De idolorum vanitate

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De idolorum vanitate
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.DeIdVa 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

Tria potissima hujus libri capita titulus ipse complectitur. Primum hinc comprobat quod reges fuerint et homines potius quam dii, quorum in honorem instituta sunt templa, expressa simulacra, immolatae hostiae et festi dies celebrati; atque adeo neque exteris neque Romanis quidquam potuisse prodesse illorum cultum, neque illis sed sorti potius imputandam Romani imperii potentiam, utpote quae et vicissitudine quadam contigerit, et suam ipsius originem erubescat: neque vero auspiciis auguriisve quidquam tribuendum ex vano illorum eventu constare; quin potius daemonum esse has praestigias, vel ipsis poetis, Socrate, Platone, Trismegisto et Hostane testibus, qui et unum Deum et daemonas agnoverint. Alterum caput, quod unus sit Deus, tum per monarchiae prae caeteris dignitatem majorem, tum per ipsas vulgi ethnici voces, O Deus, et similes, paucis manifestum facit. Postremum de Christo, ex Prophetis Judaeorum et Evangelica historia, latius prosequitur. [PAMEL.]

I. Deos non esse quos colit vulgus hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa, inde, ad defunctorum vultus per imaginem detinendos, expressa simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant. Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas. II. Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina. Castores alternis moriuntur ut vivant. Aesculapius ut in Deum surgat fulminatur. Hercules ut hominem exuat Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Antrum Jovis in Creta visitur, et sepulchrum ejus ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est. Inde Latium de latebra ejus nomen accepit. Hic litteras imprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit: inde aerarium Saturni vocatur. Et rusticitatis hic cultor fuit: inde falcem ferens senex pingitur. Hunc fugatum hospitio Janus exceperat ; de cujus nomine Janiculum dictum est, et mensis Januarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod, in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare videatur. Mauri vero manifeste reges colunt, nec ullo velamento hoc nomen obtexunt. III. Inde per gentes et provincias singulas varia deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique majorum suorum cultura servatur. Hoc ita Alexander Magnus insigni volumine ad matrem suam scribit metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum, quod majorum et regum memoria servata sit, inde colendi et sacrificandi ritus inoleverit. Si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nascuntur? nisi si forte Jupiter senuit, aut partus in Junone defecit. IV. Cur vero deos putas pro Romanis posse, 226 quos videas nihil pro suis adversus eorum arma valuisse? Romanorum enim vernaculos deos novimus. Est Romulus pejerante Proculo deus factus, et Picus, et Tiberinus, et Pilumnus, et Consus, quem Deum fraudis vel ut consiliorum deum, coli Romulus voluit postquam in raptum Sabinarum perfidia provenit. Deam quoque Cloacinam Tatius et invenit et coluit, Pavorem Hostilius atque Pallorem. Mox a nescio quo Febris dedicata, et Acca et Flora meretrices. [Interdum vero deorum vocabula apud Romanos finguntur, ut sit apud illos et Viduus deus, qui anima corpus viduet, qui quasi feralis et funebris intra muros non habetur; et nihilominus, quia extorris factus, damnatur potius Romana religione, quam colitur. Est et Scansus ab ascensibus dictus, et Forculus a foribus, et a liminaribus Limentinus, et Cardea a cardinibus et ab orbitatibus Orbona]. Hi dii Romani. Caeterum Mars Thracius, et Jupiter Creticus, et Juno vel Argiva vel Samia vel Poena, et Diana Taurica, et deorum mater Idaea, et Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habuissent, sua ac suorum regna servassent. Plane sunt apud Romanos et victi penates, quos Aeneas profugus advexit. Est et Venus calva, multo hic turpius calva quam apud Homerum vulnerata. V. Regna autem non merito accidunt, sed sorte variantur. Caeterum imperium ante tenuerunt et Assyrii et Medi et Persae, et Graecos et Aegyptios regnasse cognovimus. Ita vicibus potestatum variantibus, Romanis quoque, ut et caeteris, imperandi tempus obvenit. Caeterum, si ad originem redeas, erubescas. Populus de sceleratis et nocentibus congregatur, et asylo constituto facit numerum impunitas criminum. Nunc, ut rex ipse principatum habeat, ad crimina fit Romulus parricida. Atque, ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur. Rapiunt, ferociunt, fallunt, ad copiam civitatis augendam. Nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera et cum sociis bella crudelia. Est et gradus summus in Romanis honoribus consulatus. Sic consulatum coepisse videmus ut regnum. Filios interficit Brutus ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de religionibus sanctis, nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creverunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt. Caeterum et Regulus auspicia servavit, et captus est; et Mancinus religionem tenuit, et sub jugum missus est et victus. Pullos edaces Paulus habuit, apud Cannas tamen caesus est. C. Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit, eo facilius et navigavit et vicit. VI. Horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis caecantibus veritatem stultum et credulum vulgus inducit. Spiritus sunt insinceri et vagi, qui, posteaquam terrenis vitiis immersi sunt, et a vigore coelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et depravati errorem pravitatis infundere. Hos et poetae daemonas norunt; et Socrates instrui se et regi ad arbitrium daemonis praedicabat, et magis inde est ad perniciosa vel ludicra potentatus; quorum tamen praecipuus Hostanes et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros sedi ejus dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. VII. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecrati delitescunt. Hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt, nam et falluntur et fallunt, vitam turbant, somnos inquietant, irrepentes etiam spiritus in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut, nidore altarium et rogis pecorum saginati, remissis quae 227 constrinxerant curasse videantur. Haec est de illis medela cum illorum cessat injuria; nec aliud illis studium est quam a Deo homines avocare et ad superstitionem sui ab intellectu verae religionis avertere, et cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites quos ad crimen suum fecerint errore participes. Hi tamen, adjurati per Deum verum a nobis, statim cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur. Videas illos nostra voce et operatione majestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae propagantis extendi, ejulare, gemere, deprecari, unde veniant et quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiteri; et vel exsiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adjuvat aut gratia curantis aspirat. Hinc vulgus in odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint. VIII. Unus igitur omnium dominus est Deus. Neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad divinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit? Sic Thebanorum germanitas rupta, et permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. Et Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cedit hospitium. Pompeius et Caesar affines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt. Nec hoc tu de homine mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, et dux unus in gregibus, et in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui universa quaecumque sunt verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. IX. Hic nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensu major est: et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Quod vero templum habere possit Deus, cujus templum totus est mundus? et cum homo latius maneat, intra unam aediculam vim tantae majestatis includam? In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec nomen Deo quaeras: Deus nomen est illi. Illic vocabulis opus est ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Ergo unus est, et ubique totus diffusus est. Nam et vulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima sui auctoris et principis admonetur. Dici frequenter audimus, o Deus, et Deus videt, et Deo commendo, et Deus tibi reddat, et quod vult Deus, et si Deus dederit. Atque haec est summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis. X. Quod vero Christus sit, et quomodo per ipsum nobis salus venerit, sic est ordo, sic est ratio. Judaeis primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majores eorum religionibus obediebant. Inde illis et regni sublimitas floruit, et generis magnitudo provenit. Sed illi negligentes et indisciplinati et superbi postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum divina praecepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis profana vita, quae contracta sit violatae religionis offensa, ipsi quoque testantur qui, etsi voce tacent, exitu confitentur. Dispersi et palabundi vagantur; soli et coeli sui profugi, per hospitia aliena jactantur. XI. Necnon Deus ante praedixerat fore ut, vergente saeculo et mundi fine jam proximo, ex omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores et melioris obsequii 228 qui indulgentiam de divinis muneribus haurirent, quam acceptam, Judaei contemptis religionibus, perdidissent. Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister Sermo et Filius Dei mittitur, qui per Prophetas omnes retro illuminator et doctor humani generis praedicabatur. Hic est virtus Dei, hic ratio, hic sapientia ejus et gloria. Hic in virginem illabitur, carnem Spiritus sanctus induitur, Deus cum homine miscetur. Hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator duorum, hominem induit, quem perducat ad Patrem. Quod homo est esse Christus voluit, ut et homo possit esse quod Christus est. XII. Sciebant et Judaei Christum esse venturum. Nam hic illis semper, Prophetis admonentibus, annuntiabatur. Sed significato duplici ejus adventu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus. Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae et intelligentiae coecitate mulctati, ut qui vita indigni essent haberent vitam ante oculos nec viderent. XIII. Itaque, cum Christus Jesus, secundum a Prophetis ante praedicta, verbo et vocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi clementa famulari, servire ventos, maria obedire, inferos cedere, Judaei, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis. Hunc magistri eorum atque primores, hoc est, quos et doctrina ille et sapientia revincebat, accensi ira et indignatione provocati, insecuti sunt, et postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, tradiderunt, crucem ejus et mortem suffragiis violentis ac pertinacibus flagitantes. XIV. Hoc eos facturos et ipse praedixerat, et Prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem, sed ut vinceret; et cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut vim divinae majestatis ostenderet. Fidem itaque rerum cursus implevit. Nam et crucifixus, praevento carnificis officio, spiritum sponte dimisit, et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit. Apparuit discipulis suis talis qualis et fuerat, agnoscendum se videntibus praebuit, simul vinctus et substantiae corporalis firmitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecepta vitalia instrui possent, et discerent quae docerent. Tunc in coelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem quem dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad Patrem victor imponeret, jam venturus e coelo ad poenam diaboli et ad censuram generis humani ultoris vigore et judicis potestate; per orbem vero discipuli, magistro et Deo monente, diffusi praecepta in salutem darent, ab errore tenebrarum ad viam lucis adducerent, caecos et ignaros ad agnitionem veritatis ocularent. XV. Ac, ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera tentantur. Dolor, qui veritatis testis est, admovetur ut Christus Dei Filius, qui hominibus ad vitam datus creditur, non tantum praeconio vocis, sed et passionis testimonio praedicaretur. Hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis auctorem, coelum pariter et Patrem quaerentibus et credentibus pollicentem. Quod est Christus erimus Christiani, si Christum fuerimus imitati