LIBER OCTAVUS. recensere

175 I. Arbitror, immo certus sum fastidiosam plurimis styli hujus prolixitatem fore, maxime quia morum nostrorum vitia castigat. Omnes enim admodum se laudari volunt: nulli grata reprehensio est. Immo, quod pejus multo est, quamlibet malus, quamlibet perditus, mavult mendaciter praedicari quam jure reprehendi, et falsarum laudum irrisionibus decipi quam saluberrima admonitione servari. Et cum haec ita sint, quid agendum est? Nunquid voluntati improborum hominum serviendum? aut si sibi etiam illi frivolas laudes deferri volunt, decet nos frivola atque irridenda deferre? maxime cum a fidelibus viris ne illi quidem irrideri debeant qui se irrideri volunt, sicut ne illi quidem mendaciter praedicari qui se cupiunt titulo etiam falsae laudis ornari: quia non tam illud quod unusquisque illorum cupiat audire, quam quid nos dicere deceat considerandum est; praecipue cum propheta dicat: Vae his qui dicunt dulce amarum et amarum dulce (Isa. V, 16). Ac per hoc modis omnibus tenenda veritas, ut quod in re est, hoc et in verbis sit: quae in se dulcedinem habent, dulcia; quae amaritudinem, amara dicantur; praesertim nunc in negotio sacro, ubi a plurimis nostrae iniquitates Deo ascensentur, et ne accusabiles ipsi esse videantur, Deum accusare praesumunt. Cum enim eum incuriosum et negligentem, resque humanas aut non ex judicio gubernare aut etiam nec gubernare blasphement; quid aliud utique Deum quam inertiae et abusionis et iniquitatis accusant? 176 O humanae insipientiae caecitatem! O insanae temeritatis furorem! Deum ergo, o homo, incuriosum ac negligentem vocas? Si quemlibet ingenuorum hominum hac contumelia laederes, injuriarum insolentium reus esses; certe si illustriorem quempiam ac sublimiorem, etiam censuram juris publici sustineres. Pupillis enim vel maxime prodigis haec objiciuntur opprobria, perditorum hoc adolescentium speciale convicium est, ut abusores scilicet et incuriosi ac negligentes rerum suarum esse dicantur. O sacrilegae voces, o profanae procacitates! Deum ergo hoc esse dicimus quod etiam inter homines non nisi perditissimos nuncupamus? Quamvis non sola ista dicantur. Nota quippe ei, ut ante jam dixi, etiam iniquitatis impingitur. Si enim nos quae patimur non meremur, et indigni miseriarum praesentium tolerantia sumus, injustum utique Deum dicimus, qui nos jubeat mala indigna tolerare. Sed non tam, inquis, jubet quam permittit. Acquiescamus hoc ita esse. Sed quam longe, quaeso, est a jubente permittens? Qui enim scit nos ista perferre, et prohibere potest ne perferamus, probat absque dubio debere perferre quaecunque patitur sustinere. Unde videmus quia judicii est sui justa permissio et sententia superna, quod patimur. Cum enim sint omnia ditionis sacrae, et nutus Dei cuncta moderetur, quidquid malorum quotidie poenarumque perferimus, censura est divinae manus: quam utique censuram nos inardescere facimus et peccatis nostris jugiter commovemus: nos coelestis irae ignem accendimus, et excitamus incendia quibus ardeamus. Ut recte utique, quoties mala ista perferimus, etiam ad nos dici illud propheticum possit: Ite in flammam ignis quam accendistis (Isa. L, 11). Ac per hoc, juxta sententiam sacram, 177 ipse sibi parat peccator quisque quod patitur (Psalm. VII). Nihil est itaque quod calamitatibus nostris Deo imputare possimus. Nos calamitatum nostrarum auctores sumus. Deus enim pius est ac misericors, et qui, ut scriptum est, neminem velit perire vel laedere (I Tim. II, 4). Nos ergo adversum nos omnia facimus. Nihil itaque, nihil est in nos crudelius nobis: nos, inquam, nos etiam Deo nolente cruciamus. Sed videlicet adversum me ipsum dicere videor, qui cum superius dixerim ob peccata nostra nos puniri a Deo, nunc dicam nos puniri a nobis ipsis. Utrumque verum est. A Deo quippe punimur; sed ipsi facimus ut puniamur. Cum autem punire nos ipsi facimus, cui dubium est quin ipsi nos nostris criminibus puniamus? Quia quicunque dat causam qua puniatur, ipse se punit, secundum illud: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Ergo si funibus peccatorum suorum perversi homines alligantur, ipse se absque dubio alligat peccator quisque, cum peccat. II. Sed quia de impuritate Afrorum jam multa diximus, nunc de blasphemiis saltem pauca dicamus. Professa enim illic jugiter plurimorum paganitas fuit. Habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, coelestem illam scilicet, Afrorum daemonem dico: cui ideo, ut reor, veteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt; ut quia in eo non erat numen, vel nomen esset; et quia non habebat aliquam ex potestate virtutem, haberet saltem ex vocabulo dignitatem. Quis ergo illi idolo non initiatus, quis non a stirpe ipsa forsitan ac nativitate devotus? Nec loquor de hominibus sicut vita ita etiam professione ac vocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. Tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas in hominibus professionis suae. 178 Illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum qui professionem Christo dicaverant, mente idolis serviebant. Quis enim non eorum qui Christiani appellabantur, coelestem illam aut post Christum adorabit, aut, quod est pejus multo, antequam Christum? Quis non daemoniacorum sacrificiorum nidore plenus divinae domus limen introiit, et cum fetore ipsorum daemonum, Christi altare conscendit, ut non tam immanis criminis fuisset ad templum Domini non venire quam sic venire? Quia Christianus qui ad ecclesiam non venit, negligentiae reus est; qui autem sic venit, sacrilegii. Minoris enim piaculi res est si honor Deo non deferatur, quam si irrogetur injuria. Ac per hoc quicunque ista fecerunt, non dederunt honorem Deo, sed derogaverunt. Nam etiam ipsam quodammodo ecclesiae salutationem idolo praestiterunt: quia secundi loci officiositas honori illius proficit cui principalia deferuntur. Ecce quae Afrorum et maxime nobilissimorum fides, quae religio, quae Christianitas fuit. Dicebantur Christiani ad contumeliam Christi. Cum Apostolus declamet: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participare et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20, 21); illis hoc satis non erat ut cum calice Dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent; nec sufficiebat ut mensam daemonum mensae Dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad Dei templa venientes, sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inhalassent. III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. Acquiescamus hoc ita esse. Sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam 179 faciant civitatis, vides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. Nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores; quamvis hoc usitatius ut deteriores: ac per hoc cum etiam boni domini servos vel maxime malos habeant, promptum est intelligere quales illic familiae omnes fuerint, cum serviles animos jam per se malos etiam dominorum faceret nequitia pejores. Esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. Nunquid illa leviora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque exsecrationes sanctorum omnium dico. Sacrilegii quippe genus est, Dei odisse cultores. Sicut enim si servos nostros quispiam caedat, nos in servorum nostrorum caedit injuriam; et si a quoquam filius verberetur alienus, in supplicio filii pietas paterna torquetur: ita et cum servus Dei a quoquam laeditur, majestas divina violatur, dicento id ipsum ad apostolos suos Domino: Qui vos recipit, me recipit (Matth. X, 40); et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Benignissimus scilicet ac piissimus Dominus communem sibi cum servis suis et honorem simul et contumeliam facit; ne quis, cum laederet Dei servum, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio injuriis servorum dominicorum Dei admisceretur injuria, testante id suis Deo affectu indulgentissimo in hunc modum: Quoniam qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). Ad exprimendam teneritudinem pietatis suae, tenerrimam partem humani corporis nominavit; ut apertissime intelligeremus Deum tam parva sanctorum suorum contumelia laedi quam parvi verberis tactu humani visus acies laederetur. Insectabantur itaque Afri 180 atque oderant servos Dei, et in eis Deum. IV. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium illorum. Illis scilicet quibus etiam Judaeorum odia comprobantur in Christum, cum dicebant ad eum, Samaritanus es tu, et daemonium habes (Joann. VIII, 48); cum irridebant, cum maledicebant, cum insufflabant in faciem ejus, et frendebant dentibus super caput ejus. Unde etiam in psalmis dicit Salvator ipse qui pertulit: Omnes qui conspiciebant aspernabantur me, et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psalm. XXI, 8). Et alibi: Tentaverunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis (Psalm. XXXIV, 16). Ita igitur et in monachis, id est, sanctis Dei, Afrorum probatur odium; quia irridebant scilicet, quia maledicebant, quia insectabantur, quia detestabantur, quia omnia in illos pene fecerunt quae in Salvatorem nostrum Judaeorum impietas ante fecit quam ad effusionem ipsam divini sanguinis perveniret. Sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Judaeos fecisse legimus. An occiderint, nescio, non affirmo. Sed tamen magna defensio, si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum. Putemus ergo occisos illic non esse sanctos. Sed quid faciemus quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum Dominus ipse dicat: Qui odit fratrem suum sine causa, homicida est (I Joann. III, 15). Quamvis non sine causa persecuti sunt servos Dei. Nam quis dicere possit quod sine causa, homines scilicet omnibus a se vitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil videbant suum, quoniam Dei totum. Maxima enim causa est discordiarum diversitas voluntatum: quia fieri aut omnino non potest aut vix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat a qua ipse dissentit. Itaque eos 181 non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant. Illi enim vivebant jugiter in nequitia, isti in innocentia; illi in libidine, isti in castitate; illi in lustris, isti in monasteriis; illi prope jugiter cum diabolo, isti sine cessatione cum Christo. Non sine causa itaque istud fuit quod intra Africae civitates, et maxime intra Carthaginis muros, palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium jubis usque ad cutem tonsum videre tam infelix ille populus quam infidelis sine convicio atque exsecratione vix poterat. Et si quando aliquis Dei servus, aut de Aegyptiorum coenobiis, aut de sacris Hierusalem locis, aut de sanctis eremi venerandisque secretis ad urbem illam officio divini operis accessit, simul ac populo apparuit, contumelias, sacrilegia et maledictiones excepit. Nec solum hoc: sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur. Vere ut si quis ea inscius rerum fieri videret, non aliquem hominem ludificari, sed novum inauditumque monstrum abigi atque exterminari arbitraretur. V. Ecce Afrorum et praecipue Carthaginensium fidem. Tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et minus primum eorum adventum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. Sanctum electionis vas Paulum apostolum de unius Dei cultu ac majestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter audivit (Act. XVII, 22). Lycaonii autem in tantum etiam admirati sunt, ut cum in apostolis divinas virtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent (Act. XIV, 10-12). Intra Carthaginem vero apparere in plateis et compitis Dei servos sine contumelia atque exsecratione vix licuit. 182 Persecutionem hoc quidem fuisse non putant, quia non et occisi sunt. Latrones quidem hoc proverbio uti solent, ut quibus non auferant vitam, dedisse se dicant. Sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum. Interfici enim indemnatum quemcunque hominem, etiam duodecim tabularum decreta vetuerunt. Ex quo agnoscitur quod magna illic praerogativa Dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum Dei servis licuit evadere, quia a pagano jure defensi sunt ne Christianorum manibus trucidarentur. Et miramur si nunc Barbaros illi perferunt, cum videamus quod sancti viri in illis Barbaros pertulerunt? Justus ergo est Dominus, et justum judicium suum (Psalm. CXVIII, 137). Quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt (Gal. VI, 8). Ut vere videatur de improbitate illius gentis dixisse Dominus: Reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quae fecit, facite illi; quia contra Dominum erecta est (Jer. L, 29). Miremur itaque aut indignemur quod aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant? Multo illa ma jora sunt quae in Deum ante fecerunt, si juxta per sonarum diversitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt.