Migne Patrologia Latina Tomus 19
Quis queritur sera virtutis dote juvari?
Quis promissa Dei lento procedere passu?
Quis fine humano metitur judicis urnam
Perpetui, tardumque putat, quod saecula debent
Accelerare diem, meritis qui praemia reddat?
Nobilis ingenti testatur gloria facto.
Nam qua stagnanti praelabitur agmine ripas
Tardus Arar, pigrumque Diuvix explicat amnem.
Qua fratrum Rheno progignitur Aedua pubes,
Conjugium memini summa pietate, fideque;10
Lex divina tamen meritum cumulabat amoris:
Et votum ambobus, socium praecedere morte,
Moerorique pio curam mandare sepulcri.
Sed prior uxorem decreti pagina legit.
Tum vir sollicitus largo jubet ore cavari,15
Post mortem fiunt quae membris, hospita saxa:
Susciperet veniens, aeternaque foedera jungens,
Ut quos viventes tenuisset lectulus idem,
Post percepta Dei, bustum commune levaret.
Sensit vota sui conjux praesaga mariti,20
Magnaque temporibus tribuit miracula castis.
Nam cum defunctis jungantur brachia membris,
Et repetita manus constringat vincula trunco,
Ne quibus humanae complentur munera vitae,
Accidat informis fluitatio dissociatis.
Immensum dictu, quo tempore vita peracta est,
Jungendus sociae prospecta sede maritus.
Postquam morte viri reserata est janua lethi,
Horrendumque larem jam lux ingrata retexit:
Deprensa est laevam protendens femina palmam,30
Invitans socium gestu viventis amoris.
Quis dedit effectum tumulo?
quis vincula solvit?
Unde sepulta videt venturae conjugis umbram?
Tu facis haec, tu, Christe Deus, tua signa moventur,
Paulatimque doces sopita resurgere membra:35
Tu, quem venturum sancti cecinere Prophetae,
Incorrupta Dei soboles, rectorque regentis.
Quo sine nil magnum Genitor deliberat ingens,
Cujus ad imperium certis mare constitit oris,
Nec licet immenso terris excurrere ponto,40
Planaque montanos includunt littora fluctus:
Qui vario stabilem dotasti munere terram
In nostros usus, largus pietate paterna.
Te vade, mortales committunt semina sulcis,
Et novus arenti procedit caespite partus:45
Tu manare jubes foecundo nectare vites,
Tu gratos epulis hominum, medicosque saluti
Arboribus succos, tu trudis dulcia mella.
Tu servire jubes homini genus omne animantum,
Insuper et gravibus lucos curvescere pomis,50
Atque novos reditus nullo de semine nasci.
Tu varios amnes nostro prodesse labori,
Et rinnovare sacris benedictum fontibus aevum:
Te duce, velivolis patuerunt aequora rostris,
Divisosque fretis lustravit navita portus.
Tu, postquam ceriis sunt acta elementa figuris,
Ne torpere rudi coelestis machina vultu
Inciperet, vario signasti munere mundum:
Et quidquid coelo radiat, tua dextera finxit.
His aulam Domini placuit contexere signis.
Jam freta ne nullis agerentur inhospita terris,
Assiduumque alacer numeraret navita portum:
Crebra satis tumido defigitur insula ponto.
Nec tamen insano metuit circumdata fluctu,
Exiguoque fretis innitens orbe resistit,65
Te duce confidens, cujus venerabile pactum
Nexum lege pari summumque, imumque peraequat,
Nec sinit impositos quoquam trascendere multe.
Ac ne plana nimis tellus, vel nuda jaceret,
Vitibus aptandos jussisti assurgere colles70
Grandibus, et largos umbracula texere lucos.
Tum ne vastus agat silvis torpentibus orrore,
Innumerevoli fetus proceris saltibus addis,
Incola ne nemori, neu desit praeda petenti.
Tum volucres multas, et mille examina vocum75
Mortali harmonia lucis resonare canoris.
Sic annum placuit variis intexere formes,
Et vice jucunda mortalibus addere fructum:
Neu semper prolixa dies nimis ureret orbem,
Neve brevis justum raperet nascentibus ignem:80
Ac ne perpetuo quateret labor omnia nisu,
Dat requiem fessis hominum nox roscida curis:
Utque humana salus securum duceret aevum,
Sponte salutares de caespite surgitis herbae.
Has Pater ipse serit nutu, non vomere dives.
Non ego ferrato tegerer si viscera muro,
Ferrea vox, linguaeque forent mihi mille canenti,
Munera cuncta queam vestrae pietatis obire.
Sed pater ille tuus secreta in sede locatus,
Nec cuiquam visu facilis, cunctisque tremendus,90
Te misit Dominum terris, vitaeque magistrum.
Et quisquis natum justo veneratur honore,
Ambobus sua vota dicat, vitamque perennem.
Tu casti, rectique tenax, et flectere leges
Post crimen facilis, si quem vecordia praeceps95
Depulit a vobis praescripto limite vitae.
Te Genitor nostra paterentur ut ora tueri,
Induit humana facie, membrisque caducis.
Quis tentaret enim fragiles attollere visus,
Si talem trepidis voluisset sistere terris,100
Qualis es, ingenti cum torques fulmina dextra,
Praesentemque jubes directa pavescere poenam:
Vel cum placatus campis sitientibus imbres
Dividis, et dubias sulcis producis aristas?
Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum,105
Virgine concipieris: non sufficit esse pudicam,
Nec quae nupta queat Domino conjungere fratrem,
Ne procul ex utero contagio turpis abesset.
Mox ubi processu felix maturuit aetas,
Indociles animos monitis servare paternis110
Aggrederis, rectamque viam labentibus offerte.
Atque ut missa Deo penitus praecepta paterent,
Imperium tu morti adimis, morboque soluto
Desperata jubes apprendere munia vitae,
Restituisque diem caecis, et ne quid inausum115
Restaret penitus, quo perfidus error obiret,
Indicis sensum tumulis, et condita pridem
Membra jubes iterum superas consurgere in auras,
Agnoscuntque suum dilecta cadavera nomen.
At postquam legem sectator idoneus hausit,120
Ut se mortali coelestis spiritus aula
Exueret, legi intentum, quo cuncta doceres
Pro summo tolleranda Deo, recteque perennem
Contemptu mortis sibi quemque assumere vitam:
Sic completa ferens Genitoris jussa, redisti125
Ad summi secreta poli, qua lucidus aether
Pigra vetat proprio succendere nubila coelo:
Atque ut certa foret pereuntis copia turbae,
Quae praecepta Dei miserandis auribus arcet,
Nec nova defunctos jampridem jura tenendont:130
Carceris inferni feralia, libera nobis,
Innumeramque jubes tenebris emergere plebem.
Il suo tantum clausis, quos impia vita notarit:
Et loca poenarum venturis dividis umbris,
Quae tibi non credant, vel quae se credere fingant.
Sancte Deus, summique Dei venerabile pignus,
Ad cujus nomen violenta morte fugatae
Pectoribus propriis, alienaque pectora nactae
Exclamant, pallentque animae, jussaeque recedunt
Sicut multa prius de te miracula produnt,140
Cum terram, coelumque inter suspensa tenentur,
Obstricto per te quia nil awaretitur hosti.
At nunc tu dominum meritis, pietate parentem,
Imperio facilem, vivendi lege magistrum,
Edictisque parem, quae lex tibi condita sancit,145
Victorem, laetumque pares mihi Constantinum.
Hoc melius foetu terris nihil ante dedisti,
Nec dabis, exaequent utinam sua pignora patrem!