DE INSCRIPTION ROMANA APUD FRISIOS REPERTA.
recensereSCRIPSIT
U. PH. BOISSEVAIEditorum huius Ephemeridis benivolentia mihi, quamquam sero petenti, conceeeum fuit ut inscriptionem Romauam, nuper in patria nostra repertam, sine mora cum antiquitatis studioeis communicarem. Neque immerito statim ad omnium notitiam titulus perveniet, qui postremus apud nostrates effossus in titu- lis nos tris locum obtinebit fortasse primum.
Ineunte mense Augusto cum in pago Beetgum, sito haud procul a Leovardia, Frisiae capite, ex tumulis vernacule terpen nominatis, qui in partibus septemtrionali et occidentali huius provinciae passim inveniuntur), lucri faciendi causa unus egereretur (nam humus horum collium pinguis et ferax magno venire solet) 2 m. sub solo ara reperta est, cui haec verba litteris pulchris optimae aetatis ineculpta sunt:DEAE · HLVDANAE
CONDVCTORES
PISCATVS · MANCIPE
Q · VALERIO · SECV
NDO · V · S · L · M
Tituli nostri interpretatio nullam praebet difficultatem : conductores piscatus, quorum manceps erat Q. Valerius Secundus, voti compotes deae cuidam Hludanae aram dedicarunt. Sescenties talia inveniuntur. Quid igitur est quo multis aliis haec inscriptio praestare videatur? Dicam. Primum de deae Hludanae natura atque indole certiora nos edocet; tum qui hic memorantur conductores piscatus nondum innotuerant neque conductores et mancipem vectigalis alicuius in aliis titulis ita inter se oppositos invenies; denique maxime memorabilis est propter locum ubi est repertus.
1. Dea Hludana, de qua primum nobis agendum est, iamdudum erat cognita ex tribus lapidibus Rhenanis, quorum unus formam Hludana praebet (Bramb. 150: Deae Hludanae sacrum C. Tiberius Verus), alter Hludena (Bramb. 188: Deae Hludenae cen ....), tertius, ante hos paucos annos effossus, Hluϑena (Rhein. Jahrb. L/LI, 184: [..... deae] Hluϑenae [sacrum] pro. salute Im [p. Caes. M. Aur. S]everi Alexa[ndri Pii] Fil. Invicti [Aug. et Iuliae] Mamaee ma[tris Aug.] vexillat. leg. [I M. p. f.....]), 222/235 p. Chr. Tituli antem Brambachiani cum prodierint in colli Monterberg, prope Kalkar inter Cliviam et Xanten sito), Hludana dea non sine quadam probabilitate habebatur pro genio tutelari alicuius loci, ut nonnullos autumasse video (quamquam ea admodum infelix fuit coniectura), aut certe pro numine in his regionibus potissimum culto. Tertio tamen lapide non procul a Munstereifel reperto iam credibile factum eius cultum latius patuisse. Nec defuit qui propter formam Hluϑena celticam deam nostram appellaret: litteram enim Θ celtico Đ vel ĐĐ (=th), in nonnullis inscriptionibus Rhenanis obvio, esse parem. At ut taceam non celticum Đ ibi legi verum graecum ϑ, inde deam celticae originis esse nequaquam concludendum erat. Oum enim Hludana quartam litteram habeat adspiratam (rectius ₙfricativam"), ut mox videbimus, nihil mirum si lapicida, ut hoc exprimeret, celticam litteram Đ sibi notam lapidi insculpserit.
His deae Hludanae testimoniis accedit iam nostra inscriptio, qua etiam Frisios earn veneratos esse demonstratur, id quod ideo haud parvi est momenti, quod Frisii Ingaevonibus adnumerandi sunt), ad quos Rheni accolas non pertinere manifestum est. Iam intellegimus Hludanam aut a Frisiis) atque fortasse etiam a ceteris Ingaevonum gentibus adoratam fuisse, aut, quod magis mihi placet, in commune celebratam apud nationes plerasque Germaniae Inferioris.
Disputarunt de deae origine atque natura complures viri docti et nostrates et Germani, omnium autem uberrime Iacobus Grimmius in libro notissimo Deutsche Mythologie I, 212 cf. 221. Is Hludanam composuit cum Hlódhyn, quod cognomen in mythologia antiqua septemtrionali Terrae deae (Iördh) datur. Vide Snorra Edda I, 474. 585. Sic in carmine Eddico Völuspá 55 Thor, qui dea Iördh prognatus est, vocatur mögr (i. e. filius) Hlódhynjar (voc. Hlódhyn gen. cas.). Grimmii suspicionem, confirmatam titulo prope Munstereifel reperto, qui formam Hluϑena praebet, nostra quoque inscriptione corroboratam crediderim, cum Ingaevones, ad quos Frisii pertinent, usque ad Scandiam olim habitasse putandi sint.
