Migne Patrologia Latina Tomus 44
AugHip.DeGrChE 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS. DE GRATIA CHRISTI.
Pelagium gratiae confessione fucum facere ostendit: quippe qui gratiam vel in natura et libero arbitrio ponat, vel in lege atque doctrina: qui praeterea divina gratia solam voluntatis et actionis possibilitatem ut vocat, non ipsam voluntatem et actionem adjuvari dicat; et illam insuper adjuvantem gratiam a Deo secundum merita hominum dari, atque ad id solum juvare eos putet, ut praecepta facilius possint implere. Expendit Augustinus loca opusculorum ipsius, quibus ille Dei gratiam diserte a se commendatam jactabat; et haec de lege ac doctrina, seu de divina revelatione ac de Christi exemplo, quae ad doctrinam aeque revocantur, aut de peccatorum remissione interpretari posse demonstrat, nec apparere omnino, an vere christianam gratiam, id est, adjutorium bene agendi adjunctum naturae atque doctrinae per inspirationem flagrantissimae et luminosissimae charitatis agnoscat Pelagius: qui postremo Ambrosium, tantopere ab ipso laudatum, praeclara quaedam in commendationem divinae gratiae dicentem audire jubetur.
CAPUT PRIMUM.
1. Quantum de vestra corporali et maxime spirituali salute gaudeamus, sincerissimi fratres, dilecti a Deo, Albina, Piniane, et Melania, quia effari non possumus, vobis cogitandum credendumque committimus, ut ea de quibus nos consuluistis, potius jam loquamur. Festinante etenim perlatore inter occupationes nostras, multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores, quantum Deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictavimus. CAPUT II. 2. Scripsistis mihi, eum Pelagio vos egisse, ut quaecumque adversus eum dicerentur, scripto damnaret: cumque dixisse audientibus vobis, « Anathemo qui vel sentit vel dicit, gratiam Dei qua Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15), non solum per singulas horas, aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam; et qui hanc conantur auferre, poenas sortiantur aeternas. » Quisquis haec audit, et sensum ejus ignorat, quem in libris suis satis evidenter expressit, non illis quos dicit inemendatos sibi fuisse subreptos, aut omnino suos negat, sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, omnino eum putat hoc sentire quod veritas habet. Quisquis autem quid in eis apertius dicat advertit, debet habere etiam ista verba suspecta. Quia etsi gratiam Dei, qua Christus venit in mundum peccatores salvos facere, in sola remissione peccatorum constituat, potest huic sensui verba ista coaptare dicens, ideo eam per singulas horas, per singula momenta, et per actus singulos necessariam, ut semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata, non peccemus ulterius, adjuti non aliqua subministratione virtutis, sed viribus propriae voluntatis, quid sibi remissione peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis. Item quoniam solent dicere, nobis in eo Christum ad non peccandum praebuisse adjutorium, quia juste ipse vivendo justeque docendo reliquit exemplum: possunt etiam ad hoc ista verba coaptare, ut dicant, per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse hujusmodi gratiam, id est, ut in omni conversatione nostra intueamur dominicae conversationis exemplum. Pervidet autem fides vestra, a confessione gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista confessio: et tamen obtegi potest istorum ambiguitate verborum. CAPUT III. 3. Sed quid mirum? Quandoquidem ipse Pelagius cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnaverit eos, qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; ubi putabamus ejus de hac re omnes tergiversationes esse consumptas; damnaverit etiam eos, qui docent gratiam Dei secundum merita nostra dari: tamen in libris quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistola quam Romam misit, nihil aliud sentire monstratur, quam id quod damnasse videbatur. Nam gratiam Dei et adjutorium, quo adjuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet, cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit faciat. 4. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem, voluntatem, actionem; possibilitatem scilicet, qua potest homo esse justus; voluntatem, qua vult esse justus; actionem, qua justus est: horum trium primum, id est, possibilitatem datam confitetur a creatore naturae, nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere etiamsi nolimus; duo vero reliqua, id est, voluntatem et actionem nostra esse asserit, atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. Denique gratia Dei, non ista duo, quae nostra omnino vult esse, id est, voluntatem et actionem; sed illam quae in potestate nostra non est, et nobis ex Deo est, id est, possibilitatem, perhibet adjuvari: tanquam illa quae nostra sunt, hoc est, voluntas et actio, tam sint valentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut divino adjutorio non indigeant; illud vero quod nobis ex Deo est, hoc sit invalidum, id est, possibilitas, ut semper gratiae adjuvetur auxilio. CAPUT IV. 5. Sed ne quis forsitan dicat, nos vel non recte intelligere quae loquitur, vel malevolo animo in alium sensum quae non ita dicta sunt vertere, ipsa jam verba ejus accipite. « Nos » inquit, « sic tria ista distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effectu locamus. Primum illud, id est, posse, ad Deum proprie pertinet, qui illud creaturae suae contulit: duo vero reliqua, hoc est, velle et esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est: imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem gratiae suae adjuvat semper auxilio. Quod vero potest homo velle bonum atque perficere, solius Dei est. Potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint: ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est nec voluntatem bonam habere, nec actionem: nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni: inest mihi etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. Quem nobis sensum exempla aliqua facient clariorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est. Et ut generaliter universa complectar, quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est; quia haec omnia vertere in malum etiam possumus. Unde, quod propter calumniam vestram saepe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae laudamus Deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius Dei causa tractatur: non enim de velle, nec de esse, sed tantummodo de eo quod potest esse, disseritur. » CAPUT V. 6. Ecce est totum dogma Pelagii in libro ejus tertio pro Libero Arbitrio, his omnino verbis diligenter expressum, quo tria ista, unum quod est posse, alterum quod est velle, tertium quod est esse, id est, possibilitatem, voluntatem, actionem, tanta curavit subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus, vel audimus, divinae gratiae adjutorium confiteri, ut a malo declinemus bonumque faciamus, sive in lege atque doctrina, sive ubilibet constituat, sciamus quid loquitur; nec erremus, aliter eum intelligendo quam sentit. Scire quippe debemus, quod nec voluntatem nostram, nec actionem divino adjuvari credit auxilio, sed solam possibilitatem voluntatis atque operis, quam solam in his tribus nos habere affirmat ex Deo, tanquam hoc sit infirmum, quod Deus ipse posuit in natura; caetera vero duo quae nostra esse voluit, ita sint firma, et fortia, et sibi sufficientia, ut nullo indigeant ejus auxilio; et ideo non adjuvet ut velimus, non adjuvet ut agamus, sed tantummodo adjuvet ut velle et agere valeamus. Contra autem Apostolus, Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum operamini salutem. Et ut scirent, quia non tantum in eo quod operari possint (hoc enim in natura et in doctrina jam acceperant), sed etiam in eo quod operantur, divinitus adjuvantur, non ait, Deus est enim qui operatur in vobis posse, tanquam ipsi jam et velle et operari per se ipsos habeant, nec in his duobus adjutorio ejus indigeant; sed ait, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere (Philipp. II, 12 et 13); vel sicut in aliis et maxime graecis codicibus legitur, et velle et operari. Videte si non Apostolus gratiae Dei futuros adversarios sancto Spiritu tanto ante praevidit, et haec duo, id est, et velle et operari, quae iste ita nostra esse voluit, tanquam ipsa divinae gratiae non adjuventur auxilio, Deum in nobis dixit operari. CAPUT VI. 7. Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices, vel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset, « Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est; » velut correxit atque addidit, « Imo et hominis et Dei. » Non enim hoc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intelligi voluit, quod et velle et operari Deus operetur in nobis: sed cur hoc dixerit, satis evidenter ostendit, continuo subjungendo, « qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit. » Hanc autem possibilitatem in natura eum ponere, de verbis ejus superioribus clarum est. Sed ne nihil de gratia dixisse videretur, adjunxit, « quique ipsam possibilitatem gratiae suae adjuvat semper auxilio: » non ait, Ipsam voluntatem, vel, Ipsam operationem; quod si diceret, non abhorrere a doctrina apostolica videretur: sed ait, « ipsam possibilitatem, » illud videlicet ex tribus quod in natura locavit, « gratiae suae adjuvat semper auxilio: » ut scilicet in voluntate et actione non ideo laus sit et Dei et hominis, quia sic vult homo, ut tamen Deus voluntati ejus ardorem dilectionis inspiret; et sic operatur homo, ut tamen Deus cooperetur, sine cujus adjutorio quid est homo? sed ideo ad hanc laudem adjunxit et Deum, quia nisi natura esset in qua nos condidit, qua velle et agere possemus, nec vellemus, nec ageremus. 8. Hanc autem naturalem possibilitatem quod adjuvari Dei gratia confitetur, non est hic apertum vel quam dicat gratiam, vel quatenus ea naturam sentiat adjuvari: sed sicut aliis locis, in quibus evidentius loquitur, intelligi potest, non vult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adjuvetur. CAPUT VII. Nam quodam loco ait: « Hic nos imperitissimi hominum putant injuriam divinae gratiae facere, quia dicimus eam sine voluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem: quasi Deus gratiae suae aliquid imperaverit, et non illis quibus imperavit, etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam. » Et tanquam explicaturus quam dicat gratiam, secutus adjunxit, dicens: « Quam nos non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adjutorio confitemur. » Quis non hic desideret ut ostendat quam velit intelligi gratiam? Propter hoc enim maxime de illo exspectare debemus, ut dicat hoc quod dicit, non in lege tantummodo se gratiam confiteri. Sed nobis hac exspectatione suspensis, quid addiderit intuemini: « Adjuvat enim nos Deus, » inquit, « per doctrinam et revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat; dum diaboli pandit insidias; dum nos multiformi et ineffabili dono gratiae coelestis illuminat. » Deinde sententiam suam quadam velut absolutione concludens: « Qui haec dicit, » inquit, « gratiam tibi videtur negare? An et liberum hominis arbitrium, et Dei gratiam confitetur? » In his omnibus non recessit a commendatione legis atque doctrinae, hanc esse adjuvantem gratiam diligenter inculcans, et hoc exsequens quod proposuerat, cum diceret, « sed in Dei esse adjutorio confitemur. » Denique Dei adjutorium multipliciter insinuandum putavit, commemorando doctrinam et revelationem, et oculorum cordis adapertionem, et demonstrationem futurorum, et apertionem diabolicarum insidiarum, et multiformi atque ineffabili dono gratiae coelestis illuminationem: ad hoc utique ut divina praecepta et promissa discamus. Hoc est ergo gratiam Dei ponere in lege atque doctrina.
CAPUT VIII. 9. Hinc itaque apparet, hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et revelat Deus quid agere debeamus; non qua donat atque adjuvat ut agamus: cum ad hoc potius valeat legis agnitio, si gratie desit opitulatio, ut fiat mandati praevaricatio. Ubi enim non est lex, ait Apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15): et, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Id. VII, 7). Ac per hoc, usque adeo aliud est lex, aliud est gratia, ut lex non solum nihil prosit, verum etiam plurimum obsit, nisi adjuvet gratia; et haec ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praevaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos, et ut concupiscentias malas superent adjuvandos. Jubet enim magis quam juvat; docet morbum esse, non sanat; imo ab ea potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae medicina quaeratur. Quia littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. In quantum tamen etiam lex adjuvet, adjungit et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, poedagogus noster fuit in Christo Jesu (Galat. III, 21, 22, 24). Hoc ipsum ergo superbis est utile, sub peccato arctius manifestiusque concludi, ne ad faciendam justitiam de liberi arbitrii, quasi propriis viribus praesumatur; sed omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo, quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati: nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 19-21). Quomodo ergo sine lege manifestata, si per legem testificata? Non itaque sine lege manifestata, sed sine lege justitia, quia justitia Dei est, id est, quae nobis non ex lege sit, sed ex Deo: non quae illo imperante cognoscendo timeatur, sed quae illo donante diligendo teneatur, ut et qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31). CAPUT IX. 10. Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua juvamur ad operandam justitiam, quae ut multum adjuvet, ad hoc adjuvat ut gratia requiratur? Nemo enim potest legem implere per legem. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas autem Dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Proinde per legem gratia demonstratur, ut lex per gratiam compleatur. Quid enim juvat Pelagium, quia diversis verbis eamdem rem dicit, ut non intelligatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae asserit adjuvari? Quantum autem existimo, ideo veretur intelligi, quia damnavit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus versat significationem legis atque doctrinae. CAPUT X. 11. Et alio quippe loco, cum diu asseruisset, non adjutorio Dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici voluntatem bonam, opposuit sibi ex Apostoli epistola quaestionem, atque ait: « Et quomodo, » inquit, « stabit illud Apostoli: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere? » Deinde ut hanc oppositionem veluti solveret quam videbat dogmati suo vehementer esse contrariam, secutus adjunxit: « Operatur in nobis velle quod bonum est, velle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, et mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit; dum revelatione sapientiae in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem; dum nobis (quod tu alibi negare non metuis) suadet omne quod bonum est. » Quid manifestius, nihil aliud eum dicere gratiam, qua Deus in nobis operatur velle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? In lege namque et doctrina sanctarum Scripturarum futurae gloriae atque praemiorum promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia revelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. Et si inter docere et suadere, vel potius exhortari, distare aliquid videtur; etiam hoc tamen doctrinae generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus vel litteris continetur: nam et sanctae Scripturae et docent et exhortantur, et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. Sed nos eam gratiam volumus iste aliquando fateatur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur et speratur; nec solum revelatur sapientia, verum et amatur; nec solum suadetur omne quod bonum est, verum et persuadetur. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2), qui audiunt per Scripturas Dominum regnum coelorum pollicentem; aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut veniant ad eum qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). Quorum autem sit fides, et quibus persuadetur ut ad eum veniant, satis ipse demonstravit, ubi ait, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, Dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 66). Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult non solum vocari, verum etiam esse christianus. CAPUT XI. 12. Quid autem dicam de revelatione sapientiae? Neque enim facile quisquam speraverit in hac vita posse pervenire ad magnitudinem revelationum apostoli Pauli: et utique in eis quid aliud credendum est ei revelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? Et tamen dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Procul dubio si jam summa, et cui nihil esset addendum, charitas in Apostolo tunc fuisset, quae omnino non posset inflari; numquid necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in magnitudine revelationum posset existere? Quid est autem aliud elatio, quam inflatio? Et utique de charitate verissime dictum est, Charitas non aemulatur, non inflatur (I Cor. XIII, 4). Haec itaque charitas adhuc etiam in tanto Apostolo de die in diem profecto augebatur, quamdiu homo ejus interior de die in diem renovabatur (II Cor. IV, 16), perficienda sine dubio ubi jam non posset inflari. Tunc autem mens ejus adhuc erat ubi inflaretur magnitudine revelationis, donec impleretur solido aedificio charitatis: nondum enim perveniendo apprehenderat, quo proficiendo currebat. CAPUT XII. 13. Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua ejus cohiberetur elatio, antequam esset in eo charitatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur: in infirmitate scilicet, non ut ille putat, « carnis tantum; » sed et carnis et animi: quia et animus erat in comparatione summae illius perfectionis infirmus, cui, ne extolleretur, proinde stimulus carnis, angelus satanae intelligebatur datus: quamvis esset in carnalium vel animalium, nondum percipientium quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), comparatione, firmissimus. Quocirca si virtus in infirmitate perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur. Haec autem gratia qua virtus in infirmitate perficitur, praedestinatos et secundum propositum vocatos (Rom. VIII, 28) ad summam perfectionem glorificationemque perducit. Qua gratia agitur, non solum ut facienda noverimus, verum etiam ut cognita faciamus; nec solum ut diligenda credamus, verum etiam ut credita diligamus. CAPUT XIII. 14. Haec gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius eam Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere, non solum per eos qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum qui incrementum suum ministrat occultus (I Cor. III, 7), ita ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam impertiat charitatem. Sic enim docet Deus eos qui secundum propositum vocati sunt, simul donans et quid agant scire, et quod sciunt agere. Unde ad Thessalonicenses sic Apostolus loquitur: De charitate autem fraternitatis non opus habetis vobis scribi; nam ipsi vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Atque ut probaret eos a Deo didicisse, subjunxit: Etenim facitis illud in omnes fratres, in universa Macedonia (I Thess. IV, 9, 10). Tanquam hoc sit certissimum indicium quod a Deo didiceris, si id quod didiceris feceris. Isto modo sunt omnes secundum propositum vocati, sicut scriptum est in Prophetis, docibiles Dei (Isai. LIV, 13; Joan. VI, 45). Qui autem novit quidem quod fieri debeat, et non facit, nondum a Deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem; non secundum spiritum, sed secundum litteram. Quamvis multi, quod imperat lex, facere videantur timore poenae, non amore justitiae: quam dicit Apostolus justitiam suam quae ex lege est; tanquam sit imperata, non data. Si autem data est, non dicitur justitia nostra, sed Dei: quia sic fit nostra, ut sit nobis ex Deo. Dicit enim: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Jesu, justitiam ex Deo (Philipp. III, 9). Tantum igitur inter legem distat et gratiam, ut cum lex esse non dubitetur ex Deo, justitia tamen quae ex lege est, non sit ex Deo; sed justitia quae per gratiam consummatur, ex Deo. Quia ex lege justitia dicitur, quae fit propter legis maledictum: justitia ex Deo dicitur, quae datur per gratiae beneficium; ut non sit terribile, sed suave mandatum, sicut oratur in Psalmo, Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me justitiam tuam (Psal. CXVIII, 68): id est, ut non formidine poenae serviliter cogar esse sub lege, sed libera charitate delecter esse cum lege. Praeceptum quippe liber facit, qui libens facit. Et hoc modo quisquis discit, agit omnino quidquid agendum didicerit. CAPUT XIV. 15. De isto docendi modo etiam Dominus ait, Omnis qui audivit a Patre meo et didicit, venit ad me (Joan. VI, 45). Qui ergo non venerit, non de illo recte dicitur, Audivit quidem et didicit sibi esse veniendum, sed facere non vult quod didicit. Prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet Deus. Si enim, sicut Veritas loquitur, Omnis qui didicit, venit; quisquis non venit, profecto nec didicit. Quis autem non videat et venire quemquam et non venire arbitrio voluntatis? Sed hoc arbitrium potest esse solum, si non venit: non autem potest nisi adjutum esse, si venit; et sic adjutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit etiam faciat. Ac per hoc, quando Deus docet, non per legis litteram, sed per Spiritus gratiam; ita docet, ut quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat, agendoque perficiat. Et isto divino docendi modo etiam ipsa voluntas et ipsa operatio, non sola volendi et operandi naturalis possibilitas adjuvatur. Si enim solum posse nostrum hac gratia juvaretur, ita diceret Dominus: Omnis qui audivit a Patre et didicit, potest venire ad me. Non autem ita dixit: sed, Omnis qui audivit, inquit, a Patre et didicit, venit ad me. Venire posse in natura ponit Pelagius, vel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia, qualemlibet eam sentiat, « qua ipsa, » ut dicit, « possibilitas adjuvatur: » venire autem jam in voluntate et opere est. Non est autem consequens ut qui potest venire, etiam veniat, nisi id voluerit atque fecerit. Sed omnis qui didicit a Patre, non solum potest venire, sed venit: ubi jam et possibilitatis profectus, et voluntatis affectus, et actionis effectus est. CAPUT XV. 16. Quid sibi ergo volunt exempla, nisi quia revera nobis ejus sensum fecerunt, sicut pollicitus est, clariorem; non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit, manifestius apertiusque noscamus? « Quod possumus, » inquit, « videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est. » Respondeat illi Psalmus, ubi Deo dicitur, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37). Quod et si de oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos carnis, vel bene videre, vel male: non quemadmodum dicuntur bene videre sanis oculis intuentes, et male, lippientes; sed bene videre ad subveniendum, male videre ad concupiscendum. Quamvis enim per hos exteriores oculos videatur et pauper cui subvenitur, et mulier quae concupiscitur; tamen ex interioribus ad male vel bene videndum misericordia vel libido procedit. Cur ergo dicitur Deo, Averte oculos meos, ne videant vanitatem? Cur petitur quod ad nostram pertinet potestatem, si Deus non adjuvat voluntatem? CAPUT XVI. 17. « Quod loqui possumus, » inquit, « Dei est: quod vero bene vel male loquimur, nostrum est. » Non hoc docet ille, qui loquitur bene. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). « Et ut generaliter, » inquit, « universa complectar; quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat. » Ecce etiam hic superiorem repetit sensum, quod illorum trium, id est, possibilitatis, voluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adjuvatur. Denique adjungens, ut impleat quod intendit: « Quod vero bene, » inquit, « vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est. » Oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi cum dixisset, « Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est; » adjunxit atque ait, « imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit. » Cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut saltem in eorum fine diceret, Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat; quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, et nostrum est, et illius? Non hoc dixit: sed, nisi fallor, videor mihi videre quid timuit. CAPUT XVII. 18. Cum enim vellet ostendere quare nostrum sit: « Quia haec, » inquit, « omnia vertere etiam in malum possumus. » Illud ergo timuit, ut non diceret, et nostrum est et Dei, ne sibi responderetur, Si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum et Dei, quia ille nobis hoc posse donavit; ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et Dei, quia illud posse ad utrumque donavit, atque ita, quod absit, quemadmodum cum Deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. Possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala. CAPUT XVIII. 19. De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro Libero Arbitrio ita loquitur: « Habemus autem, » inquit, « possibilitatem utriusque partis a Deo insitam, velut quamdam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex voluntate hominis diversa gignat et pariat, et quae possit ad proprii cultoris arbitrium, vel nitere flore virtutum, vel sentibus horrere vitiorum. » Ubi non intuens quid loquatur, unam eamdemque radicem constituit bonorum et malorum, contra evangelicam veritatem doctrinamque apostolicam. Nam et Dominus nec arborem bonam dicit posse facere fructus malos, nec malam bonos (Matth. VII, 18): et apostolus Paulus cum dicit radicem malorum omnium esse cupiditatem (I Tim. VI, 10), admonet utique intelligi radicem bonorum omnium charitatem. Unde si duae arbores, bona et mala, duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus homo, nisi voluntatis bonae, hoc est, arbor radicis bonae? et quid est homo malus, nisi voluntatis malae, hoc est, arbor radicis malae? Fructus autem harum radicum atque arborum, facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona voluntate procedunt, et mala de mala. CAPUT XIX. 20. Facit autem homo arborem bonam, quando Dei accipit gratiam. Non enim se ex malo bonum per se ipsum facit; sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus: nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus bonos, eadem gratia necessarium est ut adjuvetur, sine qua boni aliquid facere non potest. Ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum, et per se dat intrinsecus incrementum (I Cor. III, 7). Malam vero arborem homo facit, quando se ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit: ab eo quippe defectus est origo voluntatis malae. Qui defectus non aliam naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est vitiat. Sanato autem vitio nullum malum remanet; quia vitium naturae quidem inerat, sed vitium natura non erat. CAPUT XX. 21. Illa ergo possibilitas, non ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum. Aliud est enim charitas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum; tantumque inter se differunt, quantum virtus et vitium. Sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax; quia non solum potest homo habere charitatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. Sed cupiditas hominis quae vitium est, hominem habet auctorem, vel hominis deceptorem, non hominis creatorem. Ipsa est enim concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16). Quis autem nesciat, mundi nomine solere appellare Scripturam, a quibus habitatur hic mundus? CAPUT XXI. 22. Charitas autem quae virtus est, ex Deo nobis est, non ex nobis, Scriptura teste, quae dicit, Charitas ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum, quia Deus charitas est (Id. IV, 7, 8). Secundum istam charitatem, melius intelligitur dictum: Qui natus est ex Deo, non peccat; et, quia non potest peccare (I Joan III, 9). Quia charitas secundum quam natus ex Deo est, non agit perperam, nec cogitat malum (I Cor. XIII, 4 et 5). Cum ergo peccat homo, non secundum charitatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est natus ex Deo: quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. Cum ergo dicat Scriptura, Charitas ex Deo est; vel, quod est amplius, Deus charitas est; cum apertissime clamet Joannes apostolus, Ecce qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus (I Joan. III, 1): iste audiens, Deus charitas est, quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex Deo, bonam vero voluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis? Quasi vero aliud sit bona voluntas quam charitas, quam Scriptura nobis esse clamat ex Deo, et a Patre datam ut filii ejus essemus. CAPUT XXII. 23. Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra fecerunt: sicut iste de gratia Dei sentit in eo libro, quem ad sacram virginem scripsit, cujus etiam commemorationem fecit in litteris quas Romam misit. Ibi enim interposito Jacobi apostoli testimonio, quo ait, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7); subjungit et dicit, « Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio resistamus » (Cap. 25). Ecce quam veraci corde damnavit in ecclesiastico judicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari! An adhuc eum id sentire et apertissime praedicare dubitamus? Quomodo ergo verax fuit in episcopali examine illa confessio? An forte jam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnavit? Confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed jam non tenere, ut de correctione ejus apertissime gauderemus. Nunc vero cum illi inter caetera et hoc fuisset objectum, respondit: « Haec utrum Coelestii sint, ipsi viderint qui dicunt ea Coelestii esse: ego vero nunquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent. » Quomodo nunquam sic tenuit, si hunc ante condiderat librum? Aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum postea condidit? 24. Sed ne forte respondeat, ita se hic dixisse, « Dei faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, » sicut fidelibus et pie viventibus additur gratia, qua resistant fortiter tentatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut Dei facerent voluntatem: ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re verba ejus accipite. « Qui currit, » inquit, « ad Dominum, et ab eo se regi cupit, id est, voluntatem suam ex ejus voluntate suspendit; qui ei adhaerendo jugiter, unus, secundum Apostolum, cum eo fit spiritus (I Cor. VI, 17), non hoc nisi de arbitrii efficit libertate. » Videte quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate; ac per hoc sine adjutorio Dei nos Deo existimat adhaerere; hoc est enim, « nonnisi de arbitrii libertate: » ut cum adhaeserimus eo non adjuvante, tunc jam quoniam adhaesimus, etiam adjuvari mereamur. CAPUT XXIII. Sequitur enim et dicit, « Qua qui bene utitur, » id est, arbitrii libertate qui bene utitur, « ita se, » inquit, « totum tradit Deo omnemque suam mortificat voluntatem, ut cum Apostolo possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20): ponitque cor suum in manu Dei, ut illud quo voluerit, ipse declinet » (Prov. XXI, 1). Magnum profecto adjutorium divinae gratiae, ut cor nostrum quo voluerit Deus, ipse declinet. Sed hoc tam magnum adjutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adjutorio nonnisi de arbitrii libertate ad Dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, voluntatem nostram ex ejus voluntate suspendimus, eique adhaerendo jugiter, unus cum illo efficimur spiritus. Haec scilicet tam ingentia bona, nonnisi de arbitrii, secundum istum, efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic ejus gratiam consequamur, ut cor nostrum quo voluerit ipse declinet. Quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? Quomodo verum dicit Apostolus, Non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9): et iterum, Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6)? Quomodo, inquam, hoc verum est, si opera tanta praecedunt, quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? Ergone ut perveniatur ad adjutorium Dei, ad Deum curritur sine adjutorio Dei; et ut Deo adhaerentes adjuvemur a Deo, a Deo non adjuti adhaeremus Deo? Quid homini majus, quidve tale poterit gratia ipsa praestare, si jam sine illa unus cum Domino spiritus effici potuit, nonnisi de arbitrii libertate?
CAPUT XXIV. 25. Sed vellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius cujus Esther sancta mulier exsecrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui, et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro variatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus valde, et elevata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam, tanquam taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam: vellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad Dominum jam cucurrerat, et ab eo se regi cupiverat, suamque voluntatem ex ejus voluntate suspenderat, et ei jugiter inhaerendo unus cum illo spiritus factus erat, nonnisi de arbitrii libertate; utrum se totum Deo tradiderat, omnemque suam mortificaverat voluntatem, et cor suum in manu Dei posuerat. Puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit: et tamen convertit Deus et transtulit indignationem ejus in lenitatem (Esther V, sec. LXX). Quis autem non videat, multo majus esse, indignationem a contrario in lenitatem convertere atque transferre, quam cor neutra affectione praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? Legant ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates. CAPUT XXV. 26. Desinat itaque jam Pelagius, et se ipsum et alios fallere, contra Dei gratiam disputando. Non propter illorum trium unum, id est, propter possibilitatem bonae voluntatis atque operis, sed etiam propter voluntatem et operationem bonam erga nos gratia Dei praedicanda est. Nam illam possibilitatem ad utrumque valere definit: et tamen non ideo tribuenda sunt Deo etiam nostra peccata, sicut et propter eamdem possibilitatem vult tribuere bona opera nostra. Non ideo tantum adjutorium divinae gratiae commendetur, quia possibilitatem adjuvat naturalem. Desinat dicere, « Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est. » Desinat, inquam, ista dicere. Non solum enim Deus posse nostrum donavit atque adjuvat, sed etiam velle et operari operatur in nobis (Philipp. II, 13). Non quia nos non volumus, aut nos non agimus: sed quia sine ipsius adjutorio nec volumus aliquid boni, nec agimus. Quomodo enim dicitur, « Quod possumus bene agere, Dei est; quod autem agimus, nostrum est; » cum dicat Apostolus, orare se ad Deum pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant, et ut quod bonum est faciant? Non enim ait, Oramus ut possitis nihil mali facere; sed, ne quid faciatis mali: nec, Ut possitis bonum facere; sed, ut bonum faciatis (II Cor. XIII, 7). Quoniam de quibus scriptum est, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est. Quomodo dicit Pelagius, « Quod bene loqui possumus, Dei est: quod bene loquimur, nostrum est; » cum dicat Dominus, Spiritus Patris vestri est qui loquitur in vobis? Neque enim ait, Non vos estis qui dedistis vobis bene posse loqui: sed ait, Non vos estis qui loquimini (Matth. X, 20). Nec ait, Spiritus Patris vestri est qui vobis dat, vel dedit posse bene loqui; sed ait, qui loquitur in vobis: non significans possibilitatis profectum, sed exprimens cooperationis effectum. Quomodo dicit liberi arbitrii elatus assertor, « Quod possumus bene cogitare, Dei est; quod autem bene cogitamus nostrum est? » Cui respondet humilis gratiae praedicator: Non quia idonei sumus cogitare alicuid a nobis, quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Non enim ait, Posse cogitare; sed, cogitare. CAPUT XXVI. 27. Istam Dei gratiam in divinis eloquiis manifestam etiam Pelagius manifeste fateatur, seque tamdiu contra sensisse non operiat impudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat; ut sancta Ecclesia non turbetur pervicaci ejus obstinatione, sed veraci correctione laetetur. Cognitionem et dilectionem, sicut sunt discernenda, discernat. Quia scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Et tunc scientia non inflat, quando charitas aedificat. Et cum sit utrumque donum Dei, sed unum minus, alterum majus, non sic justitiam nostram super laudem justificatoris nostri extollat, ut horum duorum quod minus est, divino tribuat adjutorio, quod autem majus est, humano usurpet arbitrio. Et si consenserit, nos gratia Dei accipere charitatem; non sic sentiat, tanquam ulla merita bona nostra praecesserint. Nam quae merita bona tunc habere poteramus, quando Deum non diligebamus? Ut enim acciperemus dilectionem qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. Hoc Joannes apostolus apertissime dicit: Non quod nos dilexcrimus Deum, sed quia ipse dilexit nos. Et alibi: Nos diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10, 19). Optime omnino atque verissime. Non enim haberemus unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. Quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? Aut quomodo bonum non facimus, si diligamus? Etsi enim Dei mandatum videtur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri; tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus imputatur, nec recte bonum opus vocatur: quia omne quod non ex fide est, peccatum est (Rom. XIV, 23); et fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ac per hoc gratiam Dei, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), sic confiteatur qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quod ad pietatem pertinet veramque justitiam, fieri posse non dubitet. Non quomodo iste, qui cum dicit, « propterea dari gratiam, ut quod a Deo praecipitur, facilius impleatur, » quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet, quod etiam sine illa, etsi minus facile, fieri tamen quod divinitus praecipitur, potest. CAPUT XXVII. 28. In libro quippe ad virginem sacram, quod et supra commemoravi, cum dicit, « Divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus; » significat profecto quid sapiat. Utquid enim hoc verbum interposuit, id est, « facilius? » An vero non erat integer sensus « ut nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus? » Sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intelligat? Volens utique credi, tantas esse naturae vires, quas extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio Spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur. CAPUT XXVIII. 29. Item in primo libro pro Libero Arbitrio: « Cum autem tam forte, » inquit, « tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae Creator inseruit, rursus pro inaestimabili ejus benignitate, quotidiano ipsius munimur auxilio. » Quid opus est hoc auxilio, si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? Sed etiam hic vult intelligi, ad hoc esse auxilium, ut facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile, tamen putat fieri praeter gratiam. CAPUT XXIX. 30. Item in eodem libro alio loco: « Ut quod per liberum, » inquit, « homines facere jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. » Tolle « facilius, » et non solum plenus, verum etiam sanus est sensus, si ita dicatur, « Ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, possint implere per gratiam. » Cum autem « facilius » additur, adimpletio boni operis etiam sine Dei gratia posse fieri, tacita significatione suggeritur. Quem sensum redarguit qui dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). CAPUT XXX. 31. Emendet haec omnia, ne si in rerum magnarum profunditate humana erravit infirmitas, etiam diabolica huic accedat errori, vel fallacia, vel animositas, sive negando quod sensit, sive defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua veritate cognoverit. Istam quippe gratiam qua justificamur, id est, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, in Pelagii et Coelestii scriptis, quaecumque legere potui, nusquam eos inveni, quemadmodum confitenda est, confiteri. Prorsus nusquam eos adverti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit Apostolus, Non ii qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8). Quod enim promittit Deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse per gratiam. 32. Nam ut de Coelestii opusculis interim taceam, vel libellis ejus, quos judiciis ecclesiasticis allegavit, quae vobis omnia, cum aliis quas necessarias existimavimus litteris, mittenda curavimus, quibus omnibus diligenter inspectis, possitis advertere, non eum ponere Dei gratiam, qua juvamur, vel ad declinandum a malo, vel ad faciendum bonum, praeter naturale arbitrium voluntatis, nisi in lege atque doctrina; ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur homini quid concupiscat et diligat: ut ergo haec interim omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suae misit, scribens ad beatae memoriae papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. In his ergo litteris dicit, « Esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat; aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium. » Sed de Baptismo parvulorum, quamvis eis dandum esse concedat, quam perverse contra fidem christianam et catholicam sentiat veritatem, non hic locus est ut diligentius disseramus: nunc enim de adjutorio gratiae quod instituimus peragendum est. Unde ad id quod proposuit, quid etiam hinc respondeat videamus. Ut enim omittamus ejus invidiosas de suis inimicis querelas, ubi ad rem ventum est, ita locutus est. CAPUT XXXI. 33. « Ecce, » inquit, « apud Beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. » Cernitis itaque, pro intellectu quem vobis Dominus dedit, haec ejus verba solvendae non sufficere quaestioni. Quaerimus enim adhuc, quo auxilio liberum adjuvari dicat arbitrium, ne forte, sicut solet, velit intelligi legem atque doctrinam. Si enim quaeras cur dixerit, semper; poterit respondere, Quia dictum est, Et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). Deinde cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quaedam interposuisset, adjunxit dicens: « Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judaeis, atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam, sed in solis Christianis juvatur a gratia. » Iterum quaerimus qua gratia? Et adhuc poterit respondere, Lege atque doctrina christiana. 34. Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari dicit: cum eos qui hoc dicunt, jam in Palaestina, sicut supra commemoravi (Cap. 22, n. 23), sua illa praeclara purgatione damnaverit. Nam verba ejus ista sunt: « In illis, » inquit, « nudum et inerme est conditionis bonum: » in eis dicit, qui christiani non sunt. Deinde caetera contexens: « In his vero, » inquit, « qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. » Videtis adhuc incertum esse quo auxilio, secundum ea quae supra diximus. Sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt, et dicit: « Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt. » Nempe manifestum est, cum dicere gratiam secundum merita dari, quamlibet eam, vel qualemlibet significet, quam tamen aperte non exprimit. Nam cum eos remunerandos dicit, qui bene utuntur libero arbitrio, et ideo mereri Domini gratiam, debitum eis reddi fatetur. Ubi est ergo illud Apostoli, Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24)? Ubi est et illud, Gratia salvi facti estis? Et ne putarent per opera, addidit, per fidem. Rursus ne ipsam fidem sine Dei gratia sibi putarent esse tribuendam, Et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Nempe ergo illud unde incipit omne quod merito accipere dicimur, sine merito accipimus, id est, ipsam fidem. Aut si negatur dari; quid est quod dictum est, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3)? Si autem sic dicitur dari, ut reddatur meritis, non donetur; quid est quod iterum dicit, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29)? Utrumque enim donatum esse testatus est, et quod credit in Christum, et quod patitur quisque pro Christo. Isti autem libero arbitrio sic applicant fidem, ut fidei videlicet reddi videatur, non gratuita, sed debita gratia: ac per hoc jam nec gratia, quia nisi gratuita, non est gratia. CAPUT XXXII. 35. Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librum vult transire lectorem, cujus vobis commemorationem fecit: in quo ea de quibus non interrogabatur, multa disseruit. Sed nos de quibus agimus cum illis, ipsa videamus. Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam voluit terminasset: « Et Baptisma, » inquit, « unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum. » Hoc certe vos et a praesente audisse dixistis: sed quid prodest, quod eisdem verbis in parvulis, quibus et in majoribus, celebrari dicit Baptismi sacramentum, cum res a nobis, non sola verba quaerantur? Plus est quod vobis ore proprio interrogantibus respondit, uti scribitis, « infantes in remissionem peccatorum percipere Baptismum. » Non enim et hic dixit, in verbis remissionis peccatorum; sed eos baptizari in ipsam remissionem confessus est: et tamen si ab eo quaereretis, quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere contenderet. CAPUT XXXIII. 36. Quis crederet, sub hac quasi manifesta confessione sensum latere contrarium, nisi eum Coelestius aperuisset? Qui in libello suo, quem Romae gestis ecclesiasticis allegavit, « parvulos et baptizari in remissionem peccatorum » confessus est, et negavit « ullum habere originale peccatum. » Sed nunc non de Baptismate parvulorum, sed de adjutorio gratiae potius, etiam in libello fidei suae, quem Romam misit, quid Pelagius senserit attendamus. « Liberum, » inquit, « sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos indigere Dei semper auxilio. » Ecce iterum quaerimus, quo auxilio nos indigere fateatur: et iterum invenimus ambiguum, quoniam potest respondere, legem se dicere doctrinamve christianam, qua naturalis illa possibilitas adjuvetur. Nos autem illam gratiam in eorum confessione requirimus, de qua dicit Apostolus, Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7). Non est autem consequens ut qui habet donum scientiae, quo noverit quid agere debeat, habeat etiam charitatis, ut agat. CAPUT XXXIV. 37. Illos etiam, quos in eisdem litteris, quas misit ad sanctae memoriae papam Innocentium, libros suos vel scripta commemorat, legi, praeter unam epistolam, quam se brevem misisse ad sanctum Constantium episcopum dicit: nec alicubi potui reperire, hanc eum gratiam confiteri, qua non solum possibilitas naturalis voluntatis et actionis, quam dicit nos habere etiamsi nec volumus nec agimus bonum, sed ipsa etiam voluntas et actio subministratione sancti Spiritus adjuvatur. CAPUT XXXV. 38. « Legant, » inquit, « illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. » Hanc ergo epistolam legi, et inveni eum pene per totam non immorari, nisi in facultate et possibilitate naturae, et pene ibi tantum Dei gratiam constituere: christianam vero gratiam tanta brevitate sola nominis commemoratione perstringit, ut nihil aliud videatur, quam eam tacere timuisse. Utrum tamen eam in remissione peccatorum velit intelligi, an etiam in doctrina Christi, ubi est et conversationis ejus exemplum, quod aliquod suorum opusculorum locis facit, an credat aliquod adjutorium bene agendi adjunctum naturae atque doctrinae per inspirationem flagrantissimae et luminosissimae charitatis, non apparet omnino. CAPUT XXXVI. 39. « Legant etiam, » inquit, « ad sanctum Constantium episcopum, ubi breviter quidem, sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi. » Hanc epistolam, ut superius dixi (Cap. 34, n. 37), non legi: sed si non est dissimilis caeteris, quae mihi nota commemorat, non habet etiam ipsa quod quaerimus. CAPUT XXXVII. 39. « Legant etiam, » inquit, « quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium. » Istam sane legi, mihique pene persuaserat, hanc illum gratiam, de qua quaestio est, confiteri: quamvis in multis ejus opusculi locis sibi ipse contradicere videretur: sed cum in manus meas et alia venissent, quae posterius latiusque conscripsit; vidi quemadmodum potuerit etiam illic gratiam nominare, sub ambigua generalitate quid sentiret abscondens, gratiae tamen vocabulo frangens invidiam, offensionemque declinans. Nam in ipsius principio, ubi ait, « Proposito insudemus operi, nec mediocritati diffidamus ingenii, quod credimus fide matris et merito virginis adjuvari; » gratiam qua adjuvamur ad aliquid agendum, mihi visus fuerat confiteri, nec attenderam hanc eum ponere potuisse in sola revelatione doctrinae. 41. Item in eodem opere alio loco: « Quod si etiam sine Deo, » inquit, « homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani facere possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui divinae quoque gratiae juvantur auxilio. » Naturam in melius instauratam, remissionem vult intelligi peccatorum: quod alio loco in hoc ipso libro satis demonstravit, ubi ait, « Etiam illi qui longo peccandi usu quodam modo obduruere, instaurari per poenitentiam possunt. » Auxilium vero divinae gratiae potest et hic ponere in revelatione doctrinae. CAPUT XXXVIII. 42. Item alibi in eadem epistola: « Nam si etiam ante legem, » inquit, « ut diximus, ac multo ante Domini nostri et Salvatoris adventum, juste quidam et sancte vixisse referuntur; quanto magis post illustrationem adventus ejus nos id posse credendum est, qui instaurati per Christi gratiam et in meliorem hominem renati sumus, qui sanguine ejus expiati atque mundati, ipsiusque exemplo ad perfectionem incitati justitiae, meliores illis esse debemus, qui ante legem fuere? » Videte quemadmodum et hic aliis quidem verbis, sed tamen in remissione peccatorum et in exemplo Christi adjutorium gratiae constituerit. Deinde subjungit et dicit: « Meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo, Peccatum vobis non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Et quoniam hinc, » inquit, « sufficienter, ut puto, diximus, nunc perfectam instituamus virginem, quae ex utroque semper accensa, et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur. » Et in his verbis debetis advertere, ideo illum quod dicebat, sic voluisse concludere, ut naturae bonum intelligamus, quod cum crearemur accepimus; gratiae autem, cum Christi intuemur exemplum: tanquam ideo peccatum non indultum fuerit eis qui sub lege fuerunt vel sunt, quia exemplum Christi sive non habuerunt, sive non credunt. CAPUT XXXIX. 43. Hoc autem istum sapere, et alia ejus verba ostendunt, non in hoc libro, sed in tertio pro Libero Arbitrio, ubi ad eum loquens contra quem disputat, quoniam ille posuerat verba Apostoli dicentis, Non quod volo ago; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et caetera quae ibi dicuntur; iste respondit, atque ait: « Hoc enim quod tu de Apostolo intelligere cupis, omnes ecclesiastici viri in peccatoris et sub lege adhuc positi asserunt eum dixisse persona, qui nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur necessitate peccandi, et quamvis bonum appeteret voluntate, usu tamen praecipitaretur in malum. In persona autem, » inquit, « hominis unius, designat populum sub vetere adhuc lege peccantem; quem ab hoc consuetudinis malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi primo omnia per Baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui ad perfectam incitat sanctitatem, et vitiorum consuetudinem virtutum vincit exemplo. » Ecce quomodo vult intelligi adjuvari eos qui sub lege peccant, ut per gratiam Christi justificati liberentur, tanquam eis non sufficiat sola lex, propter nimiam peccandi consuetudinem, nisi Christi accedat, non inspiratio charitatis per Spiritum sanctum, sed intuendum et imitandum in doctrina evangelica virtutis ejus exemplum. Et certe maxima hic erat causa exprimendi, quam diceret gratiam, ubi locum ipsum de quo respondet, sic conclusit Apostolus, ut diceret: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 15, 23- 25). Hanc iste cum constituat, non in virtutis ejus auxilio, sed imitationis exemplo, quid amplius de illo sperare debemus, ubicumque gratiae nomen sub ambigua generalitate commemorat? CAPUT XL. 44. Item in eodem libro ad virginem sacram, unde jam etiam supra disseruimus, ubi ait: « Subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus. » In quibus ejus verbis certe manifestum est, ita eum velle nos adjuvari gratia Spiritus sancti, non quia sine illo etiam per solam naturae possibilitatem non possumus resistere tentatori, sed ut facilius resistamus. Quod tamen qualecumque et quantulumcumque adjutorium, eum credibile est in hoc constituere, quod nobis additur scientia revelante Spiritu per doctrinam, quam vel non possumus, vel difficile habere possumus per naturam. Ista sunt quae in libro, quem scripsit ad virginem Christi, advertere potui, ubi videtur gratiam confiteri: quae profecto qualia sint, utique cernitis. CAPUT XLI. 45. « Legant, » inquit, « etiam recens meum opusculum, quod pro Libero nuper Arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. » Quatuor sunt libri operis hujus, et hos legi, et ex illis sumpsi quae tractanda et discutienda proposui, et ut potui pertractavi, antequam ad ejus has litteras, quae Romam missae sunt, veniremus. Sed in his etiam quatuor libris quaecumque pro gratia videtur dicere, qua juvamur ut declinemus a malo bonumque faciamus, ita dicit, ut nullo modo a verborum ambiguitate discedat, quam discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium gratiae credant, qua naturae possibilitas adjuvetur, nisi in lege atque doctrina: ita ut ipsas quoque orationes, ut in scriptis suis apertissime affirmat, ad nihil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam divina revelatione aperiatur, non ut adjuvetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit, etiam dilectione et actione perficiat. Ab illo enim suo manifestissimo dogmate non recedit omnino, ubi tria illa constituit, possibilitatem, voluntatem, actionem: et solam possibilitatem dicit divino adjuvari semper auxilio; voluntatem autem et actionem nullo Dei adjutorio existimat indigere. Ipsum vero auxilium, quo possibilitatem naturalem perhibet adjuvari, in lege constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam sancto Spiritu revelari, propter quod et orandum esse concedit. Sed hoc adjutorium legis atque doctrinae etiam propheticis fuisse temporibus: adjutorium autem gratiae, quae proprie gratia nuncupatur, in Christi esse arbitratur exemplo; quod nihilominus ad doctrinam pertinere perspicitis, quae nobis evangelica praedicatur: ut videlicet tanquam via demonstrata, qua ambulare debeamus, jam viribus liberi arbitrii, adjutorio nullo alterius indigentes, sufficiamus nobis, ne deficiamus in via; quamvis et ipsam viam contendat etiam sola inveniri posse natura, sed facilius, si adjuvet gratia. CAPUT XLII. 46. Haec ergo pro meo captu intelligere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. Videtis autem, quod qui ista sentiunt, ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere (Rom. X, 3), et longe ab illa sunt, quae nobis ex Deo est (Philipp. III, 9), non ex nobis, quam in Scripturis maxime sanctis canonicis, advertere atque agnoscere debuerunt. Sed quia eas secundum suum sensum legunt, profecto in illis nec aperta contuentur. Utinam ergo saltem in catholicorum virorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adjutorio divinae gratiae sentiendum, non negligenter attenderent, nec suae sententiae amore nimio praeterirent. Nam iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo, cujus se commemoratione defendit, id est, in tertio Libro pro libero Arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet, accipite. CAPUT XLIII. 47. « Beatus, » inquit, « Ambrosius episcopus, in cujus praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, ne inimicus quidem ausus est reprehendere. » Ecce qualibus et quantis praedicat laudibus, quamlibet sanctum et doctum virum, nequaquam tamen actuoritati Scripturae canonicae comparandum. Quem propterea sic iste commendat, quia videtur sibi in quodam loco librorum ejus eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato: unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad non peccandum adjuvamur justeque vivendum. CAPUT XLIV. 48. Audiat ergo illum venerabilem antistitem dicentem et docentem in secundo libro Expositionis Evangelii secundum Lucam (Lib. 2, n. 84, ad Luc. III, 22), cooperari Dominum etiam voluntatibus nostris. « Vides itaque, » inquit, « quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino. Et ideo juxta Apostolum, Sive manducatis, sive bibitis, omnia in Dei gloriam facite » (I Cor. X, 31). Videtis quemadmodum sanctus Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere, Nos incipimus, et Deus perficit, his verbis abstulit, dicens, « Neminem quidquam vel incipere sine Deo. » Item in sexto libro ejusdem operis, cum de duobus illis feneratoris unius debitoribus ageret: « Secundum homines, » inquit, « plus fortasse offendit, qui plus debuerat: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat, qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur » (Lib. 6, n. 25, ad Luc. VII, 41). Ecce apertissime praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere. CAPUT XLV. 49. Ipsam denique poenitentiam, quam procul dubio voluntas agit, Domini misericordia et adjutorio fieri ut agatur, in nono ejusdem operis libro beatus dicit Ambrosius, ita loquens: « Bonae lacrymae, quae culpam lavant. Denique quos Jesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit, quia non respexerat Dominus: negavit secundo, non flevit, quia adhuc non respexerat Dominus: negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit » (Lib. 10, n. 89, ad Luc. XXII, 61). Legant isti Evangelium, et videant Dominum Jesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum principibus audiretur: apostolum vero Petrum foris et deorsum in atrio cum servis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, sicut veracissima et concordissima Evangelistarum narratione monstratur. Unde non potest dici, quod corporalibus oculis eum Dominus visibiliter admonendo respexerit. Et ideo quod ibi scriptum est, Respexit eum Dominus (Luc. XXII, 61); intus actum est, in mente actum est, in voluntate actum est. Misericordia Dominus latenter subvenit, cor tetigit, memoriam revocavit, interiore gratia sua visitavit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores lacrymas movit et produxit affectum. Ecce quemadmodum Deus adjuvando adest voluntatibus et actionibus nostris: ecce quemadmodum et velle et operari operatur in nobis. 50. Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius: « Nam si Petrus, » inquit (Lib. 10, n. 91, ad Luc. XXII), « lapsus est, qui dixit, Etsi alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor (Matth. XXVI, 33); quis alius jure de se praesumat? Denique David quia dixerat, Ego dixi in mea abundantia, Non movebor in aeternum; suam sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens, Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus » (Psal. XXIX, 7, 8). Audiat iste tantum virum docentem, imitetur credentem, cujus doctrinam fidemque laudavit. Audiat humiliter, imitetur fideliter: non de se pertinaciter praesumat, ne pereat. Quid in eo pelago vult mergi Pelagius, unde per petram liberatus est Petrus? CAPUT XLVI. 51. Audiat eumdem antistitem Dei in sexto itidem libro ejusdem operis dicentem: « Cur autem non receperint eum, Evangelista ipse memoravit, dicens: Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. Discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant. Sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit » (Lib. 7, n. 27, ad Luc. IX, 53). O sensum hominis Dei, ex ipso haustum fonte gratiae Dei! « Deus, » inquit, « quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. » Videte si non illud est propheticum, Miserebor cujus misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero: et illud apostolicum, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Exod. XXXIII, 19; Rom. IX, 15, 16). Quia ut dicit etiam nostrorum temporum homo ejus, « Quem dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. » Numquid aliquis dicere audebit, nondum esse religiosum, « qui currit ad Dominum, et ab eo se regi cupit, et voluntatem suam ex ejus voluntate suspendit, et qui ei adhaerendo jugiter, unus, secundum Apostolum, cum eo fit spiritus » (Pelagii verba, supra, n. 24)? At hoc totum tam magnum religiosi hominis opus, Pelagius « non » dicit « effici, nisi arbitrii libertate. » Contra autem beatus Ambrosius ipsius tam excellenter ore laudatus, « Dominus Deus, » inquit, « quem dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. » Ergo ut currat ad Dominum, et ab eo se regi cupiat, suamque voluntatem ex ejus voluntate suspendat, eique adhaerendo jugiter unus, secundum Apostolum, cum eo fiat spiritus (I Cor. VI, 17), Deus quem vult religiosum facit: et hoc totum homo nisi religiosus non facit. Quapropter nisi a Deo fiat, ut hoc faciat, quis hoc facit? CAPUT XLVII. 52. Sed quia ista quaestio, ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri: potest Pelagius ita se latebris obscuritatis hujus involvere, ut etiam iis quae a sancto Ambrosio conscripta posuimus, consentire se dicat; et ea se quoque sentire proclamet, semperque sensisse; atque ita singula conetur exponere, ut etiam ejus sententiae convenire credantur. Quapropter quantum attinet ad istam de divina gratia et adjutorio quaestionem, tria illa quae apertissime distinxit attendite: posse, velle, esse; id est, possibilitatem, voluntatem, actionem. Si ergo consenserit nobis, non solam possibilitatem in homine, etiamsi nec velit, nec agat bene, sed ipsam quoque voluntatem et actionem, id est, ut bene velimus et bene agamus, quae non sunt in homine, nisi quando bene vult et bene agit: si, ut dixi, consenserit, etiam ipsam voluntatem et actionem divinitus adjuvari, et sic adjuvari, ut sine illo adjutorio nihil bene velimus et agamus, eamque esse gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in qua nos sua non nostra justitia justos facit, ut ea sit vera nostra justitia quae nobis ab illo est; nihil de adjutorio gratiae Dei, quantum arbitror, inter nos controversiae relinquetur. CAPUT XLVIII. 53. Illud autem propter quod sic laudavit sanctum Ambrosium, quia scilicet in scriptis ejus invenit ex laudibus Zachariae et Elisabeth, posse hominem in hac vita esse sine peccato: quanquam negandum non sit, si hoc velit Deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret tamen diligentius, quemadmodum dictum sit. Dictum enim est, quantum mihi videtur, secundum quamdam inter homines conversationem probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum juste posset in accusationis et criminationis querelam vocare. Quam propterea in Dei conspectu Zacharias et ejus uxor habuisse referuntur (Luc. I, 6), quia in ea homines nulla dissimulatione fallebant, sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis Dei. Non autem dictum est hoc secundum illam perfectionem justitiae, in qua vere atque omnimodo immaculati perfectique vivemus. Nam et apostolus Paulus dixit, secundum justitiam quae ex lege est, se fuisse sine querela; in qua lege etiam Zacharias sine querela conversabatur: sed hanc Apostolus justitiam in stercoribus et detrimentis deputavit, in comparatione justitiae quam speramus (Philipp. III, 6, 8), et quam nunc esurire ac sitire debemus (Matth. V, 6), ut ea quandoque saturemur in specie, quae nunc est in fide, quamdiu justus ex fide vivit (Rom. I, 17). CAPUT XLIX. 54. Audiat denique ipsum venerabilem antistitem, cum exponeret Isaiam prophetam, dicentem, neminem in hoc mundo esse posse sine peccato. Ubi nemo potest dicere, « in hoc mundo » eum dixisse velut in dilectione hujus mundi. De Apostolo etenim loquebatur, qui dixit, Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20). Hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans: « Perfectos, » inquit, « secum multos ait Apostolus in hoc adhuc mundo sitos, qui si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant. Quia ipse dixit, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Ita et immaculati sunt in hoc mundo et immaculati erunt in regno Dei: cum utique, si minutius excutias, immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato. » Illud ergo sancti Ambrosii testimonium, quo pro sua sententia Pelagius utitur, aut secundum quemdam modum dictum est, probabilem quidem, sed non minutius excussum: aut certe si ille vir sanctus atque humilis Zachariam et Elisabeth summae atque omnimodo perfectae justitiae, cui nihil addi jam posset, fuisse existimavit, profecto sententiam suam minutius excutiendo correxit. CAPUT L. 55. Attendat sane iste in eodem ipso loco, unde hoc Ambrosianum testimonium, quod ei placebat, assumpsit, etiam illud eum dixisse, quod « ab initio esse immaculatum, humanae impossibile sit naturae: ubi omnino illam naturalem possibilitatem, quam Pelagius non vult fideliter respicere peccato esse vitiatam, et ideo jactanter extollit, enervem infirmamque testatur venerandus Ambrosius: procul dubio contra istius voluntatem, sed non contra apostolicam veritatem, ubi legitur, Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Ipsa est enim per peccatum primi hominis, quod ex libero ejus venit arbitrio, vitiata et damnata natura; cui sola per Mediatorem Dei et hominum et omnipotentem medicum divina subvenit gratia. De cujus adjutorio ad justificationem nostram, quo Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum (Rom. VIII, 28), quos prior dilexit (I Joan. IV, 19), donans eis ut diligeretur ab eis, quia jamdiu est ut disserimus: deinceps incipiamus, quantum Dominus adjuverit, etiam de peccato, quod per unum hominem cum morte intravit in mundum, atque ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), adversus istos qui in errorem huic contrarium veritati apertius eruperunt, quae satis esse videbuntur exprimere. LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI. Ostendit Augustinus, Pelagium in quaestione de originali peccato ac de parvulorum Baptismate, nihil reipsa dissentire a discipulo ipsius Coelestio, qui peccatum originale confiteri nolens, vel etiam aperte negare ausus, Carthagine prius, ac postea Romae, episcopalibus judiciis damnatus est. Quaestionem enim istam non earum esse, ut haeretici iidem volebant, in quibus praeter fidei periculum errare contingit: imo hunc eorum errorem ipsa omnino fidei christianae petere fundamenta. Refellit eos postea, qui originalis vitii dogmate nuptiarum bonitati detrahi, Deoque ipsi, hominis qui per nuptias generatur conditori injuriam fieri contendebant.
CAPUT PRIMUM. 1. Jam nunc diligenter advertite, de Baptismate parvulorum quam caute debeatis audire homines ejusmodi, qui neque aperte illi aetati lavacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint; et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamvis eis Baptismum videantur in peccatorum remissionem concedere. Nempe ipsi a Pelagio vos praesente scripsistis audisse, recitante vobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod « iisdem Sacramenti verbis » dicant « debere baptizari infantes, quibus et majores. » Quis post illa verba putaret, eis de hac re ullam movendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus videretur, si non eorum manifesta verba legerentur, ubi negant parvulos trahere originale peccatum, omnesque sine ullo vitio natos esse contendunt? CAPUT II. 2. Et Coelestius quidem in hoc exstitit errore liberior, usque adeo, ut neque in episcopali judicio apud Carthaginem damnare voluerit eos qui dicunt, « Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. » Et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseveravit expressius, « quod parvulorum neminem obstringat originale peccatum. » De gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec ejus verba descripsimus. CAPUT III. 3. « Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum est, Quod peccatum Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Coelestius dixit: Dixi de traduce peccati dubium me esse, ita tamen ut cui donavit Deus gratiam peritiae consentiam; quia diversa ab eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: Dic nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto Pammachio: ego audivi illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: Est aliquis alius? Coelestius dixit: Audivi et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Coelestius dixit: Non tibi sufficit unus sacerdos? » Et post aliqua alio loco: « Aurelius episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est, Quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem: usque in finem libelli minoris superius inserti. CAPUT IV. « Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Coelesti, aliquando, ut dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem! Coelestius dixit: Exponat quid dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Tu nega hoc te docuisse. Unum est e duobus, aut neget se docuisse, aut jam damnet istud. Coelestius dixit: Jam dixi, exponat quomodo dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex hujus objectione, dico, Adam constitutus in paradiso, quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status certe infantum hodie baptizandorum, utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat; hoc vult diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: Utrum docuit hoc, an non neget? Coelestius dixit: Jam de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere: licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud? »
4. Nempe cernitis sic Coelestium concessisse parvulis Baptismum, ut in eos transire primi hominis peccatum, quod lavacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamvis et negare non ausus sit: et propter hanc dubitationem suam non damnaverit eos qui dicunt, « Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. » CAPUT V. 5. In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. Nam verba ejus ista sunt: « Infantes autem, » inquit, « debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam, confitemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri (Joan. III, 5); quod quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae libertatem. » Si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri, etiam infantibus in Baptismo originalia peccata dimitti, dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? Hinc ergo est et illud quod scripsistis, sic vobis respondisse Pelagium, « quod eisdem quibus et majores Sacramenti verbis baptizantur infantes; » vosque fuisse laetatos, id quod cupiebatis audisse, et tamen adhuc de verbis ejus nos maluisse consulere. CAPUT VI. 6. Attendite itaque quid Coelestius apertissime dixerit, et ibi videbitis quid vobis Pelagius occultaverit. Coelestius quippe adjungit, et dicit: « In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur: quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia non naturae delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam malum antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam. » Hunc sensum suum vobis aperire Pelagius vel timuit, vel erubuit, quem discipulus ejus palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud Sedem Apostolicam profiteri nec timuit, nec erubuit. 7. Sed multum misericors memoratae Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta praesumptione praecipitem, tanquam furentem, donec si posset fieri resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia, in illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem non dixi, Aperte ceciderat, sed, propendere videbatur; quia superius in eodem libello suo de hujusmodi quaestionibus locuturus ante praedixerat: « Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur. » CAPUT VII. 8. Hanc ejus praelocutionem venerabilis papa Zosimus tenens, egit cum homine, quem falsae doctrinae ventus inflaverat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant objecta damnaret, atque ut Sedis Apostolicae litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manaverant, praeberet assensum. At ille noluit quidem diaconi objecta damnare: sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere; imo « se omnia quae Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit: » atque ita velut phreneticus, ut requiesceret, tanquam leniter fotus, a vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus. Sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est. Quoniam revera, si deposita pervicaciae vanitate, quod promiserat vellet attendere, et easdem litteras, quibus se consensurum esse responderat, diligenter legeret, sanaretur. Sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut justissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus. CAPUT VIII. 9. Unde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit, eadem sententia se non debuisse teneri. Fefellit enim judicium Palaestinum; propterea ibi videtur esse purgatus: Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit; quamvis et hoc fuerit utcumque conatus: sed, ut dixi, minime valuit. Recoluit enim beatissimus papa Zesimus, quid imitandus praecessor ejus de ipsis senserit gestis. Attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides (Rom. I, 8), quorum adversus ejus errorem pro veritate catholica, studia consonantia concorditer flagrare cernebat: inter quos ille diu vixerat, et quos ejus dogmata latere non poterant: qui Coelestium ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius judicarit, quamvis et in litteris ejus, quas nobis rescripsit, legere possitis, et commemoratum cum venerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod vestrae Charitati cum caeteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum videtur. CAPUT IX. 10. Cum enim nos in epistola, quam ei quinque episcopi scripsimus, eorumdem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos jam fama pervenerat, commemorationem fecissemus, dicentes, in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter caetera ille rescriberet: « Cum sint, » inquit, « aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta, partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsa, quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo. Sed utinam, quod optandum magis est, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo suo errore convertat, et cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere, et approbetur ab omnibus, manifesta ratione correctus; non gestorum judicio, sed ad catholicam fidem corde converso. Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. » Videtis certe in his verbis, quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tanquam de incognito loqui videatur. Videtis qualem tulerit de illius purgatione sententiam. Videtis quid successor ejus sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, ut in eo sui praecessoris judicium remota cunctatione firmaret. CAPUT X. 11. Jam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit judices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum: ne forte cuipiam, in eo quod diximus, eum sensum, in quo liberior Coelestius fuit, vobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius vel suspicari, quam certum aliquid comprehendisse videamur. Nempe jam superius satis claruit, propterea Coelestium noluisse damnare quod dicitur, « Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praevaricationem: » quia videbat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. Haec autem cum fuissent objecta Pelagio, quod ea cum Coelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnavit. Quod licet vos legisse sciam; tamen quia non solis vobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere, vel si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde verba transcribimus, quae infra scripta sunt. CAPUT XI. 12. « Synodus dixit: Nunc quoniam anathematizaverit Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse ἀναμάρτητον, id est, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. Aliud capitulum in doctrina Coelestii discipuli Pelagii, ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quoniam ante adventum Christi fuerint homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quoniam sanctus episcopus Augustinus adversus discipulos ejus in Sicilia respondit Hilario ad subjecta capitula, scribens librum in quo ista continentur: Posse hominem sine peccato esse, si velit: Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam aeternam: Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. Pelagius dixit: De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De eo autem quod fuerint homines ante adventum Domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste, secundum Scripturarum sanctarum traditionem: reliqua vero et secundum ipsorum testimonium, quia ista non sunt pro quibus ego satisfacere debeam, sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. » CAPUT XII. 13. Ecce, ut alia omittam, videtis anathematizasse Pelagium eos qui tenent, « quod Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. » Quid ergo hic aliud episcopi judices intelligere potuerunt, nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in parvulos transeat? Quod ne confiteretur Coelestius, haec damnare noluit, quae iste damnavit. Proinde si ostendero, etiam ipsum nihil aliud sentire de parvulis, nisi quod sine ulla cujusquam vitii contagione nascuntur; quid inter istum et Coelestium in hac quaestione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior? Ille enim nec in Ecclesia Carthaginensi damnare voluit, quod in Romana postea se tenere confessus est, et corrigi paratum se esse professus est, si ei tanquam homini error obrepsit. Iste autem et illud dogma damnavit tanquam contrarium veritati, ne ipse a catholicis judicibus damnaretur; et id sibi defendendum postea reservavit, aut mendaciter damnans, aut callide interpretans. CAPUT XIII. 14. Sed video de me jam justissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Coelestius, demonstrare non differam. In primo libro recentioris operis sui, quod scripsit pro Libero Arbitrio, cujus operis in litteris quas Romam misit, commemorationem fecit: « Omne, » inquit, « bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis: capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: atque ante actionem propriae voluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit. » Nempe cernitis in his Pelagii verbis, quod dogma contineatur amborum, de parvulis sine ullius vitii ex Adam contagione nascentibus. Non itaque mirum est, quod eos qui dicunt, « Adae peccatum ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praevaricationem, » Coelestius damnare noluit: sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnaverit. Si enim, sicut dicit, « malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, atque ante actionem propriae voluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit; » profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. Non enim peccatum non est malum, aut peccatum non est vitium, aut peccatum Deus condidit. Dicit autem iste, « Malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, et hoc solum est in nascentibus, quod Deus condidit. » Ac per hoc cum « peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano, » secundum istam suam sententiam, verissimum putet, cur hoc damnavit Pelagius, nisi ut judices catholici fallerentur? Similiter etiam illud dici potest: « Si malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, idque solum est in homine nascente, quod Deus condidit; » procul dubio, « qui nascuntur infantes, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem, » cui nullum malum vitiumque inerat, atque id solum in illo erat, quod Deus condiderat. Et tamen anathematizavit Pelagius, « qui tenent aut aliquando tenuerunt, in eo statu esse recentes ab ortu parvulos, in quo Adam fuit ante praevaricationem, » id est, sine ullo malo, sine ullo vitio, id solum habentes, quod Deus condidit. Utquid ergo et hoc damnavit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne novus haereticus damnaretur? CAPUT XIV. 15. Quod autem scitis, et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palaestinis ad venerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii, totam istam quaestionem consumptam esse gaudebam, confessusque mihi apertissime videbatur, esse in parvulis originale peccatum, anathema dicendo eis qui peccato Adae ipsum solum, non etiam genus humanum crederent laesum, et in eo statu opinarentur esse parvulos, in quo ille homo primus ante praevaricationem fuit. Sed postea cum legissem quatuor ejus libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata verba descripsi, et invenissem hominem adhuc contra catholicam fidem de parvulis sentientem; plus mirari coepi, tam impudens in ecclesiastico judicio et de tanta quaestione mendacium. Si enim eosdem libros ante jam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? Si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizavit qui sic tenent? Nisi ridicule forte dicturus est, eos se damnasse qui sic aliquando tenuerunt, et qui sic tenent; de tempore autem futuro, id est, eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi, nec aliis praejudicare potuisse; et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. Sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia verum esse non potest. In eisdem quippe libris, et contra peccati ex Adam in parvulos transitum loquitur, et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent, veraciter damnasse putatus est, et absolutionem suam fallendo furatus est. CAPUT XV. 16. Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet, « ideo se illa objecta damnasse, quia et ipse dicit, non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum, non propagine, sed exemplo; » id est, non quod ex illo traxerint aliquod vitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccaverunt? aut quia dicit, « ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praevaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, ille autem potuit; nondumque utuntur rationalis voluntatis arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur? » Quid hoc ad rem pertinet, quia verba sibi objecta sic exponendo, recte se putat damnasse quod dicitur, « peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum: » et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in ejus postea conscriptis opusculis invenitur, « sine ullo malo, sine ullo vitio parvulos nasci, et hoc solum in eis esse, quod Deus condidit, » non vulnus quod inimicus inflixit? CAPUT XVI. 17. Numquid haec dicendo, verba propter aliud objecta aliter exponendo, id agit, ut se judices non fefellisse demonstret? Prorsus non id efficit: tanto enim fefellit occultius, quanto exponit ista versutius. Episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt, « Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; nihil aliud eum sapere existimabant, quam id quod catholica Ecclesia praedicare consuevit: unde veraciter parvulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt, propter primi peccatoris exemplum; sed quae nascendo traxerunt, propter originis vitium. Et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt, infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praevaricationem; » nihil eum aliud dicere credebant, nisi eos qui parvulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum, et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. Etenim hoc illi objiceretur, non aliud, unde quaestio versabatur. Proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat, infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: Quando tibi illa damnanda objiciebantur, non ea catholici episcopi sic intelligebant; ideo cum illa damnares catholicum te esse credebant. Propterea ergo, quod te illi sapere existimabant, absolvendum fuit: quod vero tu sapiebas, damnandum fuit. Non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti: sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. Ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te judices non intelligerent occultare damnanda. Recte Coelestii socius judicatus es, cujus manifestas te esse participem. Et si in judicio tuos cooperuisti libros, tamen post judicium eos edidisti. CAPUT XVII. 18. Quae cum ita sint, profecto sentitis, in tam nefandi erroris auctores, episcopalia concilia, et Apostolicam Sedem, universamque Romanam Ecclesiam, Romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. Quis enim scit, ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam, et confitendam, et praedicandam etiam veritatem, damnandamque veraciter damnabilem falsitatem? Quoquo modo autem se habere isti velint, multis tamen misericordia Domini esse consultum, qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni videbant esse sociatos, dubitare non possumus. 19. Quomodo autem Pelagius obrepere tentaverit ad fallendum etiam Apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque ad nos inde directae, dicit « se ab hominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat. » Sed non sic illis haec objiciuntur, ut posuit. Nam neque parvulis negant Baptismi sacramentum, nec absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittunt. Itaque unde se queritur infamari, eo modo proposuit, ut facile posset crimini objecto, salvo suo dogmate, respondere. CAPUT XVIII. Objicitur autem illis, quod non baptizatos parvulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri, et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum; quoniam propter accipiendum regnum coelorum tantummodo eos baptizandos esse contendunt: quasi praeter regnum coelorum habere nisi aeternam mortem possint, qui sine participatione corporis et sanguinis Domini aeternam vitam habere non possunt. Ecce quod eis objicitur de Baptismo parvulorum: non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni, quasi adversantis objectioni, secundum sua dogmata respondere.
20. Denique quomodo respondeat advertite, et videte latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia. offundendo caliginem veritati; ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta vel correcta propemodum gauderemus. Sed latiores disputationes ejus in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inveniremus ambigua. Cum enim dixisset, « nunquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc » quod proposuit « de parvulis diceret; » deinde subjecit atque ait: « Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere, aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat. » CAPUT XIX. 21. Frustra ista dicit: non inde se purgat. In regnum coelorum sine Baptismo parvulos intrare non posse, nec ipsi aliquando negaverunt. Sed non inde quaestio est: de purgatione originalis peccati in parvulis quaestio est. Inde se purget, qui non vult fateri, lavacrum regenerationis in parvulis habere quod purget. Et ideo caetera quae dicturus est attendamus. Post interpositum enim ex Evangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et Spiritu, regnum coelorum nullus possit intrare (Joan. III, 5), unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio; secutus adjunxit, dicens: « Quis ille tam impius est, qui cujuslibet aetatis parvulo interdicat communem humani generis redemptionem? » Et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum, an ex bono ad melius. Nam et Coelestius apud Carthaginem in libello suo confessus est redemptionem parvulorum, et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum. CAPUT XX. 22. Sed quid deinde iste subjungat, advertite: « Et in perpetuam, » inquit, « certamque vitam renasci vetet eum qui natus sit ad incertam? » id est, Quis tam impius est, ut vetet renasci ad perpetuam certamque vitam eum qui natus sit ad incertam? Haec verba quando primitus legimus, credidimus eum incertam vitam istam voluisse dicere temporalem: quamvis nobis videretur magis eam mortalem dicere debuisse, quam incertam, eo quod certa morte finiatur. Tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta; nihil aliud eum putavimus, quam istam mortalem vitam maluisse dicere incertam. Ac per hoc, quamvis aeternam mortem parvulorum sine Baptismatis sacramento ex hac vita migrantium aperte noluerit confiteri; tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. Dicebamus enim: Si perpetua vita, sicut confiteri videtur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse; profecto eos qui non baptizati moriuntur, mors perpetua consequetur. Quod nulla justitia potest accidere his, a quibus in hac vita nulla peccata commissa sunt, nisi originale peccatum. CAPUT XXI. 23. Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent, hoc ideo dicere Pelagium potuisse, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret, « Sine Baptismo parvuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio: » id est, non ire in regnum coelorum scio; quo vero eant, ideo se nescire dicebat, aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat, et originale traxisse peccatum non consentiebat. Itaque et ista ejus verba Romam pro magna ejus purgatione transmissa, tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente qui valeat respondere, tanquam in solitudine aliquis invenitur infirmus. 24. Jam vero in libro Fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens: « Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum. » Non saltem dixit, Eodem Sacramento; quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum: sed, « iisdem, » inquit, « Sacramenti verbis; » tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicae conveniret: sed illam sedem usque in finem fallere non praevaluit. Post rescripta quippe Africani concilii, in quam provinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo pervenerat, sed eam non tam late occupaverat alteque pervaserat; alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius Epistolam Pauli apostoli ad Romanos velut exponens, argumentatur et dicit: « Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest. » Et caetera hujusmodi, quae omnia Domino adjuvante in libris, quos scripsimus, de Baptismo parvulorum, refutata et dissoluta sunt (Lib. 3, nn. 5, 6). Et ea quidem in ipsis quasi expositionibus non ex sua persona est ausus objicere; sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat, et quid sentiret ac diceret, latere non poterat: quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoravi (Supra, n. 14), non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi viribus agit, ut natura humana in parvulis nullo modo ex propagine vitiata credatur; cui arrogando salutem, invidet salvatorem . CAPUT XXII. 25. Haec cum ita sint, cumque jam constet dogma exstitisse pestiferum et haereticum errorem, quem Domino adjuvante apertius jam devitat Ecclesia, duobus istis, Pelagio scilicet et Coelestio, aut in locum poenitentiae redactis, aut si id recusaverint omnino damnatis, qui hujus perversitatis auctores vel perhibentur, vel etiam probantur; vel certe si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et verbis et litteris suis, et competentibus indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente jactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro viribus, quas sumit a Domino, redarguat istam pestem, eique vigilanter obsistat; ut cum respondendi necessitate, sine studio contentionis, pro veritate certatur, instruantur indocti, atque ita in Ecclesiae convertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus, juxta illud Apostoli, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19)? CAPUT XXIII. 26. Quapropter post multa quae adversus istum errorem inimicum gratiae Dei, quam per Jesum Christum Dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus; nunc illud oportet excutere, quod, volentes haereseos astute invidiam declinare, asserunt, « istam praeter fidei periculum esse quaestionem: » ut videlicet si in ea fuerint exorbitasse convicti, non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur. Sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus: « Jam, » inquit, « de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere; licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud? » Ita hoc dixit, tanquam significare voluerit, tunc fuisse haeresim judicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc vero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam Baptismatis eorum non eam dicat, quam veritas habet, sed quae ad fidem non pertinet; non se arbitratur errare, et ideo non esse haereticum judicandum. Item in libello quem Romae dedit, cum fidem suam a Trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, et unde illi nulla quaestio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id quod agebatur ejus sermo pervenit: « Si quae vero, » inquit, « praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea quae de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur. » Nempe perspicitis, id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem, videretur errasse, ubi etsi corrigendus est error, non tamen tanquam haeresis corrigatur, et qui correctus fuerit, ita dicatur errare, ut non tamen haereticus judicetur. 27. Sed multum eum ista fallit opinio. Longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae in quibus salva fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conjicitur. Veluti cum quaeritur, qualis vel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem quem formavit ex pulvere; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet: vel cum quaeritur, ubi sit nunc Elias vel Enoch, an ibi, an alicubi alibi; quos tamen non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus vivere: vel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium coelum sit raptus Apostolus; quanquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium, quod se ille cui hoc praestitum est, salva utique fide, nescire testatur (II Cor. XII, 2): vel quot sint coeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat: vel utrum elementa mundi hujus conspicabilis, quatuor an plura sint: quid faciat solem lunamve deficere, his defectibus quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt: cur antiqui homines tam diu vixerint, quam sancta Scriptura testatur; et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint: ubi potuerit Mathusalem vivere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur supervixisse diluvio; vel utrum paucioribus, qui rarissimi inveniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluvium defunctus fuisse monstretur. Quis enim non sentiat in his atque hujusmodi variis et innumerabilibus quaestionibus, sive ad obscurissima opera Dei, sive ad Scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salva christiana fide, et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine? CAPUT XXIV. 28. Sed in causa duorum hominum, quorum per unum venumdati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis; per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad vitam; quorum ille nos in se perdidit, faciendo voluntatem suam, non ejus a quo factus est; iste nos in se salvos fecit, non faciendo voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (Joan. IV, 34, et V, 30): in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. Unus est enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quoniam non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12): et in illo definivit Deus fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. XVII, 31). Itaque sine ista fide, hoc est, sine fide unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu; sine fide, inquam, resurrectionis ejus, quam Deus omnibus definivit, quae utique sine incarnatione ejus ac morte non potest veraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi, nec antiquos justos, ut justi essent, a peccatis potuisse mundari, et Dei gratia justificari, veritas christiana non debitat: sive in eis justis quos sancta Scriptura commemorat, sive in eis justis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium, vel inde usque ad legem datam, vel ipsius legis tempore, non solum in filiis Israel, sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eumdem populum, sicut fuit Job. Et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide, et diffundebatur in eis charitas per Spiritum sanctum (Rom. V, 5), qui ubi vult spirat (Joan. III, 8), non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. Non enim Dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo. 29. Quamvis ergo mors regnaverit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14), quia non eam potuit vincere nec lex data per Moysen; non enim data est quae posset vivificare (Galat. III, 21), sed quae mortuos, quibus vivificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, verum etiam ipsius legis addita praevaricatione convictos, deberet ostendere; non ut periret quisquis hoc in Dei misericordia etiam tunc intelligeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus, etiam sibi ipsi per praevaricationem legis manifestatus, Dei quaereret adjutorium, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20), quae sola liberat a corpore mortis hujus (Id. VII, 24, 25). CAPUT XXV. Quamvis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre; erant tamen et legis tempore homines Dei, non sub lege terrente, convincente, puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante. Erant qui dicerent, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit; et, Non est pax in ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII, 4); et, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis; et, Spiritu principali confirma me; et, Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 7, 12, 14, 13). Erant qui dicerent, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Eadem quippe et ipsi mundabantur fide, qua et nos. Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Ex ipsa fide dicebatur, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium; et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14, et Matth. I, 23). Ex ipsa fide de ipso dicebatur, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum coeli; et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Ex fide ipsa ipsi dicebatur, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 7, 8). Eodem spiritu fidei ab illis haec futura videbantur, quo a nobis facta creduntur. Neque enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. Et unde est quod dicit apostolus Petrus, Quid tentatis Deum, imponere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare; sed per gratiam Domini Jesu credimus salvi fieri, quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11): nisi quia et illi per gratiam Domini Jesu Christi salvi facti sunt, non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio est facta peccati? Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 20, 21). Si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta. Cujus occultationem significabat templi velum, quod est ad ejus significandam revelationem Christo moriente conscissum (Matth. XXVII, 51). Et tunc ergo ista gratia unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, erat in populo Dei: sed tanquam in vellere pluvia, quam non debitam, sed voluntariam segregat Deus haereditati suae (Psal. LXVII, 10), inerat latens; nunc autem velut siccato illo vellere, hoc est, Judaico populo reprobato, in omnibus gentibus tanquam in area cernitur patens (Judic. VI, 36-40).
CAPUT XXVI. 30. Non igitur, sicut Pelagius et ejus discipuli, tempora dividamus, dicentes, Primum vixisse justos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia. Ex natura, scilicet ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data. Tunc enim, aiunt, duce ratione cognoscebatur Creator, et quemadmodum esset vivendum, scriptum gerebatur in cordibus, non lege litterae, sed naturae. Verum vitiatis moribus, inquiunt, ubi coepit non sufficere natura jam decolor, lex ei addita est, qua, velut luna, fulgori pristino detrita rubigine redderetur. Sed posteaquam nimia, sicut disputant, peccandi consuetudo praevaluit, cui sanandae lex parum valeret, Christus advenit, et tanquam morbo desperatissimo, non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subvenit. 31. Haec disputantes, a gratia mediatoris justos excludere conantur antiquos, tanquam Dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Jesus; quia nondum ex utero Virginis carne suscepta, homo nondum fuit, quando illi justi fuerunt. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus diceret: Per hominem mors, et per hominum resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Quandoquidem illi antiqui justi, secundum istorum vaniloquia, sibi sufficiente natura, nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur Deo: nec in eo vivificabuntur, ad cujus corpus et membra, secundum id quod propter homines homo factus est, non pertinere monstrantur. Si autem, quemadmodum per Apostolos suos Veritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; quia per illum hominem mors, et per istum hominem resurrectio mortuorum: quis audeat dubitare christianus, etiam illos justos, qui recentioribus generis humani temporibus Deo placuerunt, ideo in resurrectionem vitae aeternae, non mortis aeternae esse venturos, quia in Christo vivificabuntur; ideo autem vivificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus (I Cor. XI, 3); ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus? Quod eis non fuisset, nisi in ejus resurrectionem per ejus gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne venturum esse nescissent, neque ex hac fide juste pieque vixissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat; nec nobis prodest judicium Christi de vivis et mortuis, quia nondum factum est. Si autem nos per hujus nondum facti, sed futuri judicii fidem stabimus ad dexteram Christi; profecto illi per incarnationis ejus tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi. CAPUT XXVII. 32. Neque enim putandum est, quod antiquis justis sola quae semper erat, divinitas Christi, non etiam quae nondum erat, ejus humanitas revelata profuerit. Illud enim quod ait Dominus Jesus, Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est; si diem suum voluit suum tempus intelligi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod fide fuerit incarnationis ejus imbutus. Secundum hanc enim habet tempus: divinitas vero ejus omne tempus excedit, quia per illam universa facta sunt tempora. Quod et si quisquam de die sempiterno accipiendum putaverit, qui nullo finitur crastino, nullo praevenitur hesterno, hoc est, de ipsa aeternitate, in qua coaeternus est Patri: quomodo id vere concupisceret Abraham, nisi ejus nosset futuram mortalitatem, cujus quaesivit aeternitatem? Aut si ad hoc aliquis horum verborum sensum coarctat, ut dicat, nihil intelligendum in eo quod ait Dominus, Quaesivit diem meum, nisi, Quaesivit me, qui sum dies permanens, hoc est, lumen indeficiens: velut cum dicimus vitam Filii, de qua loquitur Evangelium dicens, Sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26): non aliud ipsum, aliud ejus vitam; sed eumdem ipsum Filium intelligimus vitam, qui dixit, Ego sum via, veritas et vita (Id. XIV, 6): et de quo dictum est, Ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20): ut hanc ejus aequalem Patri divinitatem videre cupierit Abraham, nequaquam incarnatione ejus praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiverunt, qui nihil de ejus carne didicerunt: numquid et illud, quod jubet Abraham, ponere manum servum suum sub femore suo, et jurare per Deum coeli (Gen. XXIV, 2, 3), aliter quisquam recte intellecturus est, nisi Abraham scisse, in qua venturus esset Deus coeli, carnem de illo femore propagari? CAPUT XXVIII. 33. Cujus carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit, Melchisedech etiam testimonium Christianis fidelibus notissimum protulit (Gen. XIV, 18-20), ut tanto post Christo diceretur in Psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa et patrum quae nostra est, fides una cantabat: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In Adam quippe invenientibus mortem, per hoc prodest Christus quod est mediator ad vitam. Non autem per hoc mediator est. quod aequalis est Patri: per hoc enim, quantum Pater, tantum et ipse distat a nobis: et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? Ideo Apostolus non ait, Unus mediator Dei et hominum Christus Jesus; sed, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre per quod nobis propinquior; superior nobis per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur: Inferior Patre, quia in forma servi (Philipp. II, 7); superior nobis, quia sine labe peccati. CAPUT XXIX. 34. Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est vitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari vel errari salva fide potest, sed in ipsa regula fidei qua christiani sumus, gratiae Dei convincitur inimicus. Quale est autem, quod ab istis illa quae ante fuit, velut adhuc minus malis moribus vitiata, hominum laudatur natura; neque respiciunt tantis tanquam intolerabilibus peccatis homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine Dei et ejus conjuge, tribusque filiis et totidem nuribus, justo judicio Dei, sicut igne postea terra exigua Sodomorum, ita totus mundus diluvio deleretur (Gen. VII et XIX)? Ex quo tempore igitur per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), profecto universa massa perditionis facta est possessio perditoris. Nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est, aut liberatur, aut liberabitur nisi gratia Redemptoris. CAPUT XXX. 35. Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et visibili sacramento justi, vel eorum parvuli signarentur, Scriptura non exprimit. Ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11). Et sic accepit, ut deinceps etiam omnes parvulos domus suae circumcidere juberetur, recentissimos a visceribus matrum, octavo die nativitatis eorum; ut etiam hi, qui corde ad justitiam credere nondum possent, justitiae tamen fidei signaculum sumerent. Quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret Deus, animam illam de suo populo perituram, cujus octavo die praeputii circumcisio facta non fuisset (Gen. XVII). Hujus tam horribilis poenae justitia si quaeratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturae, quantumlibet arguta sit argumentatio, repercussa et confracta dissiliet? Quid enim mali, quaeso, parvulus propria voluntate commisit, ut alio negligente et eum non circumcidente, ipse damnetur, damnatione tam severa, ut pereat anima illa de populo suo? Neque enim temporalis mortis terror incussus est; cum de justis, quando moriebantur, tunc potius diceretur, Et appositus est ad populum suum (Id. XXV, 17); vel, appositus est ad patres suos (I Machab. II, 69): quoniam deinceps homini nulla tentatio formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus ejus ipse est populus Dei. CAPUT XXXI. 36. Quid sibi ergo vult, pro nullo propriae voluntatis admisso, tanta damnatio? Neque enim sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscujusque infantis animae redditur, quod ante istam vitam sua voluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus vel bene vel male liberum vivendi arbitrium: cum Paulus apostolus apertissime dicat, nondum natos nihil egisse boni vel mali (Rom. IX, 11). Unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis, et juste intelligitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit, non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? Quam gratiam, nisi gratiam Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum? Quem profecto inter caetera veterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetavit. Dies enim octavus est in hebdomadarum recursibus dies dominicus, quo resurrexit Dominus: et petra erat Christus (I Cor. X, 4); unde circumcisionis cultellus petrinus; et caro praeputii, corpus peccati. CAPUT XXXII. 37. Mutatis proinde sacramentis, posteaquam venit qui eis significabatur esse venturus, non tamen mutato Mediatoris auxilio, qui etiam priusquam venisset in carne, antiqua sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et praeputio carnis nostrae, convivificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta (Coloss. II, 13, 11), quam figurabat circumcisio manu facta, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6), cum quo sumus ex Adam nati. Damnatae originis propagatio nos damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnavit peccatum (Id. VIII, 3), factus pro nobis peccatum. Unde dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Deus ergo, cui reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est, sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata: quoniam peccata vocantur sacrificia propeccatis. Et utique ipse pro peccatis nostris immolatus est, nullum habens vitium, solus in hominibus quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine vitio ad vitia sananda venturus. Quocumque igitur die suae nativitatis infans baptizetur in Christo, tanquam octavo circumciditur die: quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octavo in hebdomadibus resurrexit die. Circumciditur autem in exspoliationem corporis carnis (Coloss. II, 11), id est, ut debitum quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritualis regenerationis absolvat. Nullus enim est mundus a sorde, (qua, obsecro, sorde, nisi peccati?) nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). CAPUT XXXIII. 38. Sic autem argumentantur, dicentes: « Ergo malum sunt nuptiae, et non est opus Dei homo quem generant nuptiae? » Quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui ignorant Deum, quod Apostolus prohibet (I Thess. IV, 5); ac non potius pudicitia conjugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis: aut vero possit esse homo nisi opus Dei, non solum qui de conjugio, verum etiam qui de fornicatione, vel de adulterio procreatur. Sed in hac quaestione, ubi quaeritur, non cui rei creator, sed cui salvator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est vitiatam esse naturam. Simul autem utrumque propagatur, et natura, et naturae vitium; quorum est unum bonum, alterum malum. Illud de conditoris largitate sumitur, hoc de originis damnatione attrahitur: illi est causa bona voluntas Dei summi, huic mala voluntas hominis primi: illud indicat Deum creaturae institutorem, hoc indicat Deum inobedientiae punitorem: denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo. CAPUT XXXIV. 39. Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum. Haec autem sunt tria, generandi ordinatio, fides pudicitiae, connubii sacramentum. Propter ordinationem generandi scriptum est: Volo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse (I Tim. V, 14). Propter fidem pudicitiae: Uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir: similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor. VII, 4). Propter connubii sacramentum: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). De quibus in aliis opusculis nostris, quae vobis non sunt incognita, quantum Domino adjuvante potuimus, satis nos disseruisse meminimus (De Bono conjugali, n. 3 sqq.). Propter haec omnia, honorabiles nuptiae in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4). In quantum enim nuptiae bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo: quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. Libido est autem in illa, quam notat Apostolus, repugnante legi mentis, inobedientium lege membrorum (Rom. VII, 23): ratio vero bene utens libidine, ipsa est in lege nuptiarum. Nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec Deus ex adulterino concubitu hominem conderet. Sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non imputatur Deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum: ita quidquid est pudendum in membrorum illa inobedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt (Gen. III, 7), non nuptiis imputatur, propter quas concubitus conjugalis non solum est licitus, verum etiam utilis et honestus; sed imputatur peccato inobedientiae, cujus haec poena est consecuta, ut homo inobediens Deo, sua quoque sibi inobedientia membra sentiret: de quibus erubescens, quod non ad arbitrium voluntatis ejus, sed ad libidinis incentivum velut arbitrio proprio moverentur, quae pudenda judicavit, operienda curavit. Non enim confundi debuit homo de opere Dei, aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda visa sunt Creatori. Itaque nec Deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum. CAPUT XXXV. 40. Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente peccato, quia neque ob aliam causam viro adjutorium, non alius vir, sed femina facta est. Et illa Dei verba, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28); non est damnandorum praedictio peccatorum, sed fecundatarum benedictio nuptiarum. His enim Deus ineffabilibus suis verbis, id est, divinis rationibus in suae sapientiae, per quam facta sunt omnia, veritate viventibus vim seminis indidit primis hominibus. Si autem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam non nutu voluntatis, sicut pes ad ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum; sed aestu libidinis membra genitalia moverentur. Nec sicut nunc fit, virginitatis integritas ad concipiendos fetus vi turbidi vitiaretur ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae charitatis: et eo modo non esset dolor et cruor virginis concumbentis, quomodo non esset etiam matris gemitus parientis. Haec ideo non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. In deterius quippe vitio mutata natura, non invenit primae illius puritatis exemplum. Sed fidelibus loquimur, qui noverunt credere divinis eloquiis, etiam nullis adhibitis expertae veritatis exemplis. Quomodo enim nunc ostendam sine ullis parentibus de pulvere hominem factum, eique de suo latere conjugem (Id. II, 7, 22)? Et tamen quod oculus jam non invenit, fides credit. CAPUT XXXVI. 41. Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis passione tranquillitas, et motus genitalium sicut aliorum membrorum, non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad voluntatis arbitrium (quales nuptiae perseverassent, si peccati non intervenisset opprobrium), nunc ostendi non potest: sed ex iis quae divina auctoritate conscripta sunt, non immerito credi potest. Sic enim modo non invenio sine pruriente libidine concumbentem, sicut non invenio sine dolore et gemitu parturientem, sine futura morte nascentem: et tamen secundum Scripturarum sanctarum veritatem, gemitus parturientis et mors hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset. Sic nec illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt: quia et hoc in eisdem sanctis Litteris praecedente peccato scriptum est consecutum. Membra quippe illa nisi indecens motus oculis eorum, non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est, non attentis, animadvertenda nuntiasset; nihil in suo corpore, quod utique totum Deus laudabile fecerat, pudendum velandumque sensissent: quia nisi praeisset facinus, quod inobedientia est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod verecundia vellet abscondere. CAPUT XXXVII. 42. Clarum est igitur, hoc non esse nuptiis imputandum, quod etsi non esset, nuptiae tamen essent: quarum bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in usum vertitur bonum. Verum quia jam ista conditione mortalium, nunc simul aguntur concubitus et libido; eo fit ut cum libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista vel nesciunt. Nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde gloriantur nuptiae, id est, proles, pudicitia, sacramentum; illud autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, de quo erubescunt et nuptiae. Sed quia sine illo malo fieri non potest nuptiarum bonum, hoc est, propagatio filiorum; ubi ad hujusmodi opus venitur, secreta quaeruntur, arbitri removentur, filiorum quoque ipsorum, si jam inde aliqui nati sunt, cum per aetatem sentire ista jam coeperint, praesentia devitatur: atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non negligant occultare quod dedecet. Hinc est quod infantes etiam qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione nascuntur; non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. Nam ex hoc quod licet, natura nascitur; ex illo quod dedecet, vitium. Naturae nascentis est auctor Deus, qui hominem condidit, et qui virum ac feminam nuptiali jure conjunxit: vitii vero auctor est diaboli decipientis calliditas, et hominis consentientis voluntas. CAPUT XXXVIII. 43. Ubi nihil Deus fecit, nisi quod hominem voluntate peccantem, justo judicio cum stirpe damnavit: et ideo ibi quidquid etiam nondum erat natum, merito est in praevaricatrice radice damnatum: in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritualis. Ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseveraverint, procul dubio ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur, non solum in omnibus illicitis corruptelis, verum etiam in ipsis conjugibus quando non propagandi voluntate operam creandis filiis impendunt, sed lasciviendi voluptate exsaturandae cupidini inserviunt. Quod propter vitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus vacent, secundum veniam, non secundum imperium, concedit Apostolus (I Cor. VII, 5, 6). Evidenter quippe dum tribuit veniam, denotat culpam. Nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae, causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis, est bonus: qui tametsi, propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renovatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri; tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non suparatur ad malum. CAPUT XXXIX. 44. Obesset ista carnis concupiscentia, etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est: et nato, et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. In tantum enim obest natis, ut nisi renascantur, nihil possit prodesse si nati sunt de renatis. Manet quippe in prole, ita ut ream faciat, originis vitium; etiam si in parente reatus ejusdem vitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne vitium cui consentiendo peccatur, regeneratione novissima consumatur: id est, ipsius etiam renovatione carnis, quae in ejus resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria vitiosa, quibus consentiendo peccemus; ad quam beatam perfectionem hujus, quod nunc datur, sancti lavacri gratia pervenitur. Qua enim regeneratione spiritus modo fit ut peccata omnia praeterita remittantur, ejus merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam vitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. Sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re; neque possidetur per praesentiam, sed exspectatur per patientiam. CAPUT XL. Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in Baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis vitiosis consentitur atque peccatur; verum etiam ipsa desideria vitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia vita nulla erunt, eodem lavacro Baptismatis universa purgantur.
45. Reatus itaque vitii ejus de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lavacro regenerationis abluatur. Regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat; ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est, trajicit. Sic igitur, sive reus infidelis, sive absolutus fidelis, non generat absolutos uterque, sed reos: quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant, sed oleastros. Sic itaque in damnatione hominem prima nativitas tenet, unde nisi secunda non liberat. Tenet ergo diabolus, liberat Christus: tenet deceptor Evae, liberat Filius Mariae: tenet qui per conjugem venit ad virum, liberat qui de conjuge natus est, quae non pertulit virum: tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. Omnes ille prorsus per unum tenere potuit, nec ab ejus dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. Denique ipsa Ecclesiae Sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamvis in parvulis existiment simulatorie potius quam veraciter fieri, non tamen audeant aperta improbatione respuere: ipsa, inquam, sanctae Ecclesiae Sacramenta satis indicant, parvulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli servitio liberari. Excepto enim quod in peccatorum remissionem, non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria; cui etiam verbis eorum a quibus portantur, se renuntiare respondent. Quibus omnibus rerum occultarum sacratis et evidentibus signis, a captivatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur; qui pro nobis infirmitate suscepta, alligavit fortem, ut vasa ejus eriperet (Matth. XII, 29): quia infirmum Dei non solum est hominibus (I Cor. I, 25), verum et angelis fortius. Liberans itaque Deus pusillos cum magnis, in utrisque ostendit quod locuta est per Apostolum Veritas. Non enim solos aetate majores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). 46. Nec quisquam miretur, et dicat, « Cur hoc creat bonitas Dei, quod possideat malignitas diaboli? » Hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justes et injustos (Matth. V, 45). Hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit, vel benedicendo constituit: quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit. Quae licet per Dei punientis justitiam valuerit, ut homines cum peccati originalis vitio nascerentur; non tamen valuit, ut homines non nascerentur. Sicut in ipsis aetate majoribus quaelibet vitia peccatorum non ex homine hominem tollunt; sed permanet Dei opus bonum, in quantiscumque malis operibus impiorum. Nam etsi homo in honore positus, et non intelligens, comparatur pecoribus, eisque similis fit (Psal. XLVIII, 13); non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. Comparatur namque per vitium, non per naturam; non pecoris vitio, sed naturae. Tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut vitium hominis natura sit pecoris: nec tamen ideo natura hominis in naturam vertitur pecoris. Ac per hoc Deus hominem damnat propter vitium, quo natura dehonestatur; non propter naturam, quae vitio non aufertur. Bestias vero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas justum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. Quid ergo mirum est vel iniquum, ut immundo spiritui subdatur homo, non propter naturam, sed propter immunditiam suam, quam non ex opere divino, sed ex humana voluntate venientem in originis labe contraxit: cum et ipse spiritus immundus, bonum sit, quod spiritus; malum, quod immundus? Illud quippe est ex Dei opere, hoc ex propria voluntate. Natura itaque fortior, id est, angelica, inferiorem naturam, id est, humanam, vitii societate subditam tenet. Ideo Mediator angelis fortior, infirmus propter homines factus est: sic superbia captivatoris, Redemptoris humilitate destruitur; ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a Filio Dei suscepta humana infirmitate vincatur. CAPUT XLI. 47. Sed jam etiam istum conclusuri librum, oportere arbitramur, ut Ambrosium antistitem Dei, cujus inter latinae linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam fidem praedicat, sicut de gratia fecimus, ita et de peccato originali, in quo delendo ipsa gratia evidentius commendatur, calumniosae istorum loquacitati respondere faciamus. In eo opere quod scripsit de Resurrectione sanctus Ambrosius: « Lapsus sum, » inquit, « in Adam, de paradiso ejectus in Adam, mortuus in Adam: quem non revocat nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum » ( Lib. de Fide Resurrectionis ). Item scribens contra Novatianos ait: « Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam » (Lib. 1 de Poenitentia, cap. 2, vel 3). Item idem ipse cum exponeret Isaiam prophetam loquens de Christo: « Ideo, » inquit, « et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato (Hebr. IV, 15). Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2); et nemo sine peccato, nisi unus Deus. Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis » . Item cum exponeret Evangelium secundum Lucam: « Non enim virilis coitus, » inquit, « vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit » (Lib. 2, n. 56, ad cap. 2). 48. His tamen verbis hominis Dei, quem tanto praeconio ipse laudavit Pelagius, contradicit, et dicit, « sicut sine virtute, ita nos sine vitio procreari. » Quid igitur restat, nisi aut istum Pelagius suum damnet errorem, aut eum sic Ambrosium laudasse poeniteat? Sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius, ut episcopus catholicus, est locutus; sequitur ut ab hac via fidei devius merito Pelagius cum Coelestio discipulo suo catholicae Ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse poeniteat. Scio vos ea quae ad aedificationem vel confirmationem fidei conscribuntur, insatiabiliter legere: verumtamen hic liber, quamtumlibet sit ad hoc utilis, jam tandem aliquando finiendus est.