De institutione divinarum litterarum

This is the stable version, checked on 20 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De institutione divinarum litterarum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 70


De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

PRAEFATIO.

(1105D)537 Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum (fateor) dolore permotus, quod Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito papa urbis Romae, ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum ab Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos (1106D)doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque punissimo eloquio fidelium lingua comeretur.

Sed cum per [ ed., propter] bella ferventia et turbulenta nimis in Italico regno certamina, desiderium meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis; ad hoc divina charitate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos, Domino praestante, conficerem; per quos (sicut aestimo) et Scripturarum divinarum series, et saecularium litterarum (1107A)compendiosa notitia Domini munere panderetur. Minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia, sed relatio necessaria reperitur; utilitas vero magna inesse cognoscitur, quando et per eos discitur, unde et salus animae, et saecularis eruditio provenire monstratur. In quibus non propriam doctrinam, sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est, et praedicare gloriosum: quoniam quidquid de priscis sub laude Domini dicitur, odiosa jactantia non putatur. Huc accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quoties redire volueris, nulla asperitate morderis.

Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad divinam Scripturam per expositiones (1107B)probabiles Patrum, velut per quamdam scalam visionis; ut eorum sensibus provecti, ad contemplationem Domini efficaciter pervenire mereamur. Ista est enim fortasse scala Jacob per quam angeli ascendunt atque descendunt (Genes. XXVIII, 12), cui Dominus innititur, lassis porrigens manum, et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Quocirca, si placet, hunc debemus lectionis ordinem custodire; ut primum tirones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem divinam in codicibus emendatis jugi exercitatione meditentur, donec illis fiat, Domino praestante, notissima: ne vitia librariorum impolitis mentibus inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae sinibus radicatum constat infigi.

Felix quidem anima quae tanti muneris secretum (1107C)memoriae sinibus, Domino largiente, condiderit; sed multo felicior, quae vias intelligentiae vitali indagatione cognoverit; eoque fit, ut et humanas cogitationes a se gnaviter expellat, et divinis eloquiis salubriter occupetur. Multos enim nos vidisse retinemus memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos, exemplis 538 tantum auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones: quoniam in alio libro clarius est positum, quod alibi dictum constat obscurius. Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, Testamenti Veteris scripturas novorum temporum perfectione dilucidat.

Postquam ergo se milites Christi divina lectione compleverint, et frequenti meditatione firmati, cognoscere (1107D)coeperint loca librorum opportune notata; tunc vias operis instituti quispiam fortasse non inaniter transibit: ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breviter indicantur; eoque provenit, ut studiosi cognoscant a quibus Latinis expositoribus singula quaeque declarata sint. Quod si aliquid in eisdem negligenter dictum reperit, tunc, quibus illa lingua nota est, a Graecis explanatoribus, quae sunt salubriter tractata, perquirat; quatenus in schola Christi negligentiae tepore sublato, vitalis agnitio flammatis mentibus inquiratur.

Ferunt itaque Scripturas divinas Veteris Novique Testamenti ab ipso principio usque ad finem Graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum, et Cyrillum ejusdem civitatis (1108A)episcopum, et Joannem Chrysostomum, Gregorium et Basilium, nec non et alios studiosissimos viros, quos Graecia facunda [ ed., Graeca facundia] concelebrat. Sed nos potius Latinos scriptores, Domino juvante, sectemur; ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse videamur. Dulcius enim ab unoquoque suscipitur, quod patrio sermone narratur. Unde fieri potest, ut per magistros agatur antiquos, quod impleri non potuit per novellos.

Quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales remisisse competens plenitudo probatur esse doctrinae. Nam et vobis quoque erit praestantius praesumpta novitate non imbui, sed priscorum fonte satiari. Hinc consequitur, ut ocius (1108B)edoceam [ mss., otiose doceam], et sine culpabili praesumptione vos instruam. Quod genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere, ut insidias calumniantium commodissime declinasse videamur. Habetis igitur in primo volumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque paratissimos, qui non vos doceant tam suis linguis quam vestris potius oculis. Moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria vestra, per ordinem quae sunt legenda discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream desiderant habere sospitatem. Nam qui sanari volunt a medicis, quaerunt quas escas primum, quas secunda refectione percipiant: ne tenuissimas vires debilium membrorum oneret potius quam reficiat confusa voracitas. In secundo vero libro de Artibus ac disciplinis (1108C)liberalium litterarum pauca libanda sunt: ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salva fidei stabilitate peccetur. Quidquid autem in Scripturis divinis de talibus rebus inventum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intelligi. Constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt, quod apto loco in expositione psalterii fortasse probavimus.

Quapropter Domino supplicantes, a quo venit omne quod expedit, legite (precor) assidue, recurrite diligenter. Mater est enim intelligentiae frequens et intenta meditatio. Nec me praeterit eloquentissimum Cassianum in quinto Collationum dixisse volumine, (1108D)quemdam senem et simplicem de obscurissimo loco Scripturae divinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno lumine cognovisse; ut quod ante per humanos magistros non didicerat, subito divina inspiratione completus, quaerentibus res difficillimas explanasset. Simile est et illud sancti Augustini dictum quod in libris de Doctrina Christiana commemorat ( In praefatione ), quemdam famulum barbarum litteris imperitum, orationibus crebris ita sibi traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis meditationibus eruditus. De qua re sic ipse subsequens dicit: Licet haec fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus (Marc. IX, 22) approbentur, non nos tamen debere talia frequenter expetere, sed in usu communis doctrinae satius permanere: (1109A)ne cum illa quae sunt supra nos audacter exquirimus, culpam tentationis contra praeceptum Domini potius incurrere videamur, dicentis in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16). Et iterum in Evangelio ait: Generatio mala et adultera signum quaerit (Matth. XII, 39), etc. Quapropter oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab studio legendi nullatenus abscedamus. Nam et David cum esset in lege Domini jugiter occupatus, tamen clamabat ad Dominum dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Tale est enim hujus rei suavissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius expetatur.

Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce resplendeat, et in ea virtus Spiritus sancti evidenter (1109B)irradiet, in Psalterio tamen, et Prophetis, et Epistolis apostolorum studium maximum laboris impendi, quoniam mihi visi sunt profundiores abyssos commovere, et quasi arcem totius Scripturae divinae atque altitudinem gloriosissimam continere. Quos ego cunctos novem codices auctoritatis divinae (ut senex potui) sub collatione priscorum codicum, amicis ante me legentibus, sedula lectione transivi. Ubi me multum laborasse, Domino adjuvante, profiteor; quatenus nec eloquentiae modificatae [ ed., eloquio modificato] deessem, nec libros sacros temeraria praesumptione lacerarem.

Illud quoque credimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum, in Prophetarum praefatione dixisse, propter (1109C)eos qui distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum; colis et commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. Quod nos quoque tanti viri auctoritate commoniti [ ed., commoti], sequendum esse judicavimus, ut caetera distinctionibus ordinentur [ mss., ornentur]. Ista vero sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus vir, sicut dictum est, ad vicem distinctionum colis et commatibus ordinavit, ne supra judicium tanti viri vituperabili praesumptione venisse videamur.

Reliquos vero codices qui non sunt tali distinctione signati, notariis, diligenti tamen cura sollicitis, relegendos atque emendandos reliqui. Qui etsi non potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem tamen codicum antiquorum (ut opinor) (1109D)adimplere modis omnibus festinabunt. Habent enim scientiam 539 notarum suarum, quae ex maxima parte hanc peritiam tangere atque admonere noscuntur. Sed ut error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut in sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii nonnulla poneremus: ne praecipitanter emendantium impolita praesumptio posteris carpenda traderetur. Paravi quoque, quantum potui, priscos orthographos invenire, per quos etsi non omnino correcti, tamen ex maxima parte meliorati esse videantur. Orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate probatur expressa; inter Latinos vero sub (1110A)ardua difficultate relicta monstratur; unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit. Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut veniamus ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, devotarum lumen animarum, coeleste donum, et gaudium sine fine mansurum. Quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur, est breviter intimatum.

CAPUT PRIMUM. De Octateucho.

Primus Scripturarum divinarum codex est Octateuchus, qui initium illuminationis nostrae historica relatione fecit a Genesi. Hujus principia sanctus Basilius Attico sermone lucidavit, quem Eustathius, vir disertissimus, ita transtulit in Latinum, ut ingenium (1110B)doctissimi viri facundiae suae viribus aequiparasse videatur. Qui usque ad hominis conditionem novem libros tetendit: ubi et coeli et terrae naturam, aeris et aquarum vel creaturarum pene omnium qualitates aperuit; ut quod in auctoritate brevitatis studio praetermissum est, tractatum latius, minutissime atque clarissime disceretur. Nam et Pater Augustinus contra Manichaeos duobus libris disputans, ita textum Genesis diligenter exposuit, ut pene nihil relinquere probaretur ambiguum. Unde contigit ut nolens praestaret nobis haeresis confutata, quatenus dum illa fortiter vincitur, catholici diligentius instruantur. Quos libros in codice supradicti Basilii, ut opinor, forsitan competenter adjunximus, ut textus praedictae Genesis lucidius legentibus panderetur.

(1110C)Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque suavissimus doctor, exinde sex libros eloquentiae suae more confecit, quos Hexaemeron appellavit. De eisdem principiis sanctus quoque Augustinus disertus atque cautissimus disputator duodecim volumina conscripsit, quae doctrinarum pene omnium decore vestivit, haecque vocavit De Genesi ad litteram. Qui quamvis de eadem re tractaverit de qua beatus Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt, tamen quod post disertos viros difficile contingere solet, opus suum longe in aliam summitatem, Domino largiente, perduxit. Scripsit etiam contra Faustum Manichaeum triginta tres libros, ubi et ejus nequissimam pravitatem manifesta ratione convicit, et de libro Genesis iterum mirabiliter disputavit. Pari (1110D)quoque modo duos libros vir praedictus effecit, quibus titulum posuit, Contra inimicum legis et Prophetarum, ubi simili modo multa de legis divinae quaestionibus enodavit. Contra quos ita fervore pietatis incanduit, ut diligentius atque vivacius adversus eos dixerit, quam contra haereses alias disputavit. In libris quoque Confessionum posterioribus tribus voluminibus de Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem rei quam toties repetita expositione tractavit. Quaestiones etiam quae in voluminibus sacris ardua difficultate poterant operiri, libris septem necessaria nimis et syllogistica probatione declaravit: enisus magister optimus et vir acer ingenio, ut quod (1111A)ad salutem animarum constat esse concessum, nequaquam indiscussum mortifera negligentia linqueretur.

Scripsit etiam de Modis locutionum septem alios mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum, et multas alias locutiones divinae Scripturae proprias, id est quas communis usus non haberet, expressit: considerans, ne compositionum novitate reperta, legentis animus nonnullis offensionibus angeretur [ mss., urgeretur]. Simulque ut et illud ostenderet magister egregius, generales locutiones, hoc est schemata grammaticorum atque rhetorum exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum saecularium praevaluit imitari. Dicitur enim et de (1111B)septem diebus Genesis septem fecisse sermones, quos et sedula cura perquirimus, et invenire desideranter optamus.

Item sanctus Ambrosius de Patriarchis septem libros edidit, qui multa loca Veteris Testamenti factis quaestionibus suaviter enodavit. Sanctus etiam Hieronymus uno volumine de libro Geneseos Hebraicas solvit quaestiones propositas, quae per utriusque Testamenti Scripturas divinas tanquam linea uno calamo deducta, parili nitore descendunt. Haec a catholicis necessario perleguntur, quando tantis quaestionibus resolutis, textus planissimus relinquitur et clara luce vulgatur. Explanationes quoque Hebraeorum nominum et locorum, quae ad magnam intelligentiae partem, in librorum veterum auctoritate sunt positae, (1111C)uno volumine sua nobis in Latinum interpretatione lucidavit. De Novo quoque Testamento fecit alterum librum, ubi quaestiones ad eamdem legem pertinentes diligentissimus doctor enodavit.

Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres libros totuis auctoritatis divinae in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar piscium quos evangelica retia de hujus saeculi tempestuosa profunditate traxerunt.

Item in Octateucho eloquentissimae nimis homiliae sunt Origenis in codicibus tribus, quem multorum quidem Patrum sententia designat haereticum. Sanctus vero Hieronymus ejus aliqua opuscula sermone disertissimo transtulit in Latinum. Hunc licet tot Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore (1111D)et a Vigilio papa viro beatissimo denuo constat esse damnatum. Theophilus autem Alexandrinae Ecclesiae pontifex triginta quinque sensus ejus haeretica pravitate distortos, catholica veritate convicit. Nec non et Epiphanius Cyprius Salaminae Ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate perversa, pontificis auctoritate redarguens. Sed quemadmodum legi debeat, in epistola quam 540 scripsit ad Tranquillum sanctus Hieronymus (Epist. 76), probabiliter indicavit; ut nec studiosos ab ejus necessaria lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. (1112A)Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsuccatusque projicitur. De quo conclusive dictum est: Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo pejus. Et ideo caute sapienterque legendus est, ut sic inde succos saluberrimos assumamus, ne pariter ejus venena perfidiae, vitae nostrae contraria sorbeamus. Cui et illud convenienter aptari potest quod Virgilius, dum Ennium legeret, a quodam quid faceret inquisitus, respondit: Aurum in stercore quaero. Quapropter in operibus ejusdem Origenis, quantum transiens invenire praevalui, loca quae contra regulas Patrum dicta sunt, ἀχρήστων repudiatione signavi; ut decipere non praevaleat, qui tali signo in pravis sensibus cavendus (1112B)esse monstratur. Posteriores autem in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes; sed [ ed., quod] si adjutorio Domini adhibeatur cautela., nequeunt ejus nocere venenosa.

Reliqui etiam vobis, praestante Domino, si legere volueritis, homilias praedicti Origenis, id est, in Genesi sexdecim, in Exodo duodecim, in Levitico sexdecim, in Numerorum triginta, in Deuteronomio sermones quatuor, in quibus est minuta nimis et subtilis expositio; in Jesu Nave triginta, in Judicum novem; in Ruth vero priscas explanationes nequaquam potui reperire. Novellas autem virum religiosissimum presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis hujus feminae aliarumque (1112C)subsequentium duobus libris copiosa laude celebravit. Quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adjunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi consummato termino clauderetur.

Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio panderetur, in principiis librorum de universa serie lectionis titulos eis credidimus imprimendos, a majoribus nostris ordine currente descriptos; ut lector utiliter admonitus, salubriter reddatur attentus, et facile unamquamque rem dum quaerit inveniat, quam sibi cognoscit breviter indicatam.

CAPUT II. De libro Regum.

In secundo Regum codice, quoniam continui textus (1112D)expositionem reperire non potui, quaedam frusta disertissimorum virorum, velut in uno quodam vestimento contexui, ut membratim possit adunata collectione cognosci, quod sub uno corpore nequaquam potuit inveniri. Primi siquidem voluminis quatuor homilias Origenis inveni. De quo libro etiam beatus Augustinus ad Simplicianum episcopum Mediolanensem scribens, sex solvit propositas quaestiones. Quarum prima est de loco ubi ait: Et insiluit Spiritus Domini malus in Saul (I Reg. XVI, 10). Secunda vero quaestio est ejusdem libri, quomodo dictum sit: Poenitet me quod constituerim regem Saul (I Reg. XV, 11). (1113A)Tertia quoque, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa potuisset agere ut Samuel a Saul videretur, et cum ipso verba misceret (I Reg. XXVIII). Quarta est de secundo libro Regum, ubi ait: Intravit rex David, et sedit ante Dominum (II Reg. VII, 18). Quinta est de tertio libro Regum, quod ait Elias: O Domine, testis hujus viduae cum qua ego habito apud ipsam, et tu male fecisti, occidens filium ejus (III Reg. XVII, 20). Sexta est in eodem libro de spiritu mendacii, per quem deceptus est Achab rex (III Reg. XXII). Invenimus etiam in secundo libro ejusdem sancti Augustini sermonem unum de Absalom, qui patrem suum David ob regni cupiditatem decrevit exstinguere. Reperi etiam de eodem codice beati Augustini tres opinatissimas quaestiones. Quarum prima ante (1113B)omnes est de primo libro Regum, ubi David Goliam expugnavit (I Reg. XVII). Secunda est tertii libri Regum de Elia et vidua Sareptana (III Reg. XVII). Tertia est de quarto libro Regum, ubi Elizeus fontem mortiferum benedixit (IV Reg. II).

Nam et beatus Hieronymus ad Abundantium scribens, obscurissimas tres alias exposuit quaestiones. Quarum prima est, cur David, qui ad expugnandum Saul cum Achis Allophylorum rege ultroneus veniebat, hominem qui ejusdem Saulis mortem postea nuntiavit, occiderit (II Reg. I). Secunda est, cur David moriens praecepit filio suo Salomoni magistrum militiae suae Joab interficere (III Reg. II). Tertia vero quaestio est de Semei, qui fugienti David intolerabiles maledictionum injurias, missis etiam lapidibus (1113C)irrogavit (II Reg. XVI). In secundo quoque volumine codicis ejusdem, Origenis unam reperi nihilominus homiliam. In tertio igitur libro antefati codicis sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus sermonem fecit de judicio Salomonis. De quo loco sanctus quoque Hieronymus dulcissima, sicut solet, explanatione disseruit. Unde etiam et sanctum Augustinum disertissimum comperimus edidisse sermonem; ut miraculum tale relatum dignis constaret auctoribus.

De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad Vitalem scripsit episcopum (Epist. 132); quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecimis annorum curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere communis. Nam et sanctus Augustinus in libro Civitatis Dei decimo septimo, (1113D)titulo quarto, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum Annae dilucidavit ex ordine. In Paralipomenon autem libro secundo unam tantum homiliam prolixam Origenis inveni. Quae tamen omnia in unius codicis corpore congregavi; ut in vicem commentariorum ad libros ipsos pertinentia (Domino praestante) relegatis. Cui codici etiam puros quaterniones adjunxi; ut quod de praefato opere adhuc repertum fuerit, praedictis expositionibus aggregetur. In memoratis autem Paralipomenon (1114A)libris duobus (quorum a Patribus magna praedicatur utilitas, qui rerum gestarum notitiam breviter quidem, sed plenissime continere noscuntur) quoniam titulos antiquos non reperi, novos ad praecedentium similitudinem locis singulis, ut aestimo, consequenter impressi; ut qualicunque obsequio sermonis, devotionis nostrae qualitas potuisset agnosci. 541

CAPUT III. De Prophetis.

Ex omni igitur Prophetarum codice tertio sanctus Hieronymus primum adnotationes faciens, propter tirones et parvulos competenter eos et breviter explanavit; quos vobis in adnotato nuper codice, Domino (1114B)praestante, dereliqui. In quo botryonum formulae ex ipsis adnotationibus forsitan competenter appositae sunt; quatenus vinea Domini coelesti ubertate completa, suavissimos fructus intulisse videatur. Maturis autem et aliqua jam meditatione valentibus, supradictus vir alias copiosas atque plenissimas expositiones, Christo Domino largiente, profudit, Qui Prophetarum abstrusos ac latebrosos sermones, modo per varietates translationum, modo resolutis aenigmatum nodis, ita facit intelligi, ut magnum arcanum coelestis Regis humanis sensibus pius doctor aperiat. Nam Isaiam, qui aperte referendo Christi Ecclesiaeque mysteria, non tam propheta quam evangelista dicendus est, decem et octo libris mirabiliter supradictus sanctus Hieronymus explanavit.

(1114C)Jeremiam vero, qui civitatis suae ruinas quadruplici flevit alphabeto, quadraginta quinque homiliis Attico sermone Origenes exposuit. Ex quibus quatuordecim translatas inveni, vobisque dereliqui. Quem etiam sanctus Hieronymus viginti libris commentatus esse monstratur: ex quibus sex tantum nos potuimus invenire; residuos vero adhuc, Domino juvante, perquirimus. Ezechielem vero (cujus in Hebraeo sermo nec omnino disertus, nec admodum rusticus est) quatuordecim libris sanctus Hieronymus explanavit. Itemque Daniel (licet apud Hebraeos nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos annumeratur qui Hagiographa conscripserunt) tribus libris a supra memorato sancto Hieronymo noscitur explanatus. Residuos vero duodecim prophetas, (1114D)quos vulgus [ ed., sermo vulgaris] propter brevitatem librorum suorum minores appellat, viginti libris supradictus sanctus Hieronymus commentatus esse dignoscitur: id est, Osee libris tribus, Abdiam libro uno, Amos libris tribus, Joel libro uno, Jonam libro uno, Nahum libro uno, Habacuc libris duobus, Sophoniam libro uno, Aggaeum libro uno, Zachariam libris tribus, Michaeam libris duobus, Malachiam libro uno. De quibus ut nihil relinqueretur ambiguum, nomina quoque eorum quemadmodum Latina lingua (1115A)intelligi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo decore patefecit.

Sic nobis ager dominicus quasi quibusdam laboriosis mercenariis exaratus, et coelesti rore complutus, spiritales fructus, Domino largiente, concessit. Dicitur etiam et sanctus Ambrosius Prophetarum commentaria eloquii soliti dulcedine confecisse, quae tamen adhuc nullatenus potui reperire, quae vobis magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio multiplicata peritorum copiosam vobis doctrinam et animae felicissimam conferat sospitatem.

CAPUT IV. De Psalterio.

(1115B)Sequitur Psalterium codex quartus, qui nobis primus est in commentatorum [ mss. commemoratorum] labore, sed bis binum locum tenet in ordine. Hunc in quibusdam psalmis beatus Hilarius, beatus Ambrosius et beatus Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus studiose nimis latiusque tractavit. Ex quibus jam duas decadas, Domino praestante, collegi: a quo (ut fieri solet) mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso, Domino largiente, conscripsi; ut illud in me dictum Mantuani vatis veraciter impleretur: Et argutos inter strepere anser olores. Ubi nullam causam digressiva [ ed., digressi a sua] relatione miscuimus, sed in vicem adnotationum breviter de singulis locis diximus, quod textus ipsius qualitas expetebat. Quem post tales viros fortasse, (1115C)si aliquis dignatus fuerit relegere, cognoscet (sicut et alii Patres sententia indubitata dixerunt) de Scripturis divinis emanasse, quod doctores saecularium litterarum ad sua studia postea transtulerunt. Quae nos, ut se locus attulit, Domino juvante, quantum valuimus, ni fallor, ostendimus.

Legendus est etiam libellus Athanasii Alexandrinae civitatis episcopi, quem Marcellino post aegritudinem in locum refectionis dulcissimae destinavit, qui inscribitur: De libro Psalmorum; ubi diversa commonens, virtutem operis ipsius minutissima discussione patefecit, diversos hominum casus cum suis remediis suaviter introducens. Psalterium est enim quaedam coelestis sphaera, stellis densa micantibus, et (ut (1115D)ita dixerim) quidam pavo pulcherrimus, qui velut oculorum orbibus et colorum multiplici et decora varietate depingitur; paradisus quinetiam animarum, poma continens innumera, quibus suaviter mens humana saginata pinguescat. Quod tamen Psalmorum corpus universum, et in tribus codicibus per quinquagenos psalmos judicavimus conscribendum, ut jubilaei anni quantitas triplicata sanctae Trinitatis votiva nobis remissionis beneficia renuntiaret; et quoniam unus codex onerosus quibusdam fratribus poterat inveniri, tali distributione completa, spem pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis (praestante Domino) salubriter invenirent. Habeat ergo bibliotheca vestra unum ex his codicem, ad quem recurratis, si vos mendositas fortassis offenderit, (1116A)fratrum vero curiositas partibus se expleat distributis.

CAPUT V. De Salomone.

Quintus codex est Salomonis, cujus primum librum, qui appellatur Proverbia, quadrifaria reperi divisione partitum: de quibus partibus in prologo ejusdem voluminis aestimavi aliqua commonenda, ut ejus intentio praedictis complexionibus breviter innotescat. In quo libro Didymum expositorem in Graeca lingua reperimus, qui ab amico nostro viro disertissimo Epiphanio in Latinum sermonem diligentissime, Domino juvante, translatus est. Quem Didymum, 542 quamvis carne caecum, merito beatus Antonius (1116B)Pater monachorum prophetali lumine vocavit Videntem, quando perspicuo corde conspexit, quod corporeis oculis non valet intueri. Mirum est enim dicere quantis disciplinis atque artibus audiendo imbutus fuerit, qui ipsos apices quoque litterarum privatus carnali lumine nequibat inspicere. Quod mihi pene impossibile, fateor, videbatur esse, cum legerem, nisi de partibus Asiae quemdam ad nos venire Eusebium nomine contigisset, qui se infantem quinque annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum ejus oculum fuisse excavatum orbis profundissimus indicaret; dexter vero globus vitreo colore confusus, sine videndi gratia infructuosis nisibus volvebatur. Hic tantos auctores, tantos libros in memoriae suae bibliotheca condiderat, ut legentes (1116C)probabiliter admoneret, in qua parte codicis quod praedixerat invenirent. Disciplinas omnes et animo retinebat, et expositione planissima lucidabat. Commonuit etiam tabernaculum templumque Domini ad instar coeli fuisse formatum; quae depicta subtiliter lineamentis propriis in pandecte Latino corporis grandioris competenter aptavi. De veste quoque sacerdotali plurima Domini sacramenta texebat, asserens nihil otiose positum, quod non alicujus rei pulcherrimam portaret imaginem. Hoc etiam Josephum, Origenem et Hieronymum commemorasse in suis opusculis asserebat. Quid plura? Fecit credi de Didymo, quem suo praesentabat officio [ ed., exemplo]: cujus etiam instructione commonitus, multos codices antiquos reperi, qui apud me habebantur incogniti. (1116D)Quem tamen adhuc Novatianae pravitatis errore detentum, misericordia Domini suffragante, rectae fidei credimus illuminatione complendum; ut quem Scripturas suas animo fecit discere, jubeat catholicae fidei integritate pollere.

Secundus vero liber Salomonis, qui appellatur Ecclesiastes, a beato Hieronymo potenter expositus est, quem Latino sermone nuncupat Concionatorem, quod loquatur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur. Ecclesiastes autem noster est Dominus Christus, qui medio pariete destructo, inimicitias carnis evacuans, fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Hic super omnia sequenda dicit jussa divina, cuncta mundi istius vanitatem vanitatum esse commemorans. De (1117A)quo libro et Victorinus ex oratore episcopus nonnulla disseruit. In Cantico canticorum duabus homiliis expositionem Origenis idem sanctus Hieronymus Latinae linguae multiplicator egregius, sua nobis, ut consuevit, probabili translatione prospexit. Quos item Rufinus interpres eloquentissimus, adjectis quibusdam locis usque ad illud praeceptum, quod ait: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas (Cant. II, 15), tribus libris latius explanavit. Post quos Epiphanius antistes Cyprius totum librum Graeco sermone uno volumine sub brevitate complexus est. Hunc nos, ut alios, in Latinam linguam per amicum nostrum virum disertissimum Epiphanium fecimus, Domino juvante, transferri. Quapropter praedicti libri diligentissimos expositores sub uno codice comprehendi; (1117B)ut simul omnes legentibus offerantur, qui tractatores unius voluminis exstiterunt. Unde etiam et sanctus Ambrosius in libro tertio Patriarcharum, ubi de persona Isaac loquitur, multa salubriter luculenterque disseruit. Saepe dictus autem Pater Hieronymus asserit Sapientiae librum, non a Salomone (ut usus habet), sed a Philone doctissimo quodam Judaeo fuisse conscriptum, quem pseudographum praenotavit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius. Cujus voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse testatus est, quem cum aliis opusculis ejus pariter sustinemus. De quo et Pater Augustinus et sanctus Ambrosius homiliarum nomine nonnulla dixerunt. Dictio nimis suavissima et revera nominis dignitate resplendens. (1117C)Ecclesiasticum vero librum supradictus Hieronymus Jesu filii Sirach esse commemorat, qui Congregator potest Latino sermone vocitari. Sed inter Ecclesiasten et Ecclesiasticum istam Patres posuere distantiam, quod Ecclesiastes ad Christum Dominum solummodo debet referri; Ecclesiasticus vero cuicunque justo praedicatori potest absolute congruere, qui Ecclesiam Domini sanctissimis solet monitis congregare. Quod librum utique praesentem fecisse manifestum est, quem propter excellentiam virtutum suarum πανάρετον appellat (Tom. I, praefat. 115), id est virtutum omnium capacem. Cujus tanta claritas tantaque Latinitas est, ut sibi textus ipse commenta sint. Atque utinam quam cito mente capitur, tam facile actuum qualitate reddatur. Quibus libris, juvante (1117D)Domino, capitula insignire curavimus, ne in tam necessaria lectione (ut saepe dictum est) confusa tironis novitas linqueretur.

CAPUT VI. De Hagiographis.

Sequitur Hagiographorum codex sextus, habens libros octo, qui in capite suo continet Job praeclarum patientiae gloriosumque documentum. Quem labore beati Hieronymi Latina lingua, sicut et alia multa (1118A)cautissime translatum expositumque promeruit: cujus explanationibus actum est, ut, sicut Dominus de ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur. Quanta enim liber ille continet suavia sacramenta verborum, sicut beatus Hieronymus dicit in epistola quam dirigit ad Paulinum (Epist. 103, circa medium)? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, omnesque leges dialecticae propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Quod si ita est, nec aliter esse potest quam quod tanti viri celebrat auctoritas, ubi sunt qui dicunt artem dialecticam a Scripturis sanctissimis non coepisse? Singula in eo verba plena sunt aenigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et (ut de caeteris sileam) resurrectionem (1118B)carnis sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius aliquid scripsisse videatur. Sic enim ait: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum: quem visurus sum ego 543 ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius; reposita est haec spes mea in sinu meo (Job. XIX, 25). Sanctus quoque Augustinus in eodem libro adnotationes faciens, eum solita curiositate tractavit. Quidam etiam est anonymus, ex cujus stylo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta libri ipsius conscripsit in ordinem. Quae si legatis attente, poterunt vos diligenter instruere. Magnus plane liber Job, et in solamen humani generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus vir tanta et (1118C)talia pertulisse monstratus est, ut levia sibi unusquisque peccator faciat, quaecunque se sustinere cognoscit.

Tobiae autem in libris quinque, Esther in libris sex, Judith in libris septem, et Machabaeorum in libris decem, expositio in Latinum sermonem praedicti Bellatoris presbyteri, ut praevalet, labore collecta est. Quorum tamen librorum titulos sub brevitate collegi, quando instructionis non minimum creditur esse compendium res fusas latissime paucis sermonibus indicare. His enim remediis lectoris animus introductus saluberrimam Scripturarum seriem provocatus excurrit. Sed eos, licet historici sint, et planissima relatione fundantur, tamen propter virtutes excellentissimas morum conscriptos (1118D)esse cognoscite; ut patientiam, ut spem, ut charitatem, ut etiam in feminis fortitudinem, ut pro Deo contemptam praesentis saeculi vitam, vel caetera quae illic virtutum genera, Domino praestante, floruerunt, nostris animis competenter infunderent.

In Esdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas homilias expositas Origenis inveni, quae ejusdem religiosi viri Bellatoris labore translatae sunt. Nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Joseph [ ed., Esdrae] ipse loquitur, (1119A)secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat: cujus maximam partem, ad demonstrandam tolerantiam, eloquentiae suae dulcissimo liquore patefecit. Libri vero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula expositione, Domino juvante, confecti sunt: ne tam magna lectio inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot virtutum exempla declaravit.

CAPUT VII. De Evangeliis.

Septimus igitur codex Scripturae divinae, qui est Novi Testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac vitale remedium, quatuor evangelistarum superna luce resplendet. Quorum omnium propria (1119B)discutiens sanctus Hieronymus diligenti cura disseruit; quae in uno volumine comprehendi, ne legentis intentio divisis codicibus tardaretur [ ed., traheretur]. Matthaeum beatus Hieronymus iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius in uno volumine declaravit: de quo et Victorinus ex oratore episcopus nonnulla disseruit. Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanavit. Joannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidavit; qui etiam de Concordia evangelistarum quatuor libros subtilissima nimis et necessaria disputatione complexus est. Eusebius quoque Caesariensis Canones evangelicos compendiosa brevitate collegit; ut in quibus locis communia dicunt, in quibus propria tangunt, verissima distinctione monstraret: ubi (1119C)quanta est plenitudo fidei, tanta floret et diversorum tractantium doctrina mirabilis.

CAPUT VIII. De Epistolis apostolorum.

Octavus codex canonicas Epistolas continet apostolorum. Sed in Epistolis tredecim sancti Pauli adnotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio papa urbis Romae doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas. Quod solent facere qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere; sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti rectractatione patuerunt subtilissimas quidem esse ac brevissimas (1119D)dictiones, sed Pelagiani erroris venena illic esse seminata. Et ut procul a vobis fieret error haereticus, Epistolam ad Romanos qua potui curiositate purgavi, reliquas in chartaceo codice conscriptas vobis emendandas reliqui. Quod facile subjacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio. Sed inter has sollicitudines graviter aestuatus, quemdam anonymum codicem subnotatum divina reperi provisione collatum, qui tredecim Epistolas sancti Pauli non ignobili adnotatione tractavit. Hic diligenter excussus [ mss. excursus], secundum vobis (1120A)ac securum genus commentorum, Domino largiente, praestabit.

Ad Hebraeos vero Epistolam, quam sanctus Joannes Constantinopolitanus episcopus triginta quatuor homiliis Attico sermone tractavit, Mutianum virum disertissimum transferre fecimus in Latinum, ne Epistolarum ordo continuus indecoro termino subito rumperetur. In Epistolis autem canonicis Clemens Alexandrinus presbyter, qui et Stromateus vocatur, id est, in Epistola sancti Petri prima, sancti Joannis prima et secunda, et Jacobi quaedam Attico sermone declaravit. Ubi multa quidem subtiliter, sed aliqua incaute locutus est; quae nos ita transferri fecimus in Latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis, purificata doctrina ejus securior potuisset hauriri. (1120B)Sanctus quoque Augustinus Epistolam Jacobi apostoli solita diligentiae suae curiositate tractavit, quam vobis in membranaceo codice scriptam reliqui. Sed cum de reliquis canonicis Epistolis magna nos cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi Graeco stylo conscriptus in expositionem septem canonicarum Epistolarum, Domino largiente, concessus est, qui ab Epiphanio viro disertissimo, Divinitate juvante, translatus est. In Epistola vero prima beati Joannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa et mirabiliter de charitate disseruit.

Tertium vero codicem reperi Epistolarum sancti Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi adnotationes brevissimas dicitur continere, quem vobis pariter, Christo largiente, dereliqui. Post haec vero tria paria (1120C)quae diximus, commentorum, Petrus abbas Tripolitanae provinciae, sancti Pauli 544 Epistolas, exemplis opusculorum beati Augustini, subnotasse narratur; ut per os alienum sui cordis declararet arcanum: quae ita locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum. Mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse; ut nulla verborum suorum adjectione permixta, desiderium cordis proprii complesse videatur, qui vobis inter alios codices, divina gratia suffragante, de Africana parte mittendus est. Sic totus ordo Epistolarum canonicarum tam sancti Pauli quam diversorum apostolorum Domini favore completus est. Dicitur etiam et beatum Ambrosium subnotatum codicem Epistolarum omnium sancti Pauli (1120D)reliquisse suavissima expositione completum; quem tamen adhuc invenire non potui, sed diligenti cura perquiro.

Dictae sunt igitur adnotationes Epistolarum a nonnullis breviter comprehensae. Nunc per ordinem dicamus (sicut et in Prophetis factum est) qui eas latius exponere maluerunt; ut illud datum inchoantibus, hoc reservatum videatur esse perfectis. Sancti Pauli prima omnium et admirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes viginti libris Graeco sermone declaravit; quos tamen supradictus (1121A)Rufinus in decem libros redigens, adhuc copiose transtulit in Latinum. Sanctus vero Augustinus ipsam Epistolam inchoaverat exponendam, in cujus tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat, et (ut verbis ejus utar) operis ipsius magnitudine ac labore deterritus, in alia faciliora deflexus est. Qui etiam scribens ad Simplicianum episcopum Mediolanensem, sublimes et exquisitas de eadem epistola tractavit aliquas quaestiones, quas nos praedicto codici judicavimus inserendas, ne dum expositio divisa quaeritur, legentis intentio noxie differatur.

Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanavit, de qua et sanctus Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. Idem Pater Hieronymus (1121B)tribus libris Epistolam ad Ephesios diligenter aperuit. Ad Titum quoque expositionem uno volumine comprehendit. Ad Philemonem etiam uno libro patefecit. Residuas vero Epistolas sancti Pauli, id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colossenses unam, ad Timotheum duas, sanctus Hieronymus dicitur explanasse. Unde multa pars scientiae tribuitur, cum provenerit ignorantibus nosse quod quaerant. Quas tamen continuo de diversis partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse Domini miseratione confidimus; et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognovimus. Eoque fiat, ut si cuicunque vestrum, antequam veniant, aliquid eorum fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transcribere (1121C)et praedictis expositoribus aggregare; quatenus, juvante Domino et labore vestro, monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. Quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec compleantur, jussione Domini cum remissione peccatorum (sicut vos orare deprecor) votivo fine transierit, ad vos (ut credere dignum est) quandoque res sperata perveniet. Commemoratas tamen Epistolas a Joanne Chrysostomo expositas Attico sermone, in suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur, quod plenissimam poterit praestare notitiam; quatenus in omnibus septuaginta uno libris canonicis, sicut a sancto Patre Augustino noscitur comprehensum (1121D)(Lib. II de Doctrina Christiana, cap. 8) , antiquorum expositiones, Domino largiente, velut spiritalia poma Paradisi sumenda vestris epulis offerantur.

Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sint relicta, nec explanatione planissima [ mss. plenissima] satisfacere potuerint, nequaquam vobis modernos expositores interdico. Caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis noviter gratia Divinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus celata monstratur.

CAPUT IX. De Actibus apostolorum et Apocalypsi. (1122A)

Nonus igitur codex Actus apostolorum et Apocalypsin noscitur continere: quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est revelatio, probatur Joannis apostoli. Sed in Actibus apostolorum sancti Joannis episcopi Constantinopolitani in Graeco sermone commenta reperimus, quae amici nostri in duobus codicibus quinquaginta quinque homiliis, juvante Domino, transtulerunt. Apocalypsis vero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod angeli videndo beati sunt, sancti Hieronymi expositione conspicua est: de quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficillima quaedam loca breviter tractavit. Vigilius (1122B)quoque Afer antistes de mille annorum intelligentia quae in praedicta Apocalypsi continetur, unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti narratione disseruit. Ticonius etiam Donatista in eodem volumine quaedam non respuenda subjunxit, quaedam vero venenosi dogmatis sui faeculenta permiscuit. Cui tantum in bonis dictis χρήσιμον, in malis ἄχρηστον, quantum transiens valui reperire (ut arbitror) competenter affixi. Quod et vobis similiter in suspectis expositoribus facere suademus, ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis permixtione confusus.

De quo volumine sanctus quoque Augustinus in libris Civitatis Dei plura praestantius et diligenter aperuit. Nostris quoque temporibus Apocalypsis (1122C)praedicta beati episcopi Primasii antistitis Africani studio minute ac diligenter quinque libris exposita est: quibus etiam liber unus, Quid faciat haereticum, cautissima disputatione subjunctus est; quae in templo Domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur. Sed quoniam diximus expositores quantos vel invenire priscos potuimus, vel nuper per amicos nostros de Graeca lingua transferri, vel nova cudi fecimus: nunc de sex modis intelligentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes, pestiferos vitemus errores. 545

CAPUT X. De sex modis intelligentiae.

Primum est post hujus operis instituta, ut ad introductores Scripturae divinae, quos postea referemus (1122D)[ mss. reperimus], sollicita mente redeamus, id est, Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de Doctrina Christiana, Hadrianum, Eucherium et Junilium quos sedula curiositate collegi; ut quibus erat similis intentio, in uno corpore adunati codices clauderentur. Qui modos elocutionum explanationis causa formantes, per exemplorum diversas similitudines intelligi faciunt, quae prius clausa manserunt.

Quod si ab introductoribus fortasse aliqua praetermissa sunt, tunc librorum expositores sedulo requiramus, (1123A)et aperire nobis incipiunt, quae prius clausa manserunt. Deinde studiosissime legamus catholicos magistros, qui propositionibus factis solvunt obscurissimas quaestiones. Quinto, per [ mss. post] libros singulos atque epistolas diversorum Patrum, loca praecipua, quae exempli causa commemorant, diligenti cura notanda sunt. Ita fit, ut diversorum catholicorum libri commodissime perlegantur, quando et intentiones suas decenter aperiunt, et ex incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia magna praestatur. Postremo, collocutio peritissimorum seniorum crebrius appetatur, quorum confabulatione subito, quod non opinabamur, advertimus; dum nobis studiose referunt, quod longis aetatibus suis discere potuerunt. Utile est enim per (1123B)istos sex modos intelligentiae studiosa voluntate discurrere potius quam irreligioso stupore torpere.

CAPUT XI. De quatuor synodis receptis.

Dicamus nunc quemadmodum universalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidaverint; ut ibi cognoscentes verae religionis arcanum, pestiferos vitemus errores. Primo loco Nicaena synodus legitur constituta, deinde Constantinopolitana, tertia Ephesina prior, quarta Chalcedonensis. Quas merito sancta probat Ecclesia; quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in nullum perversitatis scopulum (si tamen Domino protegente custodimur) caecatis mentibus incidere [ ed., incedere] debeamus. (1123C)Nam sanctissimi Patres injuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inventores novarum haeresum pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes nullum ulterius debere novas incutere quaestiones; sed probatorum veterum auctoritate contentos, sine dolo et perfidia decretis salubribus obedire. Sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant, et aliquid novi, unde perire videantur, inveniant.

Chalcedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui ejus reverentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito judicet comparandam. Quem codicem ἐνκύκλιον, id est totius orbis Epistolarium, a viro disertissimo Epiphanio fecimus in Latinum (1123D)de Graeco sermone converti. Sed quoniam sacras litteras in novem codicibus cum introductoribus, et pene cum omnibus Latinis expositoribus suis, ut dictum [ mss., datum] est, Domino juvante, collegimus, nunc videamus quemadmodum lex divina tribus generibus divisionum a diversis Patribus fuerit intimata, quam tamen veneratur et concorditer suscipit universarum Ecclesia regionum.

CAPUT XII. Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum.

Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et Novum. In Legem, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, Numerorum, Deuteronomium. In Prophetas, (1124A)qui sunt Jesu Nave, Judicum, Ruth, Samuel, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, libri duodecim prophetarum. In Hagiographos, qui sunt Job, David, Salomon, Proverbia, Ecclesiasticus, Canticum canticorum. Verba dierum, id est, Paralipomenon, Esdras, Esther. In Evangelistas, qui sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Post hos sequuntur Epistolae apostolorum, Petri duae, Pauli quatuordecim, Joannis tres, Jacobi una, Judae una, Actuum apostolorum Lucae liber unus, et Apocalypsis Joannis liber unus.

Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum translationes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret consonare. Unde factum est ut omnes libros Veteris Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem (1124B)de Hebraeo fonte transfunderet, et ad viginti duarum litterarum modum, qui apud Hebraeos manet, competenter adduceret; per quas omnis sapientia discitur, et memoria dictorum in aevum scripta servatur. Huic etiam adjecti sunt Novi Testamenti libri viginti septem, qui colliguntur simul quadraginta novem. Cui numero adde omnipotentem et indivisibilem Trinitatem, per quam haec facta, et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter efficitur; qui ad instar jubilaei anni magna pietate beneficii debita relaxat, et pure poenitentium peccata dissolvit. Hunc autem pandecten propter copiam lectionis minutiore manu in quaternionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit, scripturae (1124C)densitas adunata contraheret. Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in auctoritate divina (sicut ipse testatur) propter simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime potuerunt, hoc remedio suffulti, inculpabiliter pronuntiarent sacratissimas lectiones. 546

CAPUT XIII. Divisio Scripturae divinae secundum Augustinum.

Scriptura divina secundum beatum Augustinum in Testamenta duo ita dividitur, id est in Vetus et Novum. In historia sunt libri viginti duo, id est, Moysi libri quinque, Jesu Nave liber unus, Judicum liber unus, Ruth liber unus, Regum libri quatuor, Paralipomenon (1124D)libri duo, Job liber unus, Tobiae liber unus, Esther liber unus, Judith liber unus, Esdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. In Prophetis libri viginti duo, David Psalmorum [ ms. Aud., Psalterium] liber unus, Salomonis libri quatuor, Jesu filii Sirach liber unus. Prophetae majores quatuor, id est, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel; et minores duodecim, id est, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Zacharias, Aggaeus, Malachias. In Epistolis apostolorum viginti una, id est, Pauli apostoli ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philippenses una, ad Thessalonicenses duae, ad Colossenses una, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem (1125A)una, ad Hebraeos una; Petri duae, Joannis tres, Judae una, Jacobi una. In Evangeliis quatuor, id est, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem. In Actibus apostolorum liber unus. In Apocalypsi liber unus. Beatus igitur Augustinus secundum praefatos novem codices, quos sancta meditatur Ecclesia, secundo libro (Cap. 8) de Doctrina Christiana, Scripturas divinas septuaginta unius librorum calculo comprehendit: quibus [ ed., cui] cum sanctae Trinitatis addideris unitatem, fit totius libri competens et gloriosa perfectio.

CAPUT XIV. Divisio Scripturae divinae secundum antiquam translationem et secundum Septuaginta. (1125B)

Scriptura sancta secundum antiquam translationem in Testamenta duo ita dividitur, id est, in Vetus et Novum. In Genesim, Exodum, Leviticum, Numerorum, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libros quatuor, Paralipomenon libros duos, Psalterii librum unum, Salomonis libros quinque, id est, Proverbia, Sapientiam, Ecclesiasticum, Ecclesiasten, Canticum canticorum, Prophetas, id est, Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, Danielem, Osee, Amos, Michaeam, Joel, Abdiam, Jonam, Nahum, Habacuc, Sophoniam, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, qui et Angelus, Job, Tobiam, Esther, Judith, Esdrae duos, Machabaeorum duos. Post haec sequuntur Evangelistae quatuor, id est, Matthaeus, (1125C)Marcus, Lucas, Joannes, Actus apostolorum, Epistolae Petri ad gentes, Judae, Jacobi ad duodecim tribus, Joannis ad Parthos, Epistolae Pauli ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Galatas una, ad Philippenses una, ad Colossenses una, ad Hebraeos una, ad Thessalonicenses duae, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem una, Apocalypsis Joannis.

Tertia vero divisio est inter alias in codice grandiore, littera clariore [ ed., grandiore] conscripto, qui habet quaterniones nonaginta quinque: in quo septuaginta Interpretum translatio Veteris Testamenti in libris quadraginta quatuor continetur. Cui subjuncti sunt Novi Testamenti libri viginti sex, fiuntque simul libri septuaginta: in illo palmarum numero (1125D)fortasse praesagati, quas in mansione Elim invenit populus Hebraeorum (Exod. XV, 27). Hic textus multorum translatione variatus (sicut in prologo Psalterii positum est) Patris Hieronymi diligenti cura emendatus, compositusque relictus est. Ubi nos omnia tria genera divisionum judicavimus affigenda, ut inspecta diligenter atque tractata, non impugnare, sed invicem se potius exponere videantur. Unde licet multi Patres, id est, sanctus Hilarius Pictaviensis urbis antistes, et Rufinus presbyter Aquileiensis, et Epiphanius episcopus Cypri, et synodus Nicaena, (1126A)et Chalcedonensis non contraria dixerint, sed diversa; omnes tamen per divisiones suas libros divinos sacramentis competentibus aptaverunt. Sicut et in Evangelistarum Concordia probatur effectum: ubi una quidem est fides rerum, sed ratio diversa sermonum. Sed quoniam praedictus Pater Augustinus in libro secundo (cap. 15) memorati operis, id est de Doctrina Christiana commonet, ita dicens: Latini codices, id est, Veteris Novique Testamenti, si necesse fuerit, Graecorum auctoritate corrigendi sunt, unde ad nos post Hebraeum fontem translatio cuncta pervenit. Ideoque vobis et Graecum pandecten reliqui comprehensum in libris septuaginta quinque, qui continet quaterniones nonaginta in armario supra dicto octavo: ubi alios Graecos diversis opusculis (1126B)necessarios congregavi, ne quid sanctissimae instructioni vestrae necessarium deesse videretur. Qui numerus duobus miraculis consecratur; nam et septuaginta quinque animae de terra Chanaan cum patriarcha Jacob fines Aegyptios intraverunt (Gen. XLVI, 26); et septuaginta quinque Abraham fuit annorum, quando promissionem Domini laetus accepit (Gen. XII, 4). Restat nunc ut dicere festinemus quemadmodum in Scripturis divinis librariorum vitia corrigere debeamus; nam quid prodest multas transcurrere lectiones, et ea quae sunt probabiliter corrigenda nescire?

CAPUT XV. Sub qua cautela relegi debeat coelestis auctoritas.

(1126C)Vos igitur, qui divinarum et saecularium litterarum cognitione polletis, et scientia vobis est ab usu communi reperire quod dissonat, tali modo sacras percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum est, quod simplici et minus eruditae congregationi noscitur esse praeparandum. Quapropter prius introite diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite, ne juste arguamini, si praecipitanter alios emendare tentetis. Istud enim genus emendationis (ut arbitror) valde pulcherrimum est, et doctissimorum hominum negotium gloriosum. Imprimis igitur 547 idiomata Scripturae divinae nulla praesumptione temeretis [ ed., temnetis], ne cum ad intellectum communem, quae dicta sunt, trahere cupitis (quod absit), coelestium verborum puritas dissipetur. Idiomata enim legis (1126D)divinae dicuntur propriae locutiones, quas communis usus non habere cognoscitur; ut est illud: Secundum innocentiam manuum mearum (Psal. VII, 9); vel: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XXXVIII, 13). Auribus percipe lacrymas meas (Psal. LXI, 9). Et, Effundite coram illo corda vestra (Psal. LXII, 9). Adhaesit anima mea post te (Psal. LXIV, 10). Multiplicasti locupletare eam. Ibi laetabimur in idipsum (Psal. LXV, 6). Et inclinavit ex hoc in hoc (Psal. LXXIV, 9). Misit Moysen servum suum, et Aaron, quem dilexit ipsum (Psal. CIV, 20). Defecerunt oculi mei in (1127A)eloquium tuum (Psal. CXVIII, 82). Fiat manus tua, ut salvum me faciat (Psal. CXVIII, 137). Haec et his similia quae nimis putantur vel probantur esse numerosa, licet communis usus refugiat, tamen, ne dissipare liceat, auctoritas illa procul dubio sancta commendat. Quod si enucleatius [ ed., ea latius] haec nosse desideratis, legite sancti Augustini septem libros de Modis locutionum quos fecit de quinque libris Moysi, et uno Jesu Nave, et altero Judicum, et tunc de tali re poteritis abundantissima largitate satiari. In sequenti vero auctoritate vobis similia reperire copiosissime subjacebit.

Hebraea vero quaedam nomina hominum vel locorum nulla declinatione frangatis; servetur in eis linguae suae decora sinceritas. Illas tantum litteras commutemus (1127B)quae vocabuli ipsius possunt exprimere qualitatem, quoniam interpretationem nominis sui unumquodque eorum magno sacramento rei alicujus constat appositum: ut est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem, Cham, et Japhet, Aaron, David, et his similia. Locorum autem nomina, ut est Sion, Oreb, Geon, Hermon, vel his similia, pari devotione linquamus.

Tertio res quae in bono et in malo ponuntur, non sunt ullatenus temerandae, ut mons, leo, cedrus, catulus leonis, clamor, homo, fructus, calix, vitulus, pastor, thesaurus, vermis, canis, et his similia. Nec illa nomina mutanda sunt, quae pro aliis nominibus apponuntur, ut Satanas, qui a recto calle discedit. Manus lavare significat non esse participem. Quod pedes pro actu ponuntur. Quod frequenter exspectationem (1127C)pro spe ponit. Semel, pro incommutabili sententia denuntiatur. Jurare Dominum [ ed., Deum], pro confirmare dicitur. Ista enim nobis ab expositoribus aperienda desideremus, non aliquid eorum sacrilega voluntate truncemus. Nec illa verba tangenda sunt, quae interdum contra artem quidem humanam posita reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum vindicantur; corrumpi siquidem nequeunt quae, inspirante Domino, dicta noscuntur; ut est: Obliti non sumus te (Psal. XLIII, 18). Et illud: Viri sanguinum et dolosi (Psal. LIV, 14). Fabricatus est templum. Et, radetur caput suum (Num. VI, 9). Et, inflabitur ventrem pro, inflabitur ventre. Et, Protulerunt exploratores pavorem terrae, quam exploraverant eam. Vir, si praevaricata fuerit uxor ejus (Num. (1127D)V, 12). Et: Imponent super altare omnia vasa ejus, in quibus ministrant in ipsis (Ibid., 25). Terra, in qua habitant in ea (Psal. XXIII, 1). Et: De manu canis unicam meam (Psal. XXI, 21). Et: Flumina plaudent manibus in se (Psal. XCVII, 8). Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum (Psal. XCV, 12).

Et quoniam interdum casus generaque nominum vel temporum humanis regulis nequeunt convenire, sed tamen eorum usum ecclesiasticus consensus amplectitur, duorum vel trium priscorum emendatorumque codicum auctoritas inquiratur [scriptum est enim: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16) ], et praesumi non liceat (1128A)quod divino vindicatur eloquio, ut est in psalmo vigesimo primo: Populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32); et illud Evangelii: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Similiter et in centesimo quadragesimo tertio psalmo: Beatus populus cujus est Dominus Deus eorum (Psal. CXLIII, 15); et his similia.

Regulas igitur elocutionum Latinarum, id est [ forte, ut est], quadrigam Messii omnimodis non sequaris, ubi tamen priscorum codicum auctoritate convinceris. Expedit enim interdum praetermittere humanarum formulas dictionum, et divini magis eloquii custodire mensuram. In prosa caput versus heroici finemque non corrigas, id est, quinque longas totidemque breves (1128B)non audeas improbare; trocheum triplicem laudabilis neglectus abscondat; iotacismos et hiatus vocalium omnino derelinque, quoniam hic locum habere non possunt, quae doctores litterarum liberalium regulariter custodire noscuntur. Istud enim inter humanas dictiones convenit praecaveri, in divinis autem eloquiis tales compositiones nullatenus accusantur. Maneat ubique incorrupta locutio, quae Deo placuisse cognoscitur, ita ut fulgore suo niteat, non humano desiderio carpenda subjaceat. Haec enim et simplices suaviter instruit, et doctos pro sua reverentia decenter delectat.

Post superiorem igitur divisionem, ubi diximus idiomata legis divinae non esse tangenda, vel caetera quae sequuntur, locus admonet more majorum hanc (1128C)quoque ponere subdivisionem, ut ad particulas partium distinctius venire debeamus. Unde enim doctissimus Aristoteles περὶ ἑρμηνείας suas ad liquidum perducere [ ed., producere] potuisset, nisi divisionum et subdivisionum, iterumque particularium divisionum ordine custodito cuncta tractasset? Quem secuti nunc dicimus in quibus litteris sunt librariorum vitia corrigenda. In verbis quae accusativis et ablativis praepositionibus serviunt, situm motumque diligenter observa, quoniam librarii grammaticae artis expertes, ibi maxime probantur errare. Nam si m litteram inconvenienter addas aut demas, dictio tota confusa est. Casus vero nominum, exceptis monoptotis declinationesque verborum quae defectiva non sunt, totasque partes orationis (ubi tamen sacra non impugnat (1128D)auctoritas) considera diligenter, suisque locis aptata custodi: ne locutionis ordine permixto, totum (quod absit) possideat indecora confusio. B pro v, v pro b, o pro v, n pro m, contra orthographiae praecepta vitiose positas non relinquas. Aspirationem vero superfluam deme aut adjice competenter. Casus nominum temporaque verborum, ubi tamen permitteris, custodi diligenter. Reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini dissona, quae tibi non liceat immutare. Sed in his emendatorum codicum servetur exemplum. Caetera vero quae sunt male praesumpta recorrige: quoniam antiquarii exinde potius probantur offendere, dum elocutioni Latinae linguae (1129A)nesciunt servire disposite. AE in fine adverbii 548 non relinquas; ae iterum casui genitivo non subtrahas. Multa etiam respectu euphoniae propter subsequentes litteras probabiliter immutamus, ut illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus. G litteram a narratione tolle superfluam; a gnaro enim, id est scito seu perito venit nominis ista compositio. Quod, cum pronomen est, per d, non per t litteram; cum vero adverbium numeri est, per t litteram, non per d scribendum est. Quicquam, magis in prima syllaba c ponendum est quam d, propter euphoniam, quam praecipimur sequi. Quid plura? secundum regulas artigraphorum, quae tamen sunt emendanda percurre, ne articulatae vocis pulchra modulatio, peregrinis litteris maculata, absona potius (1129B)et indecora reddatur.

Orthographos priseos frequenter relege, quos ego inferius titulo trigesimo, qui de antiquariis legitur, propter notitiam librariorum utiliter instruendam, deflorandos esse judicavi, et extrinsecus huic libro de Orthographia titulum dedi. Ita contigit ut et istud studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in Scripturis sanctis minime debeat violare; et illud necessario latius discitur, ubi generaliter praesumpta vitia corrigantur. Quod si tamen aliqua verba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus quos beatus Hieronymus in editione Septuaginta Interpretum emendavit, vel quos ipse ex Hebraeo transtulit, intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus ait, recurratur ad Graecum pandecten, qui (1129C)omnem legem divinam dignoscitur continere collectam; vel quibus possibile fuerit, Hebraeam scripturam, vel ejus doctores requirere non detrectent. Decet enim ut unde ad nos venit salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio. Merito enim patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica Domini Salvatoris, quam truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus subjaceat imperitis. Audiat Spiritus sanctus sincerissima quae donavit, recipiat ille beata quae contulit. Tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si dicta ipsius nulla praesumptione carpamus. Nam quemadmodum salvari volumus, si (quod dictu nefas est) remedium salutare pro nostra voluntate corrumpamus?

Sed ut in his omnibus addere videaris ornatum, (1129D)posituras, quas Graeci θέσεις vocant, id est puncta brevissima, pariter et rotunda, et planissima (ut in praefatione jam dictum est) singulis quibusque pone capitibus, praeter translationem sancti Hieronymi, quae colis et commatibus ordinata consistit: quoniam illustrem et planissimam faciunt orationem, quando suis locis (sicut inferius exponetur) aptata resplendent. Quale est enim inoffenso gradu per sensus ire sanctissimos, venasque praeceptorum saluberrimas subtiliter introire, terminos suos modulatae voci competenter affigere, totamque dictionem sic per membra dividere, ut suis partibus considerata pulchrescant? Nam si corpus nostrum indiget per membra cognosci, cur lectio, cum suis partibus videatur esse distincta, confusa relinquitur? Istae siquidem (1130A)positurae seu puncta, quasi quaedam viae sunt sensuum, et lumina dictionum, quae sic lectores dociles faciunt, tanquam si clarissimis expositoribus imbuantur. Prima est media, secunda subdistinctio, tertia plena; quas a majoribus nostris ideo constat inventas, ut spiritus longa dictione fatigatus, vires suas per spatia discreta [ ed., decreta] resumeret. Quas si mavis cupidus lector agnoscere, Donatum lege, qui te possit de hac re brevi compendio diligenter instruere. Has dictiones in Psalterio archetypo nos posuisse retinemus, cujus obscuritates talibus remediis ex maxima parte, Domino praestante, lucidavimus. Ita septenarius numerus ab utraque parte completus est, ut a quibus rebus abstineamus, et quas res in auctoritate emendare praesumamus (sicut (1130B)opinor) evidenter appareat. Quod si tamen hoc desiderium alio modo potuerit adjuvari, adjiciatur studiis vestris, ne more humanitatis nos aliquid necessarium praetermisisse videamur.

Nunc quemadmodum extra auctoritatem reliquas lectiones debeamus emendare, dicendum est. Commentaria legis divinae, epistolas, sermones, librosque priscorum unusquisque emendator sic legat, ut correctiones eorum magistris consociet saecularium litterarum. Et ubicunque paragrammata in disertis hominibus reperta fuerint, intrepidus vitiosa recorrigat: quoniam viri supradicti sic dicta sua composuisse credendi sunt, ut regulas artis grammaticae quas didicerant, custodiisse judicentur. Epistolae quoque Patrum, sermones et libri diversorum, nec (1130C)non et homiliae, vel cum haereticis altercationes fidelium (quoniam diversa loca Scripturae divinae suaviter ac diligenter aperiunt) magno studio relegantur; quatenus in Ecclesia Domini quasi quibusdam lampadibus competenter accensis, totum nitidum, totum splendidum (Domino praestante) colluceat. Si quid tamen in eis ad Scripturas divinas exponendas conveniens invenitur, non dubitetis sociare voluminibus divinis, sicut et nos in libris Regum fecisse cognoscimur. Multa enim reperiuntur a probatissimis hominibus per occasionem alterius operis latius de libris dicta divinis, quae auctoritati videlicet sacrae competenter aptantur. Unde supplico, ut quod nos parva [ ed., parum] legendo minus explicare potuimus, vos copiosissima lectione saginati, tam (1130D)de istis codicibus quos dereliquimus, quam quos potueritis feliciter invenire, perfectius in Christi nomine compleatis.

Precor etiam vos, qui tamen emendare praesumitis, ut super adjectas litteras ita pulcherrimas facere studeatis, ut potius ab antiquariis scripta fuisse judicentur. Non enim in illo decore quidquam turpe convenit invenire, quod postea studiosorum oculos videatur offendere. Considerate igitur qualis vobis causa commissa sit: utilitas Christianorum, thesaurus Ecclesiae, lumen animarum. Studete ergo, ne qua remaneat in veritate mendositas, in puritate falsitas, in integritate perversitas litterarum. Sed quoniam novem codices legis divinae prima fronte posuimus, eorumque introductores cum expositoribus suis (1131A)(juvante Domino) quanta valuimus curiositate memoravimus; ad postremum tres divisiones a majoribus datas totius legis divinae tetigimus; deinde adjecimus quemadmodum emendari caute debeat coelestis auctoritas: ne discerperetur praesumpta licentia, aut traderetur sequentium manibus indecora confusio. Nunc de virtute lectionis divinae est omnimodis [ ed., omnino] disserendum, ut sua quaeque loca propria dulcedine farciantur [ ms. Aud., vestiantur]. 549

CAPUT XVI. De virtute Scripturae divinae.

Intuemini, sodales egregii, quam mirabilis, quam dulcis in divinis Scripturis decurrit ordo dictorum; (1131B)desiderium semper excrescens, satietas sine fine, esuries gloriosa beatorum: ubi nimietas non arguitur, sed magis importunitas crebra laudatur. Et merito, quando et notitia rerum salutarium inde discitur, et credentibus atque eadem operantibus aeterna vita praestatur: praeterita sine falsitate describunt, praesentia plusquam quod videntur, ostendunt; futura quasi jam perfecta narrant. Ubique in eis veritas regnat, ubique divina virtus irradiat, ubique panduntur humano generi profutura. Et dum haec ita se habeant, in terris nobis pro captu ingenii, parabolis et propositionibus sumptis, coelestis veritas intimatur; sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testatur: Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII, 2). Tradunt etiam nobis (ut munera cuncta vincantur) sanctae Trinitatis (1131C)adorabilem cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita, caeca et flebilis ignoravit humanitas; Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum creaturarum omnium conditorem atque rectorem, potentem facere quae vult in coelo et in terra. Cujus si pietatem quaeris, audi breviter comprehensam: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. XLV, 2). Si patientiam, ausculta: Et quis resistit potestati tuae? Si justitiam, lege: Quia judicabit orbem terrae in aequitate (Psal. XCV, 13). Nam et ubique esse totum Deum manifestissime declaratur, dicente Psalmographo: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Et caetera, quae de illa majestate sacris lectionibus (1131D)continentur.

Istas siquidem litteras non ratio humana reperit, sed hominibus sanctis virtus coelestis infudit; quas tunc bene datur intelligi, quando eas vera et utilia praedicare mens devota crediderit. Quid enim in illis litteris utilitatis et suavitatis non invenietis, si purissimo lumine mentis intendatis? Lectio divina cuncta virtus est, verbum non inaniter cadens, nec tardat effectus quod promittit affectus [ ed., affatus], obedientibus conferens aeternam salutem, superbis restituens perenne supplicium; atque ideo eam non solum audire, sed implere sanctis operibus commoneo. Modo siquidem charitatem Dei et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat, (1132A)modo ut illam patriam recorderis, in qua es perpetuo mansurus, infundit. Patientiam monet, spem tribuit, humilitatem proficuam laudat, superbiam ruinosam semper accusat, pias eleemosynas creberrime fieri persuadet. Tunc quod supra omnes pietates indulgentissimum est, acceptam sibi poenitentiam Judex ipse testatur, quando etiam verba quibus rogetur, clementissimus Redemptor indulget. Terret, ut corrigat: judicium minatur, ut parcat. Et sic nos praecipit vivere, ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis, quod nimis suave atque perpetuum est: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 18); deinde, ut eum videamus sicuti est (I Joan. III, 2); et sic de gloriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus (1132B)ergo jussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat? Ultra omnes dementias est Redemptoris sui jussa negligere, et crudelissimi hostis vota complere. Quot verba, tot praemia; quot sententiae, totidem ultiones; nihil vacat ab utili doctrina, nisi cum silet lingua Dei magnalia. O si nunquam cessaretur a talibus! Peccatis profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non haberet mens inquieta mortalium. His beneficiis larga pietate collatis, addita est nobis sanctae Trinitatis adoranda et veneranda cognitio; quod vitae genus peccatis mortua gentilitas funditus ignorabat.

Restat nunc ut memoriam faciamus illorum qui libris suis aliquid venerabiliter de sancta Trinitate dixerunt [ ed., docuerunt]. Ad confirmationem igitur fidei nostrae et haereticorum praecavendas insidias, (1132C)legendi sunt tredecim libri beati Hilarii, quos de sancta Trinitate, profunda et disertissima nimis oratione conscripsit. Sancti quoque Ambrosii, quos de eadem re ad Gratianum principem multum claros et venusto sermone compositos designavit. Deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de sancta Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi sunt. Si quis vero de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, aliquid summatim praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione fatigare, legat Niceti episcopi librum quem de fide conscripsit, et doctrinae coelestis claritate completus, in contemplationem divinam compendiosa brevitate perducetur. Qui voluminibus sancti Ambrosii sociatus est quos ad Gratianum principem destinavit. O (1132D)inaestimabilis pietas virtusque Creatoris! aperti sunt coeli, sancta Trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit; et paganitas, quae honorem occupaverat alienum, a vero Domino confutata discessit!

Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae memorati sancti Ambrosii de Officiis melliflui libri tres, nec non et beati Augustini de Vera Religione liber unus, et de Doctrina Christiana libri quatuor. Item ejusdem liber unus, quem de Agone Christiano composuit, maxime vobis necessarius, qui calcato saeculo desudatis in certamine Christiano. Similiter etiam liber ejusdem quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex divina auctoritate collegit, Speculumque nominavit, magna (1133A)intentione legendus est. Nam et sancti Augustini viginti duos libros quos de Civitate Dei confecit, infastidibili sedulitate percurramus: ubi et Babylonia confusa civitas diaboli, et splendida Jerusalem, urbs Domini Christi in hominum conversionem [ ed., conversatione] competenti diversitate monstratae sunt. Scripsit etiam quinque quaestiones de Novo Testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias mirifica deliberatione formatas. Si quis autem dicta sua diligenti cupit examinatione purgare, nec incauta temeritate delinquere, duos libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat: unde et se comat imitando, et agnoscat quantum sapientiae copiam beatissimo Patri indulgentia divina contulerit; ut quem nemo poterat fortasse reprehendere, (1133B)ipse se videatur cautissima retractatione corrigere. Longum est illius viri singula quaeque memorare, dum de ejus opusculis indicandis codex non parvus 550 existat; qui quamlibet dicta ipsius breviter commemoret, tamen in numerosas progressus est paginas lectionum.

CAPUT XVII. De historicis Christianis. Habent etiam post tractatores, diversos relatores temporum et studia Christiana, qui ecclesiastica gravitate compositi, per vicissitudines rerum, mutabilitatesque regnorum [ mss. Aud., temporum], lacteo quidem, sed cautissimo nitore decurrunt. Qui cum res ecclesiasticas referant, et vicissitudines accidentes (1133C)[ ed., accedentes] per tempora diversa describant, necesse est ut sensus legentium coelestibus semper rebus erudiant, quando nihil ad fortuitos casus, nihil ad deorum potestates infirmas (ut gentiles fecerunt), sed arbitrio Creatoris applicare veraciter universa contendant. Ut est Josephus pene secundus Livius in libris Antiquitatum Judaicarum late diffusus, quem Pater Hieronymus scribens ad Lucinum Beticum propter magnitudinem prolixi operis, a se perhibet non potuisse transferri. Hunc tamen ab amicis nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore in libris viginti duobus converti fecimus in Latinum. Qui etiam et alios septem libros captivitatis Judaicae mirabili nitore conscripsit. Quorum translationem alii Hieronymo, alii Ambrosio, (1133D)alii deputant Rufino; quae dum talibus ascribitur, omnino dictionis eximiae merita declarantur.

Post haec autem legenda est historia quae ab Eusebio quidem decem voluminibus Graeco sermone conscripta, a Rufino autem cum adjectione temporum quae secuta sunt, undecim libris monstratur explicita. Post historiam vero Eusebii apud Graecos Socrates, Sozomenus et Theodoretus sequentia conscripserunt, quos a viro disertissimo Epiphanio in uno corpore duodecim libris fecimus, Deo auxiliante, transferri: ne insultet se habere facunda Graecia necessarium, (1134A)quod nobis judicet esse subtractum. Orosius quoque Christianorum temporum paganorumque collator praesto vobis est, si eum volueritis legere. Marcellinus etiam quatuor libros de Temporum qualitatibus et positionibus locorum pulcherrima proprietate conficiens, itineris sui tramitem laudabiliter percurrit, quem vobis pariter dereliqui. Chronica vero, quae sunt imagines historiarum brevissimaeque temporum commemorationes, scripsit Graece Eusebius, quem transtulit Hieronymus in Latinum, et usque ad tempora sua deduxit eximie. Hunc subsecutus est suprascriptus Marcellinus Illyricianus, qui adhuc patricii Justiniani fertur egisse [ mss., rexisse] cancellos: sed meliore conditione [ ed., dictione] devotus, a tempore Theodosii principis usque ad finem (1134B)[ ed., fores] imperii triumphalis Augusti Justiniani opus suum, Domino juvante, perduxit; ut qui ante fuit in obsequio suscepto gratus, postea ipsius imperio copiose amantissimus appareret. Sanctus quoque Prosper Chronica ab Adam ad Genserici tempora et urbis Romae depraedationem usque perduxit. Forte invenietis et alios subsequentes, quia non desunt scriptores temporum, cum saecula sibi jugiter peracta succedant.

Sed cum te de memoratis rebus, diligens lector, expleveris, ingeniumque tuum divina fuerit luce radiatum, lege librum de Viris illustribus sancti Hieronymi, ubi diversos Patres atque opuscula eorum breviter et honoravit et tetigit. Deinde alterum Gennadii Massiliensis, qui de Scriptoribus legis divinae, quos (1134C)studiose [ ed., studio] perquisiverat, certissimus indicavit. Hos in uno corpore sociatos reliqui, ne post diversos codices cognoscendae rei tarditas afferatur; sequuntur enim multarum lectionum venerabilium conditores. Modo enim doctissimi viri aut libros divina inspiratione conficiunt, aut invicem se epistolarum gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt, aut cum haereticis vivacissima nimis altercatione confligunt; ita ut quidam eorum singulari certamine controversias subeant, et judicibus mediis gloriosa disceptatione confligant [ forte leg. convincant]. Sic cum pravus quisque destruitur (praestante Domino) fidelissimus inde solidatur. Tunc in illo choro sanctissimo atque facundissimo Patrum, tibi eum eligere poteris, cum quo suavissime colloquaris. (1134D)Difficile quoque dictu est quam frequenti occasione reperta, Scripturas sanctas locis aptissimis potenter aperiant; ut subito transiens discas quod te negligenter praeteriisse cognoscis.

CAPUT XVIII. De sancto Hilario. Testes sunt doctissimi viri diversa laude praecipui, quibus, velut stellis micantibus coelum, fulget Ecclesia; inter quos sanctus Hilarius Pictaviensis urbis episcopus, nimia profunditate subtilis, et cautissimus disputator incedit, altasque divinarum Scripturarum (1135A)abyssos in medium reverenter adducens,facit (praestante Deo) illuminata mente conspici quae prius parabolis velabantur obscuris.

CAPUT XIX. De sancto Cypriano. Impossibile est omnino complecti quantum inter alios scriptores, praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiavit Ecclesiae, conferat beatissimus Cyprianus, velut oleum decurrens in omnem suavitatem, lingua composita, declamator insignis, doctorque mirabilis. Quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero firmissima praedicatione solidavit, confessores ad martyrium usque perduxit? Et ne minor esset praedicationibus (1135B)suis, ipse quoque martyrii corona (Domino praestante) decoratus est. Nam inter alia quae nobis facundiae suae clara monimenta dereliquit, in expositione orationis dominicae, quae contra subrepentia vitia, velut invictus clypeus semper opponitur, libellum declamatoria venustate conscripsit. 551

CAPUT XX. De sancto Ambrosio. Sanctus quoque Ambrosius lactei sermonis emanator, cum gravitate acutus, inviolenta persuasione dulcissimus: cui fuit aequalis doctrina cum vita, quando ei non parvis miraculis gratia Divinitatis arrisit.

CAPUT XXI. De sancto Hieronymo. (1135C) Beatus etiam Hieronymus Latinae linguae dilatator eximius, qui nobis in translatione divinae Scripturae tantum praestitit, ut ad Hebraeum fontem pene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse, plurimos libros, copiosas epistolas fecit. Beati quibus scribere (Domino praestante) dignatus est. Planus, doctus, dulcis, parata copia sermonum ad quamcunque partem convertit ingenium. Modo humilibus suaviter blanditur, modo superborum colla confringit, modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo virtutum certamina gloriosa (1135D)collaudans, modo lapsus in clericis atque monachis pravitatis accusans. Sed tamen ubicunque se locus attulit, gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit: totum explicans; totum exornans, et per diversa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. Nam cum aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine dictorum suorum finis ejus semper gratus est. Quem in Bethleem habitasse otiosum non arbitror, nisi ut in (1136A)terra illa miraculorum ad instar solis, ejus quoque ab Oriente nobis lamparet eloquium.

Is epistolam suam ad Paulinum ex Senatore presbyterum mirificam destinavit, docens quemadmodum Scripturas divinas adhibita cautela perlegeret; ubi breviter virtutem uniuscujusque libri Veteris et Novi Testamenti mirabiliter indicavit. Quam si ante reperissem, eloquentiae ipsius cedens, contentus fortasse fueram de eadem parte nihil dicere. Sed quia et ille alia, et nos diversa in opere jam confecto (Domino largiente) conscripseramus, credo quod lector diligens et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. Ille enim scripsit ad divinae legis novum lectorem, qui tantum erat litteris saecularibus eruditus, ut etiam librum de Theodosio principe prudenter (1136B)ornateque confecerit. Nec illa tempestate (ut datur intelligi) tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordine legere commoneret: quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis divinae salutari adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit. Nobis vero fuit causa diversa. Primum, quod ad fratres simplices et impolitos scripsimus instruendos, ut per multos auctores, qui jam nostra aetate declarati sunt, coelestium Scripturarum plenitudine compleantur; ut non tam ex nobis, qui hujus rei pauperes sumus, quam ex copiosis et antiquis Patribus laudabiliter imbuantur.

Sed ne aliquid eis deesse possit qui ad studia hujus saeculi non fuerunt, tam de artibus quam de disciplinis saecularium litterarum in secundo volumine breviter (1136C)credidimus admonendos; ut simplicibus viris famuletur etiam mundanarum peritia litterarum, quae praeter additamenta quorumdam doctorum a Scripturis divinis cognoscitur esse progressa. Ita fit ut nec vituperatio de nova praesumptione nos carpat, et de parvo voluminis obsequio [ mss., de parvulo nimis obsequio] gratiae forsitan momenta proveniant.

CAPUT XXII. De sancto Augustino. Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator haereticorum, defensor fidelium, et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia difficultate reconditur, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam parvulis probetur acceptus; cujus (1136D)aperta suavia sunt, obscura vero magnis utilitatibus farcita pinguescunt. Hujus autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat: ubi refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro se comprehendisse quas aliis sub doctis expositoribus vix datur attingere. Symbolum quoque nostrum, vadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti [ mss., sequenti] expositione patefecit; ut profundius intelligentes (1137A)illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa servemus. Legendus est etiam liber ejusdem ubi diversas haereses post Epiphanium pontificem compendiosa brevitate complexus est; quando nullius sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incidere, in quas alterum cognoverit pertulisse naufragium. Illorum siquidem sensus omnino cavendus est, quos provida damnavit Ecclesia. Et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis observatione declinetur.

CAPUT XXIII. De abbate Eugipio et abbate Dionysio. Convenit etiam ut presbyteri Eugipii opera (Vide R. P. Chiffletium ad Ferandum pag. 332) necessario legere debeatis, quem nos quoque vidimus, virum (1137B)quidem non usque adeo saecularibus litteris eruditum, sed Scripturarum divinarum lectione plenissimum. Hic ad parentem nostram Probam virginem sacram ex operibus sancti Augustini valde altissimas quaestiones ac sententias, ac diversas res deflorans, in uno corpore necessaria nimis dispensatione collegit, et in trecentis triginta octo capitulis collocavit. Qui codex (ut arbitror) utiliter legitur, quando in uno corpore diligentia studiosi viri potuit recondi, quod in magna bibliotheca vix praevalet inveniri.

552 Generat etiam hodieque catholica Ecclesia viros illustres, probabilium dogmatum decore fulgentes. Fuit enim nostris temporibus et Dionysius monachus, Scytha natione, sed moribus omnino Romanus, (1137C)in utraque lingua valde doctissimus: reddens actionibus suis quam in libris Domini legerat aequitatem. Scripturas divinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut undecunque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum. Qui mecum dialecticam legit, et in exemplo [ mss., templo] gloriosi magisterii plurimos annos vitam suam (Domino praestante) transegit. Pudet me de consorte dicere quod in me nequeo reperire. Fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas; ut in nullo se vel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis. Interveniat pro nobis, qui nobiscum orare consueverat, ut cujus hic sumus oratione suffulti, (1137D)ejus possimus nunc meritis adjuvari. Qui petitus a Stephano episcopo Salonitano ex Graecis exemplaribus canones ecclesiasticos moribus suis pares, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae suae luce [ ms. Aud., dulcedine] composuit, quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. Alia quoque multa ex Graeco transtulit in Latinum, quae utilitati possunt ecclesiasticae convenire. Qui (1138A)tanta Latinitatis et Graecitatis peritia fungebatur, ut quoscunque libros Graecos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret, iterumque Latinos Attico sermone relegeret; ut crederes hoc esse conscriptum, quod os ejus inoffensa velocitate fundebat.

Longum est de illo viro cuncta retexere, qui inter reliquas virtutes, hoc habuisse probatur eximium, ut cum se totum Deo tradidisset, non aspernaretur saecularium conversationibus interesse. Castus nimium, cum alienas quotidie videret uxores; mitis, cum furentium vesano turbine pulsaretur. Fundebat lacrymas motus compunctione, cum audiret garrula verba laetitiae; jejunabat sine exprobratione prandentium. Adeo conviviis gratanter intererat, ut inter epulas (1138B)corporales inquisitus, spiritales semper copias exhiberet. Quod si tamen aliquando comederet, parvo quidem cibo, sed tamen escis communibus utebatur. Unde summum genus aestimo patientiae, inter humanas esse delicias, et abstinentiae custodire mensuram. Sed ut bona mentis infucata laude referamus, erat totus catholicus, totus paternis regulis perseveranter adjunctus [ ed. advinctus]; et quidquid possunt legentes per diversos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere. Cujus nomini glorioso aliqua pravi homines calumniose nituntur ingerere, unde sua videantur errata aliquatenus excusare. Sed ille, jam saeculi perversitate derelicta (praestante Domino) in Ecclesiae pace susceptus [ ed., sepultus], inter Dei famulos credendus est habere consortium.

(1138C)Dicerem adhuc fortasse reliqua de sancto viro, quae nobis totius probationis veritate comperta sunt; sed necesse est ut propositum nostrum potius exsequamur; ne cum simus debitores alterius promissionis, aliud diu referre importuna loquacitate videamur. Et ut vobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio, legite quas habetis in promptu synodum Ephesinam et Chalcedonensem, nec non et encyclia, id est epistolas confirmationis supradicti concilii. Quae si diligenter excurritis, versutiae improborum nulla vobis occasione praevalebunt.

CAPUT XXIV. Quo studio Scriptura sancta cum expositoribus legenda sit. (1138D)Demus itaque operam, et post introductorios libros auctoritatem cum expositoribus suis sedula intentione curramus, viasque intelligentiae Patrum labore repertas, pio studio subsequamur, non ad quaestiones vanissimas avida superfluitate tendamus. Quod dictum rationabiliter in tractatoribus probatissimis invenitur, hoc procul dubio credamus esse divinum; si quid dissonum aut discordans Patrum regulis contigerit inveniri, vitandum esse judicemus. Origo enim saevissimi erroris est, in suspectis auctoribus amare (1139A)totum, et sine judicio defendere velle quod invenis; scriptum est enim: Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21). Sed ut in summa quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa vero quae ab eis intractata relicta sunt (ne infructuoso labore fatigemur), primum rimanda sunt quas virtutes habeant, aut ad quae nos etiam instituta perducant, deinde quid nos velint de se legendo contrahere.

Nam licet textus planissimus esse videatur, et historica relatione reluceat, modo tamen aut justitiam [ mss., tristitiam] persuadet, aut impietatem redarguit: aut tolerantiam praedicat, aut vitia mobilitatis accusat; aut superbiam damnat, aut bona humilitatis (1139B)exaltat; aut impacatos reprimit, aut charitate plenissimos consolatur; aut aliquid tale commemorat, quod ad probos mores incitet, et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat. Deus enim, si solis bonis praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret: si vero malis jugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret [ mss., praestaret] ad vitia. Et ideo pius Redemptor pro salute nostra utrumque moderatus est, ut et peccatores denuntiata [ ms. Aud., de invita] poena terreat, et bonis digna praemia compromittat.

Quapropter ad intentiones librorum generaliter animus erigatur, mentemque nostram in illa contemplatione defigamus quae non tantum auribus sonat, sed oculis interioribus elucescit. Nam etsi simplex (1139C)videatur esse relatio, nihil vacuum, nihil otiosum divinis litteris continetur; sed semper ad utilitatem aliquam dicitur, quod rectissimis sensibus salubriter hauriatur. Et ideo quando bona referuntur, ad imitationem protinus nos erigamus; quando facinora punienda narrantur, operari talia formidemus. Ita fit ut semper aliquid utilitatis acquiramus, si quapropter referuntur advertimus. 553

CAPUT XXV. Cosmographia a monachis legenda. Cosmographiae quoque notitiam vobis percurrendam esse non immerito suademus, ut loca singula quae in libris sanctis legitis, in qua parte mundi sint posita evidenter agnoscere debeatis. Quod vobis proveniet (1139D)absolute, si libellum Julii Oratoris, quem vobis reliqui, studiose legere festinetis; qui maria, insulas, montes famosos, provincias, civitates, flumina, gentes, ita quadrifaria distinctione complexus est, ut pene nihil libro ipsi desit quod ad cosmographiae notitiam cognoscitur pertinere.

Marcellinus quoque (de quo jam dixi) pari cura legendus est, qui Constantinopolitanam civitatem, et urbem Jerosolymorum quatuor libellis minutissima (1140A)narratione [ mss., minutissima ratione] descripsit. Deinde Pinacem Dionysii discite breviter comprehensum, ut quod auribus in supradicto libro percipitis, pene oculis intuentibus videre possitis.

Tum si vos notitiae nobilis cura flammaverit, habetis Ptolemaei codicem, qui sic omnia loca evidenter expressit, ut eum cunctarum regionum pene incolam fuisse judicetis. Eoque fiat ut uno loco positi (sicut monachos decet) animo percurratis quod aliquorum peregrinatio plurimo labore collegit.

CAPUT XXVI. De notis affigendis. Illud etiam indicandum esse curavimus, ut vos labor noster instrueret, et qualicunque munusculo (1140B)studium vestrae sanctitatis ornaret (praestante Domino) quantum aut senex, aut longa peregrinatione fatigatus relegere praevalui, quibusdam codicibus Patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices codicum, singulis quibusque locis (ut arbitror) competenter impressi. Nam expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam, Oct. Alteram Regum, Reg. Tertiam Psalterii, Ps. Quartam Salomonis, Sal. Quintam Prophetarum, Proph. Sextam Hagiographorum, Hag. Septimam Evangeliorum, Ev. Octavam Epistolis apostolorum, Ap. Nonam, Actibus apostolorum et Apocalypsi, Act. et Aaa. Quas in primordiis codicum, quos tamen sub ipso studio transire praevalui, semper ascripsi, ut vos illas in textu positas sine ambiguitate possitis agnoscere, si paginas singulas studiosa (1140C)mente curratis.

Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per tractatores probatissimos imitatio vobis facile subjacebit. Ita fiet, ut aliud genus expositionis acutissimum pulcherrimumque nascatur, et quod forsitan priores nostri in commentis suis minime dilucidaverunt, ibi aliquatenus reperiatur esse declaratum. Idiomata quoque legis divinae, id est proprias dictiones tali pp. charactere signavimus; ut ubicunque reperta fuerint, verba ipsa nulla praesumptione violentur.

CAPUT XXVII. De schematibus ac disciplinis quae in Scripturis sacris et earum expositoribus inveniuntur. (1140D)Illud quoque commonendum esse credidimus, quoniam tam in sacris litteris quam in expositoribus doctissimis multa per schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa per artem rhetoricam, multa per dialecticam, multa per disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intelligere possumus; non abs re esse instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas (1141A)cum suis divisionibus in sequenti libro paucis attingere; quatenus et qui talia didicerunt, breviter admoneantur; et qui latius fortasse legere minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa brevitate cognoscant. Est enim rerum istarum procul dubio (sicut et Patribus nostris visum est) utilis et non refugienda cognitio, quando eam in litteris sacris tanquam in origine generalis perfectaeque sapientiae ubique reperis esse diffusam. Nam cum ibi reddita fuerint atque monstrata, sensus vester ad intelligendum modis omnibus adjuvatur.

Sit ergo antiquorum labor opus nostrum; ut quod illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos brevissime (sicut jam dictum est) secundo volumine collecta pandamus. Et quod illi ad exercendas versutias derivarunt, (1141B)nos ad veritatis obsequia laudabili devotione revocemus; quatenus quae inde furtive sublata sunt, in obsequium rectae intelligentiae honesta conditione reddantur. Opus quidem (ut arbitror) necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in duobus libris comprehendere velle divinarum et humanarum fontes copiosissimos litterarum. Ubi Sedulii versus illi dicendi sunt: Grandia posco quidem: sed tu dare grandia nosti, Quem magis offendit, quisquis sperando tepescit.

CAPUT XXVIII. Quid agendum a monachis qui artes in libro sequenti positas non intelligunt. Quod si quorumdam simplicitas fratrum non potuerit (1141C)quae sunt in sequenti libro deflorata cognoscere, quia pene brevitas omnis obscura est, sufficiat eis summatim rerum divisiones, utilitates, virtutesque perpendere, ut ad cognoscendam legem divinam fervida mentis intentione rapiantur. Per diversos enim sanctissimos Patres invenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare. Tantum sit legendi sincerus affectus, et intelligendi sobrium votum. Tunc salutaris assiduitas eruditos efficiet, quos in prima fronte profunditas lectionis exterruit: 554 quia non tantum litterati, sed etiam qui litteras nesciunt, accipiunt a Deo sapientiam.

Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam sapientiam dare Deum unicuique prout vult. Nam si tantum in litteris esset (1141D)scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt, utique rectam sapientiam non haberent. Sed cum multi agrammati [ mss., agra mentis, id est, a gratia mentis] ad verum intellectum perveniant, rectamque fidem percipiant coelitus aspiratam, dubium non est puris ac devotis sensibus Deum concedere, quod eis judicat expedire. Scriptum est enim: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Quapropter actibus bonis et orationibus assiduis hoc petendum est, ut ad veram fidem operaque sanctissima, ubi est vita nostra perpetua (Domino comitante) veniamus. Legitur enim: Nisi Dominus (1142A)aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1).

Verumtamen nec illud Patres sanctissimi decreverunt, ut saecularium litterarum studia respuantur, quia exinde non minimum ad sacras Scripturas intelligendas sensus noster instruitur; si tamen, divina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac rationabiliter inquiratur; non ut in ipsis habeamus spem provectus [ ed., profectus] nostri, sed per ipsa transeuntes, desideremus nobis a Patre luminum proficuam salutaremque sapientiam debere concedi. Quanti enim philosophi haec solummodo lectitantes, ad fontem sapientiae non venerunt, et vero lumine privati, ignorantiae caecitate demersi sunt! Quoniam, sicut a quodam dictum est: Nunquam potest plenissime (1142B)investigari, quod non per viam suam quaeritur.

Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi, et in lege Domini permanentes, ad veram sapientiam pervenerunt, sicut beatus Augustinus in libro de Doctrina Christiana meminit (Lib. II, cap. 40), dicens: Non aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus, et martyr beatissimus; quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius; nos addimus Ambrosium, ipsumque Augustinum, atque Hieronymum, multosque alios innumerabiles Graecos. Hoc etiam ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecit; de quo scriptum est (Act. VII, 22), quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. Quos [ ms. Aud., Quod] nos imitantes, cautissime quidem ac incunctanter (1142C)utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus. Quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium multiplex praecedit exemplum? Scientes plane (sicut saepe jam dictum est) rectam veramque sapientiam Dominum posse concedere, sicut ait liber Sapientiae: Sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et permanet in aeternum (Eccle. I, 1).

Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus, ut ad tale tantumque munus, Domino largiente, pervenire mereamur. Hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod [ ed., quoniam] nulla mors, nulla mobilitas, nulla possit separare oblivio; sed in illa suavitate patriae, cum Domino faciet aeterna exsultatione gaudere. Quod si alicui fratrum (ut meminit Virgilius) (1142D)Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, ut nec humanis nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus, eligat certe quod sequitur: Rura mihi, et rigui placeant in vallibus amnes. Quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere, et pomorum fecunditate gratulari; legitur enim in psalmo centesimo vigesimo septimo: Labores manuum tuarum, manducabis: beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2).

Quod si hujus studii requirantur auctores, de hortis scripsit pulcherrime Gargilius Martialis, qui et (1143A)nutrimenta olerum, et virtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione (praestante Domino) unusquisque et saturari valeat et sanari; quem vobis inter alios codices reliqui. Pari etiam modo in agris colendis, in apibus, in columbis, nec non et piscibus alendis inter caeteros Columella et Aemilianus auctores probabiles exstiterunt. Sed Columella sexdecim libris per diversas agriculturae species eloquens ac facundus illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus; ut operis ejus studiosi non solum communi fructu, sed etiam gratissimis epulis expleantur. Aemilianus etiam facundissimus explanator duodecim libris de hortis, vel pecoribus aliisque rebus plenissima [ ed., planissima] lucidatione disseruit; quem vobis inter alios lectitandum (Domino (1143B)praestante) dereliqui.

Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt coelestia, quamvis videantur esse terrena. Quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere, aut columbarum fetibus enutrire, aut piscibus alere, aut mellis suavitate mulcere? Nam cum vel aquam frigidam Dominus in nomine suo pauperibus praecipiat offerri (Matth. X, 42), quanto gratius erit diversis egentibus escas suavissimas dare, pro quibus in judicio fructum multiplicata possitis mercede percipere! Non debet negligi undecunque potest homini probabiliter subveniri.

CAPUT XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis. (1143C)Invitat siquidem vos locus Vivariensis monasterii ad multa peregrinis et egentibus praeparanda, quando habetis hortos irriguos, et piscosi amnis Pellenae fluenta vicina; qui nec magnitudine undarum suspectus habetur, nec exiguitate temnibilis. Influit vobis arte moderatus, ubicunque necessarius judicatur, et hortis vestris sufficiens et molinis [ lege molendinis]. Adest enim cum desideratur, et cum vota compleverit, remotus abscedit. Sic quodammodo ministerio [ ed., monasterio] devotus existens, ut nec oneret [ mss., horret] importunus, nec possit deesse cum quaeritur. Maria quoque vobis ita subjacent, ut piscationibus variis pateant; et captus piscis, cum libuerit, vivariis possit includi. Fecimus enim illic (juvante Domino) grata 555 receptacula, ubi sub claustro fideli (1143D)vagetur piscium multitudo; ita consentanea montium speluncis, ut nullatenus se sentiat captum, cui libertas est escas sumere, et per solitas se cavernas abscondere. Balnea quoque congruenter aegris praeparata corporibus jussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lavacris. Ita fit ut monasterium (1144A)vestrum potius quaeratur ab aliis, quam vos extranea loca juste desiderare possitis. Verum haec, ut scitis, oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura fidelium; istud transiturum, illud sine fine est mansurum. Sed illic positi, ad illa potius desideria transferamus, quae nos faciant regnare cum Christo.

Cassianum presbyterum, qui conscripsit de Institutione fidelium monachorum sedulo legite, et libenter audite. Qui inter ipsa initia sancti propositi, octo principalia vitia dicit esse fugienda. Hic noxios motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos hominem pene videre faciat et vitare compellat, quos antea confusione caliginis ignorabat. Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero jure culpatus est. Unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub (1144B)cautela legere debeatis. Cujus dicta Victor Martyritanus [ mss., Martaritanus] Afer episcopus ita (Domino juvante) purgavit, et quae minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur. Quem inter alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum. Caetera vero genera monachorum vehementer accusat. Sed vos, charissimi fratres (Deo juvante), eas partes eligite, quas salubriter cognoscitur ille laudasse.

Nam si vos in monasterio Vivariensi (sicut credere dignum est), divina gratia suffragante, coenobiorum consuetudo competenter erudiat [ ed., audiat. Baron., adjuvat], et aliquid sublimius defaecatis animis optare contingat, habetis montis Castelli secreta suavia, ubi velut anachoritae (praestante Domino) feliciter esse (1144C)possitis. Sunt enim remota et imitantia [ ed., emicantia] eremi loca, quando muris pristinis ambientibus probantur inclusa. Quapropter vobis aptum erit eligere exercitatis jam atque probatissimis, illud habitaculum, si prius in corde vestro fuerit praeparatus ascensus. Legendo enim cognoscitis unum de duobus, quid aut desiderare aut tolerare possitis. Tantum est, ut conversationis probitate servata, qui non valet alios sermonibus docere, morum videlicet instruat sanctitate.

CAPUT XXX. De antiquariis et commemoratione orthographiae. Ego tamen fateor votum meum, quod inter vos quaecunque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum (1144D)mihi studia (si tamen veraciter scribant) non immerito forsitan plus placere; quod et mentem suam relegendo Scripturas divinas salubriter instruant, et Domini praecepta scribendo, longe lateque disseminent. Felix intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitam dare, et contra diaboli (1145A)subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare. Tot enim vulnera Satanas accipit quot antiquarius Domini verba describit. Uno itaque loco situs, operis sui disseminatione per diversas provincias vadit. In locis sanctis legitur labor ipsius: audiunt populi, unde se a prava voluntate convertant, et Domino pura mente deserviant. Operatur absens de opere suo. Nequeo dicere vicissitudinem illum de tot bonis [ ed., doctorum bonis] non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu, sed recto studio talia noscatur efficere. Verba coelestia multiplicat homo, et quadam significatione comprobabili (si fas est dicere) tribus digitis scribitur, quod virtus sanctae Trinitatis effatur. O spectaculum bene considerantibus gloriosum! Arundine currente verba coelestia (1145B)describuntur, ut unde diabolus caput Domini in passione fecit percuti, inde ejus calliditas possit exstingui. Accedit etiam laudibus eorum, quod factum Domini aliquo modo videntur imitari, qui legem suam (licet figuraliter sit dictum) omnipotentis digiti operatione conscripsit. Multa quidem sunt quae de tam insigni arte referantur; sed sufficit eos dici librarios qui libere [ ed., librae Domini] Domino justitiaeque deserviunt.

Sed ne tanto bono mutatis litteris, scriptores verba vitiosa permisceant, aut ineruditus emendator nesciat errata corrigere, orthographos antiquos legant, id est, Vellium Longum, Curtium Valerianum, Papyrianum, Adamantium Martyrium de V et B, ejusdem de primis, mediis atque ultimis syllabis, ejusdem de B (1145C)littera trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam de differentia generis. Quos ego, quantum potui, studiosa curiositate collegi. Et ne quempiam memoratorum codicum obscuritas derelicta turbaret: quoniam antiquarum declinationum permixtione pro maxima parte confusi [ ed., propriae partes confusae] sunt, magno studio laboris incubui, ut in libro sequestrato atque composito qui inscribitur de Orthographia, ad vos defloratae regulae pervenirent, et dubietate sublata liberior animus viam emendationis incederet. Diomedem quoque et Theoctistum aliqua de tali arte conscripsisse comperimus; qui si inventi fuerint, vos quoque eorum deflorata colligite. Forte et alios invenire possitis, per quos notitia vestra potius instruatur. Isti tamen (1145D)qui memorati sunt, si assiduo studio relegantur, omnem vobis caliginem ignorationis abscindunt; ut quod hactenus ignoratum est, habeatur ex maxima parte notissimum.

His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices; ut litterarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decora vestiret: exemplum illud dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos quos ad coenam aestimavit invitandos, in gloria coelestis convivii stolis nuptialibus operuit. Quibus multiplices species facturarum in uno codice (1146A)depictas (ni fallor) decenter expressimus; ut qualem maluerit 556 studiosus tegumenti formam ipse sibi possit eligere. Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas lucernas, conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano ministerio cessante, prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam claritatem: ubi olei pinguedo non deficit, quamvis flammis ardentibus jugiter torreatur.

Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inventi. Quapropter horologium vobis unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum vero aquatile, quod die noctuque horarum jugiter indicat quantitatem: quia frequenter (1146B)nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit, quod solis flammeus vigor desuper modulatus excurrit. Ita, quae natura divisa sunt, ars humana fecit ire concorditer: in quibus fides rerum tanta veritate consistit, ut quod ab utrisque geritur, per internuntios aestimes esse constitutum. Haec ergo procurata sunt, ut milites Christi certissimis signis admoniti, ad opus divinum exercendum, quasi tubis clangentibus evocentur.

CAPUT XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus. Sed et vos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula curiositate tractatis, et confugientibus (1146C)ad loca sanctorum, officia beatae pietatis impenditis: tristes passionibus alienis, de periclitantibus moesti, susceptorum dolore confixi, et in alienis calamitatibus moerore proprio semper attoniti; ut sicut artis vestrae peritiam decet [ ed., peritia docet], languentibus sincero studio serviatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui. Et ideo discite quidem naturas herbarum, commixtionesque specierum sollicita mente tractate: sed non ponatis in herbis spem, non in humanis consiliis sospitatem (Eccli. XXXVIII, 4). Nam quamvis medicina legatur a Domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui vitam sine dubitatione [ ed., fine] concedit; scriptum est enim: Omne quod facitis in verbo aut in opere, in nomine Domini Jesu facite, (1146D)gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Coloss. III, 17). Quod si vobis non fuerit Graecarum litterarum nota facundia, imprimis habetis herbarium Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit. Post haec, legite Hippocratem atque Galenum Latina lingua conversos, id est Therapeutica Galeni ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quemdam, qui ex diversis auctoribus probatur esse collectus. Deinde Aurelii Coelii de Medicina, et Hippocratis de Herbis et curis, diversosque alios medendi arte compositos, quos vobis in bibliothecae (1147A)nostrae sinibus reconditos, Deo auxiliante, dereliqui.

CAPUT XXXII. Exhortatio Cassiodori ad monachos et abbates Chalcedonium et Geruntium. Quapropter omnes, quos monasterii septa concludunt, tam Patrum regulas quam praeceptoris proprii jussa servate, et libenter quae vobis salubriter imperantur efficite: quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis salutaribus obedire. Vos autem viros sanctissimos abbates Chalcedonium et Geruntium deprecor, ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem vobis creditum (praestante Domino) ad beatitudinis dona perducere debeatis. (1147B)Peregrinum igitur ante omnia suscipite, eleemosynam date, nudum vestite, esurienti panem frangite: quoniam iste vere dicendus est consolator, qui miseros consolatur. Ipsos autem rusticos qui ad vestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite, quos adjectarum pensionum pondere non gravetis; scriptum est enim: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Illud vero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio proposito et simplicitate felici. Secundo illis ordo conversationis purissimus imponatur, frequenter ad monasteria sancta conveniant, ut erubescant vestros se dici, et non de vestra institutione cognosci. Sciant etiam Deum ubertatem agris eorum dignanter infundere, si eum fideliter (1147C)consueverint invocare.

Facta [ ed., Data] est itaque vobis quaedam urbs propria, cives religiosi: in qua si concorditer et spiritualiter (Domino praestante) transigitis, coelestis jam patriae praefiguratione gaudetis. Nolite amare desidiam, quam Domino cognoscitis odiosam. Praesto vobis sunt sanctarum Scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui vere sunt florigeri campi, coelestis paradisi poma suavia, unde et fideles animae salubriter imbuantur, et linguae vestrae non caduco, sed fructifero nimis instruantur eloquio. Quapropter desideranter introite mysteria Domini, ut sequentibus iter indicare possitis: quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas, et ignorare quod doceas. Et ideo futurae beatitudinis memores, (1147D)vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter (quas inter alia in epistola sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata, procul dubio reperitis) qui per totum orbem terrarum floruere; ut sancta imitatio vos provocans, ad coelestia regna perducat. Scientes quia non solum in agone sanguinis, aut in virginitate carnis positae sunt coronae, sed et omnes qui (juvante Deo) vitia sui corporis vincunt, recteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. Sed ut facilius (sicut dictum est) mortiferas mundi delectationes, noxiaque blandimenta, Domino praestante, vincatis, et sitis (1148A)hujus saeculi (sicut de beatis legitur) transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate remedium salutare, ut legem Domini diebus noctibusque meditemini. Tunc non inveniet inimicus protervus locum, cum totum Christus occupaverit animum. Nam et Pater 557 Hieronymus pulchre complexus est, dicens (Epist. 4 ad Rusticum): Ama lectionem Scripturarum, et carnis vitia non amabis.

Dicite mihi, viri prudentissimi, quid beatius quam illum habere propitium, quem iratum non valemus effugere? Nam si praefectum vox praeconis enuntiet, si carpentum ipsius strepentibus rotis transire noscamus, nonne omnes voluptates cordis abjicimus, dum aspectum ipsius reverentiamque metuimus? Deus intonat per convexa coeli, fulgura demonstrat (1148B)in nubibus, frequenter commovet fundamenta terrarum, et, proh dolor! praesentia ipsius non timetur, qui ubique totus et omnipotens esse cognoscitur. Quapropter absentem Judicem non credamus, et rei ad ipsius tribunalia non veniemus. Qui minus peccat, gratias agat, quoniam non est desertus a Domini misericordia, ut praeceps laberetur ad vitia. Qui plurimum deliquit, incessanter exoret; nemo se ad excusationes perfidas et subdola vota convertat. Reos nos fateamur, qui absolute delinquimus. Nihil est stultius quam illi velle mentiri, cui nullatenus probatur illudi. Parata est misericordia, si petatur mente purissima. Nulla est causa deterior apud pium Judicem, nisi quando subjectus suam negligit sospitatem.

(1148C)Oremus ergo, fratres charissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus est, ut ovem perditam reportare suis humeris dignaretur, et per incorporationis beneficium rumperet vincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, eleemosynas fieri suaderet, sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret, ut converteremus errantes, quatenus erroris nostri ligamina solverentur; ut poenitentiam summo studio quaereremus, ut haberemus abundantiam charitatis erga Deum et proximum nostrum. Super his etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus Redemptor indulsit; quatenus (1148D)pietas Creatoris hinc maxime possit intelligi, cum nos tantis beneficiis (si tamen eum puro corde quaeramus) fecisset absolvi. Addat ipse quoque nunc cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut Scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur, et mandata ipsius suffragante nobis ejus gratia compleamus.

CAPUT XXXIII. Oratio Cassiodori. Praesta, Domine, legentibus provectum [ ed., profectum], quaerentibus legem tuam peccatorum omnium (1149A)remissionem; ut qui desiderio magno ad lumen Scripturarum tuarum pervenire cupimus, nullis peccatis caligantibus obscuremur. Attrahe nos ad te virtute omnipotentiae tuae; non relinquas sua voluntate vagari quos pretioso sanguine redemisti. Imaginem tuam in nobis non sinas obscurari, quae si te praestante [ ed., praesente] defendatur, semper egregia est. Non diabolo, non nobis liceat tua dona subvertere, quia totum fragile est quidquid tibi nititur obviare. Audi nos, pie Rex, contra peccata nostra, et prius illa a nobis remove, quam nos per ea juste possis in tua examinatione damnare.

Quid nostra nobis insidiatur iniquitas, quid contra nos delicta confligunt, creaturam tuam evertere cupiunt, quae nulla substantiae firmitate consistunt? (1149B)Dicat certe diabolus, cur nos insaturabili dolore persequitur. Nunquid illi consilium dedimus, ut tibi Domino superbus existeret, et de beatitudine collata caderet, cum tantae per te virtutis insignia possideret? Sufficiat quod nos in Adam perculit. Quare nos quotidianis deceptionibus impius calumniator insequitur? Et sicut ille a gratia tua per culpam suam cecidit, nos quoque ut ab eadem separemur, exquirit. Concede, Domine, contra hostem crudelissimum, pium tuae defensionis auxilium; ut sicut ille fragilitatem nostram non desinit impetere, ita tuis possit viribus confusus abscedere. Non permittas, bone Rex, in nobis saevissimum hostem sua vota complere, qui te graviter elegit offendere. Quid nos sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devorare contendit (I Petr. (1149C)V, 8)? Semel illi in baptismate sacro renuntiavimus, semel tibi, Domine, credere professi sumus; tales (1150A)nos per tuam defensionem concede servari, quales nos fieri per aquam regenerationis, Creator altissime, praestitisti. Qui tui esse coepimus, alium dominum nesciamus. Tua gratia redempti sumus, tua mandata te donante faciamus. Si nos relinquis, ille nos tergiversator invadit; indefectus atque impudens semper assistit, lucra sua computans humanas ruinas. Blanditur, ut decipiat: instigat, ut perimat; maxime per corpus nostrum animas decipit; et ita labilis per desideria humana diffunditur, ut nulla pene providentia, nullo prorsus consilio sentiatur. Longum est per cuncta discurrere. Tali quis possit obsistere, nisi tu, Domine, illi decreveris obviare? Quid enim de nobis possit facere, qui te in nostro corpore ausus fuit per subdola machinamenta tentare? Exaudi nos, o custos (1150B)hominum! hic nos ab illo indulgentia tua libera, qui nos trahere nititur ad gehennam. Cum illo sortem non habeamus, ut tecum, Domine, habere possimus. Vindica fabricam tuam ab illo qui destruit; damnari alios non faciat, qui seipsum damnavit; sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat.

EPILOGUS.--Eia nunc, charissimi fratres, festinate in Scripturis sanctis proficere, quando me cognoscitis pro doctrinae vestrae copia, adjutorio dominicae gratiae, tanta vobis et talia congregasse. Conferte nunc legentes vicissitudinem rerum, ut pro me jugiter Domino supplicare dignemini: quoniam scriptum est; Orate pro invicem, ut salvemini (Jacob., V, 16). O inaestimabilis pietas virtusque Creatoris, quando in commune utile esse promittitur, si pro nobis invicem (1150C)pio Domino supplicemus!