De institutione virginis

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De institutione virginis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16

AmbMed.DeInVi 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De institutione virginis 249

CAPUT PRIMUM.

Parentibus merito curam esse majorem virginis sacrae quam reliquae sobolis. Quam praestans illa consecratio: ubi praecipue de silentio, quod virginitatis verecundiam commendat non secus atque Ecclesiam, cujus omnis gloria ab intus, et quam nos imitari convenit in orando. 1. Commendas mihi pignus tuum, quod aeque est meum, Ambrosiam Domini sacram: et pio affectu ejus tibi asseris praestantiorem reliqua sobole sollicitudinem. Et vere ita est apud mentem fidelem; caeteros enim instituis, ut emittas domo, atque alienis copules, istam semper tecum habebis: in caeteris quoque paternae uteris pietatis necessitudine; in hac ultra patrem procedis, votoque et studio progrederis, ut placeat Deo. Quae cum sit praestantior causa votorum; sola tamen solvat quidquid pro se et pro omnibus filiis debes.

2. Hoc est sacrificium quod Abel obtulit ex primitivis ovium suarum fetibus (Gen. IV, 4). Quod et Apostolus prae caeteris laudat, ad Corinthios dicens: Quoniam qui statuit in corde suo firmus, et judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 37, 38). Unde pulchre David cum descripsisset Ecclesiae gratiam, cujus omnis intus est gloria, non foris (in bonis enim cogitationibus, atque immaculato 250 castitatis affectu, et sincerae proposito conscientiae summa est laus), subtexuit dicens: Afferentur Regi virgines post eam (Psalm. XLIV, 15, 16). Et conversus ad dominum Patrem: Proxime, inquit, ejus afferentur tibi: afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. 3. Quae est proxima, nisi quae Christo propinquat, cui dicit Verbum: Exsurge, veni, proxima m e mosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit (Cant. II, 10, 11)? Antequam Verbum Dei reciperet, hyems erat inhonora, sine fructu: ubi Verbum Dei recepit, et mundus ei est crucifixus, aestas est facta. Denique fervore sancti Spiritus vaporata, flos esse coepit, et spirare odorem fidei, fragrantiam castitatis, suavitatem gratiae. 4. Unde et alibi addit: Oculi tui columbae extra taciturnitatem tuam (Cant. IV, 1); eo quod tota spiritalis et simplex sicut columba, in cujus specie visus est a Joanne descendere Spiritus sanctus, spiritalia videat, et noverit ea quae viderit tacere mysteria. Non enim mediocris virtus tacere; est enim et tempus tacendi, sicut tempus loquendi, sicut et scriptum est: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem (Esai. L, 4). 5. Virginitatis itaque dos quaedam est verecundia, quae commendatur silentio. Ideo et Ecclesiae gloria intus est, non utique in multiloquio, sed in sensibus vel in penetralibus sacramentorum, sicut ipsa dicit ad Sponsum: Quis dabit te fratrem mihi lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te, et ducam te in domum matris 251 meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 1, 2). Et supra ait: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). 6. Foris osculatur Ecclesia Christum, et ab eo in cubiculum introducitur. Osculatus est eam foris, quando Tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psalm. XVIII, 6). Tamquam gigas foris est; quia non rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi accepit (Phil. II, 6, 7). Foris ergo factus est, qui erat intus. Vide illum intus, quando legis quod in sinu est patris: cognosce illum foris, quando nos quaerit, ut redimat. Foris sibi factus est, ut mihi intus esset, et fieret medius nostrum. 7. Ibi ergo simus, ubi Christus medius est, radicatus et fixus in cordibus nostris. Et ideo sicut ipse praecepit: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6), et effunde super te animam tuam; cubiculum tuum interiorum secretum est, cubiculum tuum conscientia tua est. Denique Ecclesiastes tibi dicit: Et quidem in conscientia tua regi ne maledixeris, et in penetralibus cubiculorum ne maledicto devoveris divitem (Eccles. X, 20). Ibi ergo ora et ora in occulto, ut audiat te qui in occulto audit: et ora sine ira et disceptatione, abdicato occulto dedecoris (I Tim. II, 8): Justus enim non proditionem criminis metuit, sed contagionem.

CAPUT II.

Orationem inchoari debere a Dei laudibus, et post exposita postulata nostra in gratiarum actiones desinere. Eamdem pace ac tranquillitate commendandam; qua occasione Evangelicus locus quam luculentissime explicatur, quem jubentur observare virgines.

8. Quam bona oratio cum misericordia! Bona oratio quae ordinem servat, ut primo a divinis inchoemus laudibus. Si enim cum apud hominem agimus, benevolum volumus judicem facere, quanto magis cum Dominum nostrum precamur! Primo ergo immolemus Deo sacrificium laudis; unde et Apostolus ait: Obsecro ergo primo omnium fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1). 9. Doceat te Davidicus psalmus octavus, qui coepit a Dei laudibus: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 2 et seq.). Hactenus oratio: inde sequitur obsecratio, ut destruatur inimicus: postulatio, ut lunam et stellas videat; lunam Ecclesiam, stellas filios Ecclesiae, coelestis gratiae luce fulgentes: et quod petit, prophetico spiritu visurum se esse promittit: gratiarum actio, quod tuetur Dominus hominem, et hunc limum corporis nostri divina 252 visitatione confirmat; vel quod homini animantium genera universa subjecit. 10. Similiter et Dominica oratio omnia comprehendit, quam vulgare non opus est. Tu autem qui legis, quemadmodum distinguere debeas recognosce; praecipue tamen, ut dixi, commendanda est oratio, sicut praemisi, placiditate animi et tranquillitate; ut unusquisque sibi constet et congruat, et fiat illud quod scriptum est: Si duobus ex vobis convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet a Patre meo, qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 19, 20). 11. Qui sunt isti duo, nisi anima et corpus? Unde et Paulus castigabat carnem suam, et servituti redigebat (I Cor. IX, 27); ut esset animae tamquam imperatrici suae caro subdita, et mentis imperiis obtemperaret; ne esset in uno homine dissidium, ac bellum intra se gereret, et legi mentis repugnaret lex corporis. Duo igitur ista diversa ratione quadam et pace jungebat, secundum quod ipse asseruit dicens: Quia Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit, inimicitias in carne sua (Ephes. II, 14); ne id ageret, quod nollet: atque id faceret, quod odisset. Isti ergo sunt duo, anima et caro. Unde et David ait: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5), quam adversariam animae suae nosset. 12. Quae tamen duo, ut evidentius exprimamus, non solum duo sunt, sed etiam duo homines, unus interior, alter exterior. Isti duo si sibi propositi aequalitate concurrant, ut cogitationes factis, et cogitationibus facta conveniant; vitae nostrae rota sine ulla offensione volvetur, ut quemadmodum scriptum est: Fiat vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). Isti igitur duo unum sunt; nec solum unum, sed unus homo. Unde et Apostolus ait: Ut duos conderet in uno homine, faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso . . . . ut in utrisque accessum habeamus in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II, 15 et seq.). 13. Sunt etiam duo homines, vetus et novus. Vetus ille peccato obnoxius et obsoletus, ac vestimenti veteris similitudine attritus et scissus, quem in baptismate affigimus cruci. Unde Apostolus ait: Quia vetus homo noster simul affixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6). Vetus ergo affigitur, ut moriatur peccato; ut novus resurgat, qui renovatur per gratiam. Diximus de duobus. 14. Fortasse dicat aliquis: Quid de tribus dicis, quoniam sic habet Scriptura: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20)? Hinc quoque ratio 253 manifesta est; quia idem Apostolus dicit: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Jesu Christi serventur (I Thess. V, 23). Ubi ergo tres isti integri, ibi Christus est in medio eorum: qui hos tres intus gubernat et regit, ac fideli pace componit. 15. Haec igitur tria integra prae caeteris in se virgo custodiat; ut nullam det sacrae virginitatis querelam, et sit inoffensa, sine ruga, sine macula. De qua licet frequentibus libris dixerimus, tamen memorati pignoris causa, hunc ad te librum condendum arbitrati sumus.

CAPUT III.

Culpandum non esse femineum sexum cui a Deo tanta dona collata fuerint: Deum enim idcirco non statim atque homo creatus est, illum approbasse, tum quia ejus dignitas non in corpore, sed in anima et in divina imagine consistat, tum quia tantum in operis totius fine laudandus homo, ac demum quia nondum creata erat mulier, quae et ex ipso formata est, et cum ipso magni sacramenti figuram erat expressura; ex quo et nomen accepisse ipsa declaratur.

16. Bona virginitas, quae sexum utrumque non solum absolvit a crimine, verum etiam provocavit ad gratiam. Accusamus autem plerumque femineum sexum, quod erroris causam invexerit: et non consideramus quanto justius in nos objurgatio retorqueatur. Nam ut repetamus a principio, et rerum exordia interrogemus, quantum ei delatum sit, investigabimus: et quam in misera conditionis humanae fragilitate femina tamen invenerit gratiam. 17. Nam cum omnia opera sua laudaverit Deus, coelum, terram, maria, noctem et diem, quod iste profecerit ad usum laboris, illa ad fructum quietis, laudaverit feras bestias; ubi ad hominem ventum est, solus non videtur esse laudatus, propter quem omnia generata sunt (Gen. II, 10 et seq.). Quae igitur causa est, nisi forte ea, quia alia in specie sunt, homo in occulto? Nihil in bestiis plus reperias, quam quod videtur: in homine nihil est inferius, quam quod videtur; qui cum ex animo constet et corpore, hoc utique in eo servit, quod videtur: illud quoque in eo regit, quod non videtur. 18. Merito ergo alia in exordio laudantur, istius laudatio non promitur, sed reservatur; quia aliorum gratia foris, hujus intus est: aliorum in nativitate, hujus in corde. Quid enim tam altum et tam profundum, quam mens hominis, quae quasi involucro quodam corporis tegitur et occultatur; ut eam haud facile quisquam introspicere et speculari queat? Ideo ergo homo non ante laudatur, quia non in forensi 254 pelle, sed in interiore homine ante probandus, sic praedicandus est: quem praeclare definivit apostolus Petrus dicens absconditum esse cordis hominem in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples (I Petr. III, 4). 19. Merito ergo differtur, ut sequatur fenerata ejus laudatio: cujus dilatio non dispendium, sed incrementum est. Nemo ergo se despiciat quasi vilem, nec contuitu corporis sese aestimet. Nam etsi dixerit sanctus Job: Nudus exivi de ventre matris meae, nudus et hinc abibo (Job. I, 21); habuit tamen quo non solum inter homines, sed etiam apud Deum dives inveniretur. 20. Quid autem locupletius, quam quod ad imaginem Dei est ac similitudinem? Ad imaginem autem interior est homo, non iste exterior: ille qui sensu aestimatur, non oculis comprehenditur. Ille ergo nobis spectandus est, qui serius investigatur. Ideo Deus non putavit hominis fabricam esse laudandam; quia major ejus in virtute est portio. Praeclara quidem species, et praestantior caeteris animantibus: sed irrationabilia corporis specie aestimentur; ea autem quae rationis plena sunt, communem laudem sequestrent. 21. Homo igitur mihi non tam vultu quam affectu admirandus emineat atque excellat; ut in his laudetur, in quibus etiam Deus prophetico judicio laudatur, de quo scriptum est: Terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5): cujus opera coram Deo luceant, qui bona jugibus operibus facta contexat; et ideo laudatio ejus non in exordio, sed in fine est: nemo enim nisi legitime certaverit, coronatur. Ideoque Sapiens tibi dicit: Ante mortem non laudes hominem quemquam (Eccles. XI, 30). Qua ratione hoc dixerit, superioribus docuit dicens: Quia in fine hominis nudantur opera ejus (Ibid., 29). 22. Spectemus tertium, in quo manifestavit Deus sententiam suam; cum enim fecisset hominem et posuisset in paradiso operari et custodire, dixit non esse bonum solum esse hominem. Faciamus, inquit, ei adjutorium secundum se (Gen. II, 18). Sine muliere igitur homo non habet laudem, in muliere praedicatur. Nam cum dicit non esse bonum solum esse hominem, confirmat utique bonum esse hominum genus, si virili sexui femineus sexus accedat. 23. Simul illud considerandum, quia ille de terra factus et limo est, ista de viro. Et caro quidem limus; sed ille adhuc informis, iste formatus. 24. Jam illud praeclarum Apostolicum arcessamus exemplum, quod habemus scriptum: Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Advertimus itaque per mulierem coeleste illud impletum esse mysterium 255 Ecclesiae, in ea gratiam figuratam, propter quam Christus descendit, et aeternum illud opus humanae redemptionis absolvit. Unde et Adam vocavit nomen mulieris suae vitam (Gen. II, 23); nam et in populis per mulierem successionis humanae series et propago diffunditur, et per Ecclesiam vita confertur aeterna.

CAPUT IV.

Mulieris quam viri levius fuisse peccatum evinci disparitate sexus, tentationis ratione, divina sententia et responsionibus amborum. Post quae adversus mulierum tentationes viris remedia praecipiuntur: in his maxime earumdem jejunantium imitatio.

25. Sane negare non possumus quod erraverit mulier. Quid miraris tamen si erraverit et infirmior lapsus est sexus, cum sit lapsus etiam fortior? Mulier excusationem habet in peccato, vir non habet. Illa ut Scriptura asserit, a sapientissimo omnium serpente decepta est, tu a muliere: id est, illam superior creatura decepit, te inferior; te enim mulier decepit, illam malus licet, tamen angelus. Si tu inferiori non potuisti resistere, quomodo illa potuit superiori? Culpa tua illam absolvit. 26. Si de merito culpae dubitas, interrogemus sententiam. Illi dictum est: In tristitia paries filios, et ad virum conversio tua, et ipse tibi dominabitur (Ibid., 16). Viro autem dicitur: Terra es, et in terram ibis (Ibid., 19). Et vere justa sententia; quandoquidem si Adam quod a Domino Deo audierat, servare non potuit, quomodo potuit servare mulier quod audivit a viro? Si illum Dei vox non confirmavit, quomodo istam vox confirmaret humana? 27. Denique Adam conventus, quod contra divina quae coram audierat praecepta, gustasset, nihil habuit quod diceret, nisi quod sibi mulier dedisset, et manducasset: mulier autem ait; Serpens traduxit me, et manducavi (Ibid. 13). Quanto major mulieris absolutio! Ille arguitur, haec interrogatur. Adde illud, quod et prior culpam fatetur; etenim quae se dicit esse seductam, testatur errorem. Erroris igitur medicina confessio est. 28. In judicio ipso quanto clementior mulier viro! Ille mulierem suam accusavit; ista serpentem, hoc est, nec accusata crimen retorsit: sed ipsum accusatorem suum maluit, si posset, absolvere quam ligare. 29. Habes igitur et culpae absolutionem in confessione, et sententiae in exsecutione. In tristitia, inquit, paries filios. Condemnationis suae pondus agnoscit, munus poenalis conditionis exsequitur. Pro te mulier doloribus suis militat, 256 et remunerationem ex poena invenit; ut per filios per quos affligitur, liberetur. Facta est itaque gratia ex injuria, salus ex infirmitate; scriptum est enim: Quia salva erit per filiorum generationem (I Tim. II, 15). Cum salute itaque parit, quos in tristitia parturivit: et ad laudem educat, quos peperit cum dolore. 30. Sed dicis, o vir, quia mulier tentatio fuerit viri. Verum est. Jam si est decora, ecce alia tentatio. Tamen Abrahae descendenti in Aegyptum uxoris pulchritudo non nocuit, immo magis profuit; honoratus est enim per uxorem, non ludibrio habitus in uxore (Gen. XII, 16, 20). Cur autem tu vultus decorem in conjuge magis quam morum requiris? Placeat uxor honestate magis quam pulchritudine. Illa eligatur quae Saram moribus referat. Non est vitium mulieris esse quod nascitur: sed vitium viri est quaerere in uxore quo saepe tentatur; in quo si infirmior fuerit, mulier ipsa labatur: si fortior, vir periclitetur. Non possumus reprehendere divini artificis opus; sed quem delectat corporis pulchritudo, multo magis illa delectet venustas, quae ad imaginem Dei est intus, non foris comptior. 31. Si ergo uxor tentatio est, esto cautior, quaere remedium adversus tentationis periculum: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis tentationem (Matth. XVI, 13). Dominus hoc dixit, vir audivit, mulier implevit. Quotidie mulieres jejunant, et non indicta praestant jejunia: peccatum agnoscunt, accersunt remedium. Semel de interdicto mulier manducavit, et quotidie jejunio solvit. Qui secutus es errantem, sequere corrigentem. Ambo manducastis, cur sola jejunat; hoc est, ambo deliquistis, cur sola remedium quaerit errori?

CAPUT V.

Evam damnationis sententia in Sara tamquam solutam esse, sed multo magis in Maria, quae virginitate integra Deum genuit, nec non ejusdem virtutis signum extulit. Quam impudenter ipsam virginem perseverasse negarint haeretici, quorum argumenta ex Evangeliis petita diluuntur.

32. Veni, Eva, jam sobria; veni, Eva, etsi in te aliquando intemperans, sed jam in prole jejuna. Veni, Eva, jam talis, ut non de paradiso excludaris, sed rapiaris ad coelum. Veni, Eva, jam Sara, quae parias filios non in tristitia, sed in exsultatione: non in moerore, sed risu. Isaac tibi multiplex nascetur. Veni iterum, Eva, jam Sara, de qua dicatur viro: Audi Sarai uxorem tuam (Gen. XXI, 12). Sis tu licet viro subdita, quia esse te decet; cito tamen solvisti sententiam, ut vir te audire jubeatur. 257 33. Si typum Christi illa pariendo a viro meretur audiri, quantum proficit sexus qui Christum, salva tamen virginitate, generavit! Veni ergo, Eva, jam Maria, quae nobis non solum virginitatis incentivum attulit, sed etiam Deum intulit. Unde laetus et exsultans tanto munere dicit Esaias: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Esai. VII, 14), quod est interpretatum, nobiscum Deus (Matth. I, 23). Unde hoc munus? Non de terra utique, sed de coelo vas sibi hoc per quod descenderet Christus elegit, et sacravit templum pudoris. Per unam descendit, sed multas vocavit. Unde et speciale Maria Domini hoc nomen invenit, quod significat: Deus ex genere meo. 34. Dictae sunt et ante Mariae multae: nam et Maria soror Aaron dicta fuit (Exod. XV, 20, 23); sed illa Maria amaritudo maris vocabatur. Venit ergo Dominus in amaritudinem fragilitatis humanae, ut conditionis amaritudo dulcesceret, Verbi coelestis suavitate et gratia temperata. Hoc significavit fons Merrha per lignum dulcoratus; eo quod populus nationum amarus ante peccatis, vel caro nostra temperamento passionis Dominicae in usus alteros mutaretur. 35. Egregia igitur Maria, quae signum sacrae virginitatis extulit, et intemeratae integritatis pium Christo vexillum erexit. Et tamen cum omnes ad cultum virginitatis sanctae Mariae advocentur exemplo, fuerunt qui eam negarent virginem perseverasse. Hoc tantum sacrilegium silere jamdudum maluimus: sed quia causa vocavit in medium, ita ut ejus prolapsionis etiam Episcopus argueretur, indemnatum non putamus relinquendum; et maxime quia et mulierem eam legimus, sicut qui in Cana Galilaeae ipse Dominus ait dicenti sibi: Vinum non habent, fili, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 3, 5)? Et alibi legimus quod dixerit Matthaeus de Joseph et Maria: Inventa est antequam convenirent, in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Et infra: Non cognovit eam, donec peperit (Ibid., 19). Et iterum de Joseph: Noluit eam traducere (Matth. XII, 47). Et fratres Domini videntur significare, quod de Maria suscepti sint. Et Apostolus ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex 258 muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Quae singula enodanda nobis sunt ut qui illa legit, sermonis hujusmodi vinculo non alligetur. Respondeamus itaque suo ordine. 36. De mulieris nomine quid moveamur? Ad sexum retulit; non enim corruptelae, sed sexus vocabulum est. Vulgi usus non praejudicat veritati. Denique virginitas primum hoc nomen accepit; nam cum sumpsisset Deus unam de costis Adae, et supplevisset carnem in locum ipsius: Aedificavit, inquit, eam in mulierem (Gen. II, 22). Utique adhuc virum non cognoverat, et jam mulier vocabatur. Rationem quoque nominis hujus Scriptura non tacuit dicens: Quia dixit Adam: Os de ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est (Ibid., 23). Quia sumpta est, inquit, de viro suo, non quia virum experta. Itaque quamdiu in paradiso fuit, mulier vocata est, et cognita viro non erat: ubi autem ejecta est de paradiso, tunc legitur quia Adam cognovit Evam mulierem suam, et tunc concepit et peperit filium (Gen. IV, 1). Primus igitur solutus est nodus. 37. Secunda quaestio, quia scriptum est, Antequam convenirent, inventa est in utero habens (Matth. I, 18). Consuetudo autem divinae Scripturae ea est, ut causam quae suscepta est, astruat, incidentem differat. 38. Quo solvitur etiam tertia quaestio, qua dictum est: Non cognovit eam, donec peperit Filium (Ibid., 19). Quid ergo? Postea cognovit? Minime. Denique habes scriptum: Ego sum Deus, et donec senescatis, ego sum (Esai. XLVI, 4). Numquid igitur postquam senuerunt, quibus donec dictum erat, Deus esse desivit? Item in prophetia David legimus: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Numquid subjectis populis nationum, qui ante videbantur inimici, cum salutis auctorem negarent, simulacris servirent, ad dexteram Patris Filius sedere desivit, aut in perpetuum non sedebit? 39. Quid autem praejudicat Mariae, si coelestis consilii mysterium Joseph non intellexit, et putavit virginem non esse, quam praegnantem videret? Resurrectionem ejus angeli ignoraverunt, quod significant versiculi: Tollite portas, 259 principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 7, 8)? Interrogant quasi ignorent; et alii respondent: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio, ipse est Rex gloriae. Et repetivit Propheta eosdem versiculos, et nihilominus illi quasi ignorantes iterum interrogaverunt; sic enim scriptum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae (Ibid. 9, 10)? Quomodo ergo homo potuit divinum scire secretum, quod angeli nesciebant? Et in Esaiae libro habes: Quis est iste, qui advenit ex Edom; rubor vestimentorum ejus ex Bosor (Esai. LXIII, 1)? Et utique minus erat hominem resurrexisse, quam virginem parturisse. Etenim jam Eliae precibus, Elisaei orationibus mortui resurrexerant (III Reg. XVII, 22): numquam autem ante, numquam postea virgo generavit (IV Reg. IV, 17). 40. Hoc autem opinatus est quod traduceret eam quasi ream, antequam ab angelo moneretur (Matth. I, 20): postea autem quasi fidelis nec dubius virginitatis ejus servavit oraculum.

CAPUT VI.

Solutis aliis duabus circa eamdem rem objectionibus, additur absurdum illud futurum fuisse, si Christus matrem in virginitate non perseveraturam elegisset, aut ei praeclarissima virginitatis munera denegasset.

41. Nec illud moveat, quod ait: Quia Joseph accepit conjugem suam, et profectus est in Aegyptum (Matth. I, 24); desponsata enim viro conjugis nomen accepit. Cum enim initiatur conjugium (27, q. 2, Cum initiatur, 1 et 2), tunc conjugii nomen adsciscitur; non enim defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Denique cum jungitur puella, conjugium est, non cum virili admixtione cognoscitur. 42. Quod autem fuit desponsata connubio, licet alibi plenius dixerimus, libare nunc satis est causam coelestis mysterii; ut ab his qui Mariam gravi utero cernerent, non adulterium virginitatis, sed desponsatae partus legitimus crederetur. Maluit enim Dominus aliquos de sua generatione, quam de matris pudore dubitare. 43. Fratres autem gentis, et generis, populi quoque consortium nuncupari docet Dominus ipse, qui dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23). Paulus quoque 260 ait: Optabam ego anathema esse pro fratribus meis (Rom. IX, 3). Potuerunt autem fratres esse ex Joseph, non ex Maria. Quod quidem si quis diligentius prosequatur, inveniet. Nos ea prosequenda non putavimus, quoniam fraternum nomen liquet pluribus esse commune. 44. An vero Dominus Jesus eam sibi matrem eligeret, quae virili semine aulam posset incestare coelestem, quasi eam cui impossibile esset virginalis pudoris servare custodiam? Cujus exemplo caeterae ad integritatis studium provocantur, ipsa ab hujusmodi quod per se caeteris propositum foret, munere deviaret. 45. Et quae esset, cui majus quam matri Dominus meritum reponeret, praemium reservaret? Nulli enim uberiora quam virginitati deputavit munera, sicut Scriptura nos docet. Sic enim per Esaiam Dominus locutus est: Ne dicat spado, quia ego sum lignum aridum. Haec dicit Dominus spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem, et filiorum et filiarum nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 3 et seq.). Aliis promittit ut non deficiant: matrem suam deficere patiebatur? Sed non deficit Maria, non deficit virginitatis magistra; nec fieri poterat ut quae Deum portaverat, portandum hominem arbitraretur: nec Joseph vir justus in hanc prorupisset amentiam, ut matri Domini corporeo concubitu misceretur.

CAPUT VII.

Ubi probatum est Mariam perseverasse in integritate virginea, ex eo quod in matrem discipulo data fuerit; confirmatur virginitatis propositum ab ea minime mutari potuisse, cujus tanta constantia in Filii passione, tantaque virtus in Baptistae exsultatione praefulserit.

46. Sed tamen Maria suis, non alienis moribus defendatur. Non defecit, ut dixi. Ipse testis est Filius Dei, qui cum esset in cruce, discipulum matri commendabat ut filium: discipulo eam tradebat ut matrem (Joan. XIX, 26, 27). Docuit hoc Joannes, qui mystica magis scripsit; alii enim Evangelistae scripserunt quod in passione Domini terra contremuit, sol refugit, persecutoribus venia postulata est: iste dilectus Domini, qui e pectore ejus hauserat secreta sapientiae, et piae voluntatis arcana ab aliis dicta (Matth. XXVII, 51 et seq.) praeteriens, 261 hoc diligentius prosecutus est, ut maternae virginitatis perseverantiam suo judicio comprobaret (Joan. XIII, 23); quasi filius de matris pudore sollicitus, ne quis eam tanto convicio temeratae integritatis aspergeret. 47. Dignum quippe erat ut qui latroni veniam donabat, matrem dubio pudoris absolveret. Dicit enim ad matrem: Mulier, ecce filius tuus. Dicit et ad discipulum: Ecce mater tua (Luc. XXIII, 43). Ipse est discipulus, cui mater commendatur. Quomodo marito uxorem tolleret, si fuerat Maria mixta conjugio, aut usum tori conjugalis agnoverat? 48. Claudite ora, impii: aperite aures, pii: audite quid Christus loquatur. Testatur de cruce Dominus Jesus (Joan. XIX, 26), et paulisper publicam differt salutem, ne matrem inhonoram relinquat. Subscribitur Joannes testamento Christi. Legatur matri pudoris defensio, testimonium integritatis: legatur et discipulo matris custodia, pietatis gratia. Et ex illo suscepit eam discipulus in sua (Ibid. 27). Non utique Christus faciebat divortium, non Maria relinquebat virum. Sed cum quo virgo habitare debebat, quam cum eo quem filii haeredem, integritatis sciret esse custodem? 49. Stabat ante crucem mater, et fugientibus viris, stabat intrepida. Videte utrum pudorem mutare potuerit mater Jesu, quae animum non mutavit. Spectabat piis oculis filii vulnera, per quem sciebat omnibus futuram redemptionem. Stabat non degeneri mater spectaculo, quae non metuebat peremptorem. Pendebat in cruce filius, mater se persecutoribus offerebat. Si hoc solum esset, ut ante filium prosterneretur, laudandus pietatis affectus, quod superstes filio esse nolebat: sin vero ut cum filio moreretur, cum eodem gestiebat resurgere, non ignara mysterii quod genuisset resurrecturum: simul quae publico usui impendi mortem filii noverat, praestolabatur si forte etiam sua morte publico muneri aliquid adderetur. Sed Christi passio adjutorio non eguit, sicut ipse Dominus longe ante praedixit: Et respexi, et non erat auxiliator: et attendi, et nemo suscipiebat; et liberabo eos brachio meo (Esai. LXIII, 5). 50. Quomodo ergo extorqueri potuit integritas Mariae, quae fugientibus apostolis, supplicia non metuebat, sed ipsa se offerebat periculis? Cujus tanta gratia, ut non solum in se virginitatis gratiam reservaret, sed etiam his quos viseret, integritatis insigne conferret. Visitavit Joannem Baptistam, et in utero matris priusquam nasceretur, exsilivit (Luc. I, 41). Ad 262 vocem Mariae exsultavit infantulus, obsecutus antequam genitus. Nec immerito mansit integer corpore, quem tribus mensibus oleo quodam suae praesentiae et integritatis unguento Domini mater exercuit. Eademque postea Joanni Evangelistae est tradita conjugium nescienti. Unde non miror prae caeteris locutum mysteria divina, cui praesto erat aula coelestium sacramentorum.

CAPUT VIII.

Ezechielis testimonia, et potissimum quod habet de porta non aperienda, in Mariam quadrare; utpote per quam non reseratam transierit solus Christus, sicque illam confortaverit, ut postea ne Josepho quidem patefacta sit.

51. Nunc mihi dicant qui hanc quaestionem serunt, quid est quod ait Dominus per prophetam: Nunc revocabo captivitatem Jacob, et miserebor adhuc domus Israel (Ezech. XXXIX, 25). Et infra, Congregabo, inquit, de gentibus eos, et congregabo illos de regionibus nationum, et sanctificabor in his in conspectu gentium: et scient quod ego sum Dominus Deus ipsorum, dum apparebo illis inter nationes; et non avertam amplius faciem meam ab eis, pro eo quod effudi iram meam in domum Israel, dicit Dominus (Ibid., 27 et seq.). 52. Et infra dicit propheta vidisse se in monte alto nimis aedificationem civitatis (Ezech. XL, 2 et seq.), cujus portae plurimae significantur; una tamen clausa describitur, de qua sic ait: Et converti me secundum viam portae sanctorum exterioris, quae respicit ad Orientem, et haec erat clausa. Et ait ad me Dominus: Porta haec clausa erit, et non aperietur, et nemo transibit per eam; quoniam Dominus Deus Israel transibit per eam. Eritque clausa, quoniam dux hic sedebit in ea, ut manducet panem in conspectu Domini. Secundum viam Aelam portae intrabit, et secundum viam ejus exibit (Ezech. XLIV, 1 et seq.). Quae est haec porta, nisi Maria; ideo clausa, quia virgo? Porta igitur Maria, per quam Christus intravit in hunc mundum, quando virginali fusus est partu, et genitalia virginitatis claustra non solvit. Mansit intemeratum septum pudoris, et inviolata integritatis duravere signacula; cum exiret ex virgine, cujus altitudinem mundus sustinere non posset. 53. Haec, inquit, porta clausa erit, et non aperietur. Bona porta Maria, quae clausa erat, et non aperiebatur. Transivit per eam Christus, sed non aperuit. 54. Et ut doceamus quia portam habet omnis 263 homo, per quam Christus ingreditur: Tollite, inquit, portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Quanto magis ergo porta erat in Maria, in qua sedit Christus, et exivit? Est enim et porta ventris. Unde ait Job sanctus: Intenebrescant, inquit, stellae noctis illius; quia non conclusit portas ventris matris meae (Job. III, 9, 10). 55. Est ergo et porta ventris, sed non clausa semper: verum una sola potuit manere clausa, per quam sine dispendio claustrorum genitalium virginis partus exivit. Ideo ait propheta (Ezech. XLIV, 2): Porta haec clausa erit: non aperietur, et nemo transibit per eam, hoc est, nemo hominum; quoniam Dominus, inquit, Deus Israel transibit per eam. Eritque clausa, id est, ante et post transitum Domini erit clausa: et non aperietur a quoquam, nec aperta est; quoniam habuit semper januam suam Christum, qui dixit: Ego sum janua (Joan. X, 7), quam nemo ab ea potuit avellere. 56. Haec porta ad orientem aspiciebat; quoniam verum lumen effudit, quae generavit Orientem, peperitque Solem justitiae. Audiant ergo imprudentes: Clausa, inquit, erit haec porta, quae solum recipit Deum Israel. Is igitur de quo dictum est ad Ecclesiam: Quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. XCLVII, 13), suam portam confortare non potuit? Sed confirmavit profecto, et servavit intactam. Denique non est aperta. 57. Audiant igitur prophetam dicentem: Non aperietur, eritque clausa, hoc est, non aperietur ab eo cui desponsabitur; non licebit enim ut aperiatur, per quam Dominus transibit. Et post eum, inquit, erit clausa, hoc est, non aperiet eam Joseph; quoniam dicetur ei: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20).

