LIBER I
____________
Capitulum primum De poesi contra detractatores compendiosa defensio, et unde putandum est initium habuisse
recensere(1) Non ab re futurum arbitror, cum omnis institutio nostra versetur circa ea, que poete de rebus Herculis cecinerunt, aliquid de poetica prelibare. Hanc enim video non solum profanum vulgus, sed etiam, qui se philosophos nostro tempore gloriantur, tum parvi pendere, tum damnare. Nec movet istos etiam sui magistri (cum se Aristotelicos profiteantur) autoritas, quem legunt, sive – ut verius loquar – legere possunt, non semel, sed ubique varios poetas etiam in rebus subtilissimis allegare. (2) Verum ipsos non admiror, potius autem indignor et doleo. Nam cum per logices, imo (ut corrupto vocabulo dicunt) loyce et philosophie cacumina volitare se iactent et de cunctis disputatione garrula discutere sint parati (proh pudor!), textus Aristotelicos nec intelligunt nec legunt, sed nescio quos tractatus apud
toto divisos orbe Britannos,
quasi noster eruditioni non sufficiat situs, querunt. Quos totis lucubrationibus amplectentes sine libris et sine testium adminiculis et dialecticam et physicam et, quicquid transcendens speculatio rimatur, ediscunt, sive potius edidicisse relictis sui magistri traditionibus gloriantur. (3) Pudor est ipsos disputantes aspicere, cum texentes quandam quodam modo cantilenam questionem verbis inintelligibilibus formatisque proponunt. Multa cavillosis sectionibus, in quarum alternatione respondendo versentur, quasi resumenda premittunt, propositiones spargunt, corollaria adiciunt, conclusiones accumulant. (4) Et horum omnium probationes allatis, ne dicam alatis et evolantibus, rationibus eos videas confirmare. Et vere pudor est ipsos disputantes audire, cum rebus inanes cernas solum inniti terminis et nichil magis appetere quam in equivoco delatrare. Quid de arguentibus loquar? Qui cum de questione nichil aut paucissima dicturi sint, alicuius sophysmatis laqueo nituntur capere disputantem. (5) Nec istos tamen ad me reversurus arguerim, cum non aliis insultent artibus, quam illi respondeant. Videmus enim in illo quasi duello
signa, pares aquilas et pila minantia pilis,
utrosque rebus omissis verborum nugis incumbere et alicuius fallacie captationem, ut adversarium illaqueent, ordinare. Omnes dimicationi scolastice student sibique nimium didicisse persuadent, si improvisos et incautos in apparentis contradictionis induxerint laberintum, quem verborum novitate perculsi pro tunc nequeant exivisse. De quorum errore quodam divinationis presagio scripsit Trimegistus in hec verba:
Qui ergo homines post nos erunt sophystarum calliditate decepti,
a vera, pura sanctaque philosophia avertentur.
(6) Sed – uti ad propositum redeam – nesciunt hi magistrum suum Aristotilem non sprevisse, sed allegasse poetas. Nesciunt et ipsum, ut sermocinali philosophie traderet complementum, de arte poetica singulari libro specialiter tractavisse. Adeo princeps ille philosophorum (nec Platonem ut Arpinas excipio) poeticam non contempsit. Quam hi successores studiorum suorum, si tamen id esse vel potius dici merentur, non minus nesciunt, quam reprehendunt. Sed hoc mirum non est: sine Aristotile quidem volunt Aristotelici nominari. Quibus iniuriam feceris, si Platonicos appellaris, quanquam et hoc ultra Platonem sentire videantur, ut poete non de ficta solum per ipsum civitate pellendi sint, sed a totius orbis ambitu prohibendi. (7) Sed expulit Plato poetas non quoslibet nec ex qualibet civitate, sed inhonestos Athelanos et comicos veteres, quorum nimia licentia fuit circa obicienda et describenda flagitia. Et istos ex illa solum urbe depulit, cuius nullo modo videre potuit, sed confinxit. Nam licet rem publicam describens – non qualem vidit, sed qualem esse debere sibi persuaserat – depinxerit civitatem, non tamen tantum valuit vel viventis oratio vel mortui autoritas (licet admiratione divinitatis et eloquentie ac vite sue periodo, que octogesimo primo anno sue etatis terminata est, qui numerus propter imparium numerorum radices in se, imo per se, multiplicatas perfectionis maxime predicatur, templis et aris cultus fuerit), non, inquam, tantum valuit vel viventis oratio vel mortui autoritas, quod ex veris civitatibus etiam comici truderentur. (8) Receperunt illa forsan aliqui tunc in scolis. Palam autem est, quod id populi non receperunt in theatris, que quotidianis recitationibus fabularum et novis poetarum editionibus effervebant. Tantaque fuit apud Athenienses et totam Graeciam admiratio et autoritas poetarum, ut non solum non pulsi de civitate fuerint, sed inter principes administrande rei publice sint recepti, prepositi bellis et regum asciti consiliis, ut iuxta determinationes ipsorum maximorum regnorum negocia gererentur. (9) Testis est Tyrteus *) Atheniensis, quem sibi ducem gens bellicosissima Lacedemonii contra rebellantes Messenios elegerunt, cuius adhortati carmine, cum iam ter fusi prelio desistere cogitarent, certamen ineunt et hostes pugna cruentissima superarunt. (10) Testis est et Sophocles, qui et usque centesimum annum vite perveniens senex scripsit plurimas tragedias. Hunc etenim dubio cum Lacedemoniis bello sue delegerunt Athene Pericli socium, qui duces gemino exercitu fines hostium invadentes Spartanorum agros depopulati sunt latissimeque vastaverunt ac plurimas Asie civitates bello captas Atheniensium imperio subiecere. (11) Testis et Euripedes tragicus, quem Archelaus, Macedonum rex, qui primus naumachiam traditur in artis regulam collegisse, cum antiquissimus tamen Cretensium rex Minos primus navi certaverit, non solum unice dilexit, sed sibi summam consiliorum tradidit et commisit adeoque ipsum ardenter amavit, quod, cum a regis cena repetens domum fuisset acerrimo et inusitato mortis genere, quecunque rabies fuerit, a canibus interceptus et mortuus, non solum sumptu funeris amicum ornaverit, sed detonsis crinibus rex inclitus atque magnus publice duxerit esse lugendum. (12) Et ipsa Macedonia multis viris illustribus gloriosa sepulcrum eius ornavit tantique duxit cineres illius habere poete, quod Atheniensibus singulari legatione ossa repetentibus in ea re, sicut inquit Agellius, constanter perstiterit deneganda. Nec eos maiorum, ut solet, nobilitas, quippe Theopompo teste mater eius adeo vilis condicionis fuit, quod holera venundaret, movit, sed solum tanti poete nomen famaque sepulcri. (13) Censuit itaque Plato, non morum et doctrine mater Athene, pellendos esse poetas. Nam cum alie sex civitates ortum sibi vindicarent Homeri, ipse Athene, septima Grecie civitas, tota clara philosophis, tot civibus inclita totque ducibus exornata, unius ceci, dum viveret, hominis, quia poeta fuit, nativitatem post eius fata sibi contentiosissime defendebant. (14) Non ergo damnet poetas insensata garrulitas, sed prius addiscant, quid poesis quodve poetarum officium, deinde, si videbitur, reprehendant. Nam huius artis initium a viris eloquentissimis atque secundum sua tempora et nationem religiosissimis sine dubio creditur provenisse. Cum enim ad cohibendam feritatem populorum eos, quos illi meritorum atque virtutum admiratione plus quam humanum aliquid cogitantes extulerunt in celum, putarent utile religione colendos idque decernentibus populis suaderi, ipsorum laudibus insudabant. (15) Cui quidem rei sublimem stilum et ornatissimum dicendi caractherem adhibuerunt et volentes popularem multitudinem in eorum, quos laudabant, admirationem inducere non plano orationis genere, sed verba pro verbis et res pro rebus suavissime commutantes audientes populos a sensibus taliter traducebant, quod etiam, quos viderant fuisse mortales non mortuos, sed translatos in celum pro virtutum meritis mortalitatis illorum obliti certissima opinatione tenerent. (16) Nec id modo disputandum est, rectene fecerint et an ad illa satis rationis habuerint, ut harum commendationum officio colerentur virtuosi, dum viverent et eternitati post mortem celebritate fame glorieque claritudine dicarentur, ut et illis, qui quidem
ob patriam pugnando vulnera passi
quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et Phebo digna locuti
inventas aut qui vitam excoluere per artes
quique sui memores alios fecere merendo,
ut noster Mantuanus ait, honor debitus redderetur commendationis eulogio et ad imitationem cuncti mortales invitarentur exemplo (id enim modo non queritur); an etiam prudenter sic visum institutoribus rerum publicarum fuerit, quo multitudo forte novarum legum duricia congregationem urbium dimissura religionis vinculo et admiratione divinitatis in societatis concepte proposito facilius teneretur. (17) Nam etsi nichil tante utilitatis vel privatim vel publice cogitari queat, quo talis error fuit mortalibus persuadendus et aliqua sacrilege superstitionis impietas cogitanda, satis tamen debet humana fragilitas rudibus illis viris, quibus se nondum divinitas revelaverat, indulgere. Sed quodcunque feratur de illorum, quantum ad veram religionem attinet, ignoratione iudicium, illud tamen nullus audebit – ut arbitror – affirmare, quod sermone potentissimi non fuerint, et, si vere germaneque veritatis, quam deus per filium suum unigenitum nobis in fine temporum revelavit, lumen ac noticiam habuissent, non facillime percepturos non esse transitoriam civitatem instituendam in terris, per quam mansura perderetur in celis. (18) Fuerunt igitur hi viri potentissimi – sicut diximus – in sermone, quorum oratio mentes hominum adeo revocavit a sensibus, quod ipsos id fecerit opinari, cuius contrarium visibiliter percepissent. Nec putet tamen aliquis hanc artem ab illis primis, cum quibus initium habuit, consumatam, sed in dies – sicut alias – adiciente tempore fuisse perfectam. (19) Unum tamen in poetice laudem dicere non omittam, quod non solum gentiles, qui tam plano supinoque errore de suis diis, qui vel homines fuerant vel quos demones fuisse constat, tenebantur, poeticam receperunt, sed etiam sacrarum litterarum autores, cum quibus, imo per quos, omnium consensu sancti spiritus et ineffabilis trinitatis numen mirabiliter loquebatur, poetice locutionis velamine divinitatis vere misteria retulerunt. (20) Et hac quidem necessitate figuratus iste loquendi modus, quem poetica profitetur, non ornatus libidine, non occultandarum rerum studio, sed habilitate quadam exprimendi conceptum, cum fiat de supernaturalibus operibus disputatio, fuit repertus. Nam cum et Moyses ipse scripsit:
Et dixit deus: «Fiat lux!»,
et infra:
Et vidit deus, quod esset bonum, et ait: «Faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram!»,
sub quodam velamine dicta sunt. Nec enim iam erat creatura, cui deus vel per creaturam aliquam loqueretur. Nec habet deus, cum incorporeus sit, linguam, pulmonem, dentes, labia vel palatum, quibus conceptum mentis formatis vocibus soleat enarrare. (21) Similiter et, cum dixit idem propheta, quod
penituit eum, quod hominem fecisset in terra,
et precavens in futurum
et tactus dolore cordis intrinsecus «Delebo», inquit, «hominem»
et cetera.
Nam cum nec penitere deo conveniat nec angi dolore nec cor intrinsecus habeat, oportet hec omnia non secundum litteram intelligi, sed alterius sensus ministerio declarari, ut apertum sit divinam scripturam totam plenam esse locutionibus, quas ipsos poetas cernimus usurpasse. (22) Nam quamvis Moysem scripsisse noverimus Penthateucum et post eum tempore iudicum compositas esse multas fabulas asserat Augustinus, non putet tamen aliquis ante legiferi nostri tempora et inventas fabulas et poetas atque poemata non fuisse. Iam enim erant idola, cum Nemroth certum sit atque Caldeos ignem – sicut Scolastica testatur Hystoria – coluisse et ceteros destructis deorum simulacris ad id idem faciendum modis omnibus compulisse. Si enim erant idola sique deorum cultus, erant et proculdubio carmina, quibus illorum laudes, quasi vera forent numina, celebrabant. (23) Fuerunt et post eos Museus, Orpheus et Linus, qui nedum carminibus deos colebant, sed ceperunt etiam de diis et ipsorum statu naturaque non mediocriter disputare. Unde et ‘theologi’ dicti sunt. Est igitur poetrie, quam isti tam mordaciter impugnant, initium laudatio divinitatis atque virtutis, quam gentiles habuerunt cum vera religione communem.
___________
Capitulum secundum De poesi, quid sit et unde dicatur et quare sit a cunctis deum vel deos colentibus recepta
recensere(1) Sunt, qui putent nichil esse poeticam nisi figmentum; contra quos est Aristotiles noster in ultima parte Logices, quam curiosissimo tractatu poetice dedicavit. Inquit enim in ipsius libelli fronte omne poema esse orationem vituperationis aut laudis. Carpunt equidem nostri poete vitiosos et vitia, celebrant autem cum virtuosis honesta laudatione virtutes; ut ab illis deterreant genus mortalium, ad has autem splendore commendationis alliciant et invitent. (2) Hoc tamen omnino non faciunt sine metrica melodia. Proprium etenim est poete carmen, non fabulas invenire. Habet enim hoc – sicut et vituperationes et laudes – commune cum multis. Laudat enim orator et invehit, sed ore, quod est poete perficere carmine. Invenit fabulas cum oratoribus atque philosophis. Sed illi vocibus inventa committunt, at isti soluto sermoni; poete vero cuncta carminibus ligant duplicique delectatione vix intellecta capiunt auditores. Et de carminibus quidem dulcedine planum est, quod suis numeris atque temporibus tam suave pervenit ad auditum, quod omne melos prosaice locutionis, nisi sensus nostros decipiamus, excedit. (3) Alterum autem, quod summe iocundum reperias in poetis est illa mirabilis tum verborum, tum rerum, tum etiam gestorum concinna mutatio, quod quidem ad poetam videmus peculiariter pertinere. Omnes enim translationes atque metaphore, comparationes et similitudines et, quicquid verborum aut rerum, orationum et negociorum videmus in aliud commutari poeticum est. (4) Et licet elegantia dictionis et ornatus ab oratoribus et aliis usurpentur, spectant tamen specialiter ad poesim. Nam et cum Maro noster per endiadim protulit
arma virumque cano,
hoc est ‘virum armatum’, ut quidam non inepte videntur exponere, mobile nomen commutavit in fixum nichil aliud, quam poete sit proprium, faciendo, sive per methonomiam pro armis bellum, quod armis geritur, intellexerit, proprium poete munus implevit. (5) Nam putare, quod autor ex eo, quod arma Vulcania ducis eiusdem curiose descripserit, ut legitur in octavo, arma se viri cantaturum promiserit, puerile est et ridiculum cogitare. Descripserit etenim tempestatem, qua vexatus Eneas est, vastationem Troie, Famam, Caribdim, inferos regiamque Latini et alia multa, de quibus, si steterit istorum sententia, non proposuisse dignum reprehensione vitium neglegentiaque fuisset. Est igitur poetarum nomen pro nomine ponere (licet hoc oratores et alii recusant). (6) Rem vero pro re, quod non est alterius quam poete, posuit in aureo ramo, quem dicerpendum Sibilla monuit, antequam inferos adiret, pro quo vel arborum ad Dyane templum in Aricia silva (unde quicunque ramum auferret cum sacerdote fugitivo ferro decernere cogebatur) aut virtutes intellexit, que ramus sunt littere Pythagoree, quas preoccupare necesse sit, ut post descensum ad inferos emergamus; aut notavit ipsas divitias, quarum cupiditate detrudimur in inferna; aut ipsam sapientiam voluit designare, que fulgens et incorruptibilis est ut aurum, nec in sapientia sicut nec in arbore, quicquid excerpatur, deficere potest, cum subito, quantum abstuleris, renascatur. Nam et omne, quod didiceris, verum mox aliam suggerit veritatem. Et impossibile creaturis est tantum percepisse vel nosse, quod ulterius non valeant proficisci. (7) Orationem autem pro oratione posuit Maro. Nam cum Iupiter Mercurio precepisset, quod Eneam deberet admonere, per hec verba videlicet,
Quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur?,
Mercurium postea mandata peragentem inducit orationem hanc aliter immutare:
Quid struis? aut qua spe Libicis teris ocia terris?
Hoc ferme nusquam fecit Homerus, sed eisdem ubique verbis commissionis formulam repetebat. Sed noluit excultissimus Latinorum vates taliter Homerum servatis omnibus prosequi, quod non ostenderet, quam late poetica facultas valeat ampliari. Orationem etiam pro re ponunt, qui poetice locuti sunt, ut idem autor,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,
«humentem umbram» pro ‘nocte’ ponens. (8) Sed omnium poetarum una singularis et precipua intentio est, ut per illa, que narrant, sive fabula sit sive apologus sive etiam comicum argumentum, penitus aliud intelligatur in sensu, quam percipiatur auditu. Quod quidem adeo omnia Maro noster secutus est, ut autores non desint, et presertim Fulgentius scribens ad Catum, qui clarissime doceant ipsum Virgilium in primis sex libris Eneidos anime descensum in corpus et sex etates hominis designasse. Nam et Eneas (cuius nomen ab ‘enos’ Grece vocabulo deflexum est, quod Latine ‘habitatorem’ significat, unde et Enosigeus, quod Sigeum incolat, Neptumnus dictus est) in anime figuram, que corpus habitet, ab eodem vate narratur assumptus. (9) Et cum anime rationalis iuxta Platonis imaginationem origo sit ex anima mundi, quam Platonicus omnium architector rerum deus mira numerorum proportione (nescio de quo, sed non de nichilo Plato traditur fabricasse) tradit,
unde hominum pecudumque genus viteque volantum,
ut affirmat Maroneus Anchises, sive potius ipse Maro, et quia
igneus est illis vigor et celestis origo
seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
ut idem ait, ipsas animas arbitrabantur in suis sideribus permanere et infra definiti temporis spacia ab octave spere templo desiderare corporibus religari, ut quadam impia circulatione, cum animas voluerit eternas, nunc beate celo potirentur, nunc misere ad corruptibilium corporum habitacula remearent. Ad hoc enim revocantur in celum,
scilicet immemores supera ut convexa revisant
rursus et incipiant in corpora velle reverti.
(10) In hac igitur reversione, quam illi nativitatem vocant, anima in sue puritatis habitum revocata – sicut vult Macrobius, eiusdem secte non ignobilis autor – per inferiores speras incipit alterari. Et ut ipsius verba referam:
Anima ergo cum trahitur ad corpus, in hac prima sui productione
silvestrem tumultum, id est ylem, influentem sibi incipit experiri.
Hec ille. (11) Nove quidem colluvioni materie iam inherens circumfusorum suscipit corporum mixtionem. Ex quo non incongrue Virgilius Eneam descendentem scripturus in Latium, hoc est animam in corpus a superis defluentem, iactat ipsum formidabili tempestate. Unde et Iuno, quam deam parturientium volunt, hanc per Eolum, hoc est elementaris spere mobilitatem atque confluxum, dicitur immisisse. (12) Et ne per singula discurram, que sibi potest diligens inquisitor aliunde facile reperire, poete, sive fabulas inserent sive puram rerum gestarum afferant veritatem, quod est proprium atque perpetuum divine scripture, per illa volunt medullitus aliud aliquid, quod naturam, mores aut vera gesta respiciat, designare. (13) Sacrarum autem litterarum contextus aliquando futura significat, sicut voluntaria immolatio, qua pater multarum gentium Abraham dilectum filium Ysaac holocaustum domino volebat offerre, figura fuit redemptoris nostri in ara crucis pro peccatoribus offerendi; sicut transitus maris Rubri, in quo periit Faraon (qui interpretatur ‘dividens percussos’, id est diabolus cum exercitu suo, hoc est cum ipsis peccatis, que scilicet nos a deo dividunt, que baptismatis sacratissimo contactu dimittuntur et separantur a nobis), regenerationis lavacrum designavit, et alia multa, que longum est persequi, cum ad aliud festinet intentio. (14) Secularia vero poemata non futura, sed potius iam gesta significant, ut Anchise narratio, qua filium admonebat de sue posteritatis eventu. Que quidem et ipse Anchises iam ante per annos plus quam mille omnino non dixit, sed sicut gesta fuerant, a Virgilio sunt, quasi ventura forent ex Enee tempore, potius decantata. Nec non
et clipei non enarrabile textum,
in quo
aut vatum ignarus venturique inscius evi fecerat ignipotens,
quecunque Maro noster ante sue etatis tempora vel in sue vite presentia, facta tamen, antequam ea componeret, voluit enarrare, non aliud habuit quam iam facta. (15) Nam que vel Romanis vel Octavio blandiendo predixit et in quibus iam ipsum videmus proculdubio fuisse mendacem,
his ego nec metas rerum nec tempora pono:
imperium sine fine dedi,
non ex sua persona, sed falsi dei falsa canentis introductione narravit, quamvis ea ipsa vere Iovis ille non dixerit, sed poeta. Et sicubi forte dicatur verum aliquid – ut multi cogitant – divinasse, non fuit illa Maronis intentio, sed dei revelantis etiam per gentiles misteria sua et vis erumpentis etiam inter mendacia veritatis. (16) Que cum ita sint, convenienter possumus cum Aristotile diffinire poesim esse potentiam considerantem laudationes et vituperationes, prout metris et figurativis locutionibus concinuntur. Habet enim hec diffinitio materiale suum, quocum rhetorica convenit, potentiam scilicet considerantem vituperationes et laudes, et formales differentias, quibus ab omnibus separatur, metra videlicet et imaginarios figuratosque sermones, de quibus doctrine gratia aliquid superius explicavi. Que quidem sunt propria poetarum. (17) Fuit autem hoc loquendi genus a paganis adhibitum cultui deorum suorum propter excellentiam compositionis et delectationem tam carminis quam figure, ut per hec rudium populorum animos facilius suis religionibus alligarent, et ipsorum deorum humanitatem atque turpitudinem figmentis et commutationibus rerum atque verborum minus doctis intellectibus occultarent. (18) Ex quo quidem factum est, ut, etiam si aliquid hystoricum de deis illis vel ipsorum quopiam reperirent, si virtuosum et honestum foret, in honorem suorum deorum libenter admitterent, turpia vero sub alicuius fictionis involucro posita ad significandum aliquid aliud cogitarent hoc commento ob hominum memoriam, famam preteritorum, et monimenta maiorum suis diis atque cerimoniis, qua poterant humane inventionis industria, consulentes. (19) Veri autem dei cultores sublimitatem stili propter rerum altitudinem amplexi sunt; et quia non cuivis prudentum, sed carnalibus loquebantur, oportuit verbis creature convenientibus de summo disserere creatore. Quanquam et ipsos sapientes, etiam si cum sapientibus de re tanta conferrent et agerent, impossibile foret aliis verbis quam creature convenientibus id, quod de deo perceperint, enarrare. Nam cum illius ineffabilis dei maiestas et sensus nostros, a quibus humana scientia – sicut experimur et cernimus – inchoatur *) et nostrum omnino fragilem intellectum sine comparatione transcendat, non possumus illum exprimere, prout etiam nec videre, donec in hac carne vivimus – sicut est – nec ultra conceptus nostros vocabula reperire. (20) Et ob id commutantes verba, res atque negocia, per que ipsemet se nobis, quantum et qualiter voluit, revelavit, de hoc, licet ineffabili, loquimur et tractamus. Et hac necessitate factum est, ut sublimius perfectiusque poema non sit quam divina scriptura, licet apud nos metrica deficiat melodia. Nam in fonte (hoc est apud Hebreos) multis in locis scimus sine carminum dulcedine non haberi. (21) Et quoniam antiquior in hoc est gentilitas – sicut supra diximus – non vero dei cultu, sed sacris scripturis, que venerint in manus nostras, et omnes ille carminum melodie, quas illi prisci viri repperisse creduntur ad deorum suorum simulacra canebantur, que poetes (hoc est figmenta et res facte) dicta sunt a ‘poyo’ Grece, Latine ‘fingo’ vel ‘facio’; hinc receptum est, ut illorum carminum autores poete, ars ipsorum poesis et totum opus ad unam rem compositum poema diductis et inflexis vocabulis dicerentur. (22) Hos etiam et ‘vates’ a vi mentis appellavere priores sive a vinciendo, quod carminibus cuncta ligabant. Unde et ‘vaticinatio’ ipse poetandi actus et totum id, quod simul poeta composuit, ‘vaticinium’ dictum est. Sed quia maxima vis mentis est previdere futura, magis communiter et quasi per anthonomasiam usurpatum est, ut ‘vaticinia’ predictiones ac etiam ipsi prophete iam ‘vates’ certo vocabulo nominentur – nisi forsan ad aliud trahi vel restringi subiecta materia copulatioque verborum exegerit, que sola polixenis formam prebet et maxime docuit a significationibus propriis in rem aliam vocabula commutari.
___________
Capitulum tertium Quod poetica sit ars et que sit eius materia et quod ex omnibus artibus sit composita et quod ab ipsa natura profecta sit
recensere(1) An autem ars dici debeat ipsa poetica, non inconvenienter posset aliquis dubitare. Videtur etenim potius aliquid natura insitum quam aliter acquisitum. Unde et Cicero pro A. Licino Archia dixit:
Atqui sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Nam et homines ab omnis doctrine studiique ratione penitus abhorrentes videmus sua componere cantica et solius ingenii natureque ducatu non inconcinne, sed aptissime poetari. (2) Unde et Naso De Tristibus inquit de poeta, quem ante Virgilium omnes optimum reputabant et quem multos legimus etiam ipsi pretulisse Maroni:
Ennius ingenio maximus, arte rudis.
Verumtamen ut hoc Ovidii carmine demonstratur, poesim artem esse non possumus denegare. Nam quamvis in Ennio ingenium plus quam artem vates elegantissimus commendarit, poeticam tamen, cum et finem suum habeat e sermocinalis philosophie pars sit suisque procedat regulis et preceptis, artem esse proculdubio non solum non tacuit, sed apertissime demonstravit. Asseruit etenim Ennium arte rudem, que ars si omnino non foret, nunquam illi poete ruditatis notam et artis insufficientiam ascripsisset. (3) Et ipse Cicero non negavit poetriam esse artem, sed quicunque verba sua pressius intuetur, clare percipere potest ipsum poetas ab artis habitu minime separasse. Sed hoc intendebat orator egregius, cum ceteros artifices diceret et ipsorum studia doctrina, preceptis et arte constare, poetam non illis solum, sed natura valere. Unde et «valere» dixit, non ‘constare’, attribuens eminentiam poeticam potius nature quam arti. (4) Constat itaque poeta doctrina, preceptis et arte sicut et rerum studia reliquarum. Valet autem, hoc est: excellit et eminet, longe magis natura quam arte. Ego quidem arbitror omnium artium principia sic ingeniis ipsique nature coniuncta esse et omnem artem naturam taliter imitari, quod ipsarum inventio ferme nichil aliud sit quam naturalium operationum quedam subtilis et acuta perceptio atque distinctio et nullum alicuius artis posse perfectionem assequi, nisi fuerit eius ingenium ad illam artem aptum, vegetum et declive. Nec hanc nature bonitatem credam minores differentias inter artifices facere quam doctrinam. (5) Hanc tamen de poetica controversiam Flaccus sicut eleganter movet, ita perspicue atque sapienter absolvit. Inquit enim:
Natura fieret laudabile carmen an arte, quesitum est,
et immediate, quid sentiat, adiungit dicens:
Ego nec studium sine divite vena
nec rude quid possit video ingenium. Alterius sic
altera poscit opem res et coniurat amice.
(6) Unde et Cicero in eadem oratione, de qua supra retuli, de cunctis habitibus indistincte loquens inquit:
Cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quedam confirmatioque doctrine, tum illud nescio quid preclarum se singulare solere existere.
Ut perfectionem cuiuslibet artificis fateri necesse sit tam arte compositam quam natura. (7) Est autem materia poesis non determinatum aliquid, ut in realibus scientiis assignatur, sed universalis lateque patens, quale subiectum solet in sermocinalibus artibus adnotari. Nam cum omnia, que dici possunt, aut in narratione simplici posita sint aut in contentione versentur, que controversiam habent aut demonstrantur, quod philosophi est, aut probantur, quod est dialectici, aut persuadentur, quod est rhetorici; docentur autem, que in simplici narratione versantur, quod est sine contradictione grammatici. (8) Philosophia ergo demonstrat, dialectica probat, rhetorica persuadet, grammatica vero docet. Et quoniam ipsa narratio, si puris sit absoluta vocabulis, rudis est, ideo excogitaverunt illi prudentissimi viri narrationem, quot rebus sermonis forma potest instrui, perpolitam atque perfectam. Simul etiam congruitatem grammatice, logice proprietatem ornatumque rhetorice coniungentes ab arithmetica numeros, a geometria mensuras, a musica melodias, ab astrologia vero similitudines mutuarunt ex his omnibus narrationem sive artem poeticam componendo, que sola digna foret sublimitate et pulcritudine sua excellentiam creaturarum et presertim hominum prosequi et commendationi divinarum rerum ac inenarrabilis deitatis laudibus adhiberi. (9) Et de modorum quidem significandi ratione, quibus congruitas deprehenditur atque perficitur, ornatuque tum verborum, tum sententiarum, quibus elocutionis series dignificatur, et proprietate, qua nullum vocabulum minus, quam ad expressionem conceptus expediat, apponitur, satis arbitror apparere. (10) Quia vero officium poetarum est per unam rem aliud designare, a celi ratione, cuius est signorum suorum varietate atque positione non situm illum siderum, sed aliquid aliud denotare, per imitationem traxerunt varias fabulas, quasi varias stellarum coniunctiones componerent, per quas aliud importarent. (11) Et quoniam versus est poete proprium instrumentum, quem suis partibus, hoc est: pedibus, mensuramus atque componimus et non omnibus, sed certis numeris alligamus, ex quibus resultat et queritur musica melodia, clarum est poeticam narrationem ex trivio quadruvioque componi. Quod quidem adeo peculiare est huius facultatis, quam ‘poesim’ dicimus, quod merito super alias singulari promineat dignitate. Nam si recte voluerimus intueri, ex omnibus scientiis et liberalibus artibus facultas ista collecta est ac sicut omnigenum florum manipulus et redolet et effulget. (12) Et cum sit ab omnibus – sicut ostendimus – generata, post omnes artes et ipsam artem artium, philosophiam et theologiam, hec ars incipit et cunctas utpote preambulas sibique necessarias presupponit, quicquid dici potest tum suaviter, tum ornate, tum subtiliter narratura. (13) Quod autem poetica tam generalis et vaga sit, si michi non credis, crede – si placet – Ciceroni! Ipse quidem cum de poete et oratoris similitudine et equalitate multa dixisset, subdit:
In hoc quidem certe prope idem (scilicet orator et poeta est), nullis ut terminis circumscibat aut definiat ius suum, quominus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari, quo velit,
his verbis latissimam assignans materiam rhetorice atque poetice. Quam a natura profectam esse non est, quod quis debeat dubitare, propter carminum melodiam, qua cuncti rationales mirabiliter delectantur. (14) Delectantur etiam per similitudinem unius rei in alterius tum noticiam, tum memoriam devenire. Nam ut hoc unius rei consideratione patescat, quam delectabile est quamque iocundum audire comparationes poeticas ad rei, quam intendit, propositum adaptatas! (15) Hac autem similitudine mentes nostras naturaliter delectari et habere cum melodiis ingenitam familiaritatem patet ex pueris, qui a nativitatis sue crepundiis inconditis etiam nutricum neniis et cantilenis et flere desinunt et in somnifere quietis dulcedinem soporantur; que si aliquando, priusquam somnus irrepserit, taceant, amisse delectationis suavitatem repetitis fletibus deprecantur. Videmus et pueros etiam ante discretionis annos larvatorum personationibus, etsi turpes pertimescant facies, delectari. Quas quidem fuisse causas inveniende poesis, qui voluerit instrui, facile potest apud philosophum edoceri.
Capitulum quartum Quod poetica ex trivio atque quadrivio perficiatur et ipsam solam posse, quicquid efficit, trivium explicare
recensere(1) Libet – et velim – cum omnibus, qui dignati fuerint ista perlegere, antequam ad principale propositum accedamus, adhuc aliquid de poetica disputare. Nam cum totum trivium et ipsa demonstratio, que ad realem philosophiam pertinet – ut dictum est – aliquid in nobis efficiant, instructionem scilicet, quod est grammatice, fidem, quod est dialectice, opinionem, quod est oratorie, et scientiam, quod est philosophie, opere precium est videre, quid in nobis habeat per poeticam generari. (2) Michi vero diutius meditanti nichil facile – ni fallor – occurrit, quod specialiter huius artis officio nostris mentibus inseratur. Video quidem poesim figurate locutionis ministerio cuncta illa posse perficere, que superius adnotavi. (3) Et quod sermo poeticus doceat, neminem credo, qui sibi constiterit, non videre; quod autem persuadeat, quis potest, qui poetarum orationes viderit, ignorare? Supine nimis et crasse foret inscitie non advertere, que et quanta poeticis narrationibus suadeantur. Nam et Archilocheum legimus iambeo carmine taliter carpsisse Lycambem, quod tam ipse quam uxor et filia vitam suspendio finierunt. Et – ut supra retuli – Tyrteus poeta Lacedemonios contra Messenios carmine, quod composuerat, taliter adhoratus est, quod pavore deposito, quamvis iam ter acie fusi forent et bello desistere vellent, hostes initio cruento certamine profligarunt. (4) Quam autem eleganter poetica logicis disputet argumentis, qui iocundum carmen elegiaco stilo compositum de concubitu Iovis et Alchmene, de quibus natus est Hercules, legerit, facillime iudicabit. (5) Hec eadem apud Flaccum demonstrativis rationibus utitur:
«Dicat filius Albini, si de quincunce remota est
uncia, quid restat?» Poterat dixisse: «Triens.» «Heu,
rem poteris servare tuam. Redit uncia; quid fit?»
«Semis.»
Nam cum iuxta sacrarum legum oracula tota hereditas dicatur as, ipsum as in duodecim uncias dividitur. Et – ut de reliquis omittamus – triens est tertia pars assis, quatuor videlicet uncie. Quincunx, ut vocabulum sonat, quinque uncias amplectitur. Semis autem medietatem assis, hoc est: sex uncias, significat. (6) Est ergo sententia:
«Dicat filius Albini, si de quincunce (hoc est: quinque unciis)
remota est uncia, quid restat?»
Et sequitur responsio:
«Poterat dixisse filius (scilicet Albini) triens (id est: quatuor uncie).»
Quod si dixisset, sequeretur pueri commendatio:
«Heu, rem poteris servare (pro ‘conservare’) tuam.»
Rem dicit, id est: patrimonium, divitias. Deinde movet aliam questionem:
«Redit uncia (scilicet supra quincuncem); quid fit?»
Et immediate respondet:
«Semis.»
(7) Videsne, quam grate quamque iocunde demonstrationes arithmeticas poeta noster assumit? Ut certissime audeam affirmare, cum quelibet sermocinalis scientia suis contenta limitibus taliter ab aliis distinguatur, quod artifices officia non confundant. Nam grammaticus, prout grammaticus est, officium rhetorici non usurpat. Vel e contra sola poetica, ut talis est, potest et solet cuncta perficere, que predixi. Et ne credas ipsam utpote pauperem solum, quod efficiat, ab aliis mutuari, addit super omnia, quod sibi proprium est, delectationem commutationis et carminis, que, quanta sit, non potest facile iudicari. (8) Et cum omnium predictarum scientarum, que in dictione versantur, sit intellectum imbuere vel inserendo novas species vel antea perceptas excitata memoria renovando et demonstratio intellectum cogat, probatio rationem, persuasio vero voluntatem, poetica simul omnia perficit et imaginativam thesaurumque perceptarum rerum, memoriam, movet et reducit in actum per assumptas res atque similitudines res rebus applicatione delectabili coniungendo (quod quidem nulla prorsus alia facultas potest efficere), addendo super hoc dulcedinem admirabilis armonie. (9) Ut michi plurima cogitanti nulla magis probabili ratione videantur Platonici in celis melodias musicas assignasse, quam quod he in poetice perfectionis penetralibus valeant reperiri. Nam sonum, qui prorsus exigit aerem, per quem giris infinitis sese successive multiplicantibus explicet, cum supra peryferiam ignis impossibile sit secundum naturam aerem reperiri, vanum prorsus est celis ascribere et armoniam celestem – sicut illi creduntur facere – somniare. Sed ut propositum clarum fiat, necessarium est, quod paulo altius ordiamur.
Capitulum quintum
De armonia mundana atque celesti
(1) Ut igitur ostendamus celestem armoniam instrumento poetico contineri, oportet per transitum proportiones arithmeticas assignare, de quibus a maioribus traditum est melos musicum provenire. Sunt igitur numeri sive numerorum proportiones, quibus musica conficitur melodia – ut illi docuerunt – sex numero, scilicet epytritus, qui et sesquitertius dictus est, hemiolus, qui et sesquialter, duplaris, triplaris, quadruplus et epogdous, quem et sesquioctavum nuncupaverunt. (2) Et epytritus enim est, quando de duobus numeris maior continet totum minorem et eius tertiam partem. Unde et sesquitertius dictus est. ‘Sesqui’ enim ‘totum’ significat, et sic ille numerus sesquitertius, qui – ut dictum est proxime – totum minorem continet ac tertiam partem eius, ut videmus de quatuor ad tria. Habet enim hic maior minorem, hoc est: terniarium, et ultra etiam unitatem, que quidem est tertia pars minoris. Unde etiam epytritius dicitur ab ‘epy’, quod est ‘supra’, et ‘tris’, quod est ‘tres’, quia partem tertiam supra simplicem vel multiplicem ternarium continet. Ex hoc autem sic composito seu comparato numero nascitur simphonia, que Greco vocabulo, quo quidem in hac et in aliis maiores usi sunt, dyatesseron appellata est. (3) Hemiolus autem hemiolius sive ssesquialter dicitur, cum maior numerus continet minorem et eius alteram, hoc est: mediam, partem, sicut sunt tria ad duo. Nam ternarius continet binarium et etiam unitatem, que est altera, id est: media, pars duorum. Ex quo nascitur armonia, que dicitur dyapente. Et dictus est hemiolus sive hemiolius ab ‘hemis’, quod est ‘medium’, et ‘olon’, ‘totum’, quia maior totum minorem et eius medietatem continet. (4) Duplaris autem numerus est, quando maior bis minorem continet, ut sunt duo ad unum. Ex quo nascitur simphonia, que dicitur dyapason. Triplaris vero esse dicitur, qui ter minorem continet, ut tria ad unum. Ex quo nascitur composita simphonia, que dicitur dyapason et dyapente. Quadruplus autem eadem ratione erit, cum maior minorem in se continet quater repetitum, ut quatuor, quod enumerat quater unum. Ex quo nascitur consonantia, quam prisci nominaverunt bisdyapason. (5) Sextus autem numerus, qui et epogdous quasi ‘super octo’ dictus est, assignatur inter numeros octo et novem. Ex qua proportione, que sesquioctava vocatur, sonus nascitur, quem tonum dixerunt. Ex quo multotiens sumpto supradicte consonantie perficiuntur. (6) Infra tonum autem assignatur hemitonium sive semitonium, quod siquidem subtilissima ratione deprehensum est non esse mediam toni partem, sed semitonium maius et minus taliter dividere tonum, quod duo minora tonum non perficiant, duo vero maiora transcendant. Ex istis itaque componuntur omnes, quas supra diximus, simphonie. Et est hemitoniorum proportio inter sedecim et decem et octo. Nam duplicatis hinc octo, inde novem, in quorum proportiones tonus est, fiunt alii duo numeri, scilicet sedecim et decem octo, quorum medietas est decem et septem. Hec igitur medietas comparata ad decem et octo facit proportionem sequidecimam septimam, comparata vero ad sedecim facit proportionem sesquisedecimam, que maior est sequidecima septima. Unde colligitur per hemitonium in equalia non posse dividi tonum, sicut longo tractatu docet noster Boetius, a quo sufficat ista sumpsisse. (7) Sunt igitur simphonie numero quinque, videlicet dyatesseron e epytrito, que quatuor vocibus mensuratur. Unde et dyatesseron dicta est, id est: ‘de quatuor’. ‘Dya’ quidem hic et in similibus Grece, Latine ‘de’, ‘tesseron’ vero ‘quatuor’ dicitur. Unde dyatesseron, hoc est de quatuor vocibus. Habet autem – ut vult Severinus – duos tonos semitonumque minus. Secunda est dyapente, hoc est: ‘de quinque’. Nam ‘penta’ Grece, Latini ‘quinque’ dicunt. Hec autem – ut idem autor ait – continet tres tonos et semitonium minus. Tertia vero dyapason dicta est a ‘pason’, quod, cum sic Grece dicatur, apud nos ‘octo’ nuncupatum est. Perficitur enim in octo vocibus. (8) Quartam autem ex triplari descendere, sicut dyapason ex duplari, diximus et compositam ex dyapason et dyapente, que quidem duodecim vocibus consumatur *) atque perficitur. Habet enim dyapason, que constat ex octo vocibus, in cuius postrema post incipit dyapente, que quidem constat ex quinque. Ultra septenarium enim vocum differentie non procedunt. Unde prima et octava unisone sunt. Ex quo Maro inquit:
Obloquitur numeris septem discrimina vocum.
(9) Et continet dyapason, ut vult Boetius, quinque tonos cum duobus semitoniis minoribus, de quibus dictum est, quod tonum non possint implere, licet aliqui minus erudite contrarium non dubitaverint affirmare. Ipsa vero dyapason et dyapente utriusque supputatione facta ex octo tonis et semitoniis minoribus tribus constat. Et quia semitonium minus et maius inequalia sunt, Pythagoricus Phylolaus constituens perfectum tonum in numero XXVII, qui est ad viginti quatuor sesquioctavus, voluit Anicio teste maius semitonium, quod apothome dictum est, ex quatuordecim, minus autem, quod dyesim dixerunt, ex tredecim constare. (10) Sunt autem due apothome: tonus et coma. Est autem coma spacium, quo maior est sesquioctava proportio duabus dyesibus, id est: duobus semitoniis minoribus. Coma autem dividitur in duo scismata, de quo nichil ad presens. Ex quibus sequitur hanc simphoniam, que dicitur dyapason et dyapente, constare ex novem tonis integris et minori semitonio, que dyesis dicitur, minus uno comate, bisdyapason autem constare ex undecim tonis et duabus dyesibus uno comate dempto, ut minor sit duodecim tonis duobus comatibus. (11) His ita presuppositis ulterius est advertere totum cantum sex notularum quasi caractheribus figurari et legi. Nam quamvis minime differant a quadratis et multe tam olim quam hodie reperte sint differentie notularum, alique tamen de sex nominibus appellantur, et si incipias a remissiori in altum pergens, occurret tibi in quarta notula clavis cantus. Si autem ab acutiori descendas in graves, eandem clavem habebis in tertia. (12) Et hec quidem de musica, que cantu, fistulis aut fidibus nobis innotuit quamve sensu percipimus, dicta sint. Illa autem celestis armonia, quam Pythagorici volunt solide rationis argumento magistrum suum inter celestium sperarum vertigines magnitudine corporum ac diversitate motuum deprehendisse quamque adeo Plato recepit ab Archita – sicut arbitror – Tarentino, dum magnam circuit Greciam, que pars Italie est, sicut et cetera Pythagoreorum, quod eandem non dubitaverit suis auditoribus quasi quoddam occultum nobilioris nature tradere docens ac monimentis relinquere litterarum; hec – inquam – celestis armonia teste Macrobio se protendit
usque a quater dyapason kaidyapenthe,
que quidem summa ad quadraginta trium vocum numerum, si recte supputentur, accedit. Nam cum prima vox, octava, quintadecima, vigesima secunda, vigesima nona, trigesima sexta et quadragesima tertia unisone sint, oportet hanc simphoniam ex quater dyapason dyapenteque compositam infra predicti numeri spacium contineri. (13) Quibus quidem ita digestis ex his particularibus facile potest, qui speculari voluerit, elicere totam armoniam, quam illi celestem vocant, his numeris contineri, videlicet, si voces consideres, quadraginta tres exigere; simphonias autem sex; sonos vero esse tonum et semitonium minus; proportiones autem septem, videlicet epytritam, hemioliam, duplarem, triplarem, quadruplam, sesquioctavam et proportionem semitonii; numeros autem proportionum, quoad simphonias, non excedere quatuor, quoad sonos, pro tono octo et novem, pro semitonio autem sedecim et decem et octo et iuxta traditionem Phylolai viginti quatuor et viginti septem. (14) Nec aliquem moveat, quod aliam proportionem requirere velle videatur quater dyapason et dyapente quam ipsa prima, quam dyapason et dyapentem diximus. Nam et numeri, ex quibus illa proportio nascitur (hoc est: unum et tria), si multiplicentur per quatuor, eadem penitus proportio resultabit. Crescunt enim numeri, sed proportio non mutatur. Si enim multiplices unum quater, habebis quatuor, sique totiens ducas tria, duodenarius conficietur. (15) Nunc autem duodenarius ter continet quaternarium, que est tripla proportio, sicut unum ad tria. Unde licet mundana vel celestis musica multiplicet, quas principales enumeravimus, simphonias, ipsa tamen proportio non mutatur. Ut facile quivis possit agnoscere numeros istos quibuscunque consonatiis, quas vel ars vel cogitatio nostra multiplicaverit, convenire. Est preterea in predictis senarius notularum numerus atque clavis situs, quam tunc ternario, tunc quaternio diximus reperiri. (16) Et hec quidem hactenus, compressius forte, quam claritas exigat. Sed quia doctis hec speculanda proponimus, strictim sufficiat attigisse, que necessaria visa sunt, ut id, quod intendimus, ostendamus.
___________
Capitulum VI Quot et que musice perfectionis principia contineat exameter
recensere(1) Nunc igitur conferamus he omnia et ad id, quod est propositum, reducamus. Dico igitur versum heroicum acathalecticum, hoc est: legitimo fine conclusum, constare sex pedibus, qui omnes dactili requiruntur, licet aliqui pedes equipollentes in temporibus pro dactilis sint recepti, hoc salvo, quod finem aliquo necesse sit pede disillabo terminari. Versificatores autem computant et ponunt bissillabum pro trisillabo et e contra, dummodo temporum ratio conservetur. Omnis autem heroicus versus habet pedes sex et, si cuncti pro trisillabis accipiantur, continebit sillabas decem et octo. Quilibet autem pes quatuor temporibus mensuratur. Nam sillaba brevis uno constat, longa vero duobus temporibus composita est. (2) Conferamus ista paulisper. Habet itaque versus heroicus, qui sonantior et nobilior est ceteris, sex pedes, musica vero sex notulas, ut poetica narratio sex pedibus incedat et totidem vocum notulis ipsius musice modulatio concinatur. Et cum clavicula cantus ascendendo reperiatur in quarta, si vero descendas in tertia, eadem ratione heroicum versum in enuntiando dividimus., ut nunc in principio tertii pedis sit huius metri prima divisio, aliquando vero secetur in quarto. Nam si proferas primum Eneidos versum, ita distingues:
Arma virumque cano.
Et post aliqualem morulam subiunges:
Trioe qui primus ab oris.
In quo quidem, si a principio versus finem pedes enumeres, tertii pedis initium principalem faciet sectionem. (3) Sin autem mente retractes et pedes a fine versus principium enumerare velis, eadem tibi divisio succurret in quarto. Quod si quinquagesimum septimum carmen eiusdem libri recitare velis, licet divisione triplici communiter efferatur, principalior tamen terminatio reperitur in quarto:
Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras.
Nam licet principium secundi et quarti pedis duplici carmen illud sectione discindant, maiore tamen morula, utpote principalior, proferri debet secunda divisio. In quo quidem versu non ociosa consideratione et illud occurrit, quod, si sillabas pro vocibus sumere velis, prima illa partitio dyatesseron equat armoniam, secunda vero perfectam enumerat dyapentem, ultima autem particula, si duas breves pro una longa sumpseris, aliam metitur dyapentem. (4) Sin autem suis eam volueris sillabis numerare, cum sex numero sint, illam dissonarum melodiam mensurat, que intra principium finemque dyapason hinc ascendente, inde vero descendente voce de secundo et sexto loco recidit in dulcissimam dyapason, cuius expectatio nedum dissonantie asperitatem emollit, sed admirabile gignit melos. (5) Et illa pentimemeris heroica, «arma virumque cano», si – ut versificatores accipiunt – pro quinque sillabis computetur, mensuram obtinet dyapentes; residuum vero versiculi si suis sillabis mensurare volueris, cum octo sint, totidem respondere videbis vocibus dyapason. Ut iam mirari non debeas tanta dulcedine carmen exametrum, quod et heroicum est, ceteris antecellere versibus, in quo tot et tantas musice rationes videas contineri, quot quidem alii versus nec amplecti valeant nec habere. (6) Sed pergamus ad reliqua. Assumpsit musica quaternium (ut supra patuit), intra quem reperte sunt omnes proportiones, ex quibus ille quinque prodeunt armonie. Quod quidem et poetica non ignorans exametri sui pedibus assignavit. Nam cum iuxta poetarum supputationem – ut dictum est – sillaba brevis unius temporis esse dicatur, longa vero duorum temporum spatio protensa sit et principalis heroici pes dactilus esse noscatur constans ex prima longa et duabus ultimis brevibus, manifestum est hunc pedem quatuor tempora continere. (7) Et quia spondeus duabus ex longis constat et proceleumaticus quatuor breves habet, qui quidem dactilo sunt equales, ideo etiam in huius carminis contextu recepti sunt. Receptus est et anapestus, qui dactilo contrarius a duabus incipit brevibus et in longam sillabam terminatur, ob eandem sillabarum, imo temporum, paritatem. Nam trocheus, quia sextum ita locum obtinuit, quod in alia sede nequeat collocari et terminans versum longam trahit post se quietem, loco perfecti spondei non incongrue fuit acceptus, quasi coniuncta mora, que post ipsum sequitur, et ipse dicatur spacium quatuor temporum adimplere. Hic ergo temporum quaternarius numerus nonne fontem proportionum continet, ex quibus armonias musicas diximus derivare? (8) Sed tonum et semitonium queris. Accipe faciliter et ipsorum claram et apertissimam rationem. Iste siquidem versus si naturaliter mensuretur, quinque dactilos continet et spondeum. Nam optime desinentie sive finis ratio passa non est duarum brevium accelerantiam, sed quasi basem, qua fundaretur, accepit spondei stabilis tarditatem. Unde sonantissimus versus est ex quinque dactilis et spondeo:
Panditur interea domus omnipotentis Olympi.
Et altera versificator:
Iusque datum sceleri canimus populumque potentem.
Unde patet hunc versum decem et septem sillabarum numerum continere. (9) Qui quidem apothomes et dyeseos differentiam continet, prout scilicet ad decem et octo vel sedecim comparatur. Hic etiam numerus duas maximas partes sui habet, novem et octo, que sunt tonice proportionis initia. Quod si versus iste unico – sicut raro solet – proceleumatico varietur, proculdubio decem et octo sillabas continebit. Qui quidem numerus et tonum continet et intra se et sedecim semitoniorum differentiam derelinquit, quam completis unitatibus in vigesimo septimo constituit Phylolaus, prout superiore capitulo dictum fuit. (10) Minimus autem versus tredecim contrahitur sillabis, cuius exemplum sit:
Muscosi fontes et somno mollior herba.
Qui quidem numerus tredecim sillabarum non compositam, sed, prout divise sunt, rationem continet dyapason et dyapentes. Si autem simul omnes sillabas numeres, cum tredecim sint, illam dissonarum vocum congruentiam demetitur, que de aspera suavis efficitur, cum in ipsam recidat bisdyapason; cum inde in quintam decimam sit ascensus, hinc vero descensus in primam. (11) Et si versus idem duos dactilos habeat, quatuordecim patet sillabis. Qui numerus bis continet dissonas vocum differentias, que septem sunt, ut est illud:
Coniugis indigno Nise deceptus amore.
Sin autem dactilos habeat, ut est in hoc versu, ternos, videlicet:
Formose mirtus Veneri sua laurea Phebo,
quia quindecim sunt, equantur vocibus bisdyapason. Quod si spondeis duobus et quatuor dactilis componatur, qui sedecim capiunt sillabas, inferiorem numerum semitonii coequabit. Nec dubitem, quod, qui voluerit cuncta discutere (quod quidem infinitum opus esset), nichil in heroico carmine poterit invenire, quod ad hec vel alia musice principia non facile redigatur. (12) Sed obiciet aliquis: «Nonne poterit et horum numerorum perfectio in totidem lapillis aut musculis reperiri?» Poterit, fateor. Sed versus enuntiabile quiddam est et ad mensuram pedum, sillabarum et temporum observatissima ratione compositus, ut nichil aliud, quod proferri queat, de quibus nunc est sermo, tam rationabiliter ad musice principia reducatur.
Capitulum VII Qualiter armonia celestis possit in versibus reperiri, et mirandum aut reprehensibile non fore tot circa materiam carminis speculari
recensere(1) Restat autem ostendere, postquam mundane sive sensibilis musice principia demonstratum est intra versus heroici ambitum lata plenitudine contineri, aliquid de celestis armonie principiis et adequatione cum poetica sive instrumento poetico pertractare. Et quoniam – sicut circa finem alterius a precedenti capitulo dictum fuit – multiplicatio simphoniarum atque compositio de proportionibus nichil mutat, clarum est omnia, que proximo capitulo dicta sunt, etiam celestis armonie speculationibus convenire. Illa quidem – ut supra patuit – non est simplex, sed taliter composita, quod usque ad quater dyapason et dyapentem multiplicatis numeris et vocibus sit protensa. (2) Et quoniam sumpta semel hec consonantia – sicut superius dictum est – in duodecim vocibus reperitur, quia ultra dyapason vocum computatio in nona non incipit, sed ipsa octava pro prima repetitur, post primas octo voces oportet, sicut in ebdomadali supputatione dierum, pro qualibet dyapason post primam septem voces pro octo integris computare. Unde, cum in prefata simphonia, que celestis meli quasi principium assignatur, duodecim computentur voces, si quater multiplicentur, complerent numerum quadraginta octo. Qui quidem numerus in duorum heroicorum versuum temporibus continetur. (3) Verum quia ratio iubet post primum octonarium semper octavam secundo sumendo pro duabus unam vocem excidere, de quolibet octonario ex dicta summa quinque detrahi sit necesse, ut sic tota celestis armonia quadraginta tribus vocum differentiis atque notulis explicetur, differentiis, inquam, non secundum species, cum ultra septenarium non procedant, sed secundum numerum, gravitate scilicet et acumine suis gradibus hanc individualem differentiam faciente. Si igitur hunc numerum quadraginta trium poetico instrumento poterimus assignare, iam videbimur – ni fallor – id, quod promisimus, implevisse. (4) Assumamus igitur aliquam compositionem poeticam, quam equare possimus huic celesti – sicut dictur – armonie. Et quia nulla nobilior occurrit et sono et dignitate coniunctio quam aggregatio pentametri cum heroico et quia illud quinque pedum equalium tempore et hoc sex mensuratur pedibus, ut simul compositi pedes undecim computentur, qui secundum rationem in precedentibus habitam quater undecies temporum summam conficiunt, et in exametro secundum veritatem, quicquid largitas poetarum admiserit, si trocheo terminetur, uno minus quam viginti quatuor tempora numerentur, satis aperte constat hunc temporum numerum summam vocum, quas hec exigit armonia sine defectu vel redundantia coequare. (5) Etenim, si diligenter adnumeres, utriusque carminis hec discreta quantitas, cum trocheo plus quam tria tempora non conveniant: quadraginta trium temporum summam efficiunt, non excedunt *). Intra quem numerum latitudo simphonie celestis, ut premittitur, continetur. (6) Adde, quod huiuscemodi armonia treginta tonos continet et duodecim semitonia. Que quidem in totum iuxta faciliorem Phylolai divisionem treginta quinque tonos implet ac semitonium minus et octo comata, que tregesimum sextum numerum, licet non perficiant, tamen attingunt. Nonne et horum summam, quantum fieri potest, ipso sillabarum numero duo heroici versus adequant, si quemlibet pedem pro trisillabo sumas, cum unus alterum in temporibus non excedat? (7) Sed iam video multos huic nostre speculationi non mediocriter insultaturos. Aliqui namque rerum obscuritate, quam insolentia doctrine magis quam difficultas efficit, commoti nos arguent ea tractavisse, que vix possint intelligi et que non est verosimile autores carminum cogitasse. (8) Et de obscuritate quidem ipsi viderint. Hoc autem persuasum velim me non potuisse cum claritate brevius aut cum brevitate clarius res adeo a communi doctrina remotas et quodam modo exoticas tractavisse. Quod autem inventores carminum hec respexerint, sicut non negaverim, ita non audeam affirmare. Nam tametsi potuerint consulto solum auditu fortuitas et occurrentes melodias atque consonantias sequi et, que auribus probavissent, recipere, nichilominus tamen mansurum aliquid exploratumque tradentes non est inconveniens extimare et, que per me dicta sunt, et longe plura sibi ante oculos, dum illa cuderent, proposuisse. (9) Nescio quidem de reliquis, sed ipse mecum experior, dum scribo, tot michi simul occurrere, que tum relinquo, tum etiam unius vocabuli compositione propono legentibus speculanda, quod memet ipsum post aliquod temporis relegens admirer et, nisi redeam in tunc conceptorum quasi reviviscentem memoriam, plene me nec intelligam nec recorder. Verum cum et carminum, que recepta sunt, et rerum poeticarum autores fuisse viros eruditissimos videamus, fateamur ingenue aures in inveniendis pedibus atque metris quasi iudices habuisse. Sed opinemur etiam ea potuisse, que per artem circa res inventas deprehendi valent animadvertere et gaudentes illa concurrere mansura posteris confidentius ac libentiore animo tradidisse. (10) Verumtamen, si taliter obloquentes reminisci voluerint verissime sententie conceptumque communi locutione proverbium secum meditari, quod experientia fecit artem, non mordebunt illos, qui circa repertos effectus latere plurimum artis aut dicendo deprehenderint aut deprehendo sategerint edocere. Nam cum, ut inquit philosophorum maximus Aristotiles, propter admirari tam novi quam veteres ceperint philosophari et videntes effectus rerum sciamus, quia sic est, et speculari inquirereque conemur, propter quid id sit, nemini debet inconveniens apparere, si super his, que tradita cernimus, quantum doctrina possit elicere, etiam si illa tradentes hec non senserint, conabimur demonstrare. (11) Nimis etenim arida foret cuiuslibet artis speculatio, si, que ex arte dicta sunt, adeo simpliciter posteritas recepisset, quod nichil in eis duceret speculandum, nisi quod inventores ipsi potuerint vel voluerint declarare. Adoleverunt equidem artes successivis et continuis incrementis, et novis in dies considerationibus multa sunt deprehensa, que priscos illos nedum latere potuerunt, sed sine dubio latuerunt. (12) Ut iam mirari desinant, si forsan aliquid inter hec nostra compererint, que aut nova sint aut inaudita, cum legerint, videantur, cessetque omnis hac de novitate calumnia, sed potius, que male posita sunt, adhibitis rationibus reprehendant. Erroribus enim meis, si veritatem illi docuerint, nullatenus delectabor, minimeque errori, licet meo, si rationem contrariam viderim, inherebo, nec verebor male dicta corrigere, sed cuilibet tali, qui me docuerit vel a quo didicerim, gratias agam, ipsumque tam michi quam meis, ut colantur ab aliis, anteponam. Sed iam paulisper ad propositum redeamus.
Capitulum VIII Que rationes musicales poeticis pedibus inserte sint
recensere(1) Habent etiam poetici pedes, ex quibus carmina componuntur, affinitatem maximam, si speculere, cum musica. Sunt enim bissillabi quatuor, octo trisillabi, sedecim vero, quos tetrasillabos tradiderunt, ut minorum numerus dyatesseron, mediorum vero dyapason vocibus adequetur, ultimi autem inferiorem tonice proportionis numerum attingere suo sedecenario videantur. (2) Et ut parumper in sillabarum numeris immoremur: bisillabi duplam, trisillabi sesquialteram atque triplam, quadrisillabi vero tum quadruplam, tum sesquitertiam proportiones redolent musicales. Binarius etenim ad unitatem est duplus, ad quam ternarius est triplaris, quaternarius autem quadruplus. Rursus ternarius ad binarium sesquialter, quaternarius autem ad ternarium sesquitertius est. Nam si comparetur ad binarium, proportionem duplam efficiet. Que quoniam prius in binario collato monadi reperitur, sibi non debet, sed preoccupanti numero potius assignari. (3) Et de sillabis equidem hactenus. Nunc aliqualiter tempora contemplemur. Et habent bissillabi pedes aut duo tempora, sicut pyrrhichius (quem, si fas est credere, in patris honorem Pyrrhus invenit, ex quo taliter appellari meruit, aut ab acumine pyrrhichius a ‘pyr’, quod est ‘ignis’, dictus est; continet enim duas sillabas breves, ut ‘deus’), aut tria continet, ut chorius (sive trocheus) et iambus, quorum ille subicit longe brevem, hic vero correptam longe per contrarium anteponit. Qui propter insitam velocitatem sua vocamina receperunt. Nam ‘trochos’ Grece, Latine ‘volubile’ sive ‘rota’ dicitur. Ille quidem pes de acuta procedit in gravem, et rota similiter, cum posterior pars, dum volvitur, elevetur, altiori recedente in depressiorem vergit. (4) E contra vero iambus dictus est, quia de brevi conscendat in longam. Quod quidem naturaliter cito fit pronuntiatione correpte nos modicum detinente. Unde et ‘iambos’ Grece, Latine ‘ascensus’ dictus est. Vel – ut potius reor utque plurium et meliorum habet autoritas – a ‘iambozim’, quod est ‘detrahere’, eo, quod ab initio reprehensioni fuerit hic pes et carmen, quod ex ipso conficitur deputatum, ut noster testatur Flaccus:
Archilocum proprio rabies armavit iambo,
quanquam – ut subdit – tam tragici quam comici huius pedis aptitudinem usurparint. Hunc enim inquit
socci cepere pedem grandesque coturni,
alternis aptum sermonibus et populares
vincentem strepitus et natum rebus agendis.
(5) Spondeus autem, ut dictum est, cum duabus productis constet, quatuor temporum spaciis patet. Ut sive duo sive tria sive quatuor tempora hi pedes bissillabi complectantur, late possint hec ad principalium proportionum numeros adaptari. (6) Tempora vero trisillaborum nec senarium transeunt nec infra ternarium deprimuntur. Nam sive tribracus sit, qui constat ex tribus brevibus, sive molossus, qui totidem productis conficitur, sive medii, nec ultra maiorum temporum numerum exundant nec infra minimum contrahuntur. (7) Sunt itaque numeri temporum, que huiusmodi pedibus comprehensa sunt quaterna, videlicet tria, quatuor, quinque et sex. De quorum proprietatibus, quantum ad musicam attinet, sepius dictum est. Nam tribracus, qui a ‘tris’ et ‘bracos’, ‘breve’, dictus est, sicut habet tres breves, ita velocitate trium temporum pronuntiatur. Huic oppositus est molossus, sex tempora tresque complexus sillabas, dictus a tarda, fervida tamen, gentis Molosse saltatione, qua se – ut aiunt – exercebant armati, sive a Molosso, primo pedis huius modi repertore. (8) Medii vero sunt sex, quorum primus est dactilus, que vox, cum Graia sit, Latine ‘digitus’ sonat. Nam sicut hic pes tres habet sillabas, sic digitus tres iuncturas, et sicut a mensali manus (sic enim connodationem digitorum ad manum sive lineam, que ibidem in palma protenditur, cyromantici vocant) quilibet digitus maius internodium obtinet et in breviora descendit, sic pes iste ab acuta incipiens desinit in duas graves. (9) Huic vero contrarius est anapestus, qui a duabus incipiens brevibus terminatur in longam, sic dictus ab ‘ana’, quod est ‘sursum’, eo, quod a gravibus in acutam ascendat, vel ab ‘anapestum’, quod Argolica lingua, Latine dicitur ‘repercussio’, eo, quod quasi ex opposita regione repercutiatur a dactilo, vel – ut alii volunt – eo, quod remissioribus ludis sit solitus adhiberi, quasi anapestos non solum repercussionem notet, sed et remissionem signet. Amphybracus autem dictus ab ‘amphy’, ‘circum’, et ‘bracos’, ‘breve’, eo, quod mediam longam habeat inter breves. Qui quidem, sicut et quilibet precedentium, tempora quatuor adimplevit. (10) Restant autem ex trisillaborum ratione tres pedes, quorum quilibet duabus longis accumulat unam brevem. Et, qui per gravem incipit desinens in acutas, bachius dictus est a Libero patre, hoc est: Bacho, quoniam poete pedem istum Bacho singulariter dicaverunt, ut eius sacra, que Bachanalia dicta sunt, celebritate musica non carerent. Nec id incongrue, sed convenientissime factum est. Motus etenim ebrietatis sicut tepide incipiunt, ita inardescente furore rabida tumultuatione subcrescunt. (11) Antibachius autem e contra duabus longis unicam brevem subdit. Unde et quasi ‘contra bachium’ dictus est. Nam Amphymacrus a ‘macros’, ‘longum’, nominatus est, et ‘amphy’, quod est ‘circum’, quoniam unam brevem, que in medio sistitur, duabus acutis circumsepiat. Et hi quidem omnes quinque temporum sunt correspondentes armonie, que dictur ‘dyapente’. (12) Quid autem de quadrisillabis dicam, qui clarissima possunt ad bissillabos ratione reduci? Nam quid est proceleumaticus nisi pyrrhichius geminatus? Quid dispondeus nisi, sicut vocabulum sonat, duplicatio manifesta spondei, sicut et diiambus atque ditrocheus disillaborum illorum pedum combinatio est? (13) Eodem enim modo dicendum de reliquis. Antipastus siquidem iambus est et trocheus, coriiambus e contra trochei coniunctio atque iambi. Nam – ut dictum fuit – trocheus etiam chorius dictus est. Ionici vero ex pyrrhichio et spondeo compositi sunt. Habent enim duas breves et totidem longas, et, qui premittit breves, minor dicitur, qui vero longas, maior. Nam et peones, qui quatuor sunt, tres breves continent unamque productam, a qua secundum situm specialem differentiam et appellationis vocabulum acceperunt. Ille quidem, qui primam longam habet, dicitur primus, qui vero secundam secundus, et ita per reliquos sillabarum acceptus. Ut e contra variare convenit epytritos, qui tres longas unius brevis consortio iunctas accipientes, quotum locum brevis sortita sit, totum numerum pro nominationis discrimine cum epytriti vocabulo susceperunt. (14) In quibus omnibus singulari speculatione dignum est, quod, cum hi pedes a quatuor in octo tempora se protendant, qui quadrisillabi sunt, in sillabarum numero proportionum, que ad musicam armoniam spectant, perfectionem habent, in temporibus autem consonantium nec non dissonarum continent armonias. Totalis enim numerus est octonus, qui summe et optime simphonie convenit, que dicitur dyapason. Minor autem est quaternarius, quem dyatesseron videas, si tempus pro voce sumitur, adequari. Quinarius dyapentem habet, senarius autem dissonum illum concentum secunde vocis et septime, quarum secunda retrocedit in primam, septima vero progrediens desinit in octavam, qui sonus pertinet ad dyapason. (15) Ad quam quidem utpote perfectiorem rediguntur composite, et intra quam cetere simplices continentur. Nam si septenarium respicias, qui numerus quatuor convenit epytritis, non melodiam, que in discordi voce reperiri non potest, sed ipsa potes musicarum vocum discrimina reminisci. Ut nullus sit in tot pedum sillabis aut temporibus numerus, quo non valeas aliquid musicum admoneri.
Capitulum decimum Excusatio diversitatis allegoriarum et, quod intelligi possit per Apollinem et Camenas
recensere(1) Nonnullos futuros arbitror, qui me per novarum allegoriarum copiam gradientem et, que iam posui queque posthac traditurus sum, non mediocriter mirabuntur, quosdamque mordaciter reprehensuros. Quibus ante omnia simul respondendum iudico. Nam cum omnino tales cogitationes indigne sint in eo, quod non videantur debere minores sine manifestissima causa a vestigiis recedere maiorum, qui tot et tanta nobis nobis laudabiliter tradiderunt, evacuanda prius est ista calumnia et demum ad id, quod precedenti promisi capitulo, veniendum. (2) Dicent igitur maiorum non esse relinquenda vestigia, nisi forsitan evidens persuaserit causa, que, cur id facias, probabiliter tueatur. Male igitur fecit Fulgentius, qui – ut cetera dimittam –, sicut supra retuli, post tot et tantos autores – Anaximandrum videlicet, Zenophanem et Pysandrum – de Musis novum aliquid cogitavit et edidit. Male et plurimi sacrarum litterarum doctores, qui alia post alios in allegorico sensu de divinis illis oraculis tradiderunt. (3) Sed per immortalis numinis maiestatem respondeant, obsecro, cum poetarum figmenta posita sint in medio nec uni homini, licet doctissimo, sed toti posteritati relicta sint: quis audeat affirmare, quod, quisquis ille fuerit, qui semel aliquid ipsorum exponens attigerit, reliquos, quibus illud idem relictum sit, a iure atque facultate expositionis excludat? An ea, quia, sicut principum decreta sanxerunt et Quiritum legibus insertum est, in bonis nullius sunt, occupantium fiunt? In bonis nullius sunt, fateor, sed ita, quod in privatum ius cuiuspiam transferri non possint. (4) Non igitur moleste ferant, si publico iure cunctorum utimur, si nemini facimus traditione nostre expositionis iniuriam, si conamur et nos prodesse posteris et, que sub fictionum integumentis abdita sunt, in splendorem alicuius veritatis studemus eruere. Nec michi maiorum expositiones obiciant, quos quidem veneror atque colo, quod nobis penetrandi in illa secreta viam et aditum prebuerunt. (5) Sed fas est – ut autoritate Fulgentii patet –, cum Erato, hoc est ‘similia inveniens’, una Musarum sit, fas est, inquam, et licitum nobis, qui iam diu studiis huiuscemodi delectati non nichil et percepimus et tenemus, imitatione maiorum aut omnino novum aut aliter ab eis aliquid invenire, in hoc – ni fallor – omnibus profuturi, quod, si aliquid intactum ab aliis exponemus, facilius poterunt studiosi in melioris explanationis claritudinem pertransire; sin autem tractata per alios aliter forsan exposuero, iudicent inter nos et illos priores atque meliores liberrime, sicut volunt. Nam tametsi pudor sit declarata per alios imperfectius, quam illi fecerint, explanare, michi tamen forte gratias agent, quos ita nostra legere continget, quod illa non videant. (6) Erunt et fortasse nonnulli, qui ad aliorum altitudinem ascendere non valentes humilitate mei ingenii delectentur et horum fient dociles, qui illius non potuerunt esse capaces. Et illi ipsi, quorum ingenium cum aliena tum nostra supervolitare continget, si nos omnino nichili facient, nobis totaliter non irascentur. Habebunt nostra cum melioribus comparantes materiam altioris indaginis et doctrine; et licet illa potius eligant, nostra tamen penitus non contemnent. (7) Hec hactenus! Nunc autem ad illam, quam premisi, sententiam accedamus. Et quod Muse novem sint et quibus nominibus appellentur, ex autoritate Fulgentii precedenti fuit capitulo declaratum. Verum quia – sicut ex Platonis et Platonicorum traditionibus patet, quos maxime poete secuti sunt – ultra speram octavam, quam aplanem vocaverunt, nichil aliud posuerunt antiqui, nisi forsan Aristotiles hoc cogitavit inquiens ultra celum sidereum locum esse spirituum atque dei (si tamen fas est credere philosophum illum rebus incorporeis celum aliquod corporeum assignasse pro loco), si none, quam moderni conantur asserere, peryferie nullam ascribamus omnino Musarum, neminem volumus admirari. (8) Namlicet mathematici nonam speram astruant propter motus contrarios, quos in astrifero celo sibi deprehendere visi sunt, cum contrarii motus in eodem naturaliter et de per se reperiri non possint, et ideo nonum certissima ratione teneant celum esse, quod secum de oriente in occidentem octavum et alios inferiores rapiat, cum ille proprio motu uno gradu singulis versus orientem seculis moveatur, tamen aliquid supra stelligeram speram esse nec visu percipitur nec alicuius sensus ministerio declaratur. (9) Sit igitur – ut a sublimioribus inchoemus – primum celum, quod stelliferum diximus, in quo, cum omnium motuum multiplicatio terminetur et per consequens armonia illa celestis, quam Pythagorei atque Platonici posuerunt, assignemus eidem, si placet, Musarum maximam, quam Caliopen vocaverunt. Dicitur enim Caliope a ‘calos’, ‘bonum’ vel ‘pulcrum’, et ‘phonos’, ‘sonus’, quasi ‘bona’ vel ‘pulcra sonoritas’. Que quidem effectus est musici concentus et omnium regularum, quas regendis modulationibus utiles aut necessarias invenerunt. Unde et istam Camenam videmus ipsi musice proculdubio convenire. (10) Secunda vero spera traditur esse Saturni, cui Polimiam et ipsam arithmeticam deputamus. Nam cum Saturnus in figura temporis capiatur, unde Grece ‘Cronon’, hoc est: tempus, vocetur, bene sibi convenit numerus, quoniam tempus suarum numeratione partium mensuratur motumque illum indeficientem primi mobilis indeficienti successione metitur distributis ad hec partibus, quas signamus, horis scilicet, diebus, ebdomadibus, mensibus, annis, Olympiadibus, lustris, seculis et aliis quibuscunque particulis, que vel recepte sunt vel possunt humanis mentibus cogitari. (11) Nam licet tempus continuum sit, taliter tamen, quod nullas actu dare partes eius sit possibile, intelligimus autem preteritum et futurum, spacium quidem durationis et motus, quod alicui rei fluxerit aut fluxurum sit, quantumcunque ponamus. Presens vero sic tenemus, ut omnino fateri nos oporteat vel illud presens nichil esse temporis vel, si forsitan aliquid sit, infinita possit sectione comminui, quantenus autem in intellectum cadit humanum definitis particulis in infinitum multiplicabilibus, sicut et quecunque continua alicuius quietis aut motus respectibus mensurantur. Unde et huic spere quantiatis discrete speculationem, que quidem est arithmetices, et Musam Polimiam a ‘polis’, quod est ‘multitudo’, dictam recte possumus deputare. (12) Iovialis autem circulus, qui tertius est, Euterpen et ipsam astrologiam possidet. Dicta quidem est Euterpe a ‘tropos’, ‘conversio’, et ‘eus’, ‘bonum’, quasi Euterpe, hoc est: ‘bona’ vel ‘ad bonum conversio’. Et quia inter liberales artes astrologia de corruptibilibus ad incorruptibilia speculanda nos convertit, merito sibi prefate Muse nomen adaptatur. Et quoniam maximus atque primus planetarum, qui benigni sunt, Iupiter est, salutaris atque propitius humano generi, reliquis etiam potentia ac dignitate percellens, unde cum sceptro atque corona figurari solet et a poetis non immerito traditur ceteris dominari, sicut Mantuanus noster inquit:
O, qui res hominumque deumque
eternis regis imperiis et fulmine terres,
non incongrue astrologiam in huius planete circulo collocamus. (13) Erato vero ordinatione nostra Martis orbem obtinuit et pro ipsa sumitur geometria. Erato quidem ab ‘eris’, quod est ‘lis’; ‘cton’ vero ‘terra’ est. Pro dirimendis enim litibus, que ex agrorum divisione consurgunt apud Egiptios, ubi quotannis Nilus inundans agrorum discrimina vel limo tegit vel impetu sui cursus evellit et rapit, ars geometrie traditur incepisse, ut cuilibet suis lineis et mensuris ager finibus etiam omnino deletis quodam modo perditus extincta controversia redderetur, licet quandoque situ diversus, mensure tamen ratione prorsus equalis. Et quia etiam propter terre fines tuendos aut ampliandos bella moventur et tam castra militaria quam acies pugnature et omnia instrumenta bellica ratione geometrica construuntur, ordinantur et fiunt, non immerito geometriam in hac peryferia collocavi. (14) Et summus vates Maro noster tractatum bellicum exorsurus hanc Martiam Musam poetice invocavit:
Nunc age qui reges, Erato, que tempora rerum ... et cetera,
et subdit:
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges,
notanter prelia dicturus hanc Musam, quam ad Martem pertinere diximus, accersendo, quamvis – quod michi prorsus videtur indignum – aliqui velint eum hanc Musam pro Caliope nominasse. Sed divinus iste poeta Camenam ad materiam pertinentem aptissime veritatis et huius secreti conscius introduxit. Quin et vocabulorum expositores hanc Musam inquiunt esse Martem. Etenim invenire simile Martis est, quia inter similes, non inter dispares prelia committi solent. Unde et preliantes hostes ab ‘hostio’, hoc est: adequo, dicti. ‘Hostire’ enim ‘equare’ est. Et sicut a Fulgentio dictum est, Erato ‘simile inveniens’ dicitur. (15) Nunc sequitur solis spera, quem illi tum Phoebum, tum Apollinem vocant. Hunc et sapientie deum esse voluerunt. Cui quidem Musam Tersicorem sociavi. Et aptissime – ni fallor – in hac spera non aliquam septem liberalium artium, sed ipsam artium artem, philosophiam, hoc est: sapientiam, collocamus. Nam sicut sol – ut inquit Cicero – inter planetas in celo
dux est et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat,
sic est inter omnes artes et scientias philosophia. Hec enim divina, naturalia et humana rimatur. (16) Hec est fons sive principium, methodus, id est: via limitatrix atque distinctrix, intentio et quasi conspersio quedam omnium scientiarum et artium. Ad hanc quidem velut ad initium atque caput omnes reducuntur, hinc derivant, in hac distinguuntur, hinc capiunt, quid intendant; in hac singule cunctis et cuncte singulis comiscentur; ab hac lumen veritatis et perfectionis suscipiunt complementum. Unde non immerito sibi Tersicorem tradimus. Ad quam vult Fulgentius discretionem et iudicium pertinere, quod quidem esse solius sapientie nemo negaverit. (17) Uraniam autem cum Venere collocamus. Nam Grece ‘uros’, Latine ‘ignis’ est; ‘neos’, ‘novum’, et ipsa Venus, amorum – ut inquiunt – dea, novos ignes admovet. Ex quo fingitur armigerum, armatum facibus, habere. Huic non incongruenter rhetoricam deputamus, cuius est proprium animos accendere et novos estus in auditorium mentibus generare. Nec inepte rhetorica Veneri data est. Nam – ut inquit Naso –
Primus amans carmen vigilatum nocte negata
dicitur ad clausas concinuisse fores.
Eloquiumque fuit durum exorare puellam,
proque sua causa quisque disertus erat.
(18) Melpomenem vero (quasi ‘melos phonos mene’, id est: defectum sonori melos) una cum Cyllenio septimo descendentes situamus in cyclo. Scimus Mercurium eloquentie deum credi, se et deum furum atque mercatorum e fallaciis deceptionibusque gaudere. (19) Coniungamus ista, si placet. Nonne decipiens ac fallens eloquentia logica dici potest propter apparentiam maxime paralogisticam, quam nemo negat ad dialecticam pertinere? Capiunt mercatores in circuitu verborum emptorem. Capiunt et logici disputantes involucro rationum. Compilant fures latebrosi viros simplices et incautos et quasi ex ipsorum oculis abigunt, quod furantur. Pari vero sub obscuritate dialecticus ex adversarii manibus latenter eripit rationem. Quid plura? Mercurius interpres est tam hominum quam deorum, et ipsa logica omnium scientiarum tam divinarum quam humanarum interpres est. Et quia logicus sermonis dulcedinem et ornatum non curat, elegantissime sibi Melpomene, defectus scilicet melici soni – sicut premisimus – deputatur. (20) Penultima vero Musarum, que dicitur Clyo, a ‘cleos’, videlicet Grece, Latine ‘gloria’, non inapposite cum lunari circulo, qui quidem infimus est ipsi lune huius dispensationis ordine sociatur. Fama namque non famosi, sed famam exhibentium attestatione relucet; et ipsa luna non suo, sed alieno splendet a lumine. Nullus enim, quantacunque scientia eluceat, famosa est, nisi quatenus celebratur. Crescit etiam et decrescit lunare iubar, et ipsius fame igitur fulgor tractu temporis – ut in pluribus – sepelitur et pro celebrantium voluntate nunc diminutionem patitur, nunc recipit augmentum. (21) Transfert nos luna in celestium considerationem, et ipsa grammatica, quam possumus tam lune quam glorie comparare, quantum in se est, nichil habet luminis vel ornatus, nisi quatenus id de rerum, quas narrat, splendore mutuatur, nos in aliarum scientiarum noticiam ducit et mittit et de vulgaris ignorantie tenebris quasi de infimis elementis in sublime nos elevans altiora nos admonet intueri. (22) Restat autem de choro Pyeridum extrema Thalia, que quidem interpretatur ‘capacitas’, id: est terra, et ‘ponens germina’. Hanc siquidem Martianus, cum reliquas in celi speris – ut legitur – collocasset, solam dicit eo, quod vector eius cignus impatiens oneris ac etiam subvolandi alumna stagna petierat, derelictam in ipso florentis campi ubere residere. (23) Est igitur – sicut dixi – Thalia ‘capacitas’ et ‘germina ponens’, que ideo pro terra ponitur, quia cuncta corporalia, que nascuntur, terra recipit et in ipsa, quicquid germinat, radices agit. Nam tametsi multa videantur in aere vel in aqua produci, cuncta tamen in terra – sicut cernimus – requiescunt et non solum, que quotidie gignuntur, capiuntur a terra, sed etiam duo elementorum, aqua scilicet et aer, terrestrem sedem veluti propriam tenuerunt. Denique terre superficies et ultima spera, quicquid est medium, terminant sicut locus, ut nec ultra celi pandam circumductionem quicquam prorsus emineat nec intra vere simplicisque telluris ambitum aliquid possit aliud a terra nisi forte pro complemento vacui reperiri. (24) Hanc ergo pro ingenio et anima nostra sumo. In anima quidem nostra, quicquid addiscimus, quasi germinatura semina recipiuntur et fixis in ipsa radicibus in optime frugis segetem coalescunt, que tamen in tanto velociorem et maiorum fructum suscipi contingit, quanto vegetius ingenium atque vivacius anima sortita fuerit. Quod quidem quia ex qualitate complexionis corporis nostri contingit et instrumentorum congruentia, non immerito dicitur in ipso florentis campi ubere residere. (25) Hec de Musis a nobis reperta sunt. Que siquidem cogitatio nostra et reliqua, que iam a quinto capitulo hucusque dicta sunt, quod ipsa poesis ex omnibus composita sit scientiis et etiam ipsa scientiarum scientia, philosophia, et quod in eadem et celestis et mundane armonie ratio contineatur, intelligentibus – ut reor – demonstrat, persuadet incredulis et protervis atque renitentibus probat inconvincibili congruentie ratione.
Capitulum XI Quare metrici sermonis oratio maiorem dulcedinem habeat quam soluta et composita et super omnes versus heroicus plus habeat melodie
recensere(1) Postquam omnem musicam armoniam, celestem atque mundanam, non inepta – sicut arbitror – disputatione ad poeticam, de qua nobis nunc speculatio est, docui pertinere, forte non inutile fuerit nec displicibile studiosis ostendere, unde proveniat tam soluti sermonis quam metrici cantus melos. Ignavum quidem est et segnis prorsus ingenii, cum quotidie versemur inter versus atque soluta, imo – ut rectius loquar – composita dictamina, et sentiamus tum maiorem, tum minorem ex hoc vel illo distillare dulcedinem ex his, que – sicut convenit – componuntur, hoc, quod auditu percipimus et non possumus non intelligere, cur et unde sit, penitus ignorare. (2) In quo si minus satisfecero legentibus, veniam postulo. Nusquam enim commemini me legisse quenquam attulisse ad hoc, quod querimus, aliquam rationem. Unde satis pene fuerit, cum dubitationem excitaverim, hoc perspicacioribus relinquere speculandum. Quibus ut ad hoc materiam prebeam, proferam in medium, quid nobis in hanc meditationem suspensis occurrit, ut vel ista probent atque recipiant vel meliora conentur altioris intellectus acumine reperire. (3) Et primo quidem habemus in rhetorum preceptis compositam et perpolitam orationem effici, si creber vocalium fugiatur hyatus, si eiusdem littere, dictionis aut terminationis frequens repetitio devitetur sique transiectionibus ineptis, quas ‘themeses’ dicimus, et nimis longis continuationibus, hoc est: clausulis, uno proferendis spiritu non utamur. Et optima sunt hec, fateor, et ad orationis concinnitatem accommodatissima. Bona est et elegentia, que verba usitatis e propriis et orationis congruitate et vitatione barbarismorum comparatur. Pulcerrima est dignitas, que diversorum celorum perficitur varietate. (4) Nec negare velim hec ad hanc, quam querimus, dulcedinem pertinere. Vitare siquidem, que offendant, et coloribus orationem depingere sine dubitatione venustant et sonoram reddunt ac plenam dulcedinis dictionem. Prodest et clausulas tum diversis distinguere numeris, tum equare, sed super omnia sonum mulcebrem reddit orationis contextum acutis et gravibus accentuum modulis variare. (5) Ex quibus quidem colligitur penes duo rationem huius dulcedinis reperiri, imo potius penes unum compositum ex duobus, uniformitatem scilicet et varietatem. Oportet enim esse orationem et unum quodque dictamen, ut resultet dulcis et delectabilis melodia, simul et uniformiter varium et variabiliter uniforme. Uniformitatem intelligo, que non solum in transcendentibus et generalissimis universabilibusque concurrat, sed in aliqua specie colligatur, et similiter varietatem, que tum formalibus differentiis, tum diversitate numeri facile valeat comprehendi. Est enim finitarum rerum identitas fastidii mater, variatio vero tedii sublevatrix. (6) Ex quo quidem contingit tam in metrica quam in prosaica dictione, quod, si continenter multe voces solum gravibus vel tantum acutis accentibus efferantur, percipientium offendatur auditus. Quas si debitis proportionibus et quasi numeris misceas, mira suavitate permulcent et dulcissimam efficiunt armoniam. (7) Unde sermo simpliciter elegans, compositione nudus et dignitate, quales videmus plurimos modernorum, licet magnarum et pulcerrimarum rerum tractatibus adhibitus sit, licet exoticis non obscuretur vocabulis, licet artis grammatice preceptis regulatus incongruitatem aliquam constructionis aut vocis non contraxerit, non potest, si solum aures consulas, diutius placuisse vel citra beneplacitum materie delectare. Nam si solis acutis accentibus plures dictiones insimul proferantur, tarditas, si vero gravibus, velocitas offendit auditum. Cuius rei exemplum sit, quantum attinet ad productas:
Virtutes exornant suos possessores, quos dignum est super
omnes esse.
Videsne, quam inepte quamque incomposite atque lente sonent tot longorum accentuum dictiones? (8) Parumque minus versa vice continget, si omnes mutaveris in correptas. Stante quidem eadem sententia si dicamus:
Celebrant homines merita propria, quos decet omnibus imperio
prefici,
non aliter quam aspere satis iocunda sententia proferetur. Quod si permixtis accentibus ordinentur, et elegantissimum sensum et dulcissimum reddent sonum, ut in eodem videre licet exemplo:
Exornantur meritis propriis virtutum celebres possessores,
quos quidem dignissimum est cunctis imperio presidere.
Aspice, quam grate resonet eadem prorsus replicata sententia variatis accentibus, que simplicibus sordescebat. (9) Ergo contextus verborum commodissime variatus sonoram et dulcem efficit dictionem. Sed oportet etiam cum hac alternatione vocum, que diversos accentus habent, quod quedam equalitas adiungatur, ut videlicet, quod clausula clausulam nimia longitudine non excedat, sed ad parilitatem quodam modo redactae sint, non sibillarum dinumeratione (esset id quidem penitus puerile), sed aurium iudicio temporibus potius diversas clausulas quam sillabis metiente. Nec omnes tamen debemus distinctiones equare, sed solum adinvicem comparatas, moxque orationis tenorem in aliam commutare mensuram. Sed maxime fines ipsarum concinnum est contrariis enuntiationum qualitatibus variare. Que cuncta facile poterit studiosus in defecatis et nitidis dictaminibus reperire. (10) Uniformis ergo diversitas talis ornatus est, quod, si ex oratione continua subtrahatur, placere non possit, sed omni ferme sit dulcedine caritura. Hec autem eadem ratio sonoros et dulces efficit versus, qui, cum constricti regulis et inter musicales numeros concepti non sine cantus meditatione quadam proferantur, componantur et fiant, sonoritate prosas vincunt. (11) Et carmina: carmen quanto magis varium est, tanto maiore superat melodia. In quo quidem exameter versus, qui et heroicus dictus est, varietatum copia et perfectione numerali, cesurarum elegantia et sillabarum brevium productarumque vicissitudine ceteris carminibus antecellit. Mediocres siquidem pedes habet, hoc est: trisillabos, non solum suis temprobus pluriformes et sillabarum diversitate placidos, sed inter concinnos dictionum accentus super alios resonantes. Mediocres enim sunt pedes eius utpote minores quadrisillabis, disillabis autem equali distantia parique ratione maiores; et si quos longiores brevioresve consuetudo recepit, hoc equalitas temporum persuasit. (12) Omnes etenim quadritempores amplexus est pedes, solo trocheum fine recipiens extrema versiculi morula tempus, quod in fine deficit, restaurante. Nam cum hic versus quinque dactilis currere possit et intercisa longis brevitate proferri, in spondeo sistitur vel trocheo finis stabilitate velocitatem tum preteritam, tum proximam terminante. Cum enim dactilus currentem, imo precipitentem exitum habeat, in aliquid manens ipsum oportuit detineri. (13) Ascivit ergo spondeum, ut stabilitate sua extremum carminis terminaret, loco cuius trocheus etiam aspernatus non est. Qui longitudine prime sillabe dactilum excipiens properantibus brevibus fecit obicem et morule subsequentis tractu supplevit postreme sillabe brevitatem, ut non videretur in ulteriora progressus, sed sciretur discursus carminis terminatus. (14) Iambum autem huius metri ratio non admisit, ne breves dactilum terminantes exciperentur a brevi, qua pes iambicus inchoatur. Nam licet sequatur illa finalis dilatio, que videatur addere posse tempus illud, quod deficit, quia tamen finalis iambi sillaba longa est, longe, non brevi fieret additio, quod quidem non congruit, quoniam plene nulla ratio superaddit. Quin etiam ordinatio huiusce carminis in cesura pedum et situatione temporum turbaretur. Exigit enim ratio, quod quilibet pes heroici carminis equa sectione scindatur, ut, quantum habet arsis, tantum thesis habeat et e contra. Sed si iambus poneretur in fine, pes ultimus ab unius temporis una sillaba incipiens terminaretur in longam, et minus haberet prima pars quam secunda, vel contrario potius motu incipiens a thesi terminaretur in arsim; et sic principalis huius versus uniformitas atque tenor in exitu, ubi magis exigitur, lederetur. (15) Est et alia ratio, cur hoc metrum ultra reliqua sit sonorum. Raro quidem trisillabe dictionis turbat accentum et, sicubi forsitan id efficiat, recepte consuetudinis ostendit errorem, que sillabam naturaliter brevem acuto, non gravi pronuntiavit accentu. (16) Et ut hoc planius faciam, aliqua de accentibus brevissime disseramus. Tradunt maiores, quod omnis dictio monosillaba, si brevis sit, accentu pronuntiatur acuto; sin autem longa, debet exprimi circumflexo. Modernitas vero hanc diversitatem accentuum iam confudit, quoniam, si metri ratio non occurrat, omnes acutam et circumflexam indifferenter accipiunt tanquam longam et in ipsa, licet brevis sit naturaliter, dyastolem sive extasim faciunt etiam in media dictione, longantes illam, que deberet rationabiliter breviari. Sed bissillaba dictio accentum, hoc est: elevationem, quam arsim diximus, semper habet in prima; polisillaba vero super penultima, si longa est; sin autem brevis, in antepenultima. Verumtamen hic accentus maxime percipitur in trisillabis vel plurium sillabarum. Vix enim hec differentia in unisillabis vel disillabis intelligi potest. In aliis autem plenius colligitur et apparet. (17) Ex quo certum est [quod] *), si dictiones in metro posite longas habeant sillabas, super quas accentus cadit, eis hoc metri genere non occurri; sin autem breves fuerint, per ipsum aliquando accentui cedi, quandoque vero non inconcinne defectum consuetudinis declarari. Non enim sicut in iambicis potest pes a prima et brevi dictionis sillaba in hoc genere carminis inchoari. Nam sive sit una brevis sive due correpte, que dictioni principium faciant, compleant oportet dactilum iam inceptum. Quod quidem, licet accentus obviet, non sine quadam dulcedine potest fieri: tanta est expectatio complementi. Unde cum dicitur:
Anna soror, que me suspensam insomnia terrent,
licet super prima sillaba ‘soror’ cadat accentus acutus, longe gratius sonat complendo dactilum, quam si pro iambi capite poneretur, ut in illo versu
soror tonantis (hoc enim solum michi),
in quo et versum inchoat atque pedem. (18) Quia ergo dictiones in heroico posite raro contra naturalis modulationis, hoc est: accentuum, regulas efferuntur, presertim in media dictione, nec possunt, quotisillabe sint, pedem dactilicum incipere, licet valeant aliquando finire contra suorum accentuum rationem, et equa pedum sectione ceduntur et mixta longarum atque brevium sillabarum compositione iunguntur, non est mirum, si super omnia metrorum genera resonant et permulcent. (19) Habet etiam pro mensura pedum perfectissimum numerum suis constantem partibus, non ipsarum aggregatione superfluum seu concurrentia diminutum, senarium videlicet, de cuius perfectionibus ac laudibus in arithmetica poteris edoceri. Quantum autem ad modulationem attinet, carmen hoc mira fuit sex pedum numeratione conceptum. Et cum septima vox in musica non dissona, sed discordis et prorsus absona reputetur, inconcinnitatem septenarii recusavit, carmen perfectum a perfectissimo numero nominatum. Nam licet plurima versuum genera sive species sint sex pedum mensura constantes, omnes alii sexpedes versus trimetri vocati sunt exametri vocabulo solum huic per excellentiam attributo. (20) De cuius quidem sonoritate satis sit hec paucula proposuisse studiosis, si tamen aliquid addiderimus de cesuris, quibus divisi versus maxima cum sonoritate ceduntur. Et est cesura, quando ultima sillaba dictionis pedem inchoat. In cuius quidem initio pronuntiando pes scinditur, dictio terminatur, et aliquando prolatio versus alicuius morule recipit sectionem; que – sicut superius dictum est – ornatissimum carmen reddunt. Et cum sit elegans in secundi pedis auspicio, elegantior est in quarto, sed elegantissima reperitur in tertii pedis sillaba principali. (21) Et quamvis perfectior sit, que simul et pedem dividit et carmen secat, nichilominus tamen sonoritate non caret, que solummodo pedem scindit. Adeo nescio quid dulcedinis habet sic enuntiare dictionis finem, quod inchoati pedis desideretur et pendeat complementum. Nam licet oratio perfecta sit in hac pentimemeri
Ardet amans Dido,
nichilominus tamen arsi tertii pedis non requiescit auditus, sed expectatione suspensus thesim et residuum carminis operitur. In quo quidem advertere, quod, quanto plures cesuras versus habent, tanto sonoriores evadunt, ut
iusque datum sceleri canimus populumque potentem.
Sunt enim in isto carmine tres cesure. Nam in principio quinti pedis cesura non est, cum sit ibi coniunctio encletica ‘-que’, cuius est cum precedenti dictione proferri et eius accentum ab antecedente sillaba super finalem, id est: ultimam, inclinare. (22) Preterea, quamvis reperiri queant in quinto sextoque pedibus he cesure, turpissime tamen sonant et a poetis ut absone devitantur. Reperiuntur aliquando tamen apud Oratium in principio sexti pedis, ut
cantat et apponit:«meus est amor huic similis; nam».
(23) Inveniuntur et in uno eodemque versu tam in quinto pede quam in sexto cesure, quibus adeo turpis et amelos versus redditur, quod carmen vix debeat appellari, ut idem Flaccus in alio carmine:
Quod si inciderit tibi nunc aliquid, repetes mox.
In quo versu quicquid est, absonum est, preter cesuras, que continuantur. Sed longe magis in alio carmine:
Que si quis sanus facit, et sanus facies tu.
Et plurima similiter apud eundem invenies in libris Sermonum. In quo verborum ornatum et metrorum dulcedinem adeo non curavit, quod potius credi possit ea de industria evitasse. Cur autem iste duorum pedum finalium cesure non sonent curque mulceant cetere, licet sensu percipiam, quia sic est, presentialiter non occurrit. (24) Sed cum iam multa dixerim circa causas metrice simphonie, ista simul et, que relicta sunt, tam plene quam rationabiliter studiosis subtilius tradimus speculanda. Nos autem, que de poeta et poetarum officio restant, conemur, quantum deo placuerit, explicare.
___________
Capitulum duodecimum De poeta quid sit et quod eius officium
recensere(1) Quid autem poeta sit quodve poetarum officium, licet ex iam dictis maxima ex parte colligi queat, nichilominus tamen, quantum occurret, dum ista meditor, videamus. Nam si cunctis laudantibus Cato ille sapientissimus, qui, Portie domus autor, Censorius dictus est, oratorem suis condicionibus diffinivit, cur ego non diffiniam et poetam, quem, licet contradicere videatur Arpinas, longe maiorum arbitror oratore? Verum inquit ille:
Orator est vir bonus dicendi peritus.
Maxima profecto laus oratoris, quod virum bonum includat, cum ea res – ut vult Cicero – innumerabilibus officiis et laudibus contineatur. (2) Nec scio tamen, an viri boni sit, offensionis aut tutele studio quasi quibusdam ignibus inflamare iudicantium animos et id, quod rectum queritur, iudicium scilicet obtinendum, non tranquillam iudicis mentem, sed variis perturbatam motibus et obliquatam veluti regulam adhibere. Sed admittatur hoc, si fas est, tamen, et a viro bono concedamus non abhorrere. Quis autem patiatur, quod Quintilianus docet:
Falsas expositiones, quarum in foro
– ut eiusdem verbis utar –
duplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, alterum, quod est tuendum dicentis ingenio,
ad oratorem, si vir bonus dici debeat, pertinere? (3) Extollat hanc diffinitionem Anneus licebit et iam non Marci Catonis dictum velit, sed divinum oraculum, hoc est – ut idem ipse declarat –: dei voluntatem hominis ore enuntiatum, certum tamen est aut hanc oratoris diffinitionem omnino non esse aut aliquem illorum, quos etiam optimos oratores putavit antiquitas, oratorem penitus non fuisse. Nam cum multos dicendi peritos extitisse legamus, quot inter eos comperimus viros bonos? (4) Etenim – ut de ceteris sileam et ad eloquentie cacumina veniamus – dicemusne Demostenem virum bonum, qui, cum eloquentie merito ignobilis et fabri filius, a follibus atque igne tinctus carbonibus fortuna, imo dei dispositione faciente rheorice traditus in forum et curiam tractus esset, glorioso Solonis fuit additus Ariopago? Ast hic cum Milesiorum oratoribus pactus est magnam pecunie summam, ne petitionem auxiliorum, quam priore die acriter impugnaverat, affirmans nec Milesios auxilio dignos neque id vel rei publice commodo fore vel ex honestate deberi, novo consilio, cum res eadem iterum agenda resumeretur, post triduum impediret. (5) Hic est ille Grecorum oratorum orator et princeps, qui regnabat in foro, imperabat in curia et nedum alios, sed se ipsum et naturam studio atque industria superavit. Qui cum omnium consensu summus orator esset, certe vir bonus esse non potuit, qui, cum venalem linguam contra cives exponeret apud rostra, contra patriam vero silentium in contione vendidit et expectationem populi corruptus precio defraudavit. Obvoluto quidem pannis gutture synanchen, hoc est: ex tumore faucium constrictionem spiritus, simulavit. Nec latuit corruptela, exclamante quodam non synanchen, sed argiranchen esse. Quod quidem adeo impudenter egit et egisse parvi fecit, quod respondenti Aristodemo poete se talentum ex actione fabule lucratum esse replicaverit sibi plus ex silentio contigisse. (6) Nam quid de Cicerone nostro loquar, qui vehementia eloquentie
in causa Cluentiii tenebras offudisse iudicibus
ad gloriam se iactavit? Quid, inquam, de Cicerone nostro loquar? Nonne satis, ut viri boni opinione submoveatur, est, quod in foro, ubi tante maiestatis erat, quod – sicut de ipso legitur – pudor esset, ab his, que diceret, dissentire, falsi testimonii nota absolutione Clodii fuerit iniustus, licet verum forsitan testaretur? Quid de levitate dixerim, que talis et tanta fuit, quod in medio senatu sibi dictum audierit, quod duabus sellis solitus sit sedere, quod non dubitaverit ipsum Crispus transfugam levissimum appellare? (7) Diffinivit igitur Cato, qualis esse deberet orator, non quales essent. Et nos eadem ratione diffiniamus brevi descriptione poetam. Est igitur poeta vir optimus laudandi vituperandique peritus, metrico figurativoque sermone sub alicuius narrationis misterio vera recondens. Et quod vir optimus esse debeat et omni laude dignissimus, cuius professio est aliena reprehendere vel laudare, credo quemlibet consentire. Quid enim turpius quidve abominabilius quam audire:
Quotiens aliquid de moribus audent,
qui Curios simulant et Bachanalia vivunt?
(8) Unde verus perfecte vite magister iussit, quod trabem ex oculo suo debeat removere, quicunque cupit ex alieno festucam auferre, propterea, quod non ius sit vel moribus consonum etiam eum, qui minus peccaverit, de gravissimis peccatoribus iudicare. Nam alibi noluit in adulterio deprehensam nisi ab illis, qui sine peccato forent – sicut in evangelio legimus – lapidari. (9) Vera quidem iusticia est, quod iudicantes alios non solum sint innocui vel innocentes, sed etiam innoxii. Nam tametsi possibile sit vitiosum vitia reprehendere laudareque virtutes et circa hec nichil vel artis dimittere vel exercitii perturbare, efficacius tamen et mundius ista sonant de labiis innocentum. Etenim cum speciosius sit exemplo et actibus vite sue alios instruere quam sermone, speciosissimum quidem incunctanter est verbis simul et operibus admonere. Et e contra – sicut Aurelius inquit –
Bene loqui et male vivere nichil aliud est quam se sua voce damnare.
