Migne Patrologia Latina Tomus 51
ProAqu.DeGrDeE 51 Prosper Aquitanus390-463 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio.
Alias CAPUT III.
271 Quia nonnulli qui catholico nomine gloriantur, in damnatis autem haereticorum sensibus, seu pravitate, sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt; et cum Pelagium atque Coelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tamquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quae sacratissima beati apostoli Petri sedes contra inimicos gratiae Dei, per ministerium praesulum suorum sanxit, et docuit: necessarium fuit diligenter inquirere, quid rectores Romanae Ecclesiae, de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, judicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores, quid de gratia Dei sentiendium esse censuerint: ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus indiculo, quo si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat:
INCIPIT LIBER. CAPITULUM I. Alias CAPUT IV. Quod Adam omnes homines laeserit, nec quemquam, nisi Christi gratia posse salvari. In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius 272 ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit: pronuntiante beatae memoriae papa Innocentio, atque dicente in epistola ad Carthaginense concilium (Vide inter epist. Innoc. tomo nostro XX): Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil, quemadmodum exinde surgere posset invenit: suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.
CAPITULUM II. Alias CAP. V. Quod nemo sit bonus suis viribus, nisi participatione ejus qui solus est bonus. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus: quod in eisdem scriptis ejusdem pontificis sententia protestatur dicens ( Vide ubi supra ), Nam quid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant cujus quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?
CAPITULUM III. Alias CAP. VI. Quod nisi gratia Dei continua juvemur, insidias diaboli superare non possumus. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit: quod ejusdem antistitis in iisdem paginis doctrina confirmat dicens ( Vide ubi supra): Nam quamvis hominem redemerit a praeteritis ille 273 peccatis; tamen sciens illum iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti, confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.
CAPITULUM IV. Alias CAP. VII. Quod per Christum libero bene utamur arbitrio. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat, dicens ( Vide ubi supra): Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione concideret, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.
CAPITULUM V. Alias CAP. VIII. Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait ( Non exstat haec epistola), Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent ( Neque haec epistola exstat): Illud vero quod in litteris, quas in universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: « Nos tamen instinctu Dei, » etc., sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti; et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti? Ideo utique quia praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 14): ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque 274 voluntatis humanae singulis motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium.
CAPITULUM VI. Alias CAP. IX. Quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex Deo sit. Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: Quod ergo, ait ( Ubi supra), tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat; clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24); et iterum: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10).
CAPITULUM VII. Alias CAP. X. Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et praestet ut lex impleatur; non sicut ait Pelagius, facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri. Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est (Vide append. p. 272): Ut quicumque dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium, ut non committantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo: Ut quisquis dixerit, gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere et quid vitare debeamus; non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1), 275 valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere; cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10), ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). Item quinto capitulo: Ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam; tamquam si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere: sed ait, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
CAPITULUM VIII. Alias CAP. XI. Quod praeter statuta sedis apostolicae, omnes orationes Ecclesiae Christi gratiam resonant, qua genus humanum ab aeterna damnatione reparatur. Praeter beatissimae et apostolicae sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi patres, pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita, in toto mundo atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis, ablato cordis velamine, lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique, catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate 276 tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), et ex vasis irae faciat vasa misericordiae (Rom. IX, 22). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio, pro illuminatione talium vel correctione referantur.
CAPITULUM IX. Alias CAP. XII. Quod gratiam Dei etiam baptizandorum testetur instituta purgatio, cum exorcismis et exsufflationibus spiritus ab eis abiguntur immundi. Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplemur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi hujus mittatur foras (Joan. XII, 31), et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur (Matth. XII, 29; Marc. III, 27), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem (Psal. LXVII, 19), et dat dona hominibus (Ephes. IV, 8).
His ergo ecclesiasticis regulis, et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adjuvante Domino, conformati [ Forte confirmati] sumus, ut omnium bonorum affectuum, atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult et velimus et agamus; nec otiosa esse in nobis patitur, quae exercenda, non negligenda donavit; ut et nos cooperatores simus gratiae Dei; ac si quid nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram (Psal. CII, 3), et cui quotidie dicimus: Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13).
277 CAPITULUM X. Alias CAP. XIII. Quod profundiores quaestiones nec contemnendae sint, nec penitus asserendae. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, 278 sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere. Quia ad confitendam gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas apostolicae sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.