LIBER SEXTUS.
recensere112 I. Personaliter diu locuti sumus, et excessisse videmur regulam disputandi. Cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat de me forsitan vel dicit: Cum causa generalis sit quam exsequitur, quid negotio huic contulit quod in personam unius tanta congessit? Esto. Putaverit enim ille de quo locutus est, talis sit. Sed nunquid officit bonitati unius crimen alterius, aut, quod fortius multo est, nunquid laeditur scelere personali causa cunctorum? Possum quidem evidentibus testimoniis approbare, quia laeditur, Achar enim quondam de anathemate quippiam furto abstulit (Josue VII, 4), et crimen unius hominis plaga omnium fuit. David numerari plebem Israeliticam jussit, et errorem illius Dominus clade totius populi vindicavit (II Reg. XXIV, 1). Rabsaces locutus quaedam est in contumeliam Dei; et centum octoginta quinque millia hominum strage perculit quod unius profani hominis procax lingua maledixit (Isa. XXXI). Et ideo non immerito etiam beatus apostolus Paulus ejici de Ecclesia pestilentem jubet; et cur jubeat, ostendit dit dicens: Quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6). Unde evidenter agnoscimus, etiam unum saepissime malum hominem perditionem esse multorum. Nec injuria intelligere is quicumque legerit debet, non superflue me superius de uno malo aliqua dixisse, cum scilicet frequentissime divinae majestatis iracundia etiam per unum legatur accensa. Sed ego non ago hac districtione qua dico. Neque enim necesse est ut unum obesse omnibus putem, cum omnes mutuo sibi obsunt. Non convenit ut per unum cunctos periclitari putem, 113 cum per se cuncti periclitentur. Omnes enim admodum in perditione ruunt, aut certe. ut aliquid dicam lenius, pene omnes. Unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor, aut certe vel idem esset malorum numerus qui bonorum? O miseriam lacrymabilem! o miseriam luctuosam! Quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est, ab eo qui fuit quondam! Tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Sapphiram, quia mentiti essent, morte mulctavit (Act. V). Beatissimus quoque Paulus etiam unum de Ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret (I Cor. V, 5). Nunc nos etiam pari utriusque partis numero contenti sumus. Et quid contenti dicam? Exsultare nos potius ac tripudiare gaudio conveniret, si parilitas ista nobis contingeret. Ecce in quid recidimus, ecce in quid post illam Christiani populi puritatem qua omnes quondam immaculati erant, ecce in quid redacti sumus, ut beatam fore Ecclesiam judicemus, si vel tantum in se boni habeat quantum mali. Nam quomodo non beatam arbitremur, si mediam plebis partem haberet innoxiam, quam pene totam nunc esse plangimus criminosam? Unde superflue, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera deflevimus. Aut omnes enim, aut pene omnes flendi atque lugendi sunt. Nam aut plurimi tales sunt, aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse, et laborant actu malorum operum non impares videri; ac per hoc etiam si minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolunt minus esse, si possint. Denique, quod unum possunt, vel voto tales sunt, ac voluntate 114 non cedunt; et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. Est enim, licet in dissimilibus rebus, haec illorum aemulatio quae bonorum; ut sicut boni optant cunctos honestate mentium vincere, sic mali cupiant pravitate superare. Nam sicut haec bonorum gloria est ut quotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores; et sicut optimi cupiunt virtutum universarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi universorum scelerum vindicare. Et hoc utique in malum nostrum maxime nostri, hoc est, Christiani, qui scilicet, ut jam diximus, malitiam sapientiam putant, et de quibus Deus specialiter dicit: Perdam sapientiam sapientum, et intellectum prudentium reprobabo (I Isa XXIX, 14). Cumque Apostolus clamet: Si quis videtur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. 3, 18); hoc est dicere, Si quis vult esse sapiens, sit bonus, quia nemo vere sapiens nisi vere bonus: nos e diverso, malarum mentium vitio et, ut Divinitas ait (Rom. I, 28), reprobo sensu bonitatem pro stultitia repudiantes, et nequitiam pro sapientia diligentes, tanto quotidie prudentiores esse nos credimus quanto pejores sumus. II. Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur, sed studio malae voluntatis adnitimur ut semper pejores esse videamur? Et hinc est quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros: quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. Illi per imperitiam veritatis, quia quae sunt bona nesciunt, mala pro bonis diligunt; nos cum scientiam veritatis habeamus, quae sint bona optime novimus * modis. Primum, quod nihil ferme vel criminum vel flagitiorum est quod in spectaculis non sit; ubi summum deliciarum genus est mori homines, aut, quod est morte gravius acerbiusque, lacerari, 115 expleri ferarum alvos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia, conspicientium voluptate; hoc est, non minus pene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus devorari. Atque ut hoc fiat, orbis impendium est. Magna enim cura id agitur et elaboratur. Adeuntur etiam loca abdita, lustrantur invii saltus, peragrantur silvae inexplicabiles, conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur niviferae valles; et ut devorari possint a feris viscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum. Sed haec, inquis, non semper fiunt. Certum est. Et praeclara erroris est excusatio, quia non semper fiunt. Quasi vero unquam fieri debeant quae Deum laedant; aut ideo, quae mala sunt, bene fiant, quia non jugiter fiant. Nam et homicidae homines non semper occidunt; et homicidae tamen sunt, etiam quando non occidunt, quia interdum polluuntur homicidio. Et latrones omnes non semper latrocinantur, sed latrones tamen esse non desinunt: quia etiam cum rebus ipsis latrocinia non agunt, animis tamen a latrocinio non recedunt. Sic utique omnes hi qui spectaculis istius modi delectantur, etiam quando non spectant, innoxii tamen a spectaculorum piaculis mente non sunt, quia semper vellent spectare, si possent. Nec solum hoc, sed sunt alia majora. Quid enim? Nunquid non consulibus et pulli adhuc gentilium sacrilegiorum more pascuntur, et volantis pennae auguria quaeruntur, ac pene omnia fiunt quae etiam illi quondam pagani veteres frivola atque inridenda duxerunt? Et cum haec omnia ipsi agant qui annis nomina tribuunt, et a quibus anni ipsi exordium sumunt, credimus nobis bene annos posse procedere qui a rebus talibus ordiuntur? Atque utinam sicut haec propter consules tantum fiunt, 116 ita illos tantum incestarent propter quos fiunt. Illud est feralissimum et gravissimum, quod dum consensu publico aguntur, honor paucissimorum fit crimen omnium; ac sicut singulis annis bini inaugurentur, prope est ut in omni mundo nullus evadat. III. Sed de his putemus hoc satis esse quod dictum est, quae, ut ipsi excusatis, non semper fiunt. De quotidianis tamen obscenitatibus loquamur; quas tales ac tam innumeras legiones daemonum excogitaverunt, ut etiam honestae ac probae mentes, etsi nonnullas earum spernere ac calcare possunt, omnes tamen penitus superare vix possint. Sicut enim exercitus pugnaturi ea loca per quae venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercidere aut sudibus praefigere aut tribulis infestare dicuntur; scilicet ut etiamsi non in omnia ea quispiam incidat, nullus tamen penitus evadat: ita etiam daemones tam multas in vita ista humano generi inlecebrarum insidias praetenderunt, ut etsi plurimas earum aliquis effugiat, tamen quacunque capiatur. Equidem quia longum est nunc dicere de omnibus, amphitheatris scilicet, odeis, lusoriis, pompis, athletis, petaminariis, pantomimis, caeterisque portentis, quae piget dicere, quia piget malum tale vel nosse, de solis circorum ac theatrorum impuritatibus dico. Talia enim sunt quae illic fiunt, ut ea non solum dicere, sed etiam recordari aliquis sine pollutione non possit. Alia quippe crimina singulas sibi ferme in nobis vendicant portiones, ut cogitationes sordidae animum, ut impudici aspectus oculos, ut auditus improbi aures; ita ut cum ex his unum aliquod erraverit, reliqua possint carere peccatis. In theatris vero nihil horum reatu vacat, quia et concupiscentiis animus et auditu aures et aspectu oculi polluuntur: quae quidem 117 omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare ea quispiam atque eloqui salvo pudore non valeat. Quis enim integro verecundiae statu dicere queat, illas rerum turpium imitationes, illas vocum ac verborum obscenitates, illas motuum turpitudines, illas gestuum foeditates? quae quanti sint criminis vel hinc intelligi potest quod et relationem sui interdicunt. Nonnulla quippe etiam maxima scelera incolumi honestate referentis et nominari et argui possunt, ut homicidium, latrocinium, adulterium, sacrilegium, caeteraque in hunc modum. Solae theatrorum impuritates sunt quae honeste non possunt vel accusari. Ita nova in coarguenda harum turpitudinum probrositate res evenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea velit, honestate tamen integra ea loqui et accusare non possit. Alia quoque omnia mala agentes polluunt, non videntes vel audientes. Siquidem etsi blasphemum quempiam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis; et si intervenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abhorres animo. Solae spectaculorum impuritates sunt quae unum admodum faciunt et agentium et aspicientium crimen. Nam dum spectantes haec comprobant ac libenter vident, omnes ea visu atque assensu agunt. Ut vere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur; et qui forte ad spectaculum puri venerant, de theatro adulteri revertuntur. Non enim tunc tantummodo quando redeunt, sed etiam quando veniunt, fornicantur. Nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est. IV. Quae cum ita sint, ecce qualia 118 aut omnes aut pene omnes Romani agunt. Et cum haec ita sint; qui talia agimus, negligi nos a Divinitate causamur; relinqui nos a Domino nostro dicimus, cum ipsi Dominum relinquamus? Fingamus enim quod respicere nos Dominus noster velit etiam non merentes; videamus si potest. Ecce innumera Christianorum millia in spectaculis quotidie rerum turpium commorantur. Potest ergo ad illos Deus respicere qui tales sunt? Potest ad eos respicere qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris? An forte hoc volumus et hoc dignum putamus, ut cum in circis nos et in theatris Deus videat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum, et turpitudines quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum? Alterutrum enim fieri necesse est. Quia si nos videre dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos sumus videat? aut si ab illis, quod non dubium est, avertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter avertat. Et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi. An forte in morem veterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? Faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. Nos quomodo haec facimus, qui odisse Deum nostrum haec certi sumus? Aut certe si placere has turpitudines Deo novimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus. Sin vero in conscientia nostra hoc est quod Deus horret, quod exsecratur, quod sicut in his sit pastus diaboli, ita offensio Dei, quomodo nos in Ecclesia Dei colere Deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deservimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? Et quae nobis, quaeso, spes erit apud Deum, qui non casu aut imprudentia Deum laedimus, 119 sed exemplo illorum quondam gigantum quos insanis conatibus superna tentasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus? Sic nos per injurias quas in omni mundo Deo semper inferimus, quasi consensu publico coelum oppugnamus. Christo ergo (o amentia monstruosa!), Christo circenses offerimus et mimos, et tunc hoc maxime cum ab eo aliquid boni capimus, cum prosperitatis ab eo aliquid attribuitur, aut victoria de hostibus a Divinitate praestatur? Et quid aliud hac re facere videmur quam si quis homini beneficium largienti injuriosus sit, aut blandientem conviciis caedat, aut osculantis vultum mucrone transfigat? Interrogo enim omnes potentes ac divites mundi hujus, cujus piaculi reus sit servus ille qui bono ac pio domino malum cogitet, qui bene merenti convicium faciat, et pro libertate quam accipit contumeliam reddat. Absque dubio maximi criminis reus creditur qui malum pro bono reddit, cui etiam malum pro malo reddere non liceret. Hoc ergo etiam nos qui Christiani dicimur, facimus. Inritamus in nos misericordem Deum impuritatibus nostris, propitiantem sordibus laedimus, blandientem injuriis verberamus. V. Christo ergo (o amentia monstruosa!), Christo circenses offerimus et mimos, Christo pro beneficiis suis theatrorum obscena reddimus, Christo ludicrorum turpissimorum hostias immolamus? Videlicet hoc nos pro nobis in carne natus Salvator noster edocuit. Hoc vel per se ipsum vel per apostolos praedicavit. Propter hoc humanae nativitatis verecundiam subiit, et contumeliosa terreni ortus principia suscepit. Propter hoc in praesepio jacuit, cui servierunt angeli cum jaceret. Propter hoc involvi se pannorum crepundiis voluit, qui coelum regebat in pannis. Propter hoc in patibulo pependit, 120 quem pendentem mundus expavit. Qui propter vos, inquit Apostolus, pauper factus est, cum dives esset, ut illius inopia vos honestaremini (II Cor. VIII, 9). Et cum in forma, inquit, Dei esset, humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6, 8). Hoc nos videlicet Christus imbuit, cum pro nobis ista toleraret. Praeclaram passioni ejus vicissitudinem reddimus, qui cum morte ipsius redemptionem acceperimus, vitam ei turpissimam repensamus. Apparuit enim, inquit beatissimus Paulus, gratia Domini nostri Jesu Christi, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et juste vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum Domini gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. I, 11-14). Ubi sunt qui haec faciant propter quae venisse Christum Apostolus dicit? Ubi sunt qui desideria saeculi fugiant, ubi qui vitam pie ac juste agant, ubi qui sperare se spem beatam bonis operibus ostendant, et immaculatam vitam agentes, hoc ipso se perhibent regnum Dei exspectare quia merentur accipere? Venit, inquit, Dominus Jesus Christus, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Ubi est populus ille mundus, ubi populus acceptabilis, ubi populus boni operis, ubi populus sanctitatis? Christus, inquit Scriptura, pro nobis passus est, nobis exemplum relinquens ut sequamur vestigia ejus (I Pet. II, 21). Videlicet vestigia Salvatoris sequimur in circis, vestigia Salvatoris sequimur in theatris. Tale nobis scilicet Christus reliquit exemplum; quem flevisse legimus, risisse non legimus. Et hoc utrumque pro nobis: quia fletus compunctio est animae, risus corruptio disciplinae. 121 Et ideo dicebat, Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25). Et: Beati qui fletis, quoniam ridebitis (Ibid., 21). Nobis autem ridere et gaudere non sufficit, nisi cum peccato atque insania gaudeamus, nisi risus noster impuritatibus, nisi flagitiis misceatur. VI. Quis, rogo, hic error est, quae stultitia? Numquid laetari assidue et ridere non possumus, nisi risum nostrum atque laetitiam scelus esse faciamus? An forte infructuosum putamus gaudium simplex, nec delectat ridere sine crimine? Quod, rogo, hoc malum est, aut quis furor? Rideamus, quaeso, quamlibet immensuratim, laetemur quamlibet jugiter, dummodo innocenter. Quae vecordia est et amentia, ut non putemus risum et gaudium tanti esse, nisi in se Dei habuerit injuriam? injuriam utique, et quidem maximam. In spectaculis enim quaedam apostasia fidei est et a symbolis ipsius et coelestibus sacramentis lethalis praevaricatio. Quae est enim in baptismo salutari Christianorum prima confessio? Quae scilicet nisi ut renuntiare se diabolo ac pompis ejus atque spectaculis et operibus protestentur? Ergo spectacula et pompae, etiam juxta nostram professionem, opera sunt diaboli. Quomodo, o Christiane, spectacula post baptismum sequeris, quae opus esse diaboli confiteris? Renuntiasti semel diabolo et spectaculis ejus; ac per hoc necesse est ut prudens et sciens, dum ad spectacula remeas, ad diabolum te redire cognoscas. Utrique enim rei simul renuntiasti, et unum utrumque esse dixisti. Si ad unum reverteris, ad utrumque remeasti. Abrenuntio enim, inquis, diabolo, pompis, spectaculis et operibus ejus. Et quid postea? Credo, inquis, in Deum patrem omnipotentem et in Jesum Christum filium ejus. Ergo primum renuntiatur diabolo, ut credatur Deo: 122 quia qui non renuntiat diabolo, non credit Deo: et ideo qui revertitur ad diabolum, relinquit Deum. Diabolus autem in spectaculis est et pompis suis; ac per hoc cum redimus ad spectacula, relinquimus fidem Christi. Hoc itaque modo omnia symboli sacramenta solvuntur; et totum quod in symbolo sequitur, labefactatur et nutat. Nihil enim sequens stat, si principale non steterit. Dic igitur tu, Christiane, quomodo tenere te sequentia symboli putas, cujus principia perdidisti? Membra sine capite nihil prosunt, et ad exordium sui cuncta respiciunt; quae utique si perierint, omnia pessum trahunt. Siquidem stirpe sublata, aut non sunt reliqua; aut si sunt, sine emolumento sunt, quia sine capite nihil constat. Si cui itaque leve spectaculorum crimen videtur, respiciat cuncta ista quae diximus; et videbit in spectaculis non voluptatem esse, sed mortem. Quid est autem aliud quam mortem incurrere, vitae originem perdidisse? Ubi enim fundamentum symboli evertitur, vita ipsa jugulatur. VII. Rursum ergo necesse est redeamus ad illud quod saepe diximus: Quid simile apud barbaros? ubi apud illos circenses, ubi theatra, ubi scelus diversarum impuritatum, hoc est, spei nostrae ac salutis excidium? quibus illi etsi, utpote pagani, uterentur, minore tamen culpa sacrae offensionis errabant: quia etsi esset impuritas visionis, praevaricatio tamen non erat sacramenti. Nos vero quid respondere pro nobis possumus? Tenemus symbolum et evertimus, et confitemur munus salutis pariter et negamus. Ac per hoc ubi est Christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo sacramentum salutis accipimus ut majore postea praevaricationis scelere peccemus? Nos ecclesiis Dei ludicra anteponimus, nos altaria spernimus et theatra honoramus. Omnia denique amamus, 123 omnia colimus. Solus nobis in comparatione omnium Deus vilis est. Denique, praeter alia quae id probant, indicat hoc etiam haec res ipsa quam dico. Si quando enim evenerit, quod scilicet saepe evenit, ut