Idem Grimmius, quem Zeuss. (die Deutschen und ihre Nachbarstämme) secutus est, affinitatem quandam videre sibi visus est inter Iördh deam et Nerthum, quam Tacitus memorat loco Germaniae notissimo (c. 40). At Iördh et Nerthum, si etymologiam spectas, nihil inter sese commune habere auctor mihi est collega Symonsius, et corruere quae de littera n "prosthetica" Zeuss. habet p. 27 Adn. Nec tamen ideo negaverit Hludanam (i. e. claram) eandem esse atque Nerthum, vel potius Nerthi esse ἐπίθετον, quod postea, ut fit, apud gentes nonnullas pro nomine ipso coepit usurpari; neque obstare quod Iördh quoque Hlódhyn cognominatam invenimus, cum veri non sit absimile aetate demum recentiore Terrae deae cognomen, olim a se alienum, sibi habuisse tributum). Cui opinioni confirmandae an titulus recens repertus pro testimonio citari mereatur (populi enim qui Nerthum in commune colunt et ipsi Ingaevones censendi sunt proximeque absunt a Frisiis) videant harum rerum periti.
Atque haec satis sunto de dea: iam cum dedicantibus mihi res est.
2. E fluminibus et lacubus, quae ad pisces capiendos locabantur, vectigal ad aerarium populi Romani rediisse notum est. Πολλῶν γὰρ, ait Polybius (6, 17), ἕργων ὄντων τῶν ἐκδιδομένων ὑπὸ τῶν τιμητῶν διὰ πάσης Ἰταλιας – πολλῶν δὲ ποταμῶν, λιμένων, κητίων, μετάλλων, χώρας κ.τ.λ. Inter lacus celeberrimi erant Avernus et Lucrinus "qui olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabant" (Serv. ad Verg. Georg. 2, 161), et vel pueri didicimus lacum Lucrinum in vectigalibus primum locatum fuisse fruendum boni ominis causa. Verba sunt Festi in epit. p. 121. Mansisse id vectigal aetate imperatoria nec teste indiget atque insuper confirmatur verbis Marciani Dig. 1, 8, 4, 1: "sed flumina paene omnia et por tus publica sunt", et praecipue Ulpiani Dig. 43,14,1,7: "Publicano qui lacum vel stagnum conduxit, si piscari prohibeatur utile interdictum competere Sabinus consentit et ita Labeo". Hinc quoque lacus piscatorii privati ut salinae, si quae sunt in praediis, in censum deferendae sunt Dig. 50, 15, 4, 6.
Ceterum ut saepe de vectigalibus quae huic similia sunt; metalla dico et salinas, ita raro de piscatu mentio fit. Nescio an apud Iurisconsultos praeter unum quem laudavi locum nusquam inveniatur. Operae pretium est conferre Ulp. Dig. 50, 16, 17, 1: "publica vectigalia intellegere debemus ex quibus vectigal fiscus capit: quale est vectigal portus vel venalium rerum, item salinarum et metallorum et picariarum" (cf. Dig. 3, 4,1). Vides enumerari salinas, metalla, atque etiam picarias: nihil de piscatu. Idem in inscriptionibus observatur: memorantur saepius salinae, metalla (cf. Hirschfeld. Verwaltungsgeschichte p. 75 sq. et indices C. I. L.), ante nostrum lapidem repertum nusquam, quod sciam, piscatus. Unde nostro iure concludimus id quod per se veri est simile, huius vectigalis reditus non ita magnos fuisse.
Romani – rem narro haud obscuram – vectigalia fruenda locare solebant; quibus conducendis cum grandi pecunia opus esset, publicani in societates coibant. In licitatione autem pro societate unus suo nomine vectigal redimit, isque manceps vocatur. Fest. ep. 137: "Manceps dicitur qui quid a populo emit conducitve, quia manu sublata significat se auctorem emptionis esse; qui "idem praes" dicitur, qui tam debet praestare populo quod promisit, quam is, qui pro eo praes factus est". De his mancipibus Polyb. 6, 17 οἱ μὲν γὰρ ἀγοράζουσι παρὰ τῶν τιμητῶν αὐτωοὶ τὰς ἐκσόσεις. In sequentibus cum dicat: οἱ δὲ κοινωνοῦσι τούτοις, οἱ δὲ ἐγγυῶνται τοὺς ἠγορακότας, οἱ δὲ τὰς οὐσίας διδόασιν ὑπὲρ τούτων εἰς τὸ δημόσιον, distinguit inter socios, et praedes, et eos qui praediis populo cavent. Sic Atticus, teste Nepote in vita c. 6, nunquam ad hastam publicam accessit nullius rei neque praes neque manceps factus est. Nec aliter accipiendus Livii locus 43,16,3: Edixerunt censores: "nequis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet, sociusve aut affinis eius conductionis esset". Vides separatim enumerari mancipes, socios, eos qui praedes sunt aut praediis cavent. Igitur interest aliquid inter mancipem, emptionis auctorem, et eos qui huic κοινωνοῦσι. Hi autem universe appelantur publicani), addito vectigali socii vel conductores l). Itaque rectissime, licet alterum huiusmodi exemplum vix afferas, in nostra inscriptione distinguuntur conductores piscatus et manceps eorum). Ceterum vox "manceps" interdum usurpatur etiam pro publicano, ut a Cicerone Div. in Caec. 10, 33: "mancipes a civitatitibus pro frumento pecuniam exegerunt". Nec qui in tegulis Agrigentinis, C. I. L. X, 8044, occurrunt mancipes et conductores sulphuris Siculi diversi fuisse videntur. Symmachus rel. 44 mancipes salinarum eos vocat de quibus cod. lust. 4, 61, 11 disertis verbis: "si quis sine persona mancipum, id est, salinarum conductorum sales emerit.sales ipsi mancipibus addicantur". Vide etiam C. I. L. VI, 1016 = Eph. Epigr. IV, 787.
3. Venio ad id quod dixi, maxime memorabilem esse hunc lapidem propterea quod apud Frisios repertus sit. Nam ut taceam antehac in patria nostra, trans Rhenum, si exceperis Hollandiam provinciam et loca fluvio proxima, nullam unquam inscriptionem Romanam prodiisse, unde cultum Romanum in has regiones vix penetrasse cognoscas, hoc demum titulo certo comperimus qua iuris condicione Frisii aliquamdiu sub Romanorum imperio usi sint.
Piscatus vectigal locari non potest nisi ab eo, in cuius dominio sunt flumina et stagna. Horum autem dominium agrorum dominio inhaeret. Nota sunt verba legitima deditionis, apud Livium 1, 38: "Estne populus Collatinus in sua potestate?" Est. "Deditisne vos populum Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra utensilia divina humanaque omnia in populi Romani dicionem?" Dedimus. "At ego recipio". C 9, 9, 5. Idem Polybius 36, 2 : οἱ – διδόντες αὑτοὺς εἰς τὴν Ῥωμαλων ἐπιτροπὴν διδόασι πρῶτον μὲν χώραν τὴν ὑπάρχουσαν αὐτοῖς, καὶ πόλεις τὰς ἐν ταύτῃ. ὁμοίως ποταμοὺς λιμένας ἱερὰ τάφους, συλλήβδην ὥστε πάντων εἰναι κυρίους Ῥωμαίους, αὐτοὺς δὲ τοὺς διδόντας ἁπλῶς μηκέτι μηδενός. Itaque populus dediticius, amissa liberiate, amittit etiam omnia quae in eius potestate erant. Quae res publicae illius populi erant, urbs, agri, aqua, humana divinaque omnia fiunt res publicae populi Romani. Quod confirmatur e. g. a Gaio (Inst. 2,7) : in (provinciali) solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usum fructum habere videmur). Is populus igitur, cuius stagna et flumina a populo Romano fruenda locantur, est in dieione populi Romani, est vectigalis et stipendiarius).
Videamus iam quid de condicione et statu Frisiorum scriptores Romani nobis rettulerint.
Constat Frisiorum nationem anno a. Chr. 12, Druso rem in Germania gerente, ad amicitiam populi Romani se applicuisse, Dio 54, 32. Praeter milites "modicum iis imperavit tributum ut coria boum penderent" (Tac. Ann. 4, 72). Unde eos iure fere eodem quo Batavos fuisse putes. Hi enim pars sunt imperii Romani (Tac. Germ. 29), sacramento adiguntur frequentes (Hist. 4,14; et notissimae sunt Batavorum cohortes), queruntur tradi se praefectis centurionibusque (Tac. 1.1.) ; iidem tamen immunes Romanis ius vectigalium exigendorum apud eos non exercentibus (cf. Mommsen. Staatsr. 3, 737). Rebelles facti sed iam ad pacem reclinantes recordantur sibi non tributa sed virtutem et viros indici, quod proximum sit libertati (Hist. 5, 25). Nec quicquam a Vespasiano mutatum: "manet honos et antiquae societatis insigne, nam nec tributis contemnuntur nec publicanus atterit. Exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi" (Germ. 29). Non aliter Frisii fere immunes ad arma tantum vocantur. Quadraginta annos in obsequio manuserunt: Tiberio demum imperante desciscunt. Frustra Apronius legatus Aug. pr. pr. exercitus Germaniae Inferioris eos opprimere conatus, ipse gravi clade affligitur (Ann. 4, 72 sqq.). Ab eo inde tempore aut infensa est natio Frisiorum aut male fida (ib. 11, 19): redacti igitur videntur sub populi Romani potestatem, sed ita redacti ut saepius rebellarint. Tandem aliquando anno 47 p. Chr. a Corbulone perdomantur: in potestatem populi Romani sese permittunt ; obsides dant, considunt apud agros ab eo descriptos. Idem "senatum magistratus leges imposuit) ac ne iussa exuerent praesidium immuni vit" (Ann. 11, 19).
At Corbulonem Chaucos gentem finitimam adorientem Imperator Claudius praesidia eis Rhenum reducere iussit. Quod Augustus post cladem Varianam consilium ceperat imperii intra Rheni ripas continendi, comprobatum a Tiberio iam perfecit Claudius. Hic igitur quod a Romanis in Germania Inferiore trans Rhenum occupabatur missum fecit. Id quod non ita accipiendum duco ut statuamus Frisios statim liberos esse factos. Sed brevi post pristinam libertatem recuperasse testes sunt Tacitus (Ann. 13, 52, et Germ. e. 34 ubi Frisii inter liberas Germanorum gentes recensentur) et Plinius, qui H. N. 25, 3, 22 Frisios aetatis Augustae gentem tum fidam appellat. Nihilo minus tamen etiam postea Frisii sive Frisaevones merent in exercitu Romano). Itaque necessario statuendum partem certe eorum sub imperio Romano remansisse. Quaeritur quaenam pars remanserit. Mem oran tur a Plinio 1.1.4, 15, 101 insulae Frisiorum Chaucocorum Frisiavonum in ipso Rheno. Sed operae pretium est totum locum describere. "In Rheno autem ipso, prope C̅ in longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum, Marsaciorum quae sternuntur inter Helinium et Flevum". Quae si contuleris cum Taciti verbis Germ. 34: "maioribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium. Utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur, ambiuntque inmensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos," coniectura non nimis audaci colliges Frisios, quam regionem postea ab iis habitatam novimus, (provinciam hodiernam Hollandiam Septemtrionalem dico), eius partem iam tune temporis incoluisse atque insuper insulas adiacentes, quae postea mari ingruente demersae sint. Atque hae regiones eis Rheni ostium orientale (Flevum) sitae erant pertinebantque procul dubio ad Imperium Romanum. Atque etiam ulterius progrediendum est. Pars occidentalis provinciae hodiernae Frisiae, quae vocatur Westergo, in qua parte pagus Beetgum situs est, olim et ipsa insula fuisse videtur atque quodammodo, quamquam trans Flevum sita sit, ad Rheni delta pertinere potuit). Sed etiamsi hoc minus verum sit, tamen hanc regionem transrhenanam quidem sed ad flu vii ripam adiacentem Romanae dicionis fuisse non mirandum).
Quare nihil magnopere obstare videtur quo minus lapidem post Claudium positum putemus. Quod qui non admittit, is anno cuidam post "rebellionem clade Aproniana coeptam" titulum necessario adscribet. Nam si Tacito fides est habenda, ante annum 28 p. Chr ius vectigalium exigendorum Romani apud Frisios non exercuerunt. At postea exegisse probabiliter statuemus. Hoc tamen tenendum quo tempore Frisiorum gens infensa erat, id est, rebellaverat, piscatus conductores aram vix dedicare potuisse.
Atque haec hactenus. Incerta esse quae ultimo loco dicta sunt non ignoro; sed spe destituti non sumus fore aliquando ut novo titulo reperto haec quae adhuc obscura sunt clara luce illustrentur. Hoc certum, neminem qui de rebus Frisiorum et de statu Germaniae Inferioris acturus est, hunc lapidem impune spreturum.