EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De impressionibus aeris
sive De prognosticatione
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus

DE IMPRESSIONIBUS AERIS SEU DE PROGNOSTICATIONE

Textus

Ad praecognoscendam diversam dispositionem aeris futuram propter diversitatem motuum superiorum, necesse est, potestates signorum, naturas planetarum, qualitates quoque quartarum circuli descripti per revolutionem diurnam perscrutari. Signa ergo sunt duodecim, et distinguuntur per naturam elementorum, quia aries, leo, sagittarius sunt igneae naturae, calida et sicca; taurus, virgo et capricornus terreae naturae, frigida et sicca, gemini, libra et aquarius aereae naturae, calida et humida; cancer, scorpio et pisces aqueae naturae, frigida et humida. Naturae planetarum sunt hae: Saturnus summe frigidus et ex consequenti siccus est et sic, quantum de se est, omni naturae inimicus. -- Juppiter vero temperate calidus et humidus est et sic omni naturae amicus. Plus tamen in eo abundat calor, quam humiditas. -- Mars autem superflue calidus et siccus naturae colericae et sic quodammodo vitae contrarius; plus tamen calidus, quam siccus. -- Sol vero temperatissime calidus et siccus, vel ut verius dicam, inter omnes qualitates summe aequalis. -- Venus vero temperate calida, superflue humida, unde fertur habere dominium super usus venereos. -- Mercurius autem inclinatur per naturam suam ad eum, cui complectitur ex planetis et signis. Dicitur tamen in se esse frigidus et siccus. -- Lunae vero natura dicitur temperate frigida et summe humida; unde dicitur esse fons humiditatis, sicut sol fons caloris, licet temperate sit calidus. Sunt autem in signis praedictis quaedem fortitudines, quae planetis attribuuntur; quae dicuntur potestates vel dignitates seu testimonia, ut sunt domus, exaltatio, triplicitas, terminus, facies, aspectus. Et dicitur domus habere quinque fortitudines, exaltatio quattuor, triplicitas tres, terminus duas, facies unam. Unde domus habet in se quinque fortitudines quinque facierum, et sic de ceteris. Ideoque comparatur domus viro in domo sua et dominatione sua. Exaltatio comparatur viro in regno suo et gloria sua. Triplicitas est sicut vir in honore suo et inter auxiliatores. Terminus autem est sicut vir inter cognatos et genus. Planeta autem in facie sua est sicut vir in magisterio suo. Aspectus vero bonus est sicut exercitus validus regem concomitans; aspectus vero malus est sicut exercitus contrarius. Exaltationes vero planetarum sunt hae: Sol exaltatur in ariete, luna in tauro, Saturnus in libra, Juppiter in cancro, Mars in capricorno, Venus in piscibus, Mercurius in virgine. Et sicut in ariete exaltatur sol per suam virtutem, sic in libra est eius descensio, cum sit signum oppositum arieti; et sic intelligendum est etiam de ceteris. Domus autem planetae dicitur signum, in quo erat creatus in mundi origine. Est ergo leo domus solis, cancer lunae, virgo Mercurii, libra Veneris, aries Martis, sagittarius Jovis, capricornus Saturni. -- Et notandum, quod quinque planetae accidentales habent potestates in quinque signis residuis, ut Saturnus in aquario, Jupiter in piscibus, Mars in scorpione, Venus in tauro, Mercurius in geminis. Unde dicuntur accidentalia eorum domicilia. Triplicitas planetae dicitur, cum sit in signo eiusdem naturae cum signo, in quo creatus est, ut, cum sit sol in sagittario vel in ariete, quae sunt signa calida et sicca, sicut leo, in quo creatus est; et luna, cum sit in scorpione vel piscibus, quae sunt signa frigida et humida, sicut cancer, in quo erat creata; et sic de ceteris. De terminis autem diversi diversa sentiunt. Famosiores vero sunt termini Aegyptiorum, qui sunt hi: Jupiter habet 6 primos gradus arietis; Venus 6 sequentes, et sic ceteris, ut patet in hac tabella: Aries Jupiter 6 Venus 6 Mercurius 8 Mars 5 Saturnus 5 Taurus Venus 8 Mercurius 6 Jupiter 8 Saturnus 5 Mars 3 Gemini Mercurius 6 Jupiter 6 Venus 5 Mars 7 Saturnus 6 Cancer Mars 7 Venus 6 Mercurius 6 Jupiter 7 Saturnus 4 Leo Jupiter 6 Venus 5 Saturnus 7 Mercurius 6 Mars 6 Virgo Mercurius 7 Venus 10 Jupiter 4 Mars 7 Saturnus 2 Libra Saturnus 6 Mercurius 8 Jupiter 7 Venus 7 Mars 2 Scorpio Mars 7 Venus 4 Mercurius 8 Jupiter 5 Saturnus 6 Sagittarius Jupiter 2 Venus 5 Mercurius 4 Saturnus 5 Mars 4 Capricorn Mercurius 7 Jupiter 7 Venus 8 Saturnus 4 Mars 4 Aquarius Mercurius 7 Venus 6 Jupiter 7 Mars 5 Saturnus 5 Pisces Venus 2 Jupiter 4 Mercurius 3 Mars 9 Saturnus 2

