DE IMPRESSIONIBUS ELEMENTORUM
/87/ Ut testatur Iacobus in canonica sua "omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec uicissitudinis obumbratio". Hoc autem fieri in quibusdam rebus immediate, in quibusdam mediate necesse est. Quare philosophi, etsi perfecte res non intelligentes, cum naturas rerum non ignorare debent, radios corporum supercaelestium descendentes super res corporales mutationis earum maximam causam praebere non ignorantes dicunt, quod radii reflexi et condensati causa sunt caloris generati apud nos. Cuius signum est, quod in conuallibus maior calor est, quam in montibus; unde in montibus diutius manet nix, quam in conuallibus; unde etiam in quibusdam montibus altissimis manet nix perpetua. - Et nota quod nihil differt, quod sol in se sit calidus. Si enim corpus solare in se esset calidum et calor eius excitaret calorem in rebus inferioribus, tunc quanto propinquiores essent ei res, tanto calidiores essent et in cacumine montium esset maior calor, quam in conuallibus et in superiori et medio interstitio aeris esset maior, quam in infimo; cuius oppositum ex toto uidemus, quia ill cacuminibus montium manet nix, in conuallibus autem non; et in interstitio superiori generantur grandines et in infimo pluuiae. - Signum ad idem: aues rapaces in aestate ascendunt, ut frigefiant, ut aquilae uolant in sublime, ut temperent calorem suum generatum /88/ ex motu; multum enim uolant. Et grues et aliae aues multae in conuallibus descendunt contra forte gelu, contra uero calidum ascendunt ad montana. Et haec omnia eiusdem signa sunt, scilicet quod calor non prouenit ex corpore solari, sed ex reflexione et condensatione radiorum.
Hoc habito manifestum est, quod radii in aquis descendunt ad fundum, cum aqua sit corpus transparens sicut aer, cornuglacies et uitrum. In fundis ergo aquarum est reflexio, quare maior est calor in fundo, quam in superficie. Unde pisces in hieme in fundo aquarum sunt, in aestate uero in superficie et congelatur aqua in superficie, in fundo uero non.
Si autem quaerat quis, quare aqua multum frigefacta congelatur, cum frigiditas sit eius naturalis potentia, similiter et humiditas ut uidetur et fluxibilitas, ad hoc respondendum est, quod omnis aqua naturaliter est frigida, sed non fluida, immo potius ex natura sua est congelata. Fluxibilitas autem eius est ex calore incluso, ut mollities in terra.
Item radii reflexi a speculo concauo generant ignem ut stupa apposita inflammetur. Habito ergo, quod calor proueniat ex condensatione radiorum manifestum est, quod, dum condensantur in fundis aquarum, calefit aqua et tantum calefit, quod non remanet sub natura aquae: transit igitur ad naturam aeris. Sed cum natura aeris non sit esse sub aqua, ascendit super aquam; ascendit autem in ampulla ex ipsa aqua. Multae autem ampullae, cum ascendunt super aquam, simul se tenent per naturam humiditatis ampullarum et ex illis fit uapor uel fumus, ex quibus fiunt nubes. - Sed cum in fundo aquarum sit generatio ampullarum, quaedam earum transeunt per meatus terrae, quaedam remanent in aquis, quaedam ascendunt super aquiam.
De ascendentibus primo dicendum est. Si quis autem sensibiliter uelit uidere, ponat aquam claram in patella clara et uidebit manifeste ampullas generatas et ascendentes per calorem ignis suppositi sub patella. Idem enim est modus generationis ampullaruin hic et ibi.
Notandum tamen, cum aere et cum ampulla esse terram et ignem. Sunt ergo ibi quattuor elementa in ista ampulla scilicet terrestreitas propter locum generationis, aer generatus, natura /89/ ignis in generatione caloris; de aqua manifestum est. Haec ergo est quasi prima generatio elementorum et prima admixtio elementorum. - Ubi est ergo aqua abundans in ampullis generatis, cum ascendunt super aquam, uocatur uapor humidus; quando terra est abundans, uocatur fumus siccus; cum uero aer sit abundans erit uapor pinguis. Vapor ergo ascendens ascendit super quantitatem et grossitiem et subtilitatem caloris generati. Si enim calor fuerit magnus et grossus, generatur ampulla magna et grossa et ponderosa. Unde quandoque non ascendit, nisi ad superficiem aquae et ibi insensibiliter frangitur et calor euaporatur. Et quanto subtilior est calor, et subtilior est ampulla et tunc debilis est calor. Unde non differt ampulla a superficie terrae et uolitant hinc inde in conuallibus. Hoc autem fit in uespertinis et in matutinis temporibus, quando debilior est calor et sic generatur nebula. Et cum illae ampullae paruae destruuntur a calore, cadunt ad superficiem terrae et fit ros. Si autem maior sit calor, facit istas ampullas praedictas siue nubem ascendere ad primum interstitium aeris. - Est enim primum, secundum et tertium. Tertium uero non est altitudinis maioris, quam quinguaginta milliariorum, ut dicit philosophus. -- Cum ergo nubes sit in primo interstitio, destruitur quandoque a calore et unaquaeque ampulla, cum sit in nube, trahit se ad sui profundum. Et ideo separantur ampullae ab inuicem et minutae guttatim cadunt. Immo fiunt guttae etsi nubes sit continua et quia non ex toto destruitur, a calore cadit fluida pluuia et non congelata. Et nota, quod generatio pluuiae et roris differunt secundum magnum et paruum et secundum diuersa loca generationis. -- Cum uero ascendit nubes ad secundum interstitium, fit maior abstractio caloris et destruuntur ampullae penitus a calore successiue tantum, quare molle est quod relinquitur sicut lana et fit nix. Si autem subito deferatur nubes sursum ad secundum interstitium, subito destruitur a calore et fit lapis rotundus et est generatio grandinis, sicut ampulla fuit rotunda. Hoc autem fit maxime, cum calor fuerit magnus. Differt autem pruina a nube, sicut differt pluuia a rore.