De imperatoria potestate in urbe Roma (Benedictus S. Andreae)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De imperatoria potestate in urbe Roma
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


De imperatoria potestate in urbe Roma (Benedictus S. Andreae), J. P. Migne cc_id: cps_2.BeSAn.DeImPoI, cc_idno: 9768

De imperatoria potestate in urbe Roma

139.0049D| Priscis temporibus imperiale decus effloruit Romae, sub cujus dominatione diversa consistebant regna, et cui cunctae gentes propria submittebant colla. Constituit ergo consules, qui cotidiano usu regni gubernacula consilio disponebant. Erant namque distributa officia per senatores et magistratus, prout unicuique ministerium opere competebat. Imperiale vero decus laudibus honoribusque ab omnibus tantummodo extollebatur. Post adventum unigeniti filii Dei et post ascensionis ejus gloriam, Romanum imperium Byzantium se contulit, quae a Constantino magno caesare Constantinopolis vocata est. Quae quia Romano gloriabatur imperio, dicta est Nova Roma, 139.0050D| sic tamen ut antiqua Roma gloriosa praeponeretur caeteris. Euntibus autem apostolis vel successoribus eorum praedicare evangelium secundum divinum praeceptum in mundum universum, Romam caesares revertebantur, diversa tormenta sanctis inferentes, ut diis suis placerent. Unde accidit, ut beatus Petrus, qui praelatus fuerat caeteris a Jesu Christo domino nostro, Romam praedicationis causa veniret, quae omnium gentium clamabatur domina; quae eatenus, sicut multis idolorum simulachris erat seducta, ita plurimis praedicationibus apostolorum aliorumque martyrum exhortationibus cum caeteris conversa. Ubi etiam beatus Petrus et Paulus, doctor gentium 139.0051A| martyrio coronati sunt ut sicut Roma per antiqua moenia caput erat multarum gentium in divisione simulachrorum, ita caput et domina vocaretur omnium christianorum in unitate verae fidei et inconfusae Deitatis, habens principatum totius christianitatis in accepto privilegio Jesu, ubi ait: Tu vocaberis Cephas (Joan. I, 24); et alibi: Ego rogabo pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32).

Diviso autem Romano imperio, eo quod imperialis sedes, quae antiquae Romae solita erat, Constantinopolim esset deducta, multarum gentium populi contra urbem fuerant rebelles. Unde magna et non pauca contra eam surrexerunt bella teste Orosio. Tunc enim Roma per patricios principabatur. Erat tamen tantum subjecta suo imperatori ita, ut si aliquando 139.0051B| imperator paganorum ritu inveniretur crudelis, per suos legatos, sanctissimos Romae praesules aliosque christianos, per diversa supplicia martyrio coronaret. Crescente autem christiana religione, talis aestus fidei a patriciis exarsit, usque dum Langobardi sunt Italiam ingressi. Cumque adpropinquarent Pado, nunciatum est Romae--praesidebat vero Sylverius papa tunc Romanae ecclesiae--Narso patricio, cujus uxor vocabatur Polyxiana. Nunciatum est autem illis, quod praefatus pontifex misisset ad Langobardos invitans eos Romam, quatenus potestas Graecorum aboleretur, et ecclesiae jura elevaret sub potestate pontificis, cui tanta inerat necessitas, ut nihil aliud praeter ecclesiarum et clericorum haberet curam. Quotidianus ergo victus dabatur de palatio 139.0051C| consuetus, et annualia dona pro restauratione ecclesiarum, et caesaris eleemosyna honoris causa; et solummodo erat ob reverentiam apostolorum Petri et Pauli. Si quando imperialis legatus mitteretur a principe, ut Romanus pontifex proficisceretur Constantinopolim ad imperatorem, omni neglecta occasione ibat, etiam si pro certo sciret, ut in exilium mitteretur. Mittebatur aliquando quidam nuncius a Narso patricio ad Silverium papam; cumque proficisceretur ad domum illius, ubi jacebat aegrotus, dixit illi uxor sua: Domine papa, quid tibi peccavimus, quia voluisti inducere Langobardos super nos? His dictis, fecit eum comprehendi et tonsorari, vestemque monachicam induere, necnon sedentem asino ad monasterium sanctae Sabae perducere. Cumque 139.0051D| egressus esset, foras sedens super asinum, dixit quidam de astantibus: Heu dominus papa mortuus est. Praeterea invadentibus Langobardis Italiam, et conversis ad Christi fidem, fugati sunt Graeci, et cessavit imperium ab urbe Roma usque ad Francos. Per reges enim principabantur Langobardi. Divisis quippe Italiae finibus, Spoletanorum dux Romae constitutus est vice regis, tali pacto ut quando apostolicus obiret, interesset dux praefatus electioni futuri 139.0052A| pontificis, accipiens plurima dona in partem regiam. Si autem lites inter Romanos surgebant, ex primatibus regis adveniebat missus cum eodem duce ad deliberandas causas et legaliorum judicia. Et qui in culpam criminis incurrebant, regali puniebantur potestate, aut in exilium mittebantur, etiam inconsulto apostolico, usque ad Zachariam praesulem, qui subdole quasi pro familiaritate quadam profectus est ad Carolum regem Francorum, eo quod idem Carolus habebat filiam Desiderii regis Italici uxorem; invitavitque eundem Carolum in Italiam, seminans inter reges discordias, laudans et proferens illi imperialia sceptra; accepitque ab eo securitatem, quo tempore ingredi deberet Italiam; jurantesque mutuo, reversus est. Transeunte autem eo 139.0052B| per fines regni Desiderii, separavit ab eo quosdam de suis, dans quibusdam plurima dona, quibusdam jurat dari similia. Accipiente autem Carolo hoc regnum, profectus est Romam, deditque ibi donaria multa, quae usque hodie Remanum tenet dominium, de regni hujus confinibus; fecitque pactum cum Romanis eorumque pontifice, et de ordinatione pontificis, ut interesset quis legatus, et ut contentiosas lites ipse deliberaret. Constituebant autem annualia dona in Papiae palatium perducenda, auri libras decem, argenti centum, pallia optima decem, exceptis privatis donis. Et quando imperator adveniebat Romam vel suus legatus, mittebantur judices a palatio singulis annis, qui per cuncta Romanorum confinia legalia vendicabant placita, compellentes 139.0052C| habitatores locorum illorum venire ad placitum, judicantibus eorum judicibus rectam legem in praesentia imperialium judicum; et si alterius gentis invenirentur habitatores, regali judicio judicabantur. Erant denique monasteria in Sabinis domini Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae, necnon et monasterium beati Andreae apostoli juxta montem Soractis, seu cetera fiscalia patrimonia intra Romanos fines ad usum imperialem. Non solum autem in Italico regno, verum etiam in Francia proficiscebantur monachi, ferentes vectigalia, vina, et alia donaria juxta virium posse. Igitur Romanis in sua securitate gloriantibus, levatum est cor illorum juxta illorum consuetudinem, volueruntque imperialem potestatem vendicare sibi. Resistente autem Leone papa, 139.0052D| comprehenderunt eum, volueruntque ejus eruere oculos. Eruerunt autem unum et alterum non potuerunt, quia liberavit eum divina miseratio, et ejectus est ab illis extra urbem, quasi perditis ambobus luminibus. Qui fugiens in Franciam, pervenit ad Carolum. Unde accidit, eundem Carolum venire pro vindicta apostolici, comprehendensque Romanos, de majoribus eorum uno die in campo Lateranensi fecit trecentos decollari.

