De incarnationis Dominicae sacramento

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De incarnationis Dominicae sacramento
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16


AmbMed.DeInDoS 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De incarnationis Dominicae sacramento

703 CAPUT PRIMUM.

Indicata dicendi occasione, ad sacrificia Caini et Abelis accedit Ambrosius. Tum quid in prioris oblatione Deo displicuerit, explorat. Deinde ubi Abelis holocaustum paucis exposuit, quosnam lata in Cainum feriat sententia, docet. 1. Debitum, fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, nisi forte improviso conventu putaverunt nos esse turbandos: sed numquam fides vera turbatur.

2. Itaque dum illi forsitan veniunt, ad istos qui propositi sunt, deflectamus agricolas, quorum alter, hoc est Cain, a fructibus terrae: alter autem, Abel videlicet, ex primitivis ovium suarum hostiam Domino obtulit (Gen. IV, 3, 4). Nihil invenio quod in specie munerum reprehendam, nisi quod et Cain munera sua displicuisse cognovit, et Dominus dixit: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Ibid., 7). 3. Ubi igitur est crimen? ubi culpa? Non in oblatione muneris, sed in oblationis affectu. Sunt quidam qui recte arbitrantur, quia alius quae offerret, elegerat: alius quae viliora habuit, offerebat. Sed non est ita inops spiritalium sensus in nobis, ut patemus quia Dominus corporale sacrificium, non spiritale quaerebat. Et ideo addidit, quiesce (Ibid.), tolerabilius significans abstinere a muneribus deferendis, quam infideli studio munus offerre. Qui enim nescit dividere, nescit dijudicare: spiritalis autem dijudicat omnia (I Cor. II, 15). Et ideo Abraham sacrificium quod offerebat, divisit (Gen. XV, 10). 4. Scivit etiam Abel dividere, qui ex primitivis ovium obtulit sacrificium (Gen IV, 4), docens non terrae munera placitura Deo, quae degeneraverant 704 in peccatore, sed ea in quibus divini gratia mysterii refulgeret. Prophetavit itaque nos per passionem Domini a culpa esse redimendos, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Unde et de primitivis obtulit, ut primogenitum designaret. Ostendit ergo verum Dei sacrificium nos futuros, de quibus Propheta ait: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1), Meritoque Dei judicio comprobatur. 5. Illi autem reprobato dicitur, quiesce: quam puto generalem in omnes extra Ecclesiam constitutos latam esse sententiam; multorum enim hic figuram cerno populorum; quos divina sententia comprehendit, quorum in illo Cain jam tunc munera refutavit (Gen. IV, 5).

CAPUT II.

Post enumerata varia hominum genera, qui fere sub nominis christiani falso velamine Ecclesiam lucerantes, memoratae sententiae obnoxii sunt, admonet quemadmodum nobis declinanda sit eadem sententia.

6 Generalis enim haec in impios omnes sententia est. Itaque si Judaeus offerat, qui filium virginis Mariae a Patre Deo separat, dicitur ei: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti: quiesce (Ibid., 7).

7. Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, assereus ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce. 8. Dicitur hoc Sabelliano, qui Patrem Filiumque confundit. Dicitur hoc Marcionitae, qui alium putat Deum novi, alium veteris 705 Testamenti. Dicitur hoc Manichaeo et Valentino, qui non putaverunt veritatem carnis humanae a Christo esse susceptam. Paulus quoque Samosatenus et Basilides in eadem sententiae sorte numerantur. 9. Similiter quoque ejusdem sententiae auctoritate damnantur, qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt. Alii enim quidam vel Arianorum Judaei, vel Ariani sunt Judaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant. 10. Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando. 11. Illos quoque percellit ista sententia, qui animam rationabilem ab incarnationis Dominicae segregant sacramento, naturam hominis ab homine separare cupientes. Et isti fortasse recte offerunt Trinitati: sed rationem nesciunt naturae humanae divinaeque distinguere; Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti. 12. Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur. Siquidem sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia conversio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, justus in Dei regno. 13. Caveamus igitur ne quis nos a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat (Cant. III, 4). 706 Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praejudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus.

CAPUT III.

Iis qui Joannis testimonium de Verbi aeternitate non reciperent, increpitis: nec non laudato eodem evangelista, locum expendit: quo non solum Verbi aeternitatem divinitatemque signari tradit; sed etiam ex his eadem in Patre attributa demonstrari. Corporeum in Verbo nihil cogitandum; et quamvis ejus naturam minime capiamus, sufficere nobis debere Joannis auctoritatem, qui quomodo Verbum viderit, explicatur.

14. Nolo nobis credatur, Scriptura recitetur. Non ego dico a me quia in principio erat Verbum (Joan. I, 1), sed audio: non ego affingo, sed lego; quod omnes legimus, sed non omnes intelligimus. Et cum legitur, audimus omnes, et non audiunt omnes: Incrassatum est enim cor quorumdam, et aures eorum graviter audierunt (Act. XXVIII, 27); aures scilicet interioris affectus. Non enim caro peccat, quae suum servat officium, et recipit auditum, sed animus puri auditus pravus interpres, qui recusat audire quae dicuntur, intelligere quae leguntur. Quid aures tamquam cera et plumbo clauditis, et tamen Dominica beneficia et officia naturae non potestis excludere? Auditis inviti, auditis fastidientes: auditis, ne quod non audieritis, excusare possitis. 707 15. Auditis ergo cum legitur: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quis hoc dicit? Joannes utique ille piscator: sed non quasi piscator hoc dicit, sed quasi humani piscator affectus; qui jam non pisces caperet, sed homines vivificaret (Luc. V, 10). Non suum est, quod dicit: sed ejus qui vivificandi ei tribuit potestatem. Piscator enim ipsis, quos ante capiebat, piscibus taciturnior erat; et circa divina mysteria magis mutus, qui vocis suae nesciebat auctorem: sed vivificatus a Christo vocem audivit in Joanne, Verbum agnovit in Christo. 16. Et ideo plenus Spiritu sancto, qui sciret principium non temporis esse, sed supra tempora, reliquit saecula, et ascendens spiritu super omne principium, ait: In principio erat Verbum, hoc est, remaneat coelum; nondum enim erat, quando in principio erat Verbum. Nam etsi coelum habet principium. Deus non habet. Denique in principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Aliud est, fecit: aliud est, erat. Quod fit, incipit: quod erat, principium non accipit, sed praevenit. Remaneant etiam tempora, quia post coelum tempora. Remaneant etiam angeli et archangeli. Et si principium eorum non invenio, erat tamen quando non erant. Non erant enim, qui aliquando coeperunt. Si ergo principium eorum invenire non possum, quos certum est habere principium, quomodo possum Verbi invenire principium, a quo omne principium non solum creaturarum, sed etiam cogitationum nostrarum omnium praevetur? 17. Aperte itaque sempiternam divinitatem ejus expresserat: sed tamen ne quis a Patre divideret Verbi aeternitatem, ut eamdem crederemus Verbi esse, quae Patris est, bonus ille piscator adjunxit: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Hoc quod dixerat, sic aestimandum est: Erat Verbum, quomodo erat Pater; quoniam cum Patre erat, et in Patre erat, et apud Patrem erat semper. Nempe quomodo de Patre legimus, erat; ita et de Verbo legimus, erat. 18. Quid discernis intellectum, qui non discernis auditum? Verbi esse apud Patrem est: Patris esse cum Verbo est; legimus enim quia Verbum erat apud Deum. Itaque si secundum tuam opinionem aliquando non erat, ergo secundum tuam opinionem et is in principio non erat, apud quem erat Verbum. Per Verbum enim audio, per Verbum intelligo quia Deus erat. Nam si sempiternum Verbum esse credidero, quod credo; non possum de Patris aeternitate dubitare, cujus aeternus est Filius. Si temporalem generationem ejus existimo, incipit communitatem habere nobiscum; ut videatur Pater esse coepisse: sed si de Patre non ambigis, quia incipere esse Dei non est, de Patre non ambigis, quia Dei est sempiternam habere perfectionem; ne forte usu sermonis labereris humani, 708 dum Verbum dicis et Filium, ideo addidit: Et Deus erat Verbum (Ibid., 1). 19. Habet utique quod Pater, quia Deus erat. Quomodo hujus negas aeternitatem, cui unum cum Patre Dei nomen est? Non te sonus capiat, similitudoque sermonis: aliud Verbum est, quod tempora habet, quod syllabis colligitur litterisque componitur: non tale Verbum Filius, quia non talis est Pater Verbi. 20. Cavendum ergo ne et ibi quaestionem vocis corporalis videamur ingerere. Incorporeus est Deus: vocem utique incorporeus corporalem non habet. Si vox corporalis non est in Patre, nec Filius verbum est corporale. Si corpus in Patre non est, nec tempus in Patre est. Si tempus in Patre non est, utique nec in Verbo est. Quod si nullum principii tempus in Verbo, nec numerus utique, nec gradus Verbi est. Quia si numerus in Verbo, ergo multa verba. Si multa verba, multi et filii. Sed unum Verbum est, quod et gradum excludit et numerum: unum secundum naturam. 21. Ne quaerite cujusmodi naturam. Nescio multo melius hoc, quam scio. Hoc solum bene scio, quod nescio, quae scire non possum. Quod vidimus, inquit, et quod audivimus (I joan. 1, 3), Joannes dicit: hoc solum bene scire se dixit, quod audivit et quod vidit, qui in Christi pectore recumbebat. Ergo illi satis est audisse, mihi non est satis. 22. Sed quod ille audivit, hoc mihi dixit: et quod audivit a Christo, hoc nec ego possum negare verum esse de Christo. Ergo quod audivit, audivi: et quod vidit, vidi; ille enim vidit, quod vidit: non utique divinitatem, quae secundum naturam suam videri non potest. Sed quia secundum naturam suam videri non poterat, suscepit quod erat praeter naturam divinitatis; ut secundum naturam corporis videretur. Denique et Spiritus sanctus in specie visus est, sicut columba (Luc. XXX, 22); quia videri divinitas in suae claritatis veritate non poterat.

CAPUT IV.

Non sufficere si credamus in Christo veram carnem, nisi a divinitate omnem cum ea confusionem, aliamve infirmitatem secludamus: neque si eumdem utriusque foederis Deum dicamus, nisi coaeternum ipsimet Verbum profiteamur: nec demum, si ante Virginem agnoscamus illum coepisse, nisi omni principio antiquiorem praedicemus. Commendatur Petri confessio; et cur ille, loquentibus aliis, tacuerit, quamve pulchre idem postea responderit, exponitur.

23. Noli igitur et tu secundum naturam interpretari, quod praeter divinitatis naturam est. Nam etsi credas a Christo veram 709 carnem esse susceptam, et offeras transfigurandum corpus altaribus; non distinguas tamen naturam divinitatis et corporis, et tibi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti (Gen. IV, 7). Divide quod meum, divide quod suum Verbi est. Ego quod erat illius, non habebam: et ille quod meum est, non habebat. Suscepit quod meum est, ut impertiret quod suum est: suscepit non ut confunderet, sed ut repleret. Si credas susceptionem, affingas confusionem; Manichaeus esse desisti, nec tamen Ecclesiae filius esse coepisti. 24. Si credas susceptionem corporis, adjungas divinitati compassionem: portionem utique perfidiae, non perfidiam declinasti; credis enim quod tibi prodesse praesumis: non credis quod Deo dignum est. 25. Rursus si credas quia idem Deus et novi et veteris Testamenti est, tempora autem Verbo ejus et momenta praemittas: tolerabilior Valentinus est, qui non saecula ante Deum, sed deos putat esse, quod saecula sunt; minoris enim sacrilegii est copulari divinitati saecula, quam praeferri. 26. Si credas iterum quia Christus principium non sumpsit ex Virgine, sed tamen aliquod ante Christum aestimes esse principium: in tempore distantia, de impietate contentio est; Virginis enim supparem negasti esse, non temporis. Ego autem et supparem Virginis secundum susceptionem corporis non negabo, et creatorem temporis confitebor. Quid enim proficis, si dicas quia Christus haec an illa sit creatura? Creatura mutatur, non divinitas adoratur. 27. Noluit se sic Christus agnosci, nec his tantum, quae supra hominem sunt, meritis aestimari. Denique cum interrogasset: Quem me dicunt esse homines (Matth. XVI, 13)? cum alii dicerent Eliam, alii Hieremiam, aut unum ex prophetis; nullius sententiam praedicavit: cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16); hunc solum non immerito laudavit. 28. Ergo Joannes dicit, Petrus dicit, Christus probavit, et tu non probas, Ariane? Nec Joanni et Petro putas esse credendum, quos vel solos pro testimonio gloriae suae Dominus noster Jesus Christus ad omnium fidem credidit abundare? Denique quasi ad testimonium veteris et novi Testamenti Moyses cum Elia adsciscitur, cum Joanne Petrus frequenter adhibetur (Matth. XVII, 1). 29. Petrus dicit, Tu es (Joan. XIII, 23); non dicit: Tu esse coepisti. 710 Petrus dicit: Tu es Filius Dei; non dicit: Tu es creatura. Dixit hoc Joannes. Si adhuc non credidisti, quia non intellexisti mysterium supra sapientiam recumbentis, repetivit Petrus. Commendavit utrumque Christus, alterum judicio, alterum mysterio; id enim addidit, ut legeres quod in Christi pectore recumbebat, et intelligeres quod ejus caput, in quo principale omnium sensuum est, arcano quodam sapientiae replebatur. Sed si non putas intelligendum esse mysterium, saltem noli impugnare judicium. Laudatur Petrus, quia Dei Filium credidit, quem videbat; quia se ab imperitae plebis rudibus adhuc opinionibus separabat. Denique cum interrogasset Dominus, quid homines de Filio hominis aestimarent, cum diceretur vulgi sententia, Petrus tacebat. 30. Taces ergo, Simon, et respondentibus aliis, adhuc taces (Matth. XVI, 14); cum ipse sis primus, qui etiam non interrogatus interrogas: nec times, ne reprehendaris a Domino, quia non respondes interroganti? Ideo, inquit, non respondeo, quia non interrogor meam, sed alienam sententiam; legi enim: Ut non loquatur os meum opera hominum (Psal. XVI, 4): opus autem est perfidorum perfidias praedicare. Ergo taceo adhuc, quia nondum id quod sentio interrogor: non proferam labiis, quod animus non probavit. Erit tempus quando respondeam. Interrogabor et ipse quid sentiam, tunc demum respondebo quod meum est; meum est enim fidem loqui, pietatem asserere, gratiam praedicare. 31. Non igitur quasi pigrior sensu, voce tardior tacet, nec quasi fastidiosus differt vocis obsequium: sed quasi cautus periculum vulgaris opinionis evitat, qui periculum non evitabat salutis. Denique in posterioribus habes quia exsilivit e navi, ut occurreret Domino (Matth. XIV, 29), non gloriae cupidus, sed obedientiae praematurus. 32. Hic ergo qui ante reticebat, ut doceret nos quod impiorum nec verbum debeamus iterare: hic, inquam, ubi audivit: Vos autem quid me dicitis (Matth. XVI, 15)? statim loci non immemor sui, primatum egit: primatum confessionis utique, non honoris; primatum fidei, non ordinis. Hoc est dicere: Nunc nemo me vincat, nunc meae partes sunt: debeo compensare quod tacui, debet prodesse quod silui. Lingua mea non habet spinas; sine impedimento fides debet exire. Dum alii coenum, alienae licet, prolatae tamen impietatis evacuant, qui aut Eliam, aut Hieremiam, 711 aut unum ex prophetis Christum esse dixerunt (Matth. XVI, 14); habuit enim ista vox coenum, habuit ista vox spinas: dum alii, inquam, hoc lavant coenum, dum in aliis enodantur hae spinae, vox nostra Filium Dei Christum resultet. Mihi purus est sermo, cui nullas spinas expressa reliquit impietas. 33. Hic est ergo Petrus qui respondit pro caeteris apostolis, immo prae caeteris (Ibid., 16); et ideo fundamentum dicitur, quia novit non solum proprium, sed etiam commune servare. Huic astipulatus est Christus, revelavit Pater. Nam qui veram generationem loquitur Patris, a Patre assumpsit, non sumpsit ex carne.

CAPUT V.

Fidem hanc Ecclesiae fundamentum esse ac valere adversus omnes haereses, qua in Christo divina simul et humana generatio creditur. Duas illas generationes invicem sibi non officere: sed quae ad utramque pertinent, salva etiam in passione ac sepultura mansisse. Non ergo infirmitates corporis divinitati attribuendas; cum haec a loco et tempore absoluta sit: et nihil nisi secundum carnem pati potuerit Verbum divinum.

34. Fides ergo est Ecclesiae fundamentum: non enim de carne Petri, sed de fide dictum est, quia portae mortis ei non praevalebunt: sed confessio vicit infernum (Ibid.). Et haec confessio non unam haeresim exclusit; nam cum Ecclesia multis tamquam bona navis fluctibus saepe tundatur, adversus omnes haereses debet valere Ecclesiae fundamentum. 35. Dies me citius defecerit, quam nomina haereticorum diversarumque sectarum; adversum omnes tamen generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et sempiternus ex Patre, et natus ex Maria virgine. Quem quasi gigantem sanctus David propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit consors divinitatis et corporis: qui tamquam sponsus, procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Sponsus animae secundum Verbum: gigas terrae, quia usus nostri officia percurrens, cum Deus semper esset aeternus, incarnationis sacramenta suscepit, non divisus, sed unus, quia utrumque unus, et unus in utroque, hoc est, vel divinitate vel corpore: non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex virgine. 36. Generatio generationi non praejudicat, nec caro divinitati; quia nec pignus Patri, nec voluntas passioni, nec passio voluntati, Idem enim patiebatur, et non patiebatur: moriebatur, et non moriebatur: sepeliebatur, et non sepeliebatur: resurgebat, et non resurgebat; quia corpus proprium suscitabat: quia quod cecidit, hoc resurgit: quod non cecidit, non resurgit. Resurgebat igitur secundum carnem, quae mortua resurrexit: non resurgebat secundum Verbum, quod non resolutum fuerat in terram, sed apud Deum semper manebat. 37. Ergo et moriebatur secundum nostrae susceptionem 712 naturae, et non moriebatur secundum aeternae substantiam vitae: et patiebatur secundum corporis susceptionem; ut suscepti corporis veritas crederetur: et non patiebatur secundum Verbi impassibilem divinitatem, quod totius exsors doloris est. Denique idem dicebat: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? quia secundum carnem relictus est, qui secundum divinitatem nec deseri potuit, nec relinqui. 38 Idem etiam dicit: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Ibid.), hoc est, non capiatur, qui audit: Quare me dereliquisti? sed intelligat quod secundum carnem ista dicantur, quae longe a plenitudine divinitatis aliena sunt. Aliena sunt enim a Deo verba delictorum, quia aliena sunt et delicta verborum: sed quoniam delicta aliena suscepi, etiam delictorum alienorum verba suscepi; ut derelictum me a Patre Deo esse dicam, qui apud Deum semper sum.

39. Erat igitur immortalis in morte, impassibilis in passione. Etenim quasi Deum non cepit mortis aerumna, et eumdem quasi hominem inferna viderunt. Denique emisit spiritum (Matth. XXVII, 50), et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit. Pendebat in cruce, et omnia commovebat. Tremebat in ligno, quem totus tremebat hic mundus. Erat inter supplicia, excipiebat vulnera, et regnum coeleste donabat. Peccatum omnium factus, peccata generis abluebat humani. Postremo mortuus est, et secundo et tertio exsultans atque ovans dico, mortuus est; ut illius mors vita fieret mortuorum. 40. Sed nec sepulcrum quidem ejus miraculo caret. Nam cum esset unctus a Joseph, et in ejus monumento sepultus (Luc. XXIII, 53), novo opere quodam ipse defunctus defunctorum sepulcra reserabat: et corpus quidem ejus jacebat in tumulo; ipse autem inter mortuos liber, remissionem in inferno positis, soluta mortis lege, donabat. Erat ergo caro ejus in monumento, sed virtus ejus operabatur e coelo. Ostendebatur omnibus per corporis veritatem, quia non caro erat Verbum, sed caro erat Verbi. Caro quidem gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus: et si exuit corpus, nullum tamen de corpore Deo damnum. 41. Cur divinitati attribuis aerumnas corporis, et infirmum doloris humani et divinae connectis naturae? Nunc anima, inquit, mea turbata est (Joan. XII, 27). Anima turbata est, non sapientia; immutabilis enim manebat sapientia, etsi circumdaretur amictu carnis. Nam in illa servi forma erat veri luminis plenitudo: et cum se exinanivit, lumen erat. Denique dicebat: Ambulate dum lumen habetis (Joan. XII, 35). Et quando in morte fuit, in umbra non erat. Denique etiam in inferno positis vitae lumen fundebat aeternae. Radiabat etiam illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, sed inferno non claudebatur. Quis enim locus est sapientiae? Denique dicit justus: Sapientia autem unde inventa est? Quis autem locus est disciplinae? Nescit homo viam ejus, nec inventa est inter homines (Job XXVIII, 12, 13). 713 42. Ergo nec in tempore, nec in loco Sapientia est, unde et tempus esse significat. Sed quomodo in tempore, quae in principio erat? quomodo in loco, quae apud Deum erat? Unigenitus Filius si quaeritur, in sinu Patris evangelico spiritu reperitur. Numquid sinum Patris locum putatis? Et quaeritis quomodo nata sit, cum dicat propheticus vir: Nescit homo viam ejus (Job. XXVIII, 13)? Et secundum homines ortum ejus aestimatis, cum Job dicat quod inter homines non sit inventa? Et mortem tribuitis Sapientiae, de qua abyssus dicit: Non est in me; et mare dicit: Non est mecum (Ibid., 14)? Non dicit coelum, Non est in me, sed abyssus dicit, Non est in me. Non enim abysso, sed Patri dixit: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Ipsa anima etsi fuit in abysso, jam non est; quia scriptum est: Quoniam non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). 43. Mare ergo dicit: Non est mecum, hoc est, vita nostra dicit fluctibus saeculi inquieta. Non est enim inter homines caro ejus, quia secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16). Terra dicit: Non est mecum, quia resurrexit. Denique Angelus ait: Quid quaeritis viventem cum mortuis (Luc. XXIV, 5)? Et bene mare dixit: Non est mecum; quia super mare erat. Denique in mari et corporeis vestigiis ambulabat, quando et subjecto mari super mare Petrum ambulare praecepit (Matth. XIV, 29); qui licet titubaverit, titubavit tamen non per imbecillitatem jubentis, sed per infirmitatem obedientis. 44. Ergo splendori gloriae non permisceas nostrae atramentum naturae, non luci nebulam humanae carnis offundas. Rursus passionem praedicans, si nequaquam id quod est passibile recognoscas, pietatem Domini refellisti, salutem tuam negasti. Unde amentes eos aestimare debemus, qui audientes dicentem Dei Filium: Quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? secundum naturam divinitatis subjectum injuriae putaverunt. Dixit enim: Quid me caedis? sed caedem divina natura non sensit. Dixit: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas: vultum autem meum non converti a confusione sputorum. (Esai. L, 6). Dorsum dixit et maxillas et vultum, hoc est, humani corporis portiones. Quod enim caro Verbi patiebatur vel manens in carne, Dei Verbum patiebatur carne, sicut scriptum est: Christo in carne passo (I Petr. IV, 1); in se utique pro corporis assumptione referebat; ut quae nostra sunt, in se ipse susciperet, et suis circumvestiret humana. 45. Recte igitur secundum naturam suam et caro passa est, nec ea corporis passione Verbi natura mutata est; in veritate enim nostra est resurrectio, et ideo in veritate Christi passio praedicatur.