CAPUT IX.

Quomodo variis symbolis virginitas significetur, quidve ex eorum singulis discere debeant sacrae virgines?

58. Porta ergo clausa virginitas est: et hortus clausus virginitas: et fons signatus virginitas. Audi, virgo, diligentius apertis auribus, et clauso pudore, aperi manus, ut te pauper agnoscat: claude ostium, ne temerator irrepat: aperi mentem, serva signaculum. 59. Virga quoque a radice virginitas est, sic enim scriptum est: Exiet virga a radice Jesse, et flos a radice ejus ascendet (Esai. XI, 1). Non cavata est haec virga, sed solida. Nemo ergo adurat virgam tuam, ut florem tuum custodias. Virga es, o virgo, non curveris, non inflectaris in terram, ut in te flos paternae radicis ascendat. 60. Hortus clausus es, virgo, serva fructus tuos: 264 non ascendant in te spinae, sed uvae tuae floreant. Hortus clausus es, filia, nemo auferat sepem tui pudoris: quia scriptum est: Et destruentem sepem mordebit serpens (Eccles. X, 8). Sed illam solam auferat, de qua dictum est: Quid incisa est sepis (Gen. XXXVIII, 29)? Nemo parietem tuum destruat, ne sis in conculcationem. Paradisus es, virgo, Evam cave. 61. Fons signatus es, virgo, nemo aquam tuam polluat, nemo conturbet; ut imaginem tuam in fonte tuo semper attendas. 62. Porta clausa es, virgo, nemo aperiat januam tuam, quam semel clausit Sanctus et Verus, qui habet clavim David, qui aperit, et nemo claudit: claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7). Aperuit tibi Scripturas, nemo eas claudat: clausit pudorem tuum, nemo aperiat eum.

CAPUT X.

Innuitur virginitatem coronam esse in manu Domini, quem unum non secundum perinde ac Patrem et Spiritum produnt Scripturae. In hoc objiciunt Evangelii textum haeretici, at illo per alia testimonia soluto, fides catholica de Trinitate confirmatur.

63. Venio, inquit, cito, tene quod habes: nemo accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). Quae est corona tua, nisi illa de qua dictum est: Et eris corona decoris in manu Domini (Esai. LXXII, 3)? 64. Quis hoc dicit, nisi ille de quo dixit Ecclesiastes: Est unus et non est secundus (Eccles. IV, 8)? Quis est iste, nisi ille de quo dictum est: Magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10)? Unus est, quia unigenitus Dei filius: quia solus, ut scriptum est: Quia expandit coelum solus, et ambulat sicut in terra super mare (Job. IX, 8). Hic ergo non secundus, quia primus est: non est secundus, quia unus est: Unus Deus pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Unus Deus Pater, et unus Deus Filius, et unus Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I, Cor. XII, 11). Unus, inquit, quia unus Deus. Nullus secundus; quia quod vult facit, non quod imperatur. Unus ergo Pater Deus, et unus Dei Filius. Unus et unus, quia non sunt duo dii. Unus Filius; quia cum Patre unum est, sicut ipse dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29). Et unus Spiritus, quia unitas Trinitatis est, non ordine distincta, nec tempore. 65. Sed dicunt lectum: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); et objiciunt, quia primo Patrem nominavit, secundo Filium, tertio Spiritum sanctum. Numquid ergo, quia dicit Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1), inferiorem significavit Patrem; quia primo Verbum 265 Dei in principio semper esse ac fuisse memoravit? Aut cum dixit Apostolus: In regno Christi et Dei (Ephes. V, 5), ordinem fecit? Aut cum dicit ipse Dominus Jesus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem (Luc. IV, 18), eminentiorem Filio Dei Spiritum esse testatus est? 66. Advertis, virgo, quemadmodum ista solvantur. Aperi ad haec aures tuas, os tuum claude. Aperi aures, ut fidem audias: claude os, ut teneas verecundiam. 67. Deinde illud legunt, quia dixit: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et non intelligunt quod ante praemiserit: In nomine, inquit. Tres personas quidem significavit, sed unum Trinitatis nomen asseruit. 68. Unus itaque Deus, unum nomen, una divinitas, una majestas. Nullus ergo secundus: quia principium omnium Trinitas est, et Trinitatis primatus super omnia est. Ergo unus et non est secundus. Unus est, qui secundum non habet; quia unicus solus sine peccato, solus sine adjutorio, qui ait: Respexi, et non erat adjutor (Esai. LXIII, 5).

CAPUT XI.

Cum tantopere pro nobis laboraverit Christus, ei uni laborare nos oportere. Ipsum non legi secundum esse; nisi tantum quatenus homo est, quo sensu etiam novissimus appellatur. Et huc locus Ecclesiastis atque Elisaei exemplum adaptantur.

69. Non est finis labori ejus (Eccles. IV, 8); quia pro omnibus advocatus noster est apud Patrem, et infirmitates nostras suscepit, et pro nobis dolet, pro nobis infirmatur, sicut ait: Aeger eram, et non visitastis me (Matth. XXV, 43). 70. Cujus oculus non satiatur divitiis (Ibid.); quia ipse est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, in quo sunt thesauri mysteriorum coelestium. Cur ergo saeculo potius laboramus, et fraudamus animam nostram tantae bonitatis dispendio, qui nulli alii nisi huic servire Domino debemus? 71. Hic ergo non est secundus. Ego certe hoc testimonium defero: lego quia primus est, lego quia non est secundus. Illi qui secundum aiunt, doceant lectione. 72. Sed dicit aliquis quia scriptum est: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Verum attende quid dicat. Secundus, inquit, homo; quasi hominem secundum dixit. Et ego dico quia primus est secundum divinitatem, ante quem nullus: secundus autem secundum carnem, quia post Adam. 73. Ego plus dico, non solum ego secundum hominem, sed etiam novissimum. Denique sic habes scriptum: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (Ibid., 45). Vide clementiam Christi: ipse est 266 primus et novissimus. Qui primus erat, propter nos se novissimum fecit. Primus, quia per ipsum omnia: novissimus, quia per ipsum resurrectio. Descendit enim et projecit se, ut caderet, infra omnes se faciens ut omnes jacentes levaret. 74. Unde et ait Ecclesiastes: Quia si ceciderit unus, alter eriget socium suum: et vae illi uni cum ceciderit, et non est secundus, ut eum erigat. Et quidem si dormiant duo, est calor illis: et unus, quomodo calefiel (Eccles. IX, 4, 10, 11)? Hoc est, qui Christum habet secum, etsi ceciderit, resurget: etsi mortuus fuerit, reviviscet; quia adest illi qui venit ignem in terram mittere (Luc. XII, 49). Denique et Elisaeus cum puerum resuscitaret, insufflavit illi (IV Reg. IV, 34), ut infunderet vitae calorem. Habeto ergo tecum hunc ignem in pectore tuo, qui te resuscitet; ne frigus tibi perpetuae mortis irrepat. 75. Hic ergo juvenis se projecit, qui venit per Mariam, et infundebat vitae calorem pectoribus audientium. Unde dicunt illi in Evangelio: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?

CAPUT XII.

Christum juvenis secundi nomine ab Ecclesiaste designatum cum aliis locis, tum hujus ipsius continuatione intelligi: cum igitur esse qui et transisse portam, et in ea sedens manducasse describitur.

76. Hic est juvenis secundus, ut dicit Ecclesiastes: Vidi universos qui vivunt, qui ambulant sub sole cum juvene secundo, quis resurget pro eo (Eccles. IV, 15)? Quis enim pro Christo resurget, cum ille pro omnibus resurrexerit, et in illo omnes resurrexerint, cum spem resurrectionis acceperint? 77. De Christo autem dictum liquet, quando advertis congruere istum locum cum benedictione vel prophetia Jacob, qui ait de Juda: Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9)? Non utique alter; quia ipse se susciptavit, sicut ipse ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Hoc autem dicebat de templo corporis sui. 78. Illud quoque vere Christo convenit soli, quod addidit: Non est finis omni populo ejus (Eccles. IV, 16); quia populus Christi innumerabilis finem non habet, cui fides resurrectionis aeternae perpetuae vitae acquirit aetatem. Secundum carnem itaque et juvenem dictum, et cadere vel resurgere dubium non est. Denique et illud annexuit; quia optimus puer pauper et sapiens (Ibid. 13): pauper enim factus est, cum dives esset. 79. Ipse ergo rex Israel transivit hanc portam, ipse dux sedit in ea; quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), quasi Rex sedens in aula regali uteri virginalis, vel in olla ferventi, sicut scriptum est: Moab aula spei, vel olla spei meae (Psal. LIX, 10). Utrumque enim diversis in codicibus invenitur. Aula regalis est virgo, quae non est viro subdita, sed Deo soli. Est et olla 267 uterus Mariae, quae Spiritu ferventi qui supervenit in eam, replevit orbem terrarum, cum peperit Salvatorem. 80. Qui manducavit in porta sedens (Ezech. XLIV, 3), utique cibum illum de quo dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelo est (Joan. IV, 34).

CAPUT XIII.

Mariae virginitatem pulchre designari per ollam ac nubem levem: hujus nubis pluviam pluribus typis in veleri foedere praesignatam a virginibus colligi, non secus ac efficacissimum illius ollae unguentum excipi oportere; nec paupertatem ab ullo praetexendam, sed adhibendam praeparationem.

81. O divitias Marianae virginitatis! Quasi olla ferbuit, et quasi nubes pluit in terras gratiam Christi; scriptum est enim de ea: Ecce Dominus venit sedens super nubem levem (Esai. XIX, 1). Vere levem quae conjugii onera nescivit: vere levem, quae levavit hunc modum de gravi foenore peccatorum. Levis erat, quae remissionem peccatorum utero gestabat. Denique levavit Joannem in utero constitutum, qui ad vocem ejus exsilivit, et infans exsultavit in gaudio, prius sensu devotionis quam spiritus infusione vitalis animatus (Luc. I, 41). 82. Excipite igitur, excipite, sacrae virgines, nubis hujus pluviam spiritalem, temperamentum flagrantiae corporalis; ut corporis omnes restinguatis ardores, atque interna mentis vestrae humescant. Hujus imbrem nubis sacratae patres nostri annuntiaverunt nobis salutem mundi futuram (Ps. LXXI, 6). Hunc imbrem significabant esse venturum stillicidia stillantia super terram, quae Hierobaal poposcit et meruit. Bonam nubem sequimini, quae fontem intra se genuit, quo rigavit orbem terrarum (Judic. VI, 36 et seq.). Excipite ergo voluntariam pluviam, pluviam benedictionis, quam haereditati suae Dominus effudit. Excipite aquam, et non effluat vobis; quia nubes est, diluat vos, et sacro humore perfundat; quia olla est, spiritu vaporet aeterno. 83. Excipite itaque ex hac Moabitide olla gratiae coelestis unguentum, nec vereamini ne deficiat: quod exinanitum est, et plus redundat; quia in omnem terram odor ejus exivit (Ps. LIX, 10), sicut scriptum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2). Descendat istud unguentum in ima praecordia, viscerumque secreta, quo non deliciarum odores sancta Maria, sed divinae gratiae spiramenta redolebat.

84. Haec pluvia Evae restinxit appetentiam: hoc unguentum foetorem haereditarii erroris 268 abstersit, hoc unguentum Maria soror Lazari in pedes Domini effudit, et tota domus pio repleta odore fragravit (Joan. XII, 3). 85. Nec ulla se pauperem putet, nulla se arbitretur inopem, nulla metuat ne pretiosum hoc unguentum emere non possit, aut fontem istum putet esse venalem. Qui sititis, inquit, ite ad aquam: et quicumque non habetis argentum, ite et emite, et bibite sine argento (Esai. LV, 1). Et supra ait: Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini (Esai. LII, 3). Ideo pauper factus est Dominus, cum dives esset; ut eum omnes emant, et egenos praecipue sua paupertate locupletet. 86. Parate igitur vasa Domini, ut excipiatis hunc fontem aquae vivae, fontem virginitatis, integritatis unguentum, odorem fidei, et suavis misericordiae gratia florulentum. Induamini agni ejus innocentiam, qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23).

CAPUT XIV.

Quo virgines acrius impellantur ad Mariae imitationem, ostenditur multa quae mystice dicta sunt de Ecclesia, eidem quoque Deiparae virgini competere.

87. Hanc imitamini, filiae, cui pulchre convenit illud quod de Ecclesia prophetatum est: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab (Cant. VII, 1); eo quod speciose Ecclesia Evangelii praedicatione processit. Speciose procedit anima, quae corpore velut calcamento utitur; ut quo velit, suum possit sine impedimento ullo circumferre vestigium. 88. In hoc calceamento speciose processit Maria, quae sine ulla commixtione corporeae consuetudinis auctorem salutis Virgo generavit. Unde egregie Joannes ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Joan. I, 27), id est, non sum dignus Incarnationis mysterium comprehendere angustiis mentis humanae, atque inopis vilitate sermonis absolvere. Unde et Esaias dicit: Generationem ejus quis ennarrabit (Esai. LIII, 8)? Speciosi ergo gressus vel Mariae vel Ecclesiae; quoniam speciosi pedes evangelizantium. 89. Quam pulchra etiam illa quae in figura Ecclesiae de Maria prophetata sunt; si tamen non membra corporis, sed mysteria generationis ejus intendas! Dicitur enim ad eam: Moduli femorum tuorum similes torquibus, operi manuum artificis. Umbilicus tuus crater tornatilis non deficiens mixto. Venter tuus sicut acervus tritici muniti inter lilia (Cant. VII, 1 et seq.); eo quod continens sibi in omnibus Christi ortus ex Virgine, sicut victores solent saecularium praeliorum, strenuorum virorum 269 donatis torquibus honorare cervices; ita jugum nostrum levavit, ut fidelium colla virtutis insignibus coronaret. 90. Vere autem alvus ille Mariae crater tornatilis, in quo erat Sapientia, quae miscuit in cratere vinum suum, indeficientem cognitionis piae gratiam divinitatis suae plenitudine subministrans (Prov. IX, 2). 91. In quo virginis utero simul acervus tritici, et lilii floris gratia germinabat; quoniam et granum tritici generabat, et lilium. Granum tritici secundum quod scriptum est: Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24). Sed quia de uno grano tritici acervus est factus, completum est illud propheticum: Et convalles abundabunt frumento (Ps. LXIV, 14), quia granum illud mortuum, plurimum fructum attulit. Hoc itaque granum omnes homines perpetua coelestium munerum esca saturavit: consummatumque est illud prophetici oris eloquium, dicente eodem David: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Ps. LXXX, 17). 92. In hoc grano esse etiam lilium divina testantur oracula; quia scriptum est: Ego sum flos campi, et lilium convallium: sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 1). Christus erat lilium in medio spinarum, quando erat in medio Judaeorum.

CAPUT XV.

Virgines quodam singulari modo dici posse lilia Christi; Christum vero ipsum recte per acervum tritici liliis circumdatum adumbrari; quippe qui et Ecclesiam fecundaverit, et diversorum retulerit coronas certaminum.

93. Audi, virgo, quid dicat: Lilium, inquit, convallium Christus, id est, humilium animarum et mitium. Esto ergo mitis, humilis, atque mansueta, ut in te sicut lilium germinet Christus. De quo et alibi habes: Labia ejus lilia stillantia myrrham primam (Cant. V, 13); id est, qui Christi passionem loquuntur et suo ore concelebrant, ac mortificationem ejus in suo circumferunt corpore, Christi lilia sunt; specialiter sacrae virgines, quarum est splendida et immaculata virginitas. Unde plerique accipiunt quod Ecclesia videatur dicere: Ego sum flos campi, et lilium convallium: quae in hac convalle istius mundi gratiam boni odoris exhalat, sedulae confessione pietatis. Denique et alibi dicit: Frater meus descendit in hortum suum, in phialas aromatis, pascere in hortis, et colligere lilia. Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascit inter lilia (Cant. VI, 1, 2). 94. Ex illo ergo utero Mariae diffusus est in hunc mundum acervus tritici muniti inter lilia; quando natus est ex ea Christus, cui dicit propheta David: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent 270 fines deserti, et exsultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundant frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent (Ps. LXIV, 12 et seq.). 95. Quis est annus Dominicae bonitatis, nisi ille de quo dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8); quando populorum fide Ecclesia abundavit, justitiam induit sacerdotes? Unde et Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2); quando venit Dominus praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis, sicut in Evangelio suo ipse memoravit dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, etc. (Luc. IV, 18). 96. Tunc ergo Dominus operibus suis et gloria et honore sui tempus coronavit adventus; totus enim ille annus conversationis ejus in hoc mundo diversarum habuit certamina passionum. Vicit Herodem parvulus (Matth. II, 16), de quo in passione infantium triumphavit. Esurivit, sitivit, pro nobis vapulavit, pro nobis contumeliarum indigna toleravit, crucem ascendit, mortuus est pro nobis.

CAPUT XVI.

Virginibus exeundum obviam Christo, et qua ratione. Hunc quidem a matre coronatum esse; sed tamen de ipsius divinitate non ambigendum. Sumendam itaque perfectam fidem in esca illa quam paravit Jacob, et in stola quam prudens mulier contexuit, praefiguratam; ut virgo benedictiones a Christo consecuta, in homine Deum videat, immo vero Christum induat, simulque omnium ornamenta virtutum.

97. Vides quanta certamina! Sed tamen non avarus exactor praemii, cui abundavit una coelestis corona virtutis. Unde egredimini, filiae Hierusalem, sicut vos hortatur Scriptura divina in Canticis canticorum: Egredimini et videte regem Salomonem in corona, qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus (Cant. III, 11); quia fecit sibi, inquit, charitatem a filiabus Hierusalem, hoc est: Egredimini ex his angustiis et sollicitudinibus corporalibus, egredimini ex hac delectatione carnali, et peregrinamini de corpore, ut adesse Domino possitis; quoniam qui in carne sunt, Domino suo placere non possunt. Dicitur ergo vobis quia non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8, 9), si potueritis comprehendere Salomonis veri illius pacifici charitatem, quam fecit sibi ipse; et ideo coronam accepit a matre. 98. Beata mater Hierusalem, beatus et Mariae uterus, qui tantum Dominum coronavit. Coronavit eum quando formavit: coronavit eum, quando generavit; quia etsi eum sine aliqua sui operatione formaverit (quia Spiritus sanctus supervenit in virginem; unde et ipse 271 ait: Inoperatum meum viderunt oculi tui ), tamen hoc ipso quod ad omnium salutem eum concepit et peperit, coronam capiti ejus aeternae pietatis imposuit; ut per fidem credentium fieret omnis viri caput Christus. Inoperata est ergo et caro Christi, quem ut Maria virgo conciperet, inusitato quodam novoque Incarnationis mysterio, sine ulla virilis seminis admixtione, divinae gratia dispositionis, quod erat carnis, assumpsit ex Virgine, atque in illa novissimi Adam immaculati hominis membra formavit. 99. Hominem audis, sed supra hominem intellige; quia scriptum est: Non coques agnum in lacte matris suae (Exod. XXXIV, 26). Et alibi legis: Et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Ergo non debes agnum illum, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat (Coloss. II, 9), conditionis humanae viribus aestimare, et majestatem incomprehensibilis potestatis degeneris cognitionis infirmitate concludere. Non enim illum perfectae fidei cibum Jacob coxit in lacte, quo Isaac pater ita est delectatus, ut ei praerogativam omnem benedictionis prophetica sobrietate conferret (Gen. XXVII, 25). Et ideo Apostolus scripsit succum lactis tenuis cibum esse doctrinae dicens: Quia omnis qui alitur lacte, expers est verborum justitiae (Hebr. V, 13); parvulus enim est, perfectorum autem est solida esca. 100. Et tu ergo, filia, sume stolam illam mulieris pia operatione contextam, quae manus suas aperit pauperi, et lucerna ejus non exstinguitur in tota nocte (Prov. XXXI, 19 et seq.): atque indue te, et hujusmodi epulas affer ad patrem, ut dicat: Quid est quod tam cito invenisti, filia (Gen. XXVII, 20 et seq.)? laudans in tenera adhuc aetate prudentiam, piae quoque devotionis affectum. Et dicat tibi: Accede ad me, filia; odoratusque odorem vestimentorum tuorum benedicat te dicens: Ecce odor filiae meae, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus; et, det tibi Deus a rore coeli desuper, et ab ubertate terrae abundantiam. Atque his adjungat: Qui maledixerit tibi, maledictus erit: et qui benedixerit te, benedictus erit. 101. Hac stola indutus Jacob hominem vidit, et ab eo quasi a Domino Deo benedictionem poposcit, et appellavit locum, Visio Dei (Gen. XXXII, 26 et seq.). Hac stola indutus vidit illam stolam Christi, de qua ait: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11). Et benedixit etiam Joseph dicens: Filius meus ampliatus Joseph, filius meus ampliatus, zelatus filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid., 22), significans Dominicae resurrectionis insigne. Et addidit: Benedictio patris tui et matris tuae praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Ibid., 26), id est, super regem gratiae. 102. Hanc sume stolam, ut induas Christum, atque in ejus agnitione renoveris. Indue ergo sicut electa Dei viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, charitatem, quae est unitatis vinculum (Coloss. III, 12 et seq.); ut nemini quidquam debeas, nisi ut invicem sororem tuam 272 diligas: nec gratiae ejus invideas, sed quo probatiorem videris, imiteris; ut sit in te pax Christi et gratia, et verbum Dei habitet in corde tuo, atque hujus mundi fugias cogitationes. 103. Semel mundo mortua, ne, quaeso, tetigeris, ne attaminaveris quae sunt istius saeculi: sed semper in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus abducas te ab hujus saeculi conversatione, non homini, sed Deo cantans (Coloss. II, 20 et seq.). Et sicut sancta faciebat Maria (Luc. II, 19), conferas in corde tuo. Quasi bona quoque agnicula rumines in ore tuo praecepta divina, ut dicas et tu: Exercebor in mirabilibus tuis (Psal. CXVIII, 27). Nec dormitet aut stillet anima tua prae taedio. Stillicidia enim ejiciunt hominem in tempore hyemali de domo sua: anima autem perfecta non stillat, in qua nulla gravioris est rima peccati; sed manet in domo sua, et inoffensae habitationis novitate laetatur et fruitur. At si aliquid forte nutaverit, dicas: Confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28).

CAPUT XVII.

Aguntur Deo gratiae quod angelorum vita in paradiso quondam perdita jam fulgeat in virginibus; quodque mundo Christum edere, atque Hebraeos per mare educere digna fuerit virginitas. Post haec Ambrosia ipsa Deo commendatur ac offertur, ut suum in ea tueatur munus, et ad spiritales partus coelesti connubio illam conjungat, virtutes dotis atque ornamentorum loco tribuat, quarum beneficio Sponsum suum tenere mereatur. Denique Christus obsecratur, ut famulam suam laetus excipiat.

104. Nunc ad te, decursis omnibus, Pater gratiae, vota converto, cujus pietati innumerabiles gratias agimus, quod in virginibus sacris angelorum vitam videmus in terris, quam in paradiso quondam amiseramus. Quid enim vel ad imitanda virginum studia, confirmandamque virtutem, vel ad concelebrandam virginitatis gloriam plus conferre potuisti, quam ut Deus ex virgine nasceretur? Amplius nobis profuit culpa, quam nocuit: in quo redemptio quidem nostra divinum munus invenit. 105. Sed ipse quoque unigenitus Filius tuus venturus in terras suscipere quod amissum est, puriorem carnis suae generationem reperire non potuit, quam ut habitationi propriae coelestis aulam virginis dedicaret; in qua esset et immaculatae castitatis sacrarium, et Dei templum. 106. Quid autem illud attexam, quod divino tuo munere cum sanctis Moyse et Aaron (Exod. XV, 20) virgo Maria pedes per fluctus duxit Hebraeorum exercitum? Relinquo vetera, privata non quaero: satis est ista nobilitas familiae virginali. 107. Te quaeso ut tuearis hanc famulam tuam, quae tibi servire, tibi animam suam, tibi integritatis suae studium dicare praesumpsit. Quam 273 sacerdotali munere offero, affectu patrio commendo; ut propitius et praesul conferas ei gratiam, quo coelestium thalamorum immorantem adytis Sponsum excutiat, mereatur videre, introducatur in cubiculum Dei sui regis: mereatur audire dicentem sibi: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8); ut transeat saeculum, ad illa aeterna pertranseat. 108. Intende igitur, Pater, in tuum munus, cui sanctificando nullius consilium quaesisti: sed illi sine ullo petitore atque arbitro tantam contulisti gratiam, quantam ante oracula divina credere nemo potuisset, ut in suo utero Deum virgo portaret. Cujus praerogativa muneris provocata crebrescunt studia virginitatis, et sacrae integritatis exempla. Quibus haec quoque famula tua ad hujusmodi virtutis gratiam lacessita, tuis assistat altaribus, non rutilanti caesarie flavum deferens crinem flammeo nuptiali dicatum: sed illum crinem quo evangelica illa mulier sancta Maria pedes Christi sedula pietate detersit, et domum totam effuso implevit unguento, sacro offerens velamine consecrandum (Joan. XII, 3). 109. Adest puella, quam non nuptiarum festa, non praemia, non onerati pondus uteri, votivo nupturis dolore sollicitent: sed quae immaculatos sibi fidei partus et pietatis exposcat; ut in utero accipiat de Spiritu sancto, et spiritum salutis Deo feta parturiat. Sed ut ista procedere possit meritorum gratia, tu, Deus Pater omnipotens, suffragia commendationis adjunge; non enim solitaria dos pudoris est. Succingat sacrae virginitatis crinem modestia, sobrietas, continentia; ut virtutum accincta comitatu, purpureo Dominici cruoris redimita velamine, mortificationem Domini Jesu in sua carne circumferat; haec sunt enim meliora velamina, quae sunt indumenta virtutum, quibus culpa obtexitur, innocentia revelatur. 110. His igitur famulam tuam indue vestimentis, quae in omni tempore munda sint; mundum enim manet, quidquid nulla interveniens culpa fuscaverit, ut ei jure dicatur: Quoniam placuerunt Deo facta tua (Eccl. IX, 7, 8). In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum in capite non desit, quo faces suas mysticas possit accendere; ut cum venerit Sponsus, inter illas sapientes virgines (Matth. XXV, 10) coelesti thalamo digna numeretur, quae devotionis ac fidei suae, gravitatisque lumine munus sacrae professionis illuminet. 111. Tuere igitur ancillam tuam, Pater charitatis et gloriae, ut quasi in horto clauso et fonte signato teneat claustra pudicitiae, signacula veritatis. Agrum suum colere noverit quem colebat sanctus Jacob; et sexagesimos ex eo centesimosque fructus capesset. In hujus virtutibus et fortitudinibus 274 agri suscites in ea gratiam, et resuscites charitatem. Inveniat quem dilexit, teneat eum, nec dimittat eum; donec bona illa vulnera charitatis excipiat, quae osculis praeferuntur. Semper parata noctibus et diebus toto spiritu mentis invigilet (Cant. V, 7), ne umquam Verbum eam inveniat dormientem. Et quoniam vult se dilectus ejus saepius quaeri, ut exploret affectum; recurrentem sequatur, exeat fides et anima ejus in verbum tuum peregrinetur a corpore, ut adsit Deo: vigilet cor ejus, caro dormiat, ne male incipiat vigilare peccatis. 112. Tu, Domine, adjunge alios sacrae virginitatis ornatus, adjunge sedulos pios cultus; ut noverit possidere vas suum, noverit humiliari: dilectionem teneat, veritatis murum, pudoris septum. Non pineae velamen ejus, non vincant cupressi, pudicitiam ejus non turtures, simplicitatem ejus non vincant columbae. Sit in corde simplicitas, in verbis modus, erga omnes pudor, pietas erga propinquos, circa egenos et pauperes misericordia: quod bonum est teneat, ab omni specie abstineat mala: veniat super eam benedictio morituri, et os viduae benedicat eam (Job XXIX, 13). 113. Pone ut signaculum verbum tuum in corde ejus, ut signaculum in brachio ejus (Cant. VIII, 6); ut in omnibus sensibus et operibus ejus Christus eluceat, Christum intendat, Christum loquatur. Aqua multa ejus non possit exstinguere charitatem, nec persecutionis gladius, nec periculum: sed confirmata in omni opere bono atque verbo, gloriam tuam induat, et in tua gratia conversetur in hoc mundo. Sanctifices eam in veritate, in virtute confirmes, in charitate connectas, atque ad illam pudicitiae et integritatis coelestem gloriam, coronam illibatam, immaculatamque divino tuo favore perducas; ut illic Agni sequatur vestigia, et in meridiano pascat, in meridiano maneat, nec in grege sodalium incedat: sed agnis tui admixta, sine offensione versetur comes virginum, pedissequa Mariarum (Apoc. XIV, 4; Cant. I, 6). 114. Egredere itaque tu, Domine Jesu, in die sponsalium tuorum, suscipe jamdudum devotam tibi spiritu, nunc etiam professione; imple agnitione voluntatis tuae; assume ab initio in salutem, in sanctificatione spiritus et fide veritatis, ut dicat famula tua: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et in gloria assumpsisti me (Psal. LXVII, 24). Aperi manum tuam, et imple animam ejus benedictione (Psal. CXLIV, 16); ut salvam facias sperantem in te (Psal. LXXXV, 2), et fiat vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum probatum: per illam aeternabilem crucem, per illam venerabilem gloriam Trinitatis, cui est honor, gloria, perpetuitas, Patri Deo, et Filio, et Spiritui sancto, a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.