139.0053A| Propterea inventum est, ut omnes majores Romae essent imperiales homines, tam episcopi quam laici, et omne vulgus pariter cum his faceret fidelitatem imperatori, et ut suus missus omni tempore moraretur Romae ad deliberandas litigiosas contentiones. Morabatur quippe in palatio sancti Petri; et erat constitutum, quanta et qualia stipendia de palatio ei darentur cotidie. Quod autem reliquum erat de supradictis monasteriis vel patrimoniis, deferebatur affluenter. Tanta nempe imperialis virtus ibi vigebat, ut si in legali judicio minoris vel inscii causa postponeretur, et ille alicujus consilio pedes teneret legati imperatoris, petens ab eo justam legem, et missus adjuraret principes Romanorum dicens: Per eam fidem, quam domino imperatori debetis, facite huic homini justam legem, nemo erat ausus declinare 139.0053B| neque ad dexteram neque ad sinistram, etiam si a propinquis pontificis illata esset injuria. Multotiens vero non ante apostolicum, sed in judiciali loco ad Lateranis, ubi quidam locus dicitur Ad Lupam, quae mater vocabatur Romanorum, ibi judiciariam legem finiebant. Compositiones quoque quae solebant a malefactoribus, aequaliter dividebantur misso imperatoris et apostolici. Si autem talis culpa erat, ut res scelerata fisco publico subderetur, non ad ecclesiasticam transibat subjectionem, nisi per donativum imperiale praeceptum. Si enim aliquis iram incurrebat imperatoris episcopus aut judex Romanus, et licitum esset caesari venire Romam, veniebat; sin autem, mittebatur dux 139.0053C| Spoletinus, comprehendebatur offensor, et ducebatur in exilium. Domus vero illius signabatur annulo regis usque ad ejus consultum, ut si quando reverteretur ad gratiam, haberet propria salva; sin alias, per imperialia precepta distribuebatur militibus. Quod si ad judicis potestatem rejiciebatur quisquam, et caesaris adhaereret clementiae, mittebatur pro tali negocio legatus ab imperatore, qui diligenter examinaret rei veritatem; et si ejectus propriam haberet culpam, sustineret injuriam.

Hac consuetudine usi sunt Romani usque ad Ludowicum magnum imperatorem, Lotharii filium. Hic quia magis Italiam habitare elegit, vicinior factus est Romae; ubi et ampliori quadam usus est potestate, habens strenuos viros ejus urbis, scientes 139.0053D| antiquam imperatorum consuetudinem, et intimantes caesari. Qui suggerebant illi, repetere antiquam imperatorum dominationem; et nisi ob reverentiam beatorum apostolorum dimitteret, pro certo faceret. Hic etiam princeps Beneventi fines ingressus est et totius Calabriae duobus modis, uno, quod provincia 139.0054A| esset Italiae, volens totius regni fines suae vendicare ditioni; altero, eo quod immanissima gens Aggarenorum illa jam tangebat confinia, capientes quandam urbem quae vocatur Bari, quam munientes, et multis victualibus implentes, pro refugio habebant. Et ideo a comprovincialibus terrae illius benigne susceptus est.

Praefatus itaque caesar cum multitudine populi proficiscebatur ad accipiendas easdem gentes. Et ne gravaret eos qui depraedati ab Aggarenis erant, quaesivit solatium Ravennae; sed quaesivit etiam solatium, quae vicina erat, Venetiae, quatenus navali adjutorio fultus posset abundanter ferre Apuliam. Praesidebat namque tunc Ravennati ecclesiae Johannes archiepiscopus, qui serviens imperatori familiarior erat. Unde invidia ductus Romanus pontifex 139.0054B| nomine Nicolaus, exarsit in iram contra illum, vocans eum subdole Romam, ut quasi ecclesiastico judicio posset hunc condemnare, et alterum subrogare. His quippe auditis, archiepiscopus confugit ad reginam Engelbergam, quae suos legatos direxit apostolico, rogans ut redderet gratiam archiepiscopo. Quod cum impetrare nequiret, suo domino humiliter intimavit, ut gratiam interferret suae tuitionis archiepiscopo, vetans apostolicum ei nullam inquietudinem facere. Et quia inaudito principe apostolicus excommunicationes in eum protulit, gravis inimicitia inter eos facta est. Erectus est denique regius honor contra apostolicam dignitatem, objiciens ei antiqua patrum statuta: non licere praelato excommunicare 139.0054C| episcopum, inconsulto synodali concilio, et quia synodus non a papa, sed ab imperatore vocari deberet. Plurimae denique irrogationes pro tali occasione illatae sunt Romano pontifici. Nam Pentapoli beneficiales ordines suis distribuit, praecipiens nullam administrationem impendere Romae, exceptis suffragiis navali deportatione. Multa enim juvamina imperiales habuerunt fideles. Fecit etiam occupare nonnulla patrimonia in Campaniae partibus regio usui suorumque fidelium. De praedictis quoque monasteriis cotidiana exigebantur servitia in disco regis per diversos apparatus. Constituit denique consultu Romanorum principum in urbe Roma Arsenium quendam episcopum, sanctitate et scientia adornatum et apocrisarium sedis Romanae, deditque illi 139.0054D| adjutorem Johannem diaconum et archicancellarium suumque secretarium, qui postea Reatinus episcopus effectus est, unde jam electus erat.

Tempore igitur congruo imperator veniebat Romam ( an. 864), et suscipiebatur ab omnibus tam majoribus quam minoribus honorifice; veniebatque 139.0055A| cum eo jam dictus archiepiscopus Ravennae, nil metuens minas pontificis. Unde evenit major discordia inter papam et imperatorem. Erat quippe imperator in palatio sancti Petri apostoli, et papa ad sanctos Apostolos; cumque omnes illius insidiae contra regiam dignitatem pro nihilo ducerentur, constituit monachos seu Christo dicatas virgines ex monasteriis Romae, ut quasi sub obtentu religionis cotidianas celebrarent laetanias per circuitum murorum, et missas canerent contra principes male agentes. His auditis, primarii regis humiliter accedentes ad papam, rogaverunt eum familiariter, ut talia prohiberet; et cum nihil ab eo impetrare possent, reversi sunt moerentes. Quadam vero die cum quidam milites praefati principis irent ad sanctum Paulum, 139.0055B| et reverterentur, accidit eos occurrere talibus laetaniis. Qui instinctu antiqui hostis in iram versi sunt, et pro fidelitate sui senioris vindictam exercuerunt contra illos, percutientes et caedentes graviter cum fustibus, quas manibus deferebant. Qui fugientes projecerunt cruces et iconas, quas portabant, sicut mos est Graecorum, e quibus nonnullae conculcatae, nonnullae diruptae sunt. Unde et imperator graviter est permotus in iram, et pro qua causa apostolicus mitior effectus est. Profectus est denique idem pontifex ad sanctum Petrum, rogans imperatorem pro suis talia patrantibus; et vix obtinere valuit. Jam itaque inter se familiares effecti sunt. Tamen regia dignitas semper fuit Romae suisque confiniis, usque ad finem dierum imperatoris, sicut supra praelibatum 139.0055C| est. Eo vero infirmante et ad extremum propinquante, quia non habebat filium, voluit sibi succedere Carolummagnum ad suscipienda imperialia sceptra. Cum haec ita geruntur, Romani pontifices semper per oratores litteras mittebant invitatorias ad Carolum Calvum regem Francorum, invitantes eum clam. Et quia erat in litteris quasi philosophus, rogabant illum supervenire beato Petro et de servitutis jugo ad propriam libertatem reducere 139.0056A| suam ecclesiam, ut quasi per vim ab aliquo esset oppressa.

Talibus evolutis machinationibus, moritur Ludowicus ( an. 875). Mittitur statim citatus a Johanne, qui tunc praeerat, a papa legatus ad eundem Carolum, qui nullas veniendo faciens moras, ingressus Italiam petiit Romam ( an. 876). Mittitur denique alius missus ab uxore imperatoris Engelberga, vel a suis primatibus ad Carolummagnum ostendens ei vota defuncti. Et quia longius erat, noluit tam cito venire, ut impedire posset iter Caroli Calvi. Qui veniens Romam, renovavit pactum cum Romanis, perdonans illis jura regni et consuetudines illius, tribuens illis sumptus de tribus supradictis monasteriis, id est domini Salvatoris, et beatae Mariae 139.0056B| semper virginis in Sabinis, atque sancti Andreae juxta montem Soractis, et de caeteris quam plurimis monasteriis fiscalia patrimonia. Patrias autem Samniae et Calabriae simul cum omnibus civitatibus Beneventi eis contulit, insuper ad decorem regni totum ducatum Spoletinum cum duabus civitatibus Thusciae, quod solitus erat habere ipse dux, id est Aricium et Clusium, quatenus ut is, qui praeerat regia vice ante, Romanis videretur post esse subjectus. Removit etiam ab eis regias legationes, assiduitatem vel praesentiam apostolicae electionis. Quid plura? Cuncta illis contulit quae voluerunt, quemadmodum dantur illa, quae nec recte adquiruntur nec possessura speramur.

Fugato itaque isto Carolo prae metu alterius Caroli 139.0056C| , qui veniebat, infirmatur, antequam de regno egrederetur Italico. Egressus namque vix, defunctus est ( an. 877). Ab illo autem die honorificas consuetudines regiae dignitatis nemo imperatorum, nemo regum acquisivit; quia aut virtus defuit, aut scientia pro multis regni contentionibus et assiduis divisionibus, unde multa praelia, delationes, et rapinae fuerunt in regno.