714 CAPUT VI.

Pestringuntur hi omnes haeretici, qui Christum vel in phantasmate passum, vel duas in se personas complexum dicunt, non secus ac qui vel a Dei Filio Verbum distinguunt, vel a carne non distinguunt divinitatem, vel hanc tamquam imperfectam injuriis corporis subjiciunt. Cum autem horum omnium auctores sint ii, qui divinitatem carnemque Domini unius naturae esse fingebant, eos Nicaeni concilii auctoritatem falso venditare ostendit Ambrosius, Christum in Scripturis tantum secundum humanitatem passum narrari patefaciens. Addit carnem ab eo propterea susceptam, ut quod peccaverat, in se redimeret; cum Deo et peccato nihil queat esse commune. Postremo quam absurda sint, quae ex adversariorum opinione sequantur, aperit.

46. Neque enim, quod quidam dicunt, in phantasmate passus est, quia nec in phantasmate super mare ambulavit, quod discipuli in Evangelio opinati esse produntur (Matth. XIV, 26). Sed excusantur, quia: Nondum erat Spiritus datus (Joan. VII, 39); nondum enim Jesus fuerat honorificatus (Rom. V, 5). Nobis jam crucifixus est Christus et resurrexit: nobis jam Spiritus datus est, qui assertor est veritatis. Et discipuli quidem aliquando erraverunt, ne nos postea errare possemus. Ergo illorum error nobis proficit. Quasi homines errarunt, quasi discipuli crediderunt. 47. Et hos igitur qui in phantasmate venisse Jesum praedicant, et illos condemnare debemus, qui adversa erroris linea non unum eumdemque Filium Dei dicunt: sed alium esse qui ex Deo Patre natus sit, alium qui sit generatus ex Virgine; cum Evangelista dicat quia Verbum caro factum est (Joan. I, 1); ut unum Dominum Jesum, non duos crederes. 48. Nonnulli etiam aliud Dei Verbum, aliud Dei Filium crediderunt: cum ipsum, qui in principio erat Verbum apud Deum Patrem, in sua propria venisse Evangelista testetur (Ibid., 11). Sunt autem qui tamquam ad unum prophetarum, ita ad Christum factum esse Verbum arbitrati sunt, non ipsum esse Dei Verbum. Sed de nullo prophetarum dictum est quia Verbum caro factum est. Nullus prophetarum abstulit peccata mundi. De nullo alio dictum est: Hic est Filius meus dilectus in quo complacui (Matth. III, 17). De nullo prophetarum legimus quod sit Dominus majestatis, quod de Christo Apostolus dixit quia Judaei Dominum majestatis crucifixerunt (I Cor. II, 8). 49. Sed dum hos redargnimus, emergunt alii qui carnem Domini et divinitatem dicant unius esse naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit; ut majore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius non esse substantiae; quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt. Deinde cum isti dicant quia Verbum in carnem, capillos, sanguinem et ossa conversum est, et a natura 715 propria mutatum est; datur illis locus ut infirmitatem carnis ad infirmitatem divinitatis, quadam facta divinae naturae mutatione, detorqueant. 50. Sunt etiam qui in tantum impietatis prodierint, ut putent quia divinitas Domini circumcisa est, et imperfecta de perfecta facta est; et in ligno non caro, sed illa operatrix omnium substantia divina in carnis specie coagulata pendebat. Quis autem non horrescat? Quis audiat quia non ex Maria virgine, sed ex divina substantia passibilem sibi carnem fecerit Dei Verbum? Quod asserendo eo prolabuntur, ut non ex tempore corpus Domini esse susceptum, sed coaeternum Dei Verbo semper fuisse contendant. 51. Horum omnium auctores sunt, qui divinitatem et carnem Domini unius naturae fuisse dixerunt. Legi enim quod non crederem, nisi ipse legissem: legi, inquam, in cujusdam libris sic positum, et organum, et eum a quo movebatur organum, unius in Christo fuisse naturae. Quod ideo posui, ut ex scriptis nomen deprehendatur auctoris; et advertant, quamvis exquisitissimis argumentis, et phaleratis sermonibus non posse vim veritatis obduci. 52. Et hic mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorat. Sed in illo tractatu patres nostri non carnem, sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixerunt; et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur et nova inducuntur, quae numquam nostri sensere majores; cum utique Scripturae dicant quia Christus secundum carnem passus est (I Petr. I, 2), non secundum divinitatem: Scripturae dicant quia Virgo in utero accipiet, et pariet Filium (Esai VII, 14)? Accepit enim virtutem, et peperit Filium, quem ex se ipsa suscepit. 53. Denique hoc etiam Gabriel proprio sermone declarat dicens: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Dei Filius (Luc. I, 35). Ex te, inquit, ut secundum hominem quod ex ipsa nasceretur, adverteres; ex se enim generavit Maria, ut quod generaretur ex ipsa, in eo salva generationis Dominicae praerogativa, corporis esset vera natura. Sed et Paulus dicit se praedestinatum esse in Evangelium Dei: Quod ante, inquit, promiserat per prophetas de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3). Et ad Galatas: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 4). Et ad Timotheum dixit: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David (II Tim. II, 8). 54. Ergo ex nobis accepit, quod proprium offerret pro nobis, ut nos redimeret ex nostro: et quod nostrum non erat, ex suo nobis divina sua largitate conferret. Secundum naturam igitur 716 se obtulit nostram, ut ultra nostram operaretur naturam. De nostro sacrificium, de suo praemium est: multaque in eodem et secundum naturam invenies, et ultra naturam. Secundum conditionem etenim corporis in utero fuit, natus est, lactatus est, in praesepio est collocatus, sed supra conditionem Virgo concepit, Virgo generavit: ut crederes quia Deus erat, qui novabat naturam; et homo erat, qui secundum naturam nascebatur ex homine. 55. Neque enim, ut quidam interpretati sunt, natura ipsa Verbi mutata est, quae immutabilis semper est, sicut ipse dixit: Videte, videte me, quia ego sum, et non sum mutatus (Malac. III, 6). Sed etiam Paulus dixit: Quia Jesus Christus heri et hodie, ipse est in saecula (Hebr. XIII, 8), hoc est, qui non secundum naturam mutatus est carnis, sed immutabilis etiam in ipsa mutabili conditionis humanae qualitate permansit. 56. Didicistis igitur quia sacrificium de nostro obtulit. Nam quae erat causa incarnationis, nisi ut caro quae peccaverat per se redimeretur? Quod peccaverat igitur, hoc redemptum est. Non est ergo immolata divinitas Verbi, quia non peccaverat divinitas Verbi: et ideo non est Verbi natura in carnis conversa naturam; quia immunis peccati divinitas pro peccato, quod non fecerat, se non debebat offerre. Hoc enim in se obtulit Christus, quod induit: et induit, quod ante non habuit. Non igitur divinitatis suae divinitatem induit, in quo erat plenitudo divinitatis aeternae: sed carnem assumpsit, ut spolium carnis exueret, atque in semetipso et manubias diaboli crucifigeret, et trophaea virtutis erigeret. 57. Ergo si caro omnium et in Christo subjacuit injuriae, quomodo unius illam cum divinitate dicitis esse substantiae? Si enim unius est substantiae Verbum et caro, quae de terra habet naturam, cur unius substantiae asseratur Verbum atque anima, quam perfectam naturae suscepit humanae? Unius autem substantiae est Verbum cum Deo secundum paternam professionem, et ipsius Domini assertionem, qui ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unius ergo substantiae Pater cum terreno corpore praedicatur. Et adhuc indignamini in Arianis, quia hi dicunt Filium Dei creaturam esse; cum ipsi dicatis Patrem unius cum creaturis esse substantiae? 58. Quid autem aliud agitis ista dicendo, nisi ut aut limum Adae, terramque nostram divinae substantiae comparetis, aut certe divinitatem in terrenae corruptelae injuriam transferatis. Dicendo enim quod Verbum caro et ossa factum est, in terram utique dicitis esse conversum; quoniam caro et ossa de terris sunt. 59. Sic scriptum est, inquiunt, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Scriptum est, non nego: sed considera quid sequatur; sequitur enim: Et habitavit 717 in nobis, hoc est, illud Verbum quod carnem suscepit, hoc habitavit in nobis, hoc est, in carne habitavit humana; et ideo Emmanuel dictus est, hoc est, nobiscum Deus (Matth. I, 23). Hoc ergo Verbum caro factum est, pro eo quod est, homo factus est. Sicut etiam in Joel dixit: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28); non enim super irrationabilem carnem, sed in homines futura promittitur gratiae spiritalis effusio. 60. Quod si secundum litteram vos tenetis, ut putetis ex eo quod scriptum est, quod Verbum caro factum est, Verbum Dei in carnem esse conversum; numquid negatis scriptum esse de Domino, quia peccatum non fecit, sed peccatum factus est (II Cor. V, 21). Ergo in peccatum conversus est Dominus (Gal. III, 13)? Non ita; sed quia peccata nostra suscepit, peccatum dictus est. Nam et maledictum dictus est Dominus, non quia in maledictum conversus est Dominus, sed quia nostrum suscepit ipse maledictum: Maledictus enim, inquit, qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Miraris ergo quia scriptum est: Verbum caro factum est, cum caro assumpta sit a Dei Verbo; quando de peccato quod non habuit, scriptum est quia peccatum factus est, hoc est, non natura operationeque peccati, utpote in similitudinem carnis peccati factus: sed ut peccatum nostrum in sua carne crucifigeret, susceptionem pro nobis infirmitatum obnoxii jam corporis peccati carnalis assumpsit. 61. Desinant ergo dicere naturam Verbi in corporis naturam esse mutatam; ne pari interpretatione videatur natura Verbi in contagium mutata peccati. Aliud est enim quod assumpsit, et aliud quod assumptum est. Virtus venit in Virginem, sicut et Angelus ad eam dixit quia virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35). Sed natum est corpus ex Virgine; et ideo coelestis quidem descensio, sed humana conceptio est. Non ergo eadem carnis potuit esse, divinitatisque natura.

