostendit dicens: Fratres, state in fide, viriliter agite et confortamini. Item alibi: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Unicuique autem sicut Deus divisit mensuram fidei. Ζ ergo bene intimat spem, quae fines suos in anchorae morem curvat, ostendens nos debere spe ad coelestia immobiliter cohaerere, ne nos tempestas persecutionem, sive turbo tentationum, seu illecebra voluptatum ab aeternae vitae desiderio possit evellere, de quo Apostolus ad Hebraeos scripsit: Fortissimum, inquit, solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram animae habemus tutam ac firmam, ac incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor 107.0206B| pro nobis introiit Hiesus secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus in aeternum. Τ ergo littera quae similitudinem crucis habet, et duplici compingitur forma, bene duo praecepta charitatis nobis insinuat. Pars enim ejus quaedam sursum ascendit, quaedam vadit per transversum; sed illa pars quae sursum erecta est, divinum nobis commendat amorem, ut Deum et creatorem nostrum toto corde, tota anima, tota mente diligamus; illa vero quae per medium ducitur, ita tamen ut in erecta parte sursum consistat, nostrum nobis invicem insinuat amorem, quae divino amore debet ordinari, ut amicos diligamus in Deo, et inimicos propter Deum. De qua re apostolus Joannes nos instruit: In hoc, inquit, cognovimus charitatem Dei, quomodo ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus animas pro fratribus ponere. Et item: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Χ vero, quae Graece chile, Latine mille significat, non directis lineis, sed circumferentibus scribitur, 107.0206C| quando mille significat. Ita Ω, quia alium numerum indicat, in directis lineis scripta. Hanc ergo perfectionem sanctorum in coelis diximus significare, quae circumductis lineis scribitur, ut ostendat gaudii coelestis nullum esse terminum, ubi sanctorum laus sine fine manebit, de quibus ait Propheta: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te, quando secundum Isaiam prophetam, stabit semen sanctorum coram Deo, quasi coeli novi et terra nova, et quando erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Χ aut prima littera nominis Christi est, et bene hoc convenit huic rationi. Ipse est enim gaudium nostrum, cui dicimus cum Propheta: Laetificabis nos in gaudio cum vultu tuo, in quem et desiderant angeli prospicere. Igitur ipsarum litterarum series a Γ incipiens, id est, a medio crucis per quatuor plagas ducitur: hoc mirum significans, quod post passionem Christi, ejus discipuli incipientes ab Hierusalem, coeperunt Evangelium in toto orbe praedicare, et 107.0206D| divina charismata cunctis gentibus distribuere, ut ex cunctis terrarum partibus fideles ad praemia aeterna, per fidei et spei et charitatis bona mererentur pervenire. Sunt quoque duo versus hic sanctae crucis in notis memoratis numerum conscripti, quorum prior in longitudine ab arce crucis deorsum legendus est, ita:

En crucis haec species Jesus bene monstrat honorem. Altera vero per transversum ejus limitem, secundum ordinem recitandus est ita: Computat hunc numerum Iesus quo est passus in arvis. Jesus quoque nomen, quod gramma nota crucis media continet, utrique versui communis est, ut evidenter ostenditur.

FIGURA XV. De quatuor evangelistis et Agno, in crucis specie constitutis. 107.0207| 107.0207A| Nate Patris summi, qui tela ferocia frangis, Da mihi rite crucis victricia carmina fari. Nam caeleste animal mitis volat ore Iohannes Transpenetrans aquila, et vero omine vidi Eoum solem, verbum hausit in arce polorum hoc: Gratia sicque Iohanni ante omnes vivido fatu Donata, utque artus hominis sibi sumeret auctor Scripserit; atque in principio Deus unus et almus Semper cum Patre qui pio erat: vitaque, salusque, Sit natus, factusque caro, dominatur in orbe. Hunc leo, hunc vitulus regem dant, pontificemque. Ut leo, qui fortis retulit certamine praedam; Hostiam et obtulerit summus se rite sacerdos, Mystica dona suis consortibus optime donans. Nempe datorum mysterio septem et pie panum: 107.0207B| Dat Marcus septem spiritus quoque vivide cantu. O tu regem justi ecce agnum da pie Lucas: Hoc signatque fides Dei ecce ea, pontificemque 107.0208A| Dat vox clarum hedos qui tollit cum fuit in dies. Formantis manus et par ecce diebus Herodis In Bethleem genitus matre ammirabilis infans: Ipse satus Maria, mundo ditissima cura huic: Nobilis atque puer, persona vetusta dierum Qui venit de Edom, de Bozra, hic veste cruenta Calcaturus erat qui solus torcular, auctor In cruce pensandus qui sustinet astra supernus: Ut crux alma foret divino haec munere dives. Nam scribens bene Mattheus dedit ordine primus Qui in facie firmat jus, hunc ab origine David Progenitum esse hominem signavit, quem pie votum Cum monstravit in ordine stirpis fidus Abraham: Quod genus hoc dederit pistillo fraudis iniquae Expulso nam rite liber genus omne retextum 107.0208B| Continet hoc vere rationis credere signum, Nempe decet dudum Christus quia nascier illa Promissus stirpe est, Salvator maximus orbi. DECLARATIO FIGURAE. 107.0209|

 107.0209A| Hic quoque quatuor illa animalia prophetica circum Agnum stantia, similitudinem crucis exprimunt: quae visio Ezechielis atque Apocalypsis Joannis commemorant: quae Ezechiel in medio ignis vel electi esse scribit, et Joannes in medio sedis et in circuitu sedis. Sed Ezechielis verba de his prius videamus, qui inter alia ita scripsit: Similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis, a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae de super ipsorum quatuor, et reliqua. Joannes vero ita scripsit: Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro: et animal primum simile leoni; et animal secundum simile vitulo; et tertium animal faciem habens quasi hominis; et quartum animal simile aquilae volanti. Et paulo post subintroduxit aliam visionem ita dicens: Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et 107.0209B| oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Cum in quatuor animalibus et in quatuor eorum faciebus propheta et apostolus concordent, licet in aliquibus differant, quae modo non vacat dicendum per singula, videamus quid ille situs significet horum quatuor animalium, quae Joannes scripsit in circuitu sedis esse et agni, qui in medio throni stat. Nonne crucem Domini? Quando ergo dicitur in circuitu sedis quatuor esse, non aliud reor illum significare velle, quam in quatuor partibus, id est, ante et retro, dextra et sinistra, quantum ad positionem loci pertinet, caeterum inlocaliter aliquid hujuscemodi diffiniri non potest. Hae ergo quatuor partes quid aliud significant, quam quatuor cornua crucis, si jacentem illam considerare velimus? Agnum vero qui in medio sedis est, quid aliud quam mediam crucem tenere intelligimus? Ipse enim in ea confixus est qui abstulit peccata mundi. Quatuor quippe haec animalia quatuor evangelistas significant, ut Ecclesiae tradit auctoritas, 107.0209C| hoc est, Matthaeum, Marcum, Lucam, Joannem, qui jure in sanctae crucis specie conscribuntur, quia passionem Domini et resurrectionem in libris sancti Evangelii omnes concorditer testantur. Matthaeus jure in imo positus speciem hominis tenet; quia in principio Evangelii sui genealogiam Salvatoris describens, ex terrenis parentibus eum carnem assumere intimavit. Marcus vero et Lucas, quasi jam altius constituti, regiam in eo potestatem et sacerdotalem dignationem significant: quorum prior, hoc est, Marcus, speciem leonis habet, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur. Vox clamantis, inquit, in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Nam Amos dicit: Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam. Leo est rex bestiarum, unde Salomon dicit: Sicut fremitus leonis, ita furor regis. Et in Genesi patriarca Jacob de Juda (unde reges et unde Christus carnem assumpsit) dixit: Catulus leonis Juda, ad praedam, 107.0209D| fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium. Alter quoque, hoc est, Lucas, vituli similitudinem tenet: qui a Zacharia sacerdote initium sumens, 107.0210A| ipsum Dominum etiam de cognatione sacerdotum secundum hominem natum testatur, cum angelum narrat ad Mariam matrem ejus dixisse: Et ecce Elizabeth cognata tua concepit filium in senectute sua. Et a David per Nathan genealogiam Salvatoris ducens, ipsum sacerdotem esse insinuat. Joannes autem speciem aquilae in se ostendit, qui jure in arce crucis consistit, qui ad altiora volans, secretiora Christi divinitatis mysteria explorat, et quasi in ipsum deitatis solem, mentis oculos figens, statim in principio Evangelii sui de divinitate Christi exorsus est, ita: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quatuor ergo Evangelia a quatuor evangelistis conscripta, quatuor flumina paradisi de uno fonte procedentia significant, quia sicut ipsa ex una matrice fontis procedentia totam terram rigaverunt, ita ab uno vero fonte, hoc est, Christo, a quo qui semel bibit, non sitiet in aeternum, quatuor Evangelia emanantia, et per praedicatorum ora diffluentia, totum mundum ad virtutum 107.0210B| fructus germinandum irrigant. Haec sunt divini currus, quatuor rotae, quae sequebantur, quatuor animalia, quatuor facies et quatuor alas habentia. Quod autem propheta dicit: Quod apparuerit rota una super terram juxta animalia habens quatuor facies; et statim subjungit plurali numero: Et aspectus earum quasi visio maris, et una similitudo earum quatuor, et reliqua, potest ad intellectum hujusce rationis transferri. In rota enim una quatuor species rotarum apparuerunt, quia quatuor Evangelia in una passione Salvatoris concordarunt. Tanta enim similitudo erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor ut una rota verissime crederetur, tantaque similitudo est in narratione evangelistarum, ut uno Spiritu dictata facillime approbetur. Quod per quatuor partes earum ibant rotae et non revertebantur cum ambularent, quia per quatuor plagas mundi docendo discurrunt Evangelia, nec regredientur abnegare quod docent; quia veritas tenorem observat 107.0210C| rectitudinis, nec deflectitur in obliqua falsitatis. In ipsis quippe quatuor animalibus sunt scripta sibi convenientia, hoc est, jus et auctoritatem eorum significantia, quid de Domino Salvatore praedicent. Nam in specie hominis deorsum scriptus est hic versus:

Matthaeus hunc hominem signavit in ordine stirpis. Leo vero haec habet verba: Marcus regem signat. Imago quoque vituli haec continet: Dat Lucas pontificem. Ast aquila in arce crucis consistens hunc sonat versum: Altivolans aquila et verbum hausit in arce Johannes. Tenent et quatuor chartas haec eadem animalia, in quibus principales eorum sententiae denotantur, unde quatuor Evangeliorum primae partes demonstrantur. Agnus quippe, qui in medio stat, habet in capite et in cornibus scriptum: Septem Spiritus Dei. Quod idem significat septem cornua, et septem oculi. In 107.0210D| corpore vero reliquo tenet et sententiam Baptistae Joannis de se: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. In cruce nempe, quam gestat in capite, ostendit scriptum Graecum nomen: YOS, quod interpretatur filius, significans quod haec imago non agnum quemlibet communem, sed Dei Filium demonstrat.

FIGURA XVI. De septem donis Spiritus sancti, quae propheta Isaias enumerat. 107.0211| 107.0211A| Spiritus alme, veni supera directus ab arce, Ut tibi devotam mentem et bene credula corda Tu dedices vatis, qui spiritus es quoque vitae; Quem ex Patre promissum sapientia mittere semet Promisit Christus, antiquum laude novumque Altithroni donum, charae et pia pactio sponsae: In cruce quam sponsus regali sanguinis ostro Dotavit, desponsavit in scammate saecli hoc. Cui das ergo, bene intellectu singula carpit Mysteria, interne doctus atque omnia pensat, Qualiter ipsa Patris sapientia Christus in orbem Te pignus dederit, quem sponsae nobilis arram Esse suae voluit, dum Spiritus auctor es, omnem hanc Formasti et molem, tu conspicis interiora et Non erit ulla tibi, ni ilico scrutaberis illam. Namque creatura invisa in conspectibus almis Quem rite Isaiam scio et septem, his dare summis, 107.0212A| Vitae te bis enim in sensum indere se sator infit Christus, dans clarum mandatum bini et amoris, Ut Deus ex toto cordis psallatur honore, Almus ametur, amorque scientia cui detur omnis ipse. Exin ut fratris cuncti amplectentur amorem: Quod crux alma Dei benefacto schemate signat. Nam pars sursum erecta Dei pie mandat amorem, Transversa pacem dat, quam cum fratre tenendam Constituit, sanctae pietatis summus amator Christus qui in cruce erat infixus hostia pacis. Propter amicorum pius arbiter orbis amorem Dilectam ponens animam, atque exempla reliquit. Hunc tu sanctificans (psallendus semper) amorem Spiritus inde mihi timor omnis noxius absit: Quatenus aucta crucis divinae gloria mecum Carmine permaneat, tu implebis carmine mutum Os, et rite facis coelestem psallere cantum. DECLARATIO FIGURAE. 107.0213|

 107.0213A| Scriptum est in Isaia: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de germine ejus ascendet; et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Septiformis igitur gratia Spiritus sancti per prophetam annumeratur, quae super florem illum jucundissime requiescere dicitur, qui in Canticis canticorum sponsae dicit: Ego flos campi et lilium convallium. Virgam quoque et florem, de quo propheta narravit, Judaei ipsum Dominum dicunt pro potentia regnantis et pulchritudine; nos autem virgam dicimus sanctam Mariam de stirpe Jesse progenitam, quae nullum habuit sibi fruticem cohaerentem, quia nullum habuit carnalis copulae conjugem; florem vero Dominum Jesum, qui de cortice humanae naturae splendidissimus erupit, quia sine sorde peccatorum ex virginali utero natus processit; qui et in carnis suae castitate candorem lilii demonstravit, et 107.0213B| in sanguine passionis rosae ruborem ostendit. Super illum ergo requiescit Spiritus Domini, hoc est, aeterna habitatione permanebit, quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum; sed unxit eum Deus Pater oleo laetitiae prae consortibus suis; et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Quomodo igitur de Christo scriptum est, quod acceperit Spiritum sanctum a Patre, et ipsum dederit? Utraque natura in eo monstrata est, humana scilicet et divina. Accepit ut homo: dedit ut Deus. Nos autem accipere hoc donum quidem possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus; sed ut fiat, Dominum super eos quod id efficiatur invocamus. Sed quaeri potest cur propheta a Spiritu sapientiae numerare incoeperit, et in Spiritum timoris desierit, cum Psalmista dicat: Initium sapientiae timor Domini. Quod ita solvi potest: Propheta ergo cum de flore virgae, quae de radice Jesse egressura erat, prophetavit, id est, Christo, quia ipsum in divinitate 107.0213C| coaeternum Patri intellexit, et totius boni et sanctitatis, imo omnium rerum auctorem cognovit, ut cum tanta plenitudine sanctitatis a coelis ipsum ad nos usque descendere significaret, et in nostram, id est, humanam naturam gratiam diffundere monstraret, ab ipso fastigio spiritualium donorum incipiens ad ima usque progreditur. Quae est enim major gratia, quam ipsum omnipotentem creatorem, a quo, et per quem, et in quo sunt omnia, et ipsam sapientiam aeternam, a qua, et per quam, et in qua illustrantur omnia, pro modulo nostro plene atque perfecte conspici? aut quae minor quam propter poenam gehennae a peccatis se hominem compescere? Nec dum enim in gradus superiores ascendit, qui in isto poenaliter afficitur, quia timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Sed non nisi per istum humana infirmitas ad superiora valet conscendere. Atque ideo dicit Psalmista: Initium sapientiae timor Domini, quia primitus debet homo 107.0213D| per timorem a peccatis se coercere, sciens scriptum, quod Deus unicuique reddit secundum opera sua, quodque impii ibunt in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam; et sic amore mercedis aeternae in caeteros gradus ascendere, id est, in secundum gradum, ut pius sit et mitis, fidem hominis rectam, et nulli malum pro malo, sed semper quod bonum est reddens; neque maledicenti remaledicens, sed e contrario benedicens. In tertium quoque, 107.0214A| ut scientiam habeat bona eligere et mala reprobare, divertere a malo, et facere bonum; sequi pacem et odium spernere. In quartum ut fortis sit, firmo justitiae incedens gradu, et non patiatur se ullis corrumpi prosperis atque ullis affici adversis. In quintum vero gradum, ut omnia vero consilio agat, et secundum id quod Scriptura divina docet obediens faciat, id est, ut dimittat debita proximis suis, quatenus dimittat sibi Deus peccata sua; misereatur alterius, ut sui misertus sit Deus; faciat amicos de mammona iniquitatis, ut cum deficiat recipiant eum in aeterna tabernacula: seminet terrena, ut metat coelestia; perdat modo animam suam in hoc mundo, ut in vitam aeternam custodiat eam, et his similia. In sextum, ut intelligat Deum, id est, tota cordis intentione illum perquirat, tractet, inspiciat, et omnes malos cogitatus cordi suo advenientes subito evellere festinet, et parvulos suos ad petram allidet Christum. Cum autem in septimum 107.0214B| ascenderit gradum, id est, in sapientiam, jam ipsum hominem exhibebit perfectum, et ex servili conditione in filium transit: et non necesse habet ut aliquis doceat illum, sed, sicut scriptum est, unctio ejus docet eum de omnibus; delectatus perfecta dilectione Dei certus effectus est cum Apostolo, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit eum separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Quod autem bis hic numerantur eadem septem dona Spiritus sancti, duo nimirum significat praecepta charitatis, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris; sive duo Testamenta, quae per eumdem Spiritum dictata atque conscripta sunt; quae in una cruce, id est, in una passione Christi compacta atque coadunata sunt. In cruce ergo Christi duo efficiuntur: unum quia omne divortium et inimicitia in ipsa dissoluta sunt, pacificataque omnia sunt in ipsa quae in 107.0214C| coelo et quae in terra sunt. Descripsi ergo hic florigeram crucem quatuor coloribus praecipuis, id est, hyacinthino, purpureo, byssino, et coccineo, ut floris illius jucundissimi decorem demonstrarem, quem prophetica locutio narrat de stirpe regia exortum; qui speciosus forma prae filiis hominum existens, omnium virtutum decorem in semetipso ultra omnes mirabiliter ostendit. Nec enim ullum sanctorum fas est credere, ad excellentiam charitatis ejus pervenire potuisse, quia illum solum sine peccati macula constat natum esse, et quod caeteris ex parte conferebat gratia, illi totum ex integro praebebat natura. In hyacintho quippe intelligimus coelestem ejus inter homines conversationem; in purpura passionis sanguinem; in candore et bysso corporis ejus inviolatissimam castitatem; in cocco quoque praecipuam ac perfectam charitatem. His quidem omnibus homo Christus Jesus inter homines natus serenus resplendebat, quia totius decoris pulchritudine intus forisque 107.0214D| plenus erat. Proficiebat igitur puer Jesus sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et vir factus populi testimonio laudatus erat dicentis: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Qui doctrina sua mundum illustrans atque aegrotos ejus sanans, per mortem destruxit mortem, et triumphans resurrexit in gloria, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.

FIGURA XVII. De octo beatitudinibus evangelicis. 107.0215| 107.0215A| Sancta, beata, potens, vitae laus, gloria Christi Crux veneranda Dei tu, prospera functio saecli, Digna, bona atque pia, Christo afficeras quia membra Stipite suspensa, afflictos sub carceris umbra Deriperas populos, regnum in sublime repostum Quis dederas: quoniam spectatio longa polorum Reddita jure piis beat olim, et stemmate dignos: Nam bona quae in terram pius arbiter ore sereno Semina dispersit sacra, multiplicavit, amavit: Quaeque sedens montis oravit in arce magister. Discipulis tribuens pactum, pia foedera juris: Incipiebat enim almifico tunc ordine sanctis Virtutum his titulis Dominus pia pandere dicta. Ut benedicta Patris proles hoc dogmate signet. Crux quia tota bona complectit, et optima per se Dat, docet alma, annectit amantibus atque beata: 107.0215B| Sic felix divinam ardore tremens preme cordam. Qui hic es, fac et justitiam, hoste pio, algida serva Flentes qui cupidos, nam his sursum omen ad eumque, 107.0216A| Quis consul aeterna ac sit miseratio, cernent, Dolatio, idque refectio, pastio larga, et in arce Non alto actio competit ore, repensque supernum Ops est nunc, valet hic atque hoc satis, interna cum Longe absunt, humilive solo, quod pronus adorat. Cum verbum haud solum mites, sed in ordine mores Omnitenens poscit semper hoc temporeque omni. Ergo beatorum est habitare in luce volentum, et Octeno hoc numero ut super ardua dona requirant, Hocque resurgentes regnum: quia sic cruce vadent. Crux via, scala, rota, patria, dux, porta, triumphus, Vita beata hominum meritorum, et maxima merces: Bina quater posita en, regni pia formula pandit Sancta bonos bene dona polum scandendo mereri: Cuncti potensque Dei Dominus hoc omnipotentis Spiritus ipse modis vult pacis scandere sedem: 107.0216B| Septenosque gradus superis erexerat astris, quo Alta poli hinc pie posse benignos panderet ire, Quos comitatur amor, ratio, lux, laus, bona virtus, Gloria, stemma, thronus, quis additur arce polorum. DECLARATIO FIGURAE. 107.0217|

 107.0217A| Octo ergo beatitudinum series hic in specie sanctae crucis notantur, ut cuncto fidelium populo innotescat: ubi salutis suae habuerit initium, et ubi perfectionis suae inventurus sit supplementum, quando per passionem Christi acceperit remissionem peccatorum, et per resurrectionem ejus vitam et immortalitatem speret aeternam; quando beatitudinis quoque coelestis a nullo alio requirat integritatem, quam ab illo a quo consecutus est denuo redemptionem. Merito ergo sanctae cruci haec cuncta sacramenta conveniunt, quia per illam liberati pactum fidei et societatem unitatis populi ineunt. Ibi insinuatur a morte redemptio, ibi demonstratur sancta morum conversatio, ibi intimatur omnium virtutum perfectio, ibi promittitur ad aeternam vitam resurrectio, ibi aeternae vitae speratur adeptio et verae felicitatis acquisitio. Nam quoniam post enumerationem ad tractatum spiritualium charismatum de octo beatitudinibus sermo nobis haberi 107.0217B| placuit, videamus quomodo hae duae res sibi conveniant, et si habitudo sanctae crucis hanc convenientiam in se demonstrare valeat. Facit enim beatus pater Augustinus in libro quem de sermone Domini in monte placuit nominare, hujus convenientiae talem commemorationem, ita dicens: Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de quo Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere, sed interest ordinis. Nam ibi numerationem ab excellentioribus coepit: hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia Dei, et desinit ad timorem Dei, sed initium sapientiae timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia est scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, id est, non inflati, non superbi. De quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere, sed time, id 107.0217C| est, noli extolli. Pietas congruit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse. Unde hic dicitur: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Scientia congruit lugentibus: qui jam cognoverunt in Scripturis, quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetiverunt. De quibus hic dicitur: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus. Laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes. De quibus hic dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Consilium congruit misericordibus. Hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus, sicut et nobis dimitti volumus, et adjuvemus in quo possimus alios, sicut et nos in quo non possumus 107.0217D| cupimus adjuvari. De quibus hic dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Intellectus cordis congruit mundis corde, tanquam purgato oculo quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. De quibus hic dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sapientia congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus rebellis est; sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum ipse obtemperat Deo. De quibus hic dicitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et paulo post subjunxit: Et ista quidem in hac vita possunt compleri: sicut completa esse in apostolis credimus. Nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam 107.0218A| ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem octavo die in veteri testamento, et Domini resurrectionem post sabbatum, qui est utique octavus dies, idemque primus. Bene ergo omnis virtutum series in gradus distribuitur, quia omnis vita fidelium per incrementum atque ad augmenta ad altiora sublevatur, donec ad summam perfectionis, id est, charitatem perveniat, illam videlicet quae perfecta foras mittit timorem, per quam meretur jam habitatorem in se habere Deum: quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo: quando jam sedata tentationum tempestate, tota in Dei contemplatione erit. Hinc dicit Psal.: Ambulabunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion; et alibi: Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Et hoc rite per spiritualia charismata innotescitur: quia per 107.0218B| Spiritus sancti gratiam omne datum optimum, et omne donum perfectum nobis conceditur. Recte quidem hi gradus in sanctae crucis forma disponuntur, quia per ipsam ad coeleste regnum vere conscenditur. Sed quia duae partes sanctae crucis sunt, una quae erecta stat, altera quae per transversum vadit, ita gradus ipsi octo beatitudinum a nobis in illa dispositi sunt, ut ab imo usque ad medium in erecta ejus parte ascendatur, et tunc per transversam illius partem, ascensionis ordo ducatur. Deinde in erecta ejus parte, in ea quae transverso eminet, ascensus ille finiatur: quod cuilibet facile patebit, si versus, quos in ea conscripsimus, rite intellexerit.
 Potest quippe et in ipsa divisione partium conveniens earum dispositio cognosci. Nam in erecto stipite in imo, pauperes spiritu collocantur; et in supremo qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quibus utrisque regnum coelorum promittitur, quia per veram humilitatem solummodo rite ad martyrii palmam et ad regnum coeleste pervenitur; 107.0218C| atque pro justitia, quae Christus est, adversa cuncta patientissime tolerantur. In transversa vero parte a beatis qui lugent nunc usque ad beatos qui mundo corde sunt trames tendit: quorum prioribus consolatio, sequentibus visio Domini promittitur, quod recte unum esse intelligitur. Illi enim vere consolantur, qui aeterni regis visione sine fine perfruuntur. Sancti ergo viri in praesenti vita, quanto magis se exterius despiciendo dejecerint, tanto amplius interius contemplationis revelatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis. Igitur octo hic octogoni imparibus numeris compacti, octo versus continent triginta septem litterarum, octo beatitudines continentes, quorum primus, qui in base crucis positus est, talem habet versum:

Regna poli Dominus vult pauperis esse beati. Secundus vero post hunc talem: 107.0218D| Atque solum mites semper habitare supernum. Tertius quoque ordine octogonus est ille, qui in transverso crucis tramite primus est, hunc tenens versum: Felices flentes quis consolatio in alto est. Quartus qui hic proximus est cum hoc versu: Nam justi cupidos aeterna refectio comolet. Juxta quem est quintus cum isto: Mente pios sursum miseratio larga repensat. Sextus quippe ille est, qui transversum tramitem claudit: Corda serena Deum cernent et in arce superna. Septimus qui in supereminente crucis parte inferior sistit hic: Pacificos Dominus prolis complectit amore. Supremus quoque omnium octogonus, hoc conscriptus est versu: Pro Christo afflictus regnum jam spectat Olympi.

FIGURA XVIII. De mysterio quadragenarii numeri. 107.0219| 107.0219A| Pande salutarem Domino vincente triumphum Lingua, figura, manus, labium, vox, syllaba, sensus. Magna crucis Domini quem gloria poscit ubique, Sidera celsa super, et quo pertingit abyssus, Lux ubi pura manet, quo tetra silentia noctis Perpetuae latitant, ubi noxque diesque vicissim Succedunt, ceduntque sibi, quo tempore cunctus Labitur orbis, ubi variabilis inditus ordo est. Quattuor isto vincire vix sufficit, ast haec Pagina digna cruci praeconia tramite denas, Hasque quadragenas sancto de calle monades Arte ligare simul plenas quoque luce serena, Mystica quas virtus ornat, consecrat, honorat. Temporis instantis numerus hic rite figuram Gestat, quo tota Christo sub principe sancta 107.0219B| Ecclesia rabido pie fert contraria tela hic Opponens hosti bellatrix conscia perstans, Virtutum et pugnis vitia sibi laus ea cuncta Cum fidei scuto domat, haec ritu hastaque verbo 107.0220A| Loricam ligat, et bene justitiae induit almam, Atque salutaris galeam hanc in vertice gestat. Ipsa crucis claram faciunt insignia frontem, Frontis et adversae fundunt formosa decorem: In cruce Salvator saevum nam vicerat hostem Ejus, et hoc numero sua deserto alma traheba Ex dapibus cunctis jejunia sobria Christus: Strinxerat eripuitque atro de fauce superbi Raptoris hominem, quem castrimargia traxit In facinus, dirum immitem simul attulit iram. Huic philargyria levis et cenedoxia trusit Quem a regno Dominus aeterna redemptio Hiesus, Sed pressit hostem, praedam salvavit ab ipso. Dapsilis, atque humilis, mitis, et sobrius ipse, Cujus pugna salus, cujus victoria sancta est, 107.0220B| Cujus in arce thronus, aspectus in infima cujus Crux ovat orbis honor, crux est erectio mundi: Crux mihi carmen erit Christi victoria clara. 107.0221| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0221A| Quadragenarius itaque numerus secundum hunc modum speciem crucis format, et mysterii sacramentum congrua dispositione declarat: qui in quatuor summas divisus, denarium per singulas ordine manifesto demonstrat. Hoc enim ad mysterium pertinet, quia sicut in quatuor partibus denarii plenitudo invenitur, ita etiam in singulis sancti Evangelii libris decalogi perfectio omnibus fidelibus insinuatur. Quae tamen junctae decades unam speciem crucis faciunt, quia unitatem fidei et dilectionis societatem, decalogus legis et Evangelii majestas concorditer astruunt. Porro ipse denarius, ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummatur, idemque ut in quadragenarium surgat per quatuor multiplicatur, hoc nimirum significat, quod legis 107.0221B| consummatio non sine Evangelio fiat, nec evangelica doctrina attestatione legis careat. Finis enim et perfectio legis Christus ad justitiam omni credenti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua: legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Quia ergo numerus iste laboriosi hujus temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam declarat illud quod quadraginta dierum jejunio humiliatione animae consecravit; et lex et prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus jejunaverunt, et Evangelium 107.0221C| per ipsius Domini jejunium, quibus quadraginta diebus etiam tentabatur a diabolo, quid aliud quam omne hujus saeculi tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurat? Ab hora quoque mortis ejus usque ad diluculum resurrectionis constant horae quadraginta, si ipsa nona connumeretur; post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit. Hinc eorum vitae adhuc humana conversatione commistus, et cum illis alimenta mortalium jam non moriturus accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Cur autem iste 107.0221D| numerus hanc temporalem vitam terrenamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quod tempora annorum 107.0222A| quadripartitis vicibus currunt; et mundus ipse quatuor partibus terminatur, quas aliquando ventorum nomine Scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. Ad hunc igitur mundum, ad istam terrenam mortalemque vitam hominum, ad nos regendos in tentatione laborantes, venientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham, et enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae caeteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua, et de cognatione sua separavit Abraham. Christus venit in carne, et ab ipsa cuncto mundo salutarem pertulit crucem. In hoc annorum termino Isaac sociata est Rebecca et per ipsius numeri mysterium. Christo accopulata est Ecclesia. Hoc numero dierum 107.0222B| missi duodecim viri exploraverunt terram repromissionis, et eodem annorum numero castigati sunt increduli et detractores in sterilitate solitudinis, quia saepe per praesentis vitae laborem, quo probantur electi, cruciantur reprobi. Item secundum hujus numeri medietatem, id est, a viginti annis eligebantur filii Israel in militiam Domini (ut Pentateuchi narrat historia) ut ostenderetur quia mox ut oriri coeperunt sanctis bella vitiorum, non parvus statim adest labor certaminum: Qui autem sunt Christi, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Metitur ergo hic numerus secundum positionem sanctae crucis in templo Salomonico sancta sanctorum, id est, viginti cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, ut ostendatur ipse 107.0222C| esse sanctus sanctorum, qui in crucis quadrifidae confixus est stipite, ut re propitiaret delicta populi, et sanctificaret totius orbis gentes, habitans inter eos et salvans omnes credentes in se. Merito ergo crux ipsa sancta sanctorum dici potest, quae ab omnibus sanctis in terra veneratur et colitur, nec non et ab ipsis sanctis spiritibus angelicis, qui de redemptione nostra gratulantur, omni honore (ut credimus) digna deputatur, qui recordantur Christum propter obedientiam crucis exaltatum, et traditum illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Hiesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Est autem quadragenarius ipse in quatuor triangulis hic comprehensus, secundum geometricae figurae potestatem, continens versum quadraginta 107.0222D| litterarum in hunc modum:

Crux sacra, tu aeterni es regis victoria Christi. 107.0223|

FIGURA XIX. De quinquagenario numero et sacramento in eo manifestato.

107.0223A| Crux mihi carmen erit, aures adhibete fideles, Laus crucis ore manat, devotas ducite mentes Vos quibus est Christus, quibus est sapientia curae Lux aeterna Dei, quibus incorruptio amor fit Hic sonat artificis virtus, operisque beati Hic decor exultat, hic gloria fingitur artis, Vester honor vivit, quia vivida fulget origo, Vestra manet palma jure immortalis in aethra, Clara quia est vobis victoria Christus ubique. Ipse salus vestra, et vindictam fecit in atro Pro vobis moriens, justeque oppressit iniquum Morte interficiens mortem, dum tartara vicit. Huc huc aegroti volucri concurrite cursu, en Vester erit medicus quem crux medicabilis alto Stipite gestavit, extendit brachia curae, et 107.0223B| Poscite curari, et geminas expandite palmas. Ipsius ergo valet tactu cito in ora hac eadem Reddere dextra pia trepido, hic alma quietis Summa cui est virtus, sapiens adhibere salutem 107.0224A| Ars, qui descendit resipiscat physica ut arte. Damna timoris eant, redivivant signa beata. Quinqua salutarem numerum hic ginta beata Dat crucis haec species, divino munere plena: Qui signat veniam, qui sabbata laeta quietis, Qui legis priscae post azyma festa tributae Est index, et post sancta solemnia Paschae Ipse Paracleti missi undique numine plenus. Pacis amore probus, pacis signacula profert Perfectus decore, specie perfectus honoris. Quinque cruces praebet ramis, denasque monades X numerat, semperque cruci apta et amica figura. Quinque libri legis exstant mandataque dena. Omnia nempe cruci concordant tramite dictu, Lex, numerus, tempus, mysteria facta, character. 107.0224B| Omnes ergo crucem pariter laudemus ovantes: Solvamus vota hinc crucifixo et debita regi, Sanguine qui proprio laxavit crimina mundo. 107.0225| DECLARATIO FIGURAE

 107.0225A| Haec igitur pagina quinquagenarium numerum continet, in quinque X litteris expressum: quae et denarii notat summam, et crucis exprimit figuram, in cujus honorem totum opus conditur. Hic jubilaei tenet observantiam, et verae remissionis, quae per crucem toto orbi conceditur, index est: hic post typici Paschae celebrationem et occisi agni solemnia, transitusque Domini in Aegypto, celeberrimam festivitatem legis datae in monte Sinai testis est; et post verum Pascha agnique Christi immolationem, Paracleti super apostolos missi demonstrator est; hic sabbatum sabbatorum post completionem septem hebdomadarum monade addita designat, et aeternae requiei, quae vere una est, gaudia demonstrat, ubi terra corporum nostrorum vere suum celebrabit 107.0225B| sabbatum: quia nulla praesentis vitae damna sentiet ultra laborum, sed in laudibus aeternae Trinitatis suum exercebit officium: quia suae incorruptionis gaudebit se nullum habere terminum. Quapropter merito quaeritur quomodo quinquagenarius numerus ex numero quadragenario surgat. Quadragenarius itaque est numerus ex his, qui vocantur impariter pares, qui dividitur in aequas partes, cujusque pars in alias aequas dividi potest, nec non et partes partium dividuntur, sed non usque ad unitatem progreditur. Aequalis illa divisio est. Ergo ejus medietas XX, quarta pars X, quinta pars VIII, octava pars V, decima pars IV, vicesima II, quadragesima I. Unum enim et II, et IV, et V, et VIII, et X, et XX, quinquaginta faciunt. Sed hoc incrementum minoris numeri 107.0225C| in majorem quid aliud significat, quam profectum nostrum? Praediximus ergo, quod quadragenarius numerus hanc temporalem vitam et praesentem designet; quinquagenarius vero quietem futurae patriae et aeterna gaudia demonstret. Quid aliud nobis per hos duos numeros insinuatur, nisi ut hanc vitam sancta conversione ducentes, orationibus et vigiliis atque jejuniis instantes, misericordiae quoque operibus et eleemosynis insudantes, plena fide, spe integra, perfecta charitate ad illam quae in coelis exspectat nos patriam properemus: ubi quies aeterna absque ullo labore possidetur; ubi verum gaudium sine ulla tristitia continetur; ubi quidquid boni hic ex parte aliqua percepimus, totum atque integrum sine fine perficietur. Porro autem denarius numerus creatoris 107.0225D| atque creaturae significat scientiam. Nam Trinitas creatoris est. Septenarius autem numerus creaturam indicat propter vitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus, in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. Bene ergo numerus ista significans in crucis exprimitur nota, quia in illa per mediatorem Dei et hominum reconciliati et coadunati sumus creatori nostro, et in filios adoptionis aeterno Patri translati. Recteque jubilaei numerus exprimitur in crucis figura, 107.0226A| quia tota ratio illius spiritualiter cruci aptatur. Nam servitus indebita Israelitarum in illo relaxatur, et per crucem generis humani captivitas et servitus, qua peccato nequiter atque idolis serviebat, destruitur, et verae libertati, qua Deo soli servitur, homo, qui ad imaginem Dei creatus est, redditur. In jubileo quoque ad antiquum possessorem vendita possessio revertitur, et in passione Domini homini prior possessio, id est, paradisus redditur, quam per pomum vetitum ipse male commutaverat, escam accipiens et vitam perdens. Ibi quippe praeceptum est filiis Israel, ut se abstinerent a rurali opere, et hic concessum sanctis Dei, ut vacent a terrena cupiditate. Clangebantque buccina filii Israel in ipso jubilaeo, septimo mense, decima die mensis, propitiationis 107.0226B| tempore in universa terra sua, et sanctificaverunt quinquagesimum annum, et vocaverunt remissionem cunctis habitatoribus terrae suae. Insonueruntque tuba praedicationis apostoli et caeteri praedicatores Evangelii, Spiritus sancti gratia repleti, legem spiritualiter interpretantes, et docentes in toto orbe poenitentiam et remissionem peccatorum accipere per nomen Christi omnes, qui credunt in eum. Ostendit quoque ipse Salvator hoc verae remissionis tempus, quando Nazareth veniens in synagoga legebat capitulum de Isaia propheta ad se pertinens ita dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et 107.0226C| diem retributionis. Annum autem acceptum et diem retributionis, omne praedicationis ejus, quo in carne versatus est, tempus intellige, quando caecis lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ad cognoscendum veritatem verbo et miraculis aperuit visum, et in cruce moriens dimisit captivos confractosque in remissionem, quia destructis vinculis mortis, resurgens in gloria, ascendens captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus. Quod autem haec testimonia ad ipsum pertineant, testatur evangelista Lucas, cum subjungit Salvatorem hoc idem auditoribus suis affirmasse ita dicens: Caepit autem dicere ad illos, quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae 107.0226D| procedebant de ore ejus.
 Continetur autem in quinque X notis unus versus quinquaginta litterarum hic:

Quinque juvat apice ast sacra dicere, de cruce et haec nam est, per singulas notas denis litteris supputatis, sed hoc in pronuntiatione. Caeterum autem in scripto IX, grammata unicuique notae deputantur. Nam media littera singularum notarum communis est utrique tramiti, et ei qui dextrorsum, et ei qui sinistrorsum 107.0227|

FIGURA XX. De numero centenario et vicenario, et mystica ejus significatione.

107.0227A| Sanguinis ergo sacri nos fusio lavit et unda Sordibus a cunctis, detersit et omnia Christus Noxia, nam passus labes tulit hic quoque nostras Delens aratum contra orbem, tum chirographum Lumen evangelii imitabile condidit auctor. Quod facinus scripto vetat, omnia vana recusat: Quod vitam signans in cuncto expenditur orbe, Lumen virtutum ascensu et dominantis ubique Indicat, oratum pandens, quo mystica scripta Monstrant, dona Dei quanta omnibus obtulit ore: Ast decies duodena tenet hic lauda character Grammata, nec hoc una semel, sed hoc quater una Magna notans fidei mysteria, magnaque fidis Gaudia, demonstrans medicinae munera grata Et sociale decus, quod spiritus auctor in ore 107.0227B| Ardens lux dederat concordi munere linguae. Hincque alacer coetus sacratum jactat ubique Hoc nomen, rete expandens quod sagena in abysso Mundi plena alta retrahat et frenet ut omnes 107.0228A| His frenis crucis, utque insignia Christus ubique Digne commendet homini, quae magna resignat In multis dona, adjungens proba praemia nati. En orbis Domini qui condit praemia in actu et Multiplicat, dignis juste cum Patre superno Regnator regnans, cuncta ditione gubernans: Qui pignus dederat paracletum jure salutis, Ut regat, et servet, perducat ad atria vitae, et Psallite devote vitam, bene psallite Christo Gentes ac linguae, verum et cognoscite regem, Virtutemque Patris, qua occumbit dira potenti Morsque sui et stimuli, rerum scitote parentem. Haec laus culmen habet ex vero germine parta: Aeternam requiem iste est naturae inditus ordo: Servet ut indita tantum, et speret dona beata. 107.0228B| Gloria haec virtus, et summa est causa quietis; Isteque jura bene conservat, liber ac hic est Qui bona summa cupit, rite et mediocria ducit. 107.0229| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0229A| Denique sanctae crucis formam Graeca littera lauda [lambda] in hac pagina per quatuor loca posita exprimit: quae et tricenarium numerum apud Graecos significat. Haec ergo quia quater hic ponitur, CXX numerum efficit, cujus sacramentum magnum est. Nam leguntur ante diluvium CXX anni ad poenitentiam hominibus decreti; et Salomonici templi altitudo CXX cubitorum erat; et super CXX viros in die Pentecostes Spiritus sanctus venit. In quatuor enim notis idipsum efficientibus, quatuor Evangelia significantur, in quibus singulis tricenarius numerus invenitur; quia fides sanctae Trinitatis et perfectio mandatorum in singulis sancti Evangelii libris plenissime praedicatur. Proinde illud quod arca Noe cum ex Dei praecepto construebatur, et ad salvationem 107.0229B| electorum ad similitudinem sanctae crucis impiis diluvio perituris praeparabatur, in CXX annorum calculo poenitentiae tempus hominibus ante decretum est, quid aliud significat, quam quod ita tantum a fluctibus hujus saeculi possumus permanere illaesi, si evangelicae doctrinae in fide sanctae Trinitatis digne operantes devotis mentibus obediamus. Hoc autem quod omnis templi altitudo CXX cubitorum fuit, ad idem sacramentum respicit: quod et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionem, resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum gratiam sancti Spiritus accepit. Itaque procedente naturalis numeri progressione ab uno usque ad XV, et collectis in unum omnium locorum summitatibus, CXX fiunt XV; namque quae ex VII et VIII constant, 107.0229C| solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium, perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo in futura vita designatur, apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur: quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad 107.0230A| quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuis atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum in linguis igneis misit; eosque qui diversitate linguarum ab invicem discrepaverant, repente omnium cogitatione loquelarum communem in laude sua fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos ascendens in carne incorruptibili, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustrabitur, quando, juxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc plena erit adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei, quia consona mente ac voce omnes divinae gloriam majestatis, quam praesentem vident, collaudant; tuncque vox illa psalmi perfecte complebitur, 107.0230B| qua Spiritus sanctus per prophetam omnes gentes ad laudem Domini provocando exhortatur, ita dicens: Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum omnes populi, quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum; quando quotquot de omnibus gentibus ad vitam praedestinati sunt aeternam, omnibus scandalis de Ecclesia Christi per angelorum officia ejectis, uniti capiti suo unam laudem omnia membra concorditer et perpetuo cantabunt. Notandum quoque est, quod non solum lauda littera hic per quatuor loca posita, CXX numerum in suo solo charactere ostendit, XXX per singulos, sed etiam versus ipsi, qui in illa conscripti sunt, unusquique triginta litteras continet. Est quippe versus hic in suprema laudarum:

107.0230C| Est orbi toto Domini nam passio vita. Iste quoque in infima: Arvo crux una spes libertatis ab ira. Hic namque in dexteriore: Lux laeta lucet divino munere plena Atque hic in sinisteriore: Veraci nutu signat et praemia regni. 107.0231|

FIGURA XXI. De septuagenario numero et binario cum ejus significationibus.

107.0231A| Lex quoque vera Dei vincenda est sorte beata Ecce crucis Christi, qua solvitur orbis ab ira, Ducitur ad vitam, portum capit atque quietis Arvigenae primi lapsum post naufragus ipse. Nam quia per vetitum mors vicit noxia lignum, Et genus humanum fera late absumpserat omne, Faucibus a mortis per lignum tolleret ut hoc Jure crucis placuit reparanti ponere palum Dirae, quodque atrox madido glutiverat alvo, Evomeret sicco, lueretque hinc debita poenas: Invasit, rapuit dominatum quod male trux fur, Id voluit signare modis in dogmate scriptis Testamentorum Deus auctor, opus crucis ipse Praedixit, docuit sese et complesse fatetur Magnipotens: crux hinc ideo se tota coruscam 107.0231B| Excipere in lucem monstrat, dat calle dicato Rite faros justis se cuncta per aera testans: Gentes ac populos ad celsa et provocat astra, Exemptos notat, et noctis ornatu alacres scit 107.0232A| Non parvum facere, hinc et regni ducit ad alta. Hoste fit expulso victrix, nec fallit in arte, Sed solum generis dominans miracula sistit. Omnia regna sibi propter sua dona ministrat Devota, et placida, mansueta, quieta, redempta: Quot habet en linguas orbis, et jura loquelae, Hoc numero signat aditum venientibus, atque Tramitis hoc pandit Salvator discipulorum. Nam octies ut novies variet os dicitur orbis, Hincque novem pie relliquias in luce beatum Spirituum datur octava, ut supplere creator Velit rite die hoc, et claudere saecula fine. Omnia namque orbis scelera consumpsit in ipso Flammivomo crucis ardore, patiendo creator, Sed tamen ex carnis parte ast divina reluxit 107.0232B| Natura inscripto, sobrium produxit et ortum: Legem nempe suam crucis ordine fecit amatam, Jure levem, suavem, et scandendi munere ditem. 107.0233| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0233A| Hanc igitur figuram plenam esse mysterio oportet intelligi, in qua per quatuor heptagonos LXXII numerus demonstratur, secundum cujus pluralitatem gentium linguas divisas esse vera opinio est, et libros canonicos Veteris ac Novi Testamenti intra ejus summam comprehensos esse non dubium est. Designavit autem et ipse Dominus, exceptis XII apostolis, alios LXXII discipulos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem locum et civitatem, quo erat ipse venturus, ut numerus designatorum discipulorum concordaret multitudini gentium, et divisioni linguarum, quatenus omnes gentes fidei lumen perciperent, et gratiae Christi mererentur esse participes. Sicut ergo XXIV horis totus orbis peragitur atque illustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium 107.0233B| Trinitatis in LXXII discipulis intimatur. Vices enim quater terni septuagies dipondius. Sed haec distributio apte figurae sanctae crucis mancipatur, quia per ipsam sacramentorum Christi dispensationem totus orbis glorificatur, ipsa in quatuor heptagonis hanc mysterii rationem notat: quia ipsa in IV sancti Evangelii libris divina charismata per IV plagas orbis dispensat, ipsa in utroque tramite, id est, in eo qui sursum et in eo qui transversum vadit, per duos heptagonos sexies senarium ostendit, quia omnem perfectionem per se nobis provenire sive in longanimitate spei, sive in amplitudine charitatis, seu in perseverantia bonae actionis, seu in celsitudine contemplationis, satis nobis annuit. Ipsa in toto octies novenarium in se multiplicatum 107.0233C| continet, quia ex omnibus gentibus in octenario numero, hoc est, corporum resurrectione ad augmentum novem ordinum angelorum, electos Dei pervenire edocet. O vere bona et vere sancta crux Christi, quis te rite totam enarrare potest? aut quis condigne laudare? quae coelestium arcanorum pia es revelatrix, quae mysteriorum Dei sacra es conservatrix, quaeque sacramentorum Christi idonea es dispensatrix. In te angeli gaudia sua accumulata conspiciunt, in te homines jura salutis suae cognoscunt, in te inferi justam retributionem fraudis suae percipiunt. 107.0234A| Omnibus aequa es, omnibus bona, omnibus justa, praeterita renovas, praesentia illustras, futura praemonstras, perdita requiris, quaesita invenis, inventa custodis, lapsa restituis, restituta gradu munis, munita in viam pacis dirigis. Tu quidem aeterni regis es victoria, et coelestis militiae laetitia, terrigenarumque potentia, tu peccatorum es remissio, pietatis exhibitio, et meritorum augmentatio, infirmorum remedium, laborantium auxilium, et lassorum refrigerium, sanorum incolumitas, quietorum serenitas, et fortunatorum felicitas. Tu crux aegrotos medicans, tu gaudium moestos consolans, tu sanitas dolentes laetificans, tu status credentium recte, tu firmitas operantium bene, tu beatitudo perseverantium rite. Sancta, pia, bona, justa, benigna, 107.0234B| rationabilis, laudabilis, venerabilis, amabilis, fortis, suavis, mitis, sapiens, patiens, potens. Quidquid ergo digne corde de redemptione nostra potest cogitari, vel quidquid lingua rite loqui, omnia ad laudem tuam decentissime possunt aptari: quia quidquid in te laudatur, crucifixo in te Christo regi deputatur, et quidquid Christo honoris datur, ad reverentiam summi Patris refertur, cujus ipse unigenitus Filius est, de quo ipsa Veritas in Evangelio testatur: Qui me recipit, inquit, recipit eum qui me misit. Et item: Qui me spernit, spernit eum qui me misit, et qui non honorificat Filium, non honorificat et Patrem. Omnis quippe qui negat Filium, nec Patrem habet: qui autem confitetur Filium, et Patrem habet: quorum simul cum sancto Spiritu una est majestas, una 107.0234C| potestas, honor et claritas in sempiterna saecula. Est namque versus in erecta crucis parte, id est, in duobus heptagonis a summo deorsum descendens, et per transversum heptagonorum legendus hic:

In cruce lex Domini decoratur luce corusca. Alter in transversa ejus parte in duobus heptagonis comprehensus, et similiter per transversum eorum legendus iste: Gentes et linguae sociantur laude sacrata. 107.0235|

FIGURA XXII De monogrammate, in quo Christi nomen comprehensum est.

107.0235A| Christus amor votum mihi, qui pia munera dat haec Carminis, hic pretium, hic via, portio fida quietis: Qui bona cuncta probans ope, tanta et talia rite Dona suis famulis largitur, ad istaque cunctos Hortatur miserans, spondet pie conditor arcem Jam posse impetrare poli sceptra, altaque regna, Si spes, firma fides summi, et cupit hic ea sancte Castus amor, nec amat memorans haec perditus orsa. Dona quidem haec veniens huc orbem lite jucunda Sparserat in mundo anteriore valentia fructu Quo docuit mundum dedicans, ne in deteriora hic Praeceps mallet abire loca, dans jura magister Noscere Evangelii, et dirum mansuescere morem. Ut Deus arce poli et justus, cum advenerit istuc 107.0236A| Auctor ad aetherei justis dare praemia Patris, Dextra tunc meritis capiat bona munera dignis. Iste quidem numerus sanantis signat utrumque Adventum Domini, hinc arcebat quando tyrannum, Quando vir hic factus tanta bona reddidit orbi, Postque suum cunctis baptisma proba edidit ore. Hunc summo est quando salvans Patre justus iturus Judex, et homo sal pix istum praemia sancta hinc Fert prius hic alto dare, et usque videre superni Nempe sacram faciem: quos verus nuntiat auctus Esse bonis meritis psallendum cantica partos: Quae cantare solet sors alma, ut scripta serena Apocalypsis habent, dilucida ibi agmina ferre Gloria, virtus, excelso omne die atque per aevum 107.0237A| Alleluia sonat, quis oh tamen aula erit haud hac Et Deus et Dominus placandus noster ubique est, Quod juvet iis nos scriptio, ut alma est aeris arce Cum apparebit ovans servorum hinc, et rapit almi Turba nihil perdens ac scandala inabmovet ira Devotos famulos frumenta ut mittat in horreum Felix qui valet atque licet cui scandere coelum, 107.0238A| Et laetum Domini bene Christi intendere vultum: Cui manet altus amor perfectio redditur omnis. Angelicisque choris permixtus gaudet ubique Laudibus, et certat cantando psallere Christo. Cantica rite nova hoc studium deponere nescit: Regina quia aeterna sic tum et bene gaudia novit. 107.0237| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0237A| Quid itaque haec figura sit, et quid significet, ut exponatur necesse est. Una quidem ista est figurarum, quae appellantur notae sententiarum, specialique 107.0237B| vocabulo haec a Graecis vocantur chrisimon, ex voluntate uniuscujusque ad aliquid notandum inventa. Sed majore dignitate a Christianis ad exprimendum nomen Christi assumitur, quasi duae litterae primae nomine ejus uno monogrammate simul sint comprehensae, id est, X et P. Cur autem modo a nobis in hoc opus sit assumpta, haec ratio est: notatur enim in ipsa ille numerus dierum, quo praedicasse mundo Christus creditur, et ille qui ante adventum ejus secundum, ab Antichristi temporibus usque in finem mundi futurus, secundum Danielis prophetiam ab orthodoxis Ecclesiae magistris expositus est, ut in P littera prior numerus, id est, MCCLX, quod sunt III anni et semis, inveniatur, quo temporis spatio Christus mundo praedicasse cognoscitur. Menses 107.0237C| enim trium semis annorum, id est, tricies quadrageni et bini, MCCLX dies efficiunt, sub quo numero civitas sancta calcari a gentibus in Apocalypsi describitur, et mulier a facie draconis fugere in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascatur eodem numero dierum, qui numerus mystice omnia Christianitatis tempora complectitur, ut Patrum habet firma traditio. Quia Christus cujus hoc corpus est tantum in carne temporis praedicaverit, quo sive sub spe aeternorum peregrinatione praesentis eremi gaudet, seu persecutionis molestiam ab infidelibus vel a falsis fratribus patitur. X itaque littera illum numerum continet, quem Danielis prophetia praedixit in Antichristi tempore futurum, id est, MCCCXXXV dies. Ita enim ibi scriptum est: Et beatus 107.0237D| qui exspectat et pervenit usque ad dies MCCCXXXV. Quod beatus Hieronymus ita exponit: Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra MCCXC dies, id est, tres semis annos, dies XLV praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi XLV dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum probatio est patientiae. Sed quia manifestior ratio est supra dicta, si ipsas litteras, quae in hac figura conscriptae sunt et positione sua monogramma conficiunt, simul cum earum numero secundum ordinem conscribamus, spatium calamo ad hoc concedatur. Litterae autem in P positae hoc sonant, Ο, ϞΟΤΗΡ. ΙΗϞΥϞ. ΑΛΗΘΙΑ tria videlicet nomina Christi, quae latine interpretantur, 107.0238A| Salutaris, Salvator, Veritas. Sed duo nomina Graeca posteriora integra serie litterarum conscripta sunt, id est: ΙΗϞΥϞ et ΑΛΗΘΙΑ. Tertium autem, id est, 107.0238B| ϞΟΤΗΡ, secundum morem Graecae conscriptionis tribus (excepto Ο articulo) litteris notatur, Ϟ scilicet, Η et Ρ· et ita fiunt omnes litterae, quae in Ρ conscriptae sunt, numero XV, quarum prima est Ο, numerum notans LXX; secunda Ϟ, CC significans; tertia Η, cum VIII numero; quarta Ρ, centum exprimens; quinta Ι decem; sexta Η, octo; septima Ϟ, CC; octava Υ, CCCC; nona Ϟ, CC; decima Α, unum; undecima Λ, XXX; duodecima Η, VIII; tertiadecima Θ, IX; quartadecima Ι, X; quintadecima Α, unum demonstrans. Quae copulatae omnes, faciunt numerum MCCLX, et adhuc remanent ad supradictam plenitudinem numeri V, quae in ipso adhuc caractere Ρ inveniri possunt, ita, si dividatur ipsum Ρ, id est, ut suprema pars, quae in se imaginem Δ litterae habet, quaternarium 107.0238C| numerum signet, et infima, quae Ι Latinam format, unum numerum potestate Latinorum ostendat, et ille millenarius et ducentenarius et sexagenarius numerus in Ρ invenitur. Χ autem, quae altera pars est monogrammatis, tria nomina similiter continet Domini, in octo litteris conscripta, id est, ΘΕΟϞ. ΧΡΗϞΤΥϞ. ΙΗϞΥϞ. Litterae autem hae sunt Θ, IX exprimens, Ϟ. CC. Χ. D C. Ρ. C. Ϟ. CC. Ι X. Η. VIII. Ϟ. CC. denotans, qui simul fiunt MCCCXXVII, et adhuc remanent VIII, qui augentur, si Η littera quae in medio litterarum octo sita est vicem clavi obtinens, cum numero octonario de Ρ addatur. Sunt quoque tres versus in monogrammate, in majoribus litteris cum minoribus intus conscripti, quorum primus ab O incipiens per omnes majores litteras in circuitu 107.0238D| vadit, quae Δ figuram supra in Ρ ostendunt, et duo nomina graeca tenent, hoc est, Ο. ϞΟΤΗΡ. ΙΗϞΥϞ. in novem litteris comprehensa:

Nam alma decet radiant scripta hinc quod nomine Christi. Secundus quoque in reliqua parte Ρ, id est, in linea, quae recta deorsum vadit, et nomen ΑΛΗΘΙΑ tenet, in sex litteris Graecis scriptus est, iste: Sancta salutaris laudat haec scriptio Christum. Tertius quoque, qui in X littera VIII litteris, in quibus sunt tria nomina notata, hoc est, ΤΗΕΟϞ. ΧΡϞ. ΙΗϞ. continet ita: Christus homo est placidus nempe arbiter hic quoque mundi est. 107.0239|

FIGURA XXIII. De numero vicenario et quaternario, de que ejus sacramento.

107.0239A| Nobilis ecce micat flos regis nomine pictus, Atque notis signant victoris facta potentis Cornua laeta crucis, trino sic condita versu: Quae numerant sex insigni quater arte monades Perfectumque decus ostendunt rebus inesse Omnibus, omnipotens quas condidit atque redemit. Clara dies illa est, qua conditor omnia finxit: Non minus haec lucet doctor qua cuncta beavit. Tum bona cuncta bonus complevit facta creator: Nunc pia cuncta pius opera benedixit amator: Quattuor ergo plagas laudat senarius orbis: Sex micat in numeris perfectus primus et ipse est, Dividit ipse diem totum, constringit et ipse Anni mensisque bisextilis atque quadrantis Hic numerator adest, attollens tempora nutu. Saecula fine capit, et claudit limite mundum, Vitam perpetuam tunc regna et lucida ductor 107.0239B| Dat super astra piis, dimittens debita, vultu Indere consignans Jesus pia praemia, scis tu 107.0240A| Ex omni mundo his quos tanta ad dona coruscans Conduxit fidei lux, vivus et indidit haustus. Verus amor decorat justi beat atque opus almum: Ergo plagis orbis consignat ab omnibus ast hic Adpositus numerus undique pergere plebes Ad crucis auxilium, pia numina poscere Jesus Perfectumque decus perfecto dogmate discant, Perfectae fidei quod facta benigna sequantur. Omnia nempe Deum verum haec testantur ubique: Perfectum perfecta quidem, formosa decorum Quae vertigo poli tornat, quae condit Olympus, Quae mare, quae tellus, quae caeli continet aula: Ast quoque nos homines in rebus portio parva, Rite crucem cantu salvantem et voce sonemus. Qui bene nos fecit, quique auxit, quique redemit, Carmine et in celebri crebros cantemus amores, Quos satis ipse opere sacro et tutamine nobis 107.0240B| Jam impendit, suasit, ostendit, jussit, amavit. 107.0241| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0241A| Ecce crucis Domini quatuor cornua senarius numerus decenter concludit, et totam perfectionem perpetrati operis ostendit: quia in ipsa rerum conditor consummationis suae fecit judicium, cum, accepto poculo, Consummatum est, dixit. Recte enim consummatum esse scriptum est, ubi humanum genus liberatum est; quia non solum hominibus passionis Christi factum profuit, cum ipsi redemptionis gratiam consecuti sunt, sed etiam coelestibus angelorum turbis, cum in eo numeri sui plenitudinem adepti sunt. Quater enim seni XXIV reddunt; quo numero horarum coelestis spherae ambitus circumfertur, et naturalis diei cursus judicio siderum circumeuntium deprehenditur; quo numero libri Veteris Testamenti in canonicam auctoritatem apud Hebraeos recipiuntur, 107.0241B| Ruth et Cynoth librorum vice connumeratis; quo numero in sortes Levitica tribus per David distributa est, et cunctos filios Aaron per vices Deo ministrare decretum est, et merito, ut numerus electorum pontificum praemonstraret aeternum Christi sacerdotium, qui pontifex factus secundum ordinem Melchisedech, in ara crucis immaculatam se obtulit hostiam Deo, agnum videlicet illum qui abstulit peccata mundi, cujus sanguinis aspersione sancta et sancta sanctorum mundata sunt, et vera expiatione peccatorum omnium sordes ablutae sunt. Hujus ejusdemque numeri seniores in circuitu sedis illius potentissimae, de qua Apocalypsis narrat, unde procedunt fulgura, voces et tonitrua, sedisse describuntur, Ecclesiam videlicet designantes per geminum 107.0241C| testamentum de patriarchis et apostolis generatam, quae ob judiciariam ejus in Christo dignitatem in circuitu illius sedisse cernitur. De qua dicit Salvator regni sui potentiam demonstrans: Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Traxit quippe ad se cuncta Salvator, cum in cruce positus, omnem sib subjecit potestatem, de qua resurgens tertia die, discipulis suis locutus est: Data est, inquit, mihi omnis potestas in coelo et in terra. 107.0242A| De qua Apostolus testatus est: Christus, inquit, factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. De throno ergo isto procedunt fulgura, voces et tonitrua, quia post passionem Salvatoris, resurrectionem et ascensionem ad coelos, discipuli ejus, sicut Marcus scribit, profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. Quorum unus congregatis adversum se Judaeis magna auctoritate respondit: Notum sit, inquit, omnibus vobis et universae plebi Israel, quia in nomine Jesu Christi 107.0242B| Nazareni, quem crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus, nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et doctor gentium Corinthiis ait: Non enim judico aliquid me inter vos scire nisi Christum, et hunc crucifixum, et reliqua. Et item ad Galatas ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
 Sunt quoque in quatuor trigonis circa crucem, quatuor nomina triumphatoris coelestis conscripta, quae sancta crux in modum foliorum repandi lilii per cornua dilatat, et a medio scilicet sui incipiens, hoc 107.0242C| est, a duobus nominibus, Christus Jesus, ita quidem, ut in arce crucis sint et in imo duo nomina vice filiorum, id est, fortis, virtus, atque in dextera et sinistra alia duo, id est, victor, clarus, sicque duo versus scripti inveniuntur in cruce ab uno trigono in alium, quorum iste est textus in longitudine:

Fortis complevit Christus sua famina virtus. In latitudine quoque: Victor consignans Jesus pia praemia clarus.

FIGURA XXIV De numero centenario, quadragenario, quaternario, ejusque significatione.

107.0243A| At nunc vos cantate novum, benedicite Christo, Plebs, cantum, dilecta Deo, sanctissimus ordo, Psallite non aliis vosmet imitabile carmen, Immortale decus coeleste hoc ante tribunal, Ante quater senos seniores, quattuor atque Diversae formae ante animalia, jure superna Primitiae Christo, immaculato numinis agno Atque Deo vero, immaculatae et sortis honores: Estis vos emptaeque cohortes sanguinis ostro: Coelo ex terrigenis cantatis rite tropaeum. Citharis modulans ast vultum laude serenat: Vestra manus sacra vocibus atria replet ubique, Ceu voces tonitru fusis clamoribus aetram: Tanquam et multarum valles vox replet aquarum, Linguaque vestra doli ignara, nec novit iniqua: Ante thronum Domini scitis sed dicere digne Laudes, carmina, et artatis bene hic ve parati Per signa, quae non spernit vester gremio rex. Nam hoc nullus diffudit dux ni solus et auctor, 107.0244A| Inderiso famine qui hoc modo splendida donat. Munera cantate hinc ille probus ordo, piique Virgineo in habitu mares, quoque femina lactans, Infans, atque anus pariter, juvenesque, senesque, Qui non polluti estis nexu unquam mulierum hic. Quapropter jam itis ubi justis praemia donat Omnipotens, pergit Jesus quo virginis agnus, In pratis depascit, ovat, quem rite sequentes Sidera celsa super, o pascua, pascitis agri: et Nunc jam vestra capit virtutem praemia vita, Jure stolam, quam virginis en res attulit unam, Nempe aliam in fine agnus cum corpore reddet. Poscite posco crucis vosmet per signa beata O populi, turmae, plebs, agmina, turba, cohortes, Qui super astra locum sedesque tenetis in arce: Quod nobis vestra laus rex, et conferet agnus Praemia laeta Deus, cum sanctis luce superna: Audire ut liceat vestrum per saecula cantum. 107.0245| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0245A| Continet ergo haec figura sanctae crucis in quatuor pentagonis formata, numerum CXLIV litterarum, in quatuor versibus conscriptum: secundum cujus pluralitatem millenario multiplicato in Apocalypsi multitudo illa signatorum, ex omni tribu filiorum Israel computatur, numerusque ille albatorum, qui cum agno super montem Sion stabant, denotatur: primo videlicet in signatorum millibus innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, vel prosapia carnis, vel fidei est imitatione progenita. Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa XII duodecies multiplicari, et ad summam millenario perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans stabilem Ecclesiae vitam. Ex quo 107.0245B| igitur Dominus passus est, contritum est imperium mundani principatus, et ad hoc gentium confractum est imperium, ut signo fidei cui restiterant facies sanctorum libere denotarentur. Signum itaque fidei est crux Christi, ad cujus similitudinem Tau littera formata est, de qua in Ezechiele ita scriptum est: Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat subter eum ad limen domus, et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dixit ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. Et dixit illis audiente me: Transite per civitatem sequentes eum et percutite, non parcat oculus vester, 107.0245C| neque misereamini, senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite, usque ad internecionem; omnem autem super quem videritis Tau ne occidatis, et reliqua. Recte enim omnis iniquus mucrone infidelitatis interficitur, qui signum fidei bono opere in semetipso ostendere neglexisse convincitur, et merito juste quisque bonorum opus operando per crucis Christi potentiam liberatur: quia Domini fidem, quam in baptismo percepit, inviolatam usque in finem mandata Christi implendo conservasse cognoscitur. Deinde grex ille dealbatorum in ejusdem numeri quantitate annumeratur, et sanctae virginitatis in electis copiosa numerositas intimatur. Sed finitum tamen numerum pro infinito hic positum, quisque sanum sapiens intelligere debet, 107.0245D| secreti significatione mysterii virginali aptum examini, quod Deum ex toto corde, ex tota anima, totaque mente diligens, corporis quoque, quod ex IV constat elementis, illi est integritate sacratus, ter enim terni IX, et quater quaterni XVI, sedecies autem novem CXLIV implent, ut cum de his qui in arctioris vitae gradu constituti, merito in Sion monte cum agno tam perfecta multitudo cernatur, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores, et reliqua. Illi quasi cithara 107.0246A| sua cantant Deo, qui angelicae privilegio castitatis totos se Domino faciunt holocaustum, et tollentes crucem suam sequuntur agnum quocunque ierit, cantabuntque quasi canticum novum, quod nemo alius potest canere; quia singulariter canticum agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Vetus quidem erat canticum: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem. Et item: Crescite et multiplicamini et replete terram. Novum enim est: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia plures filii 107.0246B| desertae magis quam ejus quae habet virum. Et item idem Propheta dicit: Et non dicat eunuchus, Ecce lignum aridum; haec dicit Dominus eunuchis qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt quae volui, et tenuerunt foedus meum: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Et item: Beatae steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt, et reliqua. Habent quippe nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, quia in confessione sanctae Trinitatis dedicata Ecclesia fronte sua fidei suae gestat insigne, quod per sanctae crucis mysterium in Christianorum frontibus pingitur, et frequenti manus inscriptione signatur. Ecce unusquisque IV pentagonorum XXXVI litteras continet; 107.0246C| sed non ideo quod hic numerus quinque angulorum figuram facit, nam XXXV pentagonus est; sed ad intimandum aliquod sacramentum ita positus est. Quinarius ergo legem signat, et quaternarius Evangelium; at quatuor pentagoni cum adhaerentibus sibi quatuor unitatibus IV cornua complent, quia passione Christi et resurrectione completa lex simul et Evangelium, in totam mundi latitudinem praedicanda doctoribus commissa sunt: unum in exemplum datos utriusque testamenti patres, fideles ubique in universo orbe castitatem servando imitare satagebant, qui agno sociati super montem Sion quasi canticum novum in citharis suis cantabant. Ergo quatuor unitates quae pentagonis extrinsecus adhaerent, in quatuor litteris unum nomen conficientibus, 107.0246D| id est, crux, demonstravimus: ut et pentagonis suis ad versus complendos cohaererent, et ad jus suum demonstrandum sibi mutuo uno nomine necterentur. Est quoque hic versus in eminentiori parte crucis:

Immaculata cohors cantas tu vocibus illic. Et in ima hic: Rex ubi Jesus ovat quo pascit virginis agnus. In dextera vero iste: Carmina quae nullus diffuso famine cantat. Et in sinistra iste: Hic vester grex ni solus et splendidus ordo.

FIGURA XXV De Alleluia, et Amen, in crucis forma ordinatis.

107.0247A| Laus pia perpetua sanctorum in luce superna Assis terrigenis, aliquid quod dicere digne Jam de te valeant, avidaque implere decenter Ora bonis possint modulis, et cantibus almis. Nempe ego te cecini, crux, isto in carmine vivo Versibus, exoptans cantando et reddere vota. Sed tu cuncta super excellens munera nostra Majestate potens, vincis terrestria, vincis Sidera celsa poli, nec sat valet ullus honori Namque tuo facere condigna, nec addere verba: Temptavique ideo hic ex coelis mystica voto Ducere verba tibi, contemplans apta figurae: Disposui signis, disperso et tramite cantus Inserui angelicos, intexi et versibus aptis. Nempe amen in medio vitae signacula spondet: 107.0247B| Alleluia crucis circumdans cornua complet, Et sacram effigiem coelesti carmine signat: Nam justi hinc sceptra devote et munera tota Exsuperant narrantes nunc spei ardor ut ore 107.0248A| Immissus bona det palmae et mors illa remota Aufugiat, primam nocuit quae livida stirpem Humani generis truculenta absorbuit atque Progeniem totam et detraxit in ima profundi. At nos quotquot amor in coelos elevat istinc, Rite sacram Domini placemus carmine vultum: Carmine namque illo, quod erit in sedibus altis, Quod cantant justi, cantabunt perpete voto et: Hoc tum rite placet, si implemus jussa tonantis Mentibus, et species, factis, et famine linguae: Nam tantum sermo haec justi non praemia cara Accipiet, sed vera bene per famina virtus cum Haec laus non bona laus, sed veri fictio falsa Sit quae magna canit, alta vult, parva meretur. Ergo age vos Christum laudate fideliter odis 107.0248B| Coelestes populi, virtutes, vosque potentes Justorum et plebes, qui in coeli sistitis arce. Psallite amen, alleluia, per saecula Christo. 107.0249| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0249A| Istic ergo laus illa, quam sanctorum vox in coelis creditur perpetuo Deo cantare, sanctae crucis in scriptu, imitatur figuram alleluia videlicet et amen, quam Joannes apostolus et evangelista in Apocalypsi scribit, post interfectionem et dimersionem meretricis magnae, quae seducebat omnes gentes in fornicatione sua, et cum qua reges terrae fornicati sunt, se audisse vocem turbarum multarum devote in coelo cecinisse, et saepius iterasse. Ita enim ibi scriptum est: Post hoc audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, laus et gloria et virtus Deo nostro est, quia vera et justa judicia ejus sunt, quia judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus 107.0249B| ejus. Et iterum dixerunt Alleluia: et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum. Et ceciderunt seniores XXIV et IV animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, Alleluia. Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus, et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi quasi vocem turbae multae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium, Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, gaudeamus et exsultemus et demus gloriam nomini ejus, quoniam venerunt nuptiae agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est byssinum, ut cooperiat se, byssinum splendens candidum; byssinum enim justificationes sunt sanctorum, et reliqua. Haec enim omnia licet praedicta 107.0249C| sint de futuro in coelis sanctorum gaudio post resurrectionem, tamen ea jam nunc ex parte canit Ecclesia spe jam salva facta; tunc autem perfecte, cum discessio facta fuerit, et cum apertius vindicata. Post universale ergo judicium Domini separabuntur penitus ab haedis, et ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Nunc quidem sanctorum animae post mortem in paradisum vadunt, et impiorum in poenam, Domino manifestante in paupere et divite; sed corpora mundi finem exspectant, et dantur nunc justis singulae stolae albae, cum in animabus suis requiem percipiunt aeternam; tunc autem dabuntur binae stolae, quando corpora eorum immortalitate dedita, simul cum animabus regnum accipient sempiternum. Nuptiae ergo tunc vere 107.0250A| apparebunt agni, cum tota Ecclesia Domino in thalamo regni coelestis sociabitur, et tunc perfecte istud frequentabitur canticum, quando totius Ecclesiae gaudium erit perfectum. Haec ergo duo verba Hebraica, id est, Alleluia et Amen, cum interpretari queant, nam Alleluia laudate Dominum interpretatur, Amen quoque in fidem sive veritatem transfertur, propter reverentiam tamen sanctitatis primae illius linguae servatur auctoritas; atque Alleluia in Dominicis diebus totoque quinquagesimae tempore, propter spem resurrectionis, quae in Domini est laude futura, continue canit Ecclesia; Amen vero propter impetrandam eamdem perpetuam vitam imo omne bonum quod in praesenti sive in futuro a Domino optat accipere, ad sacerdotis deprecationem seu benedictionem, 107.0250B| rite devotio respondet fidelium. Apte ergo conveniet sanctae cruci harum dictionum dispositio; quia per ipsam omnium rerum in laudem Domini adunata est confessio, angelorum adimpletur numerus, coelestis augetur exercitus, sanctorum congregatur populus, aeternae eis vitae conceditur aditus, et vetusta dissolvitur maledictio, quia nova conditur benedictio. Unde in memorato libro XXIV seniores et IV animalia agno decantabant canticum novum dicentes: Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu 107.0250C| throni et animalium et seniorum; et erat numerus eorum millia millium dicentium voce magna: Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem, et omnem creaturam quae in coelo est et super terram et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo, omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et agno, benedictio, et honor, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen.
 Est autem versus hic in Alleluia scriptus, et per seriem litterarum ejusdem dictionis ita legendus:

Crux aeterna Dei es laus, vivis in arce polorum. Amen quoque quatuor litteris suis per quatuor cornua crucis primum incipit ex alleluia, litteris octo complenda.

FIGURA XXVI. De prophetatrum sententiis, quae ad passionem Christi et ad nostram redemptionem pertinent. 107.0251| 107.0251A| Ergo prophetarum bene te crux famen honorat, Praedicat, exaltat, resonat tua facta futura. Inspirata sacro tunc plebs quod protulit ore, Spiritus et sanctus illis mandaverat intus, Omnia cum Christum reparare loquuntur, et in te Confixum Dominum concedere regna benignis. David perfossas illi hic palmasque pedesque Dixerat, atque cibo fel tradi et poculo acetum, Deque tuo ligno regem asserit omnibus ipsum. Huic puero humeris esse imperium orat Esaias, Corpus percussum, manuum extensum, ore beato Consputam faciem perpendens funus et astum Atque levatam ad te dispersos currere Israhel. Hieremias agnum describit, ceu holocaustum Adtractum sine voce pium, lignoque cibandum: Hiezechiel cernit visu Tau grammate signum Eruere plebem, atque crucis ducentis ad instar. Sic tu, sancta salus, virtus es visa prophetis: 107.0251B| Es placita superis, crux, huic es navita mundo. 107.0252A| Nam Daniel Christum dixit hic plebe ab iniqua Mulctandum, et finem dehinc noxia tota tenere. Osee salvandum populum mortis quoque morte Praedicat, atque lohel illa praedixerat hora. Et solem et stellas lucem non fundere terris: Hoc idem et in fausta festa praedixerat Amos: Abdias insidias, Ionas quoque funera finxit. Micha Dei montem: Naum nuntiat ultio quid sit: Cornua sanctae crucis Abbacuc praedicat ore: Sophoniasque diem dudum Domini audit amaram. Aggaeus hincque polos dixit terramque moveri Zacharias Iesum renotat per sordida vestis Plagas in manibus fixas, plangereque multos. Malachias cernit summum dominare per orbem. Ardentique rogo mundum et sudare ministros. Haec tua facta probi en dicebant ore priores Crux alma vates, haec aedidit auctor, in hisque 107.0252B| Tu pia compleras haec o omnia passio Christi 107.0253| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0253A| In hanc quippe paginam libuit testimonia quaedam de prophetarum dictis congregare, quae de passione Christi prophetata sunt, et ad sanctae crucis gloriam pertingerent. Haec licet multa inveniri possint, tamen propter opusculi brevitatem a nobis hic omnia denotari non poterunt; sed ea tamen introduximus quae dictanti ocius in mentem venerant, et a quaerente facilius inveniri poterant. David ergo propheta atque psalmista multa hujuscemodi habet testimonia. Hic de modo passionis Domini taliter in psalmo XXII dicit ex persona Christi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et item in psalmo LXIX: Et dederunt, inquit, in escam 107.0253B| meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Et quod in ligno passurus esset, in psalmo CXLV ostendit dicens: Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in nationibus: Dominus regnabit a ligno, et reliqua. Isaias quoque hinc ait: Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus, et reliqua. Et item: In die illa erit radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Et paulo post: Elevabit, inquit, signum in nationibus, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae, et reliqua. Et item: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus 107.0253C| coram tondente se obmatescet, et non aperiet os suum. Et item ex persona Domini dicit: Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me, et reliqua. Et iterum: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. Jeremias autem ex persona Domini dicit: Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Et item: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Ezechiel ergo signaculum crucis in figura T litterae expressit dicens: Et dixit ad virum 107.0253D| qui indutus erat lineis: Transi per mediam civitatem, in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus fiunt in medio ejus, et reliqua. Et bonum illum pastorem exprimens, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ait: Haec dicit Dominus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae erant, in die nubis et caliginis, et educam eas de populis, 107.0254A| et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel. Et paulo post: Ego, inquit, pascam oves meas et eas accubare faciam, dicit Dominus, quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod fractum erat alligabo, et quod infirmum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in judicio. Daniel vero, chronographus certissimus, tempus incarnationis Domini et redemptionem nostram fideliter intimavit, angelo sibi hoc revelante. Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, ut impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. 107.0254B| Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum reaedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et sexaginta duae erunt. Et paulo post subjunxit ita: Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus et non erit, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce futuro. Et ut ostenderetur illam hebdomadam annorum excellere caeteris, in qua Christus Evangelium praedicavit et miracula fecit, in qua et passus est et resurrexit a mortuis, seorsum de ea locutus ait: Confirmabit autem peccatum multis hebdomadis una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Oseae quoque devotionem gentium et coadunationem Ecclesiae per 107.0254C| Christum congregatae manifestissime praedicat. Et erit, inquit, in loco ubi dicitur, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et reliqua. Et de ereptione nostra ab inferis mortisque interfectione, promissionem Domini declarat dicens: De manu mortis liberabo eos, et de morte redimam eos; ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Joel namque Dominicae passionis et salvationem fidelium demonstrat, ita dicens: Sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt lumen suum, et Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam, et movebuntur coeli et terra, et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel, et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in 107.0254D| monte sancto meo, et erit Hierusalem sancta, et alieni non pertransibunt per eam amplius, et reliqua. Hinc Amos ait: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidat sol meridie et tenebrescere faciat terram in die luminis, et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et reliqua. Et paulo post: In die illa, inquit, suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum, et ea quae corruerant instaurabo, et reliqua. Abdias autem dolos Judaeorum contra Dominum exprimens et Ecclesiae salvationem: Omnes, inquit, viri foederis 107.0255A| tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tuae, et qui comedent tecum ponent insidias super te, et reliqua. Et paulo post: In monte, inquit, Sion erit salvatio, et erit sanctus, et possidebit domus Jacob eos qui se possederant: Et item subjunxit: Ascendetque Salvator in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. Jonae quoque prophetiam Dominus ipse ostendit dicens: Sicut fuit Jonas in ventre caeti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae. Micheas quidem conventum populorum ad Christum praedicat, ipsum montem Domini ac ducem ostendens: In novissimo, inquit, dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et reliqua. Et item: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te mihi egredietur dux 107.0255B| qui sit dominator in Israel, et reliqua. Naum ultorem Dominum praedicat inimicis, et bonum piis et amicis. Deus, inquit, aemulator est, et ulciscens Dominus, et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et irascens inimicis suis, et reliqua. Et item pietatem ostendens ait: Bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Habacuc lustrator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit, cornua sunt in manibus ejus. Ibi abscondita est fortitudo ejus. Sophonias prope esse adventum diei Domini narrat et horam passionis ejus et resurrectionis: Juxta est, inquit, dies Domini magnus, 107.0255C| juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis Et paulo post: Tribulabo, ait, homines, et ambulabunt homines ut caeci, quia Domino peccaverunt. Et item: Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, et 107.0256A| reliqua. Aggeus desideratum annuntiat omnibus gentibus: Adhuc modicum est, dicit Dominus, et ego commovebo coelum et terram et mare et aridam, et reliqua. Zacharias vero, memor Domini sui, videt Jesum in vestibus sordidis, et lapidem oculorum septem candelabrum quoque aureum, et reliqua. Dicit quoque ex persona Domini: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Et item: Effundam super domum David spiritum gratiae et precum, et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et reliqua. Et item: Adam exemplum meum ab adolescentia mea, et dicetur: Quot sunt plagae istae in medio manuum tuarum? et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum 107.0256B| cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: Percute pastorem et dispergentur oves gregis. Et item: Et erit Dominus rex super omnem terram. In die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. Malachias salubrem adventum Domini narrat: Et statim, inquit, veniet ad templum suum dominator, et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum, et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erum Domino offerentes sacrificia in justitia, et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, et reliqua.
 107.0256C| Est quoque versus hic in cruce scriptus XXXVII litterarum:

Es placida superis, crux, huic es navita mundo. Qui ad directum hexameter est, et reciprocus nulla exempta syllaba fit idem pentameter.

FIGURA XXVII De apostolorum dictis ex eadem re in Novo Testamento. 107.0257| 107.0257A| Nee minus ergo tua custodit jura caracter Rite Novi Testamenti: et pia munera pandit, Quae Deus altus homo divinus detulit orbi. Per te, crux sacra, voto veneranda frequenti Promissum complens, et verax dogmata vatum: Se Dominum testans Legis Veterisque Novaeque: Qui geminum mundo pate verbo fecit abyssum. Nos hilarat actu satians voto anteriores, Qui solabatur verax, bonus, omnibus aequus. Unde apostolicus justa per famina fida Alma tropaea tua sermo crux laudat ubique. Princeps orbe sonat ex imo pectore Petrus Taliter en laudes fatu pius, optime dicens: Est frater Christus pro vobis stipite passus, Exemplum tradens clarum, vestigia quod vos 107.0257B| Ejus pergatis, cujus sacra vulnera sanant. Hinc credo accipiant orantis famina Hiesus, Si do nisus ei et si honos artem ibit et odis: 107.0258A| Ipse quia mitis, non sordent munera haec ei. Ast Jacobus hinc nos hortatur famine puro: Exemplum ponens Christum de fine laborum. Hincque monet scribens altus dux ore lohannes Castus amor maneat et sobria vota serenet Hiesus, ut est passus devote propter amorem: Sic nos mente pia socio patiamur amore, hic Hiesum per typicum pie verum psallit Iesum. Judas ductorem et pessum fidis et iniquis: Pauxillum haud Paulus oravit, temet in ore Crux sacra cum dixit, se jam nescire loquelam Te sine nec laudem scire dare faucibus ullam: In coelis, terris magnum per tartara nomen, Te propter Christi spondet sat rite valere. Sic et apostolicus laudat concorditer ordo. 107.0252B| Vatibus antiquis cunjungis cuncta rapina. Passio sancta pie Hiesu per saecula Christi. 107.0259| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0259A| Novi autem Testamenti tam copiosa sunt exempla scriptorum, de salutifera Domini nostri passione et resurrectione, ut non facile de tanta multitudine quis testimonia evidentiora excerpere queat. Quia quae potissimum eligat nesciat, cum tot sint quod in unum libellum congregari nequeant; et omnia tantae dignitatis, ut quae manifestiora de his sint et probatiora, neque periti digne aestimare possint. Sed sicut de Veteri Testamento, id est, de prophetarum libris aliqua excerpsimus, quae praesagio futurae et nondum completae passionis Domini essent, ita et ex Novo ea tantum excerpamus, quae ad sanctae crucis, magnificentiam et laudem praedicandam conveniant, et quae ad bonitatem Creatoris et misericordiam Redemptoris nostri pro nostra liberatione glorificandam pertineant. Ea enim quae illi praedixerant futura, isti praedicant jam facta atque completa. Ab utroque enim Testamento sanctae crucis praedicari convenit actus, quia utriusque dispensator et mediator est Christus. Ipse ergo qui invisibiliter per inspirationem 107.0259B| Spiritus sui prophetarum mentes regebat, visibile corpus assumens, verbis et exemplis apostolos docebat, qui per patriarchas et prophetas populo suo salutem et vitam promisit. Ipse homo factus per crucis suae potentiam, promissionem complevit, qui dixit per prophetam: Confortate manus dissolutas, et genna debitia roborate, dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere; ecce Deus vester ultionem adducet retributionis, Deus ipse veniet et salvabit nos, et reliqua. Ipse per Apostolum jam factum ostendit cum dicit apostolus Petrus: Vos scitis, viri fratres, quod factum est per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes Jesum a Nazareth, quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute; quipertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo, ei nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Hierusalem; quem occiderunt suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit tertia die, 107.0259C| et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare et testificare, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prohetae testimonium perhibent remissionem accipere per nomen ejus, omnes qui credunt in eum. Tale quid in Epistola sua idem Petrus ait: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Et item: Christus, inquit, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Et paulo post subjunxit: Tradebat autem judicanti se juste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus; cujus livore sanati estis. Jacobus quoque frater Domini ad idem exemplum nos hortatur dicens: Exemplum decipite laboris et patientiae prophetas, qui locuti 107.0259D| sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Ecce beatificamus qui sustinuerunt, sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis, quoniam miserator et misericors Dominus. Et Joannes apostolus confidentiam de misericordia ejus nobis tribuit dicens: Filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis, sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et item: In hoc cognovimus, charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Judas autem apostolus et frater Jacobi, sub exemplo successoris Moysi demonstravit Jesum Christum 107.0260A| eduxisse nos per crucem de spirituali Aegypto, id est, de potestate tenebrarum, et incredulos perdidisse, ita dicens: Commonere autem vos volo scientes semel omnia, quia Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit: angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. Paulus vero apostolus et doctor gentium, qui novissimus omnium apostolorum est in vocatione, sed plus omnibus laboravit, tam multiplex est in locutione sua, commendans nobis Christi passionem et resurrectionem et redemptionem, per sanguinem ejus et dominationem ejus in coelis et in terris, ut pene totus in hoc versetur. Sed quia ab hac laude excipi non oportet, qui caeteris omnibus plura de eo scripsit, et tam idoneus est in illa, ut facile in brevi constringi possit caeteris praetermissis: ea tamen, quae de cruce specialiter usurpavit, ponamus testimonia. Dicit ergo ad Corinthios: Non enim misit me Christus baptizare, 107.0260B| sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est, nobis virtus Dei est, et reliqua. Et item: Non enim judico me aliquid inter vos scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Item ad Galatas ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Item ad Ephesios: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum hominem faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, et reliqua. Item ad Philippenses: Humiliavit, inquit, semetipsum Christus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, et reliqua. Item ad Colossenses, majestatem 107.0260C| Christi praedicans, ait: In ipso condita sunt universa, quae in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare, et per eum reconciliare omnia, in eo pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt. Et item dicit in eadem Epistola: Donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et reliqua. In Apocalypsi quoque pene omnes laudes et omnia cantica, quae in eo sunt; ad passionis Christi gloriam et gratiam redemptionis nostrae praedicandam conveniunt, cum de agno occiso, qui in medio throni est, saepius ipse libere 107.0260D| commemoret. Sed de his testimonia aliqua hic ponere non necessarium judicavimus, quia in caeteris locis hujus libri non pauca inseruimus.
 Sunt autem duo versus hic heroici in sanctae crucis imagine iisdem litteris conscripti, quorum prior in longitudine crucis scriptus, hic est:

Si dote tibi metra sono his te Hiesus in odis. Hic autem si iisdem litteris relegatur, id est, a fine usque ad initium ejus facit hunc versum, qui in transverso crucis scriptus est tramite: Si donis us ei et si honos artem ibit et odis. Qui per easdem litteras relectus redit in priorem, eum scilicet qui in longitudine crucis est. 107.0261|

FIGURA XXVIII. De adoratione crucis ab opifice.

107.0261A| Omnipotens virtus, majestas alta, Sabaoth Excelsus Dominus, virtutum summe creator, Formator mundi: hominum tu vere Redemptor. Tu mea laus, virtus, tu gloria cuncta, salusque, Tu rex, tu doctor, tu es rector, care magister, Tu pastor pascens, protector verus ovilis. Portio tuque mea, sancte salvator et auctor, Dux, via, lux, vita, merces bona, janua regni es, Vox, sensus, verbum, virtutum laeta propago. Ad te direxi, et cumulans nunc dirigo verba: Mens mea te loquitur, mentis intentio tota, 107.0262A| Quicquid lingua, manus orat et bucca beate Cor humile, et vita justa, sacrata voluntas. Omnia te laudant et cantant, Christe serene. Namque ego te Dominum pronus et laetus adoro, Atque cruci demisse tuae hinc dico salutans: Spem oro te ramus aram ara sumar, et oro hinc. Hoc meus est ardor clarus, hoc ignis amoris, Hoc mea mens poscit primum, hoc famen et ora, Hoc sitis est animi, mandendi magna cupido: Ut me tu pie suscipias, bone Christe, per aram Oblatum famulum, quod victima sim tua, Hiesus. 107.0263A| Hostia quod tua sim: memet crucifixio totum Jam tua consumat; et passio mitiget aestum Carnalem, vitia confringat, deprimat iram, Refrenet linguam, pietatis verba reponat. Mentem pacificet: vitam deducat honestam. Namque tuus quando toto fulgescet Olympo Igneus adventus, torrebit et ardor iniquos, Tempestas stridet, cornu jam mugit et orbe Ante apparebit quando crucis aere signum: Tum rogo me eripiat flammis ultricibus ipsa: Atque poetam agni proprium defendat ab ira, 107.0264A| Cui cano: jure canam Hrabanus versibus ore, Corde, manu, semper donum memorabile cantu: Quod dederat vitae memet clementer in ara. Quando ipsa Hiesus clemens rogo ab eruit imo Inferni requiem, nunc, o Christe, arce polorum Da mihi, hoc posco, spero, et vera omnia credo, Quae promisisti, hoc teneo pietate fideque. Quod verax facis ordine judicio omnia vera. I nunc ad superos, in coelis rite triumphas. O laus alma crucis semper sine fine valeto. 107.0263| DECLARATIO FIGURAE.

 107.0263A| Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui Unigenitum tuum et ante saecula natum carnem et animam humanam in tempore assumere, et crucem subire pro humani generis salute voluisti: te adoro, tibi gratias ago, quod mihi misero 107.0263B| famulo tuo concessisti gratiam tuam (quamvis indigno et multorum facinorum mole aggravato) ut dilecti Filii tui passionem laudibus (licet non condignis, tamen devotis) canendo et conscribendo depromerem. Tibi, Domine Jesu Christe, Fili Dei unigenite, humiles preces offero et vota oris persolvo, quod mihi peccatori inspirare dignatus es honorem sanctae crucis tuae quantulumcunque decantare, et communem omnium nostrum salutem conservis meis praedicare. Nec me ab incoepto retardavit propriorum conscientia delictorum, sed magis illud mihi fiduciam tribuit quod hoc in carmine celebrarem in quo peccati regnum destruxisti et toto mundo veniam delictorum omnium dedisti. Tibi, sancte Spiritus paraclete, totis praecordiis meis grates refero, 107.0263C| quod me tua gratia in ipso opere adjuvare et consolari dignatus es. Te deprecor ut si aliqua, pro fragilitate mea, inconvenienter posui, seu rite non intellexi, tua visitatione me illustrare digneris, ut ea decenter corrigam, meique erroris per te veniam consequar, ut ipse, quem ante incoeptum opus in auxilium advocavi, sine naufragio ad optatum littus me perducas. Te aeterna et perpetua Deus Trinitas et inseparabilis unitas, toto corde, tota anima, tota mente et tota virtute colo, adoro, exopto, desidero. Tu illuminatio mea, tu salus mea, tu laus mea, tu virtus mea, creator, redemptor, reparator, pater, arbiter, magister, beatitudo, fortitudo, alacritudo, aeternitas, felicitas, serenitas, Deus unus omnipotens, Deus deorum Dominus, Deus rerum creator omnium, 107.0263D| Deus lux et vita fidelium, vita vivens, vita a vivente, vivificator viventium, amans et amatus, amorque amicissimus, genitor et genitus potenterque regenerans, dicens et verbum ac procedens ab utrisque, 107.0264A| diligens et dilectus amborumque dilectio, verum lumen, lumen ex lumine, vera illuminatio, consiliator, consilium et communicatio, a quo, per quem et in quo sunt omnia, tibi laus et gloria in sempiterna saecula. Te, pater clementissime, peto ut qui primi 107.0264B| tus me hoc opus conscribendo voluisti perficere, quod ad laudem Redemptoris et Salvatoris nostri pertinet, redemptionis et salvationis ejus in gratiam per ipsum consequi merear: et quidquid deinceps operis agam, ex tua, et per tuam, et in tua gratia ad laudem tuam totum pervenire facias, meque deinceps tutiorem a peccatis, et in bonis operibus validiorem esse praecipias; et quandiu in hoc corpusculo vivam, aliquid servitii tibi semper exhibeam. Post exitum vero animae meae a corpore, veniam peccatorum omnium consequi et vitam aeternam percipere per ipsum mihi concedas qui tecum et cum Spiritu sancto coaequalis vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
 107.0264C| In cruce vero antecedentis paginae est unus versus scriptus, viginti septem litterarum, qui eisdem litteris legi et relegi potest in hunc modum:

Oro te ramus aram ara sumar et oro Imago vero mea, quam subter crucem genua flectentem et orantem depinxeram, Asclepiadeo metro conscripta est, priorem versum tenens hexametrum heroicum, secundum hemistichium heroici, ita: Rabanum memet clemens rogo, Christe, tuere, O pie judicio. Continet autem totus liber iste viginti octo figuras metricas cum sequente sua prosa, absque superliminari pagina et prologo: qui numerus intra centenarium 107.0264D| suis partibus perfectus est, ideoque juxta hujus summam opus consummare volui, qui illam formam in eo cantavi quae consummatrix et perfectio rerum est.

LIBER SECUNDUS. 107.0265| PRAEFATIO. 107.0265A|

 Mos apud veteres fuit ut gemino stylo propria conderent opera, quo jucundiora simul et utiliora sua legentibus forent ingenia. Unde et apud saeculares et apud ecclesiasticos plurimi inveniuntur qui metro et prosa unam eamdemque rem descripserunt. Ut de caeteris taceam, quid aliud Prosper ac venerandus vir Sedulius fecisse cernuntur? Nonne ob id gemino styli charactere duplex opus suum edunt, ut varietas ipsa et fastidium legentibus auferat, et si quid forte in alio minus quis intelligat, in alio mox plenius edissertum agnoscat? Hoc igitur exemplo atque hac de causa ego quidem vilissimus homuncio, opus quod in laudem sanctae crucis metrico stylo condidi, in prosam vertere curavi, ut 107.0265B| quia ob difficultatem ordinis et figurarum necessitatem obscura locutio minusque patens sensus videtur metro inesse, saltem in prosa lucidior fiat. Non enim satagebam ut iisdem verbis quibus in metro usus sum, sed eodem sensu in hoc opere locutus essem. Hoc idem Horatius, vir acutus et doctus, in Arte poetica erudito interpreti praecepit dicens:

Nec verbum verbo curabis reddere fidus Interpres. Interpres enim ego quodammodo in hoc opere sum, non alterius linguae, sed alterius locutionis, ut ejusdem sensus veritatem explanem. Quapropter rogo lectorem ut non fastidiose accipiat nostrum laborem: sciatque me non superfluitati studere 107.0265C| velle, sed utilitati; nec ulli invidere, sed magis fraterna charitate, quidquid gratia divina possum, ad utilitatem proximi scribendo velle conferre. Bonitas omnipotentis Dei mihi concedat ut quidquid boni mente teneam, opere perficiam: et quicunque nostrum laborem fraterne accipiat, Deo largiente, aeterni gaudii nobiscum particeps existat.

 Explicit Praefatio.

CAPUT PRIMUM. De prima figura, in qua Christi imago manus in modum expandit crucis.

 Ecce Filius Dei et Dominus dominantium, expansis manibus suis, speciem restaurantis honorandam hic ostendit. Et recte hunc unum pastorem 107.0265D| grex sacer Ecclesiae justum colit; et in eo modo quo in cruce sua membra fatigari permisit, rite omnes populi probant redemptorem, quia hunc totius juris parentem esse sacra Scriptura praedicat. Hoc quoque ego indignus agnoscens, pro modulo meo omnium summitatum culmen adoro Dominum Jesum, et credo quod ipse est Rex regum. Judaea vero, quae, stimulante invidia, inventrix malorum est, inique suum occidit regem. Ipse tamen 107.0266A| cum gloria resurgens, arma impiorum per verbum Evangelii sui secundum promissionem prophetarum potenter subvertit. At nos qui in illum credimus, in ipso laetemur: dum quicunque aeternum Dominum illum esse non confitetur, male ac pernitiose dubitet, quia hic auctor omnium rerum in toto orbe colitur, cui decet cuncta subjici: quia dextera summi Patris proba et sancta oblatam praedam de profundo inferni sanguine suo eripuit, et taliter in cruce positus, coeleste regnum suis concessit fidelibus. Hic de se principium omnium rerum, hic nobiscum Deus, hic origo et finis universorum est, lux vera, imago Dei Patris invisibilis, os Domini, splendor lucis aeternae: qui consubstantialis Patri, sol justitiae, Verbum Dei, et ex lumine lumen est. Hic 107.0266B| coaequalis virtus et manus Domini est, dux justorum et propheta verus, quem Filium Dei unigenitum et primogenitum juste confitemur. Hic est lapis angularis credentibus, lapisque offensionis et petra scandali infidelibus: idemque ostium vitae est. En indutus veste Christus veritas quid mystice significet exponam. Vestis quoque Christi lex divina est, quae vili tegmine litterarum auctorem rerum omnia continentem quodammodo amplectitur. Ad quem totus mundus, coelum et terra, et mare, et universitas creaturae pertinet: qui pugillo coelum metitur, et terram palmo concludit. Item nostra natura, quam pro nostra redemptione suscepit, quasi vestimentum divinitatis ejus est. Nam haec splendorem majestatis ejus, et ab humanis conspectibus celat; 107.0266C| et radios claritatis ejus coram oculis impiorum abscondens claudit: ipse tamen miraculis coruscantibus ac tonante Evangelio verus Deus innotuit. Iste quoque magni consilii angelus, ac summa devotione Dei populo missus est: docens videlicet sapientia, et custos pacificus, fons vitae aeternae, brachium Domini, et panis vivus qui de coelo descendit: petra utique Christus, oriens lucifer, et verus medicus, clavis David, via vitae, et Agnus Dei qui tollit peccat mundi, serpens qui exaltatus morituros vivificat, et mediator Dei et hominum, vermis et homo, captivam ducens captivitatem: mons Dei, aquila alta petens, advocatus pro nobis. Leo de tribu Juda, pastor bonus, et haedus peccata nostra portans; fundamentum fidei, ovis innocens, sacerdos secundum 107.0266D| ordinem Melchisedech, offerens panem et vinum: vitulus namque et aries pro nobis immolatus est victima. Qui Filius est Patris aeterni, idem damnatus est ad poenam ligni. Hic utique ante luciferum, et ante omnem creaturam, ex Patris utero est genitus: et temporaliter in momento processit ex matris alvo, atque ut salvaret genus humanum, ad crucem venit aeternus conditor Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 107.0267A|

CAPUT II. De secunda figura, in qua sancta crux intra tetragonum depicta est.

 O sancta crux Christi, quae potestate tibi collata excellis super omnia! tu in coelorum arce superna, coelorum potens regis agmina: quia crucifixi in te regis virtus et divinitas totam te potentem et totam sanctam fecit, maxime cum passionis ejus indicium semper in te existat. Quapropter merito te reginam a Christo rege vocamus, quia regni coelestis aditum per te primum meruimus: dumque humanitatis ejus ac divinitatis gratiam ipsum portans promeruisti, in unius Dei omnipotentis laudem sacra confessione Christicolas sociasti. Nam multiplices laudes Deo in sanctis angelorum coetibus excitas, et simili ratione 107.0267B| ad glorificandum Deum devotos reddis terrarum incolas. Te generaliter totus orbis, aer, mare et ignea coelorum sidera sanctificant, ac specialiter unaquaeque species creaturae ex quatuor mundi partibus magna devotione celebrat. Hoc quoque omnium adunata confessio profitetur, quod ab aeterno lumine illustrata, nobis coelestis regni gaudia demonstres, et demonstrata pie quaerentibus dones: cum utrumque facis dispensatione divina, ut et corde credulo et vera confessione Deum Christum confiteamur et per hanc fidem ad ipsum pervenire mereamur. O crux Christi, quae per desideratam ejus victoriam es benedicta, quam claram et quam magnam suo amore te omnium conditor reddidit! Vivificationis enim munere te ditavit, et ad hoc salubriter erexit, ne 107.0267C| antiquus hostis, qui primum parentem nostrum sibi consentientem de paradiso ejecit, diutius irrisionis eulogio progeniem ejus in exsilio damnatam fatigaret. O pia crux Domini, quis te decantans metro, digne resonare valet, et totam potentiam tuam verbis enarrare! Pulchra nites ornatu, teque cernentibus gloriosa appares. Taxus mortifera longe a te fugit, calamus aromaticus et pinus semper virens honori tuo se subjiciunt. Cedrus quoque diuturna, et vermibus imperforabilis, myrrha guttiflua et meliro odoris jucundissimi ad odorem tuum stupent: nardus spicoma et cypressus odoris boni, mastix quoque, gutta lentisci et thus Arabica, gutta Indiae et amomum Syriacum, balsamum Judaeae, bdelium Physonis, majestatem tuam verentes, super se votis 107.0267D| exaltant. Nomine licet sis asperior ipsis, dum cruciatum resones, virtute tamen redemptionis nostrae ipsis praestas, quae concedis fidelibus ante Christi tribunal bonorum operum fructus percipere. O crux sacra, quae, diruptis claustris inferni, plebem sanctorum eripueras et coelo collocaveras!

CAPUT III. De tertiae forma figurae, in qua novem ordines angelorum depicti sunt.

 O tu, sancta salus et laeta passio Christi, salve: crux veneranda Dei, quae sapientia, lumen et doctrix es orbis terrarum; quae et vera laus, amica virtus, et clara philosophia apud coelicolas, terrigenas, quae indesinenter viges: et jam apud exercitus 107.0268A| angelorum, qui in claritate lucis aeternae manent, et apud homines, quibus salus et pulchra renovatio post diutinam infirmitatem et antiquam peccatorum vetustatem exstitisti. Te totus orbis beatificat, te coelorum agmina collaudant. Per te in nomine Jesu (qui cuncta mundi sceptra simul et regum curvat imperia) omne genu sive voluntate sive vi flectitur, coelestium videlicet, terrestrium et infernorum. At Michael, dux et princeps plebis Dei, te confessione memorat cuncta coelorum sidera et virtute regere et potestate tegere, eo quod ara Dei sis, in qua immolatus est Agnus qui abstulit peccata mundi: quo clypeo benevolentiae ipse sedulo exsultat, qua confessionis framea fidens, bellum init contra draconem borridum, antiquumque 107.0268B| serpentem; et de hoste triumphans, ovat cum sanctorum agminum millibus, hoc sibi praemii loco petens ut tuam laudem perpetuo ante tribunal decantet Domini. Igitur actus iste formationis litterarum, et hic modus positionis novem ordinum, nec non et sors ipsa qua primitus ad laudandum Redemptorem sacra angelorum agmina ordinantur, taliter suspensam jure statuit hanc crucem, aram scilicet pontificis et redemptoris nostri; ut ipsa vera vita in se contestans, ostendat laudantem virtutum venerabilem senatum, sicut decet, ut in cruce, quae est vera salus nostra, appareant bona et salubria scripta; ideoque Christus semetipsum humilians descendit de coelorum arce, ut ad se solidum fundamentum fidei argumentumque omnium 107.0268C| bonorum valide nos duceret: et docuit verbis, factisque suis nobis documenta reliquit, et sic demum in sancta cruce nos redimens, facta sua consummavit. Hoc tu, Gabriel, archangelus Altissimi et desponsator coelestium nuptiarum, laetus claro famine Virgini revelabas, quando Christi regni potentiam et salvationis ejus opus luculento sermone pronuntiaveras. Quid et tu, o Raphael, medicina Dei? Nunquid in illo mystico opere quo Tobiae oculos aperuisti, felle orbem liniens, sanctae crucis potentiam significasti, quae per amaritudinem mortis Christi, peccatorum tenebris remotis, aeternam lucem humano generi reddidit? Credendum ergo nobis est quod facta angelorum quae Vetus Testamentum narrat, adventum et gloriam significent redemptoris nostri, cum 107.0268D| Novum Testamentum statim in primordio nativitatis ejus, ejus gloriam in excelso, Deo magno tripudio cecinisse, et pacem hominibus adoptasse describat. Quapropter vos quoque, praeclari angelorum exercitus, supplices obsecramus ut dignas grates Salvatori nostro incessanter agatis, et sanctum nomen ejus in saeculum benedicatis, qui nos per crucem a perpetua morte liberavit, et vestrum numerum (ne diminutus propter perditos angelos remaneret) sanctis animabus complevit in arce coelesti.

CAPUT IV. De forma quarti schematis, ubi cherubin et seraphin sunt juxta crucem depicti.

 At vos supernae cohortes, cherubin et seraphin, 107.0269A| jam nunc de coelo laudate nomen regis vestri Jesu Christi, quia ignis amoris et sapientiae vestrae ita bene ardet, si puro famine in Redemptoris laude splendeat, cum vera et divina est laus illa, qua Pascha nostrum, idem passio et resurrectio redemptoris nostri, vere nostra praedicatur esse vita: verus utique lucis fructus est Christi, quem cum Patre et Spiritu sancto Dominum Deum sabaoth sociali laude celebratis, qui tunc in hora passionis vicit tristitiam mortis, et nunc regnans ubique exsultat in gaudio resurrectionis. O beata seraphin, quis sit vestri amoris ardor, dicite: et si fiant in celebratione hac habitus vestri jura coelestia monstrate, si hac multa et valida laude significetis, victorem supernum pandite. Hinc confidenter ego 107.0269B| pro vobis mihimetipsi et meis ita respondeo. Unum namque est quod nobis demonstrant, hoc est, quod in alarum suarum positione affirmant: jam dudum nobis praenuntiatam esse in figuris sanctae crucis aram sacratumque decus hostiae quod in ea immolatum est. Edunt quoque Christi vota laudis, quae sit virtus redemptionis nostrae, ac bona praemiorum quae tribuere nobis rex Christus decrevit, cum in hac ara secundum suum propositum passus, consumpsit flamma passionis suae iniquitates et peccata scelerum nostrorum; cunctasque adversarias potestates in momento suae mortis superans vicit, atque principem hujus mundi foras ejiciens, destructa ejus claustra dirupit, et vetustatem peccatorum nostrorum delevit, reddens nobis benignus Dominus 107.0269C| et rex virtutum ipsa regna paradisi in quibus primus homo conditus positusque fuerat. Hocque omnium fidelium ora probant, et virtutes et miracula quae Deus in hoc mundo per sanctos suos facit testantur quod Deus humano generi, in carcerem et tenebras istius mundi juste damnato, auxilia mandatorum dederit causa perpetuam mortem evadendi. Conditor utique et rex noster, qui pro nobis in alta crucis confixus est stipite, quam magis decet thronum imperialem vocari quam servile tormentum, quia imperator noster rex Christus regnum sibi in ea et potestatem in coelo et in terra conquisivit, hostes superavit et mundum Deo reconciliavit. Haec vexillum Christiani est populi, haec framea qua cum hoste sortimur bellum, haec insigne victoriae nostrae. 107.0269D| Cum hac hostes nostros proterimus, hac arma iniquitatis frangimus, per hanc ad coronam allevamur et virtutis praemia capimus. Propterea exsul semper et alienus a bono, ignis cupiditatis, scito quae tibi interfectio in morte Christi parata sit. Cherubin ergo illa, quae in tabernaculi templique constructione juxta aram post altare thymiamatis stabant, hoc vexillum crucis extensione alarum suarum, nec non et tota positione situs sui, hanc sanctam aram demonstrabant, quae, mystica unctione linita, triumphum Christi et certaminis ejus palmam praefigurabant. Haec itaque animalia, id est cherubin, distensis suis alis laeta facta Christi adducunt, et beata ea esse alma altaque manifestis indiciis tradunt. Ipsa 107.0270A| quoque seraphin ad hoc pandunt os suum ut cum coelos et terram plenos esse gloria Dei praedicent, jam prope est tempus quo carnalis hinc abeat luxus et vitia recedant. Dicant denique cuncta: simul haec animalia alarum suarum officio praecipue intimant Salvatoris brachia in cruce esse protensa, in hisque trahi atque sublevari nunc misericordia omnes quos ipse postmodum in universali judicio, meritis condigna rependens, in sede collocabit beata: tunc palam illos per discussionem probando, quos jam ante sibi notos et bonis operibus auctos probavit amando. Justorum ergo vatum prophetiae de passione Domini ullo modo non dissentiunt, nec significationes istorum animantium fallunt.

CAPUT V. De quintae figurae forma, ubi quatuor tetragoni circa crucem consistunt.

 Te modo, crux sancta Dei, obsecro ut tua virtute meum pectus infirmum benedicas, ut dignis laudibus aeterni Regis in te tropaeum valeam decantare, quomodo coelestia simul ac terrena uno foedere conjungas, pactum confirmes et mortis vincula dissolvas. O tu sacer apostolorum coetus et martyrum ordo laureatus, jure vos domus Christi posuistis fundamenta, quos ipse in arce gestat pulcherrima. Voce quippe vestra et exemplis Deo plebem sacram acquisistis, et sanctam ac salutarem crucem Christi jure in primo fundamine praedicationis collocastis, quia illam crucifixi in ea Domini virtus ad portandum totam Domini Ecclesiae machinam rite roboravit. 107.0270C| Vere quoque ipsa humanum genus ad vitam dedicavit firmaque erecta est columna, desiderans ostendere quod per ipsam aeterna domus coelesti regno collocanda exsurgit, aula videlicet justi regis sponsique Ecclesiae. Hanc tu, Domine Christe, tropaeum novum, jure dominationis, cruore redemptionis viaque directionis, ociter in mundo erexisti: quod Christicolum genus foedus justitiae servet, spernat diabolum rite damnatum, et vincat pietate hominem inimicum, quia tu illi fautor laudis, et timor conservationis utriusque boni operis, ac palma victoriae, atque corona remunerationis es. O inclyta crux Domini, aulae Christi pretiosum fundamentum! tu es pulchrior florifera specie omnium germinum: tu excelsior cedris Libani, tu pretiosior 107.0270D| albo lapide Pario, quae quadratas jungis petras viventium lapidum in firmo fidei fundamento. Patriarcharum quoque coetus et ritus antiquissimus jure prima fundamenta jacit in initio totius aedificationis, qui primum sano dogmate corda devota sibi obedientium ad domum regnantis super omnia Dei fide junxerunt. Postea prophetae verba praedicationis pluerant, ut regi Christo vivam aulam monitis praeceptisque suis in hoc certaminis loco construerent: quia omnis haec fabrica Ecclesiae per confessionem nominis Jesu Christi ad coeleste regnum elevat, ejusque voce instructa rite viget bona vitae constructio. Haec enim junctio ad latera sanctae crucis quatuor tetragonorum hoc signat, et omine 107.0271A| sacro revelat nobis intellectum, ut sciamus quo nos via recta et ductor optimus jubeat ire, hoc est, ad possidendum regnum perpetuum: omnes utique quos Christi visitatio sua mansione illustrans, templum dicare dignatur, et cum his sanctis parietibus in semetipsum lapidem angularem coadunans, ad perfectionem coelestis aedificii perducet.

CAPUT VI. De specie sextae figurae, ubi de quatuor virtutibus praecipuis commemoratur.

 Omnipotens virtus, et omnipotens Patris summa sapientia, Christe Fili Dei, tu es verus Dominus qui totum mundum adornas decore sanctae crucis, dispensasque pic tuis sanctis pia dona salutis. Nam quadriga virtutum, quatuor cornibus sanctae crucis 107.0271B| decenter aptata, ostendit sacram seriem specierum ex ipsa procedentem, in triumpho victoriae regis Christi consecratam: et per ejus passionem proficuam esse toto orbi, ad impetrandum fructum pietatis, et adipiscendam aeternam beatitudinem. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas et linguae moderatio. Haec quippe cuncta, o sancta crux, religiosis hominibus justa laude probanda tu tradis: cuncta simul beneplacita Deo depromens, et singula salubria esse prodens. Tua sancta prudentia tenerum mundum ab initio docuit, quando per martyrium Abel justi pro innocentia ponendam animam demonstravit; de te justitia bene zelo fervens, diaboli pompam spernendam et Christi gratiae obsequendum suasit. Per te castus 107.0271C| amor in sanctis Dei erigit se ad sectandum utilia consilia, hoc est, doctrinam mandatorum Dei: ut fraudem maligni de penetralibus humani cordis auferat, et fideles Dei attendentes ad coelestia praemia, superare carnis concupiscentias doceat; ipseque amor per universam mundi latitudinem sanctos praedicatores ducit, arguentes vitia, et virtutes commendantes docentesque per Evangelium Redemptori gratias agendum, qui secundum veterum prophetiam novissimis temporibus incarnatus est, et mandata tradens evangelica signis et miraculis verus Deus innotuit: concedens omnibus fidelibus sibi ut per fidem plenam et baptismum lucem aeternam conquirerent, illisque qui intentis auribus coelestem doctrinam capiebant, dedit in modum bonae terrae uberem ex verbi semine 107.0271D| virtutum fructum proferre, et si qua incentiva naturae in eis orirentur, abscisa Evangelii cultro flamma Spiritus sancti concremaret, ut sine ullo impedimento divinum germen et spirituales delicias regi Christo exhiberent. Hos ergo fructus primum fides et religio Christiana per praedicatores Evangelii plantavit, deinde gratia virtutum puros et ab omni sorde alienos ostendit: dehinc patientia sanctorum in tribulationibus probavit; pactum quoque et societas verae concordiae coadunatos et inseparabiles demonstrando, stabilivit: exin modo virtute constantiae fortiter roborantur, et per veram humilitatem illaesi custodiuntur, ut per discretionem in augmentum proficere valeant, et per longanimem 107.0272A| perseverantiam usque ad congruam maturitatem perveniant. Post haec quidem jam ultimi judicii falx mittenda est, ut messis albens, quam granum frumenti per aratrum crucis in terra conditum gloriosam et multiplicatam protulit, apparente ipso judice vivorum et mortuorum, per angelorum ministeria colligatur, et per sententiam ejusdem justi judicis in horrea coelestia feliciter collocetur.

CAPUT VII. De septimae figurationis plasmate, ubi de quatuor elementis agitur.

 Igitur omnia quae in coelis et quae in terris sunt, de lumine gloriae Christi illustrata jam splendent: cujus majestati subjecta serviunt et sacrae crucis factum beatificando concelebrant, ut sic victori superno 107.0272B| debita vota persolvant: hoc veraciter profitentes, omnia regna servare modum suum sub dispensatione divinitatis Jesu, non solum quae in orbe moventur, quin etiam omnia quae sunt, vivunt, sentiunt atque discernunt et jura servare norunt, sub hoc imperio consistunt ab initio. Imber quoque ac grando de nubibus, nix, pruina ac glacies, ros et serenum simul cum fontibus et rivis in terra profluentibus Creatorem testantes laudant. Arcton Creticus et omnis stellarum positio simul cum vertigiue poli auctorem praedicant suum. Nemini displiceat quod dico, quia Omnitenentis laudes scribo, et non irrisionem vel dolorem alicui ingero. Benedicite, omnia opera Domini, Dominum: cantate et psallite ei. Laudans dicat justus, quod Christus in cruce exaltatus 107.0272C| omnia trahat ad seipsum, et electos suos milites invitet ad coronam. Non enim fas est ut in laudando Conditorem discordet factura ejus, sed gaudens concinat sibi debitas laudes. Universa aquae natantia et serpentia terrae, montes et colles, arena maris, luci et omnia ligna silvarum, ferae, pecora et truces bestiae, vermes pulverei et minuta volatilia, aves mansuetae et lacerantes unguibus. O genus Christicolum! quo coeli et terra decorantur, a vobis lumen fidei et virtus praedicationis prodiens, legationem agit ad gentes, preces excitat, ad baptismum invitat; sed maxime doctorum sermo praeclara exhortatione dolum diaboli denudat, et acquisitis per Dei gratiam electis exponit victoriam Christi. Omnibus fidelibus hoc quotidie praedicatur, nec non et 107.0272D| paganis, et falsis Christianis, et haereticis cum summa modestia et patientia intimatur. Qui ergo crediderit verbo Dei, salvabitur; qui autem non crediderit, aut pravis operibus fidem destruxerit, in aeternum damnabitur. Igitur quia Christi gratia in coelis et in terris redundat, bene condecet ut coelestia simul et terrestria ore consono laudes Deo decantent et gratias agant. Populus Domini et oves pascuae ejus, qui partim in coelis jam cum Domino regnas, partim adhuc peregrinaris in terra, una ratio vos ad laudandum Deum incitat, quos unum gaudium in coelis exspectat. Nam quod datum est jam tenetis, et quod promissum est veraciter accipietis, quia qui promisit sine dubio in vobis sua promissa implebit, 107.0273A| rex utique vester, proprius et sacerdos, creator et salvator, Jesus Christus Dominus noster.

CAPUT VIII. De octavae speciei forma, ubi de duodenarii numeri ratione expositum est.

 Christus itaque salvator noster, Christus, rex mitissimus, in coelis regnat: consilium optimum, virtus Dei Patris summa, et benedictio vera, lumen de lumine, et ex Deo genitore divina proles genita. Hinc videlicet totius juris origo est: ad hunc fabrum tota coeli et terrae fabrica respicit, ad hunc pertinet omnis virtutum decor, a cujus bonitate et veritate omne bonum verumque fit, ipseque mirabilis solus mirabilia facit: a cujus justitia ordinatur quidquid in coelis 107.0273B| vel in terris juste decernitur, probatur et profertur, quidquid honoris habent angeli boni, et quidquid poenae sufferunt angeli mali; nec non et illud quod Christus idololatriam de mundo expulit et divinum cultum renovavit. Horum igitur omnium bonorum auctor est Dominus Christus, qui in vexillo crucis suae honoris et potestatis propriae judicia demonstrat. Quapropter congruit ut nos terrigenae et paradisi exsules notemus hos radios quos diffundit haec sanctae crucis species, per quam Christus nos salvat et reddit splendorem luminis quem protoplastus peccans olim jam amiserat. Quotquot ergo a principio hos radios rite agnoscentes venerabuntur, perpetuae lucis munere perfruuntur, crebroque hoc jubare vibrabant arma prophetarum, et sors apostolica praedicans 107.0273C| hae luce nobiliter coruscabat; hocque sole fides Christi toto orbe terrarum relucet, atque bona corda hominum votaque pia sanctorum patent: justi quoque divino munere pollentes, per mystica signa, olim jam patribus tradita, bonum et salubrem conjiciunt radium, et proinde mandatis Dei obedire persuadent populis, cum Christo ascribunt soli profunditatem mysteriorum dignis revelare, et dona perennis vitae fidelibus tradere. Christus ergo rex summus et coelestia tribuens Dominus, munere divino scandens alta crucis robora, manifeste innotuit, hanc speciem formando, per hanc se pandere coelos mundo, et vult ut sequentes ejus vestigia, vitae per hanc reperiamus introitum. Denique quater ternos ventos, a quatuor 107.0273D| plagis mundi et ambitu Oceani in habitu sanctae crucis conjunctos et coadunatos, Salvator salubres fecit, signaque duodecim cum mensibus suis ipse dominator sustentans, regit et gubernat, ac duodena spatia horarum oriente sole disponit ordinabiliter trahi et perduci ad occasum. Ad haec quoque universa demonstranda distributio duodenarii numeri, quadrangulam sanctae crucis formam complet. Omnia namque vincula peccatorum nostrorum, quibus constricti tenebamur, crux Christi, gloria nostra, resolvit, ipsaque erecta sacra coeli gandia juraque terrae proponit et signat, laudat et probat, ipsaque fidelibus veraciter confert. 107.0274A|

CAPUT IX. De nona figura, quae dierum anni numerum in crucis specie continet.

 Sol et luna, en nunc competenti ordine Dominum Jesum Christum benedicite, quia sancta crux est vester honor, stabilis lux, dispositus ordo, series, laus et probitas, spirituali lumine per cuncta tempora vos illustrans. Vos quoque hoc termino, quem ipsa in quatuor hexagonis et monade inter eos posito portendit, dies et noctes totius anni solaris connumeratis aequatisque ad perfectionem ejus numeri cursum vestrum. Praedicta ergo figura ejus habet in se tricies denos et decies senos, atque insuper quinquies unitatem. His quippe numeris rota solis et lunae cursum suum noscitur indere, quatuor vicissitudines 107.0274B| temporum his includuntur; quos omnes in quinquaginta duabus hebdomadibus et monade unus pariter amplectitur annus. Ad hanc diem jam bifrontis reditum tenet hic ordo: ad hanc transit horarum series, temporum vicissitudo, annalis circuitus, et astrorum cursus; ipseque quadrans horarum supervacuus supra numerum certum dierum, quem in dispositione sex angulorum quatuor hexagonorum sancta crux denotat, ociter ad illum terminum pertingit quod in aequinoctiis rite dignosci potest. O sacrum germen, quod clara luce fidei et sapientiae corda hominum in tenebris infidelitatis posita illuminas: tu es videlicet crux sancta, miraculis coruscans. Nam et Christus hinc ubique per tua cornua latitudinem sui regni demonstrat. Tu regis fortissimi sceptrum 107.0274C| et ara Dei altissimi, ordine potenti dilataris per orbem: descendisti ad inferos, tendis ad coelestia. Haec decus et honor est totius mundi. Sem quoque verus idem nominatus noster, per cujus nomen solius tota salvatur creatura, cursum siderum ad hujus formam temperat, ipsumque regnum coeli donat, cum in hac sede positus claustra coeli nobis aperit. Haec quippe humanum genus laudans cantibus exponit, cum praedicat fideliter pro Christo a Judaeis crucifixo, quod media die lumen siderum obscuratum sit. Nam Judaea frendens licet invidia aestuaret, meliore tamen usu in arbore crucis hunc fructum extulit, quod ex quatuor plagis mundi et ex quadrifico Oceani limbo gentes et populi undique confluentes 107.0274D| spirituales delicias appeterent quae in sancta cruce demonstrantur, ut sacris et mysticis epulis repleti, per dona summi Patris ad centuplicem bonorum operum perveniant fructum, et intermixti splendidis novem ordinibus angelorum, in coelesti beatitudine ipsi perpetua claritate fulgeant. Quapropter moneo ut quidquid canamus et quidquid scribamus, in Redemptoris laudem totum vertamus: quatenus hac una spe, quam per eum in eo habemus, exitum avidae et saevientis mortis perpetuaeque damnationis scuto fidei repellentes possimus evadere, et sic regnum Dei superna luce nitentes laeti mereamur possidere auctoremque nostrum ac redemptorem Dominum Jesum Christum, omnipotentis Patris videlicet Natum, dignis laudibus resonare, verum, sanctum 107.0275A| atque Dominum altissimum: sit quoque semper haec nostra ratio, sempiterna laus et perpetuus ardor amoris.

CAPUT X. De ratione figurae decimae, ubi septuagenarii ratio descripta est.

 Nunc itaque condecet ut pia modulatio, spe aeternorum nos laetificans, in hoc beato opere exprimat quid nobis aeternam vitam conferat, et quid corruptionem auferat, quidque delictorum veniam tribuat, et quid vincula peccatorum dirumpat, hoc est, sanctae crucis praedicet acta. Merito ergo hoc vox humana faucibus resonat, hoc depromunt arte os proloquens, digiti scribentes, plectrum linguae et 107.0275B| vota pii cordis, quod cecidit in bello draco tortuosus et noxius ille qui arte maligna truculentus in paradiso protoplastum nostrum decepit: cum prius ipse cadens Lucifer de coeli arce tertiam partem astrorum traxit secum ad inferni sulphurea stagna, quia superbus et dolosus tentavit se aequiparare Altissimo, in gelida Aquilonis parte ponens sibi tribunal. Hunc scilicet ferocissimum lupum agnus mitissimus stravit, jure potenti eripuit praedam, et studia immania fregit. At gentes ex imis et carnalibus desideriis per sanctam Evangelii praedicationem convertit ad meliora, et incendit ad coelestia dona, ne vel Judaeorum fabulosa superstitio, vel haereticorum perversa seductio, specioso velamine corrumpat casta corda Christianorum, qui veritatem divinae legis 107.0275C| agnoscentes, in robore fidei jam consistunt; et ne aridum fiat os gentium exinanitum a cultu daemonum et adoratione idolorum, fecundat illud in divina laude auctor totius boni et largitor virtutum Christus Dominus: causat enim et damnat omnem perfidiam inimici potens virtus sanctae crucis, et dimittens mundo debita, cunctas opes divitum praecellit suo munere. Denique quod in septuagenario numero manifesta redemptio toto mundo fuerit Daniel propheta in septuaginta hebdomadibus suis, quae ad Christum usque pertingebant, demonstrat, quando consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna. Jeremias quoque similiter post septuaginta annos resolutionem captivitatis praedicat esse venturam: 107.0275D| ast Moyses per septuaginta presbyteros, quos mandato Domini populo Israel praetulit, totius magisterii perfectionem et revelationem mysteriorum per crucris sacramentum nobis fieri significavit. O crux benedicta Dei! in hoc quod septuagenarium numerum in quinque partes divisum in medio tui, simul et per quatuor cornua tua quaternario et denario numero amplecteris, significans te totum mundum per decaogum legis et per quatuor libros sancti Evangelii ad concordiam et unitatem fidei revocare. Neque enim ipsum quinarium absque mysterio praetermittis, sed venerabiliter innuis humanum genus non solum per internum affectum animi, sed etiam per exteriores sensus corporis, tibi veracissime esse deditum. 107.0276A|

CAPUT XI. De undecima figura, ubi Pentateuchus Moysi ordinatus est.

 Te, sancte Pater, invoco Dominum coeli et terrae, ut sis mihi in hoc carmine doctor et rector, inchoato operi pius et clemens annuas sensum opifici, et verba sobria tribuens, ut possim fideliter pandere ad sanctae crucis aeternam laudem, et ad gloriam Novi Testamenti, quid lex prisca figuris significet, modo in gratia ipsis rebus spiritualiter observandum. Nam cum primum haec maxima rerum machina ab invisibili et impenetrabili profunditate visibilis effecta est, et paradisus cum germine suo floridus et jocundus apparuit, statim in ligno vitae, quod est in medio 107.0276B| paradisi, vitale lignum sanctae crucis praefigurabatur: quod in medio gentium positum praecedentes et subsequentes se vivificat et sanctificat generationes, cujus beneficio recreati quique boni et sancti viri spirituales et vitales virtutum proferunt fructus. Hoc etiam lignum passionis Christi praefigurabat Isaac patriarcha, cum patre imponente propriis humeris ligna portabat ad locum immolationis suae, sicut liber Genesis testatur. Sic et Exodus et caeteri libri legis edisserunt, quod forti compagine armorum sancta crux nostrum pretium evexerit, ut dote sanguinis sui sponsus supernus exhiberet sibi sponsam, Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Hinc plebs Israelitarum Deo in Aegypto conjuncta, et per Rubrum mare translata, laudes victrices Redemptori 107.0276C| suo decantabat, et itinere trium dierum gradiens, Domino misericorditer eos ducente, pervenit ad fontem Marat, qui per lignum mysticum dulcatus est. Igitur Pharao et Aegyptii persequentes, qui prius populo Dei quasi jam capto et reducto insultabant, submersi maris fluctibus sera poenitentia doluerunt: Israelitae autem visis magnalibus, ductori suo triumphanti, Deo videlicet patrum suorum, canticum gloriae concinebant, et in conditoris sui amore ferventes laudes triumphales exsolvebant. Porro mare orientale hoc testatur, cum orbitas curruum Aegyptiorum hactenus in profundo et in littore servat. Denique veteris legis abyssum sancta crux immissa dulcavit, et petram solidissimam excidens fontem viventis aquae produxit. Ad hujus instar Moyses manus extendens 107.0276D| in Amalec victoriam cepit, et per eam veri Amalec memoria deleta est sub coelo. Duo ergo viri exploratores terrae repromissionis, qui botrum in vecte portabant, duos populos significant, qui gaudia superna per passionem Christi in cruce completa quosque credentes promereri posse praedicant. O crux benedicta Dei! quis bene mysteria tua noscens, tanta et tam praeclara dona salutis satis enarrare valet, cui nulla lingua creaturae ad laudes debitas celebrandas idonea est. Te Patris aeterni hostia, in odorem suavissimum oblata, sacram aram dicaverat: vivificantem exaltasti serpentem, et vitale signum demonstrasti populo, quo salvari laesus ab hostibus possit. Et quid amplius de te dicere possum, nisi 107.0277A| hoc quod cuncta bona dederas et mala cuncta auferebas.

CAPUT XII. De duodecimae figurae ratione, ubi nomen protoplasti situm est.

 Eia modo, dulcisona metricae artis fistula, vade salutiferam crucis Dominicae laudem suavibus canere versibus, opusque mirabile redemptionis nostrae, simul et consolationem vitae futurae devotis celebrare laudibus, quia in sancta cruce mors victa est directissima, et peccatorum nostrorum vincula sunt resoluta. Lux nobis per Christum rediit pristina, et primae praevaricationis concessa est venia. Nam primus Adam decorem immortalitatis nobis abstulit, cum pomum ligni vetiti contra praeceptum gustavit; 107.0277B| et secundus Adam, salvator videlicet noster, omnem venustatem et omnem gloriam atque honorem supernae claritatis nobis adveniens secum attulit. Unius ob noxam multa et innumerabilia perpessi sumus mala, et temporalis mortis incidimus discrimina: sic et unius ob gratiam fidelia salvantur agmina et luce potiuntur aeterna. Denique sicut per lignum praevaricationis mors introivit in totum orbem terrarum, et in infernum omnes descenderunt, etiam ipsi electi, ita et per lignum Dominicae passionis mors captivata est, et multi evaserunt ex ea, etiam peccatis obnoxii. Universo scilicet orbi Christus per crucem aditum vitae aperuit, et in ea potentiam virtutis suae demonstravit, ipsamque, relictis idolorum cultibus, honorabilem esse omnibus 107.0277C| voluit. Per hanc sui sacramenti nobis patefecit arcanum, et ad custodiendum jus suae voluntatis nobiscum firmaverat pactum. Primus homo, de terra terrenus, terrenam generavit sobolem, cui et immitem haereditavit mortem: secundus quoque, de coelo coelestis, coelestem mundo intulit generationem et aeternam suis promisit beatitudinem. Hic est Dominus universorum et creator omnium rerum: regnum solus cum Patre et Spiritu sancto tenet aeternum, et secum regnare vult coetus gloriosos sanctorum. Ipse etiam per nomen Adam, quo quatuor plagas orbis persignatas habet, potestatis suae, qua dominatur in toto orbe terrarum, nobis dedit indicium. Nam anatole, dysis, arctos et mesembria, quatuor mundi partes in capitibus vocabulorum suorum 107.0277D| hoc resonant. Unde condecet ut cuncta viventia atque subsistentia Dominum suum recognoscant, et laudibus devotis concinant, quod Jesus Christus verus est Filius Dei et omnipotens dextera Patris omnipotentis: cujus curatio salubris est et contactus medicina salutis aeternae.

CAPUT XIII. De tertiae decimae ratione figurae, ubi ille dierum numerus comprehensus quo Christus in utero Virginis moratus est.

 Arbor odoris suavissimi et expansione pulchrarum frondium latissima, hortus deliciarum incomparabilis affluens, ubertate largissima, floribus virtutum et foliis verborum jucundissima, per praedicatores 107.0278A| sancti Evangelii fructificans, opes condis coelestes: exaltata quidem majestate super omnia ligna silvarum honorabilis et decora existis; quia claritas Christi in te crucifixi gloriosam et speciosam et venerabilem omnibus te exhibuit. Hoc quisquis in fidei firmitate consistit, plena devotione profitetur, licet daemonis vis horrida salutem hanc credere atque cognoscere gentibus invidens hactetenus reluctetur. Varias quidem virtutum species in sinu tuo demonstras, et abundantiam spiritualium divitiarum te habere significas: ex sanguine Christi purpureo fulgore nites, et pro Christo animas nostras ponere fortiter suades. In te Ecclesiarum salvatoris celsitudo consistit, et unitas fidelium in fide et pace permanebit, quod etiam erectio tabernaculi 107.0278B| Mosaici, seu aedificatio templi Salomonici praefigurabat: hoc et altare holocausti sive thymiamatis, atque ignis in eis semper ardens significabat; hoc et candelabrum cum quatuor lucernis, hoc et sabbati otia indicabant, quia in Christo Agno videlicet Dei immaculato, pro salute nostra in ara crucis immolato, et fidelium est illuminatio, et requies perpetua sanctorum. Ipse est ad vitam per passionem crucis praevius noster, ipse salus aeterna, ipse lux vera, ipse bonitas piissima, ipse redemptio nostra, ipse est et vita sempiterna, ipse est princeps tanquam filius in domo sua, Ecclesia videlicet sancta: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum; ipse principatum diaboli destruxit, et conatus ejus noxios retardavit: qui per frigus infidelitatis fervorem 107.0278C| charitatis exstinguere studet, et per illecebras voluptatum felicitatem veram promittens, fallax decepit, et per hanc dementiam jam quasi captum irridens, manifestis vitiorum vinculis et catenis peccatorum stringit. O crux sancta! o arbor speciosa! quae omnia cedrorum nemora altitudine et pulchritudine incomparabili superas, en numero competenti in cornibus tuis radianti dona serenissima et beatissima per adventum Dominicum portendis. Ostendis enim seriem dierum quibus Salvator in utero Virginis incarnatus est, et per hanc moram patientiae et humilitatis ejus documenta nobis praebes: et quia cum lenitate et tranquillitate per partum ad nos venit, mansuetudinem suam et obedientiam, quam usque ad mortem in te perpetratam 107.0278D| servabat, designas. Ideo data est ei omnis potestas in coelo et in terra secundum humanitatem, qui cum Patre et Spiritu sancto coelum et terram et omnia quae in eis sunt creavit secundum suam divinitatem, sicut sancti dudum cecinere prophetae, quod coeli et terrae factor parvulus filius nasceretur, cujus imperium super humerum ejus esset.

CAPUT XIV. De figura quarta decima, in qua numerus annorum ab exordio mundi usque in annum Passionis Christi notatus est.

 Vere dignum opus est, ac praeclarum valde, tropaeum coelestis regis dulcisona modulatione psallere; triumphum dominatoris aeterni competenter 107.0279A| praedicare, quo mundum de potestate tyranni eripuit, ipsumque regno ejus destructo ac reparato, aeterno carcere damnavit: in quo etiam coelestia et terrestria atque maritima regno sibi acquisito fulcit atque sustentat. Nam quando ejus exaltatio fuerit ab origine nascentis mundi, accurrens cum mysterio annorum numerus per notas Graecorum in figura ipsius dispositas exprimit, et ob hoc credentium devotio augetur, cum perspicit conditorem omnium rerum tam congrue et tam convenienter rebus ipsis temporum seriem coaptare: quod figura crucis et redemptio in ea perpetrata, ac salus per dona virtutum fidelibus collata, cum numero sacris mysteriis pleno rite in omnibus concordent. Denique principium libri Genesis manifestissime comprobat 107.0279B| atque confirmat quod Dominus prisca saecula et creaturam suam, in principio ab ipso conditam, per sanctam crucem juxta finem temporum renovaverit, quia dum post sex dierum opera hominemque creatum requiescere Deus dicitur in sexta aetate saeculi, ac sexta feria dierum per crucem homine reparato, Sabbato in sepulcro requievisse Redemptor demonstretur. Divino ergo nutu dispositum est, quod numerus V. CC. XXX. I. figurae sanctae crucis apte conveniret, et per hoc demonstraret passionis Christi sacramentum, omni nequitiae daemonum ac falsitati pravorum hominum resisteret, opprimeretque potentia et superaret justitia omnem quicunque fraude ac dolo derogaret dispensationi Dominicae incarnationis, taceretque penitus veritate convicta 107.0279C| omnis philosophorum atque haereticorum versutia; sed nec ultra fallax Judaeorum factio dirum ac immitem affectum Christi opponeret Evangelio, quia ipsum virtus Dei est in salutem omni credenti, et per hoc patescit voluntas Creatoris, et demonstratur sanctam crucem omnia tempora mundi in electis Dei, qui ab initio fuerunt, sanctificare, et regnum coeleste promittere, quod per Redemptorem nostrum cunctis fidelibus tribuetur, qui verbo ejus obedientes corde credulo et opere mundo Deo placere studuerunt. Species quippe sanctae crucis grandis consolatio est fidelibus, materiam tribuit laudis, quia bonitatem nos scire facit Creatoris, et ipse prius hominem in paradiso formaverat rectum, et nunc nolens eum perire fraude hostis antiqui, per 107.0279D| crucem illum recuperans reduxit ad paradisum. Crux quippe est arx virtutum et remissio peccatorum, ipsa scilicet de his infimis atque caducis ad coelestia et superna provehit omnes quos per fidem et spem atque charitatem dignos esse aeterna visione Dei Christi electio comprobavit.

CAPUT XV. De quinta decima figura, ubi Agnus et quatuor evangelistae depicti sunt.

 Filius Dei Patris altissimi, qui dira jacula inimici frangis nequissimi, da mihi sanctae crucis victoriam carmine dulcisono modulari. Nempe evangelista Joannes, velut altivolans aquila, in ipsum solem justitiae figens aspectum mentis, verbum Dei vera revelatione 107.0280A| cognovit, et claro sermone praedicavit atque conscripsit. Ita quippe gratia divina prae caeteris evangelistis collata est Joanni, ut cum illi incarnationis Salvatoris et humanitatis ejus arcana maxime conscriberent, iste divinitatis ejus sacramenta profundo sermone revelaret, quod videlicet factor omnium rerum animam et corpus in se sumpsisset humanum, et qui in principio Deus unus erat cum Deo Patre, in fine temporum visibilis appareret in carne. Hunc figura leonis significat regem, hunc vitulus praefigurat pontificem, quia ipse ut leo et quasi catulus leonis certamine confligens, opulentissimam arripuit praedam, atque idem sacerdos et hostia fieri dignatus, salutem nobis concessit aeternam, suisque participibus dona largitus est immensa. 107.0280B| Marcus quoque in mysterio septem panum, quibus quatuor millia hominum Jesus satiavit, mystice septem dona Spiritus sancti indicat, quibus evangelicum populum Salvator quotidie reficit. O tu, evangelista Lucas, regem justissimum victimam salubrem praedica, hoc fides tenet catholica, et pontificem clarum scriptis tuis resona, qui totius mundi tollit peccata. Hic ergo cum esset manus aeterna Conditoris et Patri aeterno consubstantialis, ecce in diebus Herodis regis est natus in Bethleem ex Maria matre infans admirabilis, ad salutem videlicet missus totius mundi. Nobilis ipse puer, qui et Vetustus dierum per prophetam describitur, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bozra, qui torcular crucis solus caleavit, et licet fuerit in cruce suspensus, 107.0280C| tamen astra sustentavit arbiter supernus. Crucem enim patiens ipse sanctificavit, glorificavit et coelesti benedictione ditavit. Igitur Matthaeus, qui primus in Judaea scripsit Evangelium, humanum vultum figura denotans, significavit Christum de stirpe David secundum hominem esse natum, demonstravitque eum promissionis esse filium, cum Abraham in capite generationis posuit, contra duritiem scilicet et obtusionem cordis infidelium, qui negant Christum ad salutem gentium esse destinatum. Nam hoc adventus Salvatoris veracissimum est signum quod per patriarchas et reges gentis Judaeae generationis ordo descendens, ad ipsum usque pervenit Christum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

CAPUT XVI. De sexta decima forma, ubi de septem donis Spiritus sancti narratur.

 Te, sancte Spiritus paraclete, supplex deprecor ut salubris super nos a superno solio descendas, et tibi dedices devotam mentem vatis, cordaque bene credula ac fida facias, quia tu quoque Spiritus es vitae, quem se ex Patre promissum Christus Dei virtus et Dei sapientia discipulis suis mittere profitetur, donum videlicet illud quo omnes sanctos suos ante adventum atque post adventum suum admirabiliter ditavit, suamque sponsam, id est Ecclesiam, sibi in peregrinatione istius mundi desponsavit, et sanguinis sui pretio comparavit. Cuicunque 107.0281A| ergo tu das intellectum, mysteria divina per singula testimonia utriusque Testamenti pleniter capit, et intime doctus omnia sagaciter investigat, et veraciter pensat qualiter te divina sapientia Christus in orbem miserit, suaeque sponsae arrham vel pignus dederit, dum coaeternus Deo Patri et Filio et consubstantialis simul, cum eis omnium rerum artifex existis, et omnia penetras, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu tuo. Te quidem Isaias propheta divinitus inspiratus, in septem species nominum propter diversitatem donorum, qui unus atque idem es, distribuit atque Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, et Spiritum timoris Dei nuncupavit. Christus itaque Salvator noster, ac 107.0281B| vitae aeternae dator, factis atque mandatis te apostolis suis bis dare se ostendit, cum bina charitatis praecepta constituit, ut Deum ex toto corde diligamus, laudemque ejus pleno affectu pronuntiemus, omnemque scientiam nostram atque intellectum in veritate ejus gratiae deputemus, et proximos nostros tanquam nosmetipsos amemus. Nam post resurrectionem suam in suos discipulos sufflans, accipere Spiritum sanctum eos jussit, et item in die Pentecostes de coelo in linguis igneis apparentem eumdem Spiritum sanctum super eos misit, quod videlicet sancta crux Dei in figura sua nobis demonstrat. Nam erecta ejus pars divinum, transversa quoque fraternum commendat amorem, cujus amoris integritatem Christus nobis ostendit, ac suo exemplo nos 107.0281C| instruxit, qui dilectam animam suam in cruce moriens pro amicis suis posuit, et nos idem facere docuit. Hunc amorem semper laudabilis, et semper laudandus, sancte Deus Spiritus tu pone in me, et timor noxius atque carnalis affectus procul recedant, quatenus gloria sanctae crucis aucta ac multiplicata, mecum in vera professione et digna laude in aeternum perseveret, quia tu es quidem ille qui os implet mutum, et coelestem facit rite resonare cantum.

CAPUT XVII. De septimae decimae figurae ratione, ubi octo beatitudines annumerantur.

 O sancta et beata, potens et venerabilis crux Christi, laus vitae futurae et gloria Redemptoris, tu 107.0281D| quidem prospera functio es, et vitalis cunctis ab initio saeculis, benigna et honorabilis, quia cum Christi membra in te suspensa passione fatigabas, innumeros populos a tenebris peccatorum suorum eripueras, et coeli regnum, quod per transgressionem ablatum fuerat, misericorditer per gratiam reddebas, quoniam bonitas Conditoris non passa est perire illos qui spem in illa jamdudum habuerant, sed per te remuneravit eorum bona merita, videlicet aeternam eis tribuens coronam. Nam semen evangelicae doctrinae, quod in discipulorum corda Salvator seminavit, secundum suum placitum in eorum opere multiplicavit, cum in monte sedens docebat eos, et incipiens ab octo beatitudinibus largissima 107.0282A| documenta protulit, nimirum per numeram figurae sanctae crucis aptissimum innuens, quia sancta crux collatrix virtutum, et initium ac perfectio est salutis nostrae, et per ipsam fit salvatio et resurrectio nostra. Sic ergo condecet, et sic o quicunque es de justorum numero, quandiu hic sis, divinam laudem cum timore et amore profer, fac opera justitiae, inimico tuo qui te persequitur indulge et praesta ei refrigerium, pauperes Christi qui nunc in praesenti saeculo lugent, et esurientes ac sitientes justitiam ad vitam futuram toto desiderio anhelant, benigne suscipe, quia ipsi inspiratione divina compunguntur, ac sursum habentes cor, contemplantur quis consilio aeterno regit omnia, et quis miseratione immensa indulget peccata. Hoc ego miser Latina lingua describo, 107.0282B| hocque opto ut ipse refectio mentis meae sit in praesenti et in futuro satietas aeterna. Non enim superbus quisquam hinc justificabitur quod ore et habitu humilitatem ostendit, supernumque regnatorem solo prostratus adorat, dum interna cordis ejus superbe sentiunt, et opes habens eleemosynas non facit, nec per valetudinem corporis sui (cum integer viribus sit) opera facit justitiae; quia certum et perspicuum est quod omnitenens conditor non solum verba, sed et facta bona et vitam honestam omni tempore quaerat. Igitur quicunque aeternam lucem veraciter quaerit, et ad aeternam beatitudinem vult pervenire, necesse est ut per octo titulos evangelicos, in quibus species verae beatitudinis exprimuntur, ad regnum tendat supernum, quia et in ipso numero resurrectione 107.0282C| gererali perpetrata, post peractum judicium sancti Dei pariter cum Christo regnum intrabunt aeternum. Crux quoque Christi via est justorum, ascensus ad coelum, rota de infimis ad superiora nos trahens, dux et janua regni, victoria nostra. Per illam vitam possidebimus veram, et mercedem percipiemus aeternam, quae et binario quater posito, octonarium in se concludens, significat quod per duo praecepta charitatis, quae nobis sancti quatuor Evangeliorum libri commendant, promereri possumus gaudia sempiterna. Hoc quoque omnipotens Dei omnipotentis Spiritus, qui nos per pacem et charitatem veram ad regnum invitat futurum, in septem donis gratiae suae ascensus in cordibus nostris posuit, ut demonstraret eo modo rite posse quoque coelum 107.0282D| ascendere fideles, si ejus gratiae participes fieri non neglexerint: et quod eos exspectet sursum gloria et corona sedis lucida in arce superna, quos hic irradiavit cum virtute charitas vera.

CAPUT XVIII. De octava decima specie, ubi quadragenarius numerus positus est.

 Expone modo et laudans edic, o homo, toto affectu animae et universis sensibus corporis triumphum nobilem victoris aeterni, quem gloria Dominicae crucis ubique expetit, super celsa coelorum sidera, et subtus abyssi profundissima tartara, ubi lucis aeternae permanet candor, et ubi noctis perpetuae perdurat horror: nec non et per cuncta terrarum spatia, ubi 107.0283A| nox diesque suis inconfusis alternant vicibus, quousque mundi adveniat terminus. Hoc sensus animi cogitet, hoc guttur voce resonet, hoc lingua in palato concrepet, hoc manus litteris scribat, hoc labia verbis exprimant, hoc ipsa figura metrico opere depictam notet: quae licet difficulter, tamen ordinabiliter per quadragenarium in quatuor decades divisum et exemplatum, clara sanctae crucis praeconia promit, qui numerus plenus mysterio venerabili, et superno serenus lumine, inter caetera sacramenta significationis suae praesentis temporis gestat figuram; quo sancta Ecclesia sub Christo principe, contra spirituales nequitias et contra amatores mundi, scuto fidei et lorica justitiae, galea salutis et gladio Spiritus (hoc est, verbo Dei) fortiter et inseparabiliter 107.0283B| praeliatur, et confidens sui regis potentia, virtutisque ejus conscia, omnia tela hostis antiqui frangit ac prosternit ignita. Vexillo quippe crucis, quam in fronte signatam ipsa victrix gloriose gestat, partis adversae confundit frontem, atque saevam inimicorum subito perturbat aciem. Ergo in sancta cruce Salvator noster antiquum hostem vicerat, et in numero ejus figurae rite et apte convenienti, quadragenario videlicet, sacrum jejunium in deserto protendebat, ut raptorem fraudulentissimum prius tentantem, per patientiam et humilitatem vinceret; ac deinde in nequitia sua persistentem ac perdurantem, ipse moriens aeterna morte juste damnaret. Sicut enim serpens ille lubricus et callidus hominem primum per gulam, avaritiam et vanam gloriam ad facinus illexit, 107.0283C| et ita eum morti obnoxium reddidit, sic et e contrario competentibus medicamentis, Salvator noster per abstinentiam, benignitatem atque humilitatem humanum genus ad vitam erexit: ipsum quoque auctorem mortis, aeternis cruciatibus reum, victor tartaro subjecit. Christi quoque pugna nostra victoria est, ejusque triumphus nostra salus est, qui sedet in coelorum arce et prospicit in inferiora terrae. Cruxque ejus ipsa est totius orbis honor; ipsa totum sustentat mundum, ipsaque mihi carmine semper et amore venerabilis permaneat: semper in ore meo laus et exsultatio in corde perpetua.

CAPUT XIX. forma nona decima, ubi quinquagenarii numeri ratio est.

 107.0283D| Attendite oculis et videte mente, audite auribus et percipite corde, o omnes fideles in quibus charitas Christi et amor sapientiae fervet, quibus curae est ad lucem aeternam pervenire et incorruptionem atque immortalitatem sine fine percipere. Laudem crucis Christi carmine depromo. Hic summi opificis virtus ostenditur, et beati operis decor exprimitur artisque ipsius nobilitas declaratur. Vester honor honor est non caducus, sed secundum redemptionis ordinem manet perpetuus; immortalis est vestra in coelis palma, quia Christus ipse vobis est victoria, qui salus nostra veraciter existens, vindictam in hostem detorsit antiquum, et in cruce degustans mortem, ipsum mortis devicit auctorem. Huc omnes convenite aegroti, et 107.0284A| aegritudinis vestrae ne vos pudeat illi molestias conqueri. Verus vester medicus est iste, quem sancta crux in patulo gestavit stipite: ipseque manibus suis expansis ad medelam vos invitat, qui vobis sanitatem integram citius praestat. Pandite illi vulnus mentis, et in ulcere corporis virus latens nolite abscondere; poscite medelam cordis devotione, et pulsate medicum in bonorum operum strenuitate. Ipsius ergo manus salutifera non in dilatione temporis novit tardare, sed in velocitate momenti idonea est, sanitatem praestare omnibus, qui salubriter metu compuncti, et cum reverentia ab ipso vero medico curari appetunt, cui summa est virtus ad curationem perficiendam, et sapiens consilium ad salutem praestandam; qui de supernis et perpetuis ad infima et 107.0284B| temporalia descendit, ut rerum naturam (quae corrupta est) divina dispensatione reintegraret, metusque mortis abiret, et signa beatitudinis per charismata divina rursum in homine demonstrarentur. Numerum ergo quinquagenarium salutarem nobis esse sanctae crucis species in cornibus suis descriptum venerabiliter notat, et sacramentis coelestibus plenum esse rite designat. In illo enim veri jubilaei, id est plenae remissionis, notitia datur, in illo sabbati requies rite celebratur. Ille legis veteris datione insignis est, et in adventu Spiritus paracleti super apostolos insignior; ille pacis auctorem venisse prodit, et pacis signaculum perfecta reconciliatione inter Deum et homines per Spiritus sancti gratiam ostendit. Ipse venerabilis in specie, salubris in figura, et 107.0284C| perfectus est in sacramentorum decore. Nam X littera figurae sanctae crucis aptissima, et denarium numerum designans, per duo loca posita ad exemplar sanctae crucis, quinque libros legis cum decem praeceptis significat, quia quod lex vetus per figuram et umbram quodammodo depinxit, hoc totum Christus per crucem in Novo Testamento secundum veritatem implevit. Omnia quippe sanctae cruci decentissime conveniunt, et character litterae et numerus in ea denotatus, legis mysterium et temporis sacramentum, factumque in hoc laudabiliter perpetratum; ideoque oportet ut omnes sanctam crucem laudemus pariter ovantes, crucifixoque regi incessabiliter gratias agamus, qui sanguine proprio universa laxavit debita mundo.

CAPUT XX. De vicesima forma, ubi centenarius et vicenarius numerus inditus est.

 Ecce sanguinis Christi pia effusio, et unda illa, quae ipso dormiente in cruce de latere ejus emanavit, mundat nos a sordibus cunctis, quia ipse Redemptor morte sua noxia cuncta a nobis tulit, cum labes peccatorum nostrorum dempsit, et chirographum quod erat nobis contrarium per passionem suam delevit. Laudabile quippe dogma Evangelii condidit, quod peccatorum tenebras fugans omne facinus vetat, idolorumque culturas penitus abnegat. Quod vitam docens honestam, per virtutum potentiam in praedicatoribus suis commendat universis sub coelo nationibus. 107.0285A| Post ascensionem quoque Salvatoris apostoli, ab ipsa Veritate instructi, praedicantes Evangelium mysteria Veteris Testamenti per Christum impleta et declarata esse testati sunt, et ipsum finem esse legis et prophetarum veris assertionibus firmaverunt. Denique centesimum vigesimum numerum in aetate legislatoris et in adventu Spiritus sancti super apostolos insignem lauda littera, secundum significationem suam quater posita, id est, in crucis modum, nobiliter complet, pandens fidei sacramenta et verae beatitudinis demonstrans gaudia, quia sicut per quatuor characteres laudae sancta crux in unum colligit centum et viginti unitates, ita Spiritus sanctus adveniens in notitia omnium linguarum coadunavit centum et viginti credentes: unde aperte ac manifeste 107.0285B| datur intelligi sanctam crucem veram esse nostram redemptionem, et in ipsa veraciter nostram consistere unitatem. Percepto itaque dono in loquela omnium linguarum, alacer coetus credentium lumen sparsit ubique divinorum testimoniorum, coruscante simul frequentia miraculorum, et rete Evangelii misit in pelagus istius mundi, ut sagena Domini retraheret homines de profunditate abyssi, et conglutinaret ad soliditatem Dominici vexilli; utque insignia crucis Christi omnibus pateant, quomodo dona spiritualia quibusque consignet fidelibus, et praemia quae incarnatus Salvator illis promisit, ipsa fideliter eos percipere in coelis faciat, quae videlicet praemia in auctu secundum meritorum qualitatem sunt posita, et sponsor verus Christus Filius utique Dei, 107.0285C| simul cum Patre Deo et Spiritu sancto, quibusque dignis multiplicia in supernis servat et veraciter donat Rex regum in aeternum regnans, et omnia regna ditione propria gubernans, qui dederat nobis Spiritum paracletum, pignus salutis et haereditatis nostrae, ut nos secundum voluntatem suam regens servet, quoadusque ovantes gaudia vitae faciat introire. Psallite vitam devote, bene psallite Domino Christo gentes omnes, tribus et linguae universae, et cognoscite verum regem vestrum, sapientiam et virtutem Dei Patris, cujus potentia mors victa succubuit, et memoria mortis deleta est, omnium rerum parentem Jesum cognoscite. Haec laus, quia ex vero et probato prolata est germine, finem et perfectionem 107.0285D| habet aeternam requiem. Iste enim naturae nostrae inditus est ordo, ut indicta cum reverentia et tremore servet, et in futuro perpetuam remunerationem exspectet. Haec quoque est gloria nostra, haec et virtus, haec vera stabilitas quietis summae, isteque jura religionis bene servat, et rite arbitrio suo utitur, qui bona summa prae omnibus appetit et media rationabiliter regit.

CAPUT XXI. De vicesima prima figura, in qua septuagenarius et binarius numerus est comprehensus.

 Ergo lex Domini vera et irreprehensibilis, duorum Testamentorum libris conscripta, in figuram sanctae crucis ponenda est, per quam et orbis terrarum ab 107.0286A| ira debita solutus est, et vitam perpetuam portumque salutis et quietis aeternae invenit, post naufragium videlicet illud quod primus parens noster per praevaricationem divini praecepti super nos induxit. Nam quia per lignum vetitum mors saeva totum genus humanum absorbuit ac suo jure captivavit, ut hoc a potestate ejusdem mortis eriperet, Redemptori nostro placuit lignum sanctae crucis in terra erigere, quatenus hoc quod per gulae noxam hostis ille deglutiverat, cuspide ligni vitalis perfossus, per continentiae gratiam evomeret, meritasque poenas inde lueret quod contra omne jus et omne fas servus nequissimus et fur dolosissimus sibi dominatum in alieno opere usurpaverat. Hoc et jam auctor totius creaturae, et largitor duorum Testamentorum Deus 107.0286B| intimare volens, opus saluberrimum sanctae crucis et per legem praedixit, et per prophetas promisit, et per Evangelium suum se complesse fatetur, ut homines creatorem suum recognoscerent, redemptorique suo gratias agerent. Denique sancta atque magnifica crux hinc se totam serena luce coruscam ostendit, seque viam atque ducem ad perpetuam vi tam nobis esse demonstrat; ideoque radiis suis micans lampas, lucis aeternae omnes gentes ac populos ad coelestia regna provocat, ab hosteque misericorditer erutos pronuntiat, sicque nunc in nocte istius mundi positos sua illustratione laetificat atque hinc ad alta coelorum bene meritos postmodum elevat. Nec ergo verendum est quod ulla fallacia aliquem decipiat, sed, principe hujus mundi foris ejecto, veraciter 107.0286C| vera victrix regnat. Hinc quoque est quod in praedicatione potentiae et dominationis ejus sancti praedicatores miraculis coruscant, totumque orbem sibi subjiciant, redemptosque per Christi gratiam devotos corde, placidos moribus, mansuetos patientia, tranquillosque conversatione perficiant. Ecce quot linguae sunt nationum in septuagenario et binario numero crux sancta exemplata demonstrat, omnibusque gentibus per hoc lucis portam patentem significat, hocque per septuaginta et duo discipulos Salvator ipse praedicare jusserat, sanctorumque archangelorum consortia post resurrectionem generalem in coelis promiserat, quod etiam ipse numerus designat. Octonarius namque numerus et novenarius, 107.0286D| in se multiplicati, septuagenarium et binarium creant, quorum octonarius ad resurrectionis tempus, novenarius vero ad novem ordines angelorum respectat; sicque catholica fides tenet quod in fine mundi, hoc est, in octava aetate saeculi, sancti resurgentes in societatem transeant angelorum. Omnia namque peccata mundi Christus in passionis suae ardore consumpsit, quando ex parte carnis in ipsa mortem gustavit, ac per potentiam divinitatis suae electos suos ab inferni carcere liberavit, et sobrietatis ac fidei lumen per apostolos suos generi humano praedicari jussit, legem videlicet suam veterem et novam, quam in hoc, quod sanctae crucis figurae congruit, leve onus atque jugum suave esse, et ad coelos ducendi idoneum omnibus credentibus sibi demonstravit.

CAPUT XXII. De vicesima secunda figura, in qua monogramma depictum est.

 Christus qui est verus redemptor noster, in quo est omne desiderium nostrum, qui per gratiam suam hoc opus me facere voluit, o utinam ipse laboris finis, ipseque mihi sit pretium carminis, cui omnia bona placent, quia ipse omnium largitor est bonorum! Hic ergo hortatur invitans omnes ad coelestia dona, spondetque haec facile impetrare posse, si spretis cunctis cupiditatibus istius mundi, per fidem, spem et charitatem quis ea digne quaesiverit. Haec quidem dona ipse in hunc mundum veniens, et carnalem amorem gladio piae separationis interficiens, per Evangelii sui praedicatores seminaverat, et fructum 107.0287B| pacatissimum in agro suo conquisiverat. Hoc quidem semper optimus magister docuit, vetans ne ad ima et proclivia se verterent, sed magis ad ardua se erigerent, atque intellecto Evangelio suo inolitam saevitiam morum depenerent, et mites ac mansueti esse discerent, quatenus in secundo suo adventu, cum advenerit in gloria Patris sui, cum angelis suis reddere unicuique secundum opera sua, tales inveniat quibus propter merita bona aeterna reddat et praemia. Iste quidem numerus, quem in litteris Graecis hoc monogramma figurat, Domini Salvatoris utrumque significat adventum, hoc est, illum, quando humanatus principem hujus mundi foras ejecit, post baptisma scilicet suum, praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem 107.0287C| in populo; et illum, quando idem justus judex homo Christus Jesus, de solio Dei Patris in jussu et voce archangeli, et in tuba Dei descendit, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent ad gloriam, secundum praeconium sancti Evangelii et voces prophetarum, quae testantur sanctos Dei visuros bona Domini in terra viventium, quando venient et apparebunt ante faciem Dei. Qui ergo boni meriti sunt, tunc accepta talenta cum lucro reportant ad Dominum, et ab omni labe peccatorum mundati (laverunt enim stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine Agni) illum sequi promeruerunt, cantabunt Deo canticum novum, Alleluia videlicet angelicum carmen, die noctuque in templo sancto ejus, nec erit ibi luctus neque ullus dolor, quia prima abierunt, omniaque facta erunt 107.0287D| nova. Igitur necesse est ut Deum et Dominum nostrum fide plena, quae utique per dilectionem operatur, placare studeamus, quatenus ipse tunc adjutor et salvator noster fieri dignetur, quando secundum Scripturas ad judicium venerit, ignisque ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus, et venient ministri ejus, et colligent de regno ejus omnia scandala, et alligabunt zizania fasciculis ad comburendum, triticum autem congregabunt in horreum Domini sui. O nimium felix anima, cui licet cum corpore incorruptibili intrare januas coeli, et mundis oculis cordis auctorem conspicere lucis! Cujus desiderium rite tunc implebitur quando ex omni parte perfecta manebit, et aeterno gaudio cum sanctis spiritibus 107.0288A| angelicis in luce perenni perfruetur: laudes psallendo Christo, canticum utique novum Domino cantando in Ecclesia sanctorum, in quo studio postea nunquam lassescere nescit, quia sic regna coeli habere perpetualiter appetit.

CAPUT XXIII. De vicesima tertia figura, in qua vicenarius et quaternarius numerus adnotatus est.

 En nobilis hic micat flos, et veri regis, hoc est Jesu Christi, nomine pictus, quem figura sanctae crucis cornibus suis exemplatur laeta facta Christi demonstrando. Senarius ergo numerus, quem per singula cornua terno versu dispositum sancta crux notat, perfectionem passionis Christi nostraeque redemptionis designat: quia sicut in senario numero 107.0288B| mundi creatura perfecta significatur, ita et senario numero per Christum, qui in sexta feria crucifixus est, mundi reparatio perfecta insinuatur. Clara nempe dies illa fuit, qua Conditor opus suum perfecit, nec minus ista clara est, qua Redemptor opus suum restaurando sanctificavit. Tunc ergo creator creaturam suam operando complevit, et nunc etiam ipsam reparando benedictione coelesti replevit. Denique ad insinuandum mysterium factum est quod senarius in quatuor cornibus crucis positus, per quatuor plagas mundi tendit, rerum perfectionem demonstrans, quia ipse numerus primus perfectus est, ipseque diem artificialem dimidiat, et bis positus complet; ipse unius mensis est pars sexta, et totius anni sexagesima; ipse quadrantem bissextilem numerat, 107.0288C| et cum quinque diebus superfluum coadunat: ordinat aetates mundi, et temporum cursum finiet quando Rex regum veniet sanctis suis placido vultu peccata dimittere et regna coelestia tradere. Ergo, bone rex Christe Jesu, tu bene scis famulis tuis certa praemia dare, quos ex omni mundo vera fidei lux illuminans, et vivus sapientiae haustus irrigans, decor charitatis et justitiae opera rite ornantes ad te perduxerant. Denique praedictus numerus circa crucem positus indicat concursum plebium a quatuor plagis mundi ad Redemptorem suum, ejus divinitatem pro aeterna salute deprecantium, ut ipsius magnitudinem ex perfecto Evangelii dogmate avide discant, et perfectam fidem perfectis operibus probent. Omnia quidem opera Dei perfecta perfectum insinuant 107.0288D| creatorem, proprioque decore ejus decorem inaestimabilem testantur. Universa quae in coelis sunt, et quae in terra, et quae in mari, optimum laudant artificem: at nos homines, qui aliquantula pars creaturae ejus sumus, licet non condignam, tamen devotam cantemus gloriam nomini ejus, et gratias ei agamus pro redemptione nostra, quia ille qui nos fecit et multiplicavit, ipse nos proprio sanguine de inimici potestate liberavit: sic quoque in hoc celebri carmine ejus amorem, quem in nobis ipse ostendit, praedicemus, quia hunc inaestimabili pietate operando demonstravit, defensando insinuavit, suadendo quoque et sibi placitum esse ostendendo nos habere praecepit.

CAPUT XXIV. De vicesima quarta specie, ubi centenarius, quadragenarius et quaternarius numerus signatus est.

 O plebs dilecta Deo, sanctissimus ordo virginum, benedicite Domino Christo, cantantes ei canticum novum, quod caeteris omnibus est imitabile. Psallite decus gloriae immortalis ante sedem Altithroni, et ante quatuor animalia, quae diversis vultibus formata sunt, et ante viginti quatuor seniores sedentes in viginti quatuor sedilibus. Vos estis sumpti ab hominibus, primitiae Deo et Agno, pulchraeque cohortes, sanguinis illius pretio comparatae, in ejus castris consistitis, ac dignissimas laudes triumphi nobilissimi cantatis. Vestra manus citharis modulans, vultum Dei serenum ac placabilem terrigenis 107.0289B| reddet, cum clamore valido atria domus Domini replens, tanquam vox tonitrui magni tonat in aethere, et sicut vox concrepat aquarum multarum in vallibus. In ore quoque vestro non est mendacium inventum neque in corde dolus, sed pia carmina aptantes, dignas laudes ante thronum Dei die noctuque concinitis, per indicia virginitatis atque castitatis corporis atque animae, quae in vobis rex vester super omnia diligit. Nam hanc animam vobis nullus alius dedit, quam ductor et conditor vester, ut sine ulla reprehensione viventes in terris, aeternam inde remunerationem postmodum acciperetis in coelis. Quapropter probatissimus et perfectissimus ordo virginum, qui diverso sexu et in dissimili aetate in mundo coelestem conversationem agebas, ab omni 107.0289C| fornicationis inquinamento alienus, et ab omni spurcitia diaboli immunis, per officium oris ac devotionem cordis, gestumque corporis placidus laudes Deo decanta. Ecce transitus vester ad coelum directus est, ubi merces aeterna vobis parata est, ubi immaculatus virginis agnus prata depascit florida, quem et vos sequentes quocunque ierit amoena carpitis pascua, singulas stolas cum laude castitatis in animabus vestris jam tenetis, alias juxta finem mundi in corporibus immortalibus accepturi, duplici honore gaudebitis. Quapropter oramus et obsecramus vos, o populi et agmina coelestis militiae, per nomen nobilissimum et insigne famosissimum decoris vestri, ut ubi vos jam laeti cum rege vestro regnatis, ibi nobis aeterna gaudia promereri certetis, 107.0289D| quatenus Agnus ille dux et gloria vestra, qui coeli dominatur in arce, concedat nobis locum ibi spatiosum et desiderabilem, ut vestrum cantum etsi non cantare possimus, saltem cum jocunditate per saecula audiamus.

CAPUT XXV. De vicesima quinta figura, ubi Alleluia et Amen posita sunt.

 O laus pia et perpetua sanctae crucis, quam sanctorum coetus in coelis frequentat, adsis terrigenis, ut aliquid decenter et digne de te proferre valeant, et pleno ore gloriam tuam praedicare. Ego namque, prout potui, te, sancta crux, metrico ritu cecini, multum tibi desiderans in hoc satisfacere, sed tu excedens 107.0290A| dignitate quantitatem virium nostrarum largitionem quoque munerum nostrorum superasti. Nec mirum, cum etiam coelestia simul et terrestria cuncta superas, nec satis valet ullus majestati tuae facere aut verba condigna honori tuo aptare. Quapropter tentavi ex coelestibus odis quaedam verba ad laudandum te sumere, quae etiam speciei tuae figuraeque convenirent: disposui eadem verba in pagina versuum non continuatim, sed disperse, et inserui angelicos cantus, Amen videlicet in medio crucis collocans, et cum Alleluia cornua illius complens, ut sic quoque hanc sacram effigiem coelesti carmine signarem, et mysterium per hoc insinuarem. Nam fideles quique et justi famuli Dei mundi sceptra hinc triumphant, et munerum illius decorem spernunt, 107.0290B| hoc palam praedicantes, quod spe aeternorum ardor fidei per os electorum resonans praemia coelestia suis consortibus praeparet, et antiquum hostem aufuget, qui primum humano generi saevissimam intulit mortem, et a protoplastis parentibus nostris, totam progeniem usque in adventum Christi ad inferni loca detraxerat. At nos, quos desiderium aeternorum ad coelos animo elevat, praeoccupemus faciem Domini in confessione, et in psalmis rite jubilantes, gratiam in conspectu ejus invenire studeamus: taliter in laudibus ipsius exsultantes, qualiter justitiae exposcit ordo, et sanctorum agmina in coelis perpetualiter concelebrant. Hoc tunc rite fiet, si implere contenderimus praecepta Tonantis, et non solum lingua, sed etiam cogitatu atque opere laudes 107.0290C| gratissimas dicere decertaverimus: nam sermo fidei tantum ore prolatus, sine concordia mentis et operis, non sufficit ad salutem: quia talis laudatio non est Deo placita, quae licet sibi grandia promittat, parva tamen meretur: quia scriptum est: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris. Vos igitur, precor, coelestes angelorum plebes ac spiritus, animasque justorum, qui in conspectu gloriae majestatis divinae veraciter exsultatis, ut sicut sine cessatione Alleluia et Amen perpetuum Domino Christo in aeternum cantatis, ita nostram quoque sortem precibus adjuvare studeatis, quatenus, beatitudinem veram, quam vos jam perfecte tenetis, tandem aliquando per Christi gratiam nos accipere mereamur.

CAPUT XXVI. De vicesima sexta figura, in qua propheticae sententiae denotantur.

 Te igitur, o sancta crux Christi, oracula prophetarum bene honorant, facta praedicant, virtutes exaltant, quia quidquid plebs illa sacratissima, et divino Spiritu inspirata vaticinando de Christi adventu protulit, tuae potentiae gloriam in eo revelavit, cum non ob aliud ipse Salvator in mundo apparuit, nisi ut per te salvaret genus humanum. Videamus ergo quid propheta et psalmista David dixerit, si forte signanter aliquid de te locutus sit. Ait enim: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Quid est ergo manus et pedes confodere, ossaque omnia dinumerare, nisi Christi 107.0291A| membra in te distensa clavis configere? Item David dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Hoc utique significans quod evangelista de Christo exposuit dicens: Postea, inquit, sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Et alibi scriptum est: Dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Hinc quoque Isaias propheta vaticinans ait: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus, et reliqua. Et item ex persona Christi dicit: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Et item: Faciem meam non averti ab increpantibus 107.0291B| et conspuentibus in me. Et levabit Dominus signum in nationibus, et congregabit profugos Israel, et reliqua. In his ergo omnibus sententiis et tui erectionem et passionis Christi veritatem Judaeorumque expressit saevitiam. Jeremias vero describit Christum quasi agnum innocentem ductum sine voce ad immolandum, lignumque in panem ejus missuros incredulos, quod significat panem vitae in te elevandum, mortemque carnis gustaturum. Ezechiel vero T, tau litteram, tuam effigiem similantem, super frontes virorum gementium et dolentium esse positam asseverat, ob liberationem cladis vastatoris. Sic tu quoque, sancta crux, non infirmitas vel ignobilitas esse sanctis prophetis ostensa es, sed virtus firma, laus praecipua, et navis seu portus fidelissimus 107.0291C| in sublevando totius orbis naufragium. Nam Daniel praedixit Christum Dominum a perfidis occidendum, et sic peccati noxam finiendam. Osee interfectionem mortis, salvationemque describit populi; et Joel obscuritatem siderum in morte Christi praenuntiavit futuram. Amos festivitates iniquorum in luctum convertendas, et omnia cantica eorum in planctum. Abdias dolos Judaeorum contra Dominum et Ecclesiae salvationem expressit. Jonas quoque suo exemplo triduanam sepulturam Domini praefiguravit. Micheas Christum montem Domini appellans, conventum populorum ad ipsum praedixit. Naum ultorem esse futurum impiis, et consolatorem piis, Dominum promisit. Habacuc quoque plano sermone cornua tua, o sancta crux, in manibus Christi splendescere 107.0291D| testatur; et Sophonias adventum Domini praenuntiat futurum, et diem resurrectionis ejus describit. Aggaeus quippe in commotione coeli et terrae Desideratum omnium gentium advenisse testatur. Zacharias videt Jesum in vestibus sordidis mortalitatis nostrae, et plagas in manibus ejus fixas, planctumque multorum super eo quasi super Unigenito. Malachias quoque licet novissimus in ordine duodecim prophetarum ponatur, luculenter tamen, ut caeteri, Dominatorem terrae ad templum suum venire describit, et purgare ministros suos examinatione valida, quod possint ipsi sacrificia offerre justitiae. Haec cuncta salutis dona et valida judicia in te perpetranda, o sancta crux Christi, sancti concorditer 107.0292A| praecinuere prophetae; et ad hoc te auctor omnium rerum destinavit, et omnia in te sine ulla dubitatione, quae de eo promissa sunt, ipse perfecit.

CAPUT XXVII. De vicesima septima forma, in qua apostolorum sententiae collocantur.

 Non minus tua jura, o sancta crux, testatur littera Novi Testamenti quam scriptura legis veteris, quia dona gratiae divinae quae illa spondebat futura, haec per incarnationem Salvatoris docet esse completa; indeque maxime claret quod Christus Jesus Dominus est legis utriusque, quia proprio ore geminam mundo patefecerat abyssum, legem videlicet exponens et Evangelium condens: sanctorumque desideriorum voto reficiebat antiquos, et ostensione 107.0292B| ipsarum rerum satiabat posteros, bonus, verax, omnibus aequus. Unde fit quod apostolicus coetus de tua sanctissima constructione sermonem protulit jocundissimum, factaque tua magnifica saluberrimo ostendit relatu. Nam Petrus, qui in apostolorum ordine primus est, fortiter de te persuasionis sumpsit exemplum, ita dicens: Christus pro nobis passus est, fratres, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et item: Peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis. Hinc quoque credo quod ipse qui pro impiis et ingratis animam suam posuit, ad devotorum atque fidelium sibi preces aures suae pietatis inclinet. Proinde ego miser, si honorificentia ejus aliquod munusculum 107.0292C| dignabitur artis humanae accipere, hoc carmen ei summo nisu opto offerre, quia in ejus bonitatem confido quod piae devotionis munera ipsi non displiceant, si perseveraverimus in vera confessione nominis ejus. Ast nos beatus Jacobus apostolus hinc exhortatur, exemplum patientiae Christi nobis ostendens: Exemplum, inquit, accipite, fratres, laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini Jesu Christi. Ecce beatificamus qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Hinc et dilectus Domini Joannes ad mutuam dilectionem nos provocat, Christum in medium proferens, ut sicut ipse pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro fratribus nostris animas ponamus. Judas quoque servus Christi, frater autem Jacobi, 107.0292D| sub exemplo Jesu successoris Moysi, demonstravit Jesum Christum eduxisse nos per crucem de spirituali Aegypto, id est, de potestate tenebrarum, et incredulos perdidisse. Paulus ergo non paululum, sed magnifice de te locutus est, qui auditoribus suis ait: Non enim judico me inter vos aliquid scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Et contradixit sibi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem illi mundus crucifixus sit, et ipse mundo, Christumque affirmat propter mortem crucis accepisse potestatem in coelo et in terra et subtus terram, ita ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. 107.0293A| Ecce, sancta crux Christi, apostolicus ordo quam concinne antiquis prophetis tuas laudes profert, ita ut in nullo dissentiat, cum ea quae ipsi praecinebant futura, isti in te completa affirment, quia tu verae concordiae signum coelestia simul et terrestria, vetera et nova omnia perficias.

CAPUT XXVIII. De figura vicesima octava, ubi opifex ipse sanctam crucem adorat.

 Omnipotens majestas, virtus excelsa, creator coelestium et formator terrestrium, Dominus Deus sabaoth, qui verus conditor et redemptor es hominum, tu laus nostra es, tu virtus et gloria cum salute vera, tu es Rex regum, tu doctor ignorantium, rector 107.0293B| fidelium et magister credentium, tu summus et princeps es pastorum, tu pius protector tuarum ovium, tu sancte Salvator auctor es totius boni, dux bonus, via recta, lux vera et vita perpetua, merces clara et ostium salutis aeternae. Ex te omnis sensus, vox, verbum et virtutum omnium fructus procedit. Ad te ergo direxi sermonem in primordio hujus operis, et quaecunque in sequentibus addidi, ad tuam laudem pervenire optavi. Cor meum ad te se elevat, mentis meae tota intentio ad te clamat, quidquid usquam lingua rectae confessionis seu manus bonae operationis cum devotione piae mentis profert, totum ad laudem tuam pertinet. Omnia namque te glorificant et benedicunt, quae in imis et quae in supernis sunt, nec non et ego pars minima tuae creaturae, te 107.0293C| Dominum verum supplex et laetus adoro, atque cruci tuae submisse et humiliter salutans dico: O lignum vitale et ara salutifera, te adoro, spem vitae aeternae deprecans, ut per te structuram sanctissimam hostia grata Deo oblatus existam. Hoc meum est desiderium, hoc validus amoris fervor, hoc tota intentio mentis et famina linguae exorant, hoc esuries cordis et sitis est animae, ut per passionis tuae gratiam me tibi oblatum famulum suscipias, tuaque 107.0294A| crucifixio totum quod in me tibi contrarium sit consumat, et carnalem aestum temperet, iram exstinguat, linguam a pravo et vaniloquio compescat, et pietatis verba in os meum reponat; omnem perturbationem mentis pacificet, et vitam honestam deducat. Ergo quando adveneris, Domine Jesu, judicare vivos ac mortuos ac saeculum per ignem, et consumpserit flamma adversarios tuos, omnes qui oderunt nomen tuum in novissima tuba et tempestate valida, quando secundum Evangelium tuum apparebit signum filii hominis in coelo, et plangent super se omnes tribus terrae, intuentes in cum in quem pupugerunt: obsecro ut tunc a flammis ultricibus sancta crux me eripiat, atque ab ira Agni proprium poetam defendat, cui cano carmen praesens, 107.0294B| et utinam usque in finem vitae meae placita illi et honorifica semper decantem, minimus omnium servorum tuorum et peccator Rabanus, hymnis, laudibus, corde, ore, manu et totius gestu corporis, hoc semper memorans, quanta bonitate nos tu conditor noster creasti, et quanta pietate redemisti, cum ab inferni carcere et gehennae flamma nos liberasti. Et nunc, bone Salvator, deprecor ut des mihi requiem illam quam fidelibus tuis promiseras te daturum in arce polorum, ubi vere populus tuus sabbatizat, sabbato perenni fruens. Interim quoque, quandiu sim in hoc corpusculo, dirige me in semita recta fidei catholicae, sustenta firma spe, refice tua dilectione, ut ipse mihi sis refrigerium in via, quem requiem desidero habere in patria. Sine ulla enim 107.0294C| diffidentia, omnia promissa tua credo esse verissima, judicia tua pertimesco rectissima, dona tua exspecto dulcissima. Praesta ut in te gaudens tecum permaneam in aeterna laetitia. O crux alma Dei, usque huc, quantum potui, laudem tuam cecini; sed quia triumphum perpetem expetis, quem in his mortalibus pleniter et perfecte non invenis, confer te ad coelestia angelorum agmina, ibique tibi laus perpetua per cuncta sonabit saecula.