(PL 53 0030A) LIBER PRIMUS.
I.
Incuriosus a quibusdam et quasi negligens humanorum actuum Deus dicitur, utpote nec bonos custodiens, nec coercens malos; et ideo in hoc saeculo bonos plerumque miseros, malos beatos esse. Sufficere quidem ad refellenda haec, quia cum Christianis agimus, solus deberet sermo divinus. Sed quia multi incredulitatis paganicae aliquid in se habent, etiam paganorum forsitan electorum atque sapientum testimoniis delectentur. (0029B) Probamus igitur ne illos quidem de incuriositate ac negligentia ista sensisse qui verae religionis expertes nequaquam utique Deum nosse potuerunt, quia legem per quam Deus agnoscitur nescierunt. Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum philosophia ipsa suspexit, de natura ac beneficiis Dei disserens, sic locutus est: Animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia vitam capiunt. Quomodo igitur mundum negligere Deus dicitur, quem hoc ipso scilicet satis diligit quod ipsum se per totum mundi corpus intendit? Plato et omnes Platonicorum scholae moderatorem rerum omnium confitentur Deum. Stoici eum gubernatoris vice intra id quod regat semper manere testantur. (0029C) Quid potuerunt de affectu ac diligentia Dei rectius religiosiusque sentire, quam ut eum gubernatori similem esse dicerent? hoc utique intelligentes quod sicut navigans gubernator nunquam manum suam a gubernaculo, sic nunquam penitus curam suam Deus tollit a mundo; ac sicut ille et auras captans, et saxa vitans, et astra suspiciens, totus sit simul tam corporis quam cordis officio operi suo deditus, ita scilicet Deum nostrum ab universitate omnium rerum nec munus dignantissimae visionis avertere, nec regimen providentiae suae tollere, nec indulgentiam benignissimae pietatis auferre. Unde etiam illud mysticae auctoritatis exemplum, quo se non minus philosophum Maro probare voluit quam poetam dicens (Georg. IV):
- Deum namque ire per omnes.
- Terrasque tractusque maris coelumque profundum.
Tullius quoque: « Nec vero Deus ipse, inquit (Tuscul. lib. I, cap. 27), qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens. » Alibi quoque: Nihil enim, inquit, praestantius Deo. Ab eo igitur mundum regi necesse est. (0030B) Nulli igitur naturae obediens aut subiectus Deus. Omnem ergo regit ipse naturam Nisi forte nos videlicet sapientissimi ita sentiamus, ut eum a quo omnia regi dicimus, et regere simul et negligere credamus. Cum ergo omnes, etiam religionis expertes, vi ipsa et quadam necessitate compulsi, et sentiri omnia a Deo et moveri et regi dixerint; quomodo nunc eum incuriosum quidam ac negligentem putant, qui et sentiat omnia per subtilitatem, et moveat per fortitudinem, et regat per potestatem, et custodiat per benignitatem? Dixi quid de maiestate ac moderamine summi Dei principes et philosophiae simul et eloquentiae iudicarint. (0030C) Ideo autem nobilissimos utriusque excellentissimae artis magistros protuli, quo facilius vel omnes alios idem sensisse vel certe sine auctoritate aliqua dissensisse monstrarem. Et sane invenire aliquos qui ab istorum iudicio discrepaverint, praeter Epicureorum vel quorumdam Epicurizantium deliramenta, non possum: qui sicut voluptatem cum virtute, sic Deum cum incuria ac torpore iunxerunt; ut appareat eos qui ita sentiunt, sicut sensum Epicureorum atque sententiam ita etiam vitia sectari.
II.
Non puto quod ad probandum nunc rem tam perspicuam etiam divinis uti hoc loco testimoniis debeamus; maxime quia sermones sacri ita abunde et evidenter cunctis impiorum propositionibus contradicunt, ut dum sequentibus eorum calumniis satisfacimus, etiam ea quae supra dicta sunt plenius refutare possimus. (0031A) Aiunt igitur a Deo omnia praetermitti, quia nec coerceat malos nec tueatur bonos, et ideo in hoc saeculo deteriorem admodum statum esse meliorum; bonos quippe esse in paupertate, malos in abundantia; bonos in infirmitate, malos in fortitudine; bonos semper in luctu, malos semper in gaudio; bonos in miseria et abiectione, malos in prosperitate et dignitate. Primum igitur ab iis qui hoc ita esse vel dolent vel accusant, illud requiro, de sanctis hoc, id est, de veris ac fidelibus Christianis, an de falsis et impostoribus doleant. (0031B) Si de falsis; superfluus dolor, qui malos doleat non beatos esse; cum utique quicumque mali sunt, successu rerum deteriores fiant, gaudentes sibi nequitiae studium bene cedere; et ideo vel ob hoc ipsum miserrimi esse debent ut mali esse desistant, vindicantes improbissimis quaestionibus nomen religionis, et praeferentes ad sordidissimas negotiationes titulum sanctitatis: quorum scilicet nequitiis si miseriae comparentur, minus sunt miseri quam merentur: quia in quibuslibet miseriis constituti, non sunt tamen tam miseri quam sunt mali. Nequaquam ergo pro his dolendum quod non sunt divites ac beati; multo autem pro sanctis minus: quia quamlibet videantur ignorantibus esse miseri, non possunt tamen esse aliud quam beati. Superfluum autem est ut eos quispiam vel infirmitate vel paupertate vel aliis istiusmodi rebus existimet esse miseros, quibus se illi confidunt esse felices. Nemo enim aliorum sensu miser est, sed suo. (0031C) Et ideo non possunt cuiusquam falso iudicio esse miseri, qui sunt vere sua conscientia beati. Nulli enim, ut opinor, beatiores sunt quam qui ex sententia sua atque ex voto agunt. (0032A) Humiles sunt religiosi, hoc volunt: pauperes sunt, pauperie delectantur: sine ambitione sunt, ambitum respuunt: inhonori sunt, honorem fugiunt: lugent, lugere gestiunt: infirmi sunt, infirmitate laetantur. Cum enim, inquit Apostolus, infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Nec immerito sic arbitratur, ad quem Deus ipse sic loquitur: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid., 9). Nequaquam ergo nobis dolenda est haec afflictio infirmitatum, quam intelligimus matrem esse virtutum. Itaque quidquid illud fuerit, quicumque vere religiosi sunt, beati esse dicendi sunt: quia inter quamlibet dura; quamlibet aspera, nulli beatiores sunt quam qui hoc sunt quod volunt. Soleant quamvis esse nonnulli qui turpia atque obscena sectantes, etsi iuxta opinionem suam beati sunt, quia adipiscuntur quod volunt; re tamen ipsa beati non sunt, quia quod volunt, nolle debuerant. (0032B) Religiosi autem hoc cunctis beatiores sunt, quia et habent quae volunt, et meliora quam quae habent omnino habere non possunt. Labor itaque, et ieiunium, et paupertas, et humilitas, et infirmitas non omnibus sunt onerosa tolerantibus, sed tolerare nolentibus. Sive enim gravia haec, sive levia, animus tolerantis facit. Nam sicut nihil est tam leve quod ei non grave sit qui invitus facit, sic nihil est tam grave quod non ei qui id libenter exsequitur, leve esse videatur. Nisi forte antiquis illis priscae virtutis viris, Fabiis, Fabriciis, Cincinnatis, grave fuisse existimamus quod pauperes erant, qui divites esse nolebant; cum omnia scilicet studia, omnes conatus suos ad communia emolumenta conferrent, et crescentes reipublicae vires privata paupertate ditarent. (0032C) Numquid parcam illam tunc agrestemque vitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum viles ac rusticos cibos ante ipsos quibus coxerant focos sumerent, eosque ipsos capere nisi ad vesperam non liceret? (0033A) Numquid aegre ferebant quod avara ac divite conscientia auri talenta non premerent, cum etiam argenti usum legibus coercerent? Numquid illecebrae et cupiditatis poenam putabant quod distenta aureis nummis marsupia non haberent, cum patricium hominem, quod usque ad decem argenti libras dives esse voluisset, indignum curia iudicarent? Non despiciebant tunc, puto, pauperes cultus, cum vestem hirtam ac brevem sumerent, cum ab aratro arcesserentur ad fasces, et illustrandi habitu consulari, illis fortasse ipsis quas assumpturi erant imperialibus togis madidum sudore pulverem detergerent. Itaque tunc illi pauperes magistratus opulentam rempublicam habebant; nunc autem dives potestas pauperem facit esse rempublicam. Et quae, rogo, insania est, aut quae caecitas, ut egestuosa ac mendicante republica divitias posse credant stare privatas? (0033B) Tales ergo tunc veteres Romani erant; et sic illi tunc contemnebant divitias, nescientes Deum, sicut nunc spernunt sequentes Dominum. Quanquam quid ego de illis loquor qui cura imperii propagandi, contemptum propriae facultatis ad publicas opes conferebant, et licet privatim pauperes essent, divitiis tamen communibus abundabant; cum etiam Graeci quidam sapientiae sectatores sine ullo publicae utilitatis affectu prope omni se rei familiaris usu, assequendae gloriae aviditate, nudaverint; nec solum hoc, sed etiam usque ad contemptum doloris ac mortis doctrinae suae culmen erexerint, dicentes scilicet etiam in catenis atque suppliciis beatum esse sapientem? (0033C) Tantam virtutis vim esse voluerunt, ut non possit esse unquam vir bonus non beatus. (0034A) Si ergo illi a quibusdam nunc etiam sapientibus viris miseri non putantur, qui nullos laboris sui fructus nisi ex praesenti tantum laude capiebant; quanto magis religiosi ac sancti viri miseri non putandi sunt, qui et praesentis fidei oblectamenta capiunt, et beatitudinis futurae praemia consequentur?
III.
Dixit quidam ex istis de quibus querimur cuidam sancto viro secundum veritatis regulam sentienti, id est, quod Deus omnia regeret ac pro humano genere necessariam nosset moderationem suam et gubernaculum temperaret, Quare ergo, inquam, tu ipse infirmus es? hoc utique eo sensu atque iudicio, hoc est: Si Deus, ut putas, in hac praesenti vita omnia regit, si Deus cuncta dispensat; qua ratione fortis ac sanus est homo quem peccatorem scio, et tu infirmus, quem sanctum esse non ambigo? (0034B) Quis tam profundi cordis virum non admiretur, qui merita religiosorum atque virtutes tam magnis retributionibus dignas putat, ut in praesenti hac vita carnes atque fortitudines corporum praemia putet debere esse sanctorum? Respondeo igitur, non unius tantum religiosi nomine, sed universorum. Quaeris igitur, quisquis ille es, qua ratione infirmi sint sancti viri. Respondeo breviter, quia ideo sancti viri infirmiores se esse faciunt; quia si fortes fuerint, sancti esse vix possunt. Opinor enim omnes omnino homines cibis ac poculis fortes esse; infirmos autem abstinentia, ariditate, ieiuniis. Non ergo mirum est quod infirmi sunt qui usum earum rerum respuunt per quas alii fortes fiunt. (0034C) Et est ratio cur respuant, dicente Paulo apostolo de se ipso: Castigo corpus meum, et servituti subiicio; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Si infirmitatem corporis appetendam sibi etiam Apostolus putat, quis sapienter evitat? Si fortitudinem carnis Apostolus metuit, quis rationabiliter fortis esse praesumit? Haec ergo ratio est, qua homines Christo dediti et infirmi sunt et volunt esse. Absit autem ut hoc argumento religiosos putemus a Deo negligi, per quod confidimus plus amari. (0035A) Legimus Timotheum apostolum carne infirmissimum fuisse. Numquid negligebatur a Domino, aut ob infirmitatem Christo non placuit, qui ad hoc infirmus esse voluit ut placeret? quemque etiam ipse apostolus Paulus (I Tim. V, 23), licet nimiis iam infirmitatibus laborantem, non tamen nisi pauxillulum vini sumere ac delibare permisit; hoc est, ita eum voluit infirmitati suae consulere quod noluit tamen ad fortitudinem pervenire? Et hoc cur ita? Cur absque dubio, nisi quia, ut ipse dicit: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim, inquit, invicem sibi adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis (Gal. V, 17), Non imprudenter quidam hoc loco dixit quod si repugnante corporis fortitudine, quae optamus facere non possumus: infirmandum nobis carne sit ut optata faciamus. (0035B) « Infirmitas enim carnis, inquit (Salv. epist. 5), vigorem mentis exacuit, et affectis artubus, vires corporum in virtutes transferuntur animorum; non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt; sed sola exsultat anima, laeta corpore affecto, quasi adversario subiugato. » Haec ergo, ut dixi, religiosis viris causa infirmitatis est; eamque esse nec tu, ut arbitror, iam negas.
IV.
Sed sunt fortasse, inquis, alia maiora: id est, quod multa in vita ista aspera atque acerba patiuntur, quod capiuntur, quod torquentur, quod trucidantur. Verum est. (0035C) Sed quid facimus quod et prophetae in captivitatem abducti sunt et apostoli etiam tormenta tolerarunt? Et certe dubitare non possumus, quod tunc Deo maxime curae erant, cum pro Deo ista paterentur. At forsitan hoc ipso magis probare te dicis quod Deus in saeculo isto omnia negligat, et futuro totum iudicio reservet, quia semper et boni omnia mala passi sunt, et fecerunt mali. Non infidelis quidem videtur assertio, maxime quia futurum Dei iudicium confitetur. Sed nos ita iudicandum humanum genus a Christo dicimus, ut tamen etiam nunc omnia Deum, prout rationabile putat, regere ac dispensare credamus; et ita in futuro iudicio iudicaturum affirmamus, ut tamen semper etiam in hoc saeculo iudicasse doceamus. Dum enim semper gubernat Deus, semper iudicat: quia gubernatio ipsa iudicium est. Quot modis hoc vis probemus? (0035D) ratione, an exemplis, an testimoniis? (0036A) Si ratione; quis tam expers humanae intelligentiae est et huius ipsius de qua loquimur, veritatis alienus, qui non agnoscat ac videat pulcherrimum mundi opus et inaestimabilem supernarum infernarumque rerum magnificentiam ab eodem regi a quo creata sit, quemque elementorum fabricatorem, eumdem etiam gubernatorem fore? (0036B) qui cuneta scilicet qua potestate ac maiestate condiderit, eadem etiam providentia ac ratione moderetur; praesertim cum etiam in his quae humano actu administrantur, nihil penitus sine ratione consistat, omniaque ita a providentia incolumitatem, quasi corpus ab anima vitam, trahant; ideoque in hoc mundo non solum imperia et provincias, atque rem civilem ac militarem, sed etiam minora officia et privatas domos, pecudes denique ipsas, et minutissima quaeque domesticorum animantium genera, non nisi humana ordinatione atque consilio, quasi quadam manu et gubernaculo, contineri. Et haec omnia sine dubio voluntate ac iudicio summi Dei: scilicet ut eo exemplo omne genus humanum particulas rerum et membra regeret, quo ipse summam totius mundani corporis gubernaret. Sed in principio, inquis, creaturarum haec sunt a Deo statuta atque disposita; caeterum patrata universitate rerum atque perfecta, removit a se cunctam terrestrium rerum curam et ablegavit; laborem videlicet forte fugiens, a suo loco amandavit, et molestiam fatigationis evitans, aut occupatus negotiis aliis, partem rerum reliquit, quia totum obire non possit.
V.
Removet igitur a se, inquit, curam mortalium Deus. Et quae ergo nobis divinae religionis est ratio? quae vel causa Christum colendi, vel spes propitiandi? (0036C) Si enim neglig it Deus in hoc saeculo genus hominum, cur ad coelum quotidie manus tendimus, cur orationibus crebris misericordiam Dei quaerimus, cur ad ecclesiasticas domos currimus, cur ante altaria supplicamus? Nulla est enim nobis ratio precandi, si spes tollitur impetrandi. Vides ergo quam stulta atque inanis sit huius persuasionis assertio: quae utique si recipitur, nihil penitus de religione servatur. Sed ad illud forte confugies ut dicas nos metu futuri iudicii Deum colere, et id omni praesentium officiorum cultu elaborare ut in die futuri saeculi mereamur absolvi. (0036D) Quid ergo sibi vult apostolus Paulus praecipiens quotidie in Ecclesia ac iubens ut offeramus iugiter Deo nostro orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1)? Et haec omnia quam ob causam? (0037A) quam utique, nisi, ut ipse dicit, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni castitate (Ibid., 2). Pro praesentibus, ut videmus, Domino supplicari iubet et orare: quod utique non iuberet, nisi exorare posse confideret. Quomodo ergo aliquis pro obtinendis futuri temporis bonis apertas Dei aures, pro praesentibus autem clausas atque obstructas putat? Aut quomodo nos in ecclesia supplicantes praesentem nobis salutem a Deo poscimus, si audiendos nos penitus non putamus? Nulla ergo nobis pro incolumitatibus ac prosperitatibus nostris vota facienda sunt. Quin potius ut modestia supplicationis vocem conciliet postulantis, dicendum fortasse nobis est: Domine, non prosperitatem vitae istius petimus, nec pro bonis praesentibus supplicamus; scimus enim aures tuas his obsecrationibus clausas esse et auditum te ad preces istiusmodi non habere, sed pro his tantummodo petimus quae sunt futura post mortem. (0037B) Esto igitur, postulatio talis utilitate non careat; quomodo ratione subsistit? Si enim Deus a respectu huius saeculi curam removit, et postulantium precibus aures suas clausit; absque dubio qui non audit nos pro praesentibus, non audit etiam pro futuris: nisi forte credimus pro precum diversitate aures suas Christum vel tribuere vel negare, id est, ut claudat eas cum rogantur praesentia. aperiat cum futura. Sed de his dicendum amplius non est. Tam stulta enim sunt et tam frivola, ut cavendum sit ne id ipsum quod pro honore Dei dicitur, iniuria Dei esse videatur. (0037C) Tanta quippe est maiestatis sacrae et tam tremenda reverentia, ut non solum ea quae ab illis contra religionem dicuntur horrere, sed etiam quae pro religione nos ipsi dicimus cum grandi metu ac disciplina dicere debeamus. Igitur si stulte atque impie creditur quod curam humanarum rerum pietas divina despiciat, ergo non despicit. Si autem non despicit, regit. Si autem regit, hoc ipso quod regit iudicat: quia regimen esse non potest, nisi fuerit iugiter in rectore iudicium.
VI.
Sed parum esse fortasse quispiam putet quod hoc ratio declarat, nisi probetur exemplis. Videamus qualiter mundum a principio Deus rexerit; et ita eum omnia semper gubernasse monstrabimus, ut simul etiam iudicasse doceamus. Quid enim Scriptura dicit: Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in eum spiraculum vitae (Gen. II, 7). Et quid postea? Posuit, inquit, eum in paradiso voluptatis (Ibid., 15). Quid deinceps? (0037D) Dedit scilicet legem, praeceptis imbuit, institutione formavit. Quid autem post haec secutum est? Praeteriit homo mandatum sacrum, sententiam subiit, paradisum perdidit, poenam damnationis excepit. Quis non in iis omnibus et gubernatorem Deum videat et iudicem? Constituit enim Adam in paradiso innocentem, expulit reum. In constitutione ordinatio est, in expulsione iudicium. Quando enim eum in loco voluptatis posuit, ordinavit: quando autem reum de regno expulit, iudicavit. (0038A) Ergo hoc de primo homine, id est, de patre. Quid de secundo, id est, de filio? Factum est, inquit Scriptura sacra, post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino. Abel quoque obtulit de primitiis gregis sui et de adipibus eius. Et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius: ad Cain vero et ad munera eius non respexit (Gen. IV, 3-5). Priusquam de evidentiore iudicio Dei dicam, puto quod etiam in his quae iam diximus, quaedam censura iudicii est. In hoc enim quod unius sacrificium Deus suscipit, alterius excludit, evidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate alterius iudicavit. Sed hoc parum est. (0038B) Cum igitur futuro facinori viam sternens fratrem in solitudinem trahit, secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere sibi credidit si aspectus vitaret hominum, fratricidium Deo teste facturus. Unde puto quod haec in illo iam tunc opinio fuerit quae nunc in multis est, Deum scilicet terrestria non respicere et actus sceleratorum hominum non videre. Nec dubium est, cum post facinus admissum, Dei sermone conventus, nihil se de caede fratris scire responderit. Adeo inscium facti sui Deum arbitrabatur ut crederet feralissimum nefas tegi posse mendacio. At aliter expertus est quam putabat. Nam Deum, a quo non existimavit videri scelera cum occideret, sensit videre cum damnaretur. Hic nunc requirere ab illis volo qui negant res nunc humanas vel respici a Deo, vel regi, vel iudicari; an cuncta in his quae diximus e diverso sint. (0038C) Puto enim quod praesens est qui sacrificio interest, et regit qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium iusta animadversione condemnat. In quo quidem etiam illud non incommode: verum ne miremur nunc sanctos homines quaedam aspera pati, cum videamus quod iam tunc Deus etiam per maximum nefas primum sanctorum sivit occidi. Quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis est plena indagine cognoscere, neque tunc temporis disputare. Interim probare satis est omnia istiusmodi non negligentia aut incuria Dei fieri, sed consilio ac dispensatione permitti. (0038D) Nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo divinum esse iudicium non possumus denegare: quia summa iustitia est, voluntas Dei. Neque enim ideo non iustum est quod divinitas agit, quia capere vim divinae iustitiae homo non valet. Sed ad propositum revertamur.
VII.
Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria Dei actum, sed quia quaedam ex his dispositio divina ita ordinavit, quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia iudicavit. (0039A) Sed non satis quidam forte existimant haec quae dicimus nos probasse per paucos. Videamus an id ipsum manifestare possimus etiam per universos. Aucta igitur ac multiplicata humani generis multitudine simul et iniquitate, videns Deus, inquit Scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra; et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terrae (Gen. VI, 5-7). Consideremus quemadmodum in his omnibus et sollicitudo Domini pariter et severitas indicetur. Primum enim ait: Videns autem Deus; secundo, Tactus dolore cordis intrinsecus; tertio, Delebo, inquit, hominem quem creavi. (0039B) In hoc siquidem quod videre omnia Deus dicitur, cura eius ostenditur; in hoc quod dolet, terror irati; in hoc quod punit, severitas iudicantis. Poenituit ergo, inquit Scriptura sacra, Deum quod hominem fecisset in terra; non quod Deus sit obnoxius huic motui aut ulli subiaceat passioni; sed sermo divinus ad insinuandam plenius nobis rerum scriptarum intelligentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub nomine poenitentis Dei vim demonstravit irati. Ira est autem Divinitatis, poena peccantis. Quid ergo post haec secutum est? (0039C) Cum, inquit, vidisset Deus terram esse corruptam, dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Ibid., 13). Et quid postea? Rupti sunt , inquit, omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt: factaque est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. VII, 11, 12). Et paulo post: Consumpta est omnis caro quae movebatur super terram (Ibid., 21). Et deinceps: Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca (Ibid., 23). Hic nunc requirere ab illis volo qui incuriosum rerum humanarum appellant Deum, an illo tempore vel curasse eum terrestria credant vel iudicasse. Puto enim non iudicavit tantum, sed etiam dupliciter iudicavit. Nam dum servabat bonos, pium se retributorem, et dum condemnat malos, se verum iudicem comprobavit. Sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluvium, id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus auctoritatis habere videantur. Quasi vero aut tunc alius Deus fuerit, aut postea eamdem mundi curam habere noluerit. (0039D) Possum quidem divino munere per singulas post diluvium generationes probare quae dico; sed et enormitas vetat, et tamen certa quaedam et maiora sufficiunt: quia cum idem sit absque dubio maiorum pariter ac minorum Deus, id profecto intelligendum est in minoribus quod in maioribus comprobatur.
VIII.
Igitur cum post diluvium generationi hominum benedixisset Deus, immensamque hominum multitudinem benedictio ipsa generasset, loquitur ad Abraham Dominus e coelo (Gen. XII, 1), iubens ut deserat terram suam, inquirat alienam. Vocatur, sequitur, adducitur, collocatur; fit de paupere locuples, de ignoto potens, infimus peregrinatione, excellentissimus dignitate. Sed ne haec tamen quae ei data a Deo fuerant, muneris tantum viderentur fuisse, non meriti, qui laetabatur prosperis, probatur adversis. Sequitur quippe labor, periculum, timor. (0040B) Vexatur commigratione, fatigatur exsilio, contumelia afficitur, uxore privatur; immolari sibi Deus filium iussit, pater obtulit; et quantum ad defunctionem cordis pertinet, immolavit. Rursum exsilia, rursum metus, Philistinorum invidia, Abimelech rapina: multa quidem mala, sed tamen paria solatia. Nam etsi a plurimis afficitur, tamen de omnibus vindicatur. Quid igitur in cunctis istis quae memoravimus? num Deus non est et inspector, et invitator, et ductor, et sollicitus, et sponsor, et protector, et munerator, et probator, et sublimator, et ultor, et iudex? (0040C) Inspector quippe est, dum ex omnibus unum elegit quem meliorem vidit; invitator, dum vocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dum ad ilicem visitat; sponsor, dum futura promittit; protector, quia inter gentes barbaras protexit; munerator, quia locupletavit; probator, quia tentari asperis voluit; sublimator, quia potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de adversariis ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicavit. Subiungit autem statim huic historiae Deus dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis (Gen. XVIII, 20) . Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est. Pulchre clamorem dixit in se habere peccata. Grandis enim absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit ad coelum. Quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? Scilicet quia caedi aures suas Deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena peccantium. Et vere clamor, et grandis clamor est, quando pietas Dei peccatorum clamoribus vincitur ut peccantes punire cogatur. (0040D) Ostendit ergo Dominus quam invitus puniat etiam gravissimos peccatores, dicens quod clamor Sodomorum ad se ascenderit. (0041A) Hoc est dicere: Misericordia quidem mea mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut puniam. Cum ergo ista dixisset, quid consecutum est? Mittuntur angeli Sodomam (Gen. XIX, 1, seqq.), proficiscuntur, introeunt, bonorum foventur officio, malorum vexantur iniuria; caecantur improbi, salvantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur: urbs cum habitatoribus impiis concrematur. Interrogo hic utrumnam Deus ex iudicio malos, an sine iudicio concremarit? Qui sine iudicio Sodomitas punitos a Deo dicit, iniquum Deum arguit. Si autem cum iudicio malos perdidit, iudicavit. Iudicavit utique; et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicavit. Cum enim ad supplicium malorum gehennam in futurum arsuram esse manifestum sit, Sodomam et vicinas ei urbes coelestis flamma consumpserit. (0041B) In praesenti autem illud quod futurum est, Deus voluit declarare iudicium, quando super impium populum gehennam misit e coelo; sicut etiam apostolus dicit (II Petr. II, 6) quod Deus civitates Sodomam et Gomorrham eversione damnarit, exemplum ponens impie acturis: quamvis id ipsum quod ibi actum est, plus habuerit misericordiae quam severitatis. Quod enim poenam eorum tam diu distulit, misericordiae fuit; iustitiae, quod aliquando punivit. Et ideo cum angelos Sodomam Deus mitteret, hoc nobis probare voluit, quod etiam malos puniret invitus. (0041C) Scilicet ut cum legeremus quae a Sodomitis angeli pertulissent, et videremus scelerum immanitatem, criminum turpitudinem, libidinum obscenitatem; probaret utique nobis Deus quod ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint ut perirent.
IX.
Possum innumera proferre. Sed vereor ne dum satis rem probare nitimur, historiam texuisse videamur. Moyses in deserto positus gregem pascit (Exod. III), rubum ardere conspicit, Deum ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem mittitur, venit, loquitur, contemnitur, vincit. (0042A) Aegyptus percutitur, Pharaonis inobedientia verberatur, et quidem non uno modo; scilicet ut plus sacrilegus torqueatur diversitate supplicii. Et quid postremo? decies rebellat, decies verberatur. Quid ergo dicimus? Puto quod in his omnibus et curare pariter res humanas Deum et iudicare cognoscas. In Aegypto quippe tunc enim non simplex tantum, sed multiplex constat Dei fuisse iudicium. Quotiescunque enim rebellantes Aegyptios percussit, toties iudicavit. Sed post ista quae diximus, quid secutum est? Israel dimittitur, pascha celebrat, Aegyptios spoliat, dives abscedit, Pharaonem poenitet, exercitum contrahit, ad fugientes pervenit, castris iungitur, tenebris separatur, siccatur pelagus, Israel graditur, officiosa undarum patientia liberatur. Pharao sequitur, mare super eum volvitur, fluctu operiente deletur. (0042B) Puto iam non obscurum in his quae acta sunt Dei esse iudicium, et quidem non iudicium tantum, sed etiam moderationem atque patientiam. Patientiae enim fuit quod Aegyptii rebellantes saepe percussi sunt; iudicii, quod contumaciae pertinaces morte damnati. Igitur post hunc rerum gestarum ordinem ingreditur eremum victrix sine bello gens Hebraeorum. Agit iter sine itinere, viatrix sine via, praevio Deo, divino commilitio honorabilis, ductu coelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte, congruas colorum diversitates pro temporum diversitate sumentem; scilicet ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret, et caliginem noctis flammeo splendore claritatis radiaret. (0042C) Adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas vel datas vel immutatas, speciem servantes, naturam relinquentes. Adde aperta erumpentibus rivis montium capita, adde scaturientia novis pulverulenta arva torrentibus, adde inlatos itinerantium castris alitum greges Dei pietate indulgentissima, non usibus tantum hominum, sed etiam inlecebris servientes, datum per quadraginta annos astris quotidie famulantibus cibum, rorantes iugiter escis dulcibus polos, non ad victum tantum, sed etiam ad delicias profluentes. (0043A) Adde homines in nullis membrorum suorum partibus accessus et decessus humanorum corporum nescientes, ungues non auctos, dentes non imminutos, capillos semper aequales, non attritos pedes, non scissas vestes, calciamenta non rupta, redundantem hominum honorem usque ad induviarum vilium dignitatem. Adde huc erudiendae gentis officio descendentem ad terras Deum, accommodantem se terrenis visibus Deum filium, innumerae multitudinis plebem in consortium divinae familiaritatis admissam, sacrae amicitiae honore pollentem. (0043B) Adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles buccinarum coelestium sonos, tremendum undique totius aeris fragorem, polos sacris clangoribus mugientes, ignes, caligines, nebulas Deo plenas, loquentem cominus Dominum, legem divino ore resonantem, incisas digito Dei litteras, rupices paginas, saxeum volumen, discentem populum, et docentem Deum, ac mixtis pene hominibus atque angelis unam coeli ac terrae scholam. Sic enim scriptum est, quod cum retulisset Moyses verba populi ad Dominum, dixerit ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te (Exod. XIX, 9). Et paulo post: Ecce, inquit, coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura et nubes densissima operire mentem (Ibid., 16). Et iterum: Descenditque (Dominus) super montem Sina in ipso montis vertice (Ibid., 20). Ac deinceps: Loquebaturque cum Moyse, videntibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi; stabantque et ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (0043C) Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII, 9-11). Quae cum ita sint, videturne habere hominis curam Deus, haec tanta tribuens, haec tanta praestans, participem sermonis sui vilem homunculum faciens, et quasi in consortium sacrae sodalitatis admittens, aperiens ei plenas divitiis immortalibus palmas suas, alens eos nectaris poculo, pascens coelesti cibo? Quam, rogo, maiorem eis gubernaculi sui praestare curam, quem maiorem praestare potuit affectum, quam ut cum praesentis saeculi vitam agerent, speciem iam futurae beatitudinis possiderent?
X.
Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse quondam hanc hominum curam Deum; caeterum nunc penitus non habere. Unde hoc ita credimus? (0044A) forsitan quia, ut illi tunc, mannam quotidie non comedimus, cum agros triticeos plenos messibus demetamus; quia coturnices humanis se manibus ingerentes non apprehendimus, cum omnia avium, pecudum, bestiarum genera devoremus; quod salientes rupibus aquas apertis oribus non excipimus, cum vinarias domos vinearum fructibus inrigemus? Addo ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tunc Deo curae fuisse et nos a Deo negligi dicimus, si accipere pro praesentibus bonis praeterita possemus, respueremus penitus conditionis istius optionem. (0044B) Nollemus enim haec quae nunc habemus amittere, ut possemus ea quibus tunc illi usi sunt possidere; non quod nos meliora nunc habeamus quam gens illa tunc habuit, sed quia et illi qui quotidiano tunc coeli ac Dei ministerio pascebantur, antiquam ventris ingluviem bonis praesentibus praeferebant, turpissima scilicet ciborum carnalium recordatione moesti, et fetidissimo caeparum atque alliorum amore aegrescentes: non quod potiora essent quibus antea usi erant, sed quia, quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab illis. Illi horrebant quae erant, et quae non erant desiderabant. Nos magis laudamus illa quae tunc fuerunt quam ista quae nunc sunt, non quia si eligendi facultas esset, semper habere illa mallemus, sed quia usitatum hoc humanae mentis est vitium, illa magis semper velle quae desunt. (0044C) Et quia, ut ille ait, aliena nobis, nostra plus aliis placent, accidit quoque illud quod generale ferme est omni homini, ut Deo semper ingratus sit; insitoque hoc et quasi nativo malo se cuncti invicem vincunt, ut beneficiis Dei detrahant, ne debitores se esse cognoscant. Sed haec hactenus. Nunc ad negotii dudum coepti ordinem revertamur; quamvis, ut reor, non mediocriter iam probaverimus quae proposuimus; sed addamus tamen adhuc, si placet, quippiam: quia melius est plus probare aliquid quam necesse est, quam minus forsitan quam negotio debeatur.
XI.
Liberatus quondam de Pharaonis iugo populus Hebraeorum, ad Sina montem praevaricatus est, et statim a Domino pro errore percussus. (0045A) Sic enim scriptum est: Percussit ergo Dominus populum pro errore vituli quem fecerat Aaron (Exod. XXXII, 35). Quod potuit maius et evidentius de peccatoribus Deus ferre iudicium, quam ut statim consequeretur poena peccantes? Et tamen cum omnis populus reus fuerit, cur non est in omnes missa damnatio? Quia pius scilicet Dominus partem percussit sententiae suae gladio, ut partem corrigeret exemplo, praeberetque omnibus simul et coercendo censuram et indulgendo pietatem. Censura enim fuit quod castigavit, pietas quod pepercit: quamvis utrumque impari modo. Plus siquidem tunc pietati datum est quam severitati. (0045B) Ideo utique, quia cum indulgentissimus Dominus propensiorem se semper miserationi praestet quam ultioni, licet in coercenda tunc Iudaici exercitus parte iudicio ac severitati censura divina aliquid attribuerit, maiorem tamen sibi populi portionem pietas vindicavit: specialiter quidem hoc, et peculiari tunc innumerae plebis misericordia; ne omnes scilicet quos reatus complectebatur, poena consumeret. Caeterum erga quasdam personas, ut legimus, ac familias censura Dei inexorabilis est; sicut illud, ubi otiante sabbatis populo, is qui colligere ligna usurparat, occidi iubetur (Num. XV, 35) : quamvis enim opus ipsum hominis videretur innoxium, faciebat tamen eum diei observatio criminosum. Vel cum duobus lite certantibus, unus qui blasphemarat, morte multatur. Sic enim scriptum est: Ecce autem filius mulieris Israelitidis quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelite. Cumque blasphemasset nomen Domini, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen (Levit XXIV, 10, 11). Et paulo post: Miserunt, inquit, eum in carcerem, donec viderent quid iuberet Dominus. (0045C) Qui locutus est ad Moysen, dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus super caput eius, et lapidet eum populus universus (Ibid. 12-14). Nunquid non praesens Dei est manifestumque iudicium, et prolata quasi iuxta humani examinis formam coelesti disceptatione sententia? Primum, qui peccaverat comprehensus est; secundo, quasi ad tribunal adductus; tertio, accusatus; deinde in carcerem missus; postremo, coelestis iudicii auctoritate punitus. Porro autem non punitus tantum, sed punitus sub testimonio; ut damnare scilicet videretur reum iustitia, non potestas: exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne quis postea admitteret quod omnis in uno populus vindicasset. (0045D) Hac igitur ratione atque iudicio omnia Deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quidquid singuli pertulissent. Sicut etiam et illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis viri, coelesti igne consumpti sunt (Num. XXVI; Levit. X; II Paral. XXIV); in quibus utique non iudicium tantum, sed praesens Deus ostendere voluit impendensque iudicium. (0046A) Sic enim scriptum est quod cum egressus ignis a Domino devorasset holocaustum (Levit. IX, 24), arreptis Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis praeceptum non erat. Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino (Levit. X, 1, 2). Quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium voluit ostendere, qui errorem supradictorum statim in ipso opere punivit, nec pene prius peractum est facinus peccantium, quam ulcisceretur poena peccatum? Quamvis non id tantum in hac re actum sit, sed etiam multa alia. (0046B) Cum enim in illis tunc non mens impia, sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declaravit profecto Dominus quo supplicio digni essent qui contemptu Divinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a Deo essent qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem Domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur qui iniussa fecissent. Porro autem etiam ex hoc consulere Deus voluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intelligerent quantum iram Dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet, nec ministerii sacri privilegium vindicaret. Sed quid ego de his dico quorum inconsiderantia quodammodo Deum tetigit et ad coelestem iniuriam redundavit? Maria contra Moysen loquitur, et punitur; nec punitur tantum, sed iudicii more punitur. Primum enim ad iudicium vocatur, deinde arguitur, tertio verberatur. (0046C) In obiurgatione excipit vim sententiae, in lepra autem patitur piaculum criminosae: quamvis coercitio istiusmodi non Mariam tantum, sed etiam Aaronem humiliaverit, quia etsi deformari lepra summum antistitem non oportuit, et ipsum tamen Domini castigatio flagellavit: nec solum hoc, sed in poenam quam Maria patitur, Aaron etiam quasi culpae particeps coercetur. Maria enim supplicio afficitur, ut Aaron confusione mulctetur. Porro autem ut inexorabilem in quibusdam agnosceremus formam divini esse iudicii, ne illius quidem intercessu qui laesus fuerat indulsit. Sic enim legimus ad Aaronem et Mariam dixisse Dominum: Quare igitur non timuisti detrahere servo meo Moysi? iratusque abiit. Et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix; clamavitque Moyses ad Dominum dicens: Obsecro, Domine, sana eam. (0046D) Cui respondit Dominus: Si pater eius spuisset in faciem illius, non debuerat saltem decem dierum rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur (Num. XII, 8-14). Sufficiant igitur de hoc genere divisionis et de hac parte sermonis ista quae diximus. Infinitum enim est de omnibus disputare, quae nimis longum est etiam sine disputatione numerare. Sed adhuc tamen aliquid addamus. (0047A)
XII.
Poenitet gentem Hebraeorum de Aegypto recessisse (Exod. XVI), percutitur; dolet deinde fatigari se labore itineris, affligitur; carnes desiderat, verberatur. Et quia quotidie mannam edens explere inlecebris cupit ventris ingluviem, optata quidem cupiditate saturatur, sed in ipsa tamen saturitate torquetur. Adhuc enim, inquit Scriptura, esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit in eos. Et occidit plurimos eorum, et electos Israel impedivit (Psal. LXXVII, 30, 31). Og contra Moysen rebellat, exstinguitur (Deut. III). Core conviciatur, obruitur. (0047B) Dathan et Abiron murmurant, devorantur (Num. XVI). Aperta est enim, inquit, terra, et deglutivit Dathan, et operuit synagogam Abiron (Psal. CV, 17). Ducenti quoque et quinquaginta, ut sacer sermo testatur, principes viri qui tempore concilii per nomina vocabantur, surrexerunt contra Moysen: Cumque stetissent contra Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini (Num. XVI, 3)? Et quid post haec? Ignis, inquit, egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant in censum (Ibid., 35). Sed cum haec tanta fierent, coelestis cura non profuit. Adhibita est saepissime coercitio, sed emendatio non est secuta. Sicut enim nos, cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi cum caederentur saepissime, non emendabantur. Quid enim scriptum est? (0047C) Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini (Num. XVI, 41). Et quid postea? Percussa sunt statim et divino igne consumpta quatuordecim millia hominum et septingenti. Cum omnis ergo tunc populi multitudo peccaverit, cur non est in omnibus vindicatum? praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione Core nullus evaserit. (0048A) Cur ibi cunctum peccantum coetum interfici Deus voluit, hic tantummodo portionem? Scilicet quia plenus et iustitiae et misericordiae Dominus, et pietati suae multa donat per indulgentiam, et severitate punit per disciplinam. Et ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi poenam omnium noxiorum; hic autem misericordiae suae tribuit, ne universus populus deperiret. Et tamen cum tam misericorditer egerit, quia in parte plebis castigatio toties repetita non profuit, ad ultimum omnes morte damnavit. Quae res et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse exitu puniamur. Non enim dubium est quid actum de eis fuerit. (0048B) Nam cum universa gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit ut terram repromissionis intraret, praeter duos tantum sanctos nullus intravit. Sic enim scriptum est: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis ante me hodie, sic faciam vobis. In solitudine hac iacebunt cadavera vestra (Num. XIV, 26, 29). Et quid postea? Parvulos, inquit, vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam ut videant terram quae vobis displicuit. Vestra cadavera iacebunt in solitudine (Ibid., 31, 32). Et quid deinde? Omnes, inquit, mortui sunt atque percussi in conspectu Domini (Ibid., 36, 37). Quid est quod in his omnibus non sit? Vis videre rectorem? Ecce et praesentia corrigit, et futura disponit. Vis videre severum iudicem? (0048C) Ecce noxios punit. Vis videre iustum et pium? Ecce innocentibus parcit. Vis videre in omnibus iudicem? Ecce ubique iudicium est. Nam et ut iudex arguit, et ut iudex regit. Iudex promit sententiam, iudex noxios perimit, iudex innoxios muneratur.