eodem die et festivitas ecclesiastica et ludi publici agantur; quaero ab omnium conscientia, quis locus majores Christianorum virorum copias habeat, cavea ludi publici, an atrium Dei? et templum omnes magis sectentur, an theatrum? dicta evangeliorum magis diligant, an thymelicorum? verba vitae, an verba mortis? verba Christi, an verba mimi? Non est dubium quin illud magis amemus quod anteponimus. Omni enim feralium ludicrorum die, si quaelibet Ecclesiae festa fuerint, non solum ad ecclesiam non veniunt qui Christianos se esse dicunt, sed si qui inscii forte venerint, dum in ipsa ecclesia sunt, si ludos agi audiunt, ecclesiam derelinquunt. Spernitur Dei templum, ut curratur ad theatrum. Ecclesia vacuatur, circus impletur. Christum in altario dimittimus, ut adulterantes visu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. Postea sed videlicet qui corrumpimur rebus prosperis, faciendum aliquid in principio. Et ideo rectissime ad nos Dominus Deus dicit: Propter spurcitiam exterminati estis exterminio. Et rursum: Exterminabuntur, inquit, arae hujus risus. VIII. Sed videlicet responderi hoc potest, non in omnibus haec Romanorum urbibus agi. Verum est. Etiam plus ego addo, ne illic quidem nunc agi, ubi semper acta sunt antea. Non enim hoc agitur jam in Moguntiacensium civitate; sed quia excisa atque deleta est. Non agitur Agrippinae; sed quia hostibus plena. Non agitur in Treverorum urbe excellentissima; sed quia quadruplici est eversione prostrata. Non agitur denique in plurimis 124 Galliarum urbibus et Hispaniarum. Et ideo vae nobis atque impuritatibus nostris, vae nobis atque iniquitatibus nostris. Quae spes Christianis plebibus ante Deum est, quandoquidem ex illo tempore in urbibus Romanis haec mala non sunt, ex quo in Barbarorum jure esse coeperunt? Ac per hoc vitiositas et impuritas quasi germanitas quaedam est Romanorum hominum et quasi mens atque natura, quia ibi praecipue vitia ubicunque Romani. Sed gravis est forsitan haec atque iniqua conquestio. Gravis profecto, si falsa. At quomodo, inquis, quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis urbibus fiant ista quae diximus, plurimas autem jam harum impuritatum labe non pollui; ubi licet sint loca ipsa ac domicilia erroris antiqui, nequaquam tamen aguntur illa quae prius acta sunt. Considerandum ergo utrumque est, id est, quid sit quod adhuc loca ipsa ac diversoria ludicrorum sint, ludicra autem esse cessaverint. Loca enim et habitacula turpitudinum idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnis prius acta sunt. Nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia agi jam prae miseria temporis atque egestate non possunt. Et ideo quod prius actum est, vitiositatis fuit; quod nunc non agitur, necessitatis. Calamitas enim fisci et mendicitas jam Romani aerarii non sinit, ut ubique in res nugatorias perditae profundantur expensae. Pereant adhuc quamlibet multa, et quasi in coenum projiciantur; sed modo tamen perire jam tanta non queunt, quia non sunt tanta quae pereant. Nam quantum ad votum nostrae libidinis atque impurissimae voluptatis, optaremus profecto vel ad hoc tantummodo plus habere, ut possemus in hoc turpitudinis lutum plura convertere. Et res probat quanta prodigere vellemus, si opulenti essemus ac splendidi, 125 cum prodigamus tanta mendici. Ea est enim labes praesentium morum atque perditio, ut cum jam non habeat paupertas quod possit perdere, adhuc tamen velit vitiositas plus perire. Non est ergo quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, ut dicamus non in omnibus nunc urbibus agi illa quae prius acta sunt. Ideo enim non in omnibus jam aguntur, quia urbes ubi agebantur illa, jam non sunt; et ubi quidem diu acta sunt, id effecerunt ut ubi illa agebantur, esse non possint; sicut ipse Deus ad peccatores locutus est per prophetam, quia horum recordatus est Dominus, et ascendit, inquit, super cor ejus, et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et stuporem et in maledictum (Jerem. XLIV, 21, 22). Per haec ergo jam factum est, ut major pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et in maledictum. IX. Atque utinam acta tantummodo prius essent, et agere haec Romana vitiositas aliquando cessaret. Forsitan, ut scriptum est, propitiaretur Deus peccatis nostris. Sed nequaquam ita agimus, ut propitietur. Mala enim incessabiliter malis addimus, et peccatis peccata cumulamus; et cum maxima nostri pars jam perierit, id agimus ut pereamus omnes. Quis, rogo, interfici alterum juxta se videt, et ipse non metuit? Quis domum vicini sui ardere cernit, et non efficere omnibus modis nititur ne ipse incendio concremetur? Nos non vicinos nostros tantum ardere vidimus, sed ipsi jam ex maxima nostrorum corporum parte arsimus. Et quid hoc, proh nefas, mali est? Arsimus, arsimus; et tamen flammas quibus jam arsimus, non timemus. Nam quod non ubique, ut dixi, agantur quae prius acta sunt, miseriae est beneficium, 126 non disciplinae. Denique facile hoc probo. Da enim prioris temporis statum, et statim ubique sunt quae fuerunt. Plus addo; quantum ad vota hominum pertinet, etsi jam non ubique sunt, ubique adhuc sunt, quia ubique ea populus vellet esse Romanus. Cum enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa rei turpis cupiditas pro actione damnatur. Nam, sicut dixi, juxta Domini nostri dictum: Qui mulierem viderit ad concupiscendum, reus est adulterii corde concepti (Matth. V, 28), intelligere possumus quid etiam si res turpes atque damnabiles necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium voluntate damnamur. Et quid dicam de voluntate? omnes haec ferme, cum possunt, agunt. Denique cujuslibet civitatis incolae Ravennam aut Romam venerint, pars sunt Romanae plebis in circo, pars sunt populi Ravennatis in theatro. Ac per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. Omnes turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium voluntate sociantur. Et blandimur nobis insuper de probitate morum, blandimur nobis de turpitudinum raritate? Ego amplius dico, non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes quae prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae sunt. Tunc enim integra Romani orbis membra florebant, angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium cives divitiis ac deliciis affluebant; vix poterat religionis auctoritas, inter tantam rerum exuberantiam, morum tenere censuram. Pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis auctores turpium voluptatum, sed plena ac referta erant omnia. Nemo sumptus rei publicae cogitabat, nemo dispendia, quia non sentiebatur expensa. Quaerebat quodammodo ipsa res publica, ubi perderet quod penus posset jam vix recipere. 127 Et ideo cumulus divitiarum qui jam fere modum excesserat, etiam in res nugatorias redundabat. Nunc autem quid dici potest? Recesserunt a nobis copiae veteres, recesserunt priorum temporum facultates; miseri jam sumus, et necdum nugaces esse cessamus. Cumque etiam pupillis, prodigis vel prodigiosis soleat subvenire paupertas, simulque ut destiterint esse divites, desinunt quoque esse vitiosi; nos tantum novum genus pupillorum ac perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia perdurat. Adeo nos non, ut alii homines, causas corruptelarum in inlecebris, sed in cordibus habemus, et vitiositas nostra mens nostra est; ut ad emendandos nos non facultatum ablatione, sed malarum rerum amore peccemus. X. Quanta autem vitia Romanorum sint quibus barbarae gentes non coinquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt. Sed illud admoneo tamen antequam dicam, ne ullum penitus culpae genus quod ad contumeliam Dei pertinet, cuiquam leve esse videatur. Si enim inlustrem ac praepotentem virum nequaquam exhonorari a quoquam licet, et si quisquam exhonoraverit, decretis legalibus reus sistitur, et injuriarum actor jure damnatur; quanto utique majoris piaculi crimen est, injuriosum quempiam Deo esse? Semper enim per dignitatem injuriam perferentis crescit culpa facientis: quia necesse est quanto major est persona ejus qui contumeliam patitur, tanto major sit noxa ejus qui facit. Et hinc est quod legimus in lege (Exod. XXI), etiam eos qui videntur contra mandatum sacrum levia fecisse, severissime tamen esse punitos. Ut intelligeremus scilicet nil ad Deum pertinens leve esse ducendum; quia etiam quod videbatur exiguum esse culpa, grande hoc faciebat Divinitatis injuria. 128 Denique Oza ille levites Dei quid contra mandatum coeleste fecit, quod vacillantem arcam Domini sustinere tentavit (II Reg. VI)? Nihil enim hinc erat lege praeceptum. Et statim dum sustinebat, exstinctus est; non quia, ut videtur, ad speciem contumaci aliquid aut inofficiosa saltem mente commiserit, sed ipso officio inofficiosus fuit qui injussa praesumpsit. Homo Israeliticae plebis cum ligna sabbatis collegisset, occisus est (Num. XV, 32 seqq.); et hoc, judicio ac jussu Dei, piissimi scilicet ac misericordissimi judicis, et qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi rationem misericordiae severitatis ratio vicisset. Unus enim incautus perlit, ne multi per incautelam postea deperirent. Et quid de singulis dicam? Universa gens Hebraeorum, cum per eremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desideravit, partem suae plebis amisit (Num. XI, 4 seqq.). Et quidem interdictum necdum fuerat ne desideraret; sed legali, ut reor, observantiae proficere Deus voluit, ut rebellem concupiscentiam coerceret: quo facilius scilicet cunctus populus agnosceret quantum evitare deberet quae Deus scriptis coelestibus interdiceret, quando etiam illa eum admissa laederent quae necdum lege vetuisset. Laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit (Num. XXI, 4 seqq.), et propter hoc plagis coelestibus verberabatur; non quia laboranti gemere non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus Deum quasi auctorem immoderati laboris accusans. Ex quo intelligi convenit quantum placere Deo debeat qui rerum jucundarum beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet quae ingrata videantur. XI. Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? Quorsum absque dubio nisi ut nihil leve aestimetur quo Deus laeditur? De ludis enim publicis dicimus, 129 ludibriis scilicet spei nostrae, ludibriis vitae nostrae. Nam dum in theatris et circis ludimus, deperimus, secundum illud utique dictum sermonis sacri: Stultus per risum operatur scelus (Prov. X, 23). Et nos itaque dum inter turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus; et quidem scelera non minima, sed in hoc ipso poenaliora; quia cum videantur specie esse proba, rebus sunt exitiosis pestilentissima. Nam cum duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat, aut Deum laedat; hoc utrumque in ludis publicis agitur. Nam per turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis exstinguitur, et per sacrilegas superstitiones majestas divina violatur. Dubium enim non est quod laedunt Deum, utpote idolis consecratae. Colitur namque et honoratur Minerva in gymnasiis, Venus in theatris, Neptunus in circis, Mars in arenis, Mercurius in palaestris; et ideo pro qualitate auctorum cultus est superstitionum. Quidquid immunditiarum est, hoc exercetur in theatris; quidquid luxuriarum, in palaestris; quidquid immoderationis, in circis; quidquid furoris, in caveis. Alibi est impudicitia, alibi lascivia, alibi intemperantia, alibi insania: ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca, universa daemonum monstra. Praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. Ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola est inlecebra nec sola vitiositas. Admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni, genus est sacrilegii; quia eorum cultibus communicat, quorum festivitatibus delectatur. Quod quidem licet semper admodum grave sit, tunc tamen magis intolerabile, cum praeter consuetudinarium vitae usum hoc vel adversa nostra faciunt criminosius vel secunda: quia et magis placandus est in adversis Deus, et minus laedendus in prosperis. 130 Placari quippe debet cum irascitur, laedi non debet cum propitiatur. Adversa enim nobis per iracundiam Dei veniunt, secunda pergratiam. Nos autem e diverso omnia agimus. Dicis, Quomodo? Accipe. Ac primum si quando exoratus sua ipsa misericordia Deus (neque enim unquam nos ita vivimus ut exorari mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies, proventus uberes, et divitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super vota crescentem; tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium pravitate vitiamur, ut et Dei penitus obliviscamur et nostri. Et cum omnem fructum datae a Deo pacis in hoc consistere Apostolus dicat: Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I Tim. II, 2); ad hoc tantum data a Deo quiete utimur, ut in ebrietate, ut in luxuria, ut in flagitiis, ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate vivamus. Quasi vero beneficium datae pacis vacatio sit probrositatis, et ad hoc inducias tranquillitatis Deo donante capiamus ut licentius securiusque peccemus. Indigni itaque coelestibus donis sumus, qui beneficiis Dei non bene utimur, et facimus rem bonorum operum materiam tantum esse vitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere qua deteriores sumus. Quis hoc credere queat? Mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris; et quae Deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis. XII. Sed videlicet qui corrumpimur rebus prosperis, corrigimur adversis; et quos intemperantes pax longa fecit, turbatio facit esse moderatos. Nunquid populi civitatum qui impudici rebus prosperis fuerant, asperis casti esse coeperunt? 131 Nunquid ebrietas quae tranquillitate et abundantia creverat, hostili saltem depopulatione cessavit? Vastata est Italia tot jam cladibus. Ergo Italorum vitia destiterunt? Obsessa est urbs Roma et expugnata. Ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? Inundarunt Gallias gentes barbarae. Ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? Transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum. Mutata quidem est sors Hispanorum, sed non mutata vitiositas. Postremo, ne qua pars mundi exitialibus malis esset immunis, navigare per fluctus bella coeperunt: quae vastatis urbibus mari clausis, et eversis Sardinia ac Sicilia, id est, fiscalibus horreis, atque abscissis velut vitalibus venis, Africam ipsam, id est, quasi animam captivavere rei publicae. Ecquid? ingressis terram illam gentibus barbaris, forsitan vel metu vitia cessarunt? aut sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique servorum solent, modestiam saltem ac disciplinam terror extorsit! Quis aestimare hoc malum possit? Circumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum; et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis, luxuriabat in theatris. Alii foris jugulabantur, alii intus fornicabantur. Pars plebis erat foris captiva hostium, pars intus captiva vitiorum. Cujus sors pejor fuerit, incertum est. Illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captivi; et ex duobus lethalibus malis levius, ut reor, est captivitatem corporis Christianum quam captivitatem animae sustinere, secundum illud quod docet Salvator ipse in Evangelio (Luc. IX, 24, 25), graviorem multo animarum mortem esse quam corporum. An credimus forte quod captivus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum captivitatibus fuit? 132 Captivus corde et sensu non erat, qui inter suorum supplicia ridebat, qui jugulari se in suorum jugulis non intelligebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat? Fragor, ut ita dixerim, extra muros et intra muros praeliorum et ludicrorum; confundebatur vox morientium voxque bacchantium; ac vix discerni forsitan poterat plebis ejulatio quae cadebat in bello, et sonus populi qui clamabat in circo. Et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat nisi ut cum eum Deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut periret? XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in civitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores viros calamitatibus suis factos fuisse pejores? Vidi siquidem ego ipse Treveros domi nobiles, dignitate sublimes, licet jam spoliatos atque vastatos; minus tamen eversos rebus fuisse quam moribus. Quamvis enim depopulatis jam atque nudatis aliquid supererat de substantia, nihil tamen de disciplina. Adeo graviores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris jam eversi essent, a se tamen magis everterentur. Lugubre est referre quae vidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente jam admodum excidio civitatis, gulae ac lasciviae servientes. Quid primum hic accusandum est? quod honorati, an quod senes, an quod Christiani, an quod periclitantes? Quis enim hoc fieri posse credat, vel in securitate a senibus, vel in discrimine a pueris, vel unquam a Christianis? Jacebant in conviviis obliti honoris, obliti aetatis; obliti professionis, obliti nominis sui, principes civitatis cibo conferti, vinolentia dissoluti, clamoribus rabidi, bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui; 133 immo quia prope jugiter tales, nihil magis quam sensus sui. Sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem perditioni huic nec civitatum excidia fecerunt. Denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima. Promptum est de qua dicam. Sufficere utique debuerat emendationi prima captivitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium. Sed quid plura? Incredibile est quod loquor. Assiduitas illic calamitatum, augmentum illic criminum fuit. Sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, multiplicabat occisio; ita etiam in Gallorum excellentissima urbe iis ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant: ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse vitiorum. Et quid plura? Ad hoc malorum quotidie pullulantium multiplicatione perventum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum pene habitatorem esse sine crimine. Igitur hoc in illa. Quid in alia non longe, sed prope ejusdem magnificentiae civitate? Nonne eadem et rerum ruina pariter et morum? Nam praeter caetera, cum duobus illic praecipuis et generalibus malis, avaritia et ebrietate, omnia concidissent; ad hoc postremo rabida vini aviditate perventum est, ut principes urbis ipsius ne tunc quidem de conviviis surgerent, cum jam urbem hostis intraret. Adeo etiam Deus ipsis evidenter, ut credo, manifestare voluit cur perirent; cum per quam rem ad perditionem ultimam venerant, eam ipsam agerent cum perirent. Vidi ego illic res lacrymabiles, nihil scilicet inter pueros differre et senes. Una erat scurrilitas, una levitas: simul omnia, luxus, potationes, perditiones: cuncta omnes pariter agebant, ludebant, ebriebantur, enecabantur; lasciviebant in conviviis, vetuli et honorati, 134 ad vivendum prope jam imbecilles, ad vinum praevalidissimi; infirmi ad ambulandum, robusti ad bibendum; ad gressum nutabundi, ad saltandum expediti. Et quid plura? In hoc per cuncta illa quae diximus, devoluti sunt ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: Vinum et mulieres apostatare faciunt a Deo (Eccli. XIX 2). Nam dum bibunt, ludunt, moechantur, insaniunt Christum negare coeperunt. Et miramur post ista omnia si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus corruerunt? Nemo itaque urbem illam excidio suo tantum perisse credat. Ubi enim talia acta sunt, prius jam perierant quam perirent. XIV. Dixi de urbibus praeclarissimis. Quid reliquae in diversis Galliarum partibus civitates? Nunquid non consimilibus habitatorum suorum vitiis conciderunt? Nam ita cunctos crimina sua presserant, ut nec metuerent periculum suum. Praenoscebatur captivas, nec formidabatur. Ablatus quippe erat a peccatoribus timor, ne posset esse cautela. Itaque Barbaris pene in conspectu omnium sitis, nullus erat metus hominum, non custodia civitatum. Tanta animarum vel potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire vellet, nullus tamen id ageret ne periret. Totum incuria et segnities, totum negligentia et gula, totum ebrietas et somnolentia possidebant; secundum illud scilicet quod de talibus scriptum est: Quia sopor Domini inruerat super eos (I Reg. XXVI, 12). Sopor quippe infunditur, ut perditio subsequatur. Cum enim, ut scriptum est (Gen. XVIII, 20), completis iniquitatibus suis peccator quis meretur ut pereat, providentia ab eo tollitur ne periturus evadat. Sed haec hactenus. Satis enim, ut arbitror, quod proposui evidenter ostendi, ne in summo quidem rerum discrimine 135 cessasse unquam vitia civium usque ad excidia civitatum. XV. Atque haec fuerunt fortasse, jam non sunt, aut unquam esse cessabunt. Videlicet, si qua adhuc hodie aut civitas aut provincia vel plagis coelestibus caeditur, vel hostili populatione vastatur; humiliatur, convertitur, emendatur, et non cunctos ferme Romani nominis populos prius est interire quam corrigi, non prius ipsos quam in ipsis vitia non esse. Denique id breviter probari potest excisa ter continuatis eversionibus summa urbe Gallorum, cum omnis civitas bustum esset, malis et post excidia crescentibus. Nam quos hostis in excidio non occiderat, post excidium calamitas obruebat; cum id quod in excidio evaserat morti, post excidium non superesset calamitati. Alios enim impressa altius vulnera longis mortibus necabant; alios ambustos hostium flammis etiam post flammas poena torquebat. Alii interibant fame, alii nuditate, alii tabescentes, alii rigentes: ac sic in unum exitum mortis per diversa moriendi genera conruebant. Et quid plura? Excidio unius urbis affligebantur quoque aliae civitates. Jacebant siquidem passim, quod ipse vidi atque sustinui, utriusque sexus cadavera nuda, lacera, urbis oculos incestantia, avibus canibusque laniata. Lues erat viventium, foetor funereus mortuorum. Mors de morte exhalabatur. Ac sic, etiam qui excidiis supra dictae urbis non interfuerant, mala alieni excidii perferebant. Et quid post haec, inquam, quid post haec omnia? Quis aestimare hoc amentiae genus possit? Pauci nobiles qui excidio superfuerant, quasi pro summo deletae urbis remedio circenses ab imperatoribus postulabant. Vellem mihi hoc loco ad exsequendam rerum indignitatem parem negotio eloquentiam dari; scilicet ut tantum virtutis esset in querimonia, 136 quantum doloris in causa. Quis enim aestimare possit quid primum in his de quibus diximus, accusandum sit, irreligiositas, an stultitia, an luxuria, an amentia? Totum quippe in illis est. Quid enim irreligiosius quam petere aliquid in injuriam Dei? aut quid stultius quam quid petas non considerare? ant quid tam perditi luxus quam in luctu res desiderare luxuriae? aut quid amentius quam in malis esse et malorum intelligentiam non habere? Quanquam in his omnibus nulla res minus culpanda est quam amentia: quia voluntas crimen non habet, ubi furore peccatur. Quo magis his de quibus loquimur accusandi sunt, quia sani insaniebant. Circenses ergo Treveri desideratis, et hoc vastati, hoc expugnati, post cladem, post sanguinem, post supplicia, post captivitatem, post tot eversae urbis excidia? Quid lacrymabilius hac stultitia, quid luctuosius hac amentia? Fateor, miserrimos esse vos credidi cum excidia passi estis; sed miseriores vos video cum spectacula postulatis. Putabam enim vos in excidiis rem tantum atque substantiam; nesciebam etiam sensum atque intelligentiam perdidisse. Theatra igitur quaeritis, circum a principibus postulatis? Cui, quaeso, statui, cui populo, cui civitati? Urbi exustae ac perditae, plebi captivae et interemptae, quae aut periit aut luget; de qua etiam si quid superest, totum calamitatis est; quae cuncta aut moestitudine est anxia, aut lacrymis exhausta, aut orbitate prostrata; in qua nescias pene cujus sit sors pejor ac durior, interfectorum an viventium? Tantae enim sunt miseriae superstitum, ut infelicitatem vicerint mortuorum. Ludicra ergo publica Trever petis? Ubi, quaeso, exercenda? an super busta et cineres, super ossa et sanguinem peremptorum? Quae enim urbis pars his malis omnibus vacat? 137 Ubi non cruor fusus, ubi non strata corpora, ubi non concisorum membra lacerata? Ubique facies captae urbis, ubique horror captivitatis, ubique imago mortis. Jacent reliquiae infelicissimae plebis super tumulos defunctorum suorum, et tu circenses rogas? Nigra est incendio civitas, et tu vultum festivitatis usurpas? Lugent cuncta, tu laetus es. Insuper etiam inlecebris flagitiosissimis Deum provocas, et superstitionibus pessimis iram Divinitatis inritas. Non miror plane, non miror tibi evenisse mala quae consecuta sunt. Nam quia te tria excidia non correxerant, quarto perire meruisti. XVI. Haec autem omnia ideo copiosius paulo prolata sunt, ut probaremus scilicet omnia quae pertulimus, non improvidentia nos Dei atque neglectu, sed justitia, sed judicio, sed aequissima dispensatione et dignissima retributione tolerasse, neque ullam penitus Romani orbis aut Romani nominis portionem, quamlibet graviter plagis coelestibus caesam, unquam fuisse correctam. Et ideo nequaquam uti meremur prosperis, quia non corrigimur adversis. Quamvis nobis etiam indignis interdum tribuantur bona: quia bonus Dominus, quasi indulgentissimus pater, etsi nos nonnunquam sinit pro peccatis nostris humiliari, non diu tamen patitur affligi; et ideo nunc asperis rebus castigat suos pro disciplina, nunc tranquillis fovet pro indulgentia. Sicut enim optimi ac peritissimi medici dissimilibus morbis curas dispares praestant, atque aliis per dulcia medicamina, aliis per amara succurrunt, et quosdam curant cauteriorum adustione, quosdam malagmatum placabilitate, aliis adhibent duram ferri prosectionem, aliis blandam infundunt olei lenitatem; et tamen diversissimis licet curis eadem salus quaeritur: 138 ita etiam Deus noster, si quando nos plagis austerioribus coercet, quasi cauteriis ac sectionibus curat; quando autem rebus prosperis refovet, quasi oleo ac malagmatibus consolatur. Per diversam enim medicaminum opem ad unam nos vult perducere sanitatem. Solent quippe etiam nequissimos servos quos supplicia non correxerint, blandimenta corrigere; et quos dominis suis verbera non summiserant, beneficia summittunt. Infantes quoque et omnes fere parvulos contumaces, quos morigeros minae ac ferulae non efficiunt, interdum panchresta atque blanditiae ad obedientiam trahunt. Unde intelligere debemus, nos et servis nequissimis nequiores et insipientibus parvulis stultiores esse, quos nec quasi malos servos tormenta corrigunt, nec quasi infantulos blandimenta convertunt. XVII. Et quidem quemadmodum nullam Romani nominis partem poena correxerit, satis, ut arbitror, jam probavimus. Superest ut, quemadmodum nec munera nec blandimenta nos Dei corrigant, comprobemus. Munera autem Dei et blandimenta quaenam sunt? Quae scilicet, nisi pax nostra, et quies nostra, et famulantes votis ac voluptatibus nostris rerum secundarum tranquillitates? Aliquid ergo, quia res exigit, etiam speciale dicamus. Igitur quotiens in metu, in angustiis, in periculis sumus; cum aut civitates ab hostibus obsidentur, aut provinciae populatione vastantur, aut quibuscumque rerum adversitatibus rei publicae membra caeduntur, et opem coelestis manus votis precamur: si quo sacrae miserationis auxilio aut salvatae urbes fuerint, aut finita populatio, aut hostiles exercitus fusi, et metus omnis dono Divinitatis ablatus, quid statim post haec omnia facimus? Compensare, credo, Domino Deo nostro, cultu, honore, reverentia, beneficia quae ab eo acceperimus adnitimur. 139 Hoc enim est consequens; atque id etiam usus vitae humanae habet, ut referatur gratia feneratoribus gratiarum, et recipiant vicem munerum munerantes. Ita ergo nos forsitan facimus, atque humanis saltem cum Deo nostro retributionibus agentes, cum ab eo bona accepimus, bona reddimus. Ad domos videlicet Dominicas statim currimus, corpora humi sternimus, mixtis cum fletu gaudiis supplicamus, inlustramus donariis sacris limina, aras muneribus implemus; et quia ipsi dono illius festi sumus, templis quoque ipsius vultum nostrae festivitatis induimus; aut certe, quod ei non minus cordi est, prioribus vitae vitiis renuntiamus, operum bonorum victimas caedimus, et pro gaudiis novis novae conversationis hostias immolamus, omnibus denique immunditiis bellum sanctum indicimus, circorum insanias fugimus, foeditates theatralium ludorum exsecramur, vovemus Domino novam vitam, et ad obtinendam ejus perpetuo protectionem, nosmet ipsos Deo sacrificamus. XVIII. Cum haec ergo quae diximus, pro recentibus beneficiis Dei debeant fieri, videamus quae fiant. Ad ludos protinus curritur, ad insanias convolatur, in theatris populus diffunditur, in circis plebs tota bacchatur. Ille nobis ad hoc bona praestat, ut boni simus. Nos e diverso, quotiens bona accipimus, mala nostra cumulamus. Ille nos beneficiis suis vocat ad probitatem, nos ruimus in improbitatem. Ille beneficiis suis provocat ad compunctionem, non ruimus in dissolutionem. Vocat ille ad castitatem, nos ruimus in impuritatem. Praeclare videlicet sacris muneribus respondemus. Praeclare dona ejus vel agnoscimus, vel honoramus; qui quantum ab eo beneficii accipimus, tantum ei injuriarum repensamus. Aut injuria Dei hoc forte non est, aut esse indignior potest, 140 aut multis ac magnis opus sit? Sed quia inveterata in nobis malorum omnium labe aliter jam non vitiosi esse non possumus nisi ut omnino non simus; quae in nobis, rogo, spes bonae frugis est? Qui ignorantia peccant, errore agnito corriguntur. Qui religionis expertes sunt, cum mutaverunt sectam, mutare incipiunt disciplinam. Postremo, ut dixi, qui aut abundantia nimia aut securitate vitiantur, desinunt esse perditi cum destiterint esse securi. Nos nec ignorantia labimur, nec religionis expertes sumus, nec prosperitate rerum ac securitate corrumpimur. Omnia siquidem e diverso sunt. Religionem novimus, ignorantia non excusamur, pacem et divitias priorum temporum non habemus; omnia quae fuerunt, aut ablata aut immutata sunt; sola tantum vitia creverunt. Nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est, nisi sola omnino crimina quae prosperitatem non esse fecerunt. Ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? Fortissimi quondam Romani erant, nunc sine viribus. Timebantur Romani veteres, nos timemus. Vectigalia illis solvebant populi Barbarorum, nos vectigales Barbaris sumus. Vendunt nobis hostes lucis usuram. Tota admodum salus nostra commercium est. O infelicitates nostras! ad quid devenimus! Et pro hoc gratias Barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus? Quid potest esse nobis vel abjectius vel miserius? Et vivere nos post ista credimus, quibus vita sic constat! Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus: aurum quod pendimus, munera vocamus. Dicimus donum esse quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimae ac miserrimae. Omnes quippe captivi, cum semel redempti fuerint, libertate potiuntur. Nos semper redimimur, et nunquam liberi sumus. Illorum more dominorum nobiscum Barbari agunt qui mancipia obsequiis suis non necessaria mercedibus dependendis locant. Similiter enim nos nunquam ab hac sumus liberi functione quam pendimus. Ad hoc quippe mercedes jugiter solvimus, ut sine cessatione solvamus.