Migne Patrologia Latina Tomus 106
De Institutione Regia
De istitutione regia (Jonas Aurelianus), JP Migne 106.0304D
EPISTOLA EJUSDEM AD PIPPINUM REGEM.
106.0279C| Domino nobilissimo prosapia, pulchritudine, atque sapientia praestantissimo, PIPPINO regi gloriosissimo, JONAS minimus famulorum Christi famulus, praesentis futuraeque vitae optans beatitudinem.
Quod Tantum temporais effulluxit ex quo ignarus exstiti tantae prudentiae vesttrae erga regium onorem, tantae devotionis erga divinum culm E ASCRIBO HEBETUDINI. Nec immerso; quippe cum vestrae potestati, in cujus regno ortus et altus, litterisque admodum imbutus, comaque capitis deposita Christi militiae sum mancipatus, jure fideliterque debui obsecundare ei quoquo modo; 106.0279D| ut pote verendo et delitescendo potiusque subterfugiendo propter blasphemias, et opprobria, atque mendacia quorumdam pravorum hominum, qui meam extremitatem apud serenitatem vestram astu diabolico, odio et invidia pleno persaepe diffamaverunt; me corpore, non animo subtraxerim, non attendens illud quod Dominus in consolatione eorum quorum vita malevolorum ore discerpitur, per 106.0280C| Isaia profetam loquitur, dicens: Ne timeatis opprobria hominum, et blasphemias eorum intueamini; quoniam sicut ignis, sic devorabit eos vermis; et sicut vestimentum, sic comedet eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum (Is. LI, 7). Non igitur praesumerem vestrae quidpiam celsitudini admonitionis gratia scribere, nisi fretus exstitissem de vestra cernua sublimitate, et experimento didicissem ea quae ad amorem et timorem Dei animarumque salutem pertinent, vos ferventer velle discere, et libenter audire. Quoniam memores illius sententiae, qua dicitur: Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus exsecrabilis erit (Prov. XXI, 13), regium fastum deponitis, Creatorique nostro famulatum 106.0280D| exhibetis, et ad ejus salutifera praecepta aurem cordis et corporis supponitis. Licet enim donante a quo est omne datum Optimum et omne donum perfectum, quid vobis agendum, quidve cavendum sit apprime noveritis, et ad id exsequendum plurimos famulatores Christi consultores in promptu habeatis; tamen quia pars illorum fidelissima ex isto et illorum collegio me ascisco, et deinceps totis nisibus 106.0281A| ascisci exopto, non absurdum debet videri, nec subsicivum haberi exiguum admonitionis munusculum, quod ex modico pectoris mei thesauro vobis domino meo porrigere praesumo. Proinde, mi domine rex serenissime, officii memor et salutis vestrae, quam plurimum cupio, fidelis atque indissimulatus debitor existens, moneo humiliter celsitudinem vestram ut sedulo perpendatis qualiter tempora mundi perpete cursu praeterlabantur, et quod ejus gaudia omnibus mortalibus luctu finiantur, seu quod honor, et amor, illius pompa atque dulcedo, omnibus amaritudinem generet; nec non et illud, quod omnis filius Adam vermis sit et putredo: et quod secundum illud quod voce Dominica primo parenti nostro dicitur, quod pulvis sit et in pulverem 106.0281B| cito redigatur. Unde scribit quidam: Brachia non retrahunt fortes, nec purpura reges: Sed quicunque venit pulvere, pulvis erit.
Quia ergo constat tam labilem, tam fragilem existere hanc vitam, morborum diversorum generibus, et multifariarum calamitatum miseriis plenam mortalibus attributam, debet unusquisque, dum ei vivere conceditur, attendere ne, aliquo torpore depressus, aut qualibet incuria, aut securitate illectus, tempora indulta poenitentiae in vacuum deducat, sed magis propheticis, et evangelicis, atque apostolicis salutariter provocatus eloquiis, Creatorem suum, a quo peccando recessit, poenitendo requirere studeat, eumque per dignam poenitentiae satisfactionem, et eleemosynarum largitionem, sibi propitium facere 106.0281C| satagat, juxta illud propheticum: Quaerite Deum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est . LV , 6). Et illud: Date Domino vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos (Ger. XIII, 16). Et illud evangelicum: Ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant (Giovanna. XII, 35). Et illud: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Mt. XXV, 12). Et illud: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (II Cor. II).Et multa his similia quae latius profeticus et evangelicus et apostolicus exsequitur stylus.
106.0281D| His itaque salutiferis exhortamentis quisque fidelis admonitus, et de imis ad superna erectus, totaque fiducia et spe in Creatorem suum suspensus, procul dubio cavet ne non modo mente ruat, sed potius Christo Redemptori suo, qui ruere nescit, totis nisibus adhaeret, dicens gratulabundus cum Psalmographo: Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam (Sal. LXXII, 18). Sed et hoc nihilominus unicuique vitandum est ne terram diligat plus quam coelum; sed neque hanc peregrinationem aerumnis oppletam pro patria dili gat, sciatque se hic peregrinum et advenam, alibi civem et domesticum futurum esse debere. Unde propheta David: Quoniam advena ego sum apud te, 106.0282A| et peregrinus sicut omnes patres mei (Sal. VIII, 13). Et Apostolus: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, I). Igitur quia uniuscujusque fragile luteumque habitaculum, quo peregrinatur, cito est dissolvendum, summopere cavendum est ne propter illius amorem et incentiva desideria, vanasque ac noxias delectationes, anima, quae est coelestis origo, pereat in aeternum; sed ita esteriore homo obnoxius corruzionei subjiciatur servituti, ut interiore de die in diem renovatus ad aeternam gloriam feliciter capessendam praeparetur. Satius quippe unicuique mortalium fuerat non subsistere, quam propter delectationes carnales, et fumea caducaque 106.0282B| gaudia mundi, a felicitate paradisi sanctorum angelorum et hominum consortio extorrem fieri. Verum quia conditio humana, et cursus istius mundi ita se habet, oportet ut idem mundus, ejusque divitiae non in desiderio, sed in usu teneantur, juxta illud Apostoli: Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 31); sciaturque quod amicitia illius, teste apostolo Jacobo, inimica sit Dei, dicente: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Quibus verbis liquido colligitur quod nulli amico Dei amicitia hujus mundi amplectenda sit, et quod sempre amicis Dei inimicus fuerit. Miserabilis plane et valde dolenda res est, quando quis inimici sui amicitiae jungitur, et pro noxia mortiferaque amicitia, aeternum et immortalem 106.0282C| amicum, Creatorem videlicet suum, amittit.
Quapropter summopere omnibus qui Christiana professione censentur, vigilandum et procurandum est ne differant de die in diem ad Deum conversionem facere; neque vana se spe deludant, promittentes sibi aut propter juventutem, aut propter sanitatem corporis longinquam vitam, scientes quod mors nulli aetati parcat, et quod omnibus finis diei sui incerta sit. Ergo spreto antiquo hoste, spretoque mundo, qui in maligno positus est, spretisque ejus divitiis atque calcatis, quotidie de vitiis ad virtutes, de visibilibus ad invisibilia, de transitoriis ad aeterna salutiferum transitum faciant, quatenus, finito labentis hujus vitae excursu, ad eum perveniant a quo, cum non essent, sunt creati, cum periissent, 106.0282D| sunt ricreati ejusque fide salutariter insigniti, et ab eo percipiant ea quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9).
His ita per antecessum exsecutis, ad te, rex bone, rex pulcherrime, specialiter sermo mediocritatis meae rursus dirigitur. Obsecro itaque et per Dominum supplico, ut ea quae paulo supra generaliter dicta sunt vestra excellentia specialiter sibi assumere dignetur. Humiliter etiam vestrae mansuetudini suggero, ut Dominum Deum tuum, sicut se diligendum cultoribus suis praecepit, ex toto videlicet corde, ex tota anima et ex tota virtute semper diligas (Deut. VI, 5), ejusque amori nihil praeponas. 106.0283A| Porro quod proximum vestrum sicut vosmetipsos diligere debeatis, ammonitione mea non indigetis. Quia igitur quantum orthodoxum virum piumque Caesarem, dominum nostrum, genitorem vestrum dilexeritis, eique in omnibus fideliter et humiliter subjecti fueritis, dehonorationem aegre tuleritis, omnibus nobiliter, imo memorabiliter, manifestastis: internis enim precibus Dominum exoro, vosque humiliter admoneo, ut semper in eadem dilectione sincerissime, Domino vobis opem ferente, permaneatis, et nullatenus vos qualibet occasione, aut cujuslibet hortatu, ab ejus amore disjungatis, neque eum in aliquo contristetis; quia testante Scriptura divina, inter caetera quibus de patre diligendo et amando filium instruit, hoc jubet ut filius non contristet 106.0283B| patrem in vita sua. Quantum denique pater a filio diligi et honorari debeat, Dominus specialiter demonstrat, cum in prima tabula de cultu et dilectione sua mandata dedisset, in secunda primum praeceptum de patre honorando dedit, ita inquiens: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram , quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Ibid. ). Multa quidem sunt legalia, et evangelica, atque apostolica a Domino promulgata praecepta, quibus pater a filio diligi et honorari praecipitur; quae quia vestrae sapientiae nota sunt, idcirco omittuntur hic. Pro certo autem sciendum est quia quisquis patrem honorat, Deum, qui omnium pater est, honorat; et qui eum dehonorat, illi procul dubio injuriam ingerit; quia omnium pater est, et a filiis 106.0283C| patrem honorandum santit. Quid enim dispendii, quid malorum, quid moeroris, quid oppressionis, quidve miseriarum simulantes et discordiae, quae praeterito anno, sicut vestra excellentia novit, emerserunt, populo Dei inflixerunt, regnum hoc miserabiliter expertum est, et tripudium diabolo suisque membris magnum factum est . quia, ut credo, Dominus servorum suorum precibus pulsatus, et patri vestro propter sua pia religiosaque facta, vobisque et fratribus vestris dominis nostris propter mutuam dilectionem firmandam evidenter propitius factus, ne sanguis populi Christiani vobis commissi, quem diabolus plurimum sitiebat, civiliter et plus quam civiliter funderetur, bellum quod astu diabolico intentabatur avertit; oportet, imo necesse est, 106.0283D| ut vos et fratres vestri, heriles nostri, in mutua dilectione indissolubiliter consistatis, patrique vestro juxta paternam reverentiam, et divinam ordinationem atque praeceptionem, unanimiter congruam subjectionem impendatis, et debitum honorem conservetis, et indissimulatum honorem exhibeatis; qualiter illo temporaliter principante, vobisque ei parentibus, et populus vobis commmissus quiete et pacifice vivere, et vos pro officio vobis a Deo commisso strenue fideliterque administrato, cum Christo in perpetuum feliciter mereamini regnare.
Quatuor itaque exstant, domine mi rex, quae dictu brevia, actu vero, Christi gratia adjuvante, facilia, et observantibus valde proficua, quae a vestra 106.0284A| solertia, et libenter audiri, et inhianter cupio adimpleri. Primum, ut quotidie unusquisque potius animae quam corpori consulat, animae suae quiddam magnum peculiare acquirat, quod in aeternum possideat: quoniam sicut evangelico instruimur oraculo, de omnibus vitae nostrae temporibus, annis videlicet, mensibus, diebusque atque horis, ex quo Deus discretionem boni et mali nobis tribuit, bonae operationis fructum a vinea nostra, id est anima, exacturus est.
Secundum, ut quotidie,excepta illa quam sacerdotibus ad consilium salutis suae capiendum, Deumque sibi propitiandum facit, de omnibus peccatis suis Creatori suo confessionem faciat, et peccata sua ante se constituat, dicens cum Propheta: Quoniam 106.0284B| iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Sal. L, 4). Cum nunc quis peccata sua Deo confitendo coram se ponit, tunc salubriter atque veraciter illum versiculum Deo decantat, quo dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Ibid. v. 12 ) . Et multa quae de hac confessione in divinis eloquiis continentur.
Tertium, ut diem mortis suae quotidie ante oculos sibi ponat, ut anima sua irrisionem inimicorum suorum, quando pulsata fuerit ut a corpore egrediatur, non erubescat; sed bonis operibus ditata, illud in ea adimpleatur quod dicitur: Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta (Sal. CXXVI, 5). Quantum nunc illa dies, et illa hora tremenda sit, 106.0284C| die ac nocte vigilanter perpendendum est. Propter hoc monet Scriptura: Fili, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 4). Verum si eamdem horam sedula me ditatione studuissemus, et quia inevitabilis et ineluctabilis est, quanto sit tremenda perpendere curassemus, aut raro aut nunquam peccare praesumeremus.
Quartum, ut diem tremendi examinis, quae a propheta dicitur: Dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sof. I, 16), et caetera quae de ea prolixius in divinis eloquiis scribuntur; quando astabimus ante tribunal Christi, et reddituri sumus rationem de his quae per corpus gessimus, sive bona, sive 106.0284D| mala; remota omni mortifera securitate, et corporis qualibet delectatione, semper prae oculis habeamus, et mente tractemus, et ita nos Domino adjuvante praeparemus, ut cum illo ventum fuerit, non cum reprobis damnari in aeternum, sed potius cum electis benedicti in perpetuum, regnum cum eis mereamur sortiri.
Restant praeterea plura quae vestrae celsitudini charitate dictante scribenda forent, ni veritus fuissem et modum epistolarem excedere, et vestrae dignationi quoquo modo oneri esse: quae quia hic praetermittuntur, in sequentibus ex oraculis divinis et sanctorum Patrum dictis congesta capitulatim ponuntur. Quae si legere, aut ab alio vobis adminiculante, 106.0285A| quam profutura sint satis dici non potest. Sancta et individua Trinitas, te, bone rex, interius exteriusque custodiat, et ab hostium visibilium et invisibilium insidiis muniat atque defendat, et post hanc peregrinationem sanctorum regum consortem efficiat.
INCIPIUNT VERSUS BREVITER DIGESTI [et] Ad dominum Pippinum regem fideliter directi.
Rex pie, summe precor munus quod defero parvum,
Ut tibi saepe libens munera grata feram.
106.0286A| Verum si vestris fuerit conspectibus aptum,
Aptius et propriamente nostra Thalia dabit.
Nam potiora ferunt docti satis arte Maronis, His quia cura manet, ars quibus ampla cluit. Qui quondam metricis ludebam promptus in odis, Corpore nunc quasso nihil nisi flere lubet. Sit Deus ipse tibi tutor fautorque per aevum; Per quem regnare te tuus omnis amat. Culmina regnandi tenas sic cautus in arvis, Ut sis post mortem mansor in arce poli.
SEQUITUR OPUSCULUM SCRIPTIS PERMODICUM, Oraculis tamen divinis pergravidum, suisque sectatoribus profuturum.
CAPUT PRIMUM Quod Ecclesia corpus Christi sit, et in ea duae sint principaliter eximiae personae; et quod pro regibus sacerdotes Deos sint rationem reddituri.
106.0285|
Sciendum omnibus fidelibus est quia universalis Ecclesia corpus est Christi et ejus caput idem est Christus, et in ea duae principaliter exstant eximiae personae,sacerdotalis videlicet et regalis, tantoque est praestantior sacerdotalis, quanto pro ipsis regibus Deo est rationem redditura. Unde Gelasius Romanae Ecclesiae venerabilis pontifex ad Anastasium imperatorem scribens (Epist. 8): «Duo quippe sunt, imperator Auguste, quibus principaliter hic regitur mundus, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas: in quibus tanto est gravius pondus 106.0285C| sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino sunt esaminare rationem reddituri. » Fulgenzio quoque in libro de Veritate praedestinationis et gratiae (Lib. II) ita scribit. « Quantum attinet ad hujus temporis vitam, in Ecclesia nemo pontifice potior, et in saeculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur. » Ergo quia tantae auctoritatis, imo tanti discriminis est ministerium sacerdotum, ut de ipsis etiam regibus Deo sint rationem reddituri, oportet et valde necesse est, ut de vestra salute semper simus solliciti, vosque ne a voluntate Dei, quod absit, aut a ministerio quod vobis commisit, erretis, vigilanter admoneamus, et si, quod absit, ab eo aliquo modo exorbitaveritis, pontificali studio humiliter admonendo, et salubriter 106.0285D| procurando, opportunum consultum saluti vestrae conferamus, ut non de silentio taciturnitatis nostrae damnemur, sed magis de solertissima cura et admonitione salutifera remunerari a Christo mereamur.
CAPUTA II. De potestate et auctoritate sacerdotali.
Quod potestas et auctoritas absolvendi et ligandi sacerdotibus, id est successoribus apostolorum, a Christo sit attributa, evangelica patenter declarat lectio, quod et vestrae sapientiae non ignorat plenitudo. Unde excellentiam vestram suppliciter convenimus ut per vos proceres, caeterique fideles vestri, nomen, potestatem, vigorem, et auctoritatem, atque dignitatem sacerdotalem cognoscant; ne eam ignorantes animarum quoquo modo suarum periculum subeant. Qualis igitur sit potestas et auctoritas sacerdotalis ex verbis Domini facile animadvertitur, quibus beato Petro, cujus vicem indigne gerimus, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum 106.0286C| et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Mt. XVI, 19). Et alibi discipulis generaliter dicitur: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Mt. XVIII, 18). Et alibi: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiserite peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Giovanna XX, 23). Et multa his similia quae textus evangelicus uberius evidenter depromit.Illud quoque ad memoriam, imo ad exemplum eis reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: « Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem dedit de nobis quoque judicandi, et ideo nos a vobis recte judicamur: vos autem non potestis ab hominibus 106.0286D| giudicari; propter quod Dei solius inter vos exspectate judicium, ut vestra jurgia, quaecunque sunt, ad illud divinum reserventur examen: vos enim nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est ut homo judicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum; in medio autem deos dijudicat (Sal. LXXXI, 1). ) »
106.0287A| Licet enim sacerdotes moderno tempore in multis sint negligentes, non sunt tamen vituperandi ac despiciendi, sed propter illumcujus ministerium gerunt, audiendi et congruo honore venerandi. Post apostolos enim ad ipsos haec Domini sententia dirigitur: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Attendendum quod Christi sacerdotum spretio ad injuriam Christi pertinet: plura sunt quippe legalia et evangelica praecepta, quibus sacerdotibus obtemperari debere praecipitur. Qualis porro vita et actio sacerdotum esse debeat, quales ipsi esse, qualiter ad culmen regiminis venire, qualiter vivere, qualiter subjectos dictis et exemplis debeant docere; alibi a sanctis et venerabilibus doctoribus satis expressum est.Hic autem 106.0287B| de regibus quorum saluti ministerium sacerdotum solerter prospicere, quorumque armis et protectione Ecclesia Christi debet tueri, prosequendum est.
CAPUTA III. Quid sit rex, quid esse, quidve cavere debeat.
Rex a recte regendo vocatur; si enim pie, et juste, et misericorditer regit, merito rex appellatur: si his caruerit, nomen regis amittit. Antiqui autem omnes reges tyrannos vocabant; sed postea pie, et juste, et misericorditer regentes regis nomen sunt adepti: impie vel injuste, crudeliterque principantibus, non regis sed tyrannicum aptatum est nomen. Quia ergo rex a recte agendo dicitur, primo ei studendum est ut semetipsum suamque domum, Christi 106.0287C| adjuvante gratia, ab operibus nequam emaculet, bonisque operibus exuberare faciat, ut ab ea caeteri subjecti bonum exemplum semper capiant; ipse etiam salutiferis Christi praeceptis fideliter atque obedienter obsecundet, et recte agendo eos, quibus temporaliter imperat, in pace et concordia atque charitate, caeterorumque bonorum operum exhibitione, quanto sibi divinitus datur, consistere faciat, et dictis atque exemplis ad opus pietatis et justitiae et misericordiae solerter excitet, attendens quod pro iis Deo rationem redditurus sit: quatenus ita agendo sanctorum regum, qui Deo sincere serviendo placuerunt, post hanc peregrinationem consors efficiatur.
De rege autem qualis esse, vel quid cavere debeat, 106.0287D| ita in Deuteronomio legitur: Cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes; eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit, de numero fratrum tuorum: non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Cumque constitutus fuerit, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus; praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per 106.0288A| eamdem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias ejus, quae in lege praecepta sunt. Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinat in partem dexteram, vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israel (Deut. XVII, 14, ss. ).Attende quod timor Dei, et custodia praeceptorum ejus, et humilitas, quae non patitur eum extollere super fratres suos, et justitiae rectitudo, non solum 106.0288B| regem, sed et filios ejus longo faciat regnare tempore. Ut ergo princeps extollentiam cavere debeat, Ecclesiasticus admonens ait: Principem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1). In Proverbiis: Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur (Prov. XXIX, 14). Articolo: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus (Prov. XX, 28).
Verum quia sanctorum qui cum Domino regnant, documenta sancti Spiritus munere prolata, in cordibus auditorum plus valere, quam nostrae exiguitatis verba non dubitamus, idcirco pauca de verbis beati Cypriani martyris Christi huic opusculo parvitatis nostrae quaedam inseruimus, quae vestrae serenitati 106.0288C| prae manibus habenda, et saepe legenda, atque tractanda offerimus; quatenus in eius verbis, quasi in quodam speculo, quid esse, quid agere, quidve cavere debeatis, jugiter vos contemplemini; cujus verba sunt haec: «Nonus, inquiens, abusionis gradus est rex iniquus: etenim regem non iniquum, sed iniquorum correctorem esse oportet; unde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellettualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? Quoniam justitia regis exaltatur solium ejus, et veritate solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est neminem 106.0288D| injuste perpotentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse; furta cohibere, adulteria punire; iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et spergiurantes vivere non sinere; Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super negotia regni constituere; senes et sapientes, et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere; per omnia in 106.0289A| Deo vivere; prosperitatibus non elevare animum, cuncta adversa patienter ferre: fidem catholicam in Deo habere; filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. Vae enim terrae cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccli. X, 16). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim saepe pax populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur.Multi etiam dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt; hostium 106.0289B| incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes, et arborum flores, et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia non solum praesentis imperii faciem fuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem tenant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit, et propter meritum David regis lucernam de semine ejus semper in Hierusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis saeculo valeat intuentibus perspicue patet: pax populorum est, tutamentum patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura 106.0289C| languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat quod sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est . »
Fulgenzio in libro de Veritate praedestinationis et gratiae: « Clementissimus, inquit, imperator, non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloriam, quia apicem terreni principatus accepit; sed si imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regiae dignitatis sanctae religioni subjiciat: si magis in timore servire Deo 106.0289D| quam in timore dominari populo delectetur; si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem; si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat; si subjectis salubriter consolato; si justitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat; si prae omnibus ita se sanctae matris Ecclesiae catholicae meminerit filium, ut ejus paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim Christianum regitur ac propagatur imperium dum ecclesiastico statui per 106.0290A| omnem terram consultitur, quam cum in parte quacunque terrarum protemporali securitate pugnatur.
Isidoro: «Qui recte utitur regni potestate, ita se praestare omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet, proponens sibi exemplum humilitatis David, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter se dejiciens dicit: Vilis incedam, et vilis apparebo ante Dominum qui elegit me (II Reg. VI, 22). » Item Isidoro: « Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria hujus saeculi ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi discendente. 106.0290B| Reges a recte agendo vocati sunt, ideo quia recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. » Gregorius in Moralibus: « Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis novimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subjectos, bene regendo pacificarenoverunt. Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transvertunt crudelitatis, dumque ad culmen potestatis venerunt, in apostasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit, non agnoscant. » Et paulo post: « Dum mundi reges sublimiores 106.0290C| se caeteris sentiunt, mortales tamen se esse agnoscant, nec regni gloriam, qua in saeculo sublimantur, aspiciant, sed opus quod secum deportant, intendent. » Voce non post multa: « Reges quando boni sunt, muneris est Dei; quando vero mali, sceleris est populi. Secundum enim plebium meritum disponitur vita rectorum, testante Giobbe: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi (Giob. XXXIV, 30). Irascente enim Deo talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnunquam pro malitia plebis etiam reges mutantur; et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui. »
His ita praemissis, studendum est regi ut non solum in se, verum etiam in sibi subjectis regis nomen 106.0290D| impleat, provideatque ut populus sibi subjectus, pietate, pace, charitate, justitia, et misericordia atque concordia et unanimitate, caeterisque bonis exuberet operibus; ut haec habentes Deum secum habere mereantur; sciatque certissime quod non solum de se, verum etiam de ipsis Dominus ab eo fructum bonum bonae operationis exacturus est.
CAPUTA IV. Quid sit proprie ministerium regis.
Regale ministerium specialiter est populum Dei 106.0291A| gubernare et regere cum aequitate et justitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse Ecclesiarum et servorum Dei. Ipsorum etiamofficium est saluti et ministerio sacerdotum solerter prospicere, eorumque armis et protectione Ecclesia Christi debet tueri: viduarum, orphanorum, caeterorumque pauperum, nec non et omnium indigentium inopia defendi. Ipsius enim terror ac studium hujuscemodi, in quanto possibile est, esse debet: primo ut nulla injustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi, sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quidpiam mali quod admiserint, nequaquam incorreptumaut inultum 106.0291B| remanebit; sed juxta facti qualitatem erit et modus justae correptionis. Quapropter hoc in throno regiminis positus est ad judicia recta peragenda, ut ipse per se provideat et perquirat, ne in judicio aliquis a veritate et aequitate declinat. Scire etiam debet quod causa, quam juxta ministerium sibi commmissum administrat, non hominum sed Dei causa existit, cui pro ministerio quod suscepit, in examinis tremendi die rationem redditurus est . faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem ejus agere debent in populo, injuste aut negligenter pauperes oppressionespati permittant.
De ministerio autem regis ita Job loquitur: Cumque 106.0291C| sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Auris audiens beatificabat me, et oculos videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate judicium meum. Oculus fuit caeco et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebum praedam (Giob. XXIX, 25). Salomon: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum in intuitu suo (Prov. XX, 8).Voce: Dissipat impios rex sapiens, et curvat super eos fornicem (Ibid. v. 26). Oggetto: Judexsapiens judicabit 106.0291D| populum suum, et principatus sensati stabilis erit (Eccli. X, 1). Voce: Rex justus erigit terram, et vir avarus destruit eam (Prov. XXIX, 4). In libro Sapientiae: Diligite justitiam qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Item ibi: Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae. Prebete 106.0292A| aures vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat cruciatio (Sap. VI, 2, ss. ).
106.0292B| Isidoro: « Principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit; ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore principum conterantur; ipsamque disciplinam quam Ecclesiae utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat; et ut venerationem mereatur, virtutem potestas impertiat. Cognoscant principes saeculi Deo se debere reddere rationem, propter Ecclesiam quam 106.0292C| a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam creditdit. »
Sunt et alia utriusque Testamenti oracula copiosa, quibusaffatim astruitur quod rex ministerium suum sibi commissam secundum voluntatem Dei exercere et adimplere debet, quae hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur.
CAPUT V. De periculo regis, et quod bene agentes remunerare, male vero agentes sua auctoritate comprimere, causamque pauperum ad se ingredi debeat facere.
Ad peccatum regis pertinet, quando judicibus ministersque iniquis ministerium suum implendum committit, 106.0292D| neque enim ministerium suum per alios tantum administrare, et se ab eo debet alienare. Non ergo dicimus ut solus jurgia et querimonias populi audiat et investigat, et definiat, quoniam nequaquam ad haec sufficere potest; sed magis ut tales sub se timentes, et avaritiam odientes constituat, per quos Regem regum non offendat. Quales autem constituendi 106.0293A| sint, liber Deuteronomii manifeste demonstrat, in quo legitur: Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas; ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinante (Deut. XVI, 18). Item idem: Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae coeli, plurimi. (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est) non valeo solus negotia vestra sustinere et pondus ac jurgia. Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris (Deut. I, 9).Giobbe: Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant 106.0293B| cattedrale mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur; et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et superponebant digitum ori suo (Giob. XXVII, 9).
Cum quibus etiam rex pondus regiminis sui partiri debeat, liber Exodi demonstrat, in quo legitur: Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderunt avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones, et quinquagenarios et decanos, qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare; et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace (Es. XVIII, 21). Quibus auditis, Moyses 106.0293C| fecit omnia quae ille suggesserat: et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones, et quinquagenarios et decanos, qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum.
Quod vero rex causam pauperum ad se ingredi facere, et diligenter debeat inquirere, dat intelligi illud quod legimus, antiquitus judices idcirco in porta ad judicandum sedisse, ut nullus accedendi difficilem, aut quispiam civium vim aut calumniam necesse haberet sustinere. Ideo et Hierusalem civitas justi vocata est, quandiu in ea exercebantur judicia, quod non permittebatur in ea rectoribus permanere. Quod vero rex bonos sublimare, quod malos debeat comprimere, apostolus Petrus docet 106.0293D| dicens: Subditi igitur estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum (I Petr. II, 13). Quae verba ita Beda exponit: «Non quod omnes qui a regibus mittuntur duces, vel malefacientes punire, vel benefacientes laudare noverint: sed quae debeat esse actio boni ducis simpliciter narratur, hoc est ut malefacientes coerceat, et bene agentes remuneret. Hinc in historia gentili refertur moris fuisse Romanis, 106.0294A| Parcere subjectis, et debellare superbos. » Quod quando pravi judices populo Dei praeferuntur, ad delictum illius pertineat a quo constituuntur, dicta Isidori manifestant, quibus ait: « Ad delictum pertinet principum, qui pravos judices contra voluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Nam sicut populi delictum est, quando principes mali sunt; sic principis est peccatum, quando judices iniqui existunt. Bonus judex sicut civibus nocere nescit, ita prodesse omnibus novit. Alios vero praestat censura justitiae, alios bonitate judicii sine personarum acceptione suscipi. Non infirmat justitiam avaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi.Boni judices justitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus 106.0294B| accetta è distribuunt; ut dum de justo judicio temporalia lucra non appetunt, praemio aeterno ditentur. « His quae praemissa sunt declaratur quod hi qui post regem populum Dei regere debent, id est duces et comites, necesse est ut tales ad constituendum provideantur, qui sine periculo ejus, a quo constituuntur, constitui possint, scientes se ad hoc positos esse ut plebem Christi sibi natura aequalem recognoscant, eamque clementer salvent, et juste regant, non ut dominentur et affligant, neque ut populum suum aestiment, aut ad suam gloriam sibi illum subjiciant; quod non pertinet ad justitiam, sed potius ad tyrannidem et iniquam potestatem. Valde enim exigit necessitas ut quia ipse procul dubio rex aequissimo judici de commisso sibi ministerio rationem redditurus est, ut etiam singuli qui 106.0294C| sub eo constituti sunt ministeri diligentissime ab eo inquirantur, ne ipse pro eis judicium incurrat divinum. Ipsis etiam ministris denuntiandum est quod quidquid judicaverint in eos redundabit, juxta illud quod in libro Paralipoménon legitur: Habitabit ergo Josaphat in Hierusalem; rursusque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. Constituitque judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, et praecipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis, non enim hominis exercetis judicium, sed Domini, et quodcunque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum 106.0294D| Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum (II Par. XIX, 4). Haec, et his similia quae praelibata sunt, rex ejusque ministri non desidiose, sed diligenter debent perpendere, et studium de ministerio sibi commisso tale adhibere, ut non pro eo aeternaliter damnari, sed potius a Domino mereantur feliciter remunerari.
CAPUT VI. Quod aequitas judicii, stabilimentum regni, et injustitia sit ejus eversio.
Quod per justitiam stet regnum, Salomon in Proverbiis astruit, ita inquiens: Justitia elevat gentem, 106.0295A| miseros autem populos facit peccatum (Prov. XIV, 34). Voce: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur justitia thronus ejus (Prov. XX, 28). Voce: Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus (Prov. XXV, 5). Voce: Facere misericordiam et judicium magis placet Domino, quam victimae (Prov. XXI, 3). Et infra: Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium (Ibid. v. 7). Item ibidem: Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam, justitiam et gloriam (Ibid. v. 21).
Quod vero per injustitiam cadat, Isaias demonstrat: Tu enim, inquit, terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios ejus occisioni 106.0295B| in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum (Isa. XIV, 20). In Amos: Ecce oculi Domini super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae, dicit Dominus (Amos. IX, 8). Daniel loquitur ad Balthasar: O rex, Deus altissimus regnum et magnificoiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo: et propter magnificoiam quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat, et quos volebat, percutiebat; quos volebat, exaltabat, et quos volebat, humiliabat. Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus ejus obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: et a filiis hominum ejectus, 106.0295C| sed et cor ejus cum bestiis vositum est (Dan. V, 18). In libro Sapientiae: Sedes ducum superborum detraxit Deus, et sedere fecit mites pro eis (Eccli. X, 17). Voce: Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus (Ibid. v. 18). Articolo: Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et contumelias et diversos dolos (Ibid. v. 8).
Quibus verbis liquido claret quod pietas, justitia et misericordia stabiliant regnum; et laesiones viduarum et pupillorum, calumniaeque miserorum, violentaque judicia, et perversio justitiae evidenter illud evertant. Unde et multorum regnorum collapsio, quia pietatis, justitiae et misericordiae non habuerunt stabilimentum, his quae praemissa sunt patenter fidem attribuit.
CAPUT VII. Quod regnum non ab hominibus, sed a Deo, in cujus manu omnia regna consistunt, detur.
Nemo regum a progenitoribus regnum sibi administrari, sed a Deo veraciter atque humiliter credere debet dari, qui dicit: Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt (Prov. XVIII, 14). Quod non ab hominibus, sed a Deo regnum terrenum tribuatur, Daniel propheta testatur, dicens: In sententia vigilum decretum est, 106.0296A| et sermo sanctorum, et petitio, donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicunque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super illud (Dan. IV, 14). Item loquens de Nabuchodonosor ad Balthasar: Donec cognosceret, inquit, quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcunque voluerit, suscitabit super illud (Dan. V, 21). Et per Jeremiam: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros: Ego feci terram et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento: et dedi eam ei qui placuit in oculis meis (Ger. XXVII, 5). Hi vero qui a progenitoribus sibi succedere regnum terrenum, et non potius a Domino dari putant, 106.0296B| illis aptantur quae Dominus per prophetam improbat, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). Ignorare quippe Dei procul dubio reprobare est.
Quapropter quisquis caeteris mortalibus temporaliter imperat, non ab hominibus, sed a Deosibi regnum commissam credat. Multi namque munere divino, multi etiam Dei permissu regnant. Qui pie et juste et misericorditer regnant, sine dubio per Deum regnant; qui vero secus, non ejus munere, sed permissu tantum regnant. De talibus Dominus per prophetam: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo (Ose. XIII, 10). Et Giobbe: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi (Giobbe XXXIV, 3). Ut enim Isidoro exponit: «Irascente Deo talem 106.0296C| rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. » Constat ergo quia non astu, non voto, neque brachio fortitudinis humanae, sed virtute, imo occulto judicio dispensationis divinae, regnum confertur terrenum, et idcirco cuicunque ab eo committitur, ita illud secundum ejus voluntatem disporrere et gubernare procuret, quatenus cum eo, a quo illud suscepit, feliciter in perpetuum regnare valeat, quoniam nihil prodest cuiquam terreno regno principari, si (quod absit) contigerit eum aeterno extorrem fieri.
CAPUTO VIII. Quod potestati regali, quae nonnisi a Deo ordinata est, humiliter atque fideliter cuncti parere debeant.
106.0296D| Constat regalem potestatem omnibus sibi subjectis secundum aequitatis ordinem consultum ferre debere; et idcirco oportet ut omnes subjecti fideliter, et utiliter, atque obedienter eidem pareant potestati; quoniam qui potestati a Deo ordinatae resistit, Dei utique ordinationi, juxta Apostoli documentum, resistit. Sicut enim subjecti a rege sibi volunt pie et juste opitulari, ita specialiter ei primum ad salutem animae suae procurandam, deinde generaliter ad honestatem et utilitatem regni secundum Dei voluntatem disponendam atque administrandam, 106.0297A| indissimulanter atque irretractabiliter solatium opportunum debent exhibere. Quod cum faciunt, et divinum praeceptum adimplere, et fidem regi debitam evidenter probantur conservare. Hujuscemodi ergo obsequium a subjectis regiae potestati impendi debere, et legalia praecepta aperte testantur, et Dominus in Evangelio admonet, dicens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Mt. XXII, 21) . Petrus quoque ait: Subjecti igitur estote omni creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (I Petr. II, 13). Et non post multa: Deum timete, regem honorificate (Ibid. , v. 17).Paulus etiam apostolus in idipsum concordans ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim 106.0297B| potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1), et caetera, quae de hujusmodi potestate apostolicus sermo exsequitur. Idem etiam scribit ad Titum: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse (Tit. III, 1). Item ad Timotheum, quanti pendat causam et salutem regis, dimostrat ita scribendo: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 1).Si enim Jeremias 106.0297C| propheta Dei pro vita idololatrae regis Nabuchodonosor orare admonet, quanto magis pro salute Christianorum regum ab omnibus ordinibus Deo est humiliter supplicandum! Qualiter igitur regiae potestati parendum, qualiter ejus saluti consulendum est, breviter ex auctoritatibus divinis dictum sit. Quapropter necesse est ut unusquisque fidelis tantae potestati ad salutem propriam, et ad honorem regni secundum Dei voluntatem, ut pote membrum capiti, opem congruam ferat; plusque in illo generalem profectum, et utilitatem, atque honorem regni, quam lucra quaerat mundi; quatenus his saluberrimis opitulationibus sibi vicissim suffragantes, aeterno regno pariter mereantur perfrui felices.
CAPITOLO IX. Quod ubi charitas non est, nulla bona inesse possunt.
Magnum in utroque ordine, clericali videlicet et laicali, periculum esse cognoscimus, quod charitas, quae Deus est ac decus Christianitatis, et in qua summa totius fidei nostrae consistit, in multis utriusque ordinis (quod non sine magno animi dolore dicimus) non regnare convincitur. Quae virtus charitas sit, et evangelica et apostolica lectio, et sanctorum Patrum expositiones plenissime docent. Expressissime namque Joannes apostolus ait quod Deus charitas est: In hoc apparuit charitas Dei in 106.0298A| nobis: quoniam Filium suum umgenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere; Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas eius in nobis perfecta est. In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis; et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus et credidimus charitati quam habet Deus in nobis.Deus charitas 106.0298B| est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 6 ss. ). Perpendat quisque si in charitate manet, Deum manere in se; si charitatem non habet, non Deum, sed hostem animae suae habitare in se. Cum charitate quippe cuncta bona, sine charitate vero nulla haberi possunt, neque etiam digne angelicum hymnum charitate carens Domino decantare valet. Sed quaeritur quare? Attende quare: quia non est bonae voluntatis; definio quippe charitas est (ut doctores nostri tradunt) bona voluntas. Ergo quicunque bonam voluntatem non habet, charitatem non habere comprobatur: et ideo pacem, qui Christus est, qui bonae voluntatis non est habere non meretur. Gloria, inquit multitudo coelestis exercitus, in excelsis Deo, 106.0298C| et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
Miserabiliter plane decipiuntur plerique, qui sine charitate aut Deo placere, aut ad eum sine illa se putant pervenire. Verum si in nobis charitas non est, sed odium, et invidia, et avaritia, et discordia, et simulatio, et luxuria, et caetera mala regnant, quae omnia a Christianitatis proposito ripugnante; mirum non est si animadversiones divinae nos interius exteriusque diversissimis malis feriant, et impetum inimicorum adversum nos commoveant. Quapropter si pacis tempora quiete et tranquille ducere volumus, pacis et charitatis amatorem diligamus et timeamus, ejusque praeceptis humiliter colla submittamus. Salve autem qui palatinis honoribus fulciuntur, 106.0298D| sive clerici sint, sive laici, dignum est ut vinculo charitatis connectantur; nec alterutrius injuriam aut dehonorationem contra fas meditentur; ne desides aut dolosi ad invicem existant, ne forte qui dolosi sunt incidant in illud Psalmistae dicentis: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Da illis, Domine, secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum eorum, ecc. (Sal. XXVII, 3). Qui vero desides existunt, patenter ab unanimitate, quam in Christo Paulus habitare docet, scinduntur, caveantque hypocrisin Judae proditoris Domini. Sunt et al 106.0299A| huic rei convenientia, quae longum est numerare. Certe cum dignitatis palatinae hujusmodi homines honoribus suffulti, morsibus invidiae se vicissim lacerant, et in proximi ruinam et dehonorationem aestuant, et Deo cujus muneribus utuntur, in proximi adversitatibus injuriam inferunt; et regi, cui familiariter inhaerent, et adjutores secundum Deum esse debuerunt, debitam fidem non servant; et honorem palatinum, malum exemplum aliis dantes, commaculant; et, quod iis indecentius est, ad inimicos nominis Christi magnum tripudium transmissiontunt.
CAPUT X. De trasgressoribus mandatorum Dei.
Mala quibus Deus offenditur vel periclitatur regnum, 106.0299B| si quis liquido vult cognoscere, divinam, id est, legalem, profeticam et evangelicam, atque apostolicam perspiciat auctoritatem, ubi plene inveniet omnia mandata atque praecepta quibus Dei adempletur voluntas: ibi etiam inveniet quae Deus fieri prohibuit; pro quibus ad omnem ordinem divinae commminationes multae sunt, et in quibusdam qui audire contempserunt, ultio divina completa est . sibi insertum experitur. Inde facta est alia generalis damnatio in diluvio, quae multiplicatis vitiis et diversis malis, naturali lege corruzione, evenisse manifeste probatur. 106.0299C| Quam sit etiam praesumptio gravis et periculosa quae ex contemptu praeceptorum Dei nascitur, aedificatio turris, et confusio linguarum prodit. Sodoma autem et Gomorrha et finitimae civitates, quibus flagitiis deletae, et quomodo aeterna damnatione in exemplum humani generis sint perditae manifestum est; et tamen in comparatione earum Hierusalem duplum malum fecisse legitur, eo quod notitiam et praeceptum Dei habuerit, et servare contempserit, secuta propria voluntate. Nam iniquitas sodomitica juxta prophetam fuit superbia, saturitas et abbondantia, et otium, et quod egeno et pauperi manum non porrigebant: unde recessit oblivio Dei, et operati sunt adhuc abominationes. Obduratio quoque Aegyptiorum, qui nullis signis nec prodigiis, sed 106.0299D| neque flagellis corrigi potuerunt, ad quem finem pervenerit notum est: nam Datan et Abiron atque Core cum sociis eorum qui cum iis perierunt, quam horribili terrae hiatu, propter contemptum et inobedientiam contra Deum consumpti sunt, manifestum est. Quomodo etiam multitudo populi Dei perierit in deserto propter concupiscentiam et contemptum et perversas consuetudines a Deo illis proibitas, donec diversis cladibus consumerentur, ita ut nullus eorum ad terram pervenerit repromissionis praeter duos tantum obedientes voci Domini, omnibus perspicuum est.
Citazioni autem acciderit populum corruisse, vel 106.0300A| regnum interiisse propter unius peccatum vel inobedientiam, sive praelati, sive subjecti, longum est enumerare: sicuti contigit in Saul, pro cujus inobedientia regnum ab eo ablatum, alterique datum legimus. Nam et filius ejus Jonathas, in cujus fidei fortitudine victoria data est de adversariis, postea sanctificationis votum transgressus, licet ignarus concupivit, et victoriam totius populi perturbavit. Sed et Heli de ordine sacerdotali, quia filios suos non satis correxit, decidit; imo filiis suis merito suae iniquitatis corruentibus corruit, sacerdotiumque de progenie ejus sublatum est; quorum negligentia et iniquitate populus in bello fugatus ac caesus est, et gloria cum area Dei de Israel translata est, simul et locus eorum dissipatus est . 106.0300B| propter concupiscentiam inobediens factus, totum populum perturbavit. Pauca quippe de multis prosecuti sumus, ut diligenter animadvertatur, si tot divinis ultionibus, totque periculis, tot etiam damnationibus subjacuerunt contemptores mandatorum Dei, quorum infinitus est numerus, et non solum illi qui praecepta susceperunt, verum etiam qui naturalem legem corruperunt, quanto putas reatui subjacebunt gratia Christi redempti, et ab eodem Domino in viam justitiae edocti et instructi, si praeceptis ejus obedire contempserint. Proinde necesse est ut unusquisque in ordine suo pro viribus studeat, et quantum Deum amaverit, quae jussit adimpleat, et quae vetuit caveat: ut non cum contemptoribus damnari, sed potius cum exsecutoribus divinorum 106.0300C| praeceptorum valeat remunerari, quoniam non est dubium quin propter inobedientiam et contemptum praeceptorum Dei, regni periclitatio et animarum proveniat damnatio.
CAPUT XI. Quod multi professionem Christianam verbis tantum tenant, sed operibus negligant.
Si mundanarum legum jura ob jurgiorum forensium negotia dirimenda a mortalibus edita, homines avidissime discere et intelligere acutissime satagunt, et caetera ut cap. 20 libri I de Inst. laico. usque ad indissimulanter observanda censentur.
Quod vero fides sola neminem ad regnum provehat coelorum, jam in superioribus capitulis demonstratum est. Verum professio Christiana a multis et 106.0300D| in multis propter delectationes carnales, et propter diversissimas hujus saeculi vanitates, et perversissimas consuetudines, miserabiliter negligitur; quibus quanto plus inaniter inserviunt, tanto minus operibus Christianae professionis vacant. Quod si Acta, et caetera ut in eodem cap. 20 libri I usque ad erga lautissimos sibi cibos praeparatos artem collaudant coquorum.
Est et aliud in Christiana religione magna admiratione dignum; eo quod leges humanae, quae plerumque peccare volentibus terrorem potius quam Christi praecepta incutiunt, majorem vim quam divinae habere videantur; cum utique illae sibi parentes 106.0301A| a temporali, hae quoque ab aeterna liberent poena. Cum nunc quispiam regiae aut imperialis dignitatis apicem tenens, caeteris mortalibus temporaliter imperans, aliquod edictum proponit, quod a sibi subditis et audiri diligenter, et impleri fideliter sagaciterque velit; quis, rogo, subditorum non inhianter obaudit, illiusque jussionibus obtemperare satagit? Quis vero in tantam audaciam prorumpere audet, qui id nisi ad suum discrimen contemnere praesumat? Unde satis mirari non potest cur homines tanta caecitate percussi existunt, ut Creatoris sui legem tam temerario ausu postponant. Homines condunt leges, et a subditis custodiuntur; Deus creator omnium aeternaliter imperans, qui nostro augmento non crescit, in cujus manu ita sumus 106.0301B| sicut lutum in manu figuli, dedit legem ob salutem animarum capessendam, et audiri contemnitur; et si aure corporis auditur, aure cordis non percipitur; et si aure cordis percipitur, opere non impletur. Quid autem excusationis Christiani Domino afferre poterunt, qui mundanae legis censuram ob mundialem metum suscipiunt, et jugo Christi, quod suave et leve est, et ad vitam ducit aeternam, colla submittere renuunt? Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Mt. XI, 28). Et venire ad talem tantumque vocantem, et ab eo humilitatem et mansuetudinem 106.0301C| discere, ejusque jugum suscipere recusatur. Hoc qui faciunt, quid aliud faciunt, nisi a salute propria deficiunt? Quod quam miserabile et exitiale sit explicari non potest. Perspicue sane animadverti potest quod professio Christiana modernis temporibus a plerisque non sic devote ac religiose colitur, sicut a priscis colebatur Christianis.
