De intellectu (Alkindus - Ioannes)

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De intellectu
Ioannes Hispalensis Latine vertit ex Arabico, saeculo XII
Saeculo IX

editio: ex Die philosophischen Abhandlungen des Jaʿqūb ben Isḥāq al-Kindī, Aschendorff, Münster, 1897; Albinus Nagy recensuit
fons: librum vide

Intellexi quod quaeris [scilicet] scribi tibi sermonem brevem de intellectu [et intellecto], secundum sententiam Platonis et Aristotelis. Sed sententia eorum est, quod intellectus est secundum quatuor species. Prima est intellectus qui semper est in actu. Secunda est intellectus qui in potentia est in anima. Tertia est intellectus cum exit in anima de potentia ad effectum. Quarta est intellectus, quem uocamus demonstrativum.

Et hunc intellectum assimilavit Aristoteles sensui, propter propinquitatem sensus ad veritatem et quia communicat cum ea omnino.

Dixit enim Aristoteles quod forma est duae formae. Quarum una est habens materiam et illa est quae subiacet sensui; et altera est illa quae non habet materiam et illa est quae subiacet intellectui. Et illa est specialitas rerum et id quod est supra eam [scilicet generalitas rerum].

Et forma quidem, quae est in materia, actu est sensata; quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu. Cumque apprehendit eam anima, tunc ipsa est in anima. Sed non apprehendit eam nisi quia ipsa prius erat in anima in potentia. Cum igitur apprehendit eam anima, fit in anima in effectu. Non est autem in anima sicut aliquid in vase, nec sicut caelatura in corpore; quoniam anima non est corpus nec circumscripta. Est igitur in anima, et anima est res una, quae est ipsa, non aliud ab ipsa; nec etiam alia alietate praedicamentorum.

Similiter etiam virtus sentiens non est nisi in anima; sed non est in anima ut membrum in corpore, sed est ipsa anima, et ipsa est sentiens. Similiter forma sensati non est in anima ut aliud vel alterum. Sensatum igitur in anima est sentiens secundum quod est in anima, sicut dixit Aristoteles. Sed sensatum virtutis materialis est praeter animam sentientem. Secundum igitur quod est in materia, sensatum non est sentiens.

Et similiter exemplificavit Aristoteles intellectum, scilicet quod anima cum apprehendit intellectum, scilicet formam quae non habet materiam nec phantasiam, et unitur cum anima, tunc est in anima in effectu quae non erat antea in anima in effectu sed in potentia. Haec igitur forma, quae iam materiam non habet nec phantasiam, est intellectus adeptus animae ab intelligentia prima, quae est specialitas rerum, quae est in actu semper. Haec autem non fit attribuens nisi animae adeptae ad recipiendum, quoniam anima in potentia est intelligens, sed intelligentia prima est semper in actu. Nulla enim res attribuit aliquid suis receptibilibus, nisi quod erat eis in potentia et non in effectu. Nihil autem quod est rei in potentia exit ad effectum per se ipsum; quoniam si esset per se ipsum, exiret semper in actu, quoniam essentia sua es[se]t sibi semper et es[se]t inventa. Nihil igitur quod est in potentia exit ad effectum, nisi per aliud quod est in effectu. Anima igitur est intelligens in potentia, sed exit ad effectum per intelligentiam primam, ad quam cum ipsa respexit, fit intelligens in effectu. Et cum unitur ei forma intelligibilis, non est ipsa et forma intelligibilis alia et alia, quoniam non est divisibilis ut alteretur. Sed cum unitur cum ea forma intelligibilis, tunc ipsa et intellectus sunt res una, scilicet intelligens et intellecta. Igitur intellectus et intellectum sunt unum secundum quod sunt in anima. intellectus vero qui est in actu semper et qui extrahit animam ad hoc ut fiat in effectu intelligens, postquam fuerat intelligens in potentia, ipse et intellectum ipsum non sunt res una. Intellectum igitur in anima et intellectus primus ex parte intelligentiae primae non sunt res una; ex parte vero animae intellectus et intellectum sunt res una.

Intellectus autem, qui in simplicitate est similior animae, est multo fortior quantum ad intellectum, quam sensus ad sensatum. Intellectus igitur primus causa est omnium intellectorum. Sed intellectus secundus est animae in potentia.

Intellectus igitur vel est primus omnibus intellectibus, vel est secundus, et tunc animae est in potentia, interim dum anima non est intelligens in effectu. Et intellectus tertius quidem est ille qui in effectu est animae, quem iam adquisivit. Et habetur in ea ita ut, cum voluerit, exerceat eum et faciat eum esse in alio a se. Sicut scriptura in scriba est properata et facilis, quam iam adeptus est, et est defixa in anima sua. Ipse ergo propalat et exercet eam, quando vult. Quartus vero est intellectus apparens ex anima, qui, cum propalaveris eum, erit in effectu in alio a te.

Intellectus igitur secundus est ex tertio et quarto, eo quod tertius est adeptio animae et fit ei ut faciat eum apparere, quando voluerit, vel prima hora suae adeptionis [in] nobis, vel secunda hora suae apparitionis ex nobis. Et tunc exercet eum anima. Ergo tertius est ille qui est animae adeptio quae praecedit et cum voluerit erit inventus in ea. Quartus vero est qui est apparens ex anima in effectu.

Hae igitur sunt partes in quas primi sapientes diviserunt intellectum. Quantum vero ad intentionem tuam de hoc, tantum sermonis sufficiat.

Explicit liber Alkindi philosophi de intellectu [et intellecto].