Socrat. Potes nobis dicere, quid sit iustum? an id tibi indignum videtur esse, de quo verba facias?
Hospes. Mihi vero dignum videtur, et quidem valde.
Socrat. Quid est igitur?
Hospes. Quid aliud esse dicam, nisi illa omnia, quae iusta censentur?
Socrat. Nolim ita mihi respondeas: sed, quemadmodum, si tu me roges, quid sit oculus: dicam tibi, id esse, quo videmus: et si me praeterea iubeas ostendere, ostendam. Et si me interroges, cuinam rei animus sit nomen: ei, tibi dicam, qua cognoscimus. Rursus autem si quaeras, quid sit vox: id tibi esse respondeam, quo disserimus. Tum quoque sic velim dicas, iustum id esse, quo utamur ad aliquid agendum, ut dictum est de iis, quae nunc ego quaerebam.
Hospes. Haud equidem ita facile tibi possum respondere.
Socrat. Quandoquidem igitur non ita facile potes respondere, id ipsum forte facilius hac ratione invenire poterimus. Age, maiora, et minora, quonam potissimum considerantes discernimus? nonne mensura?
Hospes. Sane.
Socrat. Praeter mensuram autem, qua deinde arte? nonne metiendi?
Hospes. Ita sane.
Socrat. Quid levia, et gravia? nonne statera?
Hospes. Etiam.
Socrat. Post stateram qua dehinc arte? nonne appendendi?
Hospes. Maxime.
Socrat. Quid? iusta et iniusta intelligis quo tandem instrumento, quaque praeterea arte secernamus? an neque adhuc id est tibi manifestum?
Hospes. Non hercle.
Socrat. At rursus hoc modo. Quando de maioribus, et de minoribus ambiguimus, quinam ea de rea inter nos diiudicant? nonne metiendi artis periti?
Hospes. Ita.
Socrat. Quando de multis, et paucis contendimus, quinam iudicant? nonne ratiocinatores?
Hospes. verum.
Socrat. Quando vero de iustis, et iniustis inter nos ligitamus: dic, quaeso, ad quos accedamus, qui, qua de re lis est, sententiam ferant.
Hospes. Num iudices dicis, o Socrates?
Socrat. Invenisti recte. Age iam, illud quoque dicas: Artis metiendi periti quid faciunt, quum magna, parvaque discernunt? nonne metiuntur?
Hospes. Quippe.
Socrat. Quid? gravibus et levibus iudicant, nonne appendunt?
Hospes. Appendunt.
Socrat. Quid iam de his diceres, qui de iustis, et iniustis pronuntiant? responde.
Hospes. Haud equidem possum.
Socrat. Nonne ratiocinari eos recte dicas?
Hospes. Opinor.
Socrat. Iudices igitur, qui inter nos sententiam ferunt, ratiocinantur utique, quando de iustis, et iniustis iudicant.
Hospes. Assentior.
Socrat. Parva vero, et magna metiuntur, qui metiendi artem exercent. Diximus enim id esse mensuram, quo talia iudicantur.
Hospes. Diximus.
Socrat. Sed gravia rursus, et levia appendunt, qui studium suum in appendendi arte posuerunt. Nam statera nobis id ipsum fuit, quo solent ista discerni.
Hospes. Fuit profecto.
Socrat. Verum multa, et pauca numerant, qui numerandi studio tenentur. Id enim numerum esse posuimus, quo res huiusmodi distinguuntur.
Hospes. Posuimus.
Socrat. Iudices autem, ut modo consensimus, ratiocinantur, quando de iustis, et iniustis inter nos iudicant. Etenim ratio id est, quo res istae secernuntur.
Hospes. Bene dicis, o Socrates.
Socrat. Et vera quidem. Ratio igitur id esse prorsus videtur, quo iusta, et iniusta iudicantur.
Hospes. Videtur.
Socrat. Iam vero iusta, et iniusta definienda sunt: ut, si quis ita nos interrogaret: Quando mensura, arsque metiendi, et vir illius artis peritus maius ipsum, et minus diiudicant: quid est tandem maius, et minus? diceremus profecto, id esse maius, quod superet: minus vero, quod superetur. Item, si quaereret: Quando grave, et leve, statera, arsque appendendi, et vir eius artis studiosus discernunt, quid est grave, et leve? responderemus, grave esse, quod in libra positum propendeat: leve autem, quod sursum feratur. Sic iam, si quis nos rogaret: quandoquidem iustum, et iniustum ratioque, et ars iudiciaria atque iudex iudicant, quid est iustum? aliquidne, quod illi respondeamus, an adhuc nihil habemus?
Hospes. Nihil.
Socrat. Utrum existimas homines in iustitia praeditos esse voluntarios, an invitos? sic autem dico: Utrum credas, homines iniuste agere, et iniustos esse voluntarios, an invitos?
Hospes. Voluntarios, o Socrates: sunt enim improbi.
Socrat. Improbos igitur tu, et iniustos homines voluntarios esse arbitraris?
Hospes. Arbitror equidem. Tu vero non arbitraris?
Socrat. Non equidem, si modo quid oportet poetae credere.
Hospes. Cui poetae?
Socrat. Qui dixit, Nullus malus lubens, nec invitus bonus.
Hospes. Atqui o Socrates recte habet proverbium vetus, poetas in multis mentiri.
Socrat. Mirum sane, si ea in re poeta hic mentitus sit. Quare, si tibi est otium, videamus, falsane, an vera dixerit.
Hospes. Est otium.
Socrat. Age iam, utrum ducis iustum esse, mentiri, an vera dicere?
Hospes. Vera dicere.
Socrat. Mentiri igitur iniustum?
Hospes. Iniustum.
Socrat. Utrum Decipere putas iustum, an non decipere?
Hospes. Non decipere utique.
Socrat. Decipere, an iniustum?
Hospes. Iniustum.
Socrat. Quid vero nocere, iustum, an prodesse?
Hospes. Prodesse.
Socrat. Nocere, nonne iniustum?
Hospes. Iniustum.
Socrat. Vera utique dicere: et non decipere: et prodesse, iustum: mentiri vero, et decipere, et nocere iniustum.
Hospes. Ita est mehercule.
Socrat. Eademne de hostibus sentis?
Hospes. Nequaquam.
Socrat. Sed nocere hostibus, iustum esse: prodesse vero iniustum.
Hospes. Ita sentio.
Socrat. Estne igitur iustum, nos vel decipienteis hostibus nocere?
Hospes. Quidni?
Socrat. Quid autem mentiri, ut hostes decipiamus, offendamusque, nonne iustum?
Hospes. Iustum.
Socrat. Quid? Non iustum ducis esse, nos amicis prodesse?
Hospes. Duco equidem.
Socrat. Utrum, non decipienteis, an propter aliquam illorum utilitatem decipienteis?
Hospes. Atque etiam decipienteis?
Socrat. Sed decipienteis quidem iustum est prodesse: Non mentienteis tamen, an et mentienteis?
Hospes. Et mentienteis.
Socrat. Mentiri igitur, et vera dicere, nonne utrunque videtur esse et iustum, et iniustum?
Hospes. Videtur.
Socrat. Et decipere, iustum, et iniustum?
Hospes. Illud quoque.
Socrat. Haec omnia, quum sint huiusmodi, nonne iusta sunt, et iniusta?
Hospes. Sunt, ut apparet.
Socrat. Audi reliqua: oculum ego habeo dextrum, et sinistrum, quemadmodum et alii homines?
Hospes. Habes.
Socrat. Narem dextram, et sinistram?
Hospes. Prorsus.
Socrat. Et manum dextram, et sinistram?
Hospes. Sane.
Socrat. Postquam igitur haec tu eadem nominans, quaedam ex meis dextra, et quaedam sinistra esse dicis: si te rogem, utra ea sint: possisne dicere, haec quidem in hac parte dextra esse, illa vero in illa sinistra?
Hospes. Possim.
Socrat. Iam et illuc eas. Postquam haec eadem nominans, aliqua iusta, et aliqua iniusta esse diceres, possis dicere, utra iusta, et utra sint iniusta?
Hospes. Horum singula quaeque convenienter, et in tempore facta, mihi iusta videntur esse: contra vero iniusta.
Socrat. Recte videntur. Horum singula quaeque qui facit opportune, iusta facit: qui contra, iniusta.
Hospes. Ita res habet.
Socrat. Ergo, qui iusta facit, iustus est: qui iniusta: iniustus.
Hospes. Nemo negat.
Socrat. Quis igitur potest opportuno tempore secare, urere, et extenuare?
Hospes. Medicus.
Socrat. Quod scit, an proptet aliud.
Hospes. Quod scit.
Socrat. Quis opportune fodere, arare, et serere potest?
Hospes. Agricola.
Socrat. Quod scit, an quod nescit?
Hospes. Quod scit.
Socrat. In aliis quoque rebus eodem modo, qui scit, potest opportuna, et quando oportet, et suo tempore facere: qui nescit, contra?
Hospes. Potest.
Socrat. Mentiri, et decipere, et prodesse qui scit, potest horum singula quaeque et quando oportet, et suo tempore facere: qui vero nescit, non potest.
Hospes. Vera dicis.
Socrat. Qui facit haec opportune, nonne iustus vocatur?
Hospes. Vocatur.
Socrat. Facit haec per scientiam?
Hospes. Facit.
Socrat. Iustus igitur, per scientiam est iustus?
Hospes. Est.
Socrat. Iniustus, per contrarium est iniustus?
Hospes. Patet.
Socrat. iustus oer sapientiam iustus?
Hospes. Nimirum.
Socrat. Et iniustus, per scientiam iniustus?
Hospes. Sequitur.
Socrat. Videtur ex his id ipsum, quod maiores nobis sub sapientiae nomine reliquerunt, iustitia: id vero, quod inscientia dicitur, iniustitia vocari merito posse.
Hospes. Videtur.
Socrat. Sed homines, inscii sunt sponte, an invite?
Hospes. Invite.
Socrat. Invite igitur et iniusti?
Hospes. Apparet.
Socrat. Iniusti autem, sunt improbi?
Hospes. Sunt.
Socrat. Nonne invite sunt improbi, et iniusti?
Hospes. Prorsus.
Socrat. Per iniustitiam vero iniuste agunt?
Hospes. Nempe.
Socrat. Per id, quod iniusti faciunt?
Hospes. Per id ipsum.
Socrat. Per ipsum quidem, quod inviti faciunt, fieri id non potest, quod voluntarium dicitur.
Hospes. Non certe.
Socrat. Verum per iniustitiam nascitur id, quod iniuste agere vocavimus.
Hospes. Nascitur.
Socrat. Iniustitia vero id esse diximus, quod inviti faciunt.
Hospes. Diximus.
Socrat. Inviti igitur iniuste agunt, et iniusti sunt, et improbi.
Hospes. Inviti, ut apparet.
Socrat. Non ergo ea in re mentitus est poeta.
Hospes. Non videtur.