DISCIPULUS. De grammatico peto ut me certum facias utrum sit
substantia an qualitas, ut hoc cognito, quid de aliis quae similiter
denominatiue dicuntur sentire debeam, agnoscam.
MAGISTER. Dic primum cur dubites.
DISCIPULUS. Ideo quia uidetur utrumque posse probari necessariis
rationibus, esse scilicet et non esse.
MAGISTER. Proba ergo.
DISCIPULUS. Ne ergo festines contra dicere quid quid dixero sed patere
me orationem meam ad suum finem perducere, deinde aut approba aut
corrige.
MAGISTER. Ut uis.
DISCIPULUS. Ut quidem grammaticus probetur esse substantia, sufficit
quia omnis grammaticus homo, et omnis homo substantia. Quidquid enim
habet grammaticus ut sequatur eum substantia, non habet nisi ex eo
quia homo est. Quare hoc concesso ut homo sit: quaecumque sequnntur
hominem, /145/ sequuntur grammaticum. Quod uero grammaticus sit
qualitas, aperte fatentur philosophi qui de hac re tractauerunt.
Quorum auctoritatem de his rebus est impudentia improbare. Item
quondam necesse est ut grammaticus sit aut substantia aut qualitas, ut
quodlibet horum sit alterum non sit, et quodlibet non sit alterum
necesse sit esse: quidquid ualet ad astruendam unam partem, destruit
alteram, et quidquid unam debilitat, alteram roborat. Cum ergo alterum
horum uerum sit, alterum falsum: rogo ut falsitatem detegens aperias
mihi ueritatem.
[2]
MAGISTER. Argumenta quae ex utraque parse posuisti necessaria sunt,
nisi quod dicis: si alterum est, alterum esse non posse. Quare non
debes a me exigere, ut alteram partem falsam ostendam -- quod ab ullo
fieri non potest -- sed quomodo sibi inuicem non repugnent aperiam, si
a me fieri potest. Sed uellem ego prius a te ipso audire, quid his
probationibus tuis obici posse opineris.
DISCIPULUS. Hoc quod tu a me exigis, ego a te intentus exspectabam;
sed quondam tu easdem probationes asseris irreprobabiles: meum est qui
dubito aperire quid me sollicitet, tnum uero est utriusque partis
firmitatem et conuenientiam ostendere.
MAGISTER. Dic ergo tu quod semis, et ego tentabo facere quod poscis.
DISCIPULUS. Illam quidem propositionem quae dicit grammaticum esse
hominem, hoc modo repelli existimo: quia nullus grammaticus potest
intelligi sine grammatica, et omnis homo potest intelligi sine
grammatica. Item: Omnis grammaticus suscipit magis et minus, et nullus
homo suscipit magis et minus. Ex qua utraque contextione binarum
propositionum conficitur una conclusio, id est: nullus grammaticus
homo.
[3]
MAGISTER. Non consequitur.
DISCIPULUS. Quare? /147/
MAGISTER. An tibi uidetur 'animalis' nomen aliquid aliud significare
quam 'substantiam animatam sensibilem'?
DISCIPULUS. Prorsus nihil aliud est animal quam 'substantia animata
sensibilis', nec 'substantia animata sensibilis' aliud est quam
animal.
MAGISTER. Ita est. Sed dic quoque, utrum omne quod non est aliud quam
substantia animata sensibilis, possit intelligi praeter
rationalitatem, nec sit rationale ex necessitate.
DISCIPULUS. Negare non possum.
MAGISTER. Omne igitur animal potest intelligi praeter rationalitatem,
et nullum animal est ex necessitate rationale.
DISCIPULUS. Nequeo dicere quin ex concessis eonsequatur, quamquam
ualde metuam quod te suspicor intendere.
MAGISTER. At nullus homo potest intelligi praeter rationalitatem, et
omnem hominem necesse est rationalem esse.
DISCIPULUS. Angustiae mihi sunt utrimque. Nam si concedo, concludis
nullum hominem esse animal; si renuo, dices me non tantum posse
intelligi sed uere esse sine rationalitate.
MAGISTER. Ne timeas. Non enim sequitur quod putas.
DISCIPULUS. Si sic est ut promittis, spontaneus concedo quidquid
proposuisti; sin autem, inuitus.
MAGISTER. Contexe ergo tu ipse quattuor ultimas propositiones quas
feci in duos syllogismos.
DISCIPULUS. Hoc utique ordine digeri possunt: Omne animal potest
intelligi praeter rationalitatem. Nullus uero homo potest intelligi
praeter rationalitatem. Item: Nullum animal rationale est ex
necessitate. Omnis autem homo rationalis est ex necessitate. Ex
utroque hoc ordine binarum propositionum uidetur nasci: Nullus igitur
homo animal est, quo nihil falsius, licet praecedentes propositiones
in nullo titubare uideam. Duae namque quae subiectum terminum habent
hominem, sic sunt per se notae, ut imprudentia /148/ sit eas probare;
duae uero quae subiciunt animal, sic uidentur probatae, ut impudentia
sit eas negare. Sed uideo horum duorum syllogismorum conexionem per
omnia similem illis duobus quos paulo ante protuli. Quapropter ad
nihil aliud suspicor te hos attulisse, nisi ut cum horum conclusionem
aperte falsam cernerem, idem de similibus quos ego feceram decernerem.
MAGISTER. Sic est.
DISCIPULUS. Ostende ergo in quo et hic et ibi tanta sit deceptio, ut
cum et uerae propositiones et secundum naturam syllogismorum conexae
uideantur, nulla tamen eorum conclusiones ueritas tueatur.
[4]
MAGISTER. In tuis syllogismis hoc faciam; meos si uis per te
discutito.
DISCIPULUS. Fiat tuo iudicio.
MAGISTER. Repete et contexe syllogismos quos fecisti.
DISCIPULUS. Omnis homo potest intelligi sine grammatica.
MAGISTER. Quid dicis hominem posse intelligi sine grammatica?
DISCIPULUS. Hominem.
MAGISTER. Dic ergo in ipsa propositione quod intelligis.
DISCIPULUS. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica.
MAGISTER. Concedo; assume.
DISCIPULUS. Nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica.
MAGISTER. Quid non potest grammaticus intelligi sine grammatica?
DISCIPULUS. Grammaticus.
MAGISTER. Profer ergo quod intelligis.
DISCIPULUS. Nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine
grammatica.
MAGISTER. Iunge has duas propositiones ita integral, sicut eas modo
protulisti.
DISCIPULUS. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica. Nullus
grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica.
MAGISTER. Vide ergo utrum habeant communem terminum, sine quo nihil
efficiunt.
DISCIPULUS. Video eas non habere communem terminum, et idcirco nihil
ex eis consequi. /149/
MAGISTER. Contexe alterum syllogismum.
DISCIPULUS. Non iam opus est ut pro eius ostensione labores. Nam
aduerto eius fallaciam. Sic enim eius propositiones intelligebam, ac
si diceretur: quia nullus homo est magis et minus homo, et omnis
grammaticus est magis uel minus grammaticus. Et quondam hae duae
propositiones nullum habent communem terrninum, nihil conficiunt.
MAGISTER. Itane tibi uidetur his tuis conexionibus nihil concludi
posse?
DISCIPULUS. Ita utique putabam sed haec tua interrogatio facit me
suspectum, ne forte in illis aliqua lateat efficacia. Sed quomodo
efficiunt sine communi terming?
MAGISTER. Communis terminus syllogismI non tam in prolatione quam in
sententia est habendus. Sicut enim nihil efficitur, si communis est in
uoce et non in sensu: ita nihil obest, si est in intellectu et non in
prolatione. Sententia quippe ligat syllogismum, non uerba.
[5]
DISCIPULUS. Exspecto ut reddas effectum propositionibus m eis.
MAGISTER. Efficiunt uere aliquid sed non quod exspectas.
DISCIPULUS. Quidquid illud sit, non ingratus accipio.
MAGISTER. Qui dicit: omnis homo potest intelligi homo sine grammatica,
et nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica:
nonne hoc significat quia esse hominis non indiget grammatica, et esse
grammatici indiget grammatica?
DISCIPULUS. Nihil uerius.
MAGISTER. An habent communem terminum hae duae propositiones, quas
modo dixi significari in illis aliis duabus?
DISCIPULUS. Habent.
MAGISTER. Conficitur ergo quia esse grammatici non est esse hominis,
id est non esse eandem definitionem utriusque.
DISCIPULUS. Procul dubio sic uideo consequi et esse.
MAGISTER. Non tamen ideo consequitur grammaticum non esse hominem,
sicut tu intelligebas. Sed si ita intelligas: grammaticus non est
homo, ac si dicatur: grammaticus non est idem quod homo, id est non
habent eandem definitionem: uera est conclusio. /150/
[6]
DISCIPULUS. Intelligo quod dicis.
MAGISTER. Si ergo bene intelligis quae dixi: dic quomodo tu
dissolueres hunc syllogismum, si quis ita contexeret: Omnis
grammaticus dicitur in eo quod quale. Nullus homo dicitur in eo quod
quale. Nullus igitur homo grammaticus.
DISCIPULUS. Tale mihi hoc uidetur esse, ac si diceretur: Omne
rationale dicitur in eo quod quale. At nullus homo dicitur in eo quod
quale. Nullus igitur homo rationalis. Hoc autem nulla probatio uerum
efficere ualet, ut rationale praedicetur de nullo homine. Similiter
ille syllogismus quem modo protulisti, non necessario concludit
grammaticum non praedicari de homine. Hoc enim significant eius
propositiones, si secundum ueritatem eas intelligimus, tamquam si
diceretur ita: Omnis grammaticus dicitur grammaticus in eo quod quale.
Nullus homo dicitur homo in eo quod quale. Ex his autem duabus
propositionibus nequaquam consequitur: nullus grammaticus praedicatur
de homine, quoniam non est id em terminus, qui affirmatur de
grammatico et negatur de homine. Esset uero in illis communis terminus
et necessariam conclusionem ingererent, si aut manente propositione
sicut posita est, sic uera fieret assumptio: nullus homo dicitur
grammaticus in eo quod quale; aut manente assumptione sic uere
proponeretur: omnis grammaticus dicitur homo in eo quod quale. Nam ex
utraque hac complexione nasceretur quia de nullo homine grammaticus
praedicaretur. Si quis uero id quod dicitur: homo non est grammaticus,
ita uelit intelligere, ac si diceretur: homo non est idem quod
grammaticus, ut si dicam: fulgor est splendor, aut: fulgor non est
splendor, id est fulgor est idipsum aut non est idipsum quod splendor;
si quis inquam sic intelligat hoc quod dicitur: homo non est
grammaticus: secundum hunc sensum consequitur ex illis
propositionibus, si earum uis bene consideretur, quia nullus homo est
grammaticus. Nam ad hoc probandum quia essentia hominis non est
essentia grammatici, habet earum significatio communem terminum.
[7]
MAGISTER. Bene intellexisti quid dixi sed forte non bene considerasti
quod dixi.
DISCIPULUS. Quomodo bene intellexi, et non bene consideraui? 151/
MAGISTER. Dic mihi: Si quis sic proponeret: nullus homo potest
intelligi sine rationalitate, omnis autem lapis potest intelligi sine
rationalitate: quid consequeretur?
DISCIPULUS. Quid nisi: nullus igitur lapis homo?
MAGISTER. Quomodo hoc intelligis? An quia nullo modo lapis est homo,
an quia non est lapis idem quod homo?
DISCIPULUS. Quia nullo modo lapis est homo.
MAGISTER. Dic ergo: quid differs iste syllogismus ab illo tuo
syllogismo, in quo dicis grammaticum non posse intelligi sine
grammatica, hominem uero posse, et ideo grammaticum hominem non esse?
DISCIPULUS. Quantum quidem ad uim argumentationis, nihil uideo hunc ab
illo differre. Sicut enim ibi intelligendum est quia grammaticus non
potest intelligi grammaticus sine grammatica, et homo potest intelligi
homo sine grammatica: ita hic est intelligendum quia homo non potest
intelligi homo sine rationalitate, et lapis potest intelligi lapis
sine rationalitate; et idcirco cum huius syllogismi sit rata
conclusio, quia nullo modo lapis est homo: uideris mihi syllogismi
mei, qui omnino similis est isti, conclusionem callidis tuis
expositionibus obruisse. Unde iam intelligo quid dixeris quia bene
intellexi sed non bene consideraui. Bene enim intellexi quid loquendo
mihi significares sed idipsum quod significabas non bene consideraui,
quia quomodo me deciperet ignoraui.
MAGISTER. Immo in hoc non bene considerasti, quia quomodo te non
deciperet ignorasti.
DISCIPULUS. Quomodo?
MAGISTER. Quippe si iste syllogismus quem modo proposui sic exponatur
quemadmodum exposui tuum, ut dicatur: nullus homo potest intelligi
homo sine rationalitate, omnis autem lapis potest intelligi lapis sine
rationalitate: non habebit aliam uim concludendi, quam dixi tuum
habere. Sed quondam iste quodam alio modo potest intelligi quo ille
tuus non potest: habet hanc conclusionem, ut nullo modo lapis homo
esse possit. Cum enim dico quia nullus homo intelligi ualet sine
rationalitate, et omnis lapis ualet intelligi sine rationalitate: sic
potest immo debet accipi ac si dicatur: Nullus homo potest aliquo modo
intelligi sine rationalitate. Omnis uero lapis quolibet modo potest
intelligi sine rationalitate. Unde conficitur: nullus /152/ igitur
lapis aliquo modo est homo. In tuis uero propositionibus ueritas
nequaquam similem admittit subauditionem. Namque non potest dici quia
nullus grammaticus intelligi ualet aliquo modo sine grammatica, aut
omnis homo ualet quolibet modo intelligi sine grammatica. Nam et omnis
qui grammaticus est, potest intelligi homo sine grammatica, et nullus
homo potest intelligi grammaticus sine grammatica. Quapropter non
possunt conficere grammaticum nequaquam esse hominem.
[8]
DISCIPULUS. Non habeo quid contra hanc tuam sententiam dicam. Sed
quoniam latenter monuisti me ut non sim contentus intelligere quid
dicas sed idipsum quod dicis considerem: uidetur mihi consideranda
illa conclusio quam ex meo syllogismo confici ostendisti, quia esse
grammatici non est esse hominis. Si enim hoc est: qui habet essentiam
grammatici, non ideo necessario habet essentiam hominis. Sed si homo
sequitur grammaticum, essentia hominis sequitur essentiam grammatici.
Sed haec non sequitur hanc. Quare nec ille illum. Non est igitur omnis
grammaticus homo. At cum omnibus grammaticis una sit ratio cur sint
homines: profecto aut omnis grammaticus est homo, aut nullus. Sed
constat quia non omnis. Nullus igitur. Videtur itaque quia syllogismo
meo conclusionem quam acute abstulisti, auferendo acutius dedisti.
MAGISTER. Etsi latenter te monui considerare quod audis, non tamen ut
apparet inutiliter. Nam etsi sophistice probes nullum grammaticum
hominem per hoc quod esse grammatici non est esse hominis: utile tamen
tibi erit, cum ipsum sophisma quod te sub pallio uerae rationis
fallit, in sua fallacia nudum conspicies.
DISCIPULUS. Ostende ergo quod me fallat et ubi me fallat haec quam
modo feci de grammatico probatio.
MAGISTER. Redeamus iterum ad animal et hominem, in quibus ita quasi
palpamus ueritatem, ut nullum sophisma nobis persuadeat licet cogat
credere hlsitatem. Dic ergo utrum esse uniuscuiusque rei in
definitione consistat.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Definitio hominis est definitio animalis?
DISCIPULUS. Minime. Si enim 'animal rationale mortale', quae est
definitio hominis, /153/ esset definitio animalis: cuicumque
conueniret 'animal', conueniret 'rationale mortale', quod falsum est.
MAGISTER. Non est igitur esse hominis esse animalis.
DISCIPULUS. Ita consequitur.
MAGISTER. Potes igitur ex hoc probare quia nullus homo animal est,
eadem ratione qua probasti modo nullum grammaticum hominem. Quapropter
si uides apertam esse falsitatem, quod haec tua ratiocinatio hic
concludit: ne credas certam esse ueritatem quod ibi ludit.
DISCIPULUS. Iam ostendisti quia me fallit; ostende etiam ubi.
MAGISTER. Non tenes quod paulo ante dixi te concedente quia esse
grammatici non est esse hominis, idem ualet ac si diceretur: definitio
grammatici non est definitio hominis, id est: non est idem omnino
grammaticus et homo? Sicut enim homo definiri non debet cum
grammatica, ita grammaticus non ualet sine grammatica. Quare debet
intelligi illa tua argumentatio hoc modo: Si esse grammatici non est
simpliciter esse hominis: qui habet essentiam grammatici, non ideo
consequitur ut habeat simpliciter essentiam hominis. Similiter
intelligendum est quia simpliciter homo non sequitur grammaticum, id
est: si grammaticus est, non consequitur ut sit simpliciter homo. Ita
uero nihil aliud consequitur nisi: nullus grammaticus est simpliciter
homo.
DISCIPULUS. Nihil clarius.
[9]
MAGISTER. Verum si probaretur, quod ut puto facile fieri potest, quia
esse grammatici ita non est esse hominis, sicut esse albi non est esse
hominis -- potest enim homo esse sine albo et album sine homine --:
tunc uere consequeretur aliquem grammaticum posse esse non hominem.
DISCIPULUS. Quid ergo laboramus, si hoc probari potest? Proba, et
finiatur haec quaestio.
MAGISTER. Non hoc a me debes hic exigere. Non enim in hac quaestione
uentilamus utrum possit esse sed utrum sit aliquis grammaticus non
homo, quod uides monstrari non posse.
DISCIPULUS. Nondum uideo, quia adhuc habeo dicere contra.
MAGISTER. Dic. /154/
DISCIPULUS. Aristoteles ostendit grammaticum eorum esse quae sunt in
subiecto. Et nullus homo est in subiecto. Quare nullus grammaticus
homo.
MAGISTER. Noluit Aristoteles hoc consequi ex suds dictis. Nam idem
Aristoteles dicit et quendam hominem, et hominem et animal
grammaticum.
DISCIPULUS. Quomodo ergo dissoluitur iste syllogismus?
MAGISTER. Responde mihi: cum loqueris mihi de grammatico, unde
intelligam te loqui: de hoc nomine, an de rebus quas significat?
DISCIPULUS. De rebus.
MAGISTER. Quas ergo res significat?
DISCIPULUS. Hominem et grammaticam.
MAGISTER. Audito ergo hoc nomine, intelligam hominem aut grammaticam;
et loquens de grammatico, loquar de homine aut de grammatica.
DISCIPULUS. Ita oportet.
MAGISTER. Dic ergo: homo est substantia, an in subiecto?
DISCIPULUS. Non est in subiecto sed est substantia.
MAGISTER. Grammatica est qualitas, et in subiecto?
DISCIPULUS. Utrumque est.
MAGISTER. Quid ergo mirum si quis dicit quia grammaticus est
substantia et non est in subiecto secundum hominem; et grammaticus est
qualitas et in subiecto secundum grammaticam?
[10]
DISCIPULUS. Diffiteri non possum. Sed unum adhuc dicam cur grammaticus
non sit substantia: quia omnis substantia est prima aut secunda,
grammaticus autem nec prima nec secunda.
MAGISTER. Memento dictorum Aristotelis quae paulo ante dixi, quibus
dicit grammaticum et prim am et secundam substantiam, quia et quendam
hominem, /155/ et hominem et animal grammaticum dici testatur. Sed
tamen unde probes grammaticum non esse primam nec secundam
substantiam?
DISCIPULUS. Quia est in subiecto, quod nulla substantia est; et
dicitur de pluribus, quod primae non est; nec est genus aut species
nec dicitur in eo quod quid, quod est secundae.
MAGISTER. Nihil horum si bene meministi quae iam diximus, aufert
grammatico substantiam, quia secundum aliquid grammaticus non est in
subiecto, et est genus et species, et dicitur in eo quod quid; quia
est et homo qui species est, et animal quod est genus, et haec
dicuntur in eo quod quid. Est etiam indiuiduus sicut homo et animal,
quia quemadmodum quidam homo et quoddam animal, ita quidam grammaticus
est indiuiduus. Socrates enim et animal et homo est et grammaticus.
DISCIPULUS. Non possum negare quod dicis.
[11]
MAGISTER. Si alia non haloes unde possis probare grammaticum non esse
hominem: nunc probe eum non esse grammaticam.
DISCIPULUS. Facilius hoc possum digito quam argumento. Ibi namque
fregisti omnia mea argumenta, ubi aperuisti a grammatico significari
diuersa, et secundum ea loquendum intelligendumque de grammatico. Quod
quamuis abnuere non possim, tamen non sic satisfacit animo meo ut
uelut quod quaerebat inuento quiescat. Videris enim mihi quasi non
curare ut me doceas sed tantum ut rationes meas obstruas. Sed sicut
meum fuit exponere quae me ex utraque parte in ambiguitatem cogunt:
ita tnum erat aut unam partem destruere, aut ostendere quomodo non
sibi inuicem repugnent. /156/
MAGISTER. Cur non satis tibi uidetur ostensum, quod grammaticum esse
substantiam et grammaticum esse qualitatem nequaquam sibi repugnent
inuicem, in eo quod de grammatico modo secundum hominem, modo secundum
grammaticam loqui et intelligere oportet?
DISCIPULUS. Quoniam nemo qui intelligit nomen grammatici, ignorat
grammaticum significare hominem et grammaticam, et tamen si hac
fiducia loquens in populo dicam: utilis scientia est grammaticus, aut:
bene scit homo iste grammaticum: non solum stomachabuntur grammatici
sed et ridebunt rustici. Nullatenus itaque credam sine aliqua alia
ratione tractatores dialecticae tam saepe et tam studiose in suis
libris scripsisse, quod idem ipsi colloquentes dicere erubescerent.
Saepissime namque cum uolunt ostendere qualitatem aut accidens,
subiungunt: ut grammaticus et similia, cum grammaticurn magis esse
substantiam quam qualitatem aut accidens usus omnium loquentium
attestetur. Et cum uolunt aliquid docere de substantia, nusquam
proferunt: ut grammaticus aut aliquid huiusmodi. Huc accedit, quia si
ideo grammaticus quia significat hominem et grammaticam dicendus est
substantia et qualitas: cur homo non est similiter qualitas et
substantia7 Homo namque significat substantiam cum omnibus illis
differentiis quae sunt in homine, ut est sensibilitas et mortalitas.
Sed nusquam ubi scriptum sit aliquid de qualitate aliqua, prolatum est
ad exemplum: uelut homo.
[12]
MAGISTER. Quod illam rationem quam dixi, cur grammaticus scilicet sit
substantia et qualitas, idcirco repudias quia non ualet in nomine
hominis: ideo facis ut puto quia non consideras, quam dissimiliter
significent scilicet nomen hominis ea ex quibus constat homo, et
grammaticus hominem et grammaticam. Nempe nomen hominis per se et ut
unum significat ea ex quibus constat totus homo. In quibus substantia
principalem locum tenet, quoniam est causa aliorum et habens ea, non
ut indigens illis sed ut se ;ndigentia. Nulla enim est differentia
substantiae sine qua substantia inueniri non possit, et nulla
differentiarum eius sine illa potest existere. Quapropter quamuis
omnia simul uelut unum totum sub una significatione uno nomine
appellentur 'homo', sic tamen principaliter hoc nomen est
significatiuum et appellatiuum substantiae, ut cum recte dicatur:
substantia est homo et homo substantia: nullus tamen dicat:
rationalitas est homo aut homo rationalitas /157/ sed habens
rationalitatem. Grammaticus uero non significat hominem et grammaticam
ut unum sed grammaticam per se et hominem per aliud significat. Et hoc
nomen quamuis sit appellatiuum hominis, non tamen proprie dicitur eius
significatiuum; et licet sit significatiuum grammaticae, non tamen est
eius appellatiuum. Appellatiuum autem nomen cuiuslibet rei nunc dico,
quo res ipsa usu loquendi appellatur. Nullo enim usu loquendi dicitur:
grammatica est grammaticus, aut: grammaticus est grammatica; sed: homo
est grammaticus, et grammaticus homo.
[13]
DISCIPULUS. Non uideo quid dices quia grammaticus significat
grammaticam per se, et hominem per aliud, et quomodo grammaticae
tantum sit significauum. Sicut enim homo constat ex animali et
rationalitate et mortalitate, et idcirco homo significat haec tria:
ita grammaticus constat ex homine et grammatica, et ideo nomen hoc
significat utrumque. Numquam enim dicitur grammaticus aut homo sine
grammatica, aut grammatica sine homine.
MAGISTER. Si ergo ita est ut tu dicis, definitio et esse grammatici
est: homo sciens grammaticam.
DISCIPULUS. Non potest aliud esse.
MAGISTER. Ergo cum grammatica diuidit hominem grammaticum a
non-grammatico, conducit grammaticum ad esse, et est pars eius quod
est esse rei, nec potest adesse et abesse a grammatico praeter
subiecti corruptionem.
DISCIPULUS. Quid inde?
MAGISTER. Non est igitur grammatica accidens sed substantialis
differentia, et est homo genus, et grammaticus species. Nec dissimilis
est ratio de albedine et similibus accidentibus. Quod falsum esse
totius artis tractatus ostendit.
DISCIPULUS. Quamquam non possim negare quod dicis, nondum tamen mihi
persuasum est quod grammaticus non significet hominem.
MAGISTER. Ponamus quod sit aliquod animal rationale -- non tamen homo
-- quod ita sciat grammaticam sicut homo.
DISCIPULUS. Facile est hoc fingere.
MAGISTER. Est igitur aliquis non-homo sciens grammaticam. /158/
DISCIPULUS. Ita sequitur.
MAGISTER. At omne sciens grammaticam est grammaticum.
DISCIPULUS. Concedo.
MAGISTER. Est igitur quidam non-homo grammaticus.
DISCIPULUS. Consequitur.
MAGISTER. Sed tu dicis in grammatico intelligi hominem.
DISCIPULUS. Dico.
MAGISTER. Quidam igitur non-homo est homo, quod falsum est.
DISCIPULUS. Ad hoc ratio deducitur.
MAGISTER. Nonne ergo uides quia grammaticus non ob aliud magis uidetur
significare hominem quam albus, nisi quia grammatica sold homini
accidit, albedo uero non sold homini?
DISCIPULUS. Sic sequitur ex eo quod finximus. Sed sine figmento uolo
ut hoc efficias.
MAGISTER. Si homo est in grammatico, non praedicatur cum eo simul de
aliquo, sicut animal non praedicatur cum homine, quia inest in homine.
Non enim apte dicitur quia Socrates est homo animal.
DISCIPULUS. Non potest contradict.
MAGISTER. Sed conuenienter dicitur quia Socrates est homo grammaticus.
DISCIPULUS. Conuenienter.
MAGISTER. Non est igitur homo in grammatico.
DISCIPULUS. Sic consequi uideo.
MAGISTER. Item si grammaticus est homo sciens grammaticam: ubicumque
ponitur grammaticus, apte ponitur: homo sciens grammaticam.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Si igitur apte dicitur: Socrates est homo grammaticus, apte
quoque dicitur: Socrates est homo homo sciens grammaticam.
DISCIPULUS. Consequitur.
MAGISTER. Omnis autem homo sciens grammaticam est homo grammaticus.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Socrates igitur qui est homo homo sciens grammaticam, est
homo homo grammaticus. Et quondam grammaticus est homo sciens
grammaticam, consequitur ut Socrates sit homo homo homo sciens
grammaticam, et sic in infinitum. /159/
DISCIPULUS. Non possum apertae consequentiae resistere.
MAGISTER. Item si in grammatico homo intelligendus est cum grammatica,
intelligendum est similiter in omnibus similibus denominatiuis id quod
denominatur cum eo a quo denominatur.
DISCIPULUS. Hoc sentiebam.
MAGISTER. Ergo 'hodiernum' significat id quod uocatur hodiernum et
hodie. D. Quid postea?
MAGISTER. 'Hodiernum' igitur significat aliquid cum tempore.
DISCIPULUS. Ita esse necesse est.
MAGISTER. Igitur 'hodiernum' non est nomen sed uerbum, quia est uox
consignificans tempus, nec est oratio.
[14]
DISCIPULUS. Satis mihi probasti grammaticum non significare hominem.
MAGISTER. Vides igitur quid dixerim quia grammaticus non est hominis
significatiuum?
DISCIPULUS. Video, et exspecto ut grammaticum ostendas esse
significatiuum grammaticae.
MAGISTER. Nonne paulo ante dicebas grammaticurn significare 'hominem
scientem grammaticam'?
DISCIPULUS. Et credebam.
MAGISTER. Sed iam satis probatum est quia non significat hominem.
DISCIPULUS. Satis.
MAGISTER. Quid ergo restat?
DISCIPULUS. Ut non significet aliud quam 'scientem grammaticam'.
MAGISTER. Est igitur significatiuum grammaticae.
DISCIPULUS. Sufficienter probatum est grammaticum non esse
appellatiuum grammaticae sed hominis, nec esse significatiuum hominis
sed grammaticae. Sed quondam dixisti grammaticum significare
grammaticam per se et hominem per aliud: peto ut aperte mihi duas has
significationes distinguas, /160/ut intelligam quomodo grammaticus non
sit significatiuum eius quod aliquo modo significat, aut quomodo sit
appellatiuum eius cuius significatiuum non est.
MAGISTER. Si est in domo aliqua albus equus te nesciente inclusus, et
aliquis tibi dicit: in hac domo est album siue albus: an scis per hoc
ibi esse equum?
DISCIPULUS. Non. Siue enim dicat album albedinem, siue in quo est
albedo: nullius certae rei mente concipio essentiam nisi huius
colorist
MAGISTER. Etiamsi aliquid aliud intelligis quam colorem istum: illud
tamen certum est, quia eius in quo est ipse color essentiam per hoc
nomen non intelligis.
DISCIPULUS. Certum. Nam etsi occurrat animo corpus aut superficies,
quod non ob aliud fit nisi quia expertus sum in his solere esse
albedinem: ipsum tamen nomen 'albi' nihil horum significat, sicut
probatum est de grammatico. Sed adhuc expecto ut ostendas quia
significat.
MAGISTER. Quid si uides stantes iuxta se inuicem album equum et nigrum
bouem, et dicit tibi aliquis de equo: percute ilium, non monstrans
aliquo signo de quo dicat: an scis quod de equo dicat?
DISCIPULUS. Non.
MAGISTER. Si uero nescienti tibi et interroganti: quem? respondet:
album: intelligis de quo dicit?
DISCIPULUS. Equum intelligo per nomen albi.
MAGISTER. Nomen igitur albi significat tibi equum.
DISCIPULUS. Significat utique.
MAGISTER. Nonne uides quia alio modo quam nomen equi?
DISCIPULUS. Video. Nempe nomen equi etiam priusquam sciam ipsum equum
album esse, significat mihi equi substantiam per se, et non per aliud.
Nomen uero albi equi substantiam significat non per se sed per aliud,
id est per hoc quia scio equum esse album. Cum enim nihil aliud
significet hoc nomen, quod est 'albus', quam haec oratio, qua' est
'habens albedinem': sicut haec oratio per se constituit mihi
intellectum albedinis, et non eius rei quae habet albedinem: ita et
nomen. Sed quondam scio /161/ albedinem esse in equo, et hoc per aliud
quam per nomen albi, uelut per uisum: intellecta albedine per hoc
nomen, intelligo equum per hoc quod albedinem scio esse in equo, id
est per aliud quam per nomen albi, quo tamen equus appellatur.
[15]
MAGISTER. Vides ergo quomodo 'albus' non sit significatiuum eius quod
aliquo modo significat, et quo modo sit appellatiuum eius cuius non
est significatiuum?
DISCIPULUS. Hoc quoque uideo. Significat enim equum et non significat,
quia non eum significat per se sed per aliud, et tamen equus
appellatur albus. Et quod uideo in albo, hoc intelligo in grammatico
et in similibus denominatiuis. Quapropter uidetur mihi significatio
nominum et uerborum sic diuidi posse. quod alia sit per se, alia per
aliud.
MAGISTER. Considera etiam, quondam harum duarum significationum illa
quae per se est, ipsis uocibus significatiuis est substantialis,
altera uero accidentalis. Cum enim in definitione nominis uel uerbi
dicitur quia est 'uox significatiua', intelligendum est non alia
significatione quam ea quae per se est. Nam si illa significatio quae
est per aliud, in definitione nominis uel uerbi intelligenda est, iam
non erit 'hodiernus' nomen sed uerbum. Significat enim aliquando ea
significatione aliquid cum tempore, sicut supra dixi, quod non est
nominis sed uerbi.
[16]
DISCIPULUS. Patet quod dicis. Sed non sine scrupulo accipit animus
grammaticum esse qualitatem, quamuis significet grammaticam, aut
hominem solum, id est sine grammatica, esse grammaticum, licet
probatum sit hominem simul et grammaticam non esse grammaticum; unde
consequitur solum hominem esse grammaticum, quondam non potest esse
grammaticus nisi aut solus aut cum grammatica. Quamuis namque
grammatici nomen significatiuum sit grammaticae: non tamen
conuenienter respondetur quaerenti quid grammaticus sit: grammatica,
aut qualitas. Et si nullus est /162/ grammaticus nisi participando
grammaticam, consequitur ut homo non sit grammaticus nisi cum
grammatica.
MAGISTER. Quod quidem dicitur quia homo solus, id est sine grammatica,
est grammaticus, quantum ad tuam quaestionem soluendam sufficit,
duobus modis intelligi potest, uno uero, altero falso. Homo quippe
solus sine grammatica est grammaticus, quia solus est habens
grammaticam. Grammatica namque nec sola nec cum homine habet
grammaticam. Sed homo solus, id est absque grammatica, non est
grammaticus, quia absente grammatica nullus esse grammaticus potest.
Sicut qui praecedendo ducit alium, et solus est praeuius, quia qui
sequitur non est praeuius, nec separatim nec sic ut ex illis duobus
unus fiat praeuius; et solus non est praeuius, quia nisi sit qui
sequatur, praeuius esse non potest. Cum uero dicitur quia grammaticus
est qualitas: non recte nisi secundum tractatum Aristotelis "De
categoriis" dicitur.
[17]
DISCIPULUS. An aliud habet ille tractatus quam: omne quod est, aut est
substantia aut quantitas aut qualitas et caetera? Si igitur solus homo
est grammaticus, sola substantia est grammaticus. Quomodo ergo
secundum illum tractatum magis est grammaticus qualitas quam
substantia?
MAGISTER. Etsi hoc ibi intelligatur quod tu dicis, quia omne quod est
aliquid horum est: non tamen fuit principalis intentio Aristotelis hoc
in: illo libro ostendere sed quoniam omne nomen uel uerbum aliquid
horum significat. Non enim intendebat ostendere quid sint singulae
res, nec quarum rerum sint appellatiuae singulae uoces: sed quarum
significatiuae sint. Sed quoniam uoces non significant nisi res:
dicendo quid sit quod uoces significant, necesse fuit dicere quid sint
res. Nam ut alia taceam, sufficienter hoc quod dico diuisio quam facit
in principio tractatus Categoriarum ostendit. Non enim ait: eorum quae
sunt, singulum est aut substantia aut quantitas et caetera; nec ait:
eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut
substantia appellatur aut quantitas; sed ait:
Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut
substantiam significat aut quantitatem... /163/
DISCIPULUS. Persuadet ratio quod dicis.