CAPUT VII.

Quod libris superioribus hunc addiderit, excusat: deinde ubi rationes eorum, qui animam a Christo negabant esse susceptam, ineptas demonstravit, eamdem animae susceptionem Scripturae astruit testimoniis; tum exposito cur animam a Domino non praetermissam oportuerit, eosdem vano timore agitari ostendit. Quomodo metuere aut proficere dicatur Christus; neque tamen periculum sit, ne dividatur, vel tetras videatur induci: quod ultimum in eos ipsos retorquetur.

62. Possem latius persequi, sed vereor ne haec ipsa aliquibus aut superflua aut prolixa videantur. Fortassis enim dicat aliquis: Nonne de Patris et Filii divinitate quinque illis, quos scripsisti, libris conclusurum te esse promiseras? Sed quid faciam, cum quotidie novas seminent quaestiones? Non praeterit sponsio, sed astringit objectio. Nam quemadmodum potest finis esse responsi, si modus nullus objecti sit? 63. Et tamen de Patris et Filii divinitate consummaturum responsionem in superioribus me spoponderam: hoc autem libro de incarnationis 718 Dominicae sacramento plenior, sicut debuit, facta digestio est. Nam cum illud quod ait Dominus: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et infra: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid., 39); non ad Spiritus sancti compassionem, sed ad rationabilis assumptionem animae et naturae humanae refertur affectum, consequens est ut per assertionem Dominici sacramenti et plenitudinem naturae humanae fuisse astruamus in Christo, et ab infirmitatis praejudicio Spiritum sanctum separemus. Non est enim obnoxius infirmitati, qui non est obnoxius passioni. 64. Quaero igitur qua ratione animam putent quidam a Domino Jesu non esse susceptam; an quia metus est ne sensu Christus laberetur humano? Dicunt quippe quia concupiscentia carnis legi mentis repugnet (Rom. VII, 23). Sed qui hoc ait, tantum abest ut Christum putaverit lege carnis in peccati vincula fuisse deducendum; ut ipse in aestu positus fragilitatis humanae, per Christum sibi subveniri posse crediderit dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. XXIV, 25). Qui ergo alios a carnis lubrico vindicabat, numquid formidare poterat, ne etiam ipse dominatu quodam carnis istius vinceretur? 65. Sed carnis istius, sicut volunt, formidabat, illecebras. Ergo et carnis susceptionem declinare debuerat; ne ad lubricum traheretur erroris. Sed quomodo lubricum poterat timere peccati, qui peccatum remissurus advenerat? Et ideo cum susceperit carnem hominis, consequens est ut perfectionem incarnationis plenitudinemque susceperit; nihil enim in Christo imperfectum. Suscepit itaque carnem, ut resuscitaret: assumpsit animam, sed animam perfectam, rationabilem, humanam assumpsit atque suscepit. 66. Nam quis potest negare quod susceperit animam, cum ipse dicat: Animam meam pono pro ovibus meis? Et iterum: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam (Joan. X, 15). Non per parabolam hoc dicitur, nec perfunctoria significatione, in qua aliud dicitur, et aliud intelligitur, sicut illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea (Esai. II, 13): licet etiam illud ad Christi animam possit referri, quae ideo posita est, ut aboleret Judaicae superstitionis errorem, et unius sacrificii institueret veritatem. 67. Sed de hoc dubitent prophetico, evangelicum hoc refutare non possunt de animae proprietate dictum; cum de morte Domini et resurrectione sit dictum; denique addit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Eamdem igitur ponit, quam suscepit. Suscepit dico; non enim Verbum ipsum Dei vivum in sua carne ad nostrae animae vicem factum est: sed sicut carnem nostram, ita et animam nostram perfectam naturae humanae assumptione suscepit. Assumpsit, 719 inquam, animam, ut incarnationis suae benediceret sacramento; suscepit affectum meum, ut emendaret. 68. Quid autem opus fuit carnem suscipere sine anima; cum utique insensibilis caro, et irrationabilis anima nec peccato sit obnoxia, nec digna praemio? Illud ergo pro nobis suscepit, quod in nobis amplius periclitabatur. Quid autem mihi prodest, si totum me non redemit? Sed totum me redemit, qui ait: Mihi indignamini, qui totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23)? Totum me redemit, quia in virum perfectum fidelis non ex parte, sed totus resurgit. 69. Desinant ergo isti misericordes timere, ne Christus carnem suam, vel animam perfectam sensumque hominis non potuerit gubernare, qui etiam illum asinae pullum, quem ante nemo sederat (Luc. XIX, 30), gubernavit. Qui plantavit aurem, non audiet (Psal. XCIII, 9)? Qui alios regebat, se regere ipse non poterat? Qui peccata donabat, peccatum ipse faciebat? Desinant nimium solliciti isti, tamquam paedagogi Christi, vereri ne etiam in ipso concupiscentia carnis legem mentis oppresserit, quae non oppressit in Paulo, sed tantummodo repugnavit (Rom. VII, 23). Athleta Christi victorias mentis numerat suae. hi trepidant ne caro titubaverit in Domino, quae vicit in servulo? 70. Non vult pro se timere nos Christus, non vult pro se flere nos Dominus. Denique dicit: Filiae Hierusalem, nolite me flere, vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28). Et istis dicit: Nolite mihi timere, vobis timete. An non audistis dicentem David: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo (Psal. XXVI, 1)? et alibi: Non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6); et alibi: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5). 71. Dicit ergo: Ego lapsum naturae humanae timere potui, quem homo ipse non timuit: Deus igitur ante carnem, Deus in carne, perfectionem naturae assumpsi humanae: suscepi sensum hominis, sed non sum sensu carnis inflatus. Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam: sensu hominis esurivi: sensu hominis rogavi, qui rogantes exaudire consuevi: sensu hominis profeci, sicut scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). 72. Quomodo proficiebat Sapientia Dei? Doceat te ordo verborum. Profectus est aetatis, 720 et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum, aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis: sapientia autem sensu proficit, quia a sensu sapientia. Jesus autem proficiebat aetate et sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo et ipse susceptus est: si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, utique mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur, non utique divinum. Sensus igitur proficiebat humanus; sensum ergo suscepit humanum. 73. Et ut sciamus quia secundum hominem loquebatur, praemisit supra dicens: Puer autem crescebat et confortabatur et implebatur sapientia; et gratia Dei erat cum illo (Ibid., 40). Et puer, nostrae nomen aetatis est: nec confortari virtus poterat Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei, nec plenitudo divinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia. Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit (Ephes. IV, 10)? 74. Per quem autem sensum Esaias dixit, patrem puer nesciebat aut matrem? Scriptum est enim: Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae (Esai. VIII, 4). Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt: expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat. 75. Sed verendum est, inquis, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei, crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe, qui de eo dixit: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4); ipse dixit quia non divisus est Christus. Numquid etiam cum dicimus quia animam rationabilem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum (I Cor. I, 13)? 76. Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationabili et intellectus capaci in carne sua fuit, sed animam rationabilem et intellectus capacem, et ipsam humanam, et ejusdem substantiae, cujus nostrae sunt animae, et carnem nostrae 721 similem, ejusdemque cujus caro est nostra substantiae, suscipiens Deus Verbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati; quia peccatum ipse non fecit, sed pro nobis peccatum factus est; ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Caro ergo ipsius et anima ejusdem cujus anima nostra caroque substantiae est. 77. Nec timeo ne tetrada videar inducere, nos enim vere solam, qui hoc asserimus, colimus Trinitatem. Non enim Christum divido, cum carnis ejus divinitatisque distinguo substantiam; sed unum Christum cum Patre et Spiritu Dei praedico, et illos magis qui carnem Christi unius cum divinitate ejus dicunt esse substantiae, tetrada inducere demonstrabo. Non enim quod ejusdem substantiae est, unus, sed unum est, nam utique Filium ejusdem cum Patre substantiae confitentes in tractatu concilii Nicaeni, non unam personam, sed unam divinitatem in Patre et Filio crediderunat. 78. Ergo cum dicunt ejusdem carnem, cujus et Filius Dei erat, fuisse substantiae, ipsi quod nobis objiciunt ineptiis vanae assertionis incurrunt, ut dividant Christum. Itaque quartum increatum, quod adoremus, inducunt, cum sola increata sit divinitas Trinitatis.

CAPUT VIII.

Contra catholicam hanc sententiam, Filium qui generatus est, Patri qui generavit, aequalem esse, opponentibus adversariis genitum cum ingenito ejusdem naturae esse non posse; respondetur voces genitum atque ingenitum quae in Scripturis non leguntur, ab iis hic induci, cum illas naturam et substantiam ideo repudient, quod eas in iisdem Scripturis negent exstare. Tum etiam in Deo naturam ac substantiam esse ex sacris codicibus evincitur.

79. Concluseram librum: sed religionis fuit ne praetervecti videremur, quod solvere nequiremus. Nam cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus sit, Patri qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio non potestatis est, sed naturae: adversus illam quidem quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam: sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt; ut putent mutationem fieri quaestionis, mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae? 80. Ergo ut respondeam, clementissime Imperator, per te mihi propositae quaestioni; primum omnium ingenitum in Scripturis divinis nusquam invenio: non legi, non audivi. Cujus igitur mutabilitatis sunt homines istiusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta; cum ea quae sunt scripta, dicamus: et ipsi objiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniae suae derogant? 722 81. Dicunt etenim non esse scriptum Dei esse substantiam atque naturam; cum utique Filium Dei Patris esse splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus Scriptura testetur (Hebr. I, 3), et multos alios de divina dixisse substantia in alio libro plenissime ostenderimus (Lib. III de Fide, cap. 4). 82. Naturam quoque divinam quis abnuat; cum Petrus apostolus in epistola sua scripserit, id operatam Domini misericordiam per passionem crucis, ut nos, inquit (II Petr. I, 4), faceret divinae consortes naturae? Sed etiam alibi Paulus scripsit: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, servistis (Gal. IV, 8). Ita enim et in Graecis codicibus invenimus, quorum potior auctoritas est. 83. Quid igitur agunt, qui negant naturam esse divinam, nisi ut jam non solum Filio calumnientur, sed etiam Patri? Si enim negatur natura Deus esse, ergo per gratiam est, ut homines: aut certe falso creditur, ut daemones, quorum simulacra Dei appellatione donantur. Sed Apostolicam auctoritatem sequamur, ut dicamus in simulacris naturam non esse divinam. Si ergo in simulacris non est, non est in daemoniis: superest ut in Deo divina sit natura atque substantia (I Cor. X). 84. Docuimus igitur apostolica auctoritate recte de Deo Patre dici quod natura sit Deus; accipiant nunc quod eadem Dei Patris sit natura quae Filii est, eadem sit et Spiritus sancti; ne forte itidem dicant: Naturam quidem legimus esse divinam, naturae autem divinae non legimus unitatem. Sed cum ipse Filius dixerit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); unitatem divinitatis probavit. Cum dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15); et infra: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10); asseruit unitatem. Cum dixit: Pater qui in me manet, ipse et opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 10); unitatem evidentissime declaravit. 85. Deinde Petrus unam naturam ostendit esse divinam: Ut nos, inquit, faceret divinae consortes naturae (II Petr. I, 4). Potuit enim sic dicere, si aliter aestimasset; potuit, inquam, sic dicere: Ut nos faceret divinarum consortes naturarum; maxime cum per Filium in naturae divinae consortium transeamus. Numquid potest donare, quod non habet? Ergo non est dubium quia de eo, quod habet, donat; et ideo habet naturam divinam, qui consortia divinae donat naturae. 86. Apostolus quoque Paulus dicendo: Qui natura non sunt dii (Galat. IV, 8); ostendit unam veri Dei esse naturam. Namque et ipse potuit dicere: Qui naturis non sunt dii, si sciret pluralitatem divinae esse naturae, ut alia esset in Patre, alia in Filio, alia in Spiritu sancto. Dicendo ergo: Natura non sunt dii; unitatem naturae expressit divinae. 87. Quid est autem natura Deum esse, nisi verum Deum esse? sicut ad Thessalonicenses dixit: Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero (I Thess. I, 9)? Illi enim dii esse simulantur, natura autem Deus vivus et verus est. 723 Nam et in ipso usu nostro est adoptivus Filius, et verus Filius. Adoptivum Filium non dicimus Filium esse natura: sed eum dicimus natura esse, qui verus est Filius. 88. Ergo et naturam et substantiam esse divinam probavimus lectione: unitatem quoque non pluralitatem divinae esse naturae apostolica auctoritas demonstravit.

CAPUT IX.

Dum ingenitum Patrem, quod in Scriptura non legerunt haeretici, sibi concedi volunt, eos contentionis studium patefacere. Fatendum tamen id scriptum esse, sed apud Arium, cui opponitur Apostolus. Retorquetur eorum objectio contra ipsos, et vox ingenitus etiam creaturae communis asseritur. Mox explicato adversariorum ratiocinio, reponit Ambrosius vocibus geniti atque ingeniti non naturam significari, sed qualitatem. Adductis exemplis hoc fuse probat, sed in eo praesertim longior est, ut ex diversis initiis eamdem substantiam exoriri posse palam faciat.

89. Nunc illi asserant ubi ingenitum Patrem legerint. Sed si dialectico more concedi sibi id postulant, ut quod lectum non sit pro lecto usurpent, produnt se contentionis studio differri, non cognitionem quaerere veritatis. Namque in ipsa dialectica si non concedatur, quod concedi sibi postulant, quo aditum contentionis invenire desiderant, principium invenire nequeunt disputandi. Et hoc ibi, ubi contentio est magis de disputationis argutiis, quam de examine veritatis. Haec est enim dialecticorum gloria, si videantur expugnare verbis et refellere veritatem: et contra definitio fidei est, ut veritas, non verba pendantur. Denique verba philosophorum excludit simplex veritas piscatorum. 90. Quae igitur ista assertio est, ubi si non donavero eis verbum ingeniti, assertionis principium invenire non possunt? Ubi ergo legerint, demonstrent. 91. Exciderat animo: nunc redeo in memoriam. Lectum est, inquiunt; nam Arius dixit ingenitum Patrem, et genitum et creatum Filium. En quo auctore contra apostolica scripta contendant: contendant tamen, si modo se Arii discipulos esse fateantur. Nam quomodo negant magistrum, cujus inventum sequuntur? 92. Sed si illi hoc dicunt, quod Arius: justius ego debeo dicere, quod Apostolus dixit (Ephes. III, 14). Patrem enim dixit, non ingenitum nominavit: Filium dixit, et genitum Filium dixit. Quod legi, non nego; immo libenter usurpo: quod non legi, usurpare non debeo. Sed tamen, quod in dialectica non faceremus, usurpent; si non et forte dicant quia genitum non legimus Patrem sicut Filium, ideo ingenitum aestimare debemus. 93. Intelligitur hoc, ergo non legitur. Sed si intelligitur, nec Spiritum sanctum genitum legi: 724 ergo et Spiritus, quia genitus non est, ingenitus utique secundum vestram sententiam nominandus est. Si igitur ingenitum dicitis et genitum non posse unius esse substantiae; superest ut de Patre et Spiritu sancto, quia nec Patrem genitum legimus, nec Spiritum sanctum, unitatem divinae naturae et substantiae non negetis. Si enim in eo est vis omnis vestrae disputationis, quod ingenitus et genitus non possunt esse unius naturae: ergo qui non est genitus, cum eo qui non sit genitus, unius naturae atque substantiae est. Et si ideo putatis Patrem majorem esse, quia genitus non est; numquid et Spiritus sanctus major est Filio? 94. Multa possunt et innumera exempla suppetere, ut de eo quod genitum non sit, dicatur ingenitum. Nam et mundum plerique ingenitum esse dixerunt, et materiam rerum omnium, quam Graeci hylen dicunt, quasi silvam materialem, ingenitam esse memorarunt. Vident igitur in hoc verbo praerogativam quamdam potestatis esse non posse, nisi forte hoc verbo sibi honorare Deum videntur, quo philosophi mundum putaverunt esse donandum. Numquid ergo sic ingenitus Pater, sicut mundus? Absit. Aut hic solus Deum decet sermo, cum Deus ultra sermonum omnium sit ambitum. Nihil igitur pretiosum Deo in eo sermone, qui communis possit esse cum caeteris. 95. Sed tamen quemadmodum vultis, inaestimabilis sit hujus praerogativa sermonis, quae non auctoritate aliqua designatur, sed vestro aestimatur arbitrio. Quo igitur hoc proficit, ut ex verbo velitis facere inter Patrem et Filium distantiam naturae, distantiam potestatis? Ingenitus, inquit, et genitus non possunt unius esse naturae atque substantiae; aut, quemadmodum interdum dicunt, inoperatus et factus non sunt unius naturae. Neque enim discretionem faciunt ingeniti et inoperati, neque distantiam volunt esse inter genitum vel creatum, modo ut creaturam Filium dicant. 96. Dicunt ergo quia Pater omnem causam, hoc est αἰτίαν, sicut Graeci dicunt, supergressus, cum ex alio creatus non sit, non sit filius; cum utique substantia sit, non aliunde principium habens vel causam, ex qua sit: et ideo, inquiunt, alia talis substantia esse non potest, quia omnia ex Patre Deo habent subsistendi causam. Unde non esse verisimile dicunt, ut Filius quia ex Patre est, et ex se causam non habeat ut sit, sed ex Patre, similis sit Patri: cum Pater ex alio causam non habeat, Filius autem, ut ipsi allegant, esse non potuerit, nisi hoc ipsum ex Patre ut esset, acceperit. 97. Ideoque ingenitum et genitum dicunt esse dissimilem; quasi vero, quod alibi saepe jam dixi, generatio potestatis sit, non naturae. Cum enim dico genitum, non proprietatem naturae, sed significationem generationis expressi; et hoc exemplis evidentioribus approbabo. Nam si generaliter dicam Filium, nec 725 addam cujus, potest intelligi et filius hominis, et filius iniquitatis, et filius pestilentiae, et filius diaboli, sicut de Judaeis Scriptura testatur (Joan. VIII, 44): et quod in usu est, et foetus pecudis, et pulli columbarum. Et ideo in appellatione filiorum non est expressio significata naturae. At vero si naturam designare desidero, aut hominem nuncupabo, aut equum nominabo, aut avem dicam, ut natura possit intelligi. 98. Ita ergo si naturam cupio designare divinam, Deum verum debeo nominare. Cum autem Filium dico, generatum significo: cum Patrem quoque dico, generasse declaro. Non ergo hinc naturae discretionem facias, cum sit hoc significatorium generantis et geniti: significatoria autem hujusmodi exprimunt substantiae qualitatem; multi enim, ut dixi, filii, sed diversitas filiorum: alius per naturam, alius per gratiam. 99. Multae creaturae invisibiles et visibiles: invisibiles, ut Principatus et Potestates, Throni et Dominationes: visibiles, ut sol, luna, stellae, homo, terra. Ergo diversae species, et diversae creaturarum substantiae sunt. Itaque si velis proprietatem creaturae alicujus exprimere, aut solem, aut lunam nominabis, aut stellas: et sic intelligitur quid sit, quod significandum putaveris. 100. Caeterum si factum dicas aut creatum, quod interdum Filium dicunt; quia multa facta et creata sunt, non proprietatem substantiae videris significasse, sed speciem qualitatis. Aliud enim substantia, aliud qualitas est. Denique diximus et alibi, οὐσίαν ita interpretatos Latinos, ut substantiam dicerent. Οὐσὶα autem Dei cum dicitur, quid aliud significatur, nisi Deum semper esse? Quod litterae ipsae exprimunt, quoniam vis divina οὖσα ἀεὶ, hoc est, cum sit semper, οὐσὶα dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et compendium decoremque sermonis. Ergo οὐσὶα, quod semper sit Deus, significat: ingeniti autem, ut tu vis, vel geniti appellatio quomodo sit, declarat, hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diversa. Species utique distincta, sed indistincta divinitas. 101. Quaeris quomodo hoc probari possit? Etiam in creaturis ostendam diversam speciem, diversa initia in plerisque, et unam esse substantiam, et de Scripturis exempla proferam. Itaque si in his quae mortalia sunt, hoc potest convenire; quemadmodum Patris et Filii et Spiritus divinitati legem cujusdam necessitatis imponunt? 102. Omnia nempe volatilia quae ejusdem generis videntur, ejusdem utique et naturae sunt, ut aquilarum unum genus et una natura est, vulturum similiter, et caeterorum secundum genus suum volatilium. Quemadmodum autem coeperint esse volatilia, tres species reperimus, et ortus eorum causas legimus esse diversas. 726 Scriptum est enim dixisse Deum: Producant aquae repentia animarum viventium. et volatilia volantium (Gen. I, 20). Et paulo post, cum paradisum fecisset Deus, et posuisset in eo hominem, scriptum est, quia figuravit Deus de terra bestias agri, et volatilia coeli (Gen. II, 19). Significantur ergo volatilia hoc loco figurata de terra. Supra quoque legisti quia dixit Deus avibus: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22); utique ex coitu maris et feminae generationis incrementa praecipiens. Itaque advertimus etiam quae unius generis sunt, diverso modo esse coepisse: alia de aquis, alia de terra, alia de maris et feminae generatione; et unius tamen haec esse naturae, dissimilitudinemque substantiae non habere. 103. Quid vero tam unius naturae, quam caro nostra cum Dominici corporis veritate? Diversis tamen utraque ducta causis, diversis orta principiis est. Caro enim Domini Spiritu in Virginem superveniente (Luc. I, 35) generata, non exspectavit virilis femineique coitus solemne commercium: caro vero nostra, nisi virilis juxta femineusque sexus genitalia sulcis naturalibus obducat semina, intra viscera nescit materna formari; et tamen cum generationis fuerit causa diversa, carnis tamen in Christo cum hominibus omnibus una natura est. 104. Partus enim Virginis non naturam mutavit, sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo Virgo, quod traderet; non enim alienum dedit mater, sed proprium e visceribus suis contulit inusitato modo, sed usitato munere. Habuit igitur carnem Virgo, quam naturae solemnis jure transcripsit in fetum. Eadem igitur secundum carnem generantis Mariae, genitique natura, nec dissimilis fratribus; quia dicit Scriptura, ut per omnia similis fratribus fieret (Heb. II, 17). Similis utique Dei Filius nostri non secundum divinitatis plenitudinem, sed secundum animae rationabilis, et ut expressius dicamus, humani nostrique corporis veritatem. 105. Quid autem de ipso loquamur Adam, qui cum sit formatus e limo terrae, generavit utique filios suae consortes naturae, participes generis, successionis haeredes (Gen. II, 17)? Diversa quidem in filiis et parente principia, sed humanae conditionis una natura; nec tamen dissimilitudo ortus similitudini substantiae praejudicavit. Similis ergo filius patri etiam in his, quae propter humanae conditionis fragilitatem similitudinis plenitudinem habere non possent: quomodo ergo Dei Patris dissimilis Filius verus?

727 CAPUT X.

A superioribus eos non discrepare, qui Filium Patri similem agnoscentes, ejusdem substantiae inficiantur. Non enim posse inter eos accidentalem aut partialem intercedere similitudinem; cum hujusmodi similitudines puris hominibus cum Deo tribuantur, at Filio cum Patre naturae sit similitudo, cujus et perfecta imago est. Nihil ergo vocem ingenitum catholicis obstare, sed haereticorum prodere perfidiam; quippe qui dum vocem in Scriptura ignotam usurpabant, omnipotentiam quae illis personis ibi tribuitur, negabant.

106. Sed plerique eamdem sectam sequentes, disputationis genere discordare se putant ab his, qui dissimilem Patri per omnia Filium dicunt. Ideo horum quoque qui similem dicunt Filium, sed non unius substantiae cum Patre, ineptias discutiamus. 107. Sed quae non unius naturae sunt, diversae sunt utique atque distantis: et quae distantis naturae, consequens est ut similia esse non possint; nisi forte secundum speciem similia dicas, dissimilia secundum veritatem. Nam et lactis et nivis et cygni albentis concolor species est, sed discrepantiam servat distantis naturae; nec differentia naturarum specierum similitudine coloratur. 108. Quomodo ergo isti similem dicunt Patrem et Filium, qui unitatem substantiae negant? An secundum formam et figuram et colorem similem putant? Sed haec corporis sunt, haec compositionem quamdam indicant. Quomodo autem invisibili similitudinem secundum colorem aptamus aut formam? Aut quomodo creatura potest esse similis increato? Quomodo splendor gloriae, et character substantiae ejus (Heb. I, 3); si diversa gloria, ut illi dicunt, diversa substantia est. 109. Secundum gloriam, inquiunt, et operationem similis est, et propterea imago Dei dicitur Filius. Ergo si per aliqua, non per omnia similis, pro parte similis, pro parte dissimilis. Huic autem propositioni consequens est, ut si ex parte similis, non in toto est, pro parte sit Dei imago composita: ac per hoc sequitur, ut et ipse compositus videatur, cujus sit imago composita. Composita autem si ex parte similitudinem servet, imago ejus ex parte similis esse non possit. 110. Sed qui similem secundum unitatem naturae negant, similem caeteris arbitrantur. Solent enim dicere: Cur putatis quia multum dedit Scriptura Filio, quia imaginem dixit; cum ipse Deus dixerit hominibus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum (Lev. XIX, 2)? Et Filius dixerit: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. XVI, 48)? Nec intelligunt eo ipso astrui: 728 quia non secundum partem, sed secundum plenitudinem divinitatis et perfectionem similis sit Filius Patri. Denique si multi similes, cur solus Filius imago invisibilis Dei dicitur, et character substantiae ejus; nisi quia in eo naturae ejusdem unitas, et ejus majestatis expressio est? 111. Alia enim secundum imitationem similitudo, alia secundum naturam: quod propositorum exemplorum etiam verba indicant; dicit enim Scriptura: Estote sancti; ut id fiant per imitationem. Hominibus ergo dicitur: Estote, quia non sunt: de se autem dicit Deus, quia sanctus sum; non utique proficiente processu, sed manente natura. Deinde ait Sapientia: Estote perfecti; ut incipiant habere, quod non habent. De Patre autem dicit: Sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est. Est ergo perfectus Pater, qui semper est. Ideo ejus vel οὐσία Graece, quod sit semper; vel Latine, quod in suo maneat, nec ope subsistat aliena, appellatur substantia. 112. Sanctus ergo Pater, et perfectus Pater, sanctus etiam et perfectus Filius, quasi imago Dei. imago autem Dei, quia omnia quae sunt Dei, videntur in Filio, id est, sempiterna divinitas, omnipotentia atque majestas. Talis ergo qualis est Deus, sua videtur in imagine. Unde oportet ut imaginem ejus talem credas, qualis est Deus. Nam si imagini detrahas, et utique ei, cujus imago est, videbitur esse detractum: si minorem imaginem credas, minor Deus apparebit in imagine. Qualem enim aestimaveris imaginem, talis tibi videbitur is, cujus invisibilis est imago. Dixit imago: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et qualem aestimaveris eum, cujus imaginem esse Filium credis; talis tibi necessario Filius aestimandus est. Unde quia increatus Pater, increatus et Filius; quia non minor Pater, non minor Filius; quia omnipotens Pater, omnipotens Filius. 113. Dictum est igitur, etiamsi usurpent quod non legunt, ut ingenitum dicant; eo verbo tamen nihil impediri quominus unius naturae atque substantiae Christum cum Patre esse credamus. Quod si unius naturae, utique unius potentiae. 114. Qui quidem locus haud difficilior est ad refellenda studia perfidorum. Quomodo enim negant omnipotentem Christum, quod scriptum est, qui volunt usurpare, quod non docent scriptum? Omnipotentem etenim Christum supra docuimus (Lib. II de Fide c. 3), et in Joannis evangelistae Apocalypsi, et in Zachariae prophetia, et in Evangelio significatum. Quae si quis recensenda putat, superiora revolvat et repetat. 115. Tamen quod ibi propter congestionem testimoniorum pene praeterii, dicant de quo putent dictum, quod Amos prophetavit; sic enim scriptum est: Dominus qui attigit terram, 729 et movet eam, et lugebunt omnes commorantes in ea. Et ascendet sicut flumen Aegypti, quia aedificat super coelum ascensionem suam, et repromissionem suam super terram confirmat: qui advocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, Dominus omnipotens nomen est ei. Nonne haec omnia in Filium intelligunt convenire, qui terram descendens tetigit, in passione commovit, de terris ascendit in coelum, et super terram descendit e coelo, sicut ipse promiserat? 116. Sed quid de Filio laboro, cum etiam Spiritum omnipotentem Scriptura testetur? Scriptum est enim: 730 Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et de Sapientia scriptum est quia habeat in se omnipotentem Spiritum; dicit enim Salomon: Quia omnium artifex docuit me Sapientia (Sap. VII, 12). Est enim in ea Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus, manifestus, inviolabilis, bonum amans, acutus, providens, possibilis, munificus, benignus, stabilis, integer, sine sollicitudine, qui omnia potest, omnia spectans, et per omnia penetrans spirituum intelligibilium.