Migne Patrologia Latina Tomus IV
CypCar.DeHaVi 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ARGUMENTUM.
Pontius in vita D. Cypriani paucis hujus libri argumentum complectitur: « Quis, inquit, virgines ad congruentem pudicitiae disciplinam et habitum sanctimonia dignum, velut fraenis quibusdam lectionis Dominicae coerceret? » Primum, ut paulo fusius argumentum explicem, disciplinae encomium celebrat, et ejus utilitatem Scripturis comprobat, deinde, gloriam, decus et merita virginitatis, et earum quae virginitatem suam Christo voverant et dicaverant prosecutus, continentiam non in sola carnis integritate, sed et in cultus et ornatus honore docet consistere: neque vero divitias superfluam cultus curam excusare apud eas quae jam saeculo renuntiaverant; quin potius, cum moderandum justo fine cultum praescribat nuptis foeminis Apostoli, multo id magis observare virginem oportere; etsi itaque locupletes sint, cogitare debere utendum quidem divitiis, sed ad bonas artes, ad illa quae praecepit Deus, expendendas nempe in pauperes. Post haec, ornamentorum ac vestium insignia prostitutis potius feminis convenire quam virginibus, docet ex Apoc.; ex Isaiae quoque III cap., quam Deum offendant tam varia, tam sumptuosa muliebria ornamenta deducit. Atque adeo, a superfluo ornatu ad fucorum diversa genera transitum faciens, non virginibus dumtaxat, sed et nuptis illa prorsus interdicit, utpote quae impune laturae non sint, quod facturam Dei reformare, transfigurare et adulterare nitantur. Porro etiam illa virginibus interdicit quae negligentia in usum venerant, tum nuptiis ne intersint, tum ut promiscuas balneas non adeant. Brevi denique epilogo, quid boni contineat continentiae virtus, quove malo careat, tribus, quod aiunt, verbis prosecutus, librum hoc epiphonemate concludit: « Durate fortiter, spiritaliter pergite, pervenite feliciter; tantum mementote tunc nostri cum incipiet in vobis virginitas honorari. » [PAMELIUS.]
I. Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra virtutis, facit in Christo manere semper ac jugiter Deo vivere et ad promissa coelestia et ad divina praemia pervenire. Hanc et sectari salubre est, et aversari ac negligere lethale. In Psalmis loquitur Spiritus sanctus: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos (Psal. II, 12). Et iterum: Peccatori autem dixit Deus. Ad quid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam et abjecisti sermones meos retro (Psal. XLIX, 16, 17). Et denuo legimus: Disciplinam qui abjicit, infelix est (Sap. III, 11). Et de Salomone mandata Sapientiae monentis accepimus: Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, nec defeceris ab eo correptus; quem enim diligit Deus corripit (Prov. III, 11, 12). Si autem Deus quem diligit corripit et ad hoc corripit ut emendet, fratres quoque, et maxime sacerdotes, non oderunt sed diligunt eos quos corripiunt ut emendent. quando et Deus per Hieremiam ante praedixerit et tempora nostra significaverit dicens: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Hier. III, 15). II. Quod si in Scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur, et fundamentum omne religionis ac fidei de observatione ac timore profiscitur, quid cupidius appetere, quid magis velle ac tenere nos convenit, quam ut, radicibus fortius fixis, et domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis, inconcussi ad procellas et turbines saeculi stemus, ut ad Dei munera per divina praecepta veniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa Dei sint membra nostra, ab omni faece contagionis antiquae lavacri vitalis sanctificatione purgata, nec violari ea aut pollui fas sit, quando qui violat et ipse violetur. Eorum nos templorum cultores et antistites sumus. Serviamus illi cujus esse jam coepimus. Paulus in Epistolis suis dicit quibus nos ad curricula vivendi per divina magisteria formavit: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20) Clarificemus et portemus Deum puro et mundo corpore et observatione meliore; et qui per sanguinem Christi redempti sumus, per omnia servitutis obsequia Redemptoris imperio pareamus, demusque operam ne quid immundum et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat derelinquat. Sospitantis Domini verba sunt et docentis, curantis pariter et monentis: Ecce, inquit, sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14). Dat vivendi tenorem, dat innocentiae legem, postquam contulit sanitatem; nec habenis liberis et solutis vagari postmodum patitur, sed ipsis potius quibus sanatus fuerat mancipato gravius comminatur, quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante cum necdum nosses disciplinam Dei, nulla sit venia ultra delinquere postquam Deum nosse coepisti. Et quidem hoc tam viri quam mulieres, tam pueri quam 174 puellae, sexus omnis atque omnis aetas observet, et curet, pro religione et fide quam Deo debet, ne quod sanctum et purum de Domini dignatione percipitur, minus sollicito timore teneatur. III. Nunc nobis ad virgines sermo est; quarum quo sublimior gloria est, major et cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa foecunditas; quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit. Ad has loquimur, has adhortamur affectione potius quam potestate; non quod, extremi et minimi et humilitatis nostrae admodum conscii, aliquid ad censuram licentiae vindicemus, sed quod, ad sollicitudinem magis cauti, ptus de diaboli infestatione timeamus. IV. Neque enim inanis haec cautio est et vana formido quae ad salutis viam consulit, quae Dominica et vitalia praecepta custodit, ut quae se Christo dicaverint, et a carnali concupiscentia recedentes tam carne quam mente se Deo voverint, consumment opus suum magno praemio destinatum, nec ornari jam aut placere cuiquam nisi domino suo studeant, a quo et mercedem virginitatis expectant, dicente ipso: Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero matris sic nati sunt, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 11, 12). Denuo quoque per hanc Angeli vocem continentiae munus ostenditur, virginitas praedicatur: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt. Virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Neque enim tantum masculis continentiae gratiam Dominus repromittit et feminas praeterit, sed, quoniam femina viri portio est et ex eo sumpta atque formata est, in Scripturis fere omnibus ad protoplastum Deus loquitur, quia sunt duo in carne una et in masculo simul significatur et femina. V. Quod si Christum continentia sequitur, et regno Dei virginitas destinatur, quid est illis cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos (Psal. LII, 6), et Paulum quoque gloriose et sublimiter praedicasse: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Continentia vero et pudicitia non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore, ut, secundum Apostolum, quae innupta est sancta sit et corpore et spiritu. Instruit nos Paulus et docet dicens: Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quomodo placeat uxori. Sic et virgo et mulier innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 32-34). Virgo non esse tantum sed et intelligi debet et credi. Nemo cum virginem viderit, dubitet an virgo sit. Parem te integritas in omnibus praestet, nec bonum mentis corporis cultus infamet. Quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat? Timeat potius placere, si virgo est, nec periculum sui appetat quae ad meliora et divina se servat. Quae virum non habent, cui placere se simulent, integrae et purae non tantum corpore sed etiam spiritu perseverent. Neque enim fas est virginem ad speciem formae suae comi aut de carne et de ejus 175 pulchritudine gloriari, cum nulla sit illi magis quam adversus carnem colluctatio et vincendi corporis ac domandi obstinata certatio. VI. Paulus forti ac sublimi voce proclamat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Gal. VI, 14): et virgo in Ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine gloriatur! Addit Paulus et dicit: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24): et quae se concupiscentiis carnis et vitiis renuntiasse profitetur, in iisdem quibus renuntiaverat, invenitur! Deprehenderis virgo, detegeris. Aliud esse te jactas, et aliud affectas. Maculis te concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis et pudoris. Clama, inquit Esaiae Deus: Omnis caro faenum, et omnis claritas ejus ut flos foeni. Aruit foenum, et flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6-8.) Neminem christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur, quando ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora. VII. Sed sunt aliquae divites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant. Sciant primo illam divitem esse quae in Deo dives est, illam esse locupletem quae locuples in Christo est, bona illa esse quae sunt spiritalia, divina, coelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum apud Deum perpetua possessione permaneant. Caeterum, quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura, tam contemni debent quam mundus ipse contemnitur, cujus pompis et deliciis jam tunc renuntiavimus cum meliore transgressu ad Deum venimus. Joannes nos excitat et hortatur spiritali et coelesti voce contestans: Nolite, ait, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi. Et mundus transibit et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. (I Joan. II, 15-17). Aeterna igitur et divina sectanda sunt, et omnia de Dei voluntate facienda sunt, ut Domini nostri vestigia et magisteria divina sectemur, qui monuit et dixit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joa. VI, 38). Quod si non est major domino suo servus et liberatori debet obsequium liberatus, qui esse cupimus christiani, debemus quod Christus dixit et fecit imitari. Scriptum est, et legitur et auditur et in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Ambulandum est igitur vestigiis paribus, aemula ingressione nitendum est. Tunc respondet ad fidem nominis sectatio veritatis, et credenti praemium datur si quod creditur et geratur. VIII. Locupletem te dicis et divitem. Sed divitiis tuis Paulus occurrit, et ad cultum atque ornatum tuum justo fine moderandum sua voce praescribit: Sint, inquit, mulieres cum verecundia et pudicitia componentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9).176 Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus, sed cultus cordis (I Pet. III, 3-4). Quod si illi mulieres quoque admonent coercendas et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas quae excusare cultus suos soleant per maritum, quanto id magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competat venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine. IX. Locupletem te dicis et divitem. Sed non omne quod potest debet et fieri, nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem virginitatis extendi, cum scriptum sit: Omnia licent, sed non omnia expediunt; omnia licent, sed non omnia aedificant (I Cor. X, 23). Caeterum, si tu te sumptuosius comas, et per publicum notabiliter incedas, oculos in te juventutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, suspirandi fomenta succendas, ut, etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, et velut gladium te et venenum videntibus praebeas, excusari non potes quasi mente casta sis et pudica. Redarguit te cultus improbus et impudicus ornatus, nec computari jam potes inter puellas et virgines Christi, quae sic vivis ut possis adamari. X. Locupletem te dicis et divitem. Sed jactare divitias suas virginem non decet, cum dicat Scriptura divina: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 8); et Apostolus rursum moneat et dicat: Et qui emunt sic sint quasi non ementes, et qui possident quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 30, 31). Petrus etiam, cui oves suas Dominus pascendas tuendasque commendat, super quem posuit et fundavit Ecclesiam, aurum quidem sibi esse et argentum negat (Act. III, 6), sed esse se dicit Christi gratia divitem, esse fide ejus et virtute locupletem, quibus multa magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus abundaret. Has opes, has divitias possidere non potest quae se divitem saeculo mavult esse quam Christo. XI. Locupletem te dicis et divitem, et utendum putas iis quae possidere te Deus voluit. Utere, sed ad res salutares; utere, sed ad bonas artes; utere, sed ad illa quae Deus praecipit, quae Dominus ostendit. Divitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes; patrimonio tuo Deo foenera: Christum ciba. Ut virginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia venire contingat, multorum precibus exora. Commenda illic thesauros tuos ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator irrumpat. Possessiones tibi sed coelestes magis compara, ubi fructus tuos juges ac perennes et ab omni contactu injuriae saecularis immunes nec rubigo atterat, nec grando caedat, nec sol urat, nec pluvia corrumpat. Nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo divitias datas credis ut illis non salubriter perfruaris. Nam et vocem Deus homini dedit, et tamen non sunt idcirco amatoria cantanda nec turpia; et ferrum esse ad culturam terrae Deus voluit, nec homicidia sunt idcirco facienda; aut quia thura et merum et ignem Deus instituit, sacrificandum est inde idolis; vel quia abundant pecudum greges in agris tuis, victimas et hostias diis immolare debebis. Alioqui tentatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque locupletior magis redimere debeat quam augere delicta. XII. Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum 177 non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt, et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor vilis est. Sic in Scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit et moneri, describitur civitas meretrix, compta pulchrius et ornata, et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. Et venit, inquit, unus ex septem Angelis habentibus phialas septem, et aggressus est me dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et duxit me in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam; et mulier illa amicta erat pallio purpureo et coccineo, et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum in manu sua plenum execrationum et immunditiae et fornicationis totius terrae (Apoc. XVII, 1-4). Fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus impudicarum, lupanarium insignia, orna menta meretricum. XIII. Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias, et filias Sion auro et argento ac veste corruptas increpat et objurgat perniciosis opibus affluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes: Exaltatae sunt, ait, filiae Sion, et ambulaverunt alto collo, et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas, et pedidibus simul ludentes. Et humiliabit Deus principales filias Sion, et revelabit Dominus habitum earum, et auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discriminalia et armillas et botronatum et dextralia et annulos et inaures et serica contexta cum auro et hyacintho. Et erit pro odore suavitatis pulvis, et pro cingulo reste cingeris, et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis (Isa. III, 16-24). Hoc Deus culpat, hoc denotat. Hinc corruptas esse virgines, hinc a cultu vero atque divino descivisse pronuntiat. Exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. Sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Quis non id execretur et fugiat quod alii fuerit exitio? quis id appetat et assumat quod ad necem alterius pro gladio fuerit et telo? Si hausto poculo moreretur ille qui biberat, venenum scires esse quod ille potavit. Si, accepto cibo, qui acceperat interiret, scires esse lethale quod acceptum potuit occidere, nec ederes inde nec biberes unde interiissc alios ante conspiceres. Nunc quanta ignorantia veri est, animi quanta dementia, id velle quod et nocuerit semper et noceat, et putare quod inde ipsa non pereas unde alios periisse cognoscas! XIV. Neque enim Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere et colorare Ianas docuit, nec distinctis auro lapillis et margaritis contexta serie et numerosa compage digestis monilia instituit, quibus cervicem quam fecit absconderes, ut operiatur illud quod Deus in homine formavit, et conspiciatur id desuper quod diabolus adinvenit. An vulnera inferri auribus Deus voluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cavernis pretiosa grana dependeant, gravia etsi non suo pondere, mercium tamen quantitate? Quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus prodiderunt quando, ad terrena contagia devoluti, a coelesti vigore recesserunt. Illi et oculos circumducto nigrore fucare et genas mendacio ruboris inficere et mutare adulterinis coloribus crinem et expugnare omnem oris et capitis veritatem corruptelae suae impugnatione docuerunt. XV. Et quidem isto in loco, pro timore 178 quem nobis fides suggerit, pro dilectione quam fraternitas exigit, non virgines tantum aut viduas, sed et nuptas puto et omnes omnino feminas admonendas quod opus Dei et factura ejus et plastica adulterari nullo modo debeat adhibito flavo colore, vel nigro pulvere, vel rubore, aut quolibet denique lineamenta nativa corrumpente medicamine. Dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudem nostram. (Gen. I, 26). Et audet quisquam mutare et convertere quod Deus fecit? Manus Deo inferunt quando id quod ille formavit reformare et transfigurare contendunt, nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex vultum alicujus et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset, et, signato jam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut jam formata, jam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis injuria et justa indignatio videretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis violatisque quae Dei sunt, pejor adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis, praevaricatio est veritatis. XVI. Monentis Apostoli vox est: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento vetere, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7). Num sinceritas perseverat et veritas quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, et adulterinis medicaminum fucis in mendacium vera mutantur? Dominus tuus dicit: Non potes facere capillum unum album aut nigrum (Matth. V, 36): et tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem? Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio futurorum capillos jam tibi flammeos auspicaris, et peccas, proh nefas! capite, id est corporis parte meliore. Et cum scriptum sit de Domino: Caput autem ejus et capilli erant albi velat lana aut nix (Apoc. I, 14), tu execraris canitiem, detestaris alborem qui sit ad Domini caput similis. XVII. Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa venientem removeat et excludat, increpans vigore censoris et judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago nostra est. Cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta est, vultus alienus est. Deum videre non poteris, quando oculi tui non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit. Illum tu sectata es, rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es, de inimico tuo compta, cum illo pariter et arsura. Haec, oro, cogitanda non sunt Dei servis? non die semper ac nocte metuenda? Viderint quid sibi nuptae per placendi studium de conjugum solatio blandiantur; quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae consensionis adsciscunt. Virgines certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se ejusmodi artibus compserint, inter virgines non putem debere numerari, sed tamquam contactas oves et morbidas pecudes a sancto et puro grege virginitatis arceri, ne contagio suo caeteras polluant dum simul degunt, ne perdant alias quaecumque perierunt. XVIII. Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque et infesta vitemus. Nec illa praetereo quae, dum 179 negligentia in usum veniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt. Quasdam non pudet nubentibus interesse, et in illa lascivientium libertate sermonum colloquia incesta miscere, audire quod non decet, quod non licet dicere, observari et esse praesentes inter verba turpia et temulenta convivia quibus libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur. Quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est, aut voluptaria illic et laeta esse quae possunt ubi et studia et vota diversa sunt? Quid illic discitur, quid videtur? Quantum a proposito suo virgo deficit, quando pudica quae venerat impudica discedit? Corpore licet virgo ac mente permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quae habebat. XIX. Quid vero quae promiscuas balneas adeunt, quae oculis ad libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt? quae cum viros atque a viris nudae vident turpiter ac videntur, nonne ipsae illecebram vitiis praestant? nonne ad corruptelam et injuriam suam desideria praesentium sollicitant et invitant? Viderit, inquis, qua illuc mente quis veniat, mihi tantum reficiendi corpusculi cura est et lavandi. Non te purgat ista defensio, nec lasciviae et petulantiae crimen excusat. Sordidat lavatio, ista non abluit, nec emundat membra, sed maculat. Impudice tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris impudice. Oculos tuos turpi oblectatione non polluis; sed, dum oblectas alios, ipsa pollueris. Spectaculum de lavacro facis. Theatro sunt foediora quo convenis. Verecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu vestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda et contrectanda virginitas revelatur. Jam nunc considera an, cum vestita es, verecunda sis inter viros talis cui ad inverecundiam proficit audacia nuditatis. XX. Sic ergo frequenter Ecclesia virgines suas plangit, sic ad infames earum ac detestabiles fabulas ingemiscit, sic flos virginum extinguitur, honor continentiae ac pudor caeditur, gloria omnis ac dignitas profanatur! Sic se expugnator inimicus per artes suas inserit; sic insidiis per occulta fallentibus diabolus obrepit. Sic, dum ornari cultius, dum liberius evagari virgines volunt, esse virgines desinunt, furtivo dedecore corruptae, viduae antequam nuptae, non mariti sed Christi adulterae; quam fuerant praemiis ingentibus virgines destinatae, tam magna supplicia pro amissa virginitate sensurae. XXI. Audite itaque me, virgines, ut parentem; audite, quaeso, vos timentem pariter ac monentem; audite utilitatibus et commodis vestris fideliter consulentem. Estote tales quales vos Deus artifex fecit: estote tales quales vos manus Patris instituit: maneat in vobis facies incorrupta, cervix pura, forma sincera. Non inferantur auribus vulnera, nec brachia includat aut colla de armillis et monilibus catena pretiosa; sint a compedibus aureis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deo digni. Celebrentur lavacra cum feminis, quarum inter vos pudica lavatio est. Nuptiarum festa improba et convivia lasciva vitentur, quorum periculosa contagio est. Vince vestem, quae virgo es: vince aurum, quae carnem vincis et saeculum. Non est ejusdem non posse a majoribus vinci et imparem minoribus inveniri. Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) durus et arduus est limes qui tendit ad gloriam (Ib. 13). Per hunc viae limitem martyres pergunt, eunt virgines, justi quique gradiuntur. Lata et spatiosa itinera vitate. Lethales illic illecebrae et mortiferae voluptates.180 Illic diabolus blanditur ut fallat, arridet ut noceat, illicit ut occidat. Primus, cum centeno, martyrum fructus est, secundus, sexagenarius, vester est. Ut apud martyres non est carnis et saeculi cogitatio, nec parva et levis et delicata congressio, sic et in vobis, quarum ad gratiam merces secunda est, sit et virtus ad tolerantiam proxima. Non est ad magna facilis ascensus. Quem sudorem perpetimur, quem laborem, cum conamur ascendere colles et vertices montium? Quid, ut ascendamus ad coelum? Si praemium pollicitationis attendas, minus est quod laboras. Immortalitas perseveranti datur, perpetua vita promittitur, regnum Dominus pollicetur. XXII. Servate, virgines, servate quod esse coepistis, servate quod eritis. Magna vos merces manet, praemium grande virtutis, munus maximum castitatis. Vultis scire quo malo careat et quid boni teneat continentiae virtus? Multiplicabo, inquit mulieri Deus, tristitias tuas et gemitus tuos, et in tristitia paries filios, et conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). Vos ab hac sententia liberae estis, vos mulierum tristitias et gemitus non timetis. Nullus vobis de partu circa filios metus est, nec maritus est dominus, sed dominus vester et caput Christus est ad instar et vicem masculi. Sors vobis et conditio communis est. Domini vox est in illa dicentis: Filii saeculi hujus generant et generantur. Qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt, neque matrimonium faciunt. Neque enim incipient mori: aequales enim sunt Angelis Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX, 31-36). Quod futuri sumus jam vos esse coepistis. Vos resurrectionis gloriam in isto saeculo jam tenetis, per saeculum sine saeculi contagione transitis. Cum castae perseveratis et virgines. Angelis Dei estis aequales. Tantum maneat et duret solida et illaesa virginitas, et ut coepit fortiter, jugiter perseveret; nec monilium aut vestium quaerat ornamenta, sed morum. Deum spectet et coelum, neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat aut ad terrena deponat. XXXIII. Prima sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. Cum adhuc rudis mundus et inanis est, copiam foecunditate generantes propagamur, et crescimus ad humani generis augmentum: cum jam refertus est orbis et mundus impletus, qui capere continentiam possunt, spadonum more viventes, castrantur ad regnum. Nec hoc jubet Dominus, sed hortatur; nec jugum necessitatis imponit, quando maneat voluntatis arbitrium liberum. Sed cum habitationes multas apud Patrem suum dicat (Joan. XIV, 2), melioris habitaculi hospitia demonstrat. Habitacula ista meliora vos petitis, carnis desideria castrantes, majoris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. Omnes quidem qui ad divinum lavacrum Baptismi sanctificatione perveniunt, hominem illic veterem gratia lavacri salutaris exponunt, et innovati Spiritu sancto, a sordibus contagionis antiquae iterata nativitate purgantur. Sed nativitatis iteratae vobis major sanctitas et veritas competit, quibus desideria jam carnis et corporis nulla sunt. Sola in vobis quae sunt virtutis et spiritus ad gloriam remanserunt. Apostoli vox est, quem Dominus vas electionis suae dixit, quem ad promenda mandata coelestia Deus misit: Primus homo, inquit, de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49) Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, 181 sanctitas portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. XXIV. Quae vos singula, o bonae virgines, observare, diligere, implere debetis; quae Deo et Christo vacantes, ad Dominum, cui vos dicastis, et majore et meliore parte praeceditis. Provectae annis, junioribus facite magisterium: minores natu, praebete comparibus incitamentum. Hortamentis vos mutuis excitate, aemulis de virtute documentis ad gloriam provocate. Durate fortiter, spiritaliter pergite, pervenite feliciter. Tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari.