De ira (Martinus Bracarensis)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ira
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 72


De ira


Domino ac beatissimo, mihi desiderantissimo in Christo, Fratri Vittimero Episcopo Martinus Episcopus.

[1] Dum simul positi dudum mutuae conlationis adloquio frueremur, illud inter cetera tuae a me diligentia caritatis elicuit, ut de passibilitate irae vel qualitatis eius effectibus brevi tibi aliqua libello digererem. Parui protinus libens, paucisque haec tuo studio de fugienda ira, saltem si id non eveniat, de lenienda disserui. Quidam ex sapientibus iram dixerunt brevem esse insaniam. Aeque enim sui est impotens, obliviscitur honestatem, affectuum immemor, rationi consiliisque praeclusa, dum vanis agitata causis, ad considerationem iustitiae inhabilis, et ruinae fit simul, superque id quod oppresserit frangitur.


De habitu irae.

[2] Habitus audax, et minax vultus, tristis frons, et torvus intuitus, faciei aut pallor aut rubor, aestuat ab imis praecordiis sanguis, et colore verso torva ex pulcherrimis foedavit, flagrant et micant oculi, tremunt labra, comprimuntur dentes, crebro et vehementius acto suspirio quatitur pectus, gemitus anxius, et paulo explanato sono sermo est praeceps, rabida vocis eruptio colla distendit, inquietae manus, saepiusque compulsi coactus digitorum, dentes strident, citatus gradus, pulsataque pedibus humus, artus trepidi, et instabili fluctuatione totum concitum corpus, magnas ex se proferens minas, – horribilis ira depravat se atque intumescit, ita ut nescias utrum magis detestabile sit vitium an deforme. Qualem putas intus esse animum, cuius extra imago tam foeda est? Cetera vitia absconduntur et in abdito refugiunt; ira se prodit et in facie exit, quantoque maior est, tanto et manifestius exardescit. Nihil ergo minus quam irasci prudentem decet.


De effectibus irae.

[3] Ira omnia ex optimo et iustissimo in contrarium mutat. Quemcumque obtinuerit, nullius eum meminisse officii sinit. Da eam patri, inimicus est. Da filio, parricida est. Da matri, noverca est. Da civi, hostis est. Da regi, tyrannus est. Ita nec in proeliis utilis invenitur, quia in temeritatem prona est, et pericula dum inferre vult, non cavet; venitque in aliam potestatem, dum non est in sua. Ira ex proprio libito iudicat, audire non vult, nec patrocinio relinquit locum. Iudicium suum eripi sibi, etiam si pravum sit, non sinit. Amat et tuetur errorem suum, nec vult argui, etiam si oculis manifesta veritas ingeratur. Honestior illi in male coeptis pertinacia quam correctio aestimatur. Quamvis enim vanae illam concitaverint res, perseverare vult, ne videatur sine causa coepisse. Et quod est iniquius, dum retinetur, fit pertinacior et augescit, quasi hoc ipsum graviter irasci iustae irae sit argumentum. Quod si quantum minatur, tantum valuerit, ob hoc ipsum quia terribilis est, amplius est invisa. Si vero sine viribus est, contemptui est magis exposita, derisumque non effugit. Sed periculosius est timeri, tutius despici. Omnes alias passiones ira sibi subditas facit, nullaque est ambitio animi in quam non ira dominetur. Denique avaritiam, pessimum malum minimeque flexibile, ira calcat. Quotiens siquidem iratus animus opes suas adactus spargit? Quotiens magna aestimata pretio insignia proicit? Irae violentia repentina et universa est. Non paulatim procedit, sed dum incipit tota est, nec aliorum vitiorum more sollicitat animos, sed abducit. Cetera vitia inliciunt, ira vero, ut solent flumina procellaeque, praecipitat, nullaque magis urget, sive valet superba, sive frustratur insana. Alia vitia a ratione, ira autem a sanitate desciscit, nam nec repulsa in taedium agitur sui, sed ubi adversarius subtrahitur, morsus suos in semetipsam convertit. Cetera vitia singulos quosque corripiunt, ira autem interdum multos publice invadit. Nam numquam populus universus simul fornicandi cupiditate succensus est; nec in lucrum pecuniae spem suam tota simul civitas misit; nec honoris ambitio gregatim cunctos, sed viritim singulos, occupat. At vero in iram uno saepe agmine curritur catervatim.

[4] In iram primum est non irasci; secundum cito desinere; tertium alienae quoque irae mederi. Primum est ergo ne incidamus in iram. Quod si acciderit, secundum remedium est ne in ira peccemus. Nam sicut in corporum cura alia de conservanda sanitate, alia de restituenda praecepta sunt, alia de medendis morbo correptis; ita aliud est iram cohibere ne insurgat, aliud compescere iam erectam. Sicut enim pars superior et propinqua sideribus nec in nubem constringitur nec in turbinem vertitur, inferiora vero saepius fulminantur; eodem modo sublimis animus quietus semper et in statione tranquilla locatus, omnia infra se premens quibus ira contrahitur, modestus ac venerabilis invenitur. Animus autem qui in negotia multa discurrit et varia tentat, in multis incidit querelis. Alius spem eius fallit, alius differt, alius intercipit, atque ita omnium rerum existit impatiens, et ex levissimis iratur causis, nunc personae, nunc negotio, nunc tempori, nunc loco, nunc sibi. Ut ergo quietus sit animus, non est multarum rerum actu lassandus, nec magnarum et supra vires appetitarum. Facile est enim levia aptare cervicibus et in utramlibet partem sine lapsu transferre.

[5] Contra primas ergo causas irae pugnandum est. Causa autem irae opinio est iniuriae, cui non facile est credendum. Nec apertis quidem manifestisque coniectationibus statim est accedendum, quia interdum falsa veri speciem ferunt. Differendum semper est tempus. Dilatus dies aperiet veritatem. Non facile aures criminantibus pateant. Sed hoc humanae naturae vitium suspectum notumque sit nobis, quod ea quae inviti audimus facile credimus et irascimur. Multi enim suspicionibus impelluntur, et ex vultu risuque alieno peiora interpretati innocentibus irascuntur. Plurimum mali credulitas facit. Quamobrem saepe nec audiendum quidem est, atque ex animo tollenda suspicio. Numquam argumentatio deest, et coniecturae irritamenta fallacia. Simplicitate et benigna rerum aestimatione opus est uti. Nihil credere oportet, nisi quod manifeste incurrit in oculos, et quotiens suspicio apparet in animo, credulitas obiurgetur. Haec enim obiurgatio consuetudinem non facile credendi efficiet. Si non vis in iram incidere, ne fueris curiosus. Qui inquirit quid de se dictum sit, et malignos sermones, etiam si secreto dicti sunt, eruit, ipse se inquietat. Dum enim prepetrantur, ad hoc perducuntur, ut videantur iniuriae. Sed in ea perpetratione alia defendenda sunt, alia donanda, alia deridenda, atque ita his modis praevenienda est ira. Multas iniurias transit prudens et plerasque non accipit, quia aut eas nescit aut, si scierit, in ludum eas iocumque convertit. Nam si quereletur, aut falsa suspicando aut levia adgravando, non ira ad illum, sed ipse venit ad iram, quae numquam arcessenda est, sed etiam cum inrepserit refutanda. Magni animi est despicere iniurias. Nam multi leves iniurias in se demisere, dum vindicant. Potius est non agnovisse quam ignovisse iniuriam. Enimvero ille magnus est et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit. Satius siquidem est dissimulare iniuriam quam ulcisci. Potentiorum vero iniuriae non tantum patientia, sed etiam hilari vultu ferendae sunt. Facient iterum, si te passum et se fecisse crediderint. Adeo ergo iniuriam saepe vindicare non expedit, ut nec fateri quidem expediat. Abstinendum itaque ab ira est, sive superior sit, qui lacessit, sive par, sive inferior. Cum superiore contendere furiosum est; cum pari anceps; cum inferiore iam sordidum.

[6] Ex his autem quae solent offendere, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus, alia et videmus. De his ergo quae narrantur, cito non debent credi, quia alii mentiuntur, ut decipiant; alii mentiri non existimant, quia et ipsi decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat, et ut videatur loqui, fingit iniuriam. Est etiam aliquis qui hoc occulte loquitur et maligne, ut amicitias dirimat coherentes, aut certe ut suum apud te insimulet inimicum. Dicitur aliquis de te male locutus? Cogita an prior hoc feceris. Cogita de quam multis ipse loquaris. Cogita non facere aliquos iniuriam, sed reponere: aliquos etiam pro nobis facere: alios adversus nos, sed coactos: alios et ignorantes: eos autem qui volentes scientesque faciunt, non ipsam iuiuriam appetere, sed aut dulcedine urbanitatis prolapsos, aut fecerunt aliquid, non ut nobis obessent, sed quia aliter consequi quae volebant non poterunt. At in his quae ipse audiendo aut videndo cognoscis, naturam voluntatemque discuties facientis, peccantisque animum perpensabis: voluerit an inciderit; deceptus sit an coactus. Puerum excuset aetas, quia nescit an peccet; extraneum libertas; domesticum familiaritas. Si primum offendit, cogita quamdiu placuerit. Si saepe, fer quod saepe tulisti. Iussus est, necessitate fecit. Quare succenseas? Quod si iniuriam recipis, non est iniuria, quod superius feceris pati. Iudex est? Si nocentem punit, cede iustitiae. Amicus est? Fecit quod noluit. Inimicus est? Fecit quod debuit. Pater est? Cogita quia tantum profuit, ut illi etiam iniuriam facere fas sit. Mutum animal est? Ipsum, si irasceris, imitaris. Postremo si bonus vir est qui iniuriam fecit, noli credere; si malus, noli imitari. Prudentiori cede, stulto remitte. Regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi in alios dari velit, in se nolit. Qui ergo semper futurum aliquod quod se offendat existimat, minime cum acciderit, irascetur.

[7] Quin illud valde in haec illiberale et foedum, cum minimis sordidisque animus exacerbatur in rebus. Si parum agilis fuerit puer, si tepidior aqua poturo porrigitur, si turbatus torus, aut mensa neglectius posita, si musca parum curiose fugata, si manibus servi neglegentius clavis elapsa, – cum hoc non in tuam contumeliam fecit, nec sic ut te offenderet fecit, innocentibus parce. Saepe etiam quam stulte his rebus irascimur, quae iram nostram nec meruerunt, nec sentiunt. Ecquid hac insania dementius, quam bilem in homines collectam, in rebus effundere? Aeger et infelicis valetudinis animus est, quem talium rerum levis aura conturbat. Ubi enim et animum simul et corpus voluptates corruperint, nihil est tolerabile, non quia illa dura, sed quia qui patitur mollis est. Nulla itaque res magis iracundiam alit, quam intemperans et impatiens luxus. Dure ergo tractandus est animus, ut ictum non sentiat nisi gravem. Ad coercionem autem errantium irato castigatore non opus est. Nam cum ira delictum animae sit, non oportet peccantem peccato corrigere. Quod si tantum irascatur sapiens quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi, sed insaniendum est. Furta, fraudes, infitiationes, et si quae sunt alia, omnia ista tam propitius aspicit sapiens quam medicus aegros suos. Numquam itaque iracundia admittenda est, aliquando simulanda. Si segnes audientium animi concitandi sint, aliquando incutiendus est his metus, apud quos non proficit ratio.


Quomodo leniatur ira.

[8] Haec dicta sunt, ne veniat quis in iram. Quod si iam ira proruperit, maximum illi remedium est morae dilatio. Hoc primum petatur, non ut ignoscat, sed ut iudicet. Si expectaveris, desinet; nec universam illam tentaveris tollere, quia graves habet impetus primos. Tota vincitur, si partibus capiatur; donec quod ex eius imperio erat agendum, ipsi potius iubeamus. Agendum est ergo ut primus eius fervor relanguescat, et caligo quae premit mentem aliquantulum tenuetur. Pugnet autem unusquisque secum, ut si vincere iram non potest, vel celare meminerit. Si exitus illi non datur, signa eius obrui possunt, sed cum magna hoc molestia fit. Cupit enim exilire ira et incendere oculos faciemque mutare, et si paululum illi extra nos eminere licuerit, supra nos est, ut in imo pectoris recessu condatur, feraturque, non ferat. In contrarium ergo omnia eius flectantur indicia, vultus remittatur, vox lenior, gradusque sit lentior, et ita paulatim cum exterioribus interiora formantur. Sicque fit ut etsi aliquis iram tuam intellegat, tamen sentiat nemo. Faciunt ergo nos moderatiores respectus nostri, si consulamus nos. Num tale aliquid et ipsi aliquando commisimus? Num sic erravimus? Expeditne nobis in aliis illa damnare quae effugere ipsi nequivimus? Faciet etiam nos mitiores, si cogitemus quid nobis ille cui irascimur aliquando profuerit; et sic praesens offensa prioribus meritis redimatur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis adlatura sit fama clementiae, quam multos amicos venia fecerit utiles. Nihil gloriosius quam iram amicitia commutare. Irascitur aliquis? Tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab alterutra parte deserta; nisi paria non pugnant. Quod si utrimque certaverit, ira concurritur. Ille est fortior, qui prior retulit pedem. Victus est saepe qui vicit. Percussit te? Recede; nam referiendo et occasionem dabis saepius feriendi et excusationem; postremo cum volueris reverti, non poteris.

[9] Qui irascitur iniurianti se, vitium vitio opponit. Numque non insanire videtur, si quis mulam calcibus petat, aut canem a quo morsus est lancinet? «Sed ista,» inquis, «peccare se nesciunt.» Eodem loco est quisquis consilio caret. Quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc simile habet, quod omni peccato muta defendit. Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur. Nostram esse causam illius adfingamus, nam facit nos iracundos iniqua nostra aestimatio, quia ea quae volumus facere nolumus pati. Memento etiam quia sapientissimi quique viri multa delinquunt. Quod si etiam prudentissimi viri peccant, cuius error causam non habet ignoscendi? Nemo est tam timidus offensarum qui non illas dum vitat admittat. Aequiore ergo animo fert se contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam in qua non incurrat iniuria. Demus spatium peccanti, quo possit considerare quod fecerit, et ipse se castigabit. «Quid ergo,» inquis, «impune ille erit?» Puta velle te, nam non erit; quia non magis gravius adficitur quam qui ad supplicium poenitentiae datur. Respiciendum est deinde ad condicionem rerum humanarum, ut omnium accidentium aequi iudices simus. Iniquus est autem qui commune vitium singulis obicit. Omnes inconsulti atque improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi. Quid levioribus verbis publicum malum abscondo? Omnes mali sumus. Quidquid in alio deprehenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Mali vivimus inter malos.

[10] Nunc iam tertio in loco videamus quomodo alienam iram leniamus. Nec enim sani tantum esse volumus, sed sanare. Primam ergo iram alterius non audebimus nostra ratione mulcere. Surda est enim, et amens. Dabimus illi spatium; nam remedia medicorum, non in accessibus infirmitatum, sed in remissionibus prosunt. Quod si tumentes oculos quis tentet inungere, rigentem magis vim incitat commovenda. Sapiens furenti amico omnia ultionis instrumenta occultius removebit, ipseque iracundiam simulabit, ut tamquam auditor doloris et comes plus auctoritatis in consiliis habeat. Moras nectet, et dum maiorem poenam quaerat, praesentem interim differet, et omni arte furori requiem dabit. Quod si tu potentior es, aut pudorem illi cui vix resistis aut metum incuties. Alteri dices, «Indignor nimis, et non invenio dolendi modum, sed expectandum est tempus: dabit poenas. Serva istud animo tuo, et pro mora, cum poteris, reddes.» Alteri dices: «Vide ne iracundia tua voluptati sit inimicis.» Alteri: «Vide ne magnitudo animi tui et creditum apud plerosque decidat robur.» Ita enim abscondet et medicus ferramentum, ut aeger dolorem, dum non sperat, ferat. Nam quaedam non nisi decepta sanantur. Castigare autem irascentem, et ultro irasci, incitare est. Itaque vario modo ira sananda est.