De gubernatione Dei


Praefatio.

(PL 53 0025A) Sancto episcopo Salonio Salvianus salutem in Domino. (0026A) Omnes admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent; id speciali cura elaborarunt, ut sive utiles res ac probas, sive inutiles atque improbas stylo texerent, seriem tantum rerum nitore verborum illustrarent, causisque ipsis quas loqui vellent loquendo lucem accenderent. Itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes quam probabilius materiis se impenderent, dummodo ea quaecumque dicerent, aut compto et blando carmine canerent, aut luculenta oratione narrarent. Omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt suas; et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus consulentes, non id facere adnisi sunt ut salubres ac salutiferi, sed ut scholastici ac diserti haberentur. (0027B) Itaque scripta eorum aut vanitate sunt tumida, aut falsitate infamia, aut verborum foeditatibus sordida, aut rerum obscenitate vitiosa; ut vere cum ingeniorum tantum laudem aucupantes, tam indignis rebus curam impenderent, non tam illustrasse mihi ipsa ingenia quam damnasse videantur. Nos autem, qui rerum magis quam verborum amatores, utilia potius quam plausibilia sectamur, neque id quaerimus ut in nobis inania saeculorum ornamenta, sed ut salubria rerum emolumenta laudentur; in scriptiunculis nostris non lenocinia esse volumus, sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum ex utraque re coelestibus donis fructum reportaturi. Si enim haec salus nostra sanaverit quorumdam non bonam de Deo nostro opinionem, fructus non parvus erit quod multis profui. (0028B) Sin autem id non provenerit; et hoc ipsum infructuosum saltem non erit, quod prodesse tentavi. (0030A) Mens enim boni studii ac pii voti, etiamsi effectum non invenerit coepti operis, habet tamen praemium voluntatis. Hinc ergo exordiar.