EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De haeresibus
(ed. Migne) XLII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.DeHae2 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De haeresibus

Quod petis saepissime atque instantissime, sancte fili Quodvultdeus, ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria fidei christianae, et christiani nominis obumbratione fallentia; scias me olim longe antequam peteres, facere cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi, ut te, institisse poscendo; in ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi, et dixi: Aggrediar, et faciam quod vult Deus. Hoc enim Deum velle confido, si me ad hujus operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium linguae meae tanta hujus rei difficultas aut ostendatur tantummodo, aut ipso etiam plenius adjuvante tollatur. Quorum duorum, quod priore loco posui, jam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor: quod autem postea dixi, non me accepisse confiteor; et utrum dum hoc ago, ut efficiam, dum peto, dum quaero, dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro: scio me tamen nec petiturum, nec quaesiturum ac pulsaturum quantum sat est, nisi et hunc affectum munere divinae inspirationis accepero. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non solum tuis, verum et aliorum fratrum, quos tibi in hanc rem fideles socios potueris invenire, orationibus adjuvandum. Quod ut fiat, has ipsas primas hujus laboris mei partes, ubi est ista praelocutio, curavi tuae Charitati in auxilio Domini accelerare mittendas: ut propter illa quae restant, noveritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nosse potueritis, a me jam fuisse susceptum hoc tam grande negotium, quod a me desideratis impleri.

Petis ergo (quod tuae indicant litterae, quas ad me dedisti, cum primum a me petere ista coepisti) ut exponam breviter, perstricte atque summatim, ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento. Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum videres, putasti cujusdam generalitatis adhibendum esse compendium, atque dixisti: Et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt. Deinde addidisti: Quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia: qualiter suscipiat venientes; et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat. Haec omnia cum quaeris ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum, tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium jam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti etiam ipse quid hoc loco possem tuae hujus epistolae cogitare; et quasi vigilanter occurristi cogitationi meae, dicens: Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non exspecto: id enim multipliciter factum esse non dubito. Et tanquam consilium subjiciens, quomodo possit et servari brevitas, et veritas pandi, adjungis ea verba quae paulo ante jam posui, et dicis: Sed breviter, perstricte atque summatim opiniones rogo cujuslibet haeresis poni, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi. Ecce iterum mittis in longum: non quia dici ista breviter sive non valent, sive non debent; sed quia tam multa sunt, ut quamlibet breviter dicenda multas litteras flagitent: tu autem ut velut quodam, inquis, ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius, ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue, inquis, a Veneratione tua in hoc ipsum constat esse elaboratum. Quae cum dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare significas: audi ergo unde commonearis quid petas.

Opiniones omnium philosophorum, qui sectas varias condiderunt, usque ad tempora sua (neque enim plus poterat), sex non parvis voluminibus quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid sentirent aperuit, ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet eloquii, quantum rei nec laudandae, nec vituperandae, nec affirmandae aut defendendae, sed aperiendae indicandaeque sufficeret; cum ferme centum philosophos nominasset: quorum non omnes instituerunt haereses proprias; quoniam nec illos tacendos putavit, qui suos magistros sine ulla dissensione secuti sunt. Noster vero Epiphanius Cyprius episcopus, abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta haeresibus loquens sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione memorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro veritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quibusdam libris longitudine comparandus. Hujus brevitatem si fuero in commemorandis haeresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel exspectare debeas, non habebis. Sed non ibi hujus mei laboris summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante, vel etiam te praecurrente poterit apparere, cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus episcopus fecit, quantum desit operi quod ipse vis fieri; quanto magis quod ego? Tu namque, quamvis breviter, perstricte atque summatim, tamen vis etiam responderi commemoratis haeresibus: quod ille non fecit. Ego vero hoc magis volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis haeresis, et quae nota est, et quae ignota, vitari; et unde recte possit quaecumque innotuerit, judicari. Non enim omnis error haeresis est; quamvis omnis haeresis, quae in vitio ponitur, nisi errore aliquo haeresis esse non possit. Quid ergo faciat haereticum, regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest, aut difficillime potest: quod in processu hujus operis declarabitur, si Deus rexerit, atque ad id quod intendo, perduxerit disputationem meam. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus comprehendere quomodo sit definiendus haereticus, suo loco videndum atque dicendum est: nam si hoc comprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt ergo primae partes operis hujus de haeresibus, quae post Christi adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid faciat haereticum, disputabitur. Cum ergo Dominus ascendisset in coelum, hi haeretici exorti sunt. Simoniani. Menandriani. Saturniniani. Basilidiani. Nicolaitae. Gnostici. Carpocratiani. Cerinthiani, vel Merinthiani. Nazaraei. Ebionaei. Valentiniani. Secundiani. Ptolemaei. Marcitae. Colorbasii. Heracleonitae. Ophitae. Caiani. Sethiani. Archontici. Cerdoniani. Marcionitae. Apellitae. Severiani. Tatiani, vel Encratitae. Cataphryges. Pepuziani, alias Quintilliani. Artotyritae. Tessarescaedecatitae. Alogii. Adamiani. Elcesaei, et Sampsaei. Theodotiani. Melchisedeciani. Bardesanistae. Noetiani. Valesii. Cathari, sive Novatiani. Angelici. Apostolici. Sabelliani, sive Patripassiani. Origeniani. Alii Origeniani. Pauliani. Photiniani. Manichaei. Hieracitae. Meletiani. Ariani. Vadiani, sive Anthropomorphitae. Semiariani. Macedoniani. Aeriani. I. Aetiani, qui et Eunomiani. II. Apollinaristae. III. Antidicomaritae. IV. Massaliani, sive Euchitae. V. Metangismonitae. VI. Seleuciani, vel Hermiani. VII. Proclianitae. VIII. Patriciani. IX. Ascitae. X. Passalorynchitae. XI. Aquarii. XII. Coluthiani. XIII. Floriniani. XIV. De mundi statu dissentientes. XV. Nudis pedibus ambulantes. XVI. Donatistae, sive Donatiani. XVII. Priscillianistae. XVIII. Cum hominibus non manducantes. XIX. Rhetoriani. XX. Christi divinitatem passibilem dicentes. XXI. Triformem Deum putantes. XXII. Aquam Deo coaeternam dicentes. XXIII. Imaginem Dei non esse animam dicentes. XXIV. Innumerabiles mundos opinantes. XXV. Animas converti in daemones et in quaecumque animalia existimantes. XXVI. Liberationem omnium apud inferos factam Christi descensione credentes. XXVII. Christi de Patre nativitati initium temporis dantes. XXVIII. Luciferiani. XXIX. Jovinianistae. XXX. Arabici. XXXI. Helvidiani. XXXII. Paterniani, sive Venustiani. XXXIII. Tertullianistae. XXXIV. Abeloitae. XXXV. Pelagiani, qui et Coelestiani.

I. SIMONIANI a Simone mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus Apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis Apostolis emere ut etiam per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos (Act. VIII, 9-19). Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi feminis. Nec Deum fecisse mundum, dicebat. Negabat etiam carnis resurrectionem. Et asserebat se esse Christum. Idemque Jovem se credi volebat; Minervam vero meretricem quamdam Helenen, quam sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et ejusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas, quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe apostolus Petrus eum vera virtute Dei omnipotentis exstinxit .

II. MENANDRIANI a Menandro etiam ipso mago, discipulo ejus, qui mundum asserebat non a Deo, sed ab Angelis factum.

III. SATURNINIANI a quodam Saturnino, qui turpitudinem Simonianam in Syria confirmasse perhibetur: qui etiam mundum solos angelos septem praeter conscientiam Dei Patris fecisse dicebat.

IV. BASILIDIANI a Basilide, qui hoc distabat a Simonianis, quod trecentos sexaginta quinque coelos esse dicebat, quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est, ἄβρασαξ, cujus nominis litterae secundum graecam supputationem eumdem numerum complent. Sunt enim septem, α, et β, et ρ, et α, et σ, et α, et ξ: id est unum, et duo, et centum, et unum, et ducenta, et unum, et sexaginta; quae fiunt in summa trecenta sexaginta quinque.

V. NICOLAITAE a Nicolao nominati sunt, uno, ut perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt (Act. VI, 5). Iste cum de zelo pulcherrimae conjugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut ea qui vellet uteretur. Quod ejus factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum. Hi nec ab iis quae idolis immolantur cibos suos separant: et alios ritus gentilium superstitionum non aversantur. Narrant etiam quaedam fabulosa de mundo, nescio quae barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, quibus terreant auditores; quae prudentibus risum potius faciunt, quam timorem. Intelliguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam, sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel fingunt vanitate, vel credunt.

VI. GNOSTICI propter excellentiam scientiae sic se appellatos esse, vel appellari debuisse gloriantur: cum sint superioribus omnibus vaniores atque turpiores. Denique cum ab aliis atque aliis per diversas terrarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli eos etiam Borboritas vocant, quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Aliqui eos a Nicolaitis exortos putant: aliqui a Carpocrate, de quo post loquemur. Tradunt autem dogmata fabulosissimis plena figmentis: etiam ipsi principum vel angelorum nominibus terribilibus infirmas animas capiunt; et de Deo rerumque natura, fabulosa et a sanitate veritatis aliena multa contexunt. Animarum substantiam, Dei dicunt esse naturam, earumque adventum in haec corpora et reditum ad Deum iisdem suis fabulis longissimis et stultissimis secundum suos errores inserunt: et illos qui eis credunt faciunt, non multa, ut putant, scientia praepollere, sed multa, ut ita dicam, fabulositate vanescere. Dicuntur quoque bonum deum et malum deum in suis habere dogmatibus.

VII. CARPOCRATIANI sunt a Carpocrate, qui docebat omnem turpem operationem, omnemque adinventionem peccati: nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates, quibus haec placent, ut possit ad coelum superius perveniri. Hic etiam Jesum hominem tantummodo, et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, qua sciret ea quae superna essent, atque nuntiaret. Resurrectionem corporis simul cum Lege abjiciebat. Negabat a Deo factum, sed a nescio quibus virtutibus mundum. Sectae ipsius fuisse traditur quaedam M

VIII. CERINTHIANI a Cerintho, iidemque Merinthiani a Merintho, mundum ab angelis factum esse dicentes, et carne circumcidi oportere, atque alia hujusmodi Legis praecepta servari. Jesum hominem tantummodo fuisse, nec resurrexisse, sed resurrecturum asseverantes. Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi, secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur: unde etiam Chiliastae sunt appellati (Vid. lib. 20 de Civitate Dei, cap. 7).

IX. NAZARAEI, cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris Legis observant, quae Christiani per apostolicam traditionem non observare carnaliter, sed spiritualiter intelligere didicerunt (Vid. lib. 1 contra Cresconium, cap. 31).

X. EBIONAEI Christum etiam ipsi tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia Legis observant, circumcisionem scilicet carnis, et caetera, a quorum oneribus per Novum Testamentum liberati sumus. Huic haeresi Epiphanius Sampsaeos et Elcesaeos ita copulat, ut sub eodem numero, tanquam una sit haeresis, ponat, aliquid tamen interesse significans: quamvis et in consequentibus loquatur de illis, ponens eos sub numero suo. Eusebius vero Elcesaitarum sectam commemorans, fidem in persecutione dicit negandam docuisse, et in corde servandam (Euseb., lib. 6, cap. 38).

XI. VALENTINIANI a Valentino, qui de natura rerum multa fabulosa confinxit, triginta Aeonas, id est, saecula, asserens exstitisse, quorum principium esse profundum et silentium, quod profundum etiam patrem appellat. Ex quibus duobus velut ex conjugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem patris Aeonas octo. De intellectu autem et veritate processisse verbum et vitam, et protulisse Aeonas decem. Porro de verbo et vita processisse hominem et Ecclesiam, et protulisse Aeonas duodecim. Itaque octo et decem et duodecim fieri triginta Aeonas, habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio. Christum autem a patre missum, id est, a profundo, spirituale vel coeleste corpus secum attulisse: nihilque assumpsisse de virgine Maria, sed per illam tanquam per rivum aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse. Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum et animam salutem accipere affirmans.

XII. SECUNDIANI hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis. XIII. PTOLEMAEUS quoque discipulus Valentini, haeresim novam condere cupiens, quatuor Aeonas et alios quatuor asserere maluit. XIV. MARCUS etiam nescio quis haeresim condidit, negans resurrectionem carnis, et Christum non vere, sed putative passum asseverans. Duo quoque opinatus est ex adverso sibi esse principia, quiddam tale de Aeonibus quale Valentinus affirmans.

XV. COLORBASUS secutus est istos, non multum aliter sentiens, vitam omnium hominum et generationem in septem sideribus consistere affirmans.

XVI. HERACLEONITAE ab Heracleone discipulo superiorum, duo asserunt principia, unum ex altero, et ex his duobus alia plurima. Feruntur autem suos morientes novo modo quasi redimere, id est, per oleum, balsamum et aquam, et invocationes quas hebraicis verbis dicunt super capita eorum.

XVII. OPHITAE a colubro nominati sunt: coluber enim graece ὄφις dicitur. Hunc autem Christum arbitrantur: sed habent etiam verum colubrum assuetum eorum panes lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare. Quidam dicunt istos Ophitas ex Nicolaitis sive Gnosticis exstitisse, et per eorum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum .

XVIII. CAIANI propterea sic appellati, quoniam Cain honorant, dicentes eum fortissimae esse virtutis. Simul et Judam traditorem divinum aliquid putant, et scelus ejus beneficium deputant; asserentes eum praescisse quantum esset generi humano Christi passio profutura, et occidendum Judaeis propterea tradidisse. Illos etiam, qui schisma facientes in primo populo Dei, terra dehiscente perierunt (Num. XVI, 31-33), et Sodomitas colere perhibentur. Blasphemant Legem, et Deum Legis auctorem, carnisque resurrectionem negant.

IX. SETHIANI nomen acceperunt a filio Adae, qui vocatus est Seth: eum quippe honorant, sed fabulosa et haeretica vanitate. Dicunt enim eum de superna matre natum, quam perhibent convenisse cum superno patre, unde divinum semen aliud nasceretur, tanquam filiorum Dei. Hi quoque multa de principatibus et potestatibus vanissima fabulantur. Quidam eos dicunt Sem filium Noe Christum putare.

XX. ARCHONTICI a principibus appellati, universitatem, quam Deus condidit, opera esse principum dicunt. Operantur etiam quamdam turpitudinem. Resurrectionem carnis negant.

XXI. CERDONIANI a Cerdone nominati, qui duo principia sibi adversantia dogmatizavit: Deumque Legis ac Prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed justum; patrem vero Christi bonum: Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem; nec vere mortuum vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Quidam vero in duobus principiis suis duos deos ita eum dixisse perhibent, ut unus eorum esset bonus, alter autem malus. Resurrectionem mortuorum negat, spernens etiam Testamentum Vetus.

XXII. MARCION quoque, a quo Marcionitae appellati sunt, Cerdonis secutus est dogmata de duobus principiis: quamvis Epiphanius eum tria dicat asseruisse principia, bonum, justum, pravum: sed Eusebius Sinerum quemdam, non Marcionem, trium principiorum atque naturarum scribit auctorem, (Euseb. lib. 5, cap. 13).

XXIII. APELLITAE sunt, quorum Apelles est princeps, qui duos quidem deos introducit, unum bonum, alterum malum: non tamen in duobus diversis atque inter se adversis esse principiis; sed unum esse principium, deum scilicet bonum; et ab illo factum alterum: qui cum malignus esset, inventus est in sua mundum malignitate fecisse. Hunc Apellem dicunt quidam etiam de Christo tam falsa sensisse, ut diceret eum non quidem carnem deposuisse de coelo, sed ex elementis mundi accepisse, quam mundo reddidit, cum sine carne resurgens ascendit in coelum.

XXIV. SEVERIANI a Severo exorti, vinum non bibunt, eo quod fabulosa vanitate de satana et terra germinasse asserant vitem. Etiam ipsi non sanam doctrinam suam, quibus volunt, inflant nominibus principum, carnis resurrectionem cum Vetere Testamento respuentes.

XXV. TATIANI a Tatiano quodam instituti, qui et Encratitae appellati sunt, nuptias damnant, atque omnino pares eas fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt: nec recipiunt in suorum numerum conjugio utentem, sive marem, sive feminam. Non vescuntur carnibus, easque omnes abominantur. Prolationes quasdam fabulosas saeculorum etiam isti sapiunt. Saluti primi hominis contradicunt. Epiphanius Tatianos et Encratitas ita discernit, ut Encratitas Tatiani schismaticos dicat.

XXVI. CATAPHRYGES sunt, quorum auctores fuerunt Montanus tanquam paraclitus, et duae prophetissae ipsius, Prisca et Maximilla. His nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt, ibique vixerunt: et etiam nunc in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in Apostolis fuisse asserunt redditum. Secundas nuptias pro fornicationibus habent: et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat: nondum enim venerat quod perfectum est (I Cor. XIII, 9, 10). Hoc autem perfectum in Montanum et in ejus prophetissas venisse delirant. Sacramenta perhibentur habere funesta: nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinae, panemque inde facientes: qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote .

XXVII. PEPUZIANI sive Quintilliani, a loco quodam nominati sunt, quam civitatem desertam dicit Epiphanius. Hanc autem isti divinum aliquid esse arbitrantes, Jerusalem vocant: tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. Dicunt enim Quintillae et Priscillae in eadem civitate Pepuza Christum specie feminae revelatum: unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur. Faciunt et ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere supra diximus: nam et ab eis perhibentur exorti. Denique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum ejus Priscae et Maximillae; et quia ibi vixerunt, ideo locum meruisse appellari Jerusalem.

XXVIII. ARTOTYRITAE sunt, quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas. Hos Pepuzianis jungit Epiphanius.

XXIX. TESSARESCAEDECATITAE hinc appellati sunt quod non nisi quarta decima luna Pascha celebrant, quilibet septem dierum occurrat dies; et si dies dominicus occurrerit, ipso die jejunant et vigilant.

XXX. ALOGI, propterea sic vocantur, tanquam sine verbo ( λόγος enim graece verbum dicitur), quia Deum Verbum recipere noluerunt, Joannis Evangelium respuentes, cujus nec Apocalypsin accipiunt, has videlicet scripturas negantes esse ipsius.

XXXI. ADAMIANI ex Adam dicti, cujus imitantur in paradiso nuditatem, quae fuit ante peccatum. Unde et nuptias aversantur: quia nec priusquam peccasset Adam, nec priusquam dimissus esset de paradiso, cognovit uxorem. Credunt ergo quod nuptiae futurae non fuissent, si nemo peccasset. Nudi itaque mares feminaeque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam.

XXXII. ELCESAEOS et SAMPSAEOS hic tanquam ordine suo commemorat Epiphanius, quos dicit a quodam pseudopropheta esse deceptos, qui vocabatur Elci, ex cujus genere duas mulieres tanquam deas ab eis perhibet adoratas: caetera Ebionaeis tenere similia.

XXXIII. THEODOTIANI a Theodoto quodam instituti, hominem tantummodo Christum asseverant. Quod dicitur idem Theodotus propterea docuisse, quia in persecutione lapsus isto modo se casus sui devitare putabat opprobrium, si non Deum negasse, sed hominem videretur.

XXXIV. MELCHISEDECIANI, Melchisedec sacerdotem Dei excelsi, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur.

XXXV. BARDESANISTAE a quodam Bardesane, qui in doctrina Christi prius exstitisse perhibetur insignis: sed postea, quamvis non per omnia, in Valentini haeresim lapsus est.

XXXVI. NOETIANI a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.

XXXVII. VALESII et se ipsos castrant, et hospites suos, hoc modo existimantes Deo se debere servire. Alia quoque haeretica docere dicuntur et turpia: sed quae illa sint, nec ipse commemoravit Epiphanius, nec uspiam potui reperire.

XXXVIII. CATHARI, qui se ipsos isto nomine, quasi propter munditiam, superbissime atque odiosissime nominant, secundas nupt

XXXIX. ANGELICI, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.

XL. APOSTOLICI, qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non reciperent utentes conjugibus et res proprias possidentes: quales habet Catholica et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. Encratitis isti similes sunt: nam et Apotactitae appellantur. Sed et alia nescio quae propria haeretica docere perhibentur.

XLI. SABELLIANI ab illo Noeto quem supra memoravimus, defluxisse dicuntur; nam et discipulum ejus quidam perhibent fuisse Sabellium. Sed qua causa duas haereses eas Epiphanius computet, nescio: cum fieri potuisse videamus, ut fuerit Sabellius iste famosior, et ideo ex illo celebrius haec haeresis nomen acceperit. Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur: Sabelliani autem sunt in ore multorum. Nam et Praxeanos eos a Praxea quidam vocant; et Hermogeniani vocari ab Hermogene potuerunt: qui Praxeas et Hermogenes eadem sentientes, in Africa fuisse dicuntur. Nec tamen istae plures sectae sunt; sed unius sectae plura nomina, ex his hominibus qui in ea maxime innotuerunt: sicut Donatistae, iidem Parmenianistae; sicut Pelagiani, iidem Coelestiani. Unde ergo sit factum ut Noetianos et Sabellianos, non unius haeresis duo nomina, sed tanquam duas haereses supradictus Epiphanius poneret, liquido invenire non potui: quia si quid inter se differunt, tam obscure dixit, studio forsitan brevitatis, ut non intelligam; loco quippe isto, quo et nos, tam longe a Noetianis Sabellianos commemorans: Sabelliani, inquit, similia Noeto dogmatizantes, praeter hoc quod dicunt Patrem non esse passum (Epiphanius, in Anacephalaeosi ). Quomodo de Sabellianis intelligi potest, cum sic innotuerint dicere Patrem passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius nuncupentur? Aut si forte in eo quod ait, praeter hoc quod dicunt Patrem non esse passum, Noetianos hoc dicere intelligi voluit, quis eos in hac ambiguitate discernat? Vel quomodo possunt intelligi quilibet eorum Patrem passum fuisse non dicere, cum dicant eumdem ipsum esse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Philaster autem Brixianus episcopus, in prolixissimo libro quem de haeresibus condidit, et centum viginti octo haereses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens: Sabellius, inquit, discipulus ejus, qui similitudinem sui doctoris itidem secutus est, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et Praxeani a Praxea, et Hermogeniani ab Hermogene, qui fuerunt in Africa, qui et ita sentientes abjecti sunt ab Ecclesia catholica. Certe iste eosdem postea Sabellianos dixit appellatos, qui ea quae Noetus sentiebant; et alia nomina ejusdem sectae commemoravit: et tamen Noetianos et Sabellianos sub duobus numeris tanquam duas haereses posuit; qua causa, ipse viderit.

XLII. ORIGENIANI a quodam Origene dicti sunt; non illo qui fere omnibus notus est, sed ab alio nescio quo, de quo vel sectatoribus ejus Epiphanius loquens: Origeniani, inquit, cujusdam Origenis; turpis autem sunt operationis, isti s

XLIII. ORIGENIANI, inquit, alii, qui et Adamantii tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt; Christum autem creaturam et Spiritum sanctum introducentes: paradisum autem et coelos et alia omnia allegorizantes. Haec quidem de Origene Epiphanius: sed qui eum defendunt, unius ejusdemque substantiae esse, dicunt, docuisse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum; neque resurrectionem repulisse mortuorum: quamvis et in istis eum convincere studeant, qui ejus plura legerunt. Sed sunt hujus Origenis alia dogmata, quae catholica Ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab ejus defensoribus falli: maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universae creaturae. Quis enim catholicus christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum atque angelos ejus, quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt, ad haec mala denuo relabi et reverti; et has vices alternantes beatitudinum et miseriarum rationalis creaturae semper fuisse, semper fore? De qua vanissima impietate adversus philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de Civitate Dei diligentissime disputavi (In libro 21).

XLIV. PAULIANI a Paulo Samosateno, Christum non semper fuisse dicunt; sed ejus initium, ex quo de Maria natus est, asseverant: nec eum aliquid amplius quam hominem putant. Ista haeresis aliquando cujusdam Artemonis fuit: sed cum defecisset, instaurata est a Paulo, et postea sic a Photino confirmata, ut Photiniani quam Pauliani celebrius nuncupentur. Istos sane Paulianos baptizandos esse in Ecclesia catholica Nicaeno concilio constitutum est. Unde credendum est eos regulam Baptismatis non tenere, quam secum multi haeretici cum de Catholica discederent abstulerunt, eamque custodiunt.

XLV. PHOTINUS ab Epiphanio non continuo post Paulum sive cum Paulo, sed aliis interpositis ponitur. Non tacetur sane similia credidisse: secundum aliquid tamen adversatus ei dicitur; sed quid sit ipsum aliquid, omnino non dicitur. Philaster autem continuatim ponit ambos sub singulis et propriis numeris, quasi haereses duas, cum dicat Photinum in omnibus Pauli secutum fuisse doctrinam.

XLVI. MANICHAEI a quodam Persa exstiterunt, qui vocabantur Manes: quamvis et ipsum, cum ejus insana doctrina coepisset in Graecia praedicari, Manichaeum discipuli ejus appellare maluerunt, devitantes nomen insaniae. Unde quidam eorum quasi doctiores, et eo ipso mendaciores, geminata N littera, Mannichaeum vocant, quasi manna fundentem. Iste duo principia inter se diversa et adversa, eademque aeterna et coaeterna, hoc est semper fuisse, composuit: duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos haereticos, opinatus est. Quarum inter se pugnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non poterit, cum malo in aeternum damnationem, secundum sua dogmata asseverantes, multa fabulantur, quae cuncta intexere huic operi nimis longum est. Ex his autem suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum naturae scilicet contrariae commixtione liberandas, ejus cujus Deus est esse naturae. Proinde mundum a natura boni, hoc est, a natura Dei factum, confitentur quidem, sed de commixtione boni et mali, quae facta est, quando inter se utraque natura pugnavit. Ipsam vero boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum et de omnibus ejus elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per alimenta quae sumunt. Et eis quippe alimentis, sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam: quam purgari putant in Electis suis eo genere vitae, quo vivunt Electi Manichaeorum, velut sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum, Ecclesiam suam constare voluerunt. In caeteris autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonae divinaeque substantiae quae mixta et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque in eis qui generant filios, arctius et inquinatius colligari putant. Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei, tanquam propriis sedibus reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricatas. Lucemque istam corpoream animantium mortalium oculis adjacentem, non solum in his navibus, ubi eam purissimam credunt, verum etiam in aliis quibusque lucidis rebus, ubi secundum ipsos tenetur admixta, crediturque purganda, Dei dicunt esse naturam. Quinque enim elementa quae genuerunt principes proprios, genti tribuunt tenebrarum: eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent; in tenebris, serpentia; in igne, quadrupedia; in aquis, natatilia; in vento, volatilia. His quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno et substantia Dei missa esse, et in illa pugna fuisse permixta; fumo aera, tenebris lucem, igni malo ignem bonum, aquae malae aquam bonam, vento malo ventum bonum. Naves autem illas, id est, duo coeli luminaria, ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex igne bono. Esse autem in eis navibus sanctas virtutes, quae se in masculos transfigurant, ut illiciant feminas gentis adversae, et rursus in feminas, ut illiciant masculos ejusdem gentis adversae; et per hanc illecebram commota eorum concupiscentia fugiat de illis lumen, quod membris suis permixtum tenebant, et purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque illis navibus imponatur ad regna propria reportandum. Qua occasione, vel potius exsecrabilis superstitionis quadam necessitate, coguntur Electi eorum velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, ut etiam inde, sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia illa divina purgetur. Sed hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomine Manichaeorum facere affirmant. Detecti sunt tamen in ecclesia, sicut scis, apud Carthaginem, jam te ibi diacono constituto, quando instante Urso tribuno, qui tunc domui regiae praefuit, aliqui adducti sunt; ubi puella nomine Margarita istam nefariam turpitudinem prodidit, quae cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc scelestum mysterium se dicebat esse vitiatam. Tunc Eusebiam quamdam manichaeam quasi sanctimonialem, idipsum propter hoc ipsum passam, vix compulit confiteri, cum primo illa se asseruisset integram, atque ab obstetrice inspici postulasset: quae inspecta, et quid esset inventa, totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum et commiscendum concumbentium semen farina substernitur (quod Margarita indicante absens non audierat), similiter indicavit. Et recenti tempore nonnulli eorum reperti, et ad ecclesiam ducti, sicut Gesta episcopalia quae nobis misistis ostendunt, hoc non sacramentum, sed exsecramentum, sub diligenti interrogatione confessi sunt: quorum unus nomine Viator, eos qui ista faciunt proprie Catharistas vocari dicens, cum alias ejusdem manichaeae sectae partes in Mattarios, et specialiter Manichaeos, distribui perhiberet, omnes tamen has tres formas ab uno auctore propagatas, et omnes generaliter manichaeos esse, negare non potuit. Et certe illi libri manichaei sunt omnibus sine dubitatione communes, in quibus libris illa portenta ad illiciendos et per concupiscentiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebrarum, ut liberata fugiat ab eis, quae captivata tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in feminas et feminarum in masculos transfiguratione conscripta sunt, unde ista, quam quilibet eorum negant ad se pertinere, turpitudo defluxit. Divinas enim virtutes, quantum possunt, imitari se putant, ut purgent Dei sui partem: quam profecto, sicut in omnibus corporibus coelestibus et terrestribus, atque in omnium rerum seminibus, ita et in hominis semine teneri existimant inquinatam. Ac per hoc sequitur eos, ut sic eam etiam de semine humano, quemadmodum de aliis seminibus quae in alimentis sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiam Catharistae appellantur, quasi purgatores, tanta eam purgantes diligentia, ut se nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant. Nec vescuntur tamen carnibus, tanquam de mortuis vel occisis fugerit divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit, quod jam dignum non sit in Electorum ventre purgari. Nec ova saltem sumunt, quasi et ipsa cum franguntur exspirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus vesci, et hoc solum vivat ex carne, quod farina, ne moriatur, excipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore animantis vivente mulgeatur sive sugatur: non quia putant divinae substantiae nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non constat. Nam et vinum non bibunt, dicentes fel esse principum tenebrarum; cum vescantur uvis: nec musti aliquid, vel recentissimi, sorbent. Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut jam inde purgatae in nulla corpora revertantur. Caeteras autem animas et in pecora redire putant, et in omnia quae radicibus fixa sunt atque aluntur in terra. Herbas enim atque arbores sic putant vivere, ut vitam quae illis inest, et sentire credant, et dolere, cum laeduntur: nec aliquid inde sine cruciatu eorum quemquam posse vellere aut carpere. Propter quod, agrum etiam spinis purgare, nefas habent. Unde agriculturam, quae omnium artium est innocentissima, tanquam plurium homicidiorum ream dementer accusant: suisque Auditoribus ideo haec arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta Electis suis; ut divina illa substantia in eorum ventre purgata, impetret eis veniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi, nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant haec afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis. Monent etiam eosdem Auditores suos, ut si vescuntur carnibus, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in coelestibus colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere: et si utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne divina substantia quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole. Sic quippe in omnem carnem, id est, per escas et potus venire animas credunt. Unde nuptias sine dubitatione condemnant, et quantum in ipsis est, prohibent; quando generare prohibent, propter quod conjugia copulanda sunt, Adam et Evam ex parentibus principibus fumi asserunt natos: cum pater eorum nomine Saclas sociorum suorum fetus omnium devorasset, et quidquid inde commixtum divinae substantiae ceperat, cum uxore concumbens in carne prolis tanquam tenacissimo vinculo colligasset. Christum autem fuisse affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos asserunt, ut cognitionis oculos aperirent, et bonum malumque dignoscerent: eumque Christum novissimis temporibus venisse ad animas, non ad corpora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Deum qui Legem per Moysen dedit, et in Hebraeis Prophetis locutus est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Ipsiusque Testamenti Novi scripturas tanquam infalsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt rejiciant, eisque tanquam totum verum habentes nonnullas apocryphas anteponant. Promissionem Domini Jesu Christi de paracleto Spiritu sancto (Joan. XVI, 7) in suo haeresiarcha Manichaeo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiserit atque in illo miserit Spiritum sanctum. Propter quod etiam ipse Manichaeus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichaei hodieque custodiunt. Nam ex Electis suis habent duodecim, quos appellant magistros, et tertium decimum principem ipsorum: episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris; et presbyteros, qui ordinantur ab episcopis. Habent etiam episcopi diaconos. Jam caeteri tantummodo Electi vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonei, ad hunc errorem, vel ubi est, sustentandum et augendum; vel, ubi non est, etiam seminandum. Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre: nec quemquam eorum quos decipiunt, baptizandum putant. Orationes faciunt ad solem per diem, quaqua versum circuit: ad lunam per noctem, si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam partem, qua sol cum occiderit, ad orientem revertitur, stant orantes. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiae tribuunt gentis adversae: quam dogmatizantes esse hominibus mixtam, omnem carnem non Dei, sed malae mentis perhibent esse opificium, quae a contrario principio Deo coaeterna est. Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhaerentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos dicimus, nunquam futurum: sed a nobis sejunctam atque seclusam substantiam istam mali, et finito isto saeculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tanquam in carcere sempiterno, esse victuram. Cui globo affirmant accessurum semper et adhaesurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus, natura quidem bonis, sed tamen quae non potuerint a naturae malae contagione mundari.

XLVII. HIERACITAE, quorum auctor Hieraca nuncupatur, resurrectionem carnis negant. Monachos tantum et monachas et conjugia non habentes in communionem recipiunt. Ad regnum coelorum non pertinere parvulos dicunt, quia non sunt eis ulla merita certaminis, quo vitia superantur.

XLVIII. MELETIANI a Meletio nuncupati, nolentes orare cum conversis, id est, eis qui in persecutione ceciderunt, schisma fecerunt. Nunc autem dicuntur Arianis esse conjuncti.

XLIX. ARIANI ab Ario, in eo sunt notissimi errore, quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unius ejusdemque naturae atque substantiae, aut, ut expressius dicatur, essentiae, quae οὐσία graece appellatur: sed esse Filium creaturam; Spiritum vero sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso Filio creatum volunt. In eo autem quod Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur, minus noti sunt: nec adversus eos ab aliquo inveni de hac re aliquando fuisse certatum. Sed hoc verum esse, et Epiphanius non tacuit, et ego ex eorum quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi. Rebaptizari quoque ab his Catholicos novimus; utrum et non catholicos, nescio.

L. VADIANOS, quos appellat Epiphanius, et schismaticos, non haereticos vult videri; alii vocant Anthropomorphitas, quoniam Deum sibi fingunt cogitatione carnali in similitudinem hominis corruptibilis: quod rusticitati eorum tribuit Epiphanius, parcens eis ne dicantur haeretici. Eos autem separasse se dicit a communione nostra, culpando episcopos divites, et pascha cum Judaeis celebrando. Quamvis sint qui eos in Aegypto Ecclesiae catholicae communicare asseverent. De Photinianis autem, quos isto loco Epiphanius commemorat, jam superius satis locutus sum.

LI. SEMIARIANOS Epiphanius dicit, qui similis essentiae ( ὀμοιούσιον) dicunt Filium, tanquam non plenos Arianos: quasi Ariani nec similem velint; cum hoc Eunomiani dicere celebrentur.

LII. MACEDONIANI sunt a Macedonio, quos et Πνευματομάχους Graeci dicunt, eo quod de Spiritu sancto litigent. Nam de Patre et Filio recte sentiunt, quod unius sint ejusdemque substantiae, vel essentiae: sed de Spiritu sancto hoc nolunt credere, creaturam eum esse dicentes. Hos potius quidam Semiarianos vocant, quod in hac quaestione ex parte cum illis sint, ex parte nobiscum. Quamvis a nonnullis perhibeantur, non Deum, sed deitatem Patris et Filii dicere Spiritum sanctum, et nullam propriam habere substantiam.

LIII. AERIANI ab Aerio quodam sunt, qui cum esset presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari; et in Arianorum haeresim lapsus, propria quoque dogmata addidisse nonnulla, dicens offerri pro dormientibus non oportere; nec statuta solemniter celebranda esse jejunia, sed cum quisque voluerit jejunandum, ne videatur esse sub lege. Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Quidam perhibent istos, sicut Encratitas vel Apotactitas, non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui saeculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant. Ab esca tamen carnium non eos abstinere dicit Epiphanius: Philaster vero et hanc eis tribuit abstinentiam.

LIV. AETIANI ab Aetio sunt vocati, iidemque Eunomiani ab Eunomio Aetii discipulo, quo nomine magis innotuerunt. Eunomius quippe in dialectica praevalens, acutius et celebrius defendit hanc haeresim, dissimilem per omnia Patri asserens Filium, et Filio Spiritum sanctum. Fertur etiam usque adeo fuisse bonis moribus inimicus, ut asseveraret quod nihil cuique obesset quorumlibet perpetratio ac perseverantia peccatorum, si hujus quae ab illo docebatur fidei particeps esset.

LV. APOLLINARISTAS Apollinaris instituit, qui de anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Deum Christum carnem sine anima suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem, qua rationalis est anima hominis, defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum Verbum in eo fuisse dixerunt. De ipsa vero ejus carne sic a recta fide dissensisse perhibentur, ut dicerent carnem illam et Verbum unius ejusdemque substantiae, contentiosissime asseverantes, Verbum carnem factum, hoc est, Verbi aliquid in carnem fuisse conversum atque mutatum, non autem carnem de Mariae carne fuisse susceptam.

LVI. ANTIDICOMARITAE appellati sunt haeretici, qui Mariae virginitati usque adeo contradicunt, ut affirment eam post Christum natum viro suo fuisse commixtam.

LVII. Postremam ponit Epiphanius MASSALIANORUM haeresim: quod nomen ex lingua syra est. Graece autem dicuntur Εὐχίται, ab orando sic appellati. Tantum enim orant, ut eis qui hoc de illis audiunt incredibile videatur. Nam cum Dominus dixerit, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1); et Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17): quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi: isti ita nimis hoc faciunt, ut hinc judicarentur inter haereticos nominandi. Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione animarum nescio quam phantasticam et ridiculam fabulam narrare , porcam scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis quando purgatur, et in eum visibili similiter specie ignem, qui non comburat, intrare. His adjungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos, et hos omnes cum illis tanquam unam haeresim ponit. Dicuntur Euchitae opinari, monachis non licere sustentandae vitae suae causa aliquid operari, atque ita se ipsos monachos profiteri, ut omnino ab operibus vacent. Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit supra dictus episcopus Cyprius, apud Graecos inter magnos habitus, et a multis in catholicae fidei sanitate laudatus. Cujus ego in commemorandis haereticis non modum, sed ordinem sum secutus. Nam et aliqua ex aliis posui quae ipse non posuit, et aliqua non posui, quae ipse posuit: itaque alia latius quam ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis meae ratio postulabat. Proinde ille de octoginta haeresibus, separatis viginti, quas ante Domini adventum exstitisse, sicut ei visum est, computavit; reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, brevissimis libris quinque comprehendit, atque omnes sex libros totius ejusdem sui operis fecit. Ego autem, quia secundum petitionem tuam eas haereses memorare institui, quae post glorificationem Christi se adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine christiani nominis extulerunt, quinquaginta septem ex Epiphanii ipsius opere in meum transtuli, duas in unam referens, ubi nullam differentiam potui reperire: et rursus ubi ille ex duabus unam facere voluit, sub numeris suis singulas posui. Sed adhuc commemorare debeo, sive quas apud alios reperi, sive quas ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas Philaster posuit, nec posuit Epiphanius.

LVIII. METANGISMONITAE dici possunt, qui Metangismon asserunt, dicentes sic esse in Patre Filium, quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnaliter opinantes; ita ut Filius intret in Patrem, tanquam vas minus in vas majus. Unde et tale nomen hic error accepit, ut μεταγγισμός graece diceretur: ἀγγεἶον quippe illa lingua vas dicitur: sed introitus unius vasis in alterum, latine uno nomine non potest dici, sicut graece potuit μεταγγισμός.

LIX. SELEUCIANI sunt vel Hermiani ab auctoribus Seleuco vel Hermia, qui elementorum materiam de qua factus est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo coaeternam. Nec animam Deo tribuunt creatori, sed creatores esse animarum Angelos volunt de igne et spiritu. Malum autem asserunt esse aliquando a Deo, aliquando a materia. Negant Salvatorem in carne sedere ad dexteram Patris, sed ea se exuisse perhibent, eamque in sole posuisse, accipientes occasionem de Psalmo, ubi legitur, In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6). Negant etiam visibilem paradisum. Baptismum in aqua non accipiunt. Resurrectionem non putant futuram, sed quotidie fieri in generatione filiorum.

LX. PROCLIANITAE secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.

LXI. PATRICIANI a Patricio nuncupati, substantiam carnis humanae non a Deo, sed a diabolo conditam dicunt: eamque sic fugiendam et detestandam putant, ut quidam eorum perhibeantur etiam morte sibi illata carere carne voluisse.

LXII. ASCITAE ab utre appellati sunt: ἀσκός enim graece, latine uter dicitur: quem perhibentur inflatum et opertum circuire bacchantes, tanquam ipsi sint evangelici utres novi novo vino repleti.

LXIII. PASSALORYNCHITAE in tantum silentio student, ut naribus et labiis suis digitum opponant, ne vel ipsam taciturnitatem voce praeripiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur; unde etiam illis est nomen inditum: πάσσαλος enim graece dicitur palus; et ῥύγχος nasus. Cur autem per palum digitum significare maluerint, a quibus hoc nomen compositum est, nescio: cum graece et dicatur digitus δάκτυλος, et possint utique Dactylorynchitae multo evidentius nuncupari.

LXIV. AQUARII ex hoc appellati sunt, quod aquam offerunt in poculo Sacramenti, non illud quod omnis Ecclesia.

LXV. COLUTHIANI a quodam Colutho, qui dicebat Deum non facere mala; contra illud quod scriptum est, Ego Deus creans mala (Isai. XLV, 7).

LXVI. FLORINIANI a Florino, qui e contrario dicebat Deum creasse mala: contra id quod scriptum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant. Creat enim Deus mala, poenas justissimas irrogando; quod Coluthus non videbat: non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturae atque substantiae; ubi Florinus errabat.

LXVII. Haeresim quamdam sine auctore et sine nomine Philaster commemorat, quae dicit hunc mundum etiam post resurrectionem mortuorum in eodem statu in quo nunc est esse mansurum, neque ita esse mutandum, ut sit coelum novum et terra nova, sicut sancta Scriptura promittit (Isai. LXV, 17; II Petr. III, 13, et Apoc. XXI, 1).

LXVIII. Est alia haeresis nudis pedibus semper ambulantium, eo quod Dominus dixerit ad Moysen, vel ad Josue, Solve calceamentum de pedibus tuis (Exod. III, 5; et Josue V, 16): et quod propheta Isaias nudis pedibus jussus fuerit ambulare (Isai. XX, 2). Ideo ergo haeresis est, quia non propter corporis afflictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intelligunt .

LXIX. DONATIANI vel Donatistae sunt, qui primum propter ordinatum contra suam voluntatem Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopum schisma fecerunt: objicientes ei crimina non probata, et maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum eo dictam atque finitam falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione firmata, in haeresim schisma verterunt: tanquam Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu quod magis judicibus apparuit, falsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Africana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis exstincta. Audent etiam rebaptizare Catholicos: ubi se amplius haereticos esse firmarunt, cum Ecclesiae catholicae universae placuerit, nec in ipsis haereticis Baptisma commune rescindere. Hujus haeresis principem accipimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra Caecilianum christianam dividens plebem, adjunctis sibi ejusdem factionis episcopis, Majorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum. Cui Majorino Donatus alius in eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic confirmavit hanc haeresim, ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Exstant scripta ejus, ubi apparet eum etiam non catholicam de Trinitate habuisse sententiam, sed quamvis ejusdem substantiae, minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum in hunc, quem de Trinitate habuit, ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit; nec facile in eis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Isti haeretici in urbe Roma Montenses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere: aut hinc illuc Afri episcopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset. Ad hanc haeresim in Africa et illi pertinent, qui appellantur Circumcelliones, genus hominum agreste et famosissimae audaciae, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo. Nam per mortes varias maximeque praecipitiorum et aquarum et ignium se ipsos necare consuerunt; et in istum furorem alios quos potuerint sexus utriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi fecerint, comminantes. Verumtamen plerisque Donatistarum displicent tales, nec eorum communione contaminari se putant, qui christiano orbi terrarum dementer objiciunt ignotorum crimen Afrorum. Multa et inter ipsos facta sunt schismata, et ab iis se diversis coetibus alii atque alii separarunt; quorum separationem caetera grandis multitudo non sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab ejusdem erroris centum ferme episcopis ordinatus, et a reliquis trecentis decem, cum eis duodecim qui ordinationi ejus etiam praesentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse etiam extra Ecclesiam dari posse Baptismum Christi. Nam quosdam ex eis cum eis quos extra eorum Ecclesiam baptizaverant, in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione Baptismatis receperunt, nec eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum criminibus per sui Concilii sententiam vehementer exaggeratis communionem suam contaminare timuerunt.

LXX. PRISCIELIANISTAE, quos in Hispania Priscillianus instituit, maxime Gnosticorum et Manichaeorum dogmata permixta sectantur. Quamvis et ex aliis haeresibus in eos sordes, tanquam in sentinam quamdam horribili confusione confluxerint. Propter occultandas autem contaminationes et turpitudines suas habent in suis dogmatibus et haec verba: Jura, perjura, secretum prodere noli. Hi animas dicunt ejusdem naturae atque substantiae cujus est Deus, ad agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per septem coelos et per quosdam gradatim descendere principatus, et in malignum principem incurrere, a quo istum mundum factum volunt, atque ab hoc principe per diversa carnis corpora seminari. Astruunt etiam fatalibus stellis homines colligatos, ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa coeli esse compositum, sicut hi qui mathematici vulgo appellantur; constituentes in capite Arietem, Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, et caetera nominatim signa percurrentes, ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt, quod ultimum signum ab astrologis nuncupatur. Haec et alia fabulosa, vana, sacrilega, quae persequi longum est, haeresis, ista contexit. Carnes tanquam immundas escas etiam ipsa devitat: conjuges, quibus hoc malum potuerit persuadere, disjungens, et viros a nolentibus feminis, et feminas a nolentibus viris. Opificium quippe omnis carnis non Deo bono et vero, sed malignis angelis tribuunt: hoc versutiores etiam Manichaeis, quod nihil Scripturarum canonicarum repudiant, simul cum apocryphis legentes omnia et in auctoritatem sumentes, sed in suos sensus allegorizando vertentes quidquid in sanctis Libris est quod eorum evertat errorem. De Christo Sabellianam sectam tenent eumdem ipsum esse dicentes, non solum Filium, sed etiam Patrem, et Spiritum sanctum.

LXXI. Dicit Philaster, esse alios haereticos qui cum hominibus non sumunt escas: sed utrum cum aliis qui ejusdem sectae non sunt, an etiam inter se ipsos id faciant, non exprimit. Dicit etiam eos de Patre et Filio recte, de Spiritu autem sancto non catholice sapere, quod eum opinentur esse creaturam.

LXXII. A Rhetorio quodam exortam haeresim dicit nimium mirabilis vanitatis, quae omnes haereticos recte ambulare, et vera dicere affirmat: quod ita est absurdum, ut mihi incredibile videatur.

LXXIII. Alia est haeresis, quae dicit in Christo divinitatem doluisse, cum figeretur caro ejus in cruce.

LXXIV. Est alia, quae triformem sic asserit Deum, ut quaedam pars ejus sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus; hoc est, quod Dei unius partes sint, quae istam faciunt Trinitatem: velut ex his tribus partibus compleatur Deus, nec sit perfectus in se ipso, vel Pater, vel Filius vel Spiritus sanctus.

LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.

LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.

LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.

LXXVIII. Alia, sceleratorum animas converti in daemones dicit, et in quaeque animalia suis meritis congrua.

LXXIX. Alia, descendente ad inferos Christo credidisse incredulos, et omnes exinde existimat liberatos.

LXXX. Alia, sempiterne natum non intelligens Filium, putat illam nativitatem sumpsisse a tempore initium: et tamen volens coaeternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse antequam de illo nasceretur existimat; hoc est, semper eum fuisse, verumtamen semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est Filium esse coepisse. Has haereses putavi in hoc opus meum de Philastri opere transferendas. Et alias quidem ipse commemorat, sed mihi appellandae haereses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit.

LXXXI. LUCIFERIANOS a Lucifero Caralitano episcopo exortos, et celebriter nominatos, nec Epiphanius, nec Philaster inter haereticos posuit: credo tantummodo schisma, non haeresim eos condidisse, credentes. Apud quemdam tamen, cujus nomen in eodem ejus opusculo non inveni, in haereticis Luciferianos positos legi per haec verba: Luciferiani, inquit, cum teneant in omnibus catholicam veritatem, in hunc errorem stultissimum prolabuntur, ut animam dicant ex transfusione generari; eademque dicunt et de carne et de carnis esse substantia. Utrum ergo iste propter hoc quod de anima ita sentiunt (si tamen vere ita sentiunt), eos inter haereticos ponendos esse crediderit, recteque crediderit; an etiam si id non sentirent, sive non sentiunt, ideo tamen sint haeretici, quia dissensionem suam pertinaci animositate firmarunt, alia quaestio est, neque hoc loco mihi videtur esse tractanda.

LXXXII. JOVINIANISTAS quoque apud istum reperi, quos jam noveram. A Joviniano quodam monacho ista haeresis orta est aetate nostra, cum adhuc juvenes essemus. Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto, nec aliquid prodesse jejunia, vel a cibis aliquibus abstinentiam. Virginitatem Mariae destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam. Virginitatem etiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus caelibem vitam, conjugiorum castorum atque fidelium meritis adaequabat: ita ut quaedam virgines sacrae provectae jam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse vel habebat, vel habere volebat uxorem: quod non propter aliquod apud Deum majus meritum in regno vitae perpetuae profuturum, sed propter praesentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo conjugales patiatur molestias, disputabat. Cito tamen ista haeresis oppressa et exstincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire.

LXXXIII. Cum Eusebii historiam scrutatus essem, cui Rufinus a se in latinam linguam translatae subsequentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam haeresim, quam non legerim apud istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam exstitisse in Arabia. Itaque hos haereticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus nuncupare: qui dixerunt animas cum corporibus mori atque dissolvi, et in fine saeculi utrumque resurgere. Sed hos disputatione Origenis praesentis et eos alloquentis, celerrime dicit fuisse correctos (Euseb., lib. 6, cap. 37). Jam nunc illae commemorandae sunt haereses, quae a nobis non apud istos repertae sunt, sed in recordationem nostram quomodocumque venerunt.

LXXXIV. HELVIDIANI exorti ab Helvidio, ita virginitati Mariae contradicunt, ut eam post Christum alios etiam filios de viro suo Joseph peperisse contendant. Sed mirum ni istos, praetermisso Helvidii nomine, Antidicomaritas Epiphanius appellavit.

LXXXV. PATERNIANI inferiores partes humani corporis non a Deo, sed a diabolo factas opinantur, et omnium ex illis partibus flagitiorum licentiam tribuentes impurissime vivunt. Hos etiam Venustianos quidam vocant.

LXXXVI. TERTULLIANISTAE a Tertulliano, cujus multa leguntur opuscula eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare potuerunt in urbe Carthaginensi: me autem ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. Paucissimi enim qui remanserant, in Catholicam transierunt, suamque basilicam, quae nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt. Tertullianus ergo, sicut scripta ejus indicant, animam dicit immortalem quidem, sed eam corpus esse contendit: neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum. Nec tamen hinc haereticus dicitur factus. Posset enim quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare; non tale corpus cujus partes aliae majores, aliae minores valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia quae proprie dicimus corpora; quamvis de anima tale aliquid sentiat: sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animae qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter permanet. Non ergo ideo est Tertullianus factus haereticus; sed quia transiens ad Cataphrygas, quos ante destruxerat, coepit etiam secundas nuptias contra apostolicam doctrinam (I Tim. IV, 3) tanquam stupra damnare, et postmodum etiam ab ipsis divisus, sua conventicula propagavit. Dicit sane etiam ipse animas hominum pessimas post mortem in daemones verti.

LXXXVII. Est quaedam haeresis rusticana in campo nostro, id est, Hipponensi, vel potius fuit: paulatim enim diminuta, in una exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc fuerunt, qui omnes modo correcti et catholici facti sunt, nec aliquis illius supersedit erroris. Abelonii vocabantur, punica declinatione nominis. Hos nonnulli dicunt ex filio Adae fuisse nominatos, qui est vocatus Abel: unde Abelianos vel Abeloitas eos nos possumus dicere. Non miscebantur uxoribus, et eis tamen sine uxoribus vivere sectae ipsius dogmate non licebat. Mas ergo et femina sub continentiae professione simul habitantes, puerum et puellam sibi adoptabant in ejusdem conjunctionis pacto successores suos futuros. Morte praeventis quibusque singulis alii subrogabantur: dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent. Utrolibet quippe parente defuncto, uno remanenti, usque ad ejus quoque obitum filii serviebant. Post cujus mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant. Nec unquam eis defuit unde adoptarent, generantibus circumquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem haereditatis alienae libenter dantibus.

LXXXVIII. PELAGIANORUM est haeresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Coelestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5), et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. I, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 66), et qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. V, 6), in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint, voluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, et quae sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, charitatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum scientia quae sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quae ut scientia non inflet, aedificas (I Cor. VIII, 1). Destruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perserverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palaestino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes. V, 27); quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere. Ecce quam multas commemoravimus haereses, nec tamen modum tuae postulationis implevimus. Ex quo enim christiana religio, ut verbis tuis utar, haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses ortae sint, quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui? Quod ideo existimo, quia nullus eorum quorum de hac re scripta legi, omnes posuit: quandoquidem inveni apud alium, quas apud alium non inveni; et rursus apud istum, quas ille non posuit. Ego autem propterea plures quam ipsi posui, quia collegi ex omnibus, quas omnes apud singulos non inveni, additis etiam quas ipse recolens apud ullum illorum invenire non potui. Unde merito credo nec me posuisse omnes; quia nec omnes qui de hac re scripserunt, legere potui, neque hoc quemquam eorum video fecisse quos legi. Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. Et ideo quod vis me loquente finiri, non saltem potest me cognoscente comprehendi. Audivi scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum, sed ipsum ejus opusculum nec in nostra bibliotheca invenire potuimus, nec unde possit accipi, scimus. Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum: quamvis nec ipsum, licet hominem doctissimum, omnes haereses arbitrer indagare potuisse. Et certe Abeloitas nostrae regionis haereticos, quantum existimo, ille nescivit: sic forte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos, ejus notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes.

Jamvero illud quod habent tuae litterae, ut omnia omnino dicamus, quibus haeretici a veritate dissentiunt, etiamsi omnia scirem, facere non possem; quanto minus possum, qui omnia scire non possum? Sunt enim haeretici, quod fatendum est, qui singulis, vel non multo amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis: sicut Macedoniani vel Photiniani, atque alii quicumque ita se habent. Illi autem, ut ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque longas perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Nec ulli alieno ulla haeresis facile sic innotescit, ut suis: unde nec earum quas commemoravi, omnia dogmata me dixisse vel didicisse profiteor. Quis enim non videat quantam res ista operam, et quam multas litteras flagitet? Nec ideo tamen parum prodest errores istos, quos huic operi intexui, lectos cognitosque vitare. Quid enim contra ista sentiat catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti, superfluo quaeritur: cum propter hoc scire sufficiat eam contra ista sentire, nec aliquid horum in fidem quemquam debere recipere. Quomodo autem quae contra haec veritas habet, asserenda ac defendenda sint, modulum operis hujus excedit. Sed multum adjuvat cor fidele, nosse quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non possit. Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere: sed non omnis qui ista non credit, consequenter debet se christianum catholicum jam putare vel dicere. Possunt enim et haereses aliae, quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt, vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit, christianus catholicus non erit. Quid ergo faciat haereticum, deinceps requirendum est: ut, cum hoc Domino adjuvante vitamus, non solum ea quae scimus, verum etiam quae nescimus, sive quae jam orta sunt, sive quae adhuc oriri poterunt, haeretica venena vitemus. Hujus autem sit jam voluminis finis, quod propterea vobis, antequam totum hoc opus perficerem, credidi esse mittendum, ut illud quicumque legeritis, ad id quod restat implendum, quod tam magnum esse cernitis, me orationibus adjuvetis .