(10) Sed cum poete tales esse debeant, quod mereantur et iure possint optimi nuncupari, requiret aliquis forte, num poetarum quispiam talis aliquo tempore sit repertus. Hoc qidem non facile de quoquam tenaciter affirmaverim. Principio namque frustra reperire tentaveris viros hac perfectione consumatos inter Romanorum Grecorumque gentilium multitudinem, quos et religionis inficiebat impietas et finis mundane glorie, quem suis operibus proponebant ad veram perfectionem, etiam, quam possunt adipisci mortales in vita mortali, pertingere non sinebat. (11) Verumtamen Homerum ingenio clarum, scientia profundum et melliflui oris laudatum invenio, nusquam autem vel minimum vitium eius recolo me legisse. Scimus, quoad mores attinet, Maronem nostrum, cum omnium rerum divininarum et humanarum peritissimus ab omnibus asseratur, appellatum esse Partheniam a mundicia vite, integritate morum conversationisque nitore. Nam quod dici solet ipsum impatientis fuisse libidinis et in pueros – ut inquiunt – proniorem, aut omnino falsum est (quod laudabilius est putare), aut non hominis, sed suorum temporum vitium fuit. Adeo enim hoc flagitium irreprehensibile temporibus illis erat, quod publice sexus utriusque prostitutoria simul forent. (12) Verum quia, licet puerorum celebrati carminibus et hystoriis reperiantur amores, apud honestos tamen probro ducebatur ille concubitus et cum – ut dictum est – hic poeta Parthenias (quod ex Greco Latine ‘virginem’ sonat) publice vocatus sit, non debet cuipiam esse credibile tam illustre nomen inditum talis tantique flagitii criminoso. (13) Nam et noster Ovidius quam munde vite fuerit, qui legit epistolares elegias librorum suorum de Tristibus et de Ponto, ubi se purgat, ubi non extraneis, sed civibus propriis, non etati future, sed apud suos coetaneos loquebatur, sine difficultate videbit. Neque enim est verisimile, quod cum illis, quos fallere non poterat, in suam excusationem mendaciis ageret, quibus ipse notabiliorem maculam contraxisset. (14) Nam et Veronensis Catullus cum optimos viros sciret esse debere poetas nec vitam ipsorum rectum iustumque censeret ex carminibus colligi, scribens ad Aurelium et Furium inquit:
Qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nichil esse necesse est.
Hoc est, nichil (id est ‘non’) est necesse ipsum (scilicet ‘me’) versiculos (id est ‘per versiculos’, ut si haberetur ‘versiculis’, scilicet ‘putare’) parum pudicum. Et subdit:
Qui (scilicet ‘versiculi’) tum denique habent salem et leporem,
si sint molliculi ac parum pudici.
Nonne vides hunc vatem, qualis esse poeta debeat, diffinisse? (15) Sed inquiet quispiam – et fortassis ex philosophorum grege –, qui tandem aliquando dignatus fuerit legere principem philosophorum Aristotilem, et dicet:
Nonne Symonides cum vellet solum deum scientia, que suimet causa est, honoratum esse, vel ex se vel ex aliorum poetarum sensu dixit divina naturaliter hominibus invidere?
Unde non immerito subdit philosophus secundum proverbium poetas multa mentiri. Dicit hoc quidem Aristotiles. Sed pace tanti philosophi dictum velim nichil verius nichilque accommodatius diis gentium de quocunque, sive de uno sive tunc de omnibus sermo fuerit, potuit affirmari. (16) Siquidem sive dii gentium demonia sint – ut nostre, imo divine littere –, sive fuerint homines – ut eorundem paganorum traditiones habent –, quid verius dici potest quam illos deos hominibus invidere? Nam de diabolo scriptum est:
Quoniam deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem sue similitudinis creavit illum, invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum.
Et hominem homini invidum esse nescio, si quisquam est tante impudentie, quod audeat denegare. (17) Ex quo quicquid vulgo in proverbium venerit de poetis quicquidque de invidentia divinitatis Aristotiles reprehendat, non potuerunt poete verius dicere de divinitate, quam canebant quamve paganorum impietas adorabat, quam ipsam asserere invidie plenam et, ut fecerunt, stupris, adulteriis, furtis, rapinis ceterisque flagitiis maculatam, ut, cum apud illos venerit in proverbium poetas multa mentiri, potius dici debuerit poetas, que physica sive civilis theologia mentita fuerit sua mithica et quasi fabulas fabulis correxisse. (18) Nam cum triplicem doctores gentium distinguerent iuxta premissa vocabula theologiam, philosophi de diis ad invicem dissidebant in scolis, de numero deorum scilicet, de natura sive essentia et de ipsa providentia dei, num quid res hominum dispensaret; et nedum veritatem reperire nequibant, sed nec exitum suis disputationibus poterant invenire. Unde cum politica iuberet deos cultumque et cerimonias ordinaret, illa naturalis, quam physicam nominabant, quamvis et ipsa vera non esset, non diversa solum, sed adversa prorsus acie confligebat suis rationibus destruens, quicquid altera construebat. (19) Unde non immerito voluit deus exurgere scenicam fabulosam sive theatricam miri scomatis elegentia irridentem physicam, nomina genituramque deorum – ut inquit Plato – cedebat ipsi poetice, ut alteram, civilem scilicet, veritatis testimonio superaret, cum, quos illa iubebat haberi pro deis, hec nedum homines fuisse, sed detestabiles homines aut iniquissimos spiritus admoneret. (20) Credat Aristotiles poetice de diis illis, quibus passiones et motus nostrarum mentium utpote veris hominibus tribuebat, aut falsitatis et mendacii reprehendat, non tamen se verum deum repperisse confidat, quem nichil extra se voluit cognoscentem, quod, quam sit detestabile quamque plus quam fabulosum et falsum vera religio constantia martirum, sinceritate doctrine, stabilitate rationum, autoritate scribentium et miraculorum evidentia declaravit. (21) Nec poetas irrideat quasi mendaces, sed se potius, dum veritatem inenarrabilem scrutatur, deceptum suis rationibus recognoscat, et saltem intelligat cum poetis eos, qui pro deis colebantur, veros homines ex attributione humanorum affectuum extitisse, non deos. Nec mordeat poetas aut arguat falsitatis, quibus si fuisset creditum, sicut ipsorum carmina recepta fuerunt et inter sacra deorum veluti sanctum et religiosissimum quiddam reposita, imo, quod plus est, ab illis diis non solum postulata, sed extorta, suos illos deos ceca gentilitas, quid et quales essent, precipue cognovisset, et ipse idem Aristotiles poetis tanquam veritatis revelatoribus et honorem et gratiam habuisset. (22) Ex quibus certissime constat poetam virum optimum esse debere et longe magis ad hanc excellentiam quam oratores ad viri boni statum et formulam accessisse. Cuius officium est figurato metricoque sermone composita laus et vituperatio, movens et excitans specialiter fantasiam. Et quoniam de his plura dicenda sunt, huic iam capitulo finem ponam, que restant, in sequentibus explicaturus.
Capitulum XIII De verbis diffinitionis tradite de poeta et de eius officio
recensere(1) Et quoniam ex precedentibus satis placuit poetam, cuius sit aliena reprehendere vel laudare, virum optimum esse debere, consequens est, ut alia diffinitionis verba, quantum expedit, declaremus. Sequitur ergo, postquam diximus: «Poeta est vir optimus», id, quod sine medio ponebatur, «laudandi vituperandique peritus». Hoc autem – ut in antepositis dictum est – affirmat philosophus in poetria dicens: Omne itaque poema et omnis oratio poetica aut est vituperatio aut laudatio. Nullum etenim est reperire poema, quo non queratur aut elici possit alterum predictorum. Nam et Flaccus inquit:
Aut prodesse volunt aut delectare poete.
Prodest quidem reprehensor vitiis obvians, sed non immediate delectat. Delectat vero commendans, sed non statim et immediate prodest. Principaliter igitur utilitati vituperatio correspondet, delectationi laus, licet secundario prosit hec et illa delectet. (2) Et ut id, quod in hoc sentio, paucis expediam, si vera laus mentem bene dispositam nacta fuerit, non tam delectat, quam accendit in melius. Sin autem ipsa laudatio fuerit concepta de falsis, ut quandoque panagericis lusum est, admonet talem esse laudatum, sed potius esse debere stimulis urgens, ut tales laudati conentur effici, quales se viderint etiam cum errore laudari. Vituperatio vero menti vituperabiliter affecte quid ingerit nisi penitentiam ruboremque secum de preteritis et cautionem cum verecundia de futuris? Et si nature bonitate ducatur, magis in vera reprehensione gaudebit addiscendo, quid fugiat, quam in falsa laude percipiens, quid capescat. (3) Sed aliqui mox in calumniam erigentur querentes de singulis poetis, quid vituperent vel commendent. Quibus brevi subiectione respondeam, quod, quamvis poete semper nec in expressa laude nec in clara vituperatione versentur, semper tamen illa, que canunt, possunt ad alterum adaptari. Nam – ut cetera sileam – habemus libros tres Ovidii, qui inscribuntur Amorum vel – ut vulgo dicitur – Sine Titulo. Inquibus licet a consueta dulcedine stilique elegantia non discedat, multas amoris turpitudines exprimit atque canit pro pulcerrimo celebrans, que turpia et spurcissima cognoscuntur. (4) Ad quod quidem facile responderim admonens, quod idem autor quodammodo obicienda refellens immediate post prohemium initiali capitulo nichil agit nisi, quod se ligatum atque captivum ducit post triumphalem currum amoris hoc commento designans amantium fedam et non occultam, sicut in plerisque vitiorum, sed apertam et manifestam in omnium oculis servitutem. Et cetera, que volumine toto prosequitur, quanto turpiora sunt, tanto maiori suggillatione carnalem illum inurunt amorem. (5) Et ipsis Artis Amandi libris, quid aliud vult intestino sensu lascivis illis preceptionibus admonere quam amorem, cui tam turpiter serviatur, fugiendum et turpem esse? Et eadem ratione si volueris per cuncta discurrere, ferme nichil invenies apud poetas, quod ad laudis aut vituperationis vim manifeste non videas pertinere. Si vero detur aliquid reperiri, quod neutri predictorum omnino conveniat, sine cunctatione pronunties id simplex esse carmen et dictamen aliquod, non poema, nec id ad poeticam pertinere. Nam quamvis in diffinitione sequatur metrico imaginarioque sermone, non putes tamen, quicquid metro componitur, esse poema, nisi id, quod coniungitur, imaginarius sermo fit figuris et presertim alieniloquio redimitus. (6) Et intelligo sermonem imaginarium, qui per aliquod dictum et aliud intellectum imaginationem et ipsam moveat fantasiam. Quod quidem verbum magis aperte tangit reliqua descriptionis pars, cum dicitur sub alicuius narrationis misterio, id est: occulto, vera recondens. Est enim proprium poete sermone metrico et figurato imaginativam cum delectationem movere ita, quod ipsa dicta cum intellectis videat simul taliter ordinari, quod similitudine quadam intellectus noster et id percipiat, quod dicitur, et aliud intelligat, quam narretur. (7) Et cum in prima verborum fronte tum vera proferantur, ut semper in divina scriptura, tum falsa, sicut apud litterarum secularium poetas sepius reperitur, id tamen, quod sub figmento relinquitur intelligendum, omnino sit verum aut saltem pro vero receptum apud omnes gentes seu quamlibet philosophorum heresim vel hominum nationem. Ut etiam in reconditis sensibus exquisita et prorsus irreprehensibilis veritas non curetur, salvo quam in sacris litteris, in quibus nefas est non vera secundum litteram scribere et abominabile, imo sacrilegum facinus intellectum, qui non sit ipsa veritas, applicare. (8) Ex quibus omnibus colligi potest et finis et officium poetarum. Est enim finis tum vituperatione, tum laude prodesse taliter, quod delectet, taliterque delectare, quod prosit. Officium autem erit laudare seu vituperare per metrum sufficienter et idonee, quo prodesse valeant et iuvare cum immutatione verborum et rerum, ut, cum unum dicere videantur, aliud tamen secreto sensu relinquant omnibus intelligendum. Nam cum inquit Virgilius:
Sed nos immensum spaciis confecimus equor,
et iam tempus equum fumantia solvere colla,
aliud quidem ex littera, aliud autem ex intentione voluit denotare. Illa quidem modum eius, qui curruli certamine fessus equos relaxet et solvat, hac autem laborem carminis et materie, quam illucusque tractaverat, designavit ex quadam similitudine commutatis verbis et rebus legentis animum sensu duplici commovendo. (9) Nec hec solum mea sunt, sed ex philosophi dictis clarissime colliguntur. Et illustris vir Lactantius Firmianus libro primo Divinarum Institutionum contra gentes inquit:
Officium poete in eo est, ut ea, que vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat.
Hec ille. Que quidem vides cum his, que diximus, convenire. Certum igitur et indubitatum esse debet proprium poetarum esse, quoad verba pertinet, ipsa passim et vagantia non assumere, sed alligare metris et in alia significata transferre, et si, qua gesta fuerint vel quasi gesta narraverint, ad significandum aliud ordinare. (10) Qua quidem diligentia paratum est, ut varie vocabulorum novationes per infinita tranlationum genera facte fuerint, que, cum poetarum proprie sint, non solum a rhetoricis, quos ad hec usurpanda suasit ornatus, sed etiam a grammaticis propter copiam necessitatemque dicendi recepta, imo rapta sint. Unde secutum est, quod, que figuras grammaticus nuncupat, colores rhetoricus vocet, a poetis autem, velut per alienoloquium proprie sua sint, fuerint inventa. Ut isti per unum significent aliud, alter se per hec exornet, ille vero loquendi modos libenter multiplicet et acceptet. Nam cum grammatica recte scribendi recteque loquendi scientia sit, quid in ius cedit nisi litterarum convenientiam, sillabarum tempora et modorum significandi proportiones considerare, quibus et locutionis congruitas, legitimus enuntiationis concentus et scriptionis ratio comprehendatur? (11) Suscepit autem a poetica loqui, quod suum est, per vocabula, que maxime scientie viri non sine ratione vel ad simplex arbitrium invenerunt, sed poetice translationes, ut multiformiter loquerentur, et, ne vulgares poetice loquendi modos videretur aspernere, quicquid poetica penes dictionum significata vel loquendi modum a prima positione discedens invenit, accepit. Nec erubuit hic autor congruitatis aliquid de suo rigore summittere vel ea, licet regulis adversarentur suis, non acceptare solummodo, sed etiam excusare. Que quidem precipientis doctrine non sunt, sed potius permittentis, quoniam ausa non sit, que poesis invenerit, condemnare. (12) Verum quia poetice sunt hec propria, licet apud grammaticos rhetoresque tractentur, bonum est, ut eorum aliquid attingamus. Quod quidem sequente capitulo prosequemur.