Facies autem signorum sic distinguuntur: unumquodque signum dividitur in tres partes aequales, et unaequaeque constat ex 10 gradibus, quae vocantur facies et alio nomine decani. Quarum facierum initium est a primo gradu arietis. Prima igitur facies est usque in decimum gradum arietis et dicitur Martis. Secunda est usque ad vigesimum et dicitur facies solis, qui succedit Marti in ordine circulorum i. e. sphaerarum. Tertia facies est a vigesimo usque in finem arietis et dicitur facies Veneris. Et sic de ceteris secundum ordinem, ut patet in hac tabula sequente: Aries Mars 10 Sol 10 Venus 10 Taurus Mercurius 10 Luna 10 Saturnus 10 Gemini Jupiter 10 Mars 10 Sol 10 Cancer Venus 10 Mercurius 10 Luna 10 Leo Saturnus 10 Jupiter 10 Mars 10 Virgo Sol 10 Venus 10 Mercurius 10 Libra Luna 10 Saturnus 10 Jupiters 10 Scorpio Mars 10 Sol 10 Venus 10 Sagittarius Mercurius 10 Luna 10 Saturnus 10 Capricornus Jupiter 10 Mars 10 Sol 10 Aquarius Venus 10 Mercurius 10 Luna 10 Pisces Saturnus 10 Jupiter 10 Mars 10 Haec sunt testimonia, quae planetae accipiunt a signis. Sunt et aliae fortitudines et debilitates, quas planetae mutuo accipiunt a se invicem, ut per aspectum bonum accipit planeta unus ab alio fortitudinem, per malum autem debilitatem. Sunt autem aspectus quinque, scilicet: oppositus, quartus trinus, sextilis, coniunctus. Aspectus quidem oppositus est, cum fuerit planeta in aliquo signo et alius in signo directe opposito. Talis autem aspectus dicitur pessimus, et maxime si fuerint planetae contrariarum qualitatum, sicut et signa: ut, si fuerit Venus in ariete et Saturnus in libra; unde sicuti signo contradicit signum, sic planeta planetae. Unde est ibi ex omni parte contrarietas seu contradictio, scilicet ex situ, ex qualitate signorum et planetarum. -- Trinus autem aspectus est, cum duo planetae sunt in signis consimilibus et continent inter se tertiam partem firmamenti. Et dicitur aspectus optimus, quia non est ibi contrarietas in qualitatibus signorum. Unde si fuerint planetae concordantes, ut Jupiter et Venus, nulla reperietur in tali aspectu contradictio. -- Quartus autem aspectus est, cum fuerint inter duos planetas tria signa integra, ut si sol fuerit in ariete, Saturnus in cancro. -- Et dicitur quartus, quia praedicti planetae continent inter se quartam partem zodiaci. Et iste aspectus dicitur mediocriter malus et impeditivus sicut insidiator. -- Sextilis autem aspectus est, cum fuerint inter duos planetas duo signa integra, scilicet sexta pars zodiaci, et dicitur mediocriter bonus propter concordantiam signorum in una primarum qualitatum. -- Coniunctio prout hic sumitur est, cum fuerint duo planetae in eodem signo. Sed istum aspectum dicunt astrologi fortissimum; nos autem invenimus oppositum et tertium esse fortiorem. Sunt et aliae fortitudines et debilitates, quas planetae accipiunt ex diverso esse in suo circulo brevi, scilicet epicyclo, videlicet ortus, occasus, progressio, statio, retrogradatio. Ortus planetae dicitur, cum exit de sub radiis solaribus et manifeste mundo apparet non impediente solis splendore. -- Occasus vero est talis introitus in eosdem. -- Progressio dicitur, quando sensibiliter movetur contra firmamentum. - Retrogradatio vero est, quando ab oriente in occidentem movetur velocius firmamento. -- Statio autem est, cum diu permanserit in eodem minuto. Et istae diversitates comparantur quattuor aestatibus. Inest autem et alia diversitas cuilibet planetae ex diverso esse sui in suo deferente, quae prae ceteris est admirabilis et digna memoria. Et ideo tractandum est de ea sermone ampliore, cum sit hactenus ab aliis praetermissa. Omnis igitur planeta in parte sui deferentis inferiori debilior est; in parte vero superiori fortior, et fortiorem secundum revolutionem diurnam in istis inferioribus habet operationem. Et hoc est propter hoc, quod planeta secundum revolutionem diurnam existens in auge vel in longitudine longiori, quod idem est, movetur motu velociori, quam existens in opposito augis vel in longitudine propiori, hoc est in parte sui deferentis inferiori. – Omnis autem planeta motu sphaerae primae tot circulos aeque distantes aequatori describit, quotus est numerus medians dierum numerum quibus ascendit circulum signorum, si ille numerus;dierum sit par et habens medietatem, vel quotus est numerus, qui est maior portio eiusdem numeri dierum, si ille numerus sit impar, non habens medietatem, cum eosdem circulos describat planeta existens in medietate zodiaci ascendente, qui est a principio capricorni usque ad finem geminorum in accessu ad nos versus septentrionem, quos describit existens in medietate zodiaci descendente, quae est a primo puncto cancri usque ad finem sagittarii in recessu eius a nobis versus meridiem. Istos autem circulos describit planeta, non quia defertur centrum planetae vel centrum epicycli in circumferentiis istorum circulorum, sed quia circuli, in quorum circumferentiis defertur centrum planetae vel epicycli planetae sunt, in eisdem superficialibus cum eis, qui aeque distant aequatori et sunt excentrici. Linea ergo continens duos polos mundi cum transeat per centra omnium aeque distantium aequatori et super ipsos sit perpendicularis per 17 secundi libri Theodosii, ipsa transibit per centrum omnium circulorum, in quorum circumferentiis movetur planeta vel centrum epicycli eius, et super ipsos a centris eorum erit perpendicularis. Quia igitur aux et oppositum augis cuiuslibet planetae adhaerent duobus punctis oppositionis per diametrum in zodiaco, quaelibet duo puncta opposita ipsius zodiaci vel describunt ipsum aequatorem revolutione diurna, ut initium arietis et initium librae, vel duos circulos aequales sibi invicem aeque distantes et aequatori ut initium cancri et initium capricorni. Ipsi autem circull, quos describunt duo puncta opposita in zodiaco, erunt a centro sphaerae aequedistantes per 17 primi Theodosii. Et ideo lineae continentes centra eorum cum centro sphaerae, quae super ipsos sunt perpendiculares et eorum distantias a centro sphaerae designantes, erunt aequales. Quare cum circuli, in quorum circumferentiis defertur planeta ipso existente in duobus punctis oppositis sui excentrici, sint, concentrici duobus circulis aeque distantibus, quos describunt, revolutione diurna, duo puncta zodiaci opposita, quibus adhaerent puncta excentrici opposita, patet, quod duae lineae ductae a centro terrae ad centrum duorum circulorum, in quorum circumferentiis defertur centrum planetae vel centrum epicycli eius ipso existente in auge vel in opposito augis, sibi invicem erunt aequales et a centris istorum circulorum ipsis circulis perpendiculariter insistentes. Istos autem duos circulos contingit circulus excentricus in auge et in opposito augis. Si ergo ad loca contactuum, scilicet ad augem et ad oppositum augis, ducantur rectae lineae a centro terrae, et a centris eorumdem circulorum ducantur ad eadem loca contactuum rectae lineae, habebis duos triangulos orthogonos, quorum angulis rectis opponuntur duae lineae ductae a centro terrae ad augem et ad oppositum augis. Quare per penultimam primi quadrata eorum erunt aequalia duobis quadratis laterum angulos rectos ambientium. Cum autem linea directa a centro terrae ad augem sit maior linea directa a centro terrae ad oppositum augis, quadratum ipsius erit maius quadrato illius; quare quadrata duorum laterum continentium angulum rectum oppositum lineae ductae a centro terrae ad augem pariter accepta erunt maiora quadratis duorum laterum continentium angulum rectum oppositum lineae ductae a centro terrae ad oppositum augis. Quare demptis aequalibus, scilicet quadratis duarum linearum continentium centrum terrae cum centris istorum circulorum, cum lineae sint aequales, ut prius demonstrabatur, remanebit quadratum semidiametri circuli, in cuius circumferentia defertur centrum planetae vel centrum epicycli eius, planeta existente in auge, maius quadrato semidia metri circuli, quem describit ipso existente in opposito augis. Et ideo semidiameter erit maior semidiametro, et ideo circulus erit maior circulo. -- Planeta igitur existens in auge vel in opposito augis in tempore aequali, scilicet in tempore revolutionis primae sphaerae, spatia inaequalia pertransit, quare inaequali motu move bitur et in pertranseundo maius. spatium citius movebitur et in pertranseundo minus tardius; quare citius movebitur planeta motu diurno ipso existente in auge vel prope augem, quam ipso existente in opposito augis vel prope oppositum augis. Et sic patet, quod movetur planeta aliquando citius, aliquando tardius. Si ergo, ut ait Ptolemaeus, in motibus superioribus moventur inferiora, necesse est, secundum motus praedictos hos motus inferiores diversificari, quod de facili videbimus, si operationem singillatim uniuscuiusque planetarum in istis inferioribus consideremus. Si ergo sol, ut dictum est, nunc quidem velocius, nunc autem tardius movetur secundum revolutionem diurnam, et ea quae solis sunt nunc quidem velocius, nunc quidem tardius similiter moventur, utpote vegetabilia, accedente sole ad augem, quae est in 30 gradu geminorum, augetur eorum incrementum et crescunt velocius. Quo recedente minuitur eorum incrementum et crescunt tardius, quousque perveniant ad oppositum augis, in 30 gradu Sagittarii. In operibus autem lunae est manifestum, ut patet in fluxu et refluxu maris. Cum enim movetur luna ad augem sui deferentis, augetur fluxus maris; cum vero recedit ab auge, minuitur fluxus eius, donec pervenerit ad oppositum augis. Et secundum astrologos luna est in auge sua in qualibet coniunctione cum sole et similiter in qualibet praeventione vel oppositione. Ideo fluit mare et refluit bis in mense lunari. -- Nota, quod luna est causa fluxus maris: oriente enim luna congregantur undique aquae maris et cumulantur et elevantur quasi versus suam causam et originem; nec cessat talis augmentatio, donec pervenerit luna ad lineam meridionalem. Quam cum transierit, minuitur tumor ille et fluunt aquae ad locum oppositum et generatur ibi tumor consimilis. Et haec est causa, quare apparent duo fluxus et refluxus in die naturali. Unde ubicunque fuerit luna, semper linea exiens a centro terrae usque ad corpus lunae ostendit cacumen summum tumoris praedicti. Sicut enim movetur luna ab oriente in occidentem, similiter movetur tumor ille. Et sicut luna totam terram circuit in die et in nocte, similiter circuit tumor ille. Et cum movetur luna ad augem deferentis, crescit tumor ille, et cum recedit ab auge, minuitur. Et sic, cum sit luna in auge, tunc est fluxus maris maximus, sicut in omni coniunctione eius cum sole et oppositione. Cum autem est in opposito augis, tunc est fluxus maris minimus, ut patet in septimo die lunae et 21ma, et apparet luna quasi semicirculus. Et sicut apparet de operibus solis et lunae in istis inferioribus, similiter de ceteris planetis considerabis. Unde manifestum est, quod omnes planetae, quanto a terra remotiores sunt, tanto fortiores, quanto propinquiores, tanto debiliores in istis inferioribus habent operationes. Variantur etiam operationes eorum secundum appropinquationem eorum ad zenith capitis et elongationem, quia cum prope sunt, tunc fortius, cum autem elongantur, debilius operantur. Haec igitur sunt testimonia planetarum essentialia et accidentalia, quae necessaria sunt ad propositum nostrum insinuandum. Ut ergo omnia praedicta sine labore et taedio possis comprehendere, describam tibi figuram octo circulorum. Primus igitur istorum est circulus signorum, secundus circulus Saturni, et sic de ceteris, prout ordinantur in suis orbibus. Et dividam omnes circulos in 12 partes aequales secundum distinctionem duodecim signorum et in unoquoque circulo ponam testimonia planetae in directo signi, in quo reperiuntur. -- Ponam ergo pro domo 5, pro exaltatione 4, pro triplicitate 3, pro terminis 2, pro facie 1. Cum ergo dispositionem aeris ad aliquem certum terminum prognosticare volueris, oportet te primum ad eundem terminum uniuscuiusque planetae locum per tabulas invenire. Quo facto testimonia eorum in signis annotabis et per planetam plura testimonia eorum habentem iudicabis. Qui enim planeta plura testimonia habuerit, dispositor illius temporis erit; verbi gratia ecce quaero loca planetarum anno Arabum 6 46 completo, h. e. anno gratiae 1249 mense quarto, die mensis 15, h. e. 17 Kalendas Maii: et inventus est sol in 22 gradu arietis, luna in 21 gradu eiusdem signi, Saturnus in gradu scorpionis, Jupiter in primo gradu aquarii, Mars in 28 gradu aquarii, Venus in 17 gradu tauri, Mercurius vero in 14 gradu tauri. Procede ergo sic: Sol in natura summe temperatus vel temperate calidus et siccus est in 22 gradu arietis, videlicet in exaltatione sua, ubi habet quattuor testimonia, et in triplicitate sua, ubi habet tria testimonia; et sic in universo habet 7. Nec est impeditus ab aliquo planeta contrario. Ergo, si praedictorum memineris, aera secundum naturam suam disponet. -- Item Venus calida et humida est in 17 gradu tauri, qui est domus sua, ubi habet 5 testimonia. Sed Mercurius in sua natura frigidus et siccus est in 14 gradu tauri, ubi duo habet testimonia. Aufert ergo a Venere duo testimonia, et sic non remanent Veneri nisi tria testimonia. -- Item Saturntis frigidus et siccus est in 10 gradu scorpionis, et sic in opposito aspectu cum Venere carens testimoniis est retrogradus, et sic testes Veneris non permittit fructificare. Sed quia exaltatur in suo deferente et est prope augem, et sic quasi favorem iudicii adquirens testes Veneris reddit suspectos, et sic debilitatur Venus in sua significatione. -- Item Jupiter in natura calidus et humidus est in primo gradu aqnarii carens testimoniis et tamen in ortu suo est processivus et sic quasi puer, de quo speratur; et sic quodammodo soli est favorabilis. -- Item Mars in natura sua est superflue calidus et siccus in 28 gradu aquarii carens testimoniis. Et tamen in ortu suo est processivus et in sextili aspectu ipsum solem aspicit. Soli ergo in calido et sicco parabit auxilium. -- Luna autem in natura sua est frigida et humida in 21 gradu arietis carens testimoniis, est tamen prope augem sui deferentis, et sic humidum et frigidum multum procedet (?) -- Permanent ergo solis testimonia penitus inconcussa, quare signator erit temporis illius et disponetur tempus illud temperate secundum calidum et siccum, quod et factum est. [Et in eodem tempore apparuerunt duo circuli mirae magnitudinis solem continentes.] Haec est ergo forma generalis, secundum quam procedes in cunctis iudiciis. Cum ergo calorem excellentem futurum prognosticare volueris, considera planetarum calidorum plurima testimonia concurrentia cum trino aspectu; verbi gratia cum sol in anno gratiae 1249 mense Julii fuerit in leone et sic in domo sua, erit Mars tempore eodem in primo decano arietis et sic in domo et facie sua. Disponet ergo tempus illud in calido et sicco superflue. Saturnus tamen erit in scorpione sine testimoniis et in quarto aspectu cum sole, et sic minuet aliquantulum de calore solis. Cum frigus excellens praevidere volueris, testimonia frigidorum planetarum concurrentia plurima considerabis; verbi gratia, anno Domini 1255 erit Saturnus in domo sua scil. in capricorno 5 annis continuis ibidem et in aquario moraturus. Disponet ergo tinc 5 hiemes continuas secundum naturam suam, et calores et aestates multum impediet propter aspectum cum sole oppositum, et sic impediet fructuum maturationes. Erunt itaque autumnorum tempora frigoribus perniciosa et florum mortificationes. Timendum est ergo de annonis et maxime vinorum et fructuum, nisi aliqnando Mars vel Jupiter praedicto modo contradixerint. Minuetur tamen eius effectus in omnibus praedictis, quia multum distabit a zenith capitis. -- Sed quando abundantiam pluviarum scire desideraveris, planetas humidos abundantes testimoniis considerabis, et locupletius quam aetimes occurret quod quaerebas, maxime si in primo aspectu aspexerint se planetae humidi in signis aquosis. Explicit tractatus de impressionibus aeris secundum Lincolniensem.