MAGISTER. Cum ergo Aristoteles ita dicat:
Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut
substantiam significat aut quantitatem... etc.
de qua significatione uidetur tibi dicere, de illa qua per se
significant ipsae uoces et quae illis est substantialis, an de altera
quae per aliud est et accidentalis?
DISCIPULUS. Non nisi de illa quam idem ipse eisdem uocibus inesse
definiendo nomen et uerbum assignauit, qua per se significant.
MAGISTER. An putas ilium aliter prosecutum in tractatu, quam proposuit
in diuisione, aut aliquem eorum qui eum sequentes de dialectica
scripserunt, aliter sentire uoluisse de hac re, quam ipse sensit?
DISCIPULUS. Nullo modo eorum scripta hoc aliquem opinari permittunt,
quia nusquam inuenitur aliquis eorum posuisse aliquam uocem ad
ostendendum aliquid quod significet per aliud sed semper ad hoc quod
per se significat. Nullus enim uolens monstrare substantiam ponit
album aut grammaticum sed de qualitate docens album et grammaticum
profert et similia.
[18]
MAGISTER. Si ergo proposita diuisione praefata quaero a te, quid sit
grammaticus secundum hanc diuisionem et secundum eos qui illam
scribendo de dialectica sequuntur: quid quaero, aut quid mihi
respondebis?
DISCIPULUS. Procul dubio non hic potest quaeri nisi aut de uoce aut de
re quam significat. Quare quia constat grammaticum non significare
secundum hanc diuisionem hominem sed grammaticam, incunctanter
respondebo: si quaeris de uoce: quia est uox significans qualitatem;
si uero quaeris de re: quia est qualitas.
MAGISTER. An ignores quia idem Aristoteles appellat uoces nomine rerum
quarum sunt significatiuae, et non quarum tantum sunt appellatiuae, in
eodem libro; ut cum dicit quia 'omnis substantia uidetur significare
hoc aliquid', id est omnis uox significans substantiam; sicut nominat
uel potius /164/ ostendit res -- quod tu paulo ante meministi -- solis
uocibus earum significatiuis et saepe non appellatiuis?
DISCIPULUS. Non hoc ignorare possum. Quare siue quaeratur de uoce siue
de re: cum quaeritur quid sit grammaticus secundum tractatum
Aristotelis et secundum sequaces eius, recte respondetur: qualitas; et
tamen secundum appellationem uere est substantia.
MAGISTER. Ita est. Non enim mouere nos debet quod dialectici aliter
scribunt de uocibus secundum quod sunt significatiuae, aliter eis
utuntur loquendo secundum quod sunt appellatiuae, si et grammatici
aliud dicunt secundum formam uocum, aliud secundum rerum naturam.
Dicunt quippe lapidem esse masculini generis, petram feminini,
mancipium autem neutri, et timere actiuum, timeri uero passiuum, cum
nemo dicat esse lapidem masculum aut petram feminam aut mancipium nec
masculum nec feminam, aut timere facere, timeri autem pati.
[19]
DISCIPULUS. Aperta ratio nihil me in iis quae dixisti dubitare
permittit. Sed adhuc est de hac quaestione quod uelim discere. Nam si
grammaticus est qualitas quia significat qualitatem: non uideo cur
'armatus' non sit substantia cum significet substantiam. Et si armatus
ideo est 'habere' quia significat habere: ignoro cur grammaticus non
sit habere quia significat habere. Omnino enim quemadmodum grammaticus
probatur significare qualitatem, quia significat habentem qualitatem:
ita armatus significat substantiam, quia significat habentem
substantiam, id est arma. Et sicut armatus conuincitur significare
habere, quia significat habentem arma: sic grammaticus significat
habere, quia significat habentem disciplinam.
MAGISTER. Nullatenus hac ratione considerata negare possum aut armatum
esse substantiam aut grammaticum habere.
DISCIPULUS. Vellem ergo a te doceri utrum unum aliquid possit esse
diuersorum praedicamentorum.
MAGISTER. Rem quidem unam eandemque non puto sub diuersis aptari posse
/165/ praedicamentis, licet in quibusdam dubitari possit; quod maiori
et altiori indigere disputatione existimo, quam hac nostra breui
sermocinatione assumpsimus. Unam autem uocem plura signiffcantem non
ut unum, non uideo quid prohibeat pluribus aliquando supponi
pracdicamentis, ut si 'albus' dicitur qualitas et habere. Albus enim
non ita significat qualitatem et habere ut unum, quemadmodum homo
significat ut unum substantiam et qualitates quibus constat homo. Res
enim quae appellatur 'homo', est unum quiddam constans ex iis quae
dixi; res uero quae appellatur 'albus', non est unum aliquid ex habere
et qualitate constans, quia nihil appellatur albus nisi res quae habet
albedinem, quae nequaquam constat ex habere et qualitate. Quare si
dicitur: homo est substantia et homo est qualitas: una eademque res
quae significatur et appellatur hoc nomine, dicitur substantia esse et
qualitas, quod uidetur inconueniens. Cum autem dicimus quia albus est
qualitas et habere, non dicimus quia quod appellatur hoc nomine est
qualitas et habere sed quia haec duo significantur hoc nomine, et
nihil inconueniens sequitur.
DISCIPULUS. Cur autem non est homo secundum diuisionem Aristotelis
substantia et qualitas, quia utrumque significat, quemadmodum est
albus qualitas et habere propter utriusque significationem?
MAGISTER. Aestimo huic interrogationi illud posse sufficere quod supra
dixi, quia principaliter est significatiuum substantiae, et quia unum
illud quod significat substantia est, et non qualitas sed quale; albus
uero nihil principalius sed pariter significat qualitatem et habere,
nec fit unum ex his quod magis sit hoc uel illud, cuius sit albus
significatiuum.
