Migne Patrologia Latina Tomus 104
De insolentia Judaeorum (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne
De insolentia Judaeorum (0069B)
I. Christianissimo, et vere piissimo, et in Christo victori ac triumphatori Ludovico imperatori felicissimo, semper Augusto Agobardus abjectissimus omnium servorum vestrorum. Cum Deus omnipotens, qui vos ante tempora praescivit et praeordinavit rectorem pium futurum temporibus valde necessariis, sublimaverit prudentiam vestram et studium religionis supra caeteros vestri temporis mortales; dubium non est praeparatum vos ad remedium temporibus periculosis, de quibus apostolus loquitur : In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, et caetera , et habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; de quibus nihil est exspectandum quod jam non videatur, nisi solutio Satanae, et publica calcatio sanctae civitatis (0069C)mensibus quadraginta duobus, quae futura est per caput omnium iniquorum Antichristum. Cum haec igitur ita se habeant, obsecro tranquillissimam longanimitatem vestram, ut praebeatis patientissimam aurem vestram verbis quibus ego infimus servorum vestrorum nimis necessarium puto admonendam sanctissimam (0070B)sollicitudinem vestram de re tam necessaria, quae aut sola, aut praecipua est, cui prae caeteris succurrere debeat gubernatio vestra; cujus narrationem si prosequi potuissem tacitis nominibus auctorum, vellem omnino. Sed quia fieri non potest, committo me bonitati et patientiae vestrae, dando me periculis, et innotescens vobis quae tacere perniciosum est.
II. Venerunt Gerricus et Fredericus, quos praecurrit Evrardus missi quidem vestri non tamen per omnia vestra agentes, sed ex parte alterius; et ostenderunt se Christianis terribiles et Judaeis mites, maxime Lugduni, ubi partem persecutionis adversus Ecclesiam depinxerunt, quam multis gemitibus, suspiriis et lacrymis stimulaverunt. Quae persecutio, (0070C)quia praecipue adversum me acta est, tota a me prodenda non est, nisi forte clementissima sollicitudo vestra scire voluerit. Tamen in quantum Ecclesiae Christi noxia est, si vestra patitur mansuetudo, breviter intimare exordiar. Venientes itaque primum Judaei, dederunt mihi indiculum ex nomine vestro, (0071A)et alterum ei qui pagum Lugdunensem vice comitis regit, praecipientem illi ut auxilium ferret Judaeis adversum me. Quos indiculos, licet ex sacro nomine vestro recitarentur, et vestro annulo essent signati, nullatenus tamen credimus ex judicio vestro tales prodisse. Coeperunt autem efferri quadam odibili insolentia Judaei, comminantes omnibus injuriis nos afficiendos per missos quos adepti fuerant ad exsolvendam vindictam de Christianis. Post eos venit Evrardus, eadem iterans, et dicens majestatem vestram commotam esse valde adversum me propter Judaeos. Deinde venerunt et praedicti missi, habentes in manibus tractoriam stipendialem, et capitularia sanctionum, quae non putamus vestra jussione existere talia. His causis laetificati sunt Judaei ultra (0071B)modum, et contristati Christiani, non solum illi qui fugerunt, aut qui absconditi sunt, vel qui districti, sed et caeteri qui viderunt, vel audierunt; maxime ideo, quia sententia Judaeorum ita confirmata est, ut auderent irreverenter praedicare Christianis quid potius credendum esset ac tenendum; blasphemantes (0072A)coram eis Dominum Deum ac Salvatorem nostrum Jesum Christum.
III. Roboratur quoque haec perversitas ex verbis missorum, quibus susurrabant quorumdam auribus, dicentes quod Judaei non abominabiles, ut plerique putant, sed chari essent in oculis vestris, et hominibus eorum dicentibus ex parte meliores eos habitos quam Christianos. Et ego quidem indignus servus vester non eram Lugduni; sed aberam longe, causa Nantuadensium monachorum, qui quadam dissimultate inter se laborabant. Tamen direxi missos nostros et litterulas ad illos, ut praeciperent quidquid vellent, aut eis injunctum esset, et nos obediremus. Sed nihil veniae adepti sumus; ita ut etiam aliqui ex sacerdotibus nostris, quibus nominatim minabantur, (0072B)non auderent praesentiam suam eis exhibere. Haec passi sumus a fautoribus Judaeorum, non ob aliud nisi quia praedicavimus Christianis, ut mancipia eis Christiana non venderent, ut ipsos Judaeos Christianos vendere ad Hispanias non permitterent, nec mercenarios domesticos habere, ne feminae (0073A)Christianae cum eis sabbatizarent, et ne diebus Dominicis operarentur, ne diebus Quadragesimae cum eis pranderent, et mercenarii eorum iisdem diebus carnes manducarent, ne quilibet Christianus carnes a Judaeis immolatas et deglubatas emeret, et aliis Christianis venderet, ne vinum illorum biberent, et alia hujusmodi. Est enim Judaeorum usus, ut quando quolibet pecus ad esum mactant, ut subactum idem pecus tribus incisionibus non fuerit jugulatum; si apertis interaneis jecur laesum apparuerit, si pulmo lateri adhaeserit, vel eum insufflatio penetraverit, si fel inventum non fuerit, et alia hujusmodi; haec tanquam immunda a Judaeis repudiata, Christianis venduntur, et insultario vocabulo Christiana pecora appellantur.(0073B)
IV. De vino vero, quod et ipsi immundum fatentur, et non eo utuntur nisi ad vendendum Christianis, si contigerit ut in terram defluat quolibet loco licet sordido, festinantes hauriunt iterum de terra, et ad conservandum in vasa remittunt. Qualiter vero et alia improbanda circa illud agant, non solum de Christianis, sed et de Judaeis multi sunt testes. Quod autem Dominum nostrum Jesum Christum et Christianos in omnibus orationibus suis sub Nazarenorum nomine quotidie maledicant, non solum beatus Hieronymus, qui se scribit novisse illos intrinsecus et in cute, testis est, sed et de ipsis Judaeis plerique testantur. In hac re sumens exempli gratiam, dixi Christianis hoc modo: Si aliquis homo seniori suo vel domino fidelis et amator existat, et quempiam (0073C)hominum senserit illi esse inimicum, detractorem, conviciatorem, et comminatorem, non vult ei esse amicus, nec socius mensae, nec particeps ciborum. Quod si fuerit, et hoc senior ipsius vel dominus deprehenderit, nec fidelem sibi eum esse existimat. Et ideo cum procul dubio noverimus blasphematores (0074A)et, ut ita dicam, maledictores esse Judaeos Domini Dei Christi et fidelium ejus Christianorum, non debemus eis conjungi participatione ciborum et potuum, juxta modum duntaxat a sanctis Patribus et exemplis datum et verbis praeceptum. Caeterum, quia inter nos vivunt, et maligni eis esse non debemus, nec vitae aut sanitati vel divitiis eorum contrarii; observemus modum ab Ecclesia ordinatum, non utique obscurum, sed manifeste expositum, qualiter erga eos cauti vel humani esse debeamus.
V. Haec, piissime domine, de multis pauca dixi de perfidia Judaeorum, de admonitione nostra, de laesione Christianitatis, quae fit per fautores Judaeorum, nesciens utrum pervenire possit ad vestram notitiam. Tamen summopere necesse est ut sciat piissima sollicitudo (0074B)vestra, quomodo nocetur fides Christiana a Judaeis in aliquibus. Dum enim gloriantur, mentientes simplicibus Christianis, quod chari sint vobis propter patriarchas; quod honorabiliter ingrediantur in conspectu vestro, et egrediantur; quod excellentissimae personae cupiant eorum orationes et benedictiones, et fateantur talem se legis auctorem habere velle, qualem ipsi habent; dum dicunt consiliatores vestros commotos adversum nos eorum causa, eo quod prohibeamus Christianos vinum eorum bibere; dum hoc affirmare nitentes, plurimas argenti libras ob emptionem vini se ab eis accepisse jactant; et decursis canonibus non inveniri quare Christiani debeant abstinere a cibis eorum et potibus; dum ostendunt praecepta ex nomine vestro, aureis sigillis (0074C)signata, et continentia verba, ut putamus, non vera; dum ostendunt vestes muliebres, quasi a consanguineis vestris vel matronis palatinorum uxoribus eorum directas; dum exponunt gloriam parentum suorum; dum eis contra legem permittitur novas synagogas exstruere; ad hoc pervenitur, ut dicant imperiti (0075A)Christiani melius eis praedicare Judaeos quam presbyteros nostros; maxime cum et supradicti missi, ne sabbatismus eorum impediretur, mercata, quae in sabbatis solebant fieri, transmutari praeceperint, et quibus diebus deinceps frequentari debeant, in illorum opinione posuerint, dicentes hoc Christianorum utilitati propter diei Dominici vacationem congruere; cum Judaeis magis probetur inutile: quia et hi qui prope sunt, sabbato ementes victus necessaria, liberius die Dominico missarum solemnitatibus et praedicationibus vacant; et si qui de longe veniunt, ex occasione mercati tam vespertinis quam matutinis occurrentes officiis, missarum solemnitate peracta, cum aedificatione revertuntur ad propria. Nunc igitur, si placet benignissimae mansuetudini vestrae audire, dicamus quid Ecclesiae Galliarum, et (0075B)rectores earum, tam reges quam episcopi de discretione utriusque religionis, ecclesiasticae videlicet et Judaicae, tenuerint, tenendumque tradiderint, et scriptum posteris reliquerint, et quomodo consonum sit auctoritati vel actibus apostolicis, et a Veteri Testamento originem trahens. Ex quibus demonstratur (0076A)quam detestabiles habendi sint inimici veritatis, et quomodo pejores sint omnibus incredulis, Scripturis divinis hoc docentibus, et quam indigniora omnibus infidelibus de Deo sentiant, et rebus coelestibus. Quae omnia cum confratribus contulimus, et amplissimae Eccellentiae vestrae praesentanda direximus.
VI. Et cum praecedens schedula dictata fuisset, supervenit quidam homo fugiens ab Hispaniis de Cordoba, qui se dicebat furatum fuisse a quodam Judaeo Lugduno ante annos viginti quatuor, parvum adhuc puerum, et venditum, fugisse autem anno praesenti cum alio qui similiter furatus fuerat Arelate ab alio Judaeo ante annos sex. Cumque hujus, qui Lugdunensis fuerat, notos quaereremus, et inveniremus, dictum est a quibusdam et alios ab eodem Judaeo furatos, alios vero emptos ac venditos; ab alio quoque (0076B)Judaeo anno praesenti alium puerum furatum et venditum: qua hora inventum est plures Christianos a Christianis vendi et comparari a Judaeis, perpetrarique ab eis multa infanda quae turpia sunt ad scribendum. Liber adversum dogma Felicis Urgellensis