Hanc itaque fidei regulam, de qua superius breviter, et in memoratis Actis apostolorum plenissime dictum est, apostoli, imo per apostolos Christus tenendam fidelibus censuit. Si igitur hanc Christus docuit, utquid tot tantisque perversis consuetudinibus ad votum quorumdam repertis contemnitur? Quae quamvis Deo annuente veraciter percipiatur, operibus tamen a nonnullis diversis negligitur modis, et 106.0301D| idcirco accidisse cognoscimus, quia irrepsit inter quosdam nimium deflenda consuetudo, qui utique, legibus divinis quibus se per fidem subdiderunt non ut oportet animadversis, quod libet et licitum non est, sed et quod licet, non tamen expedit, legem sibi faciunt, et secundum id quod libitum fuerit, vivere se posse inculpabiliter credunt. His ita praemissis, necesse est ut unusquisque fidelis penetralia cordis sui rimetur, et si fidem Christi quam percepit, operibus non exornat, pacti quod cum Deo in battesimo fecit se praevaricatorem esse cognoscat. Dum ergo tempus habet, Christi adjuvante gratia, viam salutis non verbis tantum, sed operibus repetat. 106.0302A| Non ergo mirum est si mucro divinus grassetur, ubi fides Christi non veraciter, sed simulanter tenetur. Sempre enim dicimus nos Deum velle quaerere, et de praeteritis admissis ab eo veniam postulare, et mentimur; quia quod dicimus, adimplere differimus. Quotidie etiam dicimus viam Dei, a qua peccando exorbitavimus, nos quaerere velle, per quam ad Deum revertamur, et Deus stravit eam in conspectu oculorum nostrorum, et per eam ingredi contemnimus. Quis ratione utens ignorat nos debere semper potiora eligere, et viliora contemnere? Diversis divinae ultionis cladibus merito nostrae iniquitatis atterimur, et ad eum a quo percutimur reverti contemnimus, adimplentes illud propheticum: Et populus non est reversus ad percutientem se, et 106.0302B| Dominum exercituum non exquisierunt (Is. IX, 13). Verendum porro satis est, ne nobis toties a Domino per legales et propheticas, atque evangelicas et apostolicas denuntiationes sive comminationes, admonitis et flagellatis, et ad Deum veraciter redire contemnentibus, illud tandem proveniat quod Israelitico populo prophetis Domini insultanti, et ad Deum reverti contemnenti, provenza; quorum iniquitates Dominus diu patienter pertulit, et ad extremum iis propitiari nolens, eos in Assyriorum captivitatem migrare permisit. Assyriinamque significant et interpretantur captivantes. Unde satis vigilanter providendum est ne sicut illi corporaliter, ita nos, quod absit, spiritualiter in eorum deveniamus captivitatem.
CAPUT XII. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt.
Dici solet a nonnullis Christianis quod hi qui in Christo renati sunt, quanquam scelerate vivant, et in malis operibus diem extremum claudant, diuturno, et caetera ut in lib. io, berretto. 19, de Inst. laico. , usque ad, quam post agnitionem retrorsum converti.
Quapropter procurandum est ut dum in hac vita vivitur, bonis operibus insistatur. Admonet quippe Dominus in Evangelio: Vigilate et orate, quia nescitis diem neque horam (Mt. XXV, 13). Articolo: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet (II Petr. III, 10). Voce: Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae 106.0302D| comprensivo (Giovanna. XII, 35). Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). I suoi documentis perdocemur quod indulta tempora poenitentiae in vanum non sint deducenda, et quod fides Christi bonis semper operibus sit exornanda.
CAPO XIII. Quod ad ecclesiam orandi gratia frequenter conveniri debeat.
Quia moderno tempore Christiani populi devotio a devotione plebium fidelium, quae sub apostolis exstitit, longe sit impar, in praecedentibus jam com 106.0303A| memoratum est, et caetera ut in lib. berretto. 11 dell'Ist. laico.
CAPUT XIV. Quod in ecclesia Christi non sit otiosis turpibusque fabulis vacandum; et quod qui haec faciunt, non solum sibi peccata non minuant, sed et majora accumulent.
Multi ecclesiam ingressi, non ad Deum puram simplicemque orationem dirigunt: quoniam quod ore precantur, hoc etiam mente non meditantur, et caetera ut in lib. berretto. 13 Ist. laico.
CAPUT XV.
Quod et in aliis competentibus locis, si locis basilicae procul fuerit, oratio ad Deum et confessio peccatorum fieri possit et debeat.
Sicut sunt nonnulli, qui orandi gratia ecclesiae 106.0303B| limina frequentare negligunt, ita e contrario existunt plerique, qui pro eo quod basiliche adire nequeunt, et reliquias sanctorum praesto non habent, idcirco vota precum suarum ad Dominum, ut oportet, supplici devotione non fundunt, non animadvertentes quod Deus non sit minus in parte quam in toto, sed ubique totus, ubique praesens, ubique mirabilis. Unde ait Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Sal. CXXXVIII, 7). In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino (Sal. CII, 22). Legitur itaque in libro Regum: Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos, per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas 106.0303C| haec est quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo, tu exaudies de coelo preces eorum, et obsecrationem, et ulcisceris. Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est, et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerint, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo, tu exaudies de coelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo 106.0303D| preces eorum, et facies judicium eorum (III Reg. VIII, 44 ss. , et II Par. VI, 34 ss. ). Et in libro Daniel: Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus in domum suam, et fenestris apertis in coenaculo contra Hierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat ( Dan VI, 10). Apostolus quoque ait: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Hieronymus ad Eustochium: «Egredientes hospitium armet oratio: regredientibus 106.0304A| de platea oratio occorrerà antequam sessio; nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur; ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. »
CAPUTA XVI. De osservazione diei Dominici, et percezione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.
Nam et in hoc obnixe deprecamur ut in osservatione diei Dominici, quo Deus lucem mundi condidit, et quo auctor vitae a mortuis resurrexit, quo etiam Spiritum sanctum paracletum de coelis apostolis misit, sicuti dudum genitorem vestrum admonendo deprecati sumus, debitam adhibeatis curam, et tanto diei debitum impendatis honorem; scilicet ut ipsa die, quanto potestis, a curis et sollicitudinibus 106.0304B| mundanis vos exuatis, et quod tanti diei venerationem competit, et vos faciatis, et vestros exemplo vestro ad id faciendum erudiatis et agere doceatis. Ad perceptionem vero sacri corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, nihilominus monemus, ut sicut Christianae religioni expedit, congruis temporibus salubriter [vos] praeparetis, attendentes illud evangelicum: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Giovanna. VI, 55). Quatenus id exsequentes, vestro exemplo vobis famulantes ut hoc faciant instruatis.
CAPO XVII. Qui imperatorum vel regum veraciter felices dici possint et debeant.
Hoc opusculum, optime rex, ob amorem salutis vestrae digessimus, humiliter deprecantes ut illud, sicut jam in praecedentibus dictum est, libenter legere et audire dignemini, quatenus libentius atque frequentius deinceps serenitati vestrae ea quae ad salutem animae vestrae et honorem regni pertinere cognovero, alacri animo scribam. Quod tamen opusculum non meis, sed beati Augustini doctoris eximii verbis finiendum ratum dignumque duxi, ut in eis perspicue cognoscatis qui imperatores, quive reges felices dici possint et debeant. Scribit autem in libro V de Civitate Dei (Cap. 24), inter caetera, 106.0304D| ita: « Neque nunc nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia vel diutius imperarunt, vel imperatores filios morte placida reliquerunt, vel hostes reipublicae domuerunt, vel inimicos cives adversus se insurgentes, et cavere, et opprimere potuerunt. Haec enim et alia vitae hujus aerumnosae vel munera vel solatia quidam etiam cultores daemonum accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista, qui in eum crederent, velut summa bona desiderarent: sed felices 106.0305A| eos dicimus, si juste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, sed se homines esse meminerunt: si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, majestati ejus famulam faciunt; si Deum timent, diligunt, colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes: si tardius vindicant, facile ignoscunt; si eamdem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis, exerunt: si eamdem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent: si 106.0306A| quod aspere plerumque coguntur decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compensant: si luxuria tanto eis est castigatior, quanto possit esse liberior: si malunt cupiditatibus pravis, quam quibuslibet gentibus imperare; et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis, humilitatis, et miserationis, et orationis sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt. Racconti Christianos imperatores dicimus esse felices, interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod exspectamus advenerit. » Deo gratias.
(nessun apparato)