EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De interpellatione Iob et David
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeInJoE 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE.

625 CAPUT PRIMUM.

Multas in hac vita perturbationes esse, multas consolationes, sed his illas longe superari; quod sanctorum inductione comprobatur: David ac Jobum pro nostris infirmitatibus interpellasse, unde hujus operis argumentum. 1. Multas nobis perturbationes in hac vita esse subeundas scriptura divina frequentibus demonstrat locis: multasque suppetere consolationes, quibus animus capax vigoris, et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem juncunditatem. Praeponderant enim consolationes perturbationibus; quia et praesentium sedationem afferunt, et spem futurorum. Unde et apostolus Paulus: Indignae sunt, inquit, passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18). Indignae utique ad consolationis comparationem, non ad fructum redemptionis.

2. Quae est enim tam praeclara cujusquam vita in terris, ut adaequare illam coelestem gloriam possit; Quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum dolorum atque infirmitatum absorbuit? In iis quas Christi nomine subiit passionibus quotidie, ut ipse dicit (I Cor. XV, 31), moriebatur, et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque exspectatione censebat. Elias famem, insidias, mortisque terrores, laborum acerba toleravit: et tamen solus ille igneis curribus, equis igneis de coelo deductus 626 ad terras, et de terris revectus ad coelum, omne meritum hujus militiae abscondit, atque que ultra humana omnia gratiam pii adscensoris evexit. Nam de Petro quid loquar, qui crucem suam futura remuneratione indignam arbitratus, inverso suspendi poposcit vestigio, ut aliquid passioni suae adderet, cujus acerbare ipse sibi supplicia non timeret? 3. Unde non immerito sanctus David ad illam gloriam, cum in caetero opere, tum maxime in quadragesimo primo psalmo se festinare testatur dicens: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? In quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis, et consolationes a Domino evidenter expressit. In quo etiam interpellat pro nobis Deum, quod oblitus operis sui, oblitus collatae in hominem liberalitatis et gratiae, quem tuendum atque ornandum susceperat, dereliquerit, et infirmum ac naufragum diversis infirmitatibus rejecerit atterendum. Quod idem ante ipsum fecerat sanctus Job: sed iste moralius, ille vehementius. Utriusque igitur interpellationes considerare cordi est; quod in his vitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogativa formatur. Suo igitur ordine spectandae nobis sunt.

CAPUT II.

Quomodo beatus Job, amissis omnibus praeter uxorem, tamquam bonus athleta perturbationibus non cesserit, nec certare recusaverit.

4. Amissis itaque liberis Job atque omnibus suis praeter uxorem, quae ei sola ad tentationem fuerat reservata, perfusus etiam ulcere 627 gravi, cum videret amicos suos non ad consolandum venisse, sed ad exaggerandum et acerbandum dolorem, advertit a Domino datam in se adversario tentandi sui potestatem. Et quamvis sagittas Domini in corpore suo sentiret esse, quibus compungi se diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet, nec dura certaminis recusaret, addidit: Incipiens Dominus vulneret, in fine autem non me perimat . . . . . Quae enim mea virtus, qui sustineo: aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? Numquid fortitudo lapidum, fortitudo mea: aut carnes meae sunt aereae: aut non in ipso confidebam? Adjutorium autem a me recessit: visitatio autem ejus despexit me (Job. VI, 9 et seq.). 5. Nonne tentamentum est vita hominis in terra, et sicut mercenarii quotidiani vita ejus; aut sicut famulus timens Dominum suum, qui se sub umbra obtegat, aut sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic et ego menses exspectavi vacuos, noctes autem dolorum datae sunt mihi? Si quiescam dico: Quando dies? Si surgam iterum: Quando vesper? Plenus sum doloribus a vespera usque ad mane. Fermentatur mihi corpus in putredine vermium: liquefacio autem glebas terrae, saniem radens ulcerum. Vita autem mea levior est fabula, in spe vacua perit . . . . . . Dicam, consolabitur me lectulus meus . . . . . . Terres me in somniis, et in visionibus me percellis (Job. VII, 1 et seq.).

CAPUT III.

De misera conditione hominis, qui quotidie sub formidine est; quamque stulte cogitet peccata sua Dei cognitionem fallere posse: item quam miserum in lectulo nobis ad quietem dato sollicitudine agitari, atque ex eodem vacuos ac nudos exsurgere, quae vitae istius imago est.

6. Quam misera hominis conditio, quae quasi mercenaria aliis laborat, sibi indiget, et nisi aliena misericordia sustentare se nequit! Quotidie sub formidine, sub timore gravem tolerans servitutem, et ne deprehendatur a Domino, erratica atque fugitiva sub umbra quadam saeculi hujus putat se posse delitescere. Considera illum de quo ait in Ecclesiastico Syrach.: Omnis homo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua: Quis me videt? Tenebrae circumdant me et parietes, quem vereor (Eccli. XXIII, 25 et 26)? Nonne tibi videtur iste vere esse mercenarius qui sua prodegerit, ut ille adolescens in Evangelio (Luc. XV, 13 et seq.), qui legitur accepisse a patre substantiae portionem, et egens atque inops, quo famem levaret, pascere greges coepit alienos, ut mercede sumptum exerceret suum? Sed ille tamen aliquando conversus est; quia revertit ad patrem, et peccata sua non repressit, sed prodidit. Hic autem qui se existimat ab eo qui omnia videt, non videri, et tenebris putat commissa sua posse celari, umbram praetendit: sed frustra latere se credit, cum oculus Domini lucidior sole, occulta omnia deprehendat, 628 tenebrosa illuminet, et intimi cordis penetret conscientiam, atque in alta et profunda descendat. Vanus ergo qui putat tenebris esse se tutum, cum lucem vitare non possit, quae lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. Quasi fugitivus itaque et malus mercenarius deprehenditur, et antequam se occultet, agnoscitur; quia Domino, omnia antequam quaerat, cognita sunt, non solum quae facta, sed etiam quae futura sunt? 7. Perit igitur in vacua spe qui putat quod suum crimen abscondat: fabula est istud, non veritas. Denique fabula peccantium otiosa, non habens fructum, sed gemitum. Narratio enim fatui sarcina in via. Quid enim aliud est peccatum, nisi sarcina quae hujus saeculi onerat viatorem gravi depressum fasce delicti; qui si nollet oneri subjacere, debuit audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). 8. Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus ad communem quictem datus, grave vulnus infligat? Tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis compungitur interior conscientia. Unde Scriptura ait his: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5)? Remedium quidem dedit, sed tamen conscientiam vulneravit. Sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur visionibus; ut non jam requies, sed poena sit. Ita enim abeunt divitiae saeculi, veluti somnium exsurgentis. Surrexit aliquis ex istius corporis somno, et nihil possedit, idque ipsum quod se credebat habere, amisit. 9. Constituite mihi nunc divitem illum, qui quotidiana lucra, et quaestus varios congerebat, et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem, considerantemque secum, quia non cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus; et quod ea quae possidet, in hac vita habeant aliquid voluptatis, non etiam in futurum: aperientem oculos ad coelestia. Nonne tibi videtur sicut qui in somnis bibebat, bibisse; et sicut qui in somnis epulabatur, epulatus: aperuisse autem oculos, et cognovisse quod anima ejus inane speravit, et adhuc esuriat, atque sitiat; quia modum non habet avaritia, nec rapiendo expletur, sed incitatur eo egentior, quo plura quaesierit? Et hic ergo surrexit, et vanum est somnium.

CAPUT IV.

Quomodo amici Job ad consolandum eum venientes ejus dolorem acerbaverint: et quam magnifice idem senserit de divina potestate, ac redemptionis mysteria designaverit?

10. Sed iterum ipsum audiamus dicentem: In veritate novi quod ita est; quomodo enim 629 erit justus, mortalis, etc. (Job. IX, 1 et 2). Incumbebant illi amici qui ad consolandum venerant, et quasi inimici amaris eum perurgebant sermonibus. Unum enim solatii genus est in aerumna et in amaritudine constitutis culpa vacare; ut ea quae perpetiuntur adversa, non pro delicti pretio sustinere videantur. Hoc quoque sancto viro adimere gestiebant; ut videretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis gravibus Domini contraxisset offensam, et pro impietatibus suis illa toleraret: describentes impiorum supplicia; ut qui vitia sererent, et meterent sibi dolores, quod mandato perirent Dei (Job. IV, 8 et 9), et spiritu vitae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus (Ibid., 19 et seq.), et arescerent, cogitationes destitueret versutorum, os obstrueret injusti (Job. V, 13 et 16). Quae vera quidem de Domini potestate; sed non convenientia tanti viri meritis asserebant. 11. His ergo respondit: In veritate novi quia ita est; quomodo enim justus mortalis apud Dominum? Si enim voluerit judicio contendere cum eo, non audiet illum; ut non ad unum verbum ejus mille sermonibus contradicat. Sapiens est enim intellectu, et fortis, et magnus: quis tam durus, ut in conspectu ejus possit subsistere? Qui facit montes inveterascere, et nesciunt, et evertit eos iracundia. Qui commovet orbem terrarum a fundamentis, et columnae ejus quatiuntur. Qui dicit soli, et non oritur, adversus autem sidera consignat. Qui extendit coelum solus, et ambulat sicut in pavimento supra mare. Qui facit vergilias, et hesperum, et septentrionem, et austri ministerium: qui facit magna et investigabilia, gloriosaque et immensa, quorum non est numerus. Si praeterierit me, non videbo: et si me praetergressus fuerit, nec sic sciam (Ibid., IX, 3 et seq.). Quanto vehementiore tuba iste increpuit de Domini potestate? Sed in ea justorum auxilium, non ruina est. Denique videtur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.

CAPUT V.

Deum fecisse montes inveterascere, id est, litteram veteris Testamenti in spiritalem sensum convertisse: Judaeos, quod illud ignoraverint, excusabiles non esse ob prodigia quae Christi mortem sunt comitata; sed maxime ob solis defectionem quae describitur. Tanguntur alia quaedam Christi opera, et praecipue ambulatio in mari; ubi de titubatione Petri, ac de conterendis navibus Tharsis, quibus corpora nostra designantur.

12. Qui sunt enim montes quos inveterascere facit, nisi Moyses, Aaron, et Elias, Jesus Nave, Gedeon, prophetae, omnes libri veteris Testamenti? Venit Dominus Jesus: novum detulit Testamentum, et illud quod erat vetus, factum est novum. Innovatus est Christianus, inveteravit Judaeus. Renovata est gratia, inveteravit littera. Evertit montes, et convertit. Evertit enim et subruit intellectum secundum litteram, et statuit intelligentiam spiritalem. Intellectus ergo ille Legis evanuit carnalis, et factus est spiritalis. Unde Apostolus ait: Scimus autem quia 630 Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14). Sed et ipse qui carnalis erat, factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: Puto enim, et ego spiritum Dei habeo (l Cor., VII, 40). Hos ergo montes inveteravit Jesus, et Judaei nesciunt. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent: numquam adhuc Judaica deliramenta sequerentur. Ipsi sunt ergo qui nesciunt. Unde et in Evangelio dicit Dominus Jesus: Dimitte illis, Pater, quia nesciunt quid faciunt (Luc, XXIII, 34). 13. Sed non excusantur quia nesciunt, cum nescire nolint, quod debuerint cognoscere. Certe non illis invidemus, si Domini sequantur sententiam. Sententia enim superiora solet absolvere, non futura. Sed nec ille immunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis, et postea veniam non poposcit. Esto ut ante ignoraverit quem persequebatur; in cruce tamen positum debuit recognoscere universorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, coelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulcra patuerunt, mortui viventium receperunt consortia. Unde et Centurio ait: Vere Dei Filius erat iste (Matth., XXVII, 54). Centurio agnoscit alienum, levita non recognoscit suum: gentilis veneratur, Hebraeus abjurat. Non immerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum. Sed motae sunt veteres, ut novae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Audi quas columnas confirmaverit. Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis (Galat., II, 9). 14. Quomodo ergo excusant se nescisse, quorum alii viderunt, alii cognoverunt solem non expleto diei curriculo, se recepisse; et rursus ante peractum spatium noctis egressum, noctem in die fecisse, in nocte diem. Utique intelligere debuerunt quia sol jussus se recepit, et jussus exivit. Praedixerat enim Dominus (Matth. XII, 40), quia tribus diebus futurus erat in corde terrae, et tribus noctibus: didicerat hoc sol, servabat praeceptum. Dubitabat ergo, dicens: Quid facio? Orior, et dies est: occido, et nox est. Si cursum meum servavero, demorabor mundi salutem. Festinemus etiam ad redemptionem nostram: festinare etiam debeo ipse ad novam vitam; erit enim beneficio crucis qua renovantur universa, et sol novus, et coelum novum. Festino ergo ut illum possim videre solem justitiae, illuminantem animas universorum. Sed quid faciam? Ipse vult post triduum fieri resurrectionem. Inveni quid faciam, ut et moras non faciam et numerum dierum custodiam. Non faciam integrum diem et integram noctem. Abbreviabo horas, ut tribus quidem diebus ac noctibus sit inter mortuos Dominus Jesus: citius tamen quam trium dierum et noctium intervalla patiuntur, resurgat a mortuis. Abbreviabo igitur horas ubi ascenderit crucem. A sexta hora statim fiat nox; ne videam Domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum. Occidam, et erit nox horarum trium: egrediar, et innovabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies: sequetur nox secunda spatio 631 suo, sequetur similiter dies: incipiet nox tertia, resurget Dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis; ut compleatur illud: Et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Hic est dies ille magnus quem vidit Abraham, et gavisus est: de quo et David ait: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24): cui non ministerio laboris, sed fructu exsultationis interero. 15. Ipse ergo Dominus diem ducit, et ante mundi consummationem videbitur lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ipse est Dominus, qui signat et numerat multitudinem stellarum; ipse est Dominus, qui coelum solus extendit, qui ambulavit tamquam in pavimento super mare; quando Petrus vidit eum ambulantem, et dixit: Domine, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28). Et jussit Dominus: sed ille titubavit; et nisi porrexisset ei Dominus dexteram, demersus fluctibus occidisset. Titubavit caro, salvavit dextera. Et ait illi: Modicae fidei, quae dubitasti (Ibid., 31)? Fides ergo ambulavit in Apostolo, non caro. Denique fides titubavit, et caro sentire coeperat naufragium. Quod non improprie dictum est; quia caro navis est animae, sicut scriptum est: Qui descendunt mare in navibus (Psal. CVI, 23). Et alibi: Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8). Animae enim nostrae cum Verbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est illi homo qui mundum redemit. Naves Tharsis, id est, intelligibiles quae Salomoni aurum ferebant atque argentum, id est, corpora nostra, quae habent thesaurum in vasis fictilibus, ut Apostolus dicit (II Cor., IV, 7): vel quod etiam hic partus dubio conteruntur, juxta quod dictum est: Vae praegnantibus et nutrientibus (Luc. XXI, 23)! Nam cum anima quatitur, caro fluctuat: vel spiritu vehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: Veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent (Ezech. XXXVII, 9). Unde et ipse Job in posterioribus dicit: Novi enim quia aeternus et potens est, qui soluturus est me in terra, resuscitare pellem meam quae portavit haec (Job. XIX, 25 et 26). Conteruntur autem qui in judicium resuscitantur. Est autem bona contritio: cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19). Et alibi: Sana contritiones ejus (Psal. LIX, 4). Sed et ad Josaphat dictum est: Contritae sunt naves ire in Tharsis (II Par. XX, 37); eo quod se sacrilego miscuisset. Utrumque igitur contritio significat; quia utrumque est in die judicii: Quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Quod etiam David propheta significat dicens: Ibi dolores ut parturientis: sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Ps. XLVII, 8 et 9). Namque et dolorem futurum, et laetitiam comprehendit: dolorem de judicio, et de absolutione laetitiam.

632 CAPUT VI.

Verba Job, quibus humanas infirmitates aperit, expenduntur. Quemadmodum Vir sanctus peccatum suum non negaverit, quidve inter peccare et impie agere sit discriminis; quibus verbis hominem apud Deum conetur excusare; postremo confitenti veniam promitti, ac justum iniquitates suas agnoscere, ostenditur.

16. Sed ad propositae nobis interpellationis seriem revertamur. Multas, inquit, contritiones fecit mihi, respirare me non sinit, replevit me amaritudine; et quia virtute est potens, nemo potest judicio ejus resistere. Si justus sum corde, lingua mea errat. . . Magnum et potentem disperdit ira. Improbi in morte gravi: justi autem irridentur. Dati sunt enim in manus impii (Job. IX, 17 et seq.). Vide singula. Potentibus ira sua gravis est, improbis nequitia, justis conditionis infirmitas. Ita nihil periculo vacat. Fortitudo et magnitudo viri sua potestate decipitur, improbitas affligitur, virtus ridetur. Ille quia plus potest, labitur: iste quia nihil potest, affligitur. Conditionis est vitium, quia vita nostra levior est cursore. Transivit, et nihil vidit. Tamquam navis vestigium, aut aquilae volantis et quaerentis escam (Ibid., 25 et 26); ita praeterit et vita hominis. Quod loquimur, obliviscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur. nisi quod sit plenum moeroris et gemitus. Concutior, inquit, omnibus membris. Utinam sit mediator noster arguens et dijudicans inter utrumque nostrum (Job IX, 28, 33). 17. Dicam Domino: Quare sic me judicas? An bonum tibi est ut injustus ego sim; quia repulisti opera manuum tuarum, et consilio impiorum intendisti? Numquid sicut mortalis videt, sic vides, aut vita tua sicut hominis, aut anni tui sicut viri; quia exquisisti iniquitates meas, et peccata mea investigasti? Nosti enim quia impie non gessi: sed quis est qui de manibus tuis eruatur (Job. X, 2 et seq.)? Magna fides, magna auctoritas conscientiae, Deum testem mentis suae arcessere. Quod conditionis est, non negat: quod impietatis est, repellit: quod infirmitatis, fatetur. Peccasse conditionis est, quia nemo immunis lapsus est: impie agere non conditionis est, sed perfidiae et nequissimae mentis venenum. Non agnoscit hoc justus: sed absolutio hominis in Dei miseratione, non in hominis potestate est. 18. Manus, inquit, tuae plasmaverunt me: postea convertisti et percussisti me. Memento quia lutum me fecisti, et in terra me resolves. Numquid non ut lac mulsisti me, confecisti me sicut caseum? Corium et carnem me induisti, ossibus et nervis me inseruisti: vitam et misericordiam in me posuisti; et visitatio tua protexit spiritum meum (Ibid., 8 et seq.). Quanta deploratio sancti viri pro communi infirmitate, quanta conventionis auctoritas, quod Deus hominem manibus suis fecerit? Excusatur culpa infirmitatis obtentu, commendatur gratia privilegio operationis aeternae, et protectionis dignatione coelestis. De quo loco etiam David pulcherrime locutus est dicens: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, nisi quia visitas eum (Psal. VIII, 5)? 633 19. Haec, inquit, habes in te: novi quia omnia potes, impossibile autem tibi nihil. Si enim peccavero, custodies me, ab iniquitate autem immaculatum me non fecisti. Si impius fuero, vae mihi! Si sim justus, non possum me erigere. Plenus sum enim confusionis, investigor sicut leo ad necem (Job. X, 13 et seq.). Vide tria: Si peccavero, inquit, custodies me. Et ideo, o homo, fatere peccatum, ut veniam consequaris: Dic, inquit, iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Quid erubescis fateri eas in quibus natus es? Negantis, non fatentis crimen est, negare quod natus sis. Quod accepisti, utinam serves. Cur putas te habere quod non acceperis? Ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, justus non se erigat et extollat; ne per arrogantiam fructum justitiae amittat. 20. Et pulchre ait: Si justus sum, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. Justus enim advertit magis fragilitatem suam, quam injustus; et sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. Denique lapsibus suis sapiens compungitur, insipiens delectatur: justus accusator est sui, injustus assertor: justus praevenire vult accusatorem confessione peccati, injustus peccatum suum occultare desiderat: ille in principio sermonis occurrit ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui sonum accusationis involvit, ne prodat errorem.

CAPUT VII.

Omnium aetatum maxime lubricam adolescentiam: nos eorum etiam peccatorum, quae vitare nequiverimus, rationem esse reddituros: aerumnas nostras maris ac terrae incommodis non satis exprimi: coelum ac terram innovanda esse, nec futuram resurrectionem ante adventum ejus, qui nova omnia sit facturus.

21. Iterum adjiciens dicit: Quare ascripsisti adversum me mala, et apposuisti mihi adolescentiae peccata (Job. XIII, 26)? Pulchre id aetatis arripuit ad querelam, quae magis ad vitium lubrica esse consuevit. Habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa vicina adolescentiae juventus bonae existimationis intuitum, et verecundiam delinquendi: adolescentia sola est invalida viribus, infirma consiliis, vitio calens, fastidiosa monitoribus, illecebrosa deliciis. In tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi hujus turbine, cur tam crebra naufragia improvidae ascribuntur aetati? Unde praeclare David totius temporis ejus veniam sibi a Domino postulavit dicens: Delictum juventutis meae et ignorantiae ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7), quia tunc maxime calor corporis fervet, et aestu sanguinis vaporantis ignescit. 22. Sed iterum ipsum audiamus: Mortalis, inquit, filius mulieris, brevis vitae est, et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit, et decidit, discedit autem ut umbra, et non resistit. Nonne et ab hoc ratio quaeritur? Et hunc fecisti intrare in judicium sub conspectu tuo. Quis autem mundus est a sorde? Sed nemo, 634 etiamsi unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 1 et seq.). Vere miserabilis conditio, ut peccati sui quod vitare non possit, rationem praestare cogatur: judicium intrare, in conspectum Domini subire omnipotentis compellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot vitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quivis esse non possit, ut ab ipsis cunabulis prius obrepat infantiae culpa, quam sit ullus sensus erroris. Quamque illud miserabile, ut brevis sit vita ejus, dulcis illecebra, multiplex aerumna, iracundia quotidiana. Itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est. 23. Est, inquit, arbori spes. Si enim fuerit excisa, virescit; et in petra mortuus ramus ejus fuerit, ad adorem aquae florebit; faciet autem messem sicut novella. Vir autem defunctus abiit, cadens autem mortalis homo non ultra est. Tempore autem fluctuat mare Job. XXIV). Spectavimus prophetici sermonis seriem ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari, quae omni injuriae, crebrisque tempestatibus subjacent: quam validum argumentum nostrae expressit aerumnae? Terrena, inquit, virgulta, nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus vitales resurgunt. Mare quoque ipsum temporum vicibus solet fluctuare. At vero caro nostra semper exaestuat, sibique ipsa tempestas est, nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur. 24. Cum autem dormierit homo, non resurgit usque dum coelum non assuatur (Ibid., 12). Quod videtur declarare, donec coelum novetur; erit enim coelum novum et terra nova, sicut scriptum est (Esai. LXV, 17). Nam quod assuitur, vetus est: quod vetus, mutabitur. Denique audi David dicentem: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt: tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur (Psal. CI, 26 et 27). Possumus etiam illud adtexere, quoniam quod vetus est, assuitur; quod novum, cogitur. A diebus autem Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. Assuebat ergo illud Synagoga in paucis, Ecclesia cogit in millibus. Vel quia nunc coelum assui videtur nebulis et caligine, nocturnisque tenebris, et croceo diei surgentis rubore diversa et discolori specie saepe contextum. Tunc autem nox non erit amplius, et non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quia Dominus illuminabit super eos, sicut dicit Joannes (Apoc. II, 23). Vel quia: Vae iis qui assumunt cervicalia ad evertendas animas populi (Ezech. XIII, 18). 25. Deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac vita requiem non haberet, et universa subito incursu mortis amitteret, Spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec veniret qui non assueret vetera novis, nec vestimentum novum committeret in vestimentum vetus; sed omnia faceret nova, sicut ipse dixit: Ecce faciam nova. Ipse est enim resurrectio, ipse primogenitus ex mortuis in quo omnes 635 quidem praerogativam futurae resurrectionis accepimus: solus tamen ipse adhuc resurrectione perpetua resurrexit.

CAPUT VIII.

Quomodo beatus Job resurrectionem atque iram Domini in consummatione futuram significaverit; et quam desideraverit ex hac vita, ubi perfidia dominatur, evolare?

26. Audito igitur quid locutus esset in eo Deus, et cognito per Spiritum sanctum quod Filius Dei non solum veniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret (quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium, et exemplum futurorum), conversus ad Dominum ait: Utinam in inferno me conservares, absconderes autem me, donec desinat ira tua, et statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias. Si enim mortuus fuerit homo, vivet consummans dies vitae ipsius. Sustinebo donec iterum fiam, deinde vocabis me; ego autem te obaudiam: at opera manuum tuarum ne despicias. Numerasti autem meas adinventiones, nec praeteribit te quidquam ex peccatis meis. Signasti autem iniquitates meas in sacculo, et notasti si quid inscius praeterivi (Job. XIV, 13 et seq.). Quam suavis locus, qui nos de resurrectione confirmat; et quam videtur voci Dominicae convenire, quae in Evangelio legitur, ubi ait: Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos (Luc. XXIII, 30). Erit enim in consummatione saeculi ira Domini. Recte ergo Sanctus, in judicium mavult resurgere, quam in tempus divinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est. 27. Simul etiam illud prophetare intelligitur, dicendo: Statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias; quod in passione Domini resuscitandus foret, sicut in fine istius libri demonstratur; nec tamen deplorare desinit: et quo magis intelligit sibi resurrectionem esse propositam, vitam hanc fugere desiderat, videns se in manus traditum adversariorum, projectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conversi sunt, qui cum debuerint consolari, ruinam super ruinam inferant; memor tamen conscientiae suae purae, et mundae orationis ait: Terra non cooperias in sanguine carnis meae (Job XVI, 19); ut oratio ejus sicut incensum dirigatur ad Dominum, non in terra diversetur. Sancti enim oratio nubes penetrat; peccatoris orationem, sicut a Deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit. Maledictus, inquit, a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram (Gen. IV, 11).

CAPUT IX.

Reprehenduntur ii, qui curiosius sapientiae adyta rimari audent: eam neque in abysso, neque in mari quaerendam esse; et qua causa: denique ejusdem cognitionem soli Deo, et quibus eam ille revelaverit, patere.

28. Flebiliter itaque Sanctus deplorat vitae istius tempora: Pereo, inquit, et spiritu 636 circumferor: oro autem sepulturam, et non impetro, precor laborans. Et quid faciam (Job XVII, 1 et 2)? Dies mei transierunt in horrore: dirupti sunt articuli cordis mei (Ibid., 11). Nec tamen usquam derogat judicio Dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae Dei, et inscrutabilia judicia ejus, atque investigabiles vias ejus.

29. Non calcaverunt, inquit, eas filii se glorificantium, nec transivit per eas leo (Job XXVIII, 8). Quis enim potuit vias ejus comprehendere, quae abdite occulta penetravit? Unde, inquit, inventa est sapientia, aut quis locus disciplinae? Nescit mortalis homo viam ejus, nec inventa est in hominibus. Abyssus dixit: Non est in me; et mare dixit: Non est mecum (Ibid. 12 et seq.). Non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Quid curiose cupis investigare quod tibi non expedit scire, nec cognoscere datur? Paulus audivit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare; et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium coelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat (II Cor. XII, 3 et 4). Si quae audivit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audivit, inquirit? Imperatoris hujus in terris non licet tibi scire consilia, et vis scire divina; non licet tibi curiosius investigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra coelum agatur. Cur tu disputas unde nata sit Sapientia? Nescit homo viam ejus, nec in hominibus inventa est perfecta Sapientia. Non in Moyse, non in Aaron, non in Jesu Nave fuit, non in ipso David qui ait: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8); quia ipse dixit in posterioribus: Velut jumentum factus sum apud te (Psal. LXVII, 23). Supra te est scire, o homo, altitudinem Sapientiae, satis est tibi ut credas. Si enim non credideritis, inquit, nec intelligetis (Esai. VII, 9). Abyssum scire non potes, abyssum non potes comprehendere, quomodo altitudinem Sapientiae comprehendes? Abyssus dixit: Non est in me; et tu potes dicere quia in te est Sapientia? 30. Abyssus ergo dixit: Non est in me; quia ipse Dominus dixit: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10). Et Apostolus dixit: Quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere (Rom. X, 7). Ergo si interrogatur abyssus: Ubi est Sapientia? Respondet: Non est in me, quia resurrexit. Interrogatur mare: Ubi est Sapientia? Dicit: Mecum non est: quia calcavit me, nec fluctus mei eam turbare potuerunt. Et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto, noli perfectam illam Dei Sapientiam in hoc mundo quaerere; quia mundus eam non cognovit. Sed si vis eam invenire, calca fluctus hujus mundi, sicut calcavit Petrus, et ambula super aquas hujus saeculi, et porriget tibi dexteram Sapientia, sicut porrexit et Petro; quia nemo fuit quem non saeculi hujus unda turbaverit. Turbavit Abraham, turbavit et Moysen, turbavit et Petrum. Moyses per mare transivit, et per mare peditem duxit exercitum: sed ante et ipse turbatus est. Petrus super aquas calcavit: sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei vestigio claudicavit. Ergo noli Sapientiam in mari quaerere; 637 quia non dixit cum mari se futurum Dominus Jesus, sed cum apostolis suis; ut aliqua ex parte eum cognoscerent, quibus ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Beati cum quibus est, utinam et nobiscum sit. Sed nobiscum mare est, Petrus cum Christo, quia et ipse calcavit mare. Nobis aurum cordi atque argentum est: sapientia autem supra aurum, non in auro est. Ideo qui Sapientiam habere cupiebat, Argentum, ait, et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6). Quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat piae operationis gratiam. Ideo et tibi dicitur: Et trahe Sapientiam in interiora (Job XXVIII, 18); et intra: Latuit, inquit, omnem hominem, et a volatilibus coeli abscondita est (Ibid. 21). Nec homines sciebant ubi erat, nec Angeli, quia ipsi sunt aves coeli, de quibus dictum est: Et vidi Angelum volantem per coelum (Apoc. XIV, 6). 31. Nemo potuit noscere Sapientiam; quia nemo novit Filium nisi pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse ergo revelavit Joanni cum quo esset sapientia; et ideo dixit ille, non quod suum erat, sed 638 quod Sapientia infudit ei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Nescit Sapientiam interitus, nescit malitia. Interitus enim tenere eam non potuit, qui dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Nescit eam malitia, quia dixit: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28). Possunt dicere: Audivimus gloriam ejus. Solus est Deus qui novit eam: quia Deus, inquit, bene constituit viam ejus: ipse novit locum ejus (Job XXVIII, 23). Quod sit receptaculum Sapientiae, audi discipulum ejus dicentem: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Agnovit enim Patrem Filius, quia ipse ait: Sicut agnovit me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. X, 15). Aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. Pater ergo qui omnia fecit, novit ventorum libram, aquarum mensuram (Job XXVIII, 25): ipse vidit Sapientiam, et enarravit eam per prophetas suos, quia Pater enarravit Sapientiam, et investigavit eam; sicut et Filius Patrem enarravit, quem nihil praeterit, et dixit: O homo, quid vis profunda scire Sapientiae, quae supra te sunt? Timere Deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est (Ibid., 28).

LIBER SECUNDUS.

DE INTERPELLATIONE DAVID.

CAPUT PRIMUM.

Post absolutam vehementiorem interpellationem Job sequitur placidior interpellatio David. Hunc non inepte cervo comparari, cum Christus ipse per idem animal se designari non recusaverit. Illi similitudinem hanc convenisse pottissimum ob passionis susceptionem, Ecclesiae vocationem, profligationem diaboli, atque apostolorum, qui et ipsi cervi fuerunt, missionem. 1. Multi quidem deploraverunt infirmitatem fragilitatis humanae excellentius; tamen caeteris sanctus Job, et sanctus David. Ille superior, directus, vehemens, acer, et quasi gravibus exasperatus doloribus majore cothurno: hic blandus, placidus, atque mansuetus, mitiore affectu; ut vere quem imitandum sibi proposuit, cervi imitaremur affectum. Nec te moveat, si tantum prophetam ferae similitudine videar praedicare, cum legeris ad apostolos dictum: Estote astuti sicut serpentes et prudentes sicut columbae (Matth. X, 16).

2. Sed tamen quamvis istiusmodi similitudines piis astruantur exemplis, sitque innocens et mitis natura cervorum; illum cervum ad imitationem Prophetae propositum hoc loco arbitror, de quo Salomon paternae mentis assertor in Proverbiis dixit: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum confabuletur tibi (Prov. V, 19). Verus enim Dei Filius in semetipso naturam quam animantibus ipse donavit, expressit, qui in hunc mundum tamquam cervus advenit: et cum his se mera simplicitate jungebat, a quibus ei parabantur insidiae. Fertur enim hujusmodi cervorum esse simplicitas, ut cum se exagitari viderint, his sese equitibus adnectant, qui ministerio fraudis appositi, fugae specie ac simulatione societatis inductos ad retia usque deducant. Ita ergo Dominus tamquam ignarus periculi atque improvidus, Judaeis dolum sibi struentibus admiscebatur, et societatem Judae proditoris sibi adscivit, cujus simulatione funesta, usque ad crucis laqueos et retia passionis accessit. Unde conversus ad eum dixit: Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48)? Et hoc modo quidem venit ad Synagogae retia, volensque se induit: sed non implicitus est, nec inscriptus, qui omnes resolvit. 3. Denique eminebat super retia. Et quia eum sui non susceperant, vocabat Ecclesiam, et suam ei gratiam conferebat, sicut ipsa sacrosancta Ecclesia in Canticis protestatur dicens: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri; ne suscitaveritis, et excitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant. II, 7). Petit ergo in odore agri, quem olebat sanctus Jacob, id est, illa fide, illa devotione excitari sponsum suum a filiabus Hierusalem, ut festinet ad sponsam, et excitari ejus in se charitatem, aut etiam ipsum excitari, quia charitas sponsus est. Deus enim charitas est, sicut dixit Joannes (I Joan. IV, 16). Sed ille non est passus se ab aliis excitari; qui sponte properabat, egressus de thalamo exsultabat ut gigas ad currendam viam. Vidit 639 eum sponsa, et vocem venientis audivit, subitoque conversa ait: Ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles (Cant. II, 8); majores enim salit, minores transilit, ne piae festinationis impedimenta patiatur. Similis est, inquit, consobrinus meus capreolae, aut hinnulo cervorum super montes Bethel (Ibid. 9). Bonus cervus, cujus mons est domus Dei, in quam tanta celeritate currebat, ut sponsae vota et desideria praeveniret. Denique quem de longinquo venientem viderat, repente sibi adesse cognovit; unde et ait: Ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia. Respondit consobrinus meus, et dixit mihi: Exsurge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Ibid. 10 et 11). Hyems Synagoga est: imber populus Judaeorum, qui solem videre non potuit: flores apostoli sunt. Et addidit: Messis incisionis advenit, vox turturis audita est in terra nostra (Ibid. 12). Messis illa Ecclesiae fides est: vox turturis pudicitia est. 4. Nec his solis, sed etiam cervi similitudinem suscipit Christus, quia veniens in terras serpentem illum diabolum sine ulla sui offensione protrivit, cui calcaneum suum obtulit, sed ejus venena non sensit. Unde dictum est ei: Super aspidem et basiliscum ambulabis (Psal. XC, 13). Simus ergo et nos cervi, ut super serpentes ambulare possimus. Erimus cervi, si vocem Christi sequamur, quae praeparat cervos, et facit morsus serpentium non timere: ac si qui forte fuerint vulnerati, aufert eorum dolorem, solvendo delictum. De his cervis dicit Dominus ad Job: Observasti partus cervorum: numerasti autem menses eorum, plenos partus? Partus autem eorum solvisti, vel enutristi filios eorum, ut non timeant (Job XXXIX, 1 et seq.). Audi quomodo non timeant filii cervorum talium. Doceat te Esaias dicens: Et puer parvulus mittet manum in cavernam aspidum, et illi non nocebunt (Esai. XI, 8). Et ut agnoscas quod Ecclesiae filios significare videtur, addidit: Partus autem eorum emittes, dirumpent filii eorum, et multiplicabuntur in generatione, exibunt et non revertentur retro (Job XXXIX, 4 et 5). Nemo enim mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, habilis est regno Dei. 5. Merito ergo cervus factus est Dominus; ut tales sibi cervos Domini vox praepararet, de quibus ait: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit (Marc. XVI, 17 et 18). Tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritales, nec venena mortifera sentiebant. Denique cum exsiliens de sarmentis Paulum vipera momordisset, videntes Barbari pendentem viperam de manu ejus, putabant repente moriturum. At ille stabat intrepidus, nec vulnere movebatur, nec veneno infundebatur. Unde videntes eum non tamquam hominis conditione genitum, sed tamquam Dei gratia editum, supra homines esse arbitrabantur. Vide cervum viperas de latebris eruentem spiritu 640 divino qui erat in naribus ejus, sicut dixit Job (Job XXVII, 3). Conversus, inquit, Paulus in spiritu, et respiciens cum dolore ait ad Pithonem: Praecipio tibi in nomine Domini nostri Jesu Christi continuo exire ab ea. Et exivit eadem hora (Act. XVI, 18). Vide cervum quando venit ad baptismum, et sacri fontis ablutus irriguo, omnia persecutionis venena rejicit. Vide cervum Dominum Jesum, quando venit ad Joannem Baptistam, et dicenti sibi Joanni: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me, respondit: Sine modo (Matth. III, 14 et 15). Et hoc dicto, in aquas salutem sitiens publicam, tota aviditate descendit. Sed jam satis nobis in exordio tractatus, sicut in principio anni, more vulgi cervus allusit. Pergamus ad caetera.

CAPUT II.

Quam desideraverit David ex hac vita innumeris calamitatibus, ac peccatis obnoxia liberari; ut ad conspectum Dei perveniret! Terram lacrymarum esse locum, et quae illarum utilitas? Quomodo Propheta animam supra carnis infirmitates attollens orationem qua peccata teguntur, coram Deo effuderit, ut in coelestem aulam introiret. Ejusdem aulae paucis tanguntur deliciae, cum qua etiam Ecclesia comparatur.

6. Interpellat, ut dixi, David dicens ad Dominum: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam et parebo ante faciem Dei (Ps. XLI, 2 et 3)? Aestuat sanctus, nec sese capit. Major est enim animi magnificentia, quam cujuslibet corporis magnitudo; et securus meriti, de terris ad coelestia evolare desiderat, sicut et alibi dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ps. LIV, 7). Hic enim sunt laquei, quibus etsi non implicatur justus, tamen impeditur: hic dolores et sollicitudines; illic laetitia, ubi gratia: hic postremo corporis vincula, quae Paulus solvere gestiebat; ut omnibus exutus impedimentis, Domino liber assisteret. Hoc ergo sitiebat anima David, ut jam non per fidem, sed facie ad faciem Deum videret; nec solum peregrinaretur a corpore, sed corpore solveretur. Dissolvi enim et cum Christo esse multo melius; quia justo mori est lucrum. Et grande quidem lucrum carere peccato, delictorum illecebris non moveri. Quis enim mundus a sorde, quando nec unius diei vita hominis in terra caret delictorum contagione? Vivendo ergo damna contrabimus innocentiae, morte finem erroris adipiscimur. Lucrum ergo morte acquiritur, vitae autem usu tamquam miseris debitoribus usurarii nominis ad reatum fenus augetur. Et bene sitit anima, quae festinat ad fontem, non aquae istius, sed vitae aeternae, de quo supra dixit: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV, 10). Merito ergo David properabat pervenire et apparere ante 641 faciem Dei, cujus vultus lumen est; quia omnes quos Dominus spectat, illuminat. 7. Fuerunt lacrymae meae mihi panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Ibi bene lacrymae panes sunt, ubi esuritur justitia. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sunt igitur lacrymae quae panes sunt, et confirmant eor hominis. Cui disputationi etiam illud Ecclesiasticum convenit dictum: Mitte panem tuum ante faciem aquae (Eccle. XI, 1); quia ibi panis coelestis, ubi aqua gratiae; quoniam recte accipiunt substantiam verbi, et mysticae rationis alimentum, quibus flumina aquae vitae de ventre labuntur. Similiter quoque ibi panis hic vivus, ubi aqua lacrymarum, et fletus est poenitentiae. Sic enim scriptum est: In fletu exierunt, et in consolatione revocabo eos (Jerem. XXXI, 9). Beati ergo quorum lacrymae panes, qui ridere meruerunt; quia beati qui fletis. 8. Horum memor, inquit, effudi super me animam meam (Psal. XLI, 5). Sanctus colligit ab his quae foris sunt, et supra se effudit animam suam; ut anima supra corpus effusa infirmitatem carnis abscondat, tegat corporis ad poenitentiam, et virtus ubique animae mentisque praetendat. Unde et in posterioribus dicit: Effundam in conspectu ejus orationem meam (Psal. CXLI, 2). Ubi effunditur oratio, ibi peccata sunt tecta. Quorum autem memorem se dicit? Eorum utique quae desiderabat, ut veniret et appareret in conspectu Dei, ut ejus aulam illam videret aeternam, in qua spatiabatur animo et praesumpto delectabatur ingressu. 9. Quoniam ingrediar, inquit, in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In voce exsultationis, et confessionis sonitus epulantis (Psal. XLI, 5). Non immerito flebat, quoniam versaretur in terris, cui coelestia tabernacula deberentur, et quem aulae potentis exspectaret introitus. Denique illam solam omnibus regni sui opibus praeferebat, sicut ipse testificatus est alibi dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae et ut videam delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Delectatio Domini in Ecclesia est: Ecclesia est imago coelestium; etenim postquam umbra praeteriit, imago successit. Umbra Synagoga est: in umbra Lex, in Evangelio veritas. Ideo in Evangelii lumine veritatis imago resplendet. Flebat igitur Propheta; quia differebantur plena gratiae bona et referta laetitiae.

CAPUT III.

Non mirum si David hujus vitae malis, et si consolatione sua minime careant, turbatus sit; cum ipse Christus qui mortem subivit voluntariam, turbari voluerit, et quo sensu hoc intelligendum? Item quare alio loco non confiteor, sed confitebor Propheta dixerit?

10. Denique et in posterioribus dicit: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXVI, 5)! Et ideo interpellabat Dominum, quia ad meliora properabat. In ipsis tamen afflictationibus saeculi magna esset consolatio praesentium, spes futurorum. Quis enim non erigeret animum, qui posset sperare in tabernaculo coelesti beata illa sibi consortia 642 reservari. Sed quia infirmae conditioni plerumque futura taedio sunt, praesentia vexationi; ideo et sancti Prophetae insurgentibus corporis fluctibus anima turbabatur. 11. Nolo enim mireris si Propheta animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse Dominus Jesus: Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27). Qui enim suscepit infirmitates nostras, nostrum quoque suscepit affectum, in quo et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors enim voluntaria moestitiam habere non poterat, in qua futura erat universorum laetitia, universorum refectio. De qua et alibi dixit: Et surrexi, et vidi, et somnus dulcis factus est mihi (Jerem. XXXI, 26). Bonus somnus qui fecit non esurire esurientes, non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparavit. Quomodo ergo anima ejus timore turbata est, qui fecit aliorum animas non timere? Tristis ergo usque ad mortem, donec consummaretur gratia: quod probatur ipsius testimonio dicentis de morte sua: Baptismate habeo baptizari, et quomodo angor, usque dum perficiatur (Luc. XII, 50)? 12. Turbatus igitur David lubricis saeculi hujus anfractibus dixit: Quare tristis es, anima mea: quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus (Psal. XLI, 6 et 7). Ergo quando auxii et solliciti sumus, spes nos futurorum exspectatione confirmet. Vide singula: Spera, quoniam confitebor, inquit. Non confiteor, sed confitebor; hoc est, tunc melius confitebor, quando revelata facie gloriam Domini speculatus in eamdem imaginem reformabor. 13. Subito cum se consolaretur, in se reversus ait: Ad me ipsum anima mea turbata est (Psal. XLI, 7); id est, qui alios confirmare debeo, ipse conturbor. Et quia ex me non habeo firmamentum, de auctore sumamus.

CAPUT IV.

Qui turbari se boni consulunt eos exire ex Aegypto, quae per Jordanem designatur: per eum fluvium adumbrari etiam Christum, quod nempe cordium cogitationes penetret, et sanctis terrenam ac coelestem dividat possessionem. Hoc tamen Christo convenire, Patre non excluso; et ibi quid per Sicimam significetur? Item Christum montem fuisse magnum per divinitatem, modicum per incarnationem, quam cum Lex vetus ad homines redimendos non sufficeret, Evangelium illaturus susceptam voluit.

14. Propterea, inquit, memor ero tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim (Ibid.). Memor est de terra Jordanis, in quo gratia memoriam devotionis accumulat. In Jordanem Naaman Syrus ille descendit, et mundus a lepra factus est. In Jordane baptizatus est Christus, quando formam lavacri salutaris instituit. Jordanis nomen descensionem significat, qua descendit Dominus Jesus, quia contagio delictorum vicinos Jordanis fluminis emundavit. Hic fluvius exit de Aegypto, et dividit terram repromissionis. Ergo qui turbatur, si boni consulit, de Aegypto exit, et sequitur viam lucis. Hermoniim etiam viam lucernae interpretati sunt. Exi ergo prius ex Aegypto, si vis lumen 643 Christi videre. Exivit Chananaea a finibus gentium, et Christum invenit, cui dicebat: Miserere mei, fili David (Matth. XV, 22)! Exivit et Moyses ex Aegypto, et propheta factus est, et remissus ad populum, ut de terra afflictionis animas eorum liberaret. Lucerna autem in Christi corpore. Haec tibi lucerna viam monstrat. Unde et sanctus David ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII, 105). Lucerna, quod illuminaverit animas universarum, et in tenebris viam monstraverit. Evangelium via lucernae est; in umbra lucet, id est, in saeculo. Unde et alibi habes: Nive dealbabuntur in Selmon (Psal. LXVII, 15), id est, in obumbratione. 15. Jordanis quoque Christus qui dividit terram. Quomodo dividat, audi: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ad revelandas multorum cogitationes cordium (Luc. II, 35): eo quod sit nostrarum divisor animarum, qui in intima cordis secreta descendat, et cogitationes mentium deprehendat. Hic gladius verbum est Dei vivum. Denique ad Hebraeos sic legis: Vivum est Dei verbum et validum, et acutius omni gladio acutissimo, penetratque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum (Hebr. IV, 12). Hic est fons Siloa, qui dicitur missus, quoniam Christus a Patre dixit se esse missum (Joan. IX, 7). Est et illa divisio quae colligitur ex eo quod utramque ripam Jordanis Tribus incoluerint Judaeorum, quoniam Filius hominis qui posterioribus temporibus descendit e coelo, verus ille Jordanis, verus ille terrestrium atque coelestium divisor, possessionem dividuam patribus dedit: unam quae possideretur in terris, alteram quae futurae vitae meritis servaretur. Quorum utrumque convenit soli Christo, vel coelestia dividere, vel occulta deprehendere. Interiora enim dividit, qui occulta deprehendit, quod est utique divinitatis insigne. Denique sic habes scriptum quia Dominus dixit: Laetabor et dividam Sicimam (Psal. LIX, 8). Haec est illa magnifica portio, quam Jacob filio suo Joseph praestantiorem omnibus deputavit. Unde ait: Ego do tibi Sicimam magnificam super fratres tuos, quam accepi de manu Amorrhaeorum, in gladio meo et sagitta (Gen. XLVIII, 22). Quod divisio soli Domino debetur, quae Verbo, hoc est, spiritali illo vero Salomonis gladio comprehenditur. Quid est soli? Patri sine Christo, an Christo sine Patre? Minime. Cum solum dico Patrem, Filium non separo; quia in sinu et secreto Patris Filius est. Cum solum Filium dico, et Patrem jungo, sicut junxit et Filius dicens: Ecce venit hora, ut me solum relinquatis: sed non solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Sic ergo et Pater solus beatus, et solus potens dicitur; ut ab eo Filius non sequestretur, qui in Patre semper est (I Tim. VI, 13 et 16). Denique praeclare Johannes: In principio erat Verbum (Joan. I, 1), sed sine Patre non erat. Et Deus Pater erat, sed sine Verbo non erat: quia Verbum erat apud Deum. 16. Haec Sicima Ecclesia est. Ipsam enim elegit Salomon, cujus latentem distinxit affectum. Haec Sicima Maria est, cujus animam gladius Dei transit et dividit. Haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. Quae sit ascendens, audi de Ecclesia. Quae est quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum (Cant. VIII, 5)? Haec est actinosa, quae Graece ἀκτινώδης dicitur, quod fide operibusque resplendeat: 644 cujus filiis dicit: Opera vestra luceant coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. V, 16). 17. Memor ergo est Dei David de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. Quis est iste mons modicus? Consideremus ne forte divinitas Christi mons magnus. Denique coelum et terram compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24). Si ergo divinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio ejus mons exiguus est. Utrumque ergo Christus, et mons magnus et minor: magnus vere; quia magnus Dominus et magna virtus ejus: minor; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Unde et Esaias dicit: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Esai. LIII, 2). Idem tamen et ex magno minor factus, et ex minore magnus. Ex magno minor; quia cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, et formam servi accepit: ex minore magnus; quia dicit Daniel: Et lapis qui elisit imaginem, factus est mons magnus, et implevit omnem terram (Dan. II, 36). Lapis hic si requiris quis sit, agnosce. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Idem tamen cum et exiguus videretur, magnus erat. Cui rei astipulatur Esaias dicens: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus initium super humeros ejus, et vocabitur magni consilii Angelus (Esai. IX, 6). Omnia propter te Christus. Lapis propter te, ut tu aedificeris: mons propter te, ut tu ascendas. Ascende ergo super montem, qui coelestia petis. Ideo inclinavit coelum, ut tu esses vicinior; ideo surrexit in verticem montis, ut te elevaret. 18. Non immerito ergo abyssus abyssum invocabat; ut iste mons fieret exiguus, de quo Propheta ait: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8). Non praevalebat vetus Testamentum ad istius mundi redemptionem: invocabat, et quasi ad auxilium arcessebat novum Testamentum. Clamabat Lex annuntians Evangelium. Erat enim semiplena: et ideo erat necessarius, ut veniret qui Legem impleret. Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti, qui venit Legem implere, non solvere. Quomodo abyssus Lex, audi dicentem: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Simul hinc intellige utrumque unius esse sapientiae Testamentum, quod quasi suum venit implere Cataractas autem intelligimus profunda verborum, et vim coelestis eloquii: quae fluxere nobis sicut imber e coelo. Ergo remedium taediorum omnium Christus, et Scriptura divina; atque in tentationibus unum perfugium.

CAPUT V.

Propheta miseriis obsessus divinam implorat misericordiam, quae in adversis praecipue manifestatur. Deum hominis susceptorem esse, tum ob creationem qua in nos idem jus habet atque in lutea vasa figulus, tum ob defensionem qua concessam homini vitam conservat.

19. Denique ubi advertit David quod elevationes fluctuum saecularium super se venirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo vitae, memor Domini miserationum quas innumeris promisit oraculis, ad preces conversus 645 interpellat Deum, sciens quod misericordia ejus in luce mandatur, id est, in Lege; quia lux praecepta tua (Esai. XXVI, 9): in tentationibus autem quasi in noctis tenebris, manifestatur. Unde tamquam viator qui repatriare desideret, et pervenire quo tendat, confragoso tamen vitae hujus itinere fatigatus, ducem arcessit, et allevamentum obsecrat. 20. Apud me, inquit, oratio Deo vitae meae; dicam Deo: Susceptor meus es (Psal. XLI, 10). Bene nota jam sibi quaerit auxilia, et promissi auctorem convenit, atque usitati muneris praebitorem; ut in subveniendo, si meritum hominis offendit, divinum non offendat exemplum. Dicit aliquis: Quando suscipit eum Deus? Ut hoc astruamus, veni mecum ad Scripturae sacrae exordium (Gen. II, 7), et vide quomodo Dominus manibus suis de luto hominem figuraverit. Unde et hic ipse in posterioribus dicit: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73). Quasi figulus quidam Deus fabricam carnis est operatus humanae. Et ad Hieremiam dicitur: Descende in domum figuli, et audies illic verba mea (Jerem. XVIII, 2). Figulo utique saepe contingit, ut dum vas fingitur, cadat de manibus ejus, et iterum colligat lutum, ut vas reformet. Denique et Hieremias dicit: Descendi, et vidi quo modo cecidit vas, quod ipse faciebat in manibus suis (ibid. 3, 4). Et iterum inquit: Fecit vas aliud quo modo placuit ei (Ibid.). Recte ergo susceptor dicitur; quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formavit. Humani figuli vasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam. Omnes sumus vasa fictilia: et si rex sit aliquis, vas fictile est; et si apostolus, vas fictile est. Unde et Paulus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Et propheta de rege dicit: Depretiatus est Jechonias sicut vas, cujus opera non est necessaria (Jerem. XXII, 28). Et addidit: Terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jerem. XXII, 28). Quasi patrio jure Deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et in terra eos scribit, quia filii terrae sunt. Unde cum Judaei accusarent adulteram, Dominus Jesus digito scribebat in terra. Justi autem non in terra scribuntur, quibus dicitur: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). 21. Suscepit ergo nos Dominus, quando nos finxit: suscipit et quando nos jubet nasci. Unde ait justus: Suscepit me ex utero matris meae (Ps. CXXXVIII, 13). Cujus matris? Priusquam te formarem invutero, novi te (Jer. I, 5) Quos format et suscipit, exeuntes quoque suscipit. Et priusquam exires de vulva matris, sanctificavi te. Susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur; et qui visitatione susceperit, ut protegat. Unde ait Propheta: Qui habitat in adjutorio Altissimi, dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum (Psalm. XC, 1 et 2). Prima susceptio est operationis, secunda defensionis. Denique audi Moysen dicentem: Extendens alas suas assumpsit eos, et suscepit eos super scapulas suas (Deut. XXXII, 11): sicut aquila suscipit, quae fetus suos examinare consuevit; ut teneat atque enutriat, quibus veri indolem partus, et incorruptae gratiam naturae astipulari adverterit; aut repellat, in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit.

646 CAPUT VI.

Queritur David sui oblitum Deum videri, quo et peccatorum suorum merita, et propriam infirmitatem quae sine divino praesidio subsistere non potest, confitetur. Ibidem luget quod fuerit a Deo repulsus, qui susceptus ante fuerat. Quam beatum sit ex utero in Deum projici; et qua ratione illud Christo accommodetur?

22. Quare me oblitus es, et quare me repulisti (Ps. XLI, 10)? Deus non obliviscitur. Impossibile est enim ut obliviscatur, cui omnia quae sunt facta et futura, praesentia sunt: sed nostra peccata meritum oblivionis ei infundunt; ut oblitteret eos, quos indignos sua visitatione cognoverit. Eos enim cognoscit Dominus, qui sunt ejus. Tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: Non novi vos (Matth. VII, 23). Quis ergo est qui possit Deo dicere: Quare me oblitus es? Sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmis est. Sanctus dicit quasi meriti sui conscius; et tamen quo sanctior, hoc humilior. Quod si vix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: Quare operis tui oblitus es; quare visitationis tuae oblitus es? Postremo quare infirmitatis meae oblitus es? Quid est enim homo, nisi quia visitas eum? Non ergo obliviscaris infirmum. Memento, Domine, quia infirmum me fecisti: memento quia pulverem me finxisti. Quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de vultu tuo soliditas mea prodeat? Cum averteris faciem, turbabuntur omnia: si intendis, vae mihi; non habes quod in me aspicias, nisi contagia delictorum; nec deseri utile, nec videri est; quia dum videmur, offendimus. Possumus tamen aestimare, quia non repellit quos videt; quia emundat quos aspicit. Ignis ante eum ardet, qui crimen exurat. 23. Bonum est ergo nobis, ut non repellamur. Ideo queritur David, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus. Denique in posterioribus dicit: In te confirmatus sum ex utero (Psalm. LXX, 6). Sed et supra scriptum habemus: In te projectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). Bonum est et projici, sed in Deum. Denique ex persona Christi, hoc in XXI psalmo dicitur, qui vere in Patrem de utero projectus est Virginis; non enim terrena eum excepere morientem. Unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad Patrem ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc., XXIII, 46). 24. Non ergo aliqui addant: Domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inveni meo, neque in Graeco, neque in Evangelio, quod est evidentius. Denique supra dixerat: Pater, dimitte illis hoc peccatum (Ibid., 34); et ideo tamquam Patri, in manus ejus commendare se spiritum suum, in cujus sinu semper est Filius. Quamquam, etsi addant quod dixerit, Domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur. 25. Ergo projectus est de utero in Patrem, de ventre matris suae, hoc est, definivit quod ille uterus qui projecit eum, venter est matris. Pater autem dixit: Ex utero ante luciferum genui te (Psalm. CIX, 3). Non projecit utique Filium Pater, a quo numquam egressus est Filius, sicut ipse ait: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9). Non projecit eum, cui ejusdem substantiae 647 unitate connectitur. Potest ergo et sic legi: In te projectus sum ex utero de ventre matris meae (Psal. XXI, 12), ut sequatur: Deus meus es tu, ne discedas a me. Potest et sic: De ventre matris meae Deus meus es tu; quoniam in utero positus a te nunquam recessi; tecum eram qui tanquam Jonas in utero ceti positus, te pro populo deprecabar. Et vere de matris suae ventre cum Deo erat, secundum quod scriptum est: Quoniam priusquam sciret puer bonum aut malum, elegit quod bonum est (Esai. VII, 16). Et: Antequam patrem vocaret aut matrem, virtutem Damasci et spolia Samariae depraedatus est (Esai. VIII, 4); ut gentibus evocatis regnum Patri piae cultu devotionis acquireret. Videamus caetera.

CAPUT VII.

Dum exoptatus Christi adventus differtur, saevisse diabolum, ut in Christum credituros obtereret, et in ipsis signa defigeret sua: ubi de signis quae sequi et quae fugere nos oporteat, disseritur. Diabolum signa sua in eis ponere, qui fidei semen in via excipiunt; sanctos e contrario diaboli fidem collocare in pervio: tandem ne diabolus tabernaculum Dei polluat, providendum, ad quod maxime opus est perseverantia.

26. Quare, inquit, me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus: confringit ossa mea: exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? quare tristis es, anima mea (Psal. XLI, 10)? Et reliqua. Prima interpellatio querelam habuit, quod comperendinarentur bona, quorum jam fructus desiderabatur. Secunda interpellatio, quod exspectatus prudentibus Christi differebatur adventus, quem Lex annuntiaverat, quem prophetae pollicebantur, et eo impatientius aestuabant corda justorum, quoniam ad redemptionem cognoverant esse venturum universorum. Quorum universorum? Quibus Evangelico tramite viam virtutis aperiret, bonorumque operum semitas demonstraret, sicut ipse dixit in Proverbiis: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Ideo ergo dicebatur ei: Ubi est Deus tuus; quia adhuc non venerat Christus, sed sperabatur? Saeviebat ergo diabolus, ut obtereret quos sciebat in adventum Domini credituros, et diversis afflictabat exitiis. Interpellat ergo David, ut morantem excitet questu prophetico, festinare urgeat, admoneat subvenire. Habemus similitudinem hujus interpellationis etiam in posterioribus, ubi dicit idem propheta: Utquid repulisti nos, Deus, in finem (Psal. LXXIII, 1)? Et ibi aperte quod congregationis suae oblitus sit, et virgam haereditatis suae abjecerit, flebiliter deploravit; et quod in plebem Dei insurrexerint ejus inimici, de quibus ait: Et gloriati sunt qui oderunt te, in medio festi tui (Ibid. 4). Forte hic versiculus videretur Assyrios declarare, qui triumphaverunt populum Judaeorum, nisi sequeretur: Posuerunt signa sua signa, et non cognovi (Ibid. 5). Signa semper in bello sunt, quae praeliaturos praeire consueverunt, et agmen ducere militare. Unusquisque numerus aut legio signa sua sequitur. Et si dispersi fuerint bellorum tumultu, eo ubi signa sua prospexerint esse, quamlibet longe positi revertuntur. 648 Unusquisque ductor haec signa constituit, et sequenda praescribit. Sed sunt etiam alia signa, quae victor hostis imponit, et tamquam captivis observanda decernit; sed qui fidelis est miles, propria signa sequitur, non agnoscit aliena. 27. Quae sint aliena signa intensius et impensius consideremus. Signum suum posuit Christus in frontibus singulorum; ibi quoque Antichristus sua signa ponet, ut proprios recognoscat. Sed qui in occulto Judaeus est, ille verus confessor dicit: Posuerunt signa sua signa, et non cognovi. Posuerunt diabolus et ministri ejus, sed ego nescivi illa; quia non consensi artibus ejus, non acquievi imperiis ejus. Posuit Assyrius Nabuchodonosor signa pueris Hebraeorum, et mutavit illis nomina; et praecepit ut adorarent imaginem ejus, et recederent a solemnibus patrum suorum, ritusque Chaldaeos, posthabita Dei Lege, sequerentur. Constituit hoc rex, sed statuit Daniel in corde suo, ut regalis mensae contagia declinaret (Dan. III, 18). Recte ergo ei convenit dicere, Signa non cognovi aliena. Jussum erat ut Hebraei pueri adorarent imaginem regis; responderunt ei, Non adoramus imaginem tuam. Apte ergo dixit unusquisque eorum: Posuerunt signa sua signa, et non cognovi (Dan. III, 18); id est, non sum expertus, non ullo consensu recepi, non aliqua societate in me transtuli. Unde et de Dei Filio legimus quod peccatum non cognovit (II Cor. V, 21). Et alibi habes: Quoniam qui custodit mandatum non cognoscit verbum nequam (Eccles. VIII, 3): cum liquido clareat, quia non cognitio improbitatis, sed societas criminosa sit, ipse etiam David in posterioribus dicit: Declinantes autem malignos a me non agnoscebam (Psal. C, 4). Ubi autem voluerint haec signa adversarii ponere, declarat: Sicut in via, inquit, super summum: quasi in silva lignorum securibus conciderunt januas ejus in idipsum, bipenni et ascia dejecerunt illud (Psal. LXXIII, 6). Quid hoc sibi vult, nisi hoc ostendat quia fides nostra non quasi in via esse debeat; ne veniant volucres coeli, et auferant eam, sicut verbum illud quod legis in Evangelio, non debere circa vias et semitas seminari (Luc. VIII, 5). 28. Ergo sancti volentes fidem hujusce eradicare adversarii, qui non vident signa sua in corde ejus, tentaverunt quasi in via, id est, in pervio collocare. Cor autem in summo est; quia oculi sapientis in capite ejus. Et posuerunt signa quasi in silva lignorum, quae cito exuruntur igni, aut securibus conciduntur. Exit enim ignis de silva, et exurit etiam cedros Libani. Hoc autem faciendum putaverunt; ut polluerent divini nominis tabernaculum, quod est in nobis. Sicut enim templum Dei sumus: ita sumus et tabernaculum Dei, in quo festa Domini celebrantur. Ergo tu, o homo, summum tuum custodi, ut conquasses capita inimicorum, verticem capilli perambulantium (Psal. LXVII, 22). In superfluis enim perambulant, non in sanctis; in vertice capilli, non in vertice devotionis et fidei. Et si spiritus potestatem habentis in te ascendat, ut habes in Ecclesiaste, locum tuum non derelinquas (Eccles. X, 4). Etenim superiorem te Christus constituit, quem ad imaginem Dei fecit. Tene ergo superiorem fidei et pietatis locum, quem a Christo accepisti; 649 ut superior factus, ascendentem de inferioribus, hac est, de terrenis et saecularibus, spiritum nequam facile repellas, et signa ejus non suscipias in pectore tuo: non occupet animae tuae vestibulum, nec introitus mentis tuae; et quasi in silva lignorum ignibus suis caduca et fragilia populetur, aut securibus suis januas tui cordis excidat. Sit igitur in nobis non silva, sed vinea; sit porta nostri oris et cordis clausa diligentius, ne hostis introeat. Cito defidit januam, si patentem eam invenerit. At vero Christus pulsat, non dejicit, qui confortavit, o Hierusalem, seras portarum tuarum. Christus manu pulsat, ut aperias, adversarius securibus concidit; et ideo scriptum est (III Reg. VI, 7), ne securis et malleus in domum Dei intret. Foris debet esse superbia et fallacia, non intus. Foris enim pugnae, pax intus quae supra omnem intellectum est. Non scindatur ferro anima tua: sed ut anima Joseph, ita anima tua ferrum pertranseat; ne principale tuum, velut quoddam tabernaculum Verbi, in ipso fidei principio et doctrinae spiritualis diruatur ingressu. Fundatus enim usu atque exercitatione immobilis perseverat, nec locum dat ei qui in summum, quasi transfigurans se in angelum lucis, conatur ascendere; qui si in nobis sua signa non viderit, auctoritatem resistendi habere non poterit. Ergo ne affligat nos inimicus, ne ossa nostra confringat, non deficiamus perseverare in Christo ut dicat de nobis: Triduum habent quod perseverant mecum, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32). Beatus cui ipse dederit cordis firmamentum, ut deficere non possit in istius vitae tramite constitutus. Non enim deficit qui sperat in Domino, atque ei intimo confitetur affectu; quandoquidem etiam eques ille cujus equi calcaneum serpens momordit, etsi retro cecidit, deceptus tamen non est, quia salutem exspectavit a Domino.

CAPUT VIII.

David ab iniquorum causa suam discerni postulat, non autem Christus, quippe cui a Patre datum sit omne judicium. Merito Prophetam ob intestinos atque externos hostes turbatum institisse, ut mature sibi divini auxilii lux affulgeret; eum tamen futurae redemptionis cognitione a Deo fuisse recreatum.

29. Tertia quoque Prophetae interpellatio quod in medio hominum nequitias exercentium constitutus, causam suam ab eorum contagio cupiat separari. Quod multi ad Dominum Jesum referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere judicium, qui vincit cum judicatur. Habet enim a viro iniquo judicium, in quod volens Christus ingreditur, ut habes scriptum: Populus meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te (Mich. VI, 3)? Caeterum cum omne judicium illi dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod potest ipse subire judicium? Si judicium Patris arbitrantur Filio esse subeundum, Pater utique non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio; ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Pater honorat filium, et tu dijudicas? Hoc eo posuimus, ne quis nos arbitraretur 650 quasi metu quaestionis in locum Domini subrogare personam Phophetae, cum sanctus David praevidens spiritu insurrecturos Judaeos adversus Domini passionem, judicium suae fidei non pertimescat: discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat; ne malis generis sui et posteritatis haeredibus prosapia totius Judaici generis implicetur.

30. Non immerito ergo turbatur, qui videt sibi adversus carnem et sanguinem esse luctamen, atque in seipso sibi grave esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non valeat, nisi coeleste auxilium suffragetur. Nemo enim gravior homini hostis, quam domestici ejus: quid autem tam domesticum quam sibi homo, et suae carnis infirmitas? Et ideo festinat Propheta, et toto precatur affectu, ut Christus adveniat fortitudo universorum, qui suscipiat omnes infirmitates, et faciat utraque unum, compugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias, sublato solvat pariete, qui internum, quominus in concordiam conveniret, dividebat affectum. Ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis qui legis et aequitatis immemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium; repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret venire qui promiserat remedio se futurum. Et tanquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda revocatus, orabat ut squallorem hujus saeculi repulsura lux irradiaret, aeterna adesset veritas, quae fallacem imaginem mundi hujus aboleret. 31. Adfuit Deus votis, qui solet et improvisus assistere, et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: Palam factus sum non quaerentibus me (Esai. LXV. 1). Et piis astipulatus oratis, votorum seriem celeri praevenit effectu, subitoque in Ecclesiam et in tabernacula sua sanctum Prophetam deduxit in spiritu, atque ante oculos ejus sacrum altare constituit, in quo futura totius mundi esset redemptio, et universorum toto orbe remissio peccatorum.

CAPUT IX.

Prophetae verbis significari Deum, qui ab hominibus propter eorum peccata fuerat aversus, eis postea per passionem Christi reconciliatum: ubi Deum hominum sacrificia aversatum, reconciliari tamen posse etiam Esaiae testimonio confirmatur. Item ut in domum Dei ingrediamur, nos qui insularum instar, criminum fluctibus tunsi, naufragia patiebamur, multiplici ratione fuisse a Christo renovatos.

32. Videns ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum coelestium, illam mensam quae repellit atterentium insidias, sicut ipse in superioribus dixit: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui conterunt me (Psal. XXII, 5), ait: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. (Psal. XLII, 4). Pulchre dixit. quasi Adam, Et introibo. Ejecti enim eramus de paradiso Domini, ex quo Adam peccati sui conscius vultum Domini declinavit. Decore quoque addidit: Et introibo ad altare Dei, quasi in conspectu Dei rediret. Aversus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae 651 illius munera non probavit. Latebat Cain alienus a Domini conspectu, furens effera vis animi, quod in fratris sui Dominus respexerat munera, in sua autem non respexerat, sub offensione proprios reliquit haeredes. Occiderat Abel non sibi, cujus et sanguis clamabat ad Dominum; sed occiderat omnibus nobis. Nullius prope jam sacrificium probabatur; quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec Deo fides, nec fratris germanitati pietas reservata est. Venit Dominus Jesus ut resuscitaret Adam. Resuscitatus est et Abel, cujus munera placuerunt Deo. Obtulit semetipsum Dominus Jesus, id est, primitias corporis sui, in sanguinis aspersione melius loquente, quam sanguis Abel locutus est in terra. Respexit Deus in ejus munera, ex quo ipse reconciliationis divinae gratiam bonis reliquit haeredibus. Recte igitur sanctus David, quasi ex persona reconciliati hominis ait: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. 33. Astruamus hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum et hominis aversatus sit Dominus prius sacrificia, et postea sit eidem reconciliatus. Habemus in Esaiae libro scriptum, dicente Domino: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum: (Esai. I, 11), id est abundo meis, vestra non quaero: holocaustomata arietum, et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectum meum. Et utique fetu pecorum obtulerat Abel sacrificium in quo placuerat Deo: sed typum non requirebat, qui exspectabat sacrificii veritatem. Exspectabatur enim passio Domini salutaris. Quis enim, ista requisivit de manibus vestris? Calcare regiam meam non apponetis (Ibid. 12). Et infra, Cum extenderitis manus ad me, avertam faciem meam a vobis . . . . Sed lavamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis vestris. Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus (Ibid. 15 et 16). Claret igitur quod et ante aversus sit Dominus a sacrificiis hominis, et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur. 34. Ideo ergo securus intrat, qui ad Domini ingreditur misericordiam. Denique bono servo dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). De servo autem nequam dicitur: Tollite illum in tenebras exteriores (Ibid. 30). Ideo et Adam dejectus de patria coelesti et illa sede paradisi, in insulam peccati est relegatus. Recte ergo dicit Scriptura: Renovamini, insulae (Esai. XLI. 1). Quia peccatorum fluctibus, sicut insulae in istius mundi freto circumvenimur. Istae ergo insulae per adventum Domini peccatorum remissione renovatae sunt, id est, homines in lavacro, medii inter aquas quasi insulae constituti, tundebantur undarum molibus sicut insulae, sonoris peccatorum relidentibus fluctibus sicut insulae, in quibus ante, velut fraudum scopulis. erant simplicibus crebra naufragia; quia dolus erat in corde, in ore blanditiae. At vero postea quam Dominus 652 Jesus in quo dolus non est, adveniens in hunc mundum, coelestis expositione doctrinae humanarum profunda mentium serenavit, et tranquillitatem refudit affectibus singulorum, auferens sepem discordiae, quasi quaedam portuum coepere appropinquantibus esse suffragia; ut unusquisque navigium suae quietis in proximi aut fratris constituat affectu, et in secessu quodam piae mentis haereat littorali. 35. Non immerito ergo tanquam renovatus clamat David: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam; ut qui supra se inveterasse inter inimicos suos dixerat, ut in sexto legimus psalmo, hic ait juventutem sibi ex inveterata prolapsionis humanae senectute renovatam (Psal. VI, 8). Renovamur enim per lavacri regenerationem; renovamur per Spiritus sancti effusionem; renovabimur etiam per resurrectionem, sicut in posterioribus dicit: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5). Quomodo renovemur, audi: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Et in Esaia ait: Si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18). Recte renovatur, qui de tenebris peccalorum in lucem virtutum mutatur et gratiam: ut qui tetra prius colluvione sordebat, supra nivem albenti nimis fulgore resplendeat.

CAPUT X.

Ob superiora beneficia pollicetur David Deo se confessurum in cithara: qua occasione quae cum cithara corpori nostro sit affinitas, et qualis illud sonus deceat, explicatur.

36. Confitebor tibi in cithara, Deus meus (Ps. XLII, 4). Habet citharam suam anima nostra. Neque enim diceret Paulus: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15), nisi haberet citharam, quae plectro sancti Spiritus resultaret. Cithara est caro nostra, quando peccato moritur, ut Deo vivat: cithara est, quando septiformem accipit Spiritum in baptismatis sacramento. Testudo enim dum vivit, luto mergitur: ubi mortua fuerit, tegmen ejus aptatur in usum canendi, et piae gratiam disciplinae; ut septem vocum discrimina numeris modulantibus obloquatur. Similiter caro nostra, si vivat illecebris corporalibus, in quodam coeno vivit et voragine voluptatum. Si luxuriae moriatur atque incontinentiae, tunc veram vitam resumit, tunc edere incipit bonorum operum dulce modulamen. Dulcis sonus est castimoniae: dulcis sonus timentium Deum: denique, in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5); dulcis sonus est fidei quae annuntiatur, ut scriptum est (Rom. I, 8), in universo mundo. Hic sonus a nobis exeat ad Deum, sicut exivit etiam a Thessalonicensibus (I Thes. I, 8); ut etiam non canentes canamus, et bonorum concentu operum Dominum praedicemus, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.

LIBER TERTIUS.

DE INTERPELLATIONE JOB.

653 CAPUT PRIMUM.

Moveri plerosque etiam prudentes, cum prosperis hic affluere injustos, justos autem affligi viderint, quae librorum sequentium materia est: ob eamdem rem amicos Job ignaros divini consilii, eum propter admissa crimina poenis affectum contendisse. 1. Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et imbecilla conditio sit humana, quae nusquam sui habeat firmitatem, nisi in protectione coelesti: hodie nobis ea sumenda est, qua vulgus hominum, plerique etiam prudentium valde moventur; cum vident injustos affluere rebus secundis, justos autem frequenter afflictari in hoc saeculo. Et vere lubricus hic locus, in quo etiam sancti vix potuerunt verae opinionis tenere vestigium. Denique turbatus est et ipse David, qui in superioribus dixerat: Occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8). Verumtamen confirmavit se ipse postea, et perfectae rationis viam investigavit. Job quoque sanctus cum tribus illis veteribus amicis qui ad consolandum venerant, de ea opinione in sermone luctatus est (Job IV et seq.). Utriusque igitur disputationes in medium proferamus. Digni sunt enim qui nobis magisterium vivendi afferant; quando quidem in adversis positi, plus Deo placere meruerunt. Audiamus igitur utrumque suo ordine.

2. Increpuerant vehementer sanctum Job Eliphaz Themanorum rex, et Baldad Sauchaeorum tyranus, et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. Infirmo etenim ingenio non advertebant quod Dominus eum tentandum dedisset; ut athleta Christi tentationibus eruditus, majore ad coronam gloria perveniret. Non videntes itaque tantum sapientiae sacramentum; angusti cordis timore, ne viderentur injustitiae Deum arguere qui poenis affici innoxium perpeteretur, in sanctum Job poenarum merita retorquebant; dicentes quia omnis vita impii in sollicitudine (Job XV, 20), et divitiae injuste congregatae evomentur (Job XX, 15); omnia quae patiatur homo gravia in terra, propter peccata sua eum perpeti: qui etiam si in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse, et tamquam somnium cito evanescere, et non inveniatur locus ejus; laetitiam autem impiorum esse graviorem ruinam (Ibid. 5); ideoque etiam sanctum Job a prosperis in adversa mutatum, delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se assereret innocentem; cum portio impii hujusmodi sit, ut superveniens in eum a Domino indignatio jungat ei dolores, et interitus domum ejus involvat (Ibid. 28 et 29).

654 CAPUT II.

Job infirmum sanis amicis et se ipso etiam fortiorem exstitisse. Quomodo conviciatores suos redarguerit? ubi praesertim silentium ejus, nec non Davidis quoque, atque Apostoli nobis proponitur ad imitandum.

3. Audiebat haec sanctus Job, et quasi athleta fortis in stercore sedens, in tantis vibicibus et saevi doloribus vulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus, mysteria loquebatur, nec acquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris vacabat sermonibus. Fortiores itaque sermones aegri hominis, quam illorum qui non aegrotabant. Illi enim loquebantur injustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant divina judicia, poenas reorum, praemia sanctorum; sed reum a justo discernere nesciebant: denique quem Dominus Deus justum pronuntiavit, eum condemnabant injustitiae, arcessebant iniquitatis. Ignorabant ergo quid unicuique conveniret. At vero sanctus Job discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam ii qui sani et incolumes videbantur. Et quid dico fortiorem inventum caeteris? Fortior se ipso inventus est. Fortior enim erat aeger Job, quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est, quia virtus in infirmitatibus consummatur (II Cor. XII, 9). Ergo et Job cum infimaretur, tunc validior erat. Non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore: quia non erat in carne anima ejus, cujus passionibus non adhaerebat; sed in spiritu, cujus virtute se texerat. 4. Ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed voces spiritus loquebatur quibus urgeret, non quibus cederet. Et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret; quia urgebant justum injuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores falsis accusare innocentem. Esto, inquit (Job XIX, 4 et seq.), ego erraverim, et apud me devius ille inhabitet qui mentibus hominum offundit errores; ut loquar sermones quos non oportet, sicut vos dicitis, et errent verba mea, nec opportune sermo meus promatur: cur vos in me insilitis et conviciamini, non considerantes quia a Domino mihi venit ista tentatio, qui me vallo quodam perturbationum arbitratus est sepiendum. Exerceor adversis, circumvallatus undique laboribus et periculis; et insultatis adhuc, volentes opprimere quem deberetis juvare. Ecce rideo in opprobriis, et non loquar, nec respondebo conviciis vestris. Non enim vos estis qui judicatis: sed qui judicat me, Dominus est; et ipsius tamen judicii tempus nondum advenit. Quid opus clamare ante judicium? 655 Bonum est tacere dum exspectatur qui judicat. Bonum est convicium convicio non referre, ne et nos inter detrahentes annumeremur. 5. Imitemur ergo hunc virum, qui silentio suo redarguebat conviciantes. Ostendebat enim virtutem animi sui, quem contumeliae non moverent: et conscientiae innocentiam manifestabat, qui objecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret. At vero nos quasi aliquid nobis objiciatur, dum purgare volumus, acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur; cum dicat Scriptura ut avertas dedecoris sermonem (Prov. XXVII, 11), et auferas vestimentum tuum (Ibid. 13); praeterit enim injuriosus. Taceamus ergo, ut praetereat, ne vestimentum nostrum provocatus exurat. Scriptum est enim: Noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae ejus (Eccli. VIII, 13). Propterea ergo sanctus tacet; et si servus protervit, et si pauper conviciatur, tacet justus: et si peccator opprobria jacit, justus ridet: et si infirmus maledicit, justus benedicit. 6. Tacebat David cum Semei filius Gera malediceret, Job ridebat, Paulus benedicebat, sicut ipse ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 2). Magisterio quippe divino processus humanae virtutis excrevit; quia jam venerat qui ex infirmioribus faceret fortiores, et audierat dicentem: Benedicite maledicentes vobis, et orate pro calumniantibus vos (Luc. VI, 28). Quod verbo dixit, exemplo probavit. Denique et in cruce positus de persecutoribus suis conviciantibus sibi dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34); ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere. Job ergo ridebat, quia nondum venerat Christus, cui soli servabatur magnarum praerogativa virtutum; quia ipse est virtutum principium, sicut dixit: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22).

CAPUT III.

Job verborum certamine, quo non aliud fere difficilius, victor renuntiatur. Quam pulchrum sit ridere ac tacere in objectis criminationibus; et quemadmodum post responsum lenius, idem fortioribus verbis importunius calumniantes repulerit.

7. Et ridens tacebat. Qua ratione tacendum sit, docet: Clamabo, et nondum judicium (Job XIX, 7 et 8). Ipse, inquit, voluit me haec perpeti. Tamquam muralibus tentationibus clausus non possum fugere, donec placeat Deo destruere, altitudines tentationum mearum. Nunc enim si clamo, nondum judicium Adhuc in agone sum, adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi, nondum enim exivit corona. Nemo autem nisi qui legitime certaverit, coronatur. 8. Debebatur illi certamen tertium: amiserat omnia sua, id est, patrimonium cum filiis: patiebatur vulnera caro ejus: manebat ut tentationes verborum vinceret. Non mediocre certamen. 656 Sermone deceptus est Adam, verbo victus Samson. Nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus: nihil iterum sic mordet, ut durior sermo. Multi cum vicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. Laborabat Job, sed sustinebat, et verborum juxta vulnerum onera portabat. Vidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit, et obluctantes gravi lapsu cecidisse pronuntiavit, victorem asseruit, coronam detulit. 9. Quid autem pulchrius, quam ridere cum maledicitur nobis? Gaudere enim debemus si aliena dicantur. Primum, quia volens inimicus aliquid adversum nos dicere, quo crimen affigeret, non invenit quod verum est, sed falsa pro veris composuit. Deinde, quia dixit ipse Dominus in Evangelio de hujusmodi criminatione quae innocentibus falso irrogaretur propter justitiam: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo (Matth. V, 12). Tacere ergo debet qui recognoscit objectum; ne vulnus exasperet, et scindatur cicatrix: tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen: quod si referat, suum facit: si taceat, retorquet, et conviciantem vulnerat. Tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit. Non enim patitur praejudicium, cui non est judicium. Et si fuerit praejudicium in saeculo, non erit in judicio Dei. Denique ut cognoscas quia non praejudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Job dicentem, locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani potitus esset: Nunc obmutescam et derelinquam: si nunc mihi praejudicium est, tunc a facie tua non abscondar (Job XIII, 19 et 20). 10. Haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos judicii Dei, atque ab insolentia et furore revocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere. Sed posteaquam eos advertit perseverare in contumeliis, plura fortior repetivit, et tamquam pugno eos validiore percussit, qui verborum suorum saxis lapidabant innoxium. Audite, inquit, audite verba mea, non sit mihi a vobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar: grave erit pondus verborum meorum (Job. XXI, 1 et seq.). Dicam et ego secundum opinionem vestram; eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus, et alii gravantur. In aerumna positi sunt, et videtur hoc secundum peccatorum merito deferri. Quod et si dicam, nolite ridere quasi vobis acquievero; et si peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui judicat, et sibi in me potestatem vindicat. Aut si judicor quasi homo, commune est istud, increpari non debeo: infirmitas conditionis est, non specialis improbitas.

657 CAPUT IV.

Amicos mala semper delictorum causa evenire asserentes retundit Job, interrogando cur impii hac in vita bonis affluant; quae tamen vera mala esse ostenduntur. Ibidem quis vere beatus habendus sit: tum quis bene vel male seminet: tum qualis injustorum posteritas; quove discrimine hi flagellis immunes, justi eisdem dicantur obnoxii? Denique impios non aeternitate, sed falsa ejus imagine potiri demonstratur.

11. Sed dicite mihi: Si propter peccatum meum hoc patior, sicut objicitis, quare impii vivunt? Nec solum vivunt, sed etiam repleti sunt divitiis, et fructus multiplicant: sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum? Haec evidenter specie bona: sed altiori mysterio invenies, quoniam quae putantur bona, non sunt bona; et quae putantur mala, potiora illis aestimantur. 12. Inveteraverunt, inquit, in divitiis (Ibid. 7); πεπαλαίονται,, dixit; ut non tam diuturna divitiarum possessio, quam inveterata copiarum molestia significata videatur; sicut vidit Ecclesiastes divitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa districtione ac sollicitudine (Eccle. V, 12). Pereunt enim quae hic relinquuntur, et mortuo prodesse non possunt. Habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem invenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret, nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: Beatus homo qui replevit desiderium suum ex his; non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5). Cui haereditas Dominus est, et merces ex Mariae Virginis partu: hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret, qui nihil eorum quae sunt saeculi concupivit: sed adversarium, depositis veteris hominis exuviis, telo continentiae vulnerati; ut obstrepere ei in hujus vitae fine non posset, vulnere claudus, et virtutum admiratione confusus. Habes ergo non esse laudabilem, qui inveteratus in pecuniae eupiditate sit, non renovatus in perceptione gratiae. 13. Videamus aliud: Semen eorum, inquit, secundam animam (Job. XXI, 8), id est, non inter justos habentur. Justi enim in spiritu seminant, et de spiritu metent vitam aeternam: illi vero qui secundum animam seminant, spiritalia metere non possunt; quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim illi est, et non potest scire quae sunt spiritus; et ideo non repletur spiritalibus. sed judicatur. 14. Filii eorum in oculis (Ibid.) id est, quae faciunt ideo faciunt, ut videantur ab hominibus, non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro judicio comprobetur. Filios ergo Scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas. Unde et Ezechias de gravi aegritudine liberatus, Ex hodierno, inquit, filios faciam qui nuntiabunt justitiam tuam, Domine Deus salutis meae, et non cessabo te benedicens cum psalterio omnes dies vitae meae (Esai. XXXVIII, 19 et 20). Bona enim posteritas devotionis et fidei, quae captivitati nescivit succumbere, quam filii Ezechiae pertulerunt. 658 15. Et addidit dicens: Quia non est illis timor, non est flagellum a Domino (Job XXI, 9). Justus autem dicit: Quoniam flagellatus sum tota die (Ps. LXXII, 14); et optat flagellari, ut recipiatur a Domino: et vult timere Dominum; quia timor Domini initium sapientiae est. Nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua (Job XXI, 10). Sicut putant stulti. Per bovem enim quid significatur, nisi ruralis culturae I bor, qui semper redit in orbem, et numquam desinit, sed cum expleri videtur, revocatur in exordium? Isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorrham. Ergo qui colunt Aegyptum, glebasque terrarum aratro quodam solidae mentis invertunt, laborem sibi pariunt, et dolores metunt. Ideo bucula eorum non abortit; sed parit, ut augeatur labor eorum et quae conceperunt omnia, generant sine timore Dei. Justi autem longe aliter gloriantur. Non enim in abundantia divitiarum, nec in partu pecorum; sed in Domino gloriantur dicentes: De timore tuo in utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI, 18). De justis ergo dicitur; quia spiritum salutis generaverunt, quem acceperunt de timore Dei, non de malitia hujus saeculi, de qua legimus: Ecce parturivit injustitiam, concepit laborem, et deperit iniquitatem (Ps. VII, 15). Melior ergo abortus quam partus saecularium. Denique de homine qui in hoc saeculum venit, et vanitatem mundi hujus et tenebras pertulit longaevitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiavit quia melior illo abortivus (Eccl. VI, 3). Huic enim requies magis quam illi; quia non expertus est varietatem saeculi, in qua et si mille annos quis vixerit, quod bonum est videre non potuit. Fugisse ergo haec magis est gratiae, quam subiisse. 16. Sed fortasse illud moveat quod adjunxit: Quia manent sicut oves aeternae; pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam, et delectantur voce psalmi. Consummaverunt autem in bonis vitam suam, in requie autem inferni dormierunt (Job XXI, 11 et seq.). Distingue haec, et quia spiritalis es, dijudica. Impii sicut aeterni sunt, non aeterni; quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. Non ergo potest dare quod non habet, nec potest illuminare qui non possidet lucem: sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. Transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. Unde et Salvator ait: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Nec fulgur est, sed sicut fulgur. Considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis, et cognitioni coelestium sacramentorum, sicut aeternus putatur, non habet aeternae vitae stipendium; quia falsam habet imitationem, qui fidei non habet veritatem. Hujus parvuli ludunt, sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere vult. Luxuriata est in psalterio et cithara, id est, in sono vocis, non in sacramentorum profundo; ut labiis resultaret, non in corda conferret.

659 CAPUT V.

Impios in bonis saeculi finire vitam, at postea requie coelesti carere: contrarium vero nobis optandam; quod in prosperitate sit illecebra vitiorum ac impunitatis praesumptio. Hanc amentiam revincit sanctus vir supplicium et praesens et aeternum praeparatum esse declarans. Tum enumeratis eorum sceleribus ipsa Deo latere non posse ostendit: quae sit eorumdem portio, describit; atque ad sapientiam quam illi deseruerunt, sectandam nos adhortatur.

17. Hujusmodi itaque in bonis saeculi consummaverunt vitam suam (Job XXI, 13), hanc utique quam vivebant, non illam cujus mercedem sperabant; et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie coelesti. Nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno coelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. Magna enim illecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, oblivionem auctoris infundit. Considera illum divitem in Evangelio (Luc. XVI, 19 et seq.) super ostrum et purpuram recumbentem, cujus de mensa micas justus ille pauper Lazarus colligebat. Nonne tibi videtur dives ille ad Deum dicere: Discede a me: vias tuas scire nolo (Job XXI, 14). Et vere nolunt scire hujusmodi vias Domini; si enim vellent, cognoscerent. Sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. Quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem (Esai. XXII, 13). Denique conversus ad compotatores suos: Manducemus, inquit, et bibamus: quid enim prodest si serviamus ei? Aut quae utilitas si observemus eum (Job XXI, 15)? Haec itaque dicit saecularium abundantia rerum temulentus; quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur. Supinabatur enim, quia in manibus ei ad voluptatem omnia suppetebant: et conscius impietatis suae cujus poena sequestrabatur, putabat quod Deus impiorum scelera non videret. 18. Huic ergo opinioni ejus respondit sanctus Job: noli esse securus ac dissolutus aestimans quod ad te in hoc ipso saeculo Domini flagella non veniant. Verumtamen etiam impiorum lucerna exstinguitur (Job XXI, 17 et seq.): ad tempus lucet, non habet lumen aeternum; et ipsis quamvis saeculum faveat, quia ejus qui principatum habet in hoc saeculo, faciunt voluntatem, solet venire rerum conversio, et dolores ab ira et indignatione coelesti, ut ventilentur, sicut paleae a vento. Injusti sicut paleae ventilantur, justi sicut triticum. Denique audi dicentem Petro Dominum: Ecce satanas expetivit vos, ut ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31 et 32). Deficiunt illi qui sicut paleae ventilantur: non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit, plurimorum fructuum accessione cumulatum. Ideo dicit Propheta: Heu me quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe (Michae. VII, 1)! Stipulae igitur quae cito exuritur, impietas comparatur, et pulveri. Ideo postquam dixit: Erunt sicut paleae a vento, subtexuit versiculum 660 statim dicens: Aut sicut pulvis quem abstulit ventus (Job. XXI, 18). Denique ut cognoscas quia impius sicut pulvis cito fatiscit atque evanescit, habes in primo psalmo dictum: Non sic impii, non sic, id est, non sicut justi: sed tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. 19. Et facit discretionem inter justum et impium. Hic, inquit, moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia: interiora autem ejus plena sunt adipis: medulla autem eorum supereffluit. Ille autem conficit in amaritudine animae suae cursam vitae istius, nihilque boni epulatus finem accipit (Job XXI, 23 et seq.). Cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari? In sepulcra inducitur, et in tumulo vigilat suo. Ne haec quidem poena mediocris; mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram viventium, sed ad tumulos mortuorum. Qui vivit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu vitam carpit aeternam. Ideo viri illi duo in veste fulgenti dicebant ad mulieres: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic (Luc. XXIV, 6). 20. Deinde (Job XXIV, 2 et seq.) enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderent, et cum pastore diripuerint gregem, subjunctorium pupilli abduxerint, pigneraverint bovem viduae, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in vineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis vestimentis nudos fecefint dormire. Plerique quorum animae operimentum ademerint, stillicidiis humescebant montium; et quia integimentum deerat, petra sese operiebant. Rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur, qui magis erigi debuissent. Esurientes fraudabantur cibo, et anima infantulorum graviter ingemiscebat. 21. Numquid haec ignorare potuit, quem nihil praeterit? Nuda inferna in conspectu ipsius, et non est amictus nequissimis (Job XXVI, 6 et seq.); quia latere non possunt. Extendit Boream pro nihilo: suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus ejus: columnae coeli dissiluerunt, et timuerunt ab increpatione ejus. Virtute compescuit mare, disciplina autem struit cetum maris. Claustra coeli reformidant eum: praecepto mortificavit draconem praevaricatorem. Virtulem tonitrui ejus quis intelligit? In tantis ergo flagitiis quae spes impio est? Numquid si confidit in Domino salvabitur? Dicam, inquit, vobis quid sit in manu Domini; et desinite inanibus inania addere (Job XXVII, 8 et 11). 22. Et describit quam miserabilis impiorum portio sit. Quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sunt, quibus deest bonorum meritorum successio (Ibid. 14 et seq.). Illa enim vera posteritas, quae non terris, sed in coelo est. Hujusmodi ergo viris haereditas inopia est, et mors successio. Cum divitias coacervaverint, mendicabunt; quia cum mortui fuerint, indigebunt, qui requiem invenire non possunt. Viduas eorum nemo miserabitur: sed manebunt deserti, atque omnis copulae solatio destituti. Etsi congregetur pecunia sicut terra, atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, 661 inanis erit sicut aranea substantia eorum, et omne nominis eorum patrimonium tamquam a tineis consummabitur. Dormiens dives nihil adjiciet, aperuit oculos suos, et jam non est (Job. XXVIII, 1 et seq.). Permanet in doloribus. Nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. Aurum in metallis, argentum in metallis: de metallo eruitur, et in metallum revertitur. Quid enim aliud nisi metallum est mens avari? Quae tamquam defossum tenet quidquid receperit, et in venis terrae ac latibulis abscondit; eo quod uti nesciat. Quotidie aurum de metallis promitur: de avaro proferre quis potuit? 23. Cum igitur nihil prosit vana fames auri, quia quidquid congregaverit, labitur: miserandi profecto qui deseruerunt viam justam, et obliti 662 sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi, difficilis investigatu, impervia superbis, interclusa jactantibus: humilioribus plana, aperta sapientibus. Et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in via justa, per quam adversarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui percucurrit hunc mundum, transire non potuit. Sed qui sapientiam vult investigare, non in abysso eam quaerat (sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte, suo ingenio profunda ejus possint cognoscere), non in mari eam requirat. Etenim ubi tempestas, ubi procella venti est, non potest ibi esse sapientia. Sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis, et pax quae super omnem intellectum est.

LIBER QUARTUS.

DE INTERPELLATIONE DAVID.

661 CAPUT PRIMUM.

David frequenter de saeculi vanitate disseruisse in psalmis, sed maxime in LXXII, ubi se ob improborum prosperitates, et calamitates proborum graviter initio commotum esse, ac tamen postea correctum significat. Uter ejusdem psalmi auctor David nimirum, an Asaph dicendus videatur.

1. Decursa est interpellatio sancti Job: nunc adoriamur eam interpellationem quam reperimus in psalmis. Ipse quidem David pluribus locis de saeculi vanitate non tacuit, et inania esse quae putantur bona istius mundi, frequenter asseruit, et maxime in psalmo trigesimo octavo, in quo dicit: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6); et quamquam in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur, thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Et alibi: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3)? Quod hic habeant umbratilem gloriam, ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis invenire non possint. Idem tamen inseruit psalmum septuagesimum secundum, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod ejus fuerit principium prolapsionis; ut non mediocri dolore perstrictus sit, cum videret peccatores in hoc mundo affluere divitiis, abundare rebus secundis: se autem, qui justificaverit cor suum, esse in afflictationibus et aerumnis: nec mediocrem traxisse offensam in exordio; sed postea per Domini flagella correctum, et illuminatum divinae cognitionis gratia verae didicisse seriem traditionis.

2. Nusquam autem invenio sanctum Asaph aliquibus adversis fuisse vexatum: at vero sanctus David plurima gravia et periculorum plena toleravit, de suis enim laboribus dicit. Unde et psalmus 662 non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur, quod ex graeco Psalterio apertius manifestatur, ut videatur David etiam huic Asaph sicut et aliis, canendum, quem scripserat ipse psalmum dedisse. Sed quia scriptum est in ipso titulo, defecisse psalmos David, quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis, postea psalmus David titulorum inscriptionem comprehendat usque in ultimum finem? Ideo sequestrata hujusmodi definitione, quae sit psalmi series consideremus, et a primo versiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.

CAPUT II.

Ex ipso psalmi exordio correctionem Davidis deprehendi: Deum justis semper bonum esse, eo quod si vexentur adversis, futurae remunerationis spe recreantur, et se semper peccatis minora pati existimant, nec ullis poenis sua spoliari possunt sapientia: bonum tamen etiam improbis esse Deum, sed eos nolle paratam omnibus illius bonitatem experiri.

3. Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)! Elucet in principio emendationis profectus. Nemo enim potest Deum bonum vere fateri, nisi hic qui non ex successibus commodorum suorum, sed ex coelestium mysteriorum profundo, et divinae dispositionis altitudine bonitatem ejus agnoscit: quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est. Justo itaque semper bonus est Deus: et cum torquetur doloribus corporis, et cum affligitur acerbitate poenarum, semper dicit: Si bona accipimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus (Job. II, 10)? Gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem invenire possit; sciens quoniam qui bona receperit in hac vita, habet mercedem suam; futura praemia sperare 663 non poterit, qui non luctatus, non exercitatus sit diversorum certamine praeliorum. Qui vero sive juste sive injuste afficitur in hoc saeculo, gratulatur vel quod his solvat pretia delictorum suorum, vel quia novit eam esse apud Deum uberiorem gratiam, si injuste pro ejus nomine, aut pro bono aliquo opere acerba aliqua patiatur, secundum quod scriptum est: Quia nulla est gloria si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes, et patientes: haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia et Christus pro vobis mortuus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit: cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 21 et seq.). Ergo justus etiam si in equuleo sit, semper justus est; quia justificat Deum, et minora se peccatis suis dicit sustinere: semper sapiens est; non enim aufertur equulei tormentis vera perfectaque sapientia: non amittit quod est; quia timorem excludit foras, studio et proposito charitatis: novit ut sapiens dicere, quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae; et omnes hujus temporis passiones superventuram mercedem aequare non possunt. Bonus igitur huic semper est Deus, qui novit quo tempore metat. Et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris vomere: hic stirpat quadam falce virtutum amputatrice vitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens quia Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem. Denique Apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset acquirere. Hic custodit fructus suos, ut illic securius recondat. Semper itaque ei bonus est Deus, quia semper quae bona sunt, de Deo sperat. 4. Accipe aliud: Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde! Non ergo omnibus bonus est Deus? Ille quidem omnibus bonus est, quia Salvator est omnium, maxime fidelium; et ideo venit Dominus Jesus, ut salvum faceret quod perierat: venit enim ut peccatum mundi tolleret, vulnera nostra curaret. Sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis compungatur vis ulceris, ideo volentes curat, non astringit invitos. Accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt: illi autem qui refutant medicum nec requirunt, bonitatem medici quam non experiuntur, sentire non possunt. Qui autem curatur, etiam sanatur; ideoque his bonus est medicus, quos sanavit. His igitur bonus est Deus, quibus peccata donavit: qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere, quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? Pulchre itaque Apostolus, ut praemisimus, explanavit, quia et omnibus bonus est Deus, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4); et maxime fidelibus divinae bonitatis praerogativa servatur, quibus et voluntas Dei opitulatur et gratia. 664 Sed et Psalmista dicendo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! ad ipsorum sententiam retulit, qui aliter de Deo sentire non norunt, nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.

CAPUT III.

Fateri Prophetam se tantum non esse prolapsum, dum peccatorum pacem aemularetur; duplicem esse pacem, sed eam quae offendiculum habet, fugiendam; nullum in morte peccatorum levamen esse; non prodesse flagella post mortem exemplo Lazari et divitis demonstrari; quantum vero prosint in vita, Davidem ac Jobum patefacere; demum perpetuo esse flagellandos, qui hic flagellati non fuerint.

5. Denique sequentibus exponit ipse quid senserit, dicendo: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2 et 3). Non utique pedes corporis appellat gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV, 12). Ideo semper petendum est, ut dirigat Dominus nostrorum animorum vestigia, ne labantur, et lubrico quodam erroris effusa, stabilitatem sui tenere non possint. Prolapsionis autem causa ea est, quod pacem aemulatus est peccatorum. Aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris; sicut et Paulus apostolus expressit dicens: Bonum est autem aemulari in bono semper (Galat. IV, 18). 6. Nec te moveat quod pacem in malo posuit. Denique et in Evangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27). Est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet: quae ex dilectione est, non habet offendiculum; quae ex simulatione, habet. Ideo et Propheta dicit: Pax, pax; et ubi est pax (Ezech. XII, 10)? Refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim adversus innocentem, coeunt ut justum opprimant, viduam exterminent, vel expugnent ejus pudorem. 7. Et ideo non est reclinatio morti eorum (Psal. LXXII): non declinatio, ut plerique codices latini scripti sunt, sed reclinatio. Quando enim laboramus, et incurvamur ad opus aliquod, atque inclinamur, nos reclinare consuevimus: peccatores autem gravium scilicet delictorum, et maxime impii se reclinare non possunt; de quibus dictum est: Et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 14). Non enim se erigunt ad coelestia, qui Christo non adhaeserunt. Et ideo nec resurgunt cum eo, quorum mors pessima, sicut scriptum est: Mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Qui autem Christo commoritur, et consepelitur cum illo, non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. De quo pulchre illud convenit dictum: Universum stratum versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4); maxime si martyr sit, cujus infirmitas passione solvitur, mors resurrectione. 665. 8. Vidimus illum divitem qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat, et epulabatur quotidie splendide, de cujus mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus, in inferno se reclinare non poterat; sed vix ad Abraham, non totum se, sed solos oculos erigebat, rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingeret, et linguam ejus refrigeraret (Luc. XVI, 19 et seq.). Ergo illius morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga ejus (Psal. LXXII, 4). Nihil enim prosunt flagella post mortem.

9. Et ideo David dum esset in istius corporis vita, in flagella se praeparabat, ut eum Dominus reciperet castigatum. Considera iterum mihi sanctum Job, qui perfusus erat ulceribus, et concutiebatur omnibus membris, et plenus erat totius corporis sui doloribus, glebas terrae vulnerum suorum sanie et humore dissolvens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis invenerit; ideoque conscius sui dixit: Mors viro requies (Job. III, 23). Is igitur in plaga non motus est, nec nutavit sermonis sui lubrico, qui in illis omnibus nihil peccavit labiis suis, sicut Scriptura testatur (Job. II, 10): sed magis plagae suae reperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est. Ergo et Job et David, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua; quia flagellat pater filium quem suscipit: qui autem hic non flagellantur, ibi non suscipiuntur ut filii. Ideoque in laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5 et 6); ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.

CAPUT IV.

Peccatores iniquitate propria vestiri: quod vestimentum a nobis rejiciendum, ut vestimento virtutum induamur, ac potissimum jejunii; hoc se utiliter Josephum induisse, Adamum exuisse cum gravi damno; denique Judaeorum iniquitatem quasi ex adipe prodeuntem magnam ac deliberatam exstitisse.

10. Ideo obtinuit, inquit, eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua. Malum vestimentum iniquitas, quod si quis voluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in judicium venire nobiscum; et si quis tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se David operiebat in jejunio, ne amitteret integimenta virtutis. Ipsum jejunium operimentum est. Denique nisi sanctum Joseph texisset jejuna sobrietas, adulterae protervitas exuisset. Quo jejunio si se tegere voluisset Adam, nudus non fuisset effectus. Sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum coeleste gustavit, et imperatum jejunium praevaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognovit. Quod si jejunasset, et fidei servasset exuvias, nec se aspexisset intectum. Non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo 666 nostrum dicatur: Et induit se maledictionem (Psal. CVIII, 18). Male se induit et Adam, qui dum quaereret integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam.

11. Induerunt se maledictione Judaei, de quibus scriptum est: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis (Psal. LXXII, 7). Ab adipe adipsal enim dicitur, id est, pingue. Sicut enim anima bonis pasta, et referta virtutibus, tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est (Psal. LXII, 6): sic iniquitas quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et exilis significatur, sed plena vitiorum. Denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere: sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.

CAPUT V.

Qui os suum in coelum ponunt, eos prae caeteris esse qui omnia stellarum necessitati attribuunt: ipsis tamen hanc a Deo gratiam reservari, ut revertantur cum Israel; cujus reditus mysterium declaratur: eosdem ut a Deo negent occulta cognosci, maxime induci peccatorum divitiis: postremo idem de Christo sensisse Simonem Pharisaeum.

12. Posuerunt in coelum os suum; et lingua eorum transivit super terram (Psal LXXII, 9). Ponere in coelum os suum quid sit, docet nos ille ex fratribus adolescentior, qui regressus ad patrem dixit: Pater, peccavi in coelum et coram te (Luc. XV, 18). Ponunt autem in coelum os suum qui sibi criminum auctoritates, nativitatis putant quadam necessitate deferri. Hi nec coelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur vitam hominis gubernari. Nihil providentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. Atque utinam et isti, sicut ille unus de duobus adolescentibus, revertissent: bonus Dominus remedium non negasset, et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reservat Dominus regressionis gratiam; ut qui in Israel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem, per plenitudinem Ecclesiae revertantur; et non vacuos dies vitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleverit eos Dominus gratia spiritali. Quomodo autem revertantur, accipe. Quia caecitas, inquit, ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 26). Sed quia mysterium oportebat impleri, ut concluderet Deus omnia in incredulitate (Ibid., 32), id est, redargueret atque convinceret (cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: Conclusit illum alterum), ideoque per suam misericordiam ut subditus fieret Deo mundus, regressus quidem est populus in haeredibus; sed is celeri errore traductus est, ut Deum non crederet occultorum esse praescium. Sed Dominus illis, ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reservavit dicens: Ideo revertetur huc populus meus (Psal. LXXII, 10). Quid est huc? Id est, ad me, ad aequitatem et justitiam meam, ad cultum meum. 13. Et implebit dies vitae suae (Ibid.). Quod utique sic accipies, 667 ut populus quidem redimatur, qui crediderit in eo: in quo etsi non redimantur, qui non crediderunt, tamen redempti populi Dei praerogativa defertur. 14. Isti ergo in errore positi dixerunt: Quomodo scivit Deus; et si est scientia omnis in Altissimo (Ibid., 11)? Putant enim non esse in Deo scientiam; quia peccatores abundant prosperis saecularibus. Et adhuc inducit eos loquentes: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias (Ibid., 12). Habes hoc in Evangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus videns quod mulier illa peccatrix venit in domum ejus, et super pedes Christi effudit unguentum, dicebat intra se: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum; quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed patientia Dei non praejudicat veritati, et praescientia ejus, ac providentia hoc ipso amplius probatur, quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. Quod fortior videns ridet, incautus traducitur et movetur. CAPUT VI. Prophetam cum primo animo despondisset, postea castigatione emendatum cognovisse omnia quidem evenire dispositione divina, opes autem non esse praemia virtutis, nec poenam peccati inopiam.

15. Denique Psalmista dicit, dixisse se: Ergo sine causa justificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas (Psal. LXXII, 13). Hoc est, video illos abundare, video illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari tentationibus plurimis. Frustra ergo dedi me innocentiae, atque ad studium sobriae conversationis intendi. Et pulchre ait: Lavi inter innocentes manus meas (Ibid., 14); ut non arrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium videretur. 16. Interea non impune hujusmodi a se sermonem exisse testatur. Nam tota die flagellatum esse se memorat; quia frustra justificasse se Domino cor suum dixerat: post flagella autem continuo secuta est pravae opinionis correctio. Statim enim vindex meus, inquit, in matutinis (Ib.), id est, in aperto et perspicuo; lux enim veritatis comprehendens eum, non sivit haec sentire, quae dixit. Revincebat itaque et redarguebat me veritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: Sine causa justificavi cor meum. Locutus sum enim illa tamquam in tenebris constitutus, et recordanti illa mihi cor compungebatur: compuncto autem corde, illuminabatur affectus; ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium. Illuminata itaque oriente mihi die, et quasi in multis matutinis positus, intelligebam quia extra constitutionem generationis filiorum Dei factus sum. Qui cum primo credidissem, eo quod operator mundi providens generationi humanae, omnia ad utilitatem nostri vel tristia, vel ea quae parum delectent, fecerit; tam bonam sententiam postea pravis opinionibus turbatus amiserim. 17. Conferebam itaque cum corde meo, et dicebam 668 mihi: Si narrabo sic, quia sine causa justificavi cor meum, occurrebat mihi Dei vox dicens: Ecce generationi filiorum tuorum cui disposui (Ibid., 15): id est, ecce in Scripturis invenis, o tu Adam, quia disposui generationi filiorum tuorum; quia fortuito divitiae ad impios, non aliquo merito deferantur, nec praemia virtutis sunt emolumenta thesauri: nec e contrario inopia poena peccati est, sed indiscrete veniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluvio volutantur. 18. Et existimabam, et videbar mihi cognoscere hoc esse verum, hoc congruere divinae providentiae et convenire; me autem frustra in iis turbatum esse, in quibus inhaerere non debui (Ibid., 16). CAPUT VII. Emendato errore David hunc unum laborem sibi cognoscit superesse, ut ingrediatur in adyta divinae cognitionis. Sancti progressu aetatis finem suum scire desiderant, et quis ille sit? Primam veram cognitionem hanc esse, qua credimus prospera improbis ad hoc tantum concessa, ut eorum excusationes excludantur. Eosdem dum Dei beneficiis allevantur, dejici ac prorsus redigi ad nihilum.

19. Itaque quia videbar mihi veram sententiam comprehendisse, et cognitionem rei ipsius esse assecutus, dicebam mihi: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimo (Ibid., 17). Id est, solus mihi superest labor, ut ingrediar in sanctuarium Dei, ubi est Cherubim, id est, cognitionis profundum, et non laborem in incertis et vanis opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in via. Ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum, atque interiora penetralia veritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. Denique non est labor in Jacob. Causa autem laboris ignorantia est; quoniam qui nescit justis reposita esse praemia, non reficitur a laboribus, sed magis imprudentiae suae labore curvatur et frangitur. Ingrediamur igitur sanctuarium Dei, ubi sunt Cherubim, in quibus est recordantia sacrae cognitionis et veri illius atque aeterni luminis. 20. In illo candelabro imago resplendet, quo possimus intelligere in novissimo. Sanctus etenim in ultimo cognoscit, et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). Quis est finis, nisi ille, cum traditur regnum Deo Patri, quando revelantur occulta sapientiae? Hunc finem nostri certaminis requirebat Propheta, cupiens cognoscere quid suae deesset perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est. 21. Haec ergo prima verae ratio cognitionis; quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa; quia propter eorum tergiversationes posuisti eis (Psal. LXXII, 18) successus profluos saecularium commodorum, et abundantiam divitiarum; ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicujus doloris et luctus minus fuisse devotos, atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis 669 impulsos. Non enim ad tranquillitatem vitae usuramque laetitiae divitiis opimati, aut honoribus elevati sunt: sed ut querela exluderetur, coacervaretur aerumna. 22. Dejiciuntur itaque dum elevantur hujusmodi viri (Ibid.). Non enim gratia, sed ruina est; ubi nec diuturni usus muneris reservatur, et adimitur excusatio delinquendi. Quod enim gravioris pondus querelae, quam illud divinum quod habes in Michaeae prophetae libro: Popule meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te, aut quid molestus fui tibi; responde mihi? Nonne eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3 et 4)? Ecce quomodo dejiciuntur impii dum allevantur, querela eorum excluditur, poena acerbatur. Coelestibus enim beneficiis invitati deserere non debuerunt vitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. Sed sicut justitia Dei magna, ita etiam severa vindicta. Quando enim impius perseverare consuevit, de quo et alibi habes scriptum: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani; et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35 et 36)? Incredibilis celeritas exstinctionis ejus. Vides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille jam non est. Quanta est enim umbra in terra: quam non diuturna? Transpone vestigium, et umbra praeteriit. Aut si hic aliquid movet, ad ea quae futura sunt, attolle mentis vestigium, et invenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non enim est, qui nihil est. Denique Dominus eos cognovit qui sunt ipsius: qui autem non sunt, eos non agnoscit; quia ipsi eum qui est, non agnoverunt. CAPUT VIII. Impios in interitu suo cum somnio bene comparari, quod nempe animae illorum omnibus bonis vacuae reperiantur: et eorumdem tenebrosae imagines e lumine coelestis Hierusalem deleantur.

23. De ipsis ergo et hic dicit: Defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam, velut somnium exsurgentis (Psal. LXXII, 19 et 20), id est, ita deficiunt et evanescunt impii, sicut somnium exsurgentis a sommo primum; quia in tenebris sunt, et in tenebris ambulaverunt, nec resedit aliquod eorum boni operis vestigium, sed similes eorum qui somnium vident: qui autem somniat, in nocte somniat; nox autem in tenebris. Filii tenebrarum sunt privati sole justitiae, et splendore virtutis, dormientes semper, et non vigilantes, de quibus bene dicitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6). Etenim cum animae eorum a corpore separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil invenient, nihil tenebunt; et quod se tenere arbitrabantur, amittent; quoniam stultus et insipiens cum divitiis exundaverint, relinquent alienis divitias suas, neque simul ad inferna descendet cum eis gloria domus eorum. 24. Sequentia quoque demonstrant quomodo impius non inveniatur, sed intereat. Quoniam imago ejus in civitate Domini illa superiore Hierusalem non invenitur. Dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16). 670 Si bene egerimus, manet in nobis ista imago coelestis: si male quis agit, deletur in illo haec imago (illius utique qui descendit de coelo), et est in eo imago terreni. Unde et Apostolus dicit: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49). Bonorum ergo imagines perseverant, et in illa Dei civitate resplendent. Si quis autem ad graviora peccata deflexerit, nec egerit poenitentiam, imago ejus aboletur vel dejicitur; sicut Adam de paradiso ejectus est et exclusus. Quicumque autem pie honesteque se gesserit, intrat in civitatem Dei, et infert imaginem suam, ut in illa Dei fulgeat civitate. Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20); quia isti in lumine fulgere non possunt, qui tenebrosis se operibus induerunt. Exemplum accersamus de saeculo. Vide quemadmodum in civitatibus bonorum principum imagines perseverent, deleantur imagines tyrannorum. CAPUT IX. Prophetam cognitione divinae providentiae recreatum: ipsum et cum eo omnes homines comparatione coelestium civium jumentis haud esse absimiles; eosdem tamen Dei gratia ad humanam revocari dignitatem.

25. Haec ergo considerans, animoque intendens sanctus Propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. Unde ait ipse: Quia delectatum est cor meum, et resoluti sunt renes mei. Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: et velut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 21 et seq.). Cum cognovissem, inquit, quia Deus humana curat et respicit, requieverunt renes mei, hoc est, ex maxima fatigatione veteris imprudentiae requievi per agnitionem boni coelestis et gratiae. Sunt enim quidam renes animae, qui vexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resolvuntur ad requiescendum coelestis agnitione doctrinae, et quasi pulchro quodam fulcro coelestium praeceptorum subnixi foventur. Tunc, inquit, intellexi, quia vane fatigabar; quoniam id quod verum est nesciebam. 26. Et velut jumentum factus sum: pulchre addidit, apud te; comparatione enim coelestium homo quid est nisi jumentum irrationabile? Nam et stellae cum sint lucidae, vanescunt solis exortu. Et Moyses ait: Non sum idoneus ab hesterno die, ex quo coepisti loqui cum servo tuo: et tenui, inquit, voce et tardiloquus sum (Exod. IV). Ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum videtur esse jumentum. Sed tamen nemo desperet; quia homines et jumenta salvos facit Deus. Et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper; ut desinam esse jumentum, et dicas mihi: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31). Circumfusus enim Dei gratia homo incipit esse, qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem. Homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae. Itaque a mutis animalibus separatum se esse gaudet, et in hominum adscitum esse consortia, quae Deus visitat et tuetur. Quid enim est homo, nisi quia memor est ejus Dominus, aut quia a Domino visitatur? 671 CAPUT X. Si Deus nobis ad dexteram non fuerit, eum locum a diabolo occupatum iri, sicuti primo parenti contigit: cum hujus vices ageret Christus eum sibi ad dexteram daemonem statuisse, quo ipsum gloriosius prosterneret: postremo maximas utilitates ad eos redire, quibus ad dexteram steterit Christus.

27. Unde quasi visitatus ab eo dicit: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 24). Sic accepimus, et secundum Graecum sic convenit. Dixit enim Graecus: Ἐκρατῆσας τῆς χειρὸς, id est, tenuisti manum, τῆς δεξιᾶς μου, dexteram meam. Bene dirigitur, cujus dexteram Deus manu sua tenet. Potest dicere: Dominus a dextris meis, ne commovear (Psal. XV, 8). Adam si a dextris suis Dominum habere voluisset, non esset a serpente deceptus. Sed quia oblitus est mandatum Dei et voluntatem serpentis implevit, manum ejus diabolus tenuit, et ad lignum scientiae boni et mali extendi fecit, ut interdicta decerperet. Praejudicatum est in illo omnibus, et coepit universis adversarius ad dextram stare. Unde et illa in Judam maledicti forma processit: Et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII, 6). Si illud maledictum grave, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae vincula laxantur. Ideo Dominus Jesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zachariae libro legimus (Zach. III, 1); hominis enim causam locumque susceperat. Ibi ergo stetit, ubi Adae stabat haereditas. Quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: Vade retro, satana (Matth. IV, 10). Itaque adversarius loco dejectus recessit: tibi autem ne diabolus a dextris staret, ait: Veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Praevidens igitur David adventum Domini, qui nos a potestate adversarii liberaturus descendit e coelo, ait: Dominus a dextris est mihi, ne commovear. Cui autem a dextris erat diabolus movebatur. Merito ergo et hic ait: Tenuisti manum dexteram meam, id est, ut jam peccare non possim; ut ille lubrico ante fluctuabundus vestigio, fida possim statione consistere. Quam bene hoc apostolus dixit, quando eum turbatum Dominus vidit, et extendens dexteram suam titubare non passus est, atque intrepido firmavit incessu (Matth. XIV, 30 et 31). Liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos versus: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Quae est dextera nisi actuosa animae virtus? Quae si Domini voluntate dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi hujus opes, nulla adjumenta deposcit. CAPUT XI. Davidem possessione Dei contentum nihil praeter eum exoptare; debere enim terrena deleri oblivione, ut succedant coelestia, atque etiam ad Deum qui neminem repellit, accedatur, a quo pravis tantum actionibus recedimus.

28. Ideo dicit sanctus David: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25)? Id 672 est, Tu portio mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesivi aliud, nisi ut te partem haberem, nulli me coelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi hujus divitias, et voluptatum illecebras concupivi. Nullius egeo, qui a te assumptus sum: nec superest in coelestibus quod amplius quaeram. Nihil habens, omnia habeo; quia Christum habeo, cui Pater altissimus non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo ergo non cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32); sicut Apostolus dixit? Omnia enim in Christo, per quem omnia, et in quo constant omnia. Omnia ergo in illo habens, aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est universorum. Ideoque perfecto dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me (Marc. VIII, 34). Qui illum sequitur, non praemio ducitur ad perfectionem: sed perfectione consummatur ad praemium. Imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore virtutis. Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem. Ideo passus est, quia benefacere eum delectavit, non quia incrementum gloriae ex sua passione quaerebat. Ideo qui illum imitari cupit, non quod sibi, sed quod aliis prosit, operatur. Unde non immerito deficit sibi, aliis autem virtutis incremento valescit. 29. Et convenienter dicit: Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei (Psal. LXXII, 26). Neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. Deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia. Deficiunt et illi qui mortificationem Jesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur illecebra. Unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt; ut terrena omnia abscondat oblivio, et fiat Deus cordis eorum, qui beati mundo corde Deum videre mereantur; ut appropinquent tibi, et non se segregent. Deus enim appropians, non repulsor appropinquantium est; omnibus enim vult salutis causa esse, non mortis. Denique neminem repellit, nisi qui se ab ejus conspectu putaverit sequestrandum. 30. Quoniam ecce, inquit, qui elongant se a te, peribunt (Ibid., 27). Unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut jungit aut separat. Fugit enim Deum qui operatur ea, quorum cognitionem metuat deprehendi; sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a Domino Deo sese existimat non videri: videtur autem, cum dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Ibid.). Sicut enim mulier quae fornicatur, non adhaeret viro, nec una caro cum viro suo, nec unus spiritus est; sed dividit sese ac separat fornicando: ita quaecumque anima non adhaeret Deo, sed vanis idolorum cultibus inserviens fornicatur, dividit se sacrilegii scaevitate, et longe fit a Domino, quae prope esse deberet. Perit autem qui separatur a Domino. 31. Unde Sanctus qui Dei judicium reformidat (Ibid., 28), semper adhaerere vult Christo, et in eo spem suam ponere, ut laudet Dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et omnia saecula saeculorum. Amen.