De grammatica (Augustinus)

This is the stable version, checked on 17 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De grammatica
Migne - Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

Migne Patrologia Latina Tomus 32


AuInAuH.DeGra 32 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

-- Terminationes nominum. Ac primo quae vocalibus terminantur.

Omnia nomina tredecim litteris terminantur: quinque vocalibus, a, e, i, o, u; sex semivocalibus, l, m, n, r, s, x; et duabus mutis, c, t. A masculino, ut Seneca, Catilina, Sulla, Uva, Cinna, Pansa; graeca, Sosia, Pareta; afra, Jugurtha, Micipsa. A feminino, femina, musa, regula, norma, forma; et talia. A neutro graeca sunt tantum, thema, schema, et unum nomen latinum fluminis, Turia; dicente Sallustio, Flumen Turia. (In Bello Jugurth ). A communi, advena, convena, indigena, Trojugena; et talia. Ab epicoeno, vipera, aquila, mnsca, locusta, ulula; et talia. Diximus de a littera, nunc de e. Ab e littera vocali nullum latinum, nisi juncta praepositione, masculinum invenitur, ut proconsule, propraetore. Ergo juncta praepositione fiunt latina, ut dixi, propraetore, proquaestore. Nam veteres nominativo casu proconsul dicebant, attendentes nullum nomen latinum exire in e litteram nominativo casu generis masculini. A feminino nullum latinum, sed graeca solum: ut Andromache, Niobe, Libye, Hecate, Euterpe, quorum genitivus in es exit: ut Andromaches, Niobes, Libyes, Hecates, Euterpes. Sed haec cum Graecis tractamus. A neutro e littera in nominativo, monile, sedile, cubile, et caetera quae paulo post in regula generis neutri per omnia nomina ponemus. A communi nullum nomen est, similiter nullum ab epicoeno. Nunc de i littera tractemus in nominativo quae genera contineat. A masculino nullum nomen in i; a feminino nullum; a neutro gummi, et est ἄπτωτον; a communi nullum; ab omni genere, ut frugi, nihili: declinatur sic, hic vir frugi, femina frugi, mancipium frugi: genitivo similiter frugi faciet, hujus viri frugi, hujus feminae frugi, hujus mancipii frugi; sic per omnes casus frugi dicimus. Sic declinatur nihili, hic nihili vir, haec nihili mulier, hoc nihili mancipium. Hoc sono nominativi omnes casus declinantur: sic pluraliter; viri nihili, feminae nihili, mancipia nihili. Ab epicoeno nullum similiter exit in i. Ab o littera vocali nominativus terminatus masculino appellativo, ut ligo, ligonis. A proprio nomine, ut Cato, Cicero, Maro, Nero, Tubero, et caetera talia. A feminino appellativo, ut vertigo, indago, ferrago, siligo (in Juvenali legitur ita: Sed quae mutatis inducitur atque fovetur Tot medicaminibus, coctaeque siliginis offas Accipit et madidae, facies dicetur an ulcus? (Satira 6, v. 461-473) Sartago, virago, lanugo, aurugo, aerugo, crepido (in Juvenali, Nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars. (Satira, 5, v. 8.) et talia. A feminino proprio, Carthago: peregrina vero, ut Dido, Ino, Io, Alecto, Celeno, Clio, Manto; quorum genitivus in us exit, Didus, Inus, Ius, Alectus, Celenus, Clius, Mantus: sed hoc cum Graecis tractemus. A neutro nullus nominativus in o exit. A communi, fullo, latro, caupo, etc. Ab epicoeno, struthio, hirundo, hirudo, gurgulio, bufo; et talia. Ab u vocali solum neutrum, quod in singulari indeclinabile est, in plurali declinatur, ut cornu, veru, genu, tonitru: hoc sono enuntiantur omnes casus in singulari, ut diximus; in plurali declinantur, cornua, verua, genua; genitivo, horum cornuum, veruum, genuum: et caetera declinabis ad regulam versuum, fluctuum.

CAPUT II.-- De nominibus quae terminantur in semivocales et eorum generibus.

Diximus de vocalibus quinque, quibus terminatur nominativus, nunc de semivocalibus dicamus. L littera nominativus exiens in masculinis appellativis, hic sal; in propriis, Sol. In femininis unum nomen matronae tantum, Tanaquil. In neutris, ut mel, fel. In communibus, vigil, pugil: unde et Terentius de virgine, Pugilem esse aiunt (In Eun. act. 2, scen. 3, v. 24). In epicoenis nullum nomen est. M, nominativus exiens, in masculinis nullum latinum est. In femininis, Glycerium, Phanium, Dorcium, Philocomasium. In neutris autem, templum, telum, tectum, et alia quorum plurales faciles sunt. In communibus nullum exit in m: sic et in epicoenis. Nunc tractemus de semivocali n. N littera terminatus nominativus a masculinis, flamen, pecten, lien, quod est splen. A femininis, siren, pluralis sirenes. A neutris carmen, germen, gramen, et caetera talia, quae post regulas generis neutri tractabimus. A communibus nominativus exiens in n, tubicen, tibicen, fidicen, lyricen, cornicen qui in lituis canit. Ab epicoenis, oscen, id est ab his quae tradunt augurium, attagen. Nunc de semivocali r. R littera terminatus nominativus a masculinis, ut Caesar, Arar, Nar, victor, tutor, sopor, moeror, et alia quae facilia sunt tam in appellativis quam in propriis: a femininis, arbor, soror: a neutris, marmor, aequor, et alia: a communibus, pauper, acer, alacer, memor, