LIBER SECUNDUS.


1.

Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus; quibus utique iugiter Deus noster et contemplator sollicitissimus, et gubernator piissimus, et iudex iustissimus comprobatur. Sed cogitat de imperitioribus forte aliquis: Si sic aguntur nunc a Deo omnia ut tunc acta sunt, quid est quod mali praevalent, affliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint, et misericordiam boni, nunc videntur sentire quodammodo boni iram et mali gratiam? Paulo post ad ista respondeam. (0048D) Nunc quia tria haec, id est, praesentiam Dei, gubernationem atque iudicium, tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione, exemplis ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, superest ut testimoniis declaremus: quamvis exempla ipsa quae diximus, haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo rerum veritas approbatur. (0049A) Quid igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt, per testimonia sacra primum probari debet, praesentia, an gubernatio, anne iudicium? Praesentia, opinor: quia qui vel recturus est vel iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut vel regere quidquid illud est vel iudicare possit. Loquens in voluminibus suis sermo divinus sic ait: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3). Ecce habes praesentem, ecce intuentem, ecce in omni loco cura ac provisione vigilantem. Idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut probaret scilicet nihil ab eo negligi, quem ostenderet universa rimari. (0049B) Quod ut plenius capias, audi quid in alio Scripturarum loco idem testatur Spiritus sanctus: Oculi, inquit, Domini super timentes eum, ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame (Psal. XXXII, 18, 19). Ecce cur aspicere iustos homines Deus dicitur; utique ut conservet, ut protegat. Aspectus enim Divinitatis propitiae, munus est conservationis humanae. Nam et alibi idem divinus Spiritus: Oculi, inquit, Domini super iustos, et aures eius in preces eorum (Psal. XXXIII, 16). Vide qua benignitate agere cum suis Deum Scriptura dicit. In hoc siquidem quod ait oculos Domini super iustos esse, affectus aspicientis ostenditur; in hoc autem quod aures in precibus paratas, semper exaudientis largitas demonstratur. Quamvis per id quod dicit, divinas aures in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum Dei, sed quaedam quasi obedientia Dei designetur. Quomodo enim in precibus iustorum divinae aures sunt? (0049C) Quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut illico exaudita concedant? Semper ergo ad audiendas sanctorum preces paratae Domini nostri aures, semper attentae sunt. Quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos Dei audientiam legimus, tam prompte ipsi Deum audire vellemus! Sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere Deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit generalis Divinitatis intuitus qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur. Iam quidem superius sacer sermo testatus est quia oculi Domini contemplantur bonos et malos. Sed si hoc etiam nunc vis plenius probari, respice quid sequatur. (0050A) Hoc enim subditur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Ibid., 17). Vide absque dubio quia non potes queri quod non aspiciat etiam iniustos Deus, quia intelligis generalem quidem esse in omnes Domini visionem, sed meritorum fieri disparilitatem diversam. Boni quippe aspiciuntur ut conserventur, mali ut disperdantur: cum quibus utique partem et ipse habens, qui hominem a Deo aspici negas, non solum videri te a Domino evidenter intellige, sed periturum quoque indubitanter agnosce. Nam cum ad hoc sit vultus Dei super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est ut qui aspicere Dei vultum per fidem negas, aspicientis iram perditione cognoscas. Igitur de praesentia ac de aspectu Dei ista sufficiunt. (0050B)

DE GUBERNATIONE DEI.

II.

Videamus nunc an qui respicit regat, cum utique ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi: quia non ad hoc respicit ut cum aspexerit negligat, qui scilicet per id ipsum non negligere intelligitur quia respicere dignatur; praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad perditionem a Deo aspici, bonos ad salutem. Hoc ipso utique dispensatio divini gubernaculi demonstratur. Hoc est enim iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro meritorum diversitate tractare. Sed accipe tamen de hac re plenius testimonium. (0050C) Dicit ad Deum Patrem in psalmo Spiritus sanctus: Qui regis Israel, intende (Psal. LXXIX, 1). Israel, videns Deum interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde videant qui fideliter credunt, licet gubernator omnium Deus sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a Deo dicitur, qui regi peculiariter a Divinitate mereantur. Unde et tu, quicunque ille es, si Christianus es, necesse est ut regi te a Deo credas. Si autem gubernari te a Deo cum caeteris Christianis omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos te esse cognoscas. Sed si illud, ut supra iam diximus, magis quaeris quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet Christianos, ecce evidenter dicit volumen sacrum cuncta quotidie nutu Divinitatis regi et incessabiliter a Deo omnia gubernari. (0051A) Ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam (Eccl. XXXIX, 10). Nec enim est aliud Deus, cuius cura est de omnibus. Cum sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis, et cum magna reverentia disponis nos (Sap. XII, 15). Ecce habes iugiter disponentem Deum, iugiter gubernantem: quamvis in isto Scripturae loco non gubernatio tantum sacra, sed etiam dignitas declaretur humana. In hoc enim quod ait, disponis nos, vis divinae gubernationis; in hoc autem quod cum magna reverentia, culmen humanae ostenditur dignitatis. (0051B) Alibi quoque in propheta: Nunquid non coelum, inquit, et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24)? Cur autem cuncta impleat, ipse declarat: Quia vobiscum sum, Inquit, ut salvos faciam vos (Ier. XLII, 41). Ecce enim non modo regimen suum Dominus et impletionem, sed etiam vim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit. Hunc enim fructum in se habet Divinitatis impletio, ut salvet ea quae adimplentur. Et ideo in apostolorum Actibus beatissimus Paulus, In ipso, inquit, et vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Plus absque dubio quam gubernator est vitae, in quo motus ipse viventis est. Non enim dixit ab ipso nos, sed in ipso moveri, docens scilicet insitam intra virtutes sacras omnium nostrum esse substantiam; quia in ipso profecto vivimus a quo hoc ipsum ducimus quod sumus. Sed et Salvator ipse in Evangelio: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXIII, 20). Non solum nobiscum se esse dixit, sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. (0051C) Tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? Quid ergo facit nobiscum? Nunquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut negligat? Et quomodo sibi utrumque convenit, ut qui pietati praestat praesentiam, impietati tribuat incuriam? Ecce enim, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Praeclare videlicet affectum Dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter negligi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui. Ille per hoc ostendere voluit quod a nobis affectu et protectione iugiter non discederet, qui a nobis etiam praesentia non abesset. Nos in contemptum nostri divinam vertimus charitatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. (0051D) Hoc enim quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse volumus quam amoris. Nam si absentem se Dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. Maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter negligit qui a nobis iugiter non recedit, et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet ut qui nos praesentia nunquam deserit, semper repudiet affectu. Sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo Deo credi, ut ad hoc semper nobis voluerit assistere ut nos maiore fastidio negligere videretur assistens. Absit hoc scelus dici. (0052A) Nemo enim, puto, vel in toto humano genere tam malus est qui ideo cum ullo hominum velit esse quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. Ipsa nos vel doceat humana natura, vel vincat, si non ideo cum quocunque homine esse cupimus quia eum cum quo esse cupimus diligimus. Et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam nostram cupimus quem amamus. Quod ergo etiam malo homini auferre non possumus, Deo tollimus, et peiorem pessimis hominibus Deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit ut fastidiosius nos negligeret, cum fuisset. Sed haec hactenus. (0052B)

III.

Superest ut quia testimoniis sacris et respici ac regi a Deo omnia iam probavimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a Divinitate doceamus. David sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim Deo exsecutore percepit. Exstincto itaque paulo post adversario suo et manu coelesti obruto, sic locutus est: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal (I Reg. XXV, 39). Eumdem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in brevi Dominus vindicavit, nec vindicavit tantum, sed cumulatius vindicavit quam ipse voluit qui vindicabatur. Ut ostenderet scilicet Deus graviorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. Nam qui supra votum eius vindicat qui vindicatur, quid aliud vult intelligi quam se ipsum in eo quem sic ulciscitur vindicare? (0052C) Acto itaque in crucem non manu factam filio parricida, vindictam ei divinitus attributam sic nuntiatam refert sermo divinus: Bonum apporto nuntium, domine mi rex. Iudicavit enim pro te hodie Dominus de manu omnium qui surrexerunt contra te (II Reg. XVIII, 31).

IV.

Vides quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii, Deum etiam praesenti saeculo iudicare divinae per sacros testes litterae probant. Sed forsitan dices id specialiter sancto viro a Deo praestitum, ut de adversariis eius protinus iudicaret. Dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis Dei atque iudiciis dicere velim. (0052D) Sed tamen ut evidenter agnoscas censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare quam causis, audi quomodo iudex Deus, qui pro David servo suo sententiam assidue evidentem dedit, contra David ipsum saepius iudicarit. Et quidem hoc non in multorum hominum negotio, aut, quod forsitan potuisset Deum magis movere, sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari, et ubi tantum virum persona penitus non gravaverat, nisi causa mulctasset. Interfecto Uria Ethaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad David sermo divinus: Uriam Ethaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (0053A) Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo. Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis (II Reg. XII, 9-12). Quid dicis tu, qui non solum noniudicari quaecunque agimus, sed nec respici omnino a Deo credis? Videsne etiam a secreto illo quo David semel lapsus est, nequaquam Dei oculos abfuisse? (0053B) Unde et tu, qui, ad solatium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus nostros a Deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo semper intellige, et puniendum forsitan propediem esse cognosce; quia etiam David sanctum vides unum errorem suum nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere, nec a praesentibus poenis privilegio saltem magnorum operum vindicare. Quid enim ait ad eum Dominus? Tollam uxores tuas in conspectu tuo; et gladius non recedet a domo tua usque in sempiternum. Vides quam praesens excipiat tantus vir pro uno statim errore iudicium. Protinus culpam secuta damnatio est, et damnatio statim puniens nihilque reservans, atque illico coercens reum, non in futurum differens reatum. Et ideo non dixit, Quia fecisti hoc, venturum iudicium Dei senties, et futuro gehennae igne torquebere; sed, praesentia, inquit, tormenta senties, atque imminentem iam cervicibus tuis divinae severitatis gladium sustinebis. Et quid post haec? (0053C) Agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur, compungitur, confitetur, luget, poenitet, deprecatur, gemmas regias abdicat, crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur, diademate exhonoratur, cultu et corde mutatur, totum regem cum ornatibus suis abiicit, providum poenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris assumit, ieiunio exigitur, ariditate siccatur, fletu effunditur, solitudine carceratur. Et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogativis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non evadit. Et hic tantum tam grandis poenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen veniam non meretur. Denique quid poenitenti propheta ait? (0053D) Quia blasphemare fecisti inimicos Domini, filius qui ex te natus est morietur (Ibid., 14). Praeter poenam acerbae orbitatis, etiam hunc addi piissimo patri intellectum summi supplicii Deus voluit ut dilectissimo filio causa mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum ex crimine puerum crimen ipsum occideret quod creasset. (0054A)

V.

Hoc ergo primum est divinae animadversionis exordium. Primum utique, non solum. Secuta namque est aerumnarum ingentium longa series, atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur; Amnon ab Absalone iugulatur (II Reg. XIII). Scelus quidem grande ab uno fratre committitur, sed peius tamen ab alio vindicatur. Inter haec tamen David pater facinore utriusque punitur. Duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur. In Thamar enim virginitas amittitur; in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. Et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater gravius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro. (0054B) Iam vero hinc iuxta verbum Dei inaestimabilis mali cumulus. Insidias diu pater a filio patitur, regno pellitur, et ne occidatur, profugus abscedit. Impurior nescias, an cruentior filius. Quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu; et quidem incestu, praeter incesti nefas, per industriam accumulandi sceleris elato; cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetraret; scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu. (0054C) Iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit cum tantus rex, tanti nominis, cunctis regibus altior, mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis suis fugeret, in comparatione dudum sui egestuosus, in comparatione sui solus, fugiens cum metu, cum dedecore, cum luctu, operto, inquit Scriptura, capite, et nudis pedibus incedens (II Reg. XV, 30), superstes prioris status a se ipso exsulans, pene iam post se vivens, deiectus usque in servorum suorum vel, quod grave est, contumeliam, vel, quod gravius, misericordiam; ut vel Siba eum pasceret, vel maledicere Semei publice non timeret (II Reg. XVI); ita Dei iudicio a se alter effectus, ut ei quem timuerat totus orbis, unus in faciem insultaret inimicus.

VI.

Ubi sunt qui a Deo respici res humanas negant? Ecce quoties testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo Deum, verum etiam iudicasse docuerunt. Et cur haec omnia? (0054D) Cur utique, nisi ut intelligeremus eamdem futuram semper in mundo censuram et coercitionem Dei quae fuisset. Et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam iudicio Dei legimus, ut iudicandos nos Deo iudice etiam praesenti saeculo nosceremus. (0055A) Quia sicut Deus est semper, sic iustitia Dei semper; sicut omnipotentia Domini indeficiens, sic censura indemutabilis; sicut Deus iure perpetuus, sic iustitia perseverans. Et ideo omnes admodum sancti in libris sacris inter discriminum imminentium motus et persecutorum gladios constituti praesens iudicium Dei postulant. Sic enim iustus dicit in psalmo: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quod ne ad futurum Dei iudicium trahi possit, subdit statim: Ab homine iniquo et doloso eripe me (Ibid.). Praesens utique iudicium Dei postulat, qui liberari se de manu persecutoris implorat. Et bene pro conscientia bonae causae non tam suffragium Domini quam iudicium deprecatur: quia bonae causae optimum semper suffragium tribuitur, si cum iustitia iudicetur. (0055B) Alibi quoque hoc evidentissime: Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV, 1, 2). Vides etiam hoc loco non futuri examinis severitatem, sed censuram praesentis iudicii postulari. (0056A) Hoc est enim illud quod ait: Apprehende scutum, et arripe gladium; scutum scilicet ad protectionem, gladium ad ultionem: non quia hoc iudicans Deus egeat apparatu, sed quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intelligentiam humanarum rerum significationibus loquens; quia iudicari ac vindicari se de adversariis precabatur, per instrumenta terrenae istius ultionis vim divinae animadversionis expressit. Denique alibi propheta idem quid inter praesens et futurum iudicium Dei esset ostendit. Quid enim de censura praesentis examinis dicit ad Dominum? Sedes super thronum qui iudicas aequitatem (Psal. IX, 5). Quid autem de futuro Dei aeternoque iudicio? Iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate (Psal. XCV, 13). Et iterum: Iudicabit populos cum iustitia. Ipsis scilicet verbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque distinxit. (0056B) Ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea Iudicabit. Haec igitur de cura erga nos Dei et gubernaculo et iudicio, ratione, exemplis, testimoniis probasse satis est, maxime quia etiam quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum omnia pertinebunt. Nunc si a Deo cuius negotium agimus, vires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab adversariis dici solent, et proferre simul et refutare tentabimus.