Migne Patrologia Latina Tomus 65
FulRus.DeInFiD 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De incarnatione filii Dei
406 1. Lectis litteris quas misisti, fili carissime Scarila, gavisus sum in Domino, et exsultavit anima mea in Deo salutari meo, quia induit vos studium salutis, et cordi vestro desiderium justitiae clementer infudit, quo veram fidem cognoscere cupiatis. Per hanc enim vitae largitas ad homines venit, quod per prophetam Deus ipse testatus est dicens: Justus autem ex fide vivit (Rom. I, 17); fides autem illa vera appellanda est, quae est vera, non ficta, quam sanctus commendat Apostolus dicens: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Nam quia idem beatus Paulus gratia nos dicit salvos factos esse per fidem, quam non ex nobis, sed Dei asserit donum (Ephes. II, 8), utique vera salus non erit ubi vera fides non fuerit; quae cum divinitus infunditur, procul dubio gratuita largitate donatur; et ubi per veram fidem veritas fuerit credulitatis, veritas utique comitabitur et salutis: quisquis autem a vera fide deviaverit, verae salutis gratiam non habebit. Proinde torpere non debet fidelis animus ad quaerendum si quid in sacramento fidei sibi cernit ambiguum: maxime in mysterio dominicae incarnationis, per quam justitia impiis, vita mortuis, salus infirmis, et verae libertatis est gratia donata captivis.
2. Scripsisti ergo, ut tuis utar verbis, quod dum ad mensam Christiani Ecclesiae catholicae filii mei Eventi de Dei incarnatione locutio nasceretur, unus ex vobis hoc de ipsa incarnatione asseruit quoniam non Deus Pater carnem induit, sed solum Dei Filius. Et alius dixit: Ipse Deus, qui unus est in tribus, dignatus est carnem 407 assumere, ut nostram servitutem qua per transgressionem patris nostri Adae obligati detinebaemur, ad libertatem perduceret. Deinde dicis vos scire cupere si ipse Deus Pater descenderit et carnem assumpserit, an ipso residente, Verbo mandaverit quod carnem assumpserit. Dicis nos etiam scire quoniam Verbum caro factum est, ut ipse habitaret in nobis. Ubi etiam haec verba subvertis dicens: Sed inter Verbum, quod Deus est, et Patrem, qui Deus est, una utrorumque descenderit ad induendam carnem majestas, quia legimus, inquis: « Hic Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo: post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36). » Adhuc addis et dicis, quod cum istud testimonium in medium proferretis, hoc ille econtrario locutus est: De Filio hoc dixit, non de Patre: et tu ei ad praesens locutus es, ut quod simul pariter ignoratis ad nos recursum faceretis. Huic interrogationi quam prima pars continet tuarum litterarum reddenda nunc est a nobis, Deo donante atque adjuvante, responsio; qua finita, alteri quoque respondere, quantum Deus donaverit, non pigebit.
3. Principaliter itaque scire debet omnis catholicus Christianus unum esse Deum sanctam Trinitatem, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; ipsam vero Trinitatem quae unus est Deus, unam quidem esse naturam, non tamen unam esse personam. Quia et quod dicitur unus Deus esse Trinitas, verum est; unus Deus est enim Trinitas, quia non aliam naturam habet Pater, et aliam Filius, et aliam Spiritus sanctus, sed una natura est ipsa Trinitas Deus; nec tamen una persona est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, sed persona Patris solius Patris est, et persona Filii solius Filii est, et persona Spiritus sancti solius Spiritus sancti est. Personaliter ergo qui est Pater non est ipse Filius, et qui Filius est non est ipse Spiritus sanctus. Quod vero naturaliter est Pater hoc est Filius, hoc est Spiritus sanctus, quia naturaliter ipsa Trinitas unus est Deus: ubi major minorque non dicitur, quia nec prior alius alio, nec posterior invenitur. Ibi aeternitas atque immensitas tanta est uniuscujusque personae, quanta trium naturaliter personarum. Solus tamen Pater est qui Filium genuit; solus est Filius qui de Patre natus; solus est etiam Spiritus sanctus, qui nec natus est de Patre, nec Filium genuit, sed a Patre Filioque processit. Pater ergo solius est Pater Filii, et Filius est solius Filius Patris, sanctus autem Spiritus non Patris solius, nec Filii solius, sed simul Patris et Filii unus et communis est. 4. In hac itaque Trinitate sunt quaedam singularum personarum propria. Quid si tamen propriis personae monstrantur, sed non separantur, quarum natura ut, cum inseparabiles sint, confundi non possit, sed ad hoc in singulis personis singula maneant, ut et naturalem unitatem verae Trinitatis, et personalem Trinitatem verae unitatis ostendat? Proprium est ergo solius Patris, quod non est natus ipse, sed genuit; proprium est et Filii quod non genuit ipse, sed natus est; proprium 408 vero est et Spiritus sancti, quod nec genuit ipse nec natus est, sed de genitore genitoque procedit. Sicut est autem sine initio aeterna generatio Patris, et sine initio aeterna nativitas Filii; sic naturaliter sine initio est aeterna processio Spiritus sancti. De Dei enim Patris aeternitate quae sine initio manet, talis est utique nativitas Filii, et processio Spiritus sancti, ut et illa nativitas, et illa processio coaeterna sit illi origini, in qua initium nullatenus potuit inveniri. Quoniam ergo hoc in se habet naturalis illa unitas Trinitatis, ut natum esse soli sit proprium Filio, ille qui solus in se habet veram nativitatem humanitatis ex Virgine; hujus etenim fuit secundum carnem veram habere naturaliter matrem, qui secundum divinitatem verum habet naturaliter Patrem: proinde qui est de aeterno Patre sine initio genitus, ipse est de temporali matre temporaliter natus; et idcirco non solum in divinitate, verum etiam in carne veraciter Unigenitus Dei Filius dicitur, qui et secundum divinitatem, et secundum carnem solus genitus invenitur. 5. Solius itaque unigeniti Dei propria est utraque nativitas, una scilicet ex veritate naturae divinae, altera vero ex gratia humanitatis assumptae. Propter quod evangelista Joannes unigenitum a Patre asserit plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Proinde cavenda est illa mortifera et omnimodis diabolica blasphemia qua creditur vel dicitur simul ipsa Trinitas carnem assumpsisse, quod catholica fides non recipit, sed nequitia Sabelliani erroris invenit. Sabellius quippe, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum non tres deos, sed unum Deum verum praedicari cognovit, sic audivit quod verum est, ut sibi generaret ipse quod falsum est. Denique quia sic unam Patris et Filii et Spiritus sancti cognovit esse naturam, ut ejusdem naturae unam non dubitaret praedicare personam, ad hoc est insania sui praecipitatus erroris, ut ipsum Patrem natum de Virgine assereret. Necessario autem consequens fuit, ut cui dabat veritatem humanae nativitatis, ipsi deputaret veritatem passionis et mortis. Unde sectatores ejusdem Sabellii non solum Sabellianos, sed etiam Patripassianos Ecclesia catholica nominavit, et vinculo anathematis cum suo auctore damnavit. 6. Absit igitur a fidelibus ista perversitas, nec quemquam redemptum sanguine unigeniti Filii sui permittat Deus isto mortifero sensu perfidiae profanari. Magnae quippe impietatis est si aliquis in Patre et Filio et Spiritu sancto, aut propter unam naturam velit unam praedicari personam, aut propter tres personas, tres asserat et naturas. Quandoquidem ille qui unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti asserit, laqueo Sabelliani erroris innectitur; qui vero tres naturas Patris et Filii et Spiritus sancti esse confirmat, Arianae perfidiae nexibus obligatur. Et quamvis utriusque infidelitatis divisa videatur assertio, una tamen est impietatis utriusque damnatio. Impie namque personarum proprietas propter unitatem naturae confunditur; impie nihilominus naturalis unitas propter personas ipsas separatur. Unum habet Pater verum naturaliter Filium, et de se sine initio, et de Virgine temporaliter natum. Ipsum misit in mundum ut salvaretur mundus per ipsum. 409 Quod idem Filius ostendens ait: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum non judicatur, qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 16, 17, 18). 7. Ecce isto loco ipse Salvator noster tertio se Filium dicit, et secundo Unigenitum nominavit, et se a Patre, ut mundum salvaret, missum esse asseruit; cum utique si simul ipsa Trinitas in carne venisset, non se Filius missum a Patre dixisset: sed mentiri non potuit Christus: sine dubio personaliter alter misit, et alter est missus. Misit autem verus Pater Veritatem, quam genuit; misit Sapientiam, in qua omnia fecit; misit Verbum, quod corde ructavit. Proinde in alia ( forte illa) missione non est localiter aestimandus adventus, tanquam Filius Dei de coelo fuerit missus ad terras, ut aut in terra non fuerit prius quam carnem acciperet, aut coelum deseruerit, quando carnem pro nostra salute suscepit. Cum itaque ipse sit Sapientia Dei de qua dictum est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); divinitas illa quae naturaliter una est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sic non est localiter, sicut non est temporaliter; sic loco non concluditur, sicut nec tempore variatur. Illa divinitas quae naturaliter immensa est et aeterna, nec coepit initio, nec concluditur loco: ideo ipse unus Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus totum implet, totum continet: sic totus in singulis, sic totus in cunctis, sic totus in parvis, sic totus in maximis creaturis: ita per naturam, non ita per gratiam; ita dum homines creat, non ita dum salvat; ita dum facit, non ita dum reficit; ita dum solem istum facit oriri super bonos et malos, non ita dum Sol justitiae illis oritur, quibus vita non carnis, sed cordis, dono misericordiae praevenientis infunditur. Non enim sicut cunctorum nasci per naturam, sic cunctorum est renasci per gratiam. Quoniam ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus naturaliter unus est Deus, aeternus et immensus, nihil in coelo, nil in terra, nil supra coelum, nil in qualibet natura quam fecit non factus Deus, ubi deesse possit idem unus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; in quo sicut nulla est mutabilitas temporum, sic nulla est capacitas et locorum. Quod Salomon in dedicatione dixisse veraciter invenitur his verbis: Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi (III Reg. VIII, 27). 8. Deus itaque ineffabilis, et omnino mirabilis, ineffabiliter ac mirabiliter ipsa suae immensitate naturae, et est totus in singulis, et non concluditur universis. Ita solus Pater, ita solus Filius, ita Spiritus sanctus solus, ita simul Trinitas unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: quia nec solus Pater sine Filio, aut Spiritu sancto, nec solus Spiritus sanctus sine Patre, vel Filio. Proinde sollicite cogitandum est, quomodo Filius in mundum mitti potuit, qui mundo deesse non potuit; aut quomodo in mundum venit, unde nunquam recedit: cum utique cui naturale est, totusque implere, nec recedere possit aliquatenus, 410 nec venire. Natura quippe illa divinitatis immensae, nec extenditur ut impleat quod antea vacuum erat, nec contrahitur ut evacuet quod prius impleverat. Talis autem est virtus Creatoris, talisque conditio totius creaturae, ut quemadmodum, nisi ille conderet, nulla substantia possit existere, ita nisi ille contineat, nulla possit substantia permanere. Proinde quia secundum divinitatem Deus de loco non transit ad locum, hoc habet veritas fidei Christianae, ut in eo Filius Dei credatur in mundum venisse, in quo servi formam cognoscitur accepisse. Dei enim Filius tunc in mundum venit, quando salva aequalitate paternae naturae, particeps fieri dignatus est maternae substantiae, quando factus est salva sua divinitate homo, salva sua aeternitate temporalis, salva sua immensitate localis, salva sua incommutabilitat mutabilis, salva sua immortalitate mortalis. 9. Non autem adventus Filii Dei uno eodemque modo semper accipitur. Aliter namque venit mittente Patre, aliter dignatur venire cum Patre. Etenim cum Patre venire dignatur aequalis, a Patre autem missus venit minoratus paulo minus ab angelis; missus a Patre semel venisse cognoscitur, cum Patre autem innumerabiliter venire dignatur. Neque enim modum aut numerum veniendi posuit, quando ait: Si quis diligit me sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Proinde ille adventus quo solus Filius a Patre semel venit in mundum, non solis est bonis exhibitus, sed et malis: aliis ut crederent, aliis ut crucifigerent; aliis ut liberari a peccato possent, aliis ut excusationem de peccato suo habere non possent. Credentes enim a peccato liberatos ostendit Apostolus dicens: Nunc autem a peccato liberati, servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22). Incredulos vero peccati sui excusationem habere non posse Salvator ipse monstravit, dicens: Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Neque enim haberent peccatum Judaei incredulitatis, si non etiam eis exhiberetur praesentia Salvatoris. Adventus ergo ille quo a Patre semel in mundum missus est Filius, fuit in ruinam et in resurrectionem multorum; ille autem quo cum Patre venit, ad resurrectionem tantum pertinet multorum, quia caritas eum meretur, quae operit multitudinem peccatorum. Isto adventu quo a Patre missus est Filius, semel in plenitudine temporum venit; illo autem quo cum Patre venire consuevit, ab initio usque ad finem mundi, quibus oportuit, et oportet, nec destitit venire, nec desinit. Inde est quod priusquam veniret in carne, adventum ejus prophetae poscebant dicentes: Excita potentiam tuam, et veni ut liberes nos (Psal. LXXIX, 3). Qui utique futurum Filii Dei adventum nullatenus poscerent, si ejusdem venientis et manentis in se gratiam non haberent. 10. Istum Filii Dei Patris adventum a se omnino repellunt, qui aequalitatem Patris Filiique non credunt. Apud suum quippe dilectorem, unam venientes faciunt mansionem; non autem potest eorum esse una mansio, si fuerit diversa dilectio. Si autem inaequales sunt, 411 necesse est ut inaequaliter diligantur. Inaequalibus vero non potest una in corde simplici mansio praeparari. Admonet autem nos Scriptura dicens: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Quomodo ergo Deus quaeritur simplicitate cordis, quando Deo Patri et Deo Filio exhibetur diversitas dilectionis? aut quomodo simplex est homini erga Deum caritas, si in ipsa divinitate putatur esse diversitas? Illa utique divinitas simplici corde diligitur, quae simplex esse naturaliter creditur; ubi autem diversa divinitas colitur, non simplicitas cordis, sed duplicitas exhibetur: fides ergo est ibi non vera, sed ficta. Sanctus autem Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5). Duplex autem cor esse convincitur, si quando aliquis non unam divinitatem esse colendam a fidelibus putat, aut quando non eamdem naturam Filii quam Patris existimat. Quod si quis proximo bonitatem sermonibus fingens et corde malitiam gerens, duplex corde dicitur, quomodo ille qui sub figmento veritatis falsa de Deo vel credit vel dicit, duplicis cordis crimine non tenetur? Quod enim naturaliter unum est in illa summa divinitate dividere, et Deum minorem ac majorem fingere, certissimum est ad nequitiam cordis duplicis pertinere. Sancta autem Scriptura dicit: Vae duplici corde, et labiis sceleratis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14)! Et quia diversam putare divinitatem Patris et Filii non est Deo credere (quia ille vere unum Deum colit qui alium omnino non colit, et ille uni Deo credit qui alium Deum esse non credit), ideo sequitur eadem Scriptura dicens: Vae qui non credunt Deo! quia non proteguntur ab eo (Eccli. II, 15). Inde est quod etiam Salvator noster, unam divinitatem dominationemque commendans, ait: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Legimus autem quia Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX, 3). Unde certum est, vera fide caritateque sincera, nec dominis quemquam posse servire, nec diis. Unus est enim Deus deorum, et Dominus dominorum: qui propterea solus est colendus, quia solus est naturaliter verus Dominus Deus, qui est Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. 11. Nos itaque, ut Deum in simplicitate cordis quaeramus, diversitatem divinitatis in Patre et Filio nec corde credamus. Sed ut possit in nobis vera cordis manere simplicitas, illa in nobis maneat fides, qua sanctae Trinitatis una creditur ac praedicatur sine diversitate divinitas. Sic in nobis Pater et Filius et Spiritus sanctus venientes manere dignantur. Unus est apud dilectorem suum sanctae Trinitatis adventus, quo Deus invisibilis invisibiliter venit, et mansionem invisibiliter facit. Manendo autem apud dilectorem suum, ipsa multiplicat dilectionem, quapropter facit in homine mansionem. Ob hoc quippe venit quia diligitur; hoc autem veniens facit ut amplius diligatur. 12. Haec ideo dixi, ut noveritis qualis fuit adventus Filii, quando missus est a Patre, et qualis sit adventus Filii, quando dignatur venire cum Patre. Quia sicut in illo adventu homo factus, Patre minor agnoscitur; sic in isto adventu aequalis Patri Deus permanens invenitur. 412 Dicitur autem et Spiritus sanctus venire: cum sit etiam cum Patre et Filio unus Deus, aeternus naturaliter et immensus, sine quo utique, nec Pater potest venire, nec Filius. Ille ( forte illum) enim post Patrem Filiumque cognoscitur diligere, qui caritatem habet in corde. Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Pater ergo et Filius ad dilectorem suum sine Spiritu sancto nullatenus veniunt: quia ut veniant, caritatem, qua diliguntur, dono sancti Spiritus largiuntur. Invisibiliter itaque communis semper adventus est Patris et Filii et Spiritus sancti: non transeundo de loco ad locum, sed in eo quod ipsa Trinitas unus Deus dignatur gratiam caritatis, vel donare quam augeat, vel augere quam donat. Alio autem modo venit Filius, quando pro nobis homo factus est Unigenitus Deus. Ille utique qui in persona propria divinitatis suae non accepit personam hominis, sed naturam. Scimus etiam Spiritum sanctum visibiliter in columbae specie advenisse: longe utique alio modo, id est, nec illo quo Pater et Filius ad dilectorem suum non sine Spiritu sancto veniunt, nec isto quo solus Filius in mundum venit, secundum quod naturam nostram mirabiliter ac singulariter in persona suae divinitatis accepit. Non enim sicut formam servi accepit Filius, ita formam columbae accepit Spiritus sanctus; nec sicut factus est Filius in similitudinem filiorum hominum, ita factus est Spiritus sanctus in similitudinem columbarum. Venit ergo Spiritus sanctus in specie columbae, non utique columbam in unitatem personae accipiens. Neque enim sic per Spiritum sanctum redimi debuit natura columbarum, sicut per Filium natura redempta est hominum. Hanc enim in unitatem personae suae suscepit Filius, quam erat sine dubio redempturus. Et quoniam a Dei Filio humanitas sua nunquam sejungitur, propterea in coelo et in terra omnibus angelis omnibusque hominibus dominatur. Secundum naturam quippe humanam Filius Dei humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8), secundum quam naturam eum Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Ibid., 9). Veniente ergo plenitudine temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Cur autem hoc fuerit factum, Apostolus subsequenter ostendens ait: Ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Suscepta est itaque a Dei Filio humana natura. Ideo autem Deus Unigenitus factus est homo, ut nobis per eum divina donaretur adoptio: ut quia ille homo Deus verus est naturali veritate divinitatis suae, nos quoque, in eo quod fratres ejus essemus, filii Dei, non nostro merito, sed ejus gratia fieremus. 13. Sanctus autem Spiritus veniens in specie columbae, non columba factus est, sicut Filius factus est homo; sed per columbae speciem, donandam nobis ostendit suo munere caritatem. Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Apparuit autem postmodum et in igneis linguis, sed etiam hoc ad significationem fecit ipsius quam nobis largitus est caritatis. Nam quia finis 413 praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5); et in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur (Gal. V, 6); ipsa est illa simplicitas cordis quae significata est in columba: quia debemus id quod corde credimus ad justitiam ore confiteri fiducialiter ad salutem. Columba itaque simplicitatem ostendit fidei et caritatis, ut recte credamus in Deum, et per Deum diligamus et proximum. Lingua quoque ignea significat confessionem verae credulitatis, et admonitionem sanctae caritatis. Illa ergo columba in cujus specie super Christum baptizatum venit Spiritus sanctus, ad aliquid significandum facta est, et continuo resoluta. Solus enim Filius humanam carnem animamque suscepit. Ad ipsum solum enim naturaliter divina nativitas pertinebat. Et quia ( al. qui) solus natus est de Patre, solus nasci potuit et de Virgine. Qui nisi homo ex homine fieret, naturae nostrae particeps non fuisset. Ideo ergo factum est ut veram carnem acciperet de carne Virginis, ut cum illo nobis vera maneret communio naturalis. Quomodo enim vel antiquos Patres, vel cujusquam temporis homines, in consortium suae divinitatis ascisceret, si cum eis naturale carnis consortium non haberet? 14. Filius ergo Dei non solum homo, sed etiam ex hominibus dignatus est fieri. Inde est quod ait Apostolus loquens de Christo: Non enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim quod (al. quo) passus est ipse, et tentatus, potens est eis qui tentantur auxiliari. Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate Apostolum et Pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei qui fecit illum (Hebr. II, 16; III, 1). Hinc est quod alio loco rursus ejusdem Epistolae dicit: Omnis enim pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Hebr. V, 1). Talis autem erat iste pontifex, ut ad reconciliationem humani generis semetipsum pro nobis offerret oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Inde est quod cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10). Ut autem beatus apostolus ostenderet Christum Dei Filium ex illo uno homine traxisse originem carnis, ex quo omnes homines propagavit unitas naturalis, propterea dicit alio loco: Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens, Nuntiabo nomen tuum fratribus meis (Hebr. II, 11). Ille autem hoc de nobis dicit, qui secundum carnem pro nobis est et natus et passus: imo qui sic naturae nostrae factus est particeps, ut ex illo uno fieret ex quo omnes facti sumus; ex illo uno carnis originem duceret, ex quo cuncti originem ducimus. Quod si Trinitas pro nobis susciperet carnem, quoniam illi qui incarnatus est, per consortium carnis, fratres facti sumus; jam non solum filii Dei Patris, sed etiam fratres totius Trinitatis essemus; et quem habemus in coelis Patrem, ipsum nobis humana nativitas fecisset et fratrem. 15. Magnae absurditatis est illum ex tempore genitum suspicari, cui 414 ex aeternitate non natum esse, sed genuisse sit proprium. Hoc itaque convenit verae fidei, neque Patrem, neque Spiritum, sed Filium, sicut solum natum de Deo Patre, sic solum natum de Maria Virgine confiteri. Quoniam ergo solus Filius Deus carnem suscepit, ideo nos Dei filios fecit, et liberatos a servitute peccati, verae reddidit libertati. Et quia solus est de Virgine natus, ideo solus pro nobis est traditus: testante Apostolo quia Deus Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Nam et de ipso Filio dicit: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me (Gal. II, 20). Alio quoque loco ait: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum (Gal. I, 3). Sicut ergo tradidit Pater Filium, ita semetipsum tradidit Filius: et sicut seipsum Filius dedit, sic eum etiam Pater dedit, dicente Filio: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). 16. His itaque omnibus cognitis, quibus evidenter ostenditur solum Filium pro nostra salute carnem suscepisse, solumque pro peccatis nostris traditum, et passionis ac mortis pertulisse supplicium, absit ut quisquam fidelium dicat Deum Patrem, aut de Virgine natum, aut pro nobis traditum. Ista enim solius sunt Filii, qui sicut pro nobis temporaliter dignatus est nasci, ita temporaliter mori. Si quis autem Deo Patri susceptionem carnis assignat, illud praecipue attendat in Evangelio, quia Deus qui carnem induit, frequentissime se ipsum non solum filium hominis, sed etiam Dei Filium nominavit. Ipse quippe caeco nato quem illuminaverat dixit: Tu credis in Filium Dei? Respondit ille, et dixit: Quis est Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est. At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum (Joan. IX, 35 et seq.). Judaeis quoque sic ait: Nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, dicitis, Blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum (Joan. X, 34). Alio quoque loco simul se et Filium hominis, et Dei Filium nuncupavit dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14). Ubi continuo illud quod in hoc opere a nobis ita positum est, ipse de se Salvator adjunxit, in quo se Dei Filium nominavit dicens: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum non judicabitur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III., 17 et seq.). Nam et cum seipse Filium hominis nominaret, dicens discipulis suis: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? et audita hominum opinione multimoda, illorum scilicet qui sibi de ipsa Veritate mortiferum 415 fingebant pro sua voluntate mendacium, dixisset: Vos autem quem me esse dicitis? quia respondens Petrus ait, Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 15, 16); propterea beatus meruit appellari, sic ipso Domino respondente: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Ibid., 17). 17. Inde est quod etiam post resurrectionem ad Patrem suum se ascensurum hoc sermone testatur: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Si ergo Deus qui carnem induit ipse esse Deus Pater asseritur, necesse est ut et ipsius Patris Pater esse alius asseratur; ac per hoc et Deus Pater habuit Patrem, cui diceret ( al. dicitur), Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Et ex hoc sensu sacrilego et blasphemiis pleno etiam in illud reciditur, ut jam non unus Pater aestimetur esse, sed duo; id est ( al. idem), unus Pater Filii, quem veritas novit, et alter Pater Patris, quem vanitas fingit. Et ubi est quod unum Deum Patrem profitetur Apostolus dicens: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6). Et alio loco, Unus Deus et Pater omnium qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 6). Cum quo licet Filius naturaliter unus sit Deus, tamen secundum personas, alter est Pater, alter est Filius, alter est Spiritus sanctus. Quas personas ostendit evidenter beatus Joannes dicens: Qui diligit genitorem, diligit eum qui natus est ex eo (I Joan. V, 1). Item dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1); et paulo post, ut a solo Verbo carnem acceptam esse monstraret ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). 18. Deus ergo Verbum factum est caro, non Deus apud quem erat Verbum: quia Unigenitus, qui est in sinu Patris, secundum quod caro est, plenus est gratiae, et secundum quod Verbum est, plenum est veritatis: ipse unus Verbum caro factum quod habitavit in nobis. De ipso etiam dicit propheta: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum, qui adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36). Hoc testimonium de solo Filio dictum vera fides accepit. Ipse est enim secundum carnem in terris visus, et cum hominibus conversatus. Unde sanctus evangelista Matthaeus prophetico omnino congruens sermoni, Jesum dicit cum discipulis conversatum. Sic enim ait: Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die resurget (Matth. XVII, 21). Ideo ergo venerat ut occideretur pro nobis. Quomodo autem occideretur, si non traderetur? Aut quomodo traderetur, si non teneretur? Quomodo vero teneretur, si cum hominibus non conversaretur, vel quomodo cum hominibus conversaretur, si in terris non videretur? Quomodo autem videretur, si non nasceretur? Quomodo autem nasceretur, si non caro de carne conciperetur? Si autem omnia haec non fierent, consilium Domini, quod manet in aeternum, nullatenus impleretur. Illo autem vacante consilio, nulla nobis peccatoribus salutis gratia conferretur. Et quomodo esset in eo verum nomen, quo dictus est Jesus? Hic enim interpretatur Salvator. Propter quod angelus dicens ad Joseph quod 416 paritura esset Maria Filium Dei, etiam hoc adjunxit: Et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Ad ipsam vero Mariam sic locutus est angelus: Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur (Luc. I, 31, 32). Non igitur Deus Pater est de Virgine natus, quandoquidem ille quem Virgo peperit, Filius est Altissimi nuncupatus. Ergo quoniam unus est Pater, et unus est Filius, et unus est Spiritus sanctus; propterea ille qui naturaliter est Altissimi Filius, de Patris aeterna divinitate, idem Filius Altissimi, secundum veram fidem, vocatur ex Virgine. 19. Nec te moveat quod de solo Filio loquens propheta dixit: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum (Baruch III, 36). Nec ex hoc quod dixit alium non aestimari ad eum, quisquam existimet in persona eumdem Patrem esse quem Filium. Beatus Hieremias sancto Spiritu plenus, Hic Deus noster, ait, et non aestimabitur alius ad eum, ut in eo quod prius dixit, Hic Deus, in hoc cognosceremus non aestimari alium ad eum, quia non est Deus alius absque illo. Naturaliter enim sic non est alius Deus absque Spiritu sancto, quia non est alius Deus Pater, et alius Deus Filius, et alius Deus Spiritus sanctus; sed unus Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et absque hoc Deo nostro non est alius Deus. Proinde ita Deus noster est Pater, ut non aestimetur alius ad eum: ita Deus noster est etiam Filius, ut non aestimetur alius ad eum; nihilominus ita Deus noster est etiam Spiritus sanctus, ut non aestimetur alius ad eum: quia absque hoc uno Deo non est alius Deus, de quo dicit David, Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum (Psal. XVII, 32)? Et ipse Deus dicit: Videte, videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39). De hoc et beatus Jacobus ait: Tu credis quia unus est Deus, bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt (Jac. II, 19). 20. Naturaliter ergo alius Deus non aestimatur ad Filium, quia alius Deus non aestimatur ad Patrem, nec alius Deus aestimatur ad Spiritum sanctum. In personis vero alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; nec ipse Pater qui Filius, nec ipse Spiritus sanctus qui Pater aut Filius; sed idem Deus unus, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ostendit autem ipse Filius et Patrem alium in persona, et Spiritum sanctum, dicens: Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium ejus quod testatur de me (Joan. V, 32). Et ne de Joanne hoc dictum quisquam putaret, paulo post ait: Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me, quia Pater me misit. Et qui me misit Pater ipse testimonium perhibet de me (Ibid., 36). Spiritum quoque sanctum personaliter alium ostendit dicens: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15): de quo etiam alio loco dicit: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 16). Majestas autem Patris et Filii una est, 417 quae de coelo non descendit ad locum. Summa quippe ac vera divinitas de loco ad locum transire non potest, quia semper ubique tota est. Eadem quippe Trinitatis est una majestas, quae naturaliter una est immensa divinitas. Sed, ut superius dixi, sic est Trinitatis una natura, ut non sit una persona. Proinde Filius, manente immensitate majestatis suae, quam habet cum Patre et Spiritu sancto communem, solus humanam naturam in unitate personae suae accepit. Cui propterea non est cum Patre et Spiritu sancto communio susceptae carnis, quia Patri et Filio et Spiritui sancto non est persona communis. 21. Illam itaque servi formam tota Trinitas fecit, quam tamen in personam suam Filius solus accepit. Ipse enim solus est Verbum, et Evangelista veraciter dicit, Verbum caro factum est (Joan. I, 14), cui tamen ut caro fieret non aliquo alio Verbo mandavit Pater: unum enim Verbum habet Pater, per quod omnia fecit et facit, per quod omnia dixit et dicit. Hoc Verbum a Patre missum est, quando Verbum caro factum est: sed ut mitteretur non ei aliquibus transeuntibus verbis locutus est Pater. Aeternum quippe Verbum de Patre natum, hoc est aeternum a Patre mandatum, quia aeterna Filii generatio, ipsa est Patris aeterna locutio. Hoc Verbum tunc ab unoquoque auditur, quando veritas divinitatis atque incarnationis agnoscitur. Nam sicut unusquisque homo verbum habet in corde, dum cogitat, quod verbum foras non educitur nisi voce corporea vestiatur, quia per vocem acceptam potest in aliorum venire notitiam; cum vero illud verbum voce loquentis ostenditur, nullatenus de cordis intimo separatur, sed hoc mirabiliter fit ut et totum ad alios corporea locutione perveniat, et totum spiritaliter in corde loquentis permaneat; sic etiam Verbum Dei Patris natum de Patre permansit in Patre: quod a nobis nullatenus agnosceretur, nisi carnis substantia, tanquam voce corporea vestiretur. Ita totum ad nos Verbum, quando Verbum caro factum est, venit, totum apud Patrem spiritale permansit: aequale Patri de quo semper est natum, et ut a nobis percipi posset, carnis acceptae gratia minoratum. Ac per hoc de Domino Dominus in forma Dei Dominus mansit, et ut ad servos veniret, de ancilla veritatem formae servilis accepit. 22. Sed hujus formae servilis acceptae mysterium quidam minus intelligentes, cum a nobis audiunt unam praedicari sanctae Trinitatis essentiam, vel negant, vel dubitant potuisse fieri ut Filius, qui secundum divinitatem a Patre et Spiritu sancto inseparabilis praedicatur a nobis, et solus pro nobis veritatem formae servilis acciperet, et nihilominus cum Patre et Spiritu sancto inseparabilis permaneret. Sed illis hoc videretur sine dubio impossibile, qui invisibilia Dei per ea quae facta sunt, quia non intelligunt, non conspiciunt. Qui si communem naturae humanae usum attenderent, etiam in illo magno pietatis sacramento rectas intelligentiae lineas invenirent. Quoniam igitur una est vera divinitas quae in seipsa tres habet inseparabiles omnino personas, propter quod ipsa Trinitas unus est Deus, et in creaturis nulla natura in tribus personis inseparabilis invenitur, attendamus quid agatur in unoquoque homine, in quo non tres personas in una natura, 418 sed duas naturas invenimus in una persona. Deus quippe mirabili virtutis opere, ex duabus naturis, hoc est anima rationali et carne, unam naturam hominis composuit, et in anima et carne unam personam hominis manere praecepit. Ecce in homine sunt duae naturae in una persona: sic Trinitatem dicimus tres personas in una natura. 23. Attendamus ergo hic a duabus istis naturis in una persona manentibus quaedam communiter fieri, nec communiter vel accipi, vel haberi. Nempe in nobis ipsis aliquid uno fieri carnis et animae officio invenimus, quod tamen aut carni tantum, aut animae deputamus. Certissime namque sicut caro sola cibis corporalibus pascitur, sic anima verbo Dei spiritaliter enutritur. Et tamen ut caro quae de terra facta est terrenis pascatur cibis, cooperante anima comedit, quandoquidem ex anima vivit, et ideo comedit quia vivit, utiliter habens in seipsum operantis alterum secum animae cooperantis officium, cui simul inest et ex vita ut comedat, et ex cibis ut vivat. Cum ergo cibus sumitur, communis est operatio carnis et animae: qui tamen cibus ad solam invenitur carnem proprie pertinere. In percipiendo quoque verbo Dei, quo spiritali cibo anima sola pascitur, ut ad eumdem perveniat cibum, utitur officio aut oculorum aut aurium. Ac per hoc ut interius ipsa pascatur, non sine carnis operatione perficitur. Sicut ergo hic utriusque naturae invenitur operatio, cum sit unius acceptio, ita credamus humanam naturam Unigeniti Dei simul a Patre, et Filio, et Spiritu sancto factam, sed a solo Filio pro nostra misericorditer salute susceptam. 24. Addis interea quemdam ex vobis in illo postmodum dixisse convivio, quod muscas, pulices, scorpiones et cimices Deus non fecit, sed post dejectionem angeli illius indigni diaboli, haec omnia ab ipso diabolo facta sint. Et dum diceretis quia omnia Deus fecit, et haec bona valde, dixit quod me de hoc consulere deberetis, ut de hoc eis satisfaciam, si ante transgressionem, quando Deus omnia fecit, tunc ista facta sint; an post transgressionem Adae. Haec sunt verba quibus tua terminatur epistola. Hujus autem interrogationis duae sunt partes. Nam et utrum Deus illa omnia fecerit, et quando fecerit, inquisistis. 25. Prius itaque, utrum ea Deus fecerit video disserendum. Ubi nobis beatus Joannes evangelista quid sentire debeamus ostendit dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 2, 3). Vide sanctum evangelistam Spiritu Dei repletum paucis verbis non solum Creatorem, sed etiam creaturam nobis salubriter intimasse. Nam quod ait, In principio erat Verbum, duobus modis recta fides intelligit: id est, vel quod in Patre erat Filius, quia naturaliter unum principium est, Pater et Filius; vel quod sine initio est non solum Pater, sed etiam Filius. Hoc enim certissime verum principium dicitur, quod nullo existendi principio praevenitur: quidquid autem in principio esse coepit, factum est opere Dei creantis, nec unam potest habere 419 cum Creatore naturam: hoc est enim subditum initio, quod Deus creavit ex nihilo. Proinde illud recte dicitur in principio esse, cui naturale est absque existendi initio semper esse: quae sine initio aeternitas, ipsa est vera Divinitas. Haec autem in uno Filio, qui de Patre natus est, et in uno Spiritu sancto, qui de Patre Filioque procedit, naturaliter invenitur. Tale est ergo quod evangelista dicit, In principio erat Verbum, quasi diceret, Semper erat Verbum: quodcunque enim voluerit homo principium cogitare, non invenitur aliquando illud Verbum coepisse, sed semper in principio esse. Deinde dicens, erat Verbum apud Deum, ostendit naturam Verbi, nec temporalem esse utique, nec localem. Nihil enim habet de initio temporis Verbum, quod in principio erat: nihil habet de spatio loci, quod ante omnem creaturam temporibus locisve subjectam apud Deum erat. Dicens deinde, Deus erat Verbum, ostendit unam Patris Filiique naturam, dum Verbum quod erat apud Deum non aliud naturaliter dixit esse quam Deum. Evangelista quippe Verbum prius dicens, vocabulum personae veraciter existentis expressit, quod utique non est Patri Filioque commune. Solus enim Filius dicitur Verbum. 26. Exigebat autem naturalis significatio ut sicut personae, sic etiam naturae nomen ostenderetur in Verbo. Ideo beatus evangelista subsequenter adjunxit: Et Deus erat Verbum, atque ita non solum personali, sed et naturali insinuatione unigeniti Filii Dei officium sanctae praedicationis explevit; ut et Verbum nuncupans personali nomine, Filium Patris ostenderet; et Deum nominans communi vocabulo, naturae unius esse cum Patre monstraret. Deinde ut ex unitate operis magis commendaretur unitas naturalis, evangelista beatus adjecit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quis hoc dixit? Nempe ille qui, super pectus Sapientiae Veritatisque discumbens, veram scientiam incomprehensibilis Majestatis accepit; qui, sicut noverat unum Deum esse Patrem et Filium, sic etiam omnia facta noverat a Patre per Filium. Unde illa omnia quae per Filium facta sunt ita sanctus Joannes universaliter comprehendit, ut diceret: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quisquis ergo muscas, pulices, scorpiones, cimices, vel si quae alia quibus mortalis sensus offenditur a Deo facta negare contendit, aut dicat ea omnino non facta, aut si facta dicat, non tamen a Patre per Filium, quid aliud restat nisi et evangelistam Joannem dicat in sua praedicatione mentitum? Omnia enim, inquit, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 27. Non est ergo aliquid quod Pater non fecit, qui omnia fecit: nec est aliquid quod Pater non per Filium fecerit, sine quo factum est nihil. Proinde quidquid est naturaliter aliquid, necesse est ut inter ejus opera deputetur per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Plenus veritatis evangelista testatur quod in doctrina sancti Spiritus nihilominus etiam Paulus vas electionis et doctor gentium in fide et veritate nobis non destitit intimare, dicens quod superius jam posuimus: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et 420 nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Eadem ( al. Et adhuc) omnia curavit alio loco manifestius explicare, dicens: Quia in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16, 17). Ne quis autem audiens, in coelo et in terra omnia per Christum et in Christo creata, quia hic mare non nominatur, et ea quae in aquis sunt ab opere divinae creationis aestimet aliena, primitus ipsius Genesis attendat initium, ubi praecipiente Domino produxerunt aquae reptilia animarum, et aves quae volant super terram (Genes. I, 20), et agnoscat ipsum esse in aquis creatorem piscium et avium, qui creator est in terra lignorum et herbarum, similiter in coelo luminarium et stellarum; et sicut cognoscit Deum prius fecisse coelum in quo luminaria et stellas faceret, prius fecisse terram quae ipso jubente herbas lignaque produceret; ita fecisse aquas, de quibus ipso dicente reptilia et volatilia pariter exstitissent. Nec enim de aquis aliquid Verbo creasset, si easdem aquas Verbo antea non fecisset. Inde est quod beatus David universaliter coelum, terram, mare, cum omnibus quae in eis sunt a Deo facta esse non tacuit dicens: Beatus vir cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV, 4, 5). Quomodo ( forte Cum) ergo prophetica testetur auctoritas coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, a Deo facta esse, Paulus quoque apostolus asserat in Christo creata esse omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, sive Thronos, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; qua ratione aut qua veritate a Deo aliquis non vult credere creatas in terra muscas atque scorpiones, pulices et cimices, a quo negare non potest creatos esse in coelestibus Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates? Ergone Deus ille qui super coelum creans constituit angelicas legiones, negandus est in terra facere scorpiones, in qua fecit homines, fecit bestias et pecora, fecit aves et pisces? 28. Quid, quaeso, in iis scorpionibus displicet, ut eos quisquam existimet a Deo non factos? Nihil est enim in corpore scorpionis quod non laudem insinuet Creatoris. Primitus ipsa compages adunata et modificata membrorum, congruentia et parilitas partiam, deinde anima vivificans, et sensificans corpus; quae omnia bona esse quis ambigat? Sed profecto vis illa veneni quae invenitur hominibus perniciosa, ut putatur in corpore scorpionis horrenda, ubi utinam discerent homines poenam suae transgressionis attendere, et desinerent bona Dei opera diabolo mendaciter assignare! Minus enim attendunt quantum inter opera Dei valeat congruentia naturalis, quantumque prosit rebus singulis modus, vel quantum noceat immoderationis excessus: ( textus depravatus ) quae cum multum non sivit esse omnipotens Deus, qui non etiam in ipsis famulis ( forte flagellis) laudet opera Dei, quando videt peccatorem divino verbere castigari? Fecit enim Deus, sicut scriptum est (Eccle. VII, 30), hominem rectum, quem rerum omnium quas in terra et mari creaverat ita dominum constituit, 421 ut suae tantum faceret potestati subjectum; ab ipso exigens obsequium debitum servitutis, cui liberum donavit arbitrium voluntatis. Qui donec suo Domino congrua devotione servivit, etiam in his quibus fuit ipse superior potestatem inconcussae dominationis obtinuit; nec aliquid perdidit eorum quae acceperat, donec ipse plene reddidit quod debebat. Offendens autem Dominum transgressione mandati, contumeliam quam Deo exhibuit, in suo corpore statim contemptor invenit: ut disceret quam malum esset boni Creatoris praecepta contemnere, quando ipse, postquam malus esse coepisset, potestatem suam in membris genitalibus perdidisset. Quomodo ergo illorum omnium quae a Deo acceperat permanere dominus posset, qui Dominum contemnens dominationis jura in suo primo corpore perdidisset? Hinc jam ipsum quoque corpus habere coepit infirmitatibus mortique subjectum: unde justa consequente vindicta factum est ut qui mortem animae non timuit in peccato, mortem corporis metueret in supplicio; et amissa requie qua beatus potiebatur, a minutissimis animalibus miserrimus turbaretur. 29. Hinc est quod post peccatum primi hominis, quo est humana natura universaliter regno peccati mortisque subjecta, camelis, equis, bobus, elephantis, caeterisque grandibus quadrupedibus homo dominatur, et morsu cimicis pulicisque concutitur; cumque omnia illa quae sunt grandiora corpore et fortiora virtute mansueta serviant homini, haec minutissima, quae facillime possunt duobus tantum digitis compressa interimi, nullatenus possunt ad mansuetudinem pervenire, id est revocari. Hoc autem propterea divino factum constat esse judicio, ut ex iis quibus dominatur homo, cognosceret quantam dignitatem ante transgressionem habuit; et ex iis a quibus turbatur et laeditur, agnosceret ad quantam dejectionem transgressione pervenit; in cujus potestate Deus majora dimisit, minora subtraxit: simul ostendens quid contulit Creatoris bonitas homini, et quid intulit iniquitas propria peccatori. Per transgressionem itaque primorum hominum, ex merito tanti criminis accidit humano generi vehemens infirmitas naturalis; ut non quibusdam naturis malis homo cederet, sed ex bonarum inconvenientia naturarum supplicia et pericula infirmitas humana sentiret. Quod ergo pulex hominem cruciat, et scorpius necat, non creatio malorum est, sed bonarum inconvenientia naturarum, quae subsecuta est ex aequitate judicis, quando praecessit iniquitas hominis contumacis. Deus enim, cujus vera opera, et rectae viae sunt sanctus Zacharias in sua oratione rectissime confitetur quia qui summe bonus est, omnia quaecunque facit. 30. Inde est quod mirabili opere etiam ipsa inconvenientia naturarum, qua puniuntur humana peccata convenienter utitur, dum hoc agit justitia incommutabilis, quae sua cuique tribuit, ut inconvenientiam alterius ad alterum cujusque naturae suis faciat universaliter operibus convenire. Natura vero quaelibet dum naturae alteri minus convenit ad 422 salutem non ex illo mala putanda est quia nocet (omnis enim natura secundum quod natura est bona est), sed plerumque ideo ex natura qualibet alteri naturae infertur adversitas, quia incongruentiae cedit et succumbit infirmitas. Nam plerumque etiam res ipsae, id est ipsae naturae in quibus solis indubitata solet pernicies inveniri, si moderatione congrua ex aliis temperetur, ex periculo mortis in salutis remedia convertuntur: quod in ipsis primitus venenosis animalibus invenimus. Dicunt enim quidam quod ignis acer quotiens in corpore nascitur, scorpionibus tunsis et appositis celeriter exstinguatur. Sed etsi hoc forsitan ab aliquibus aut ambiguum putetur, aut falsum, illud certe nemo negare permittitur, quod admirabile in serpentibus invenitur. Viperas quippe naturaliter venenosas esse nullus ignorat, quam venenoso aculeo scorpiones occidant ( forte cum . . . . occidant); et tamen ut ostendatur quod non naturarum malitia, sed incongruentia noceat, novimus viperarum carnibus, aliarum rerum congruentia temperatis, contra viperarum morsus medicamina confici; nec solum his qui a scorpionibus percutiuntur, verum etiam illis qui mordentur a viperis salubriter adhiberi. Quis hic Dei sapientiam non miretur? Quis non ejus bonitatem magnificet, prudentiamque collaudet? qui non continens in ira misericordias suas, unde pericula fecit peccatoribus nasci, inde statuit auxilia periclitantibus subrogari: ut qui incommoda pro nostra iniquitate sentimus, ex ejus bonitate commoda sentiremus. Quis laudem Creatoris sufficientibus explicet verbis, quando unam eamdemque viperam sic creavit, ut simul in se et exitium et remedium gerat; et quae vivens ingerit mortem, mortua reparet sanitatem; perniciemque vitae et inferat et repellat; et venenum quod dente serpentis infunditur, ejusdem serpentis carnibus exstinguatur? quo fit ut vipera quae vivens infirmitati humanae militavit ac morti, mortua vitae militet et saluti. Quis, quaeso, ista facit, nisi cui misericordiam et judicium (Psal. C, 1) cantat Ecclesia? 31. Species quae dicitur scammonia, quis ignorat quantum obsit sanis, si sola sumatur; et quantum prosit infirmis si speciebus aliis congrue misceatur? Et ut de his loquar quae semper ab omnibus appetuntur, et quorum quotidiano usu non solum infirmitas, sed etiam ipsa invenitur vitae humanae sanitas indigere, panem attendamus et vinum, quorum neutrum convenit febricitanti. Nam videmus a medicis quod semper quidem potus, nonnunquam vero etiam panis cibus interdicatur aegrotis. Ideo autem hoc fit, non quia panis aut vinum mala sint, sed quia infirmo non congruunt. Nam consequenter cum congruere coeperint, et nutriunt fortitudinem, et custodiunt sanitatem: quorum tamen immoderata perceptio fortibus virtutem adimit, dum sanos infirmari compellit. Ecce quantum valet in Dei creaturis modus et congruentia rerum, quibus immoderatio atque incongruentia inveniuntur esse contraria: quibus dum naturale dicitur, non naturalis malitia, sed accidens infirmitas invenitur, quod in omnibus creaturis facile reponit quisquis a summo bono creata bona sic considerat, ut in eis inexplicabilem atque inenarrabilem laudem Creatoris agnoscat; 423 ac per hoc sit ipse prae omnibus diligendus, qui etiam in his quae poenalia pro nostra iniquitate sentimus et misericors invenitur et justus, dum inde sublevat fragiles, unde comprimit contumaces; et quia praecedente superbia continuo est in homine consecuta miseria, misericors Dominus et justus, unde superbiae pondus imponit, inde misericordiae levamen apponit. 32. Verumtamen quisquis est Ecclesiae filius qui, ut dicis, illa proposuit, asserens muscas, scorpiones, pulices et cimices, non a Deo, sed a diabolo facta, cautelam gerat ne Manichaeorum mortifera fallatur ac decipiatur astutia, qui deum lucis, et deum tenebrarum, ipsi in tenebris constituti nituntur inducere, et duo naturaliter sibi contraria principia praedicare. Unde quia naturam lucis dicunt bonam, naturam vero tenebrarum malam, illuc proprio ducuntur errore, ut in omnibus rebus quae in mundo sunt, quasdam bonas, quasdam vero malas naturas non cunctentur asserere: illas dicentes malas quibus sensus eorum offenduntur, illas bonas quarum dilectione mulcentur: non intelligentes, sicut Apostolus ait, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Ut enim de luce ac tenebris, quarum principaliter naturas putant esse contrarias, aliquid dicam, nonne primum in eo mendax illorum invenitur assertio, in quo tenebrae, quas luci naturaliter dicunt esse contrarias, nullam inveniuntur habere naturam? Neque enim duae naturae sunt lux et tenebrae; sed ubi lux non est, ibi ipsa lucis absentia tenebrarum nomine nuncupatur; sicut vocis absentia silentium dicitur, sicut vestimenti absentia nuditas appellatur, sicut inane vas dicitur cui nulla substantia sive liquoris sive rei alicujus infunditur: sic in nobis ipsis fames appellatur, ubi cibus non est; sitis dicitur, ubi potus nullus est. 33. Haec itaque omnia quae commemoravi, et his similia quae pro custodienda disputationis moderatione nunc tacui, sunt quidem sine dubitatione contraria, non tamen per proprias naturas, sed per habitum et privationem, id est per eam contrarietatem qua vel habetur aliquid, vel aliquid non habetur. Proinde licet sint contraria, non tamen eorum contrarii semper inveniuntur effectus: nam lux ista corporis, quam Manichaei principale bonum aestimant, cum bona sit quidem, quoniam a summo bono creata est, in tantum tamen fit bona, ut ei naturaliter vitae sit praeferenda substantia; licet ergo sit bona, nonnunquam tamen illis qui ea incongrue utuntur non salubris efficitur, sed poenalis: sanos quippe oculos vegetat, infirmos excruciat; incolumes reficit, dolentes obtundit. Econtrario autem oculi in dolore positi ex tenebris aliquam consequuntur requiem, et clausis januis ac fenestris sentiunt aliquod levamen illius doloris quem ex lumine patiuntur, et ad videndam lucem quadam tenebrarum congruentia nutriuntur. Ecce lux quanto minus congruit, tanto magis laedit; et tenebrae quanto magis congruunt, tanto magis prosunt; et sicut oculos sanos lucis adjuvat claritas, ita dolentes adjuvare tenebrarum consuevit obscuritas; ac per hoc dum congrue utrumque accipitur, lucis ac tenebrarum effectus in juvandis oculis invenitur. Sicut enim lumine 424 juvantur sani, sic tenebris reficiuntur infirmi. Nam et cum fatigati clauduntur in somnum, quodammodo tenebris adjuvantur ut videndae luci denuo validi fortesque reddantur. Tale est autem oculis infirmis ac fatigatis a bono lumine pro reparanda salute ac fortitudine removeri, quale est toto corpori, si quando infirmatur, a consueta ciborum perceptione suspendi: qui non propterea contrarii sunt infirmis et noxii quia naturaliter mali sunt, sed quia eorum infirmitati non congruunt: non enim omnia quae capit sanitas sustentat infirmitas. Unde nonnunquam in iisdem rebus quibus sanum corpus reficitur, infirmitas corporis praegravatur: ita ut aliquando ipsum quoque sanum corpus rerum quarum juvatur usu laedatur excessu, et dum aliquid incongrue accipitur, ubi custodienda quaeritur sanitas, infirmitas invenitur. Ipse quoque vestimentorum usus si fuerit incongruus, non salubris invenitur esse, sed noxius. Quis enim, sive qualibet inopia, sive infirmitate corporis, non perniciose vel cum aestuat hiemalibus indumentis, vel cum alget utatur aestivis? 34. Longum est autem congruentiae judicium multis exemplis ostendere, cum intuentibus deesse non possint. Proinde omnes naturae quae sunt, quae vivunt, quae sentiunt, quae intelligunt, quoniam a Deo, id est a summo bono factae sunt, bonae sunt: quae si a summo bono non fierent, bonae non essent; et si bonae non essent, in seipsis boni aliquid non haberent. Ac primum, quia vita bonorum aliquid est, et tale bonum quod ab hominibus viventibus diligitur, si aliqua natura esset quae a summo bono non fieret, nullatenus viveret. Hoc autem de animalibus dico, id est de substantia quae vivit et sentit; sed et illae naturae quae nec vivunt nec sentiunt, hoc ipsum quod sunt ex illius creatione habent qui summe est: quia non solum vivere, sed etiam esse bonum est, et quod summe est, summum bonum est. 35. Nulla est itaque natura mala sive vivens, sive non vivens; ac per hoc omnes naturae in eo quod naturae sunt bonae sunt. Sed quaedam earum cum bonae sint ex creatione Dei, poenales factae sunt homini, ex punitione peccati; non propter suam naturam, sed propter hominis culpam. Ubi ostensum est homini facto ad imaginem Dei quantum sibi intulerit malum, qui ad hoc perductus est, ut ei a brevibus bestiolis inferatur mortis exitium. Quapropter in omnibus animalibus, in omnibus herbis, et cunctis universaliter creaturis, quidquid sibi homo cernit esse mortiferum, non illis malam naturam inesse dicat, sed ultionem in eis suae iniquitatis agnoscat. Facti enim sumus pulicibus et cimicibus similes, postquam Deo exstitimus contumaces; et scorpionis aculeus mortalis factus est homini, postquam sponte maluit mortis aculeo vulnerari. Aculeus enim mortis peccatum est (I Cor. XV, 56): quo aculeo sic se prius homo percussit ad mortem, ut eum faceret per suam quoque pertransire progeniem: ita ut etiam illis in quibus gratia Dei facit non regnare peccatum, non desit frequens et multiplex ex poena peccati periculum. Inde est enim quod etiam justi homines, sancteque viventes, in hac vita mortali ab hujuscemodi non sunt molestiis ac periculis alieni: quia quandiu mortaliter vivunt, sine peccato non 425 sunt. Unde dicit beatus Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Sanctus quoque apostolus Jacobus testatur quia in multis offendimus omnes (Jac. III, 2). 36. Sed non talia sunt peccata sanctorum qualia sunt iniquorum. Peccata enim sanctorum levia, peccata iniquorum gravia sunt. In peccatis iniquorum, aut de Deo male sentit humana perversitas, aut hominem ad ( al. per) desideria carnis ducit humana cupiditas, aut proximum laedit humana crudelitas. De his enim qui in Deum peccant Sapientia dicit: Qui autem in me peccant, impie faciunt in animas suas; et qui me oderunt diligunt mortem (Prov. VIII, 36). De his autem qui luxuriose vivunt dicit Apostolus: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo vos seducat (I Cor. III, 17, 18). De odio quoque fratris beatus Joannes loquens ait: Qui dicit se in lumine (al. luce) esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Nam qui diligit fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit ubi ambulat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 9, 10, 11). 37. Peccata ergo iniquorum, tribus ( al. omnibus) modis fiunt. Aut enim sacrilegiis, aut flagitiis, aut facinoribus implicantur. Sacrilegia admittunt quando de Deo non recte sentiunt, et a vera fide sive timore temporalium commodorum, sive sola cordis caecitate ac perversitate discedunt. In flagitiis vero peccant quando in seipsis immoderati atque obsceni turpiter vivunt. In facinoribus vero tunc peccant quando alios aut damnis, aut quibuslibet oppressionibus crudeliter laedunt. Utrosque autem, sive in fide, sive in operibus capitaliter peccantes, reprobos appellat beatus Apostolus, dicens de illis qui verae fidei contradicunt: Sicut autem Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi qui resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem (II Tim. III, 8). Illos autem qui sub professione verae fidei in malis operibus et criminibus vivunt similiter objurgans, ait: Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi (Tit. I, 15, 16). Dum autem peccant sancti, sic in quolibet peccato humana infirmitate aut humana delectatione ( al. dilectione) succumbunt, ut nec verae fidei pertinaciter contradicant, nec seipsos flagitiis polluant, nec proximos facinoribus laedant: quod ostendit beatus Apostolus dicens: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo (Tit. II, 11, 12). Admonet nos quidem alio loco idem beatus apostolus, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Verumtamen in hac tripartita divisione in qua dicit ut sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, videtur mihi quia ille sobrie vivit qui non 426 sequitur delectamenta luxuriae; juste vivit qui proximum nullatenus laedit, et ei beneficia in quantum valet impendit; pie vivit, qui a societate ecclesiasticae unitatis nulla ratione discedit, et intra Ecclesiam positus, ea quae certissime novit ad scientiam verae fidei pertinere indubitanter tenet; ea vero quae ignorat aut de quibus dubitat, humiliter ac patienter explorat, donec, si quid aliter sapit, Deo sibi revelante cognoscat. 38. Haec autem sobrietas, justitia, et pietas ( al. et pax), quae cunctis debent inesse fidelibus, ita sibi connexae sunt, ut si una earum defuerit, alia quae videtur inesse, nullatenus prosit. Neque enim salvat ( al. salva est) sobrietas qua quisque a flagitiis in seipso abstinet, nisi pia et justa fuerit, id est, ut et in Deum recte credat, et quod caritas poscit proximo libenter impendat: nec fructuosa justitia est, qua unusquisque hoc impendit proximo quod sibi delectatur impendi, si sobria piaque non fuerit: pietas quoque mortua est, qua in Deum recte creditur, si vel morum sobrietas, vel proximi caritas non tenetur. Tunc igitur animae vera salus acquiritur si et pietas in fide, et justitia in caritate, et sobrietas in castitate ac parcimonia teneatur. 39. Aliter vero sanctos, et aliter peccare iniquos divinis docemur eloquiis. Nam et Agar ancilla Sarae, nisi superbiret non expelleretur (Genes. XXI, 11); et ipsa Sara nisi rideret non culparetur (Genes. XVIII, 11). Illa enim superba facta est, concepisse se videns; illa risit, concepturam se ambigens. Invenitur utraque peccasse, sed non aequale invenitur utriusque peccatum: nam in una earum humana dubitavit infirmitas; in altera vero contumaciter se extulit humana temeritas. Ideo Agar praecepto meruit divinae severitatis expelli, Sara vero divinae vocis meruit placida lenitate culpari. Et quia leve fuit in illa dubitatione peccatum, divinae promissionis sermone firmata abjecit dubitationem, recepit certissimam fidem, per quam sumpsit etiam concipiendi virtutem: quod apostolica testatur auctoritas, dicens: Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptione seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Hebr. XI, 11). 40. Invenimus alio loco sanctorum et iniquorum non aequalia esse peccata; sed illorum levia, quae temporali egeant correptione purgari; illorum vero gravia, quae mereantur ignis aeterni perpetua combustione puniri. Ad aquam enim contradictionis aliter filii Israel peccaverunt (Num. XX, 13), rebelles adversus Deum omnimodis existentes; aliter Moyses, qui non per temeritatem Deo contradixit, sed per infirmitatem minus de Dei operatione praesumpsit; similis factus beato Petro, qui audivit a Domino, Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? Unde Israelitarum contumacia meruit aeterna punitione damnari; in Moyse vero usque ad hoc fuit illius peccati ultio, ut ei sola terrae repromissionis negaretur ingressio. Nam et ipse Moyses non propter suum peccatum, sed propter illos sibi iratum Dominum fuisse testatus est, dicens in Deuteronomio: Nec mira indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc (Deut. I, 37). Nam et sanctus David propter ipsum peccatum populi ostendit Moysen fuisse vexatum 427 dicens: Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos (Psal. CV, 32). Populus ergo Dominum irritavit, Moyses de Domini opere dubitavit; et quia illius irritationis atque dubitationis non fuit aequale peccatum, ideo sanctus Moyses, quamvis fuerit pro eis vexatus, non tamen cum eis aeterna punitione damnatus est. 41. Et ut breviter aliquid etiam in ipso usu attendamus conversationis humanae, unde facilius sumamus exemplum, sic accipiamus baptizatorum hominum animas, sicut mulieres conjugio copulatas. Nam et ipsius conjugii magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes. V, 32). Sic est ergo quaelibet anima fideliter cohaerens Christo, sicut uxor vivens fideliter cum marito: quae in ipsa conjugii castitate animum quidem viri sui plerumque contristat, sed tori fidem pura castitate conservat, et mariti substantiam prudenter temperanterque dispensat; ac per hoc et peccat marito, et vivit tamen caste ac fideliter cum marito; et quam facit humana infirmitas aliquando apud maritum delinquere, conjugalis castitas facit marito dulciter inhaerere. Illa vero mulier quae sive de domo mariti egressa, sive in eodem mariti habitaculo constituta, adulterio mixta fuerit, substantiam mariti disperserit, non venia judicatur digna, sed mortifero reatu tenetur obnoxia. Sic est anima quae diabolo consentiens, aut infidelitate subvertitur, aut criminibus implicatur. 42. De talibus dicit Apostolus, quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Do his autem qui leviter peccant dicitur: Septies cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV, 16). Iste talis et peccare dicitur, et tamen justus veraciter appellatur. Non enim sic cadit, ut justus esse desinat, quia scriptum est: Dum ceciderit justus, non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum ejus (Psal. XXXVI, 24). Adest ergo Dominus etiam cadenti justo, quia non sic peccat, ut Dominus ab eo discedat. Habet enim concupiscentiam ex infirmitate carnis, sed concupiscentiae non consentit, firmatus virtute gratiae spiritalis. Ipsa concupiscentia est lex peccati etiam in membris constituta sanctorum; a qua tamen justos suos liberat gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: qui propterea peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis nostris separati cum justitia vivamus (I Petr. II, 24). Cum ergo cadit justus, debita contrahit; sed talia sunt debita justi quae possint in quotidiana oratione dimitti, quando veraciter dicit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). 43. Peccata ergo justorum sunt ex necessitate infirmitatis; peccata iniquorum sunt ex intentione pessimae voluntatis. In illis sic peccati reperitur exortus, ut non subsequatur effectus. Quia etsi per infirmitatem nascitur, per Dei gratiam superatur. Illos autem gratiae ( al. congrue) privatos auxilio praecipitat mala voluntas, quo duxerit prava cupiditas. Ideo culpae sanctorum peccata dicuntur esse, non crimina: pro quibus sic corripiuntur a patre, ut non condemnentur a judice: quae tamen correptio pertinet ad judicium, sed paternum, quo Deus filios 428 suos misericorditer et judicat et flagellat, ut eos a supplicio sempiternae damnationis eripiat. Hoc beatus ostendens Apostolus ait: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur; dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). Hoc etiam beatus Petrus affirmat, dicens: Quoniam tempus inchoationis judicii ex domo Dei. Si ergo initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Et si justus quidem vix salvabitur, peccator et impius ub parebunt (al. parebit ) (I Petr. IV, 17, 18) 44. Nullus ergo fidelis ac sapiens sanctorum fidem dicat infirmam, si quando eis in hujus vitae tempore cujuslibet adversitatis viderit accidisse molestiam. Communiter enim accidunt fidelibus et infidelibus, bonis et malis, corporalis sanitas atque infirmitas; et ideo communiter utrosque tangit corporeae infirmitatis adversitas, quia nonnunquam communiter utrisque temporaliter donatur et sanitas. Justi enim ab iniquis non qualitate corporea, sed fide discernuntur et vita. Simul ergo molestias et pericula vitae praesentis corporaliter tolerant, quas tamen diversa prorsus intentione supportant. Ideo autem in malis hujus vitae non aequaliter gemunt, quia bona vitae hujus non aequaliter diligunt. Iniqui enim ad hoc volunt vitam praesentem sine molestiis habere tranquillam, ut bonis caducis temporalibusque non careant: justi autem ideo pericula et molestias vitae praesentis oderunt, ut Deum ( forte Deo), quem diligunt, perfruantur: in ipso appetentes requiem veram, in quo habituri sunt beatitudinem sempiternam. Proinde nec bona temporalia diligunt, quae citius desitura cognoscunt; et ob hoc in usu eorum non appetunt unde cupiditas expleatur, sed unde reficiatur caritas et sustentetur infirmitas; nec ex eis tanquam ex domestica delectatione gaudium, sed tanquam ex viatica sustentatione modestum quaerunt pro rerum ( al. reorum) opportunitate solatium. 45. Et quia de illius nunc sententia disputamus qui muscas et scorpiones, pulices et cimices, a Deo potuisse fieri non credit, hoc quoque praecavendum est, ne hunc sensum catholica fide omnimodis alienum, non ex Manichaeorum errore, sed ex divinarum Scripturarum lectione conceperit. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Ille autem lege non legitime utitur qui de verbis legis non hoc sentit quod oportet ut sentiat. Hoc ideo dixi, quia legimus in Exodo (Cap. VII, 10) virgam Moysis quam portabat Aaron in serpentem divina operatione conversam; ubi dicitur (Ibid., 12) etiam magos Pharaonis, quos Jamnem et Mambrem Apostolus vocat, fecisse similiter ut virgae eorum in serpentes magicis incantationibus verterentur (II Tim. III, 8). Deinde cum Aaron aquas fluminis percuteret, et verterentur in sanguinem (Exod. VII, 20), etiam illorum incantationibus similiter factum sacra Scriptura commemorat (Ibid., 22). Postmodum quoque cum percussis aquis Aaron ranas educeret, quae terram Aegypti protinus operirent; illi quoque malefici nefandis artibus obnitentibus similia fecisse narrantur (Exod. VIII, 6, 7). Sed postquam ventum est ut percussa terra producerentur ciniphes (Ibid., 17, 18), nihil tale potuit magicae artis operari nequitia. Ubi primum iste qui muscas a diabolo factas asserit, mendacem se esse cognoscat, quandoquidem diabolus et angeli 429 ejus, etiamsi alia facere permissi sunt, in muscarum tamen opere defecerunt. Ubi quis non videat sive serpentes ex virgis, sive ranas productas ex aquis ideo praevaricatores fecisse, quia Deus permisit; ciniphes autem, id est muscas, ideo facere non potuisse, quia Deus non permisit? 46. Aliquando autem occulto et incomprehensibili judicio Dei permittuntur quaedam facere mali angeli, ad probandos bonos et ad seducendos malos; non tamen ipsi creant quae faciunt, sed de occulto Creatoris Dei sinu, quem nos videre non possumus, permittuntur aliquid producere quod videre possimus. Sic autem nec serpentum nec ranarum diabolus potuit esse creator, quamvis ea Deo permittente produxerit; sicut ( al. sic) non fuit creator ignis, quando ad probandum Job, oves ejus cum pastoribus igne de coelo cadente consumpsit (Job I, 16); sicut nec venti fuit creator, quando spiritus magnus irruens a deserto tetigit quatuor angulos domus, et omnes filios sancti Job una simul ruina compressit. Naturas ergo diversas, hoc est elementa hujus mundi, solus Deus omnipotens creavit; in quorum secreto et abdito quaedam rerum semina nobis occulta, sed angelis manifesta, constituit: ex quibus quaedam, prout opportunitas operis deposcit et temporis, occulto sapientiae suae consilio, aut per bonos angelos Deus produci praecipit, aut per malos ostendi permittit. Ista ( al. Ita) autem permittendo demonstrat Deus quantam sanctis angelis fecerit inesse virtutem, quando etiam malis ex ipsa creatura corporali quaedam mira faciendi tribuit facultatem. Inde est quod etiam Salvator noster suos fideles praemonere non desistit, dicens: Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi (Marc. XIII, 22). Nam et beatus Apostolus de Antichristo loquens ait: Revelabitur ille iniquus quem Dominus noster Jesus Christus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui: cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt (al. credunt) veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 8 et seq.). 47. His atque hujusmodi testimoniis cognoscemus omnes naturas opere divino creatas, et ex quocunque nocemur, non natura malum debere dici, sed nobis propter infirmitatem inconveniens inveniri. Ex quo tamen nobis conveniens adhibetur monitus, ut humili corde divinae virtutis justitiam formidemus. Naturarum vero, non solum malos, sed nec bonos angelos esse creatores, quisquam sapiens aut credit aut dicit. Deus enim, sicut superius diximus, omnia in sapientia fecit, quae sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Ideo autem omnia disponit, quia in ipsa Pater omnia fecit. Sicut ergo in sapientia Deus creavit in coelis angelos, sic in ipsa creavit in terra vermiculos; et qui in superioribus Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates condidit, ipse in terra scorpiones, pulices et cimices fecit. Qui creavit 430 gallinam, ipse creavit muscam: sed illam dedit qua confundatur homo superbus, istam qua reficiatur infirmus. Inde est quod de ista volens recipit escam, de illa nolens patitur nauseam: ut saltem non sic solum in ista solatium Dei, sed etiam in illa compellatur meritum sui videre peccati. 48. Proinde attendat iste, ut nec illo nomine seducatur quo princeps daemoniorum Beelzebub in Evangelio nuncupatur, quod interpretatur princeps muscarum. Hoc enim non ideo dictum est quod diabolus potuit muscas creare: nam et Danieli prophetae loquens angelus dicit: Et ecce Michael unus de principibus primus venit in adjutorium meum (Dan. X, 13); et paulo post: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester (Ibid., 21). Nec solum angelos, sed etiam homines invenimus principes nominari. Scriptum est enim: Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham (Psal. XLVI, 18); et Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Et in libro Moysi (Genes. XXV, 16) novimus principes tribuum nominari. Nec tamen quia homines aut angeli dicuntur principes, ideo non solum angelorum aut hominum, sed etiam quarumlibet irrationabilium animarum, vel quorumlibet corporum dicendi sunt creatores. Nam et ipse Beelzebub, cujus nomen interpretatur princeps muscarum, utique princeps daemoniorum dicitur: quibus tamen principatur, ut primus auctor incentorque nequitiae, non ut creator sit conditorque naturae. Mali enim angeli Deum habent suae naturae factorem; suae vero nequitiae habent diabolum principem. Tota namque refugarum angelorum multitudo bona facta est a Deo, cujus gratuita benignitate exstitit, ut esset; propria vero voluntate diabolo adhaesit, ut caderet. Proinde princeps eorum dicitur, non quia eos creavit, sed quia secum in praecipitium perditionis attraxit. In eo igitur quod diabolus dicitur princeps muscarum, princeps ostenditur iniquorum, quos alia Scriptura significat dicens: Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis (Eccle. X, 1). Qui exterminant, nisi qui Spiritum sanctum aut infidelitatis crimine aut sordida immundorum operum obscenitate ( al. obscuritate) contristant, dum seipsos aut perversa credulitate aut prava conversatione commaculant? Quod sollicite Apostolus interdicens ait: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis (Ephes. IV, 30). 49. Exterminant ergo in se oleum suavitatis qui non recto vitae ordine utuntur sacramento gratiae spiritalis. Sic autem illis exterminantibus, ipsum oleum non potest exterminari, sicut iisdem contristantibus secundum malam voluntatem suam, non potest aliquam Spiritus sanctus sentire tristitiam. Nam et de ipso Dei Filio dicitur ad Hebraeos: Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit (Hebr. X, 29)! Filius autem Dei Christus est, Dei virtus, et Dei sapientia, quae nullatenus conculcatur, quia nullatenus inquinatur. De ipsa quippe dicitur in libro ( al. libris) Sapientiae: Attingit enim ubique propter suam munditiam; et ideo nihil inquinatum in illam incurrit. Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 24 et seq.). Mali ergo contristant Spiritum sanctum, sed Spiritus sanctus contristari non potest; 431 mali conculcant Filium Dei, sed Filius Dei nullatenus conculcatur. 50. Tale est autem quod dicuntur mali Spiritum sanctum contristare, et Filium Dei conculcare, cum et Filius Dei et Spiritus sanctus ( al. Dei) incontristabilis inconculcabilisque permaneat; sicut ait Salvator in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Si autem illo moechante illa permanet casta, quanto magis malis contristantibus et conculcantibus, sine tristitia et beata manet Filii Dei et Spiritus sancti divina substantia! 51. Nullus ergo fidelium dicat aliquam naturam potuisse originaliter a diabolo creari: ne dum quaelibet animalia creante diabolo exstitisse confirmat, etiam illas res de quibus originem ducunt operibus diaboli consequenter ascribat. Quaedam enim genera muscarum, aut de corporum purgamentis, aut de putrefactis herbis vel carnibus oriuntur. Plerumque videmus aliquas muscas etiam ex leguminibus nasci. Nam et gurgulio solet existere de frumento. Quisquis ergo hujusmodi animalia non a Deo, sed a diabolo asserit creata, cur non etiam ligna, frumenta, legumina, herbae et carnes, de quibus nascuntur, asserat facta? Ubi consequenter cum vermes viderit non solum de humanis cadaveribus, verum etiam de vivis corporibus habere originem, qui in vermibus humanae mortalitatis nonnunquam carnalis ostenditur sensus, etiam humanorum corporum sine dubio diabolum praedicabit auctorem. Sed cum bonis recte credens recteque intelligens, nec ipsis angelis bonis originem cujuslibet creaturae audeat assignare, quomodo isti, angelo dejecto, et a sua dignitate vitio propriae pravitatis excluso, virtutem aut potestatem creandi cujuslibet animalis assignat? quod ei assignare nullus auderet, etiamsi in angelica dignitate ac bonitate sine aliquo vitio permaneret. 52. Non autem inaniter in ipso principio Genesis, de omnibus quae facta sunt loquens Scriptura, Deum omnia fecisse confirmat, dicens per singula: Et fecit Deus, et vidit Deus quod bonum est (Gen. I): quae omnia die sexto perfecit, in quibus nihil deesse potuit quod postea fieret. Quia Deus praescius futurorum, sicut hominem noverat peccaturum, sic ei ex omnibus quae fecit non solum solatia, sed etiam flagella salubriter praeparavit. Una est enim boni patris manus quae filio et cibum tribuit et flagellum: aliud ut vivat, aliud ut bene vivat; aliud ne infirmitate deficiat, aliud ne indisciplinatus paterna praecepta contemnat: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Nec aliquid prodest abundare temporalibus bonis, si quis male vivendo careat sempiternis: quibus cum caruerit, necesse est eum malis perennibus deputari, quibus carere non possit. 53. Cohibeat igitur unusquisque temeritatem cogitationis suae; et sicut ea quibus delectatur, sic etiam ea quibus offenditur naturaliter a Deo facta non dubitet: cujus sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, etiam de his rebus quas 432 corruptio exterminat, pulchritudinem sui operis monstrat; in ipsis quoque minutissimis animalibus ostendens sui uniuscujusque generis decus, qui fecit minutissimas muscas magnis elephantis quanto breviores, tanto agiliores, et cum sit in utrisque dispar quantitas membrorum, non tamen dispar et operum laudatio divinorum. Quis enim sanum sapiens, et invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciens, non ipsum Deum opificem laudet in vermiculo, quem laudat in elephanto? aut non eumdem laudet in pulice, quem laudat in bove? Cum etiam illa signa quae in gemmis artificum formare consuevit industria tanto magis laudare soleat animus, quanto minutiora intuetur aspectus. 54. Omnia itaque Deum creasse fatendum est; sed ista quibus nutu divino vapulat humana transgressio, dum quaeritur utrum antequam peccaret Adam, an postquam peccavit, fuerint a Deo creata, congrue respondetur, illa quae vel ex aquis vel ex terra gignuntur, Deo tunc creante primordialiter instituta, ab illo utique creatore qui non solum naturam hominis quam faciebat noverat, sed etiam ipsum hominem peccaturum mirabiliter praesciebat. Nec sic illa fecit, ut ea homo ante peccatum, vel sentiret noxia, vel timeret. Sic enim eum nullius terreni animantis laedere poterat quilibet actus, sicut ipse cunctorum fuerat dominus divino munere constitutus. Haec itaque homini noxia atque perniciosa transgressio fecit ipsius hominis, non conditio Creatoris. Neque enim hoc operata est benignitas creantis, sed aequitas judicantis. 55. Illa vero quae de corruptione carnium videmus oriri vel fructuum, non quidem tunc dicimus exstitisse quando in illis sex diebus fecit Deus omnia bona valde; sed sic illa temporaliter facta sunt, ut de illis ista postmodum nascerentur. Ad quam corruptionem etiam humana devoluta est caro, quando sic scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13); ut jam corpus peccatoris hominis necessitas obtineret corruptionis et mortis: a quibus duobus malis corpora sunt per Dei gratiam liberanda justorum; non in hoc tempore, in quo, sicut Deus solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45), non solum Herodem incredulum vermibus consumi fecit (Act. XII, 23), sed etiam servum suum Job sanie ac vermibus ebullire permisit (Job II, 8); sed in futuro justorum corpora nullam sentient corruptionis mortalitatisque molestiam, quando in eis corruptibile hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). In illa bonorum vita, malorumque miseria, sive bonis, sive malis quidquid erit, plenum aeternumque erit. Non ibi cruciatibus solatia miscebuntur, neque cruciatus solatiis inserentur. Ibi aeternitas gaudiorum ac suppliciorum sine fine manebit; nec mali gaudia sperabunt, nec boni tristitiam formidabunt: in bonis aeterna exsultatio manens semper erit, in malis autem fletus et stridor dentium semper manebit; iniquos in aeternum miseros retinebit societas daemoniorum, justos autem in aeternum beatos aequalitas sanctorum suscipiet angelorum. 433 --56. Proinde misericordiam Deo judiciumque cantantes, tempus misericordiae non contemnamus, ut ad judicium sine formidine veniamus. Speremus judicem, quem novimus Redemptorem. Talia sint opera nostra quibus reddantur praemia sempiterna. In eo quod molestias praesentis temporis metuimus et vitamus, inde nobis considerandum est quantum poenas aeternas fugere debeamus. Declinemus ergo a malis, et faciamus bona: hoc enim omnis homo inveniet in tempore divinae retributionis quod hic habuerit in operibus suis, dicente Apostolo: Quaecunque enim seminaverit homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Propter quod idem nos apostolus admonet, dicens: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Hic ergo spiritu facta carnis mortificemus, et mortui peccato, Deo vivamus. Nec nos saeculi prosperitas corrumpat, nec adversitas frangat. Corde migremus de habitatione hujus mundi, de qua sumus celeriter etiam corpore migraturi: ut illa nos coelestis domus excipiat, de qua dicit Apostolus quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). De hac scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXV, 5). Ibi sicut est aeterna habitatio, sic est aeterna laudatio. Ibi qui habitant, semper Deum laudant, quia de Domino et in Domino semper exsultant; et sicut laudantibus suavis sanctae habitationis aeternitas, sic habitantium aeterna manet laudandi suavitas.