De herediolo

This is the stable version, checked on 9 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De herediolo
380
editio: incognita
fons: incognitus
Versus paschales pro Augusto dicti 

Salve, herediolum, maiorum regna meorum,
quod proavus, quod avus, quod pater excolui,
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
eheu nolueram tam cito posse frui!
Iusta quidem series patri succedere, verum       5
esse simul dominos gratior ordo piis.
Nunc labor et curae mea sunt: sola ante voluptas
partibus in nostris, cetera patris erant.
Parvum herediolum, fateor: set nulla fuit res
parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis.       10
Ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.
Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum.
Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
aurea non satis est Lydia tota Midae.
Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi.       15
Ille opibus modus est, quem statuas animo.
Verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me
noveris et noris te quoque, si potis es.
Quamquam difficile est se noscere: gnothi seauton
quam propere legimus, tam cito neclegimus.       20
Agri bis centum colo iugera, vinea centum
iugeribus colitur prataque dimidio.
Silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum.
Cultor agri nobis nec superest nec abest.
Fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis;       25
naviger hic refluus me vehit ac revehit.
Conduntur fructus geminum mihi semper in annum.
Cui non longa penus, huic quoque prompta fames.
Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,
ne patiar turbas utque bonis potiar.       30
Et quotiens mutare locum fastidia cogunt,
transeo et alternis rure vel urbe fruor.