De invenzione linguarum (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 17 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De invenzione linguarum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf

De inventione linguarum

De inventione linguarum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 112.1579

De inventione linguarum 112.1579|

Primo omnium litterae Hebraicae linguae a Moyse inventae sunt, et ab Esdra post illorum captivitatem et reversionem eorum renovatae sunt: quarum elementa figurarum subtus, ut invenire quivimus, adnotata habemus, earumque summa viginti duarum constat litterarum.

 Litteras vero Graecas in primis Cadmus Agenoris filius, a Phoenice veniens, in Graeciam nonnullas attulit: post quem aliquantas alii adjecerunt, quaeque ad numeros faciendos habiles habentur; earumque litterarum cum quibus scribi potest summa ad viginti quatuor pervenit. Caeteri characteres tres adjuncti sunt, ut ad millenarium numerum perveniri possit.
 Latinas namque litteras Carmentis nympha, Evandri mater, quae alio nomine Nicostrata dicebatur, invenit et in Italiam eas prima attulit, et postmodum Graecas litteras tres adjecerunt Latini propter necessitatem: quia nonnulla verba necesse habuerunt, sicut in Graecis habentur, loqui, ut est ΧΡΣ, Ymnus, ac Zelus, et reliqua: et eas cum summa cautela decrevi vobis conscribere.

Litteras etiam Aethici philosophi cosmographi natione Scythica, nobili prosapia, invenimus, quas venerabilis Hieronymus presbyter ad nos usque cum suis dictis explanando perduxit, quia magnifice ipsius scientiam atque industriam duxit; ideo et ejus litteras maluit promulgare. Si in istis adhuc litteris fallimur, et in aliquibus vitium agemus, vos emendate.

112.1581| Litteras quippe quibus utuntur Marcomanni, quos nos Nordmannos vocamus, infra scriptas habemus: a quibus originem, qui Theodiscam loquuntur linguam, trabunt. Cum quibus carmina sua incantationesque ac divinationes significare procurant qui adhuc paganis ritibus involvuntur.

Istiusmodi genus descriptionis Notae Caesaris appellatur, quod cum litteris, quae antiqua manus appellatur, perficitur: cum quis Romanorum in aedificiis, parietibus, vel in turribus, aut in monumentis saxeis ob memoriam sui suorumque aliquid litteris commendare scalpendo curaverat, eas cum punctis et titulis obligabat, ne statim quis ignarus legere posset, ut supra in paucis ostensum est.

Genus vero hujus descriptionis tam quod supra cum punctis V et vocalibus, quam subtus cum aliis vocalibus quam solitum est, informatum continetur, fertur quod sanctus Bonifacius archiepiscopus ac martyr, ab Angulsaxis veniens, hoc antecessoribus nostris demonstrarit: quod tamen non ab illo in primis coeptum est, sed ab antiquis istiusmodi usum crevisse comperimus. B. F. K. P. X. KBRXS. XPP. FPRTKS. TKRP. KNSBR. SBFFKRP. BRCHKTFNENS. SCFPTRP. RFGNK. XTDFCXS BXPF. FELICITER. A.

Litterae enim monogrammae scriptae nonnullis in locis inveniuntur, ubi pictura cum museo in pariete imaginis aut in velis, vel alicubi aliter facta fuerit, ibi eorum nomina cum congerie litterarum, unum characterem pictores facere soliti sunt, quod monogramma dicitur: quorum significatio subtus per pauca adnotata monstratur. 112.1583|