[20]
DISCIPULUS. Planias mihi uellem explicari quomodo non fiat unum
aliquid ex iis quae significat albus.
MAGISTER. Si aliquid constat ex eis, aut est substantia aut aliquid
aliorum praedicamentorum.
DISCIPULUS. Aliud esse non potest.
MAGISTER. Sed nihil horum fit ex habere et albedine. /166/
DISCIPULUS. Non possum contradicere.
MAGISTER. Item: Unum non fit ex pluribus nisi aut compositione partium
quae sunt eiusdem praedicamenti, ut animal constat corpore et anima;
aut conuenientia generis et differentiae unius uel plurium, ut corpus
et homo; aut specie et proprietatum collectione, ut Plato. Illa uero
quae albus significat, non sunt unius praedicamenti, nec est alterum,
alteri genus aut differentia aut species aut collectio proprietatum,
nec sunt differentiae unius generis sed sunt accidentia eiusdem
subiecti, quod tamen subiectum albus non significat, quia omnino nihil
significat aliud quam habere et qualitatem. Quare non fit unum ex iis
quae albus significat.
DISCIPULUS. Quamquam ratio mihi asserere uideatur quae disseris,
uellem tamen audire quid responderes, si quis ad hoc quod dicis quia
nihil omnino significat albus aliud quam habere et qualitatem, sic
obiceret: Albus cum sit idem quod habens albedinem, non significat
determinate hoc uel illud habens, uelut corpus sed indeterminate
aliquid habens albedinem. Albus enim aut est qui habet albedinem, aut
qui non habet. Sed qui non habet albedinem, non est albus. Albus
igitur est qui habet albedinem. Quare quoniam omnis qui albedinem
habet non nisi aliquid est, necesse est ut albus sit aliquid quod
habet albedinem, aut aliquid habens albedinem. Denique albus aut
aliquid significat habens albedinem aut nihil. Sed nihil non potest
intelligi habens albedinem. Necesse est ergo ut albus significet
aliquid habens albedinem.
[21]
MAGISTER. Non agitur utrum omnis qui est albus sit aliquid aut sit qui
habet sed utrum hoc nomen sua significatione contineat hoc quod
dicitur aliquid aut qui habet -- sicut homo continet animal -- ut
quamodo homo est 'animal rationale mortale', ita albus sit aliquid
habens albedinem aut qui habet albedinem. Multa namque necesse est rem
quamlibet esse, quae tamen rei eiusdem nomine non significantur. Nam
omne animal necesse est coloratum esse et rationale aut irrationale,
nomen tamen animalis nihil horum significat. Quare licet albus non sit
nisi aliquid habens aut qui habet albedinem, non tamen necesse est ut
albus hoc significet. Ponamus /167/ enim quod albus siue album
significet aliquid habens albedinem. Sed aliquid habens albedinem non
est aliud quam aliquid album.
DISCIPULUS. Non potest aliud esse.
MAGISTER. Albus igitur siue album semper significat aliquid album.
DISCIPULUS. Ita sit.
MAGISTER. Ubi ergo ponitur albus uel album, recte semper accipitur pro
albo aliquid album.
DISCIPULUS. Consequitur.
MAGISTER. Ergo ubi dicitur aliquid album, recte quoque dicitur bis:
aliquid aliquid album; et ubi bis, ibi et ter, et hoc infinite.
DISCIPULUS. Consequens et absurdum est hoc.
MAGISTER. Sit quoque albus id ipsum quod est qui albedinem habet. Sed
'habet' non est aliud quam 'habens est'.
DISCIPULUS. Nec potest esse.
MAGISTER. Albus ergo non est aliud quam qui albedinem habens est.
DISCIPULUS. Non aliud.
MAGISTER. Cum autem dicitur 'albedinem habens', non aliud significat
haec oratio quam album.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Idem igitur est albus quod qui albus est.
DISCIPULUS. Sic sequitur.
MAGISTER. Ubicumque itaque ponitur albus, recte pro eo accipitur: qui
albus est.
DISCIPULUS. Non possum negare.
MAGISTER. Si ergo albus est qui albus est, est etiam qui qui albus est
est. Et si hoc est, est etiam qui qui qui albus est est est, et sic in
infinitum.
DISCIPULUS. Nec hoc minus consequens nec minus absurdum est, quam ut
saepe sit aliquid aliquid.
MAGISTER. Si quis autem dicit quia albus aut aliquid significat habens
albedinem aut nihil: si sic intelligitur, ac si diceretur: albus aut
significat aliquid habens aut significat non aliquid habens, ut
non-aliquid sit infinitum nomen, non est integra nec uera diuisio, et
ideo nihil probat. Veluti si quis diceret:
Caecus aut uidet aliquid aut uidet non aliquid.
Si uero sic intelligitur, quia aut significat aliquid habens aut non
significat: integra est diuisio et uera, nec repugnat iis quae dicta
sunt. /168/
DISCIPULUS. Satis apparet, quia per album non significatur aliquid
habens albedinem nec qui albedinem habet sed tantum albedinem habens,
id est qualitas et habere, ex quibus solis non conficitur unum
aliquid, et ideo albus est utrumque, quia pariter utrumque significat.
Quam rationem in omnibus quae sine complexione dicuntur et similiter
significant quamlibet plura ex quibus non fit unum, ualere uideo; nec
aliquid iis quae in hac disputatione asseruisti, obici recte posse
existimo.
MAGISTER. Nec mihi nunc uidetur. Tamen quoniam scis quantum nostris
temporibus dialectici certent de quaestione a te proposita, nolo te
sic iis quae diximus inhaerere, ut ea pertinaciter teneas, si quis
ualidioribus argumentis haec destruere et diuersa ualuerit astruere.
Quod si contigerit: saltem ad exercitationem disputandi nobis haec
profecisse non negabis.
De grammatico
De grammatico
quomodo grammaticus sit substantia et qualitas
Saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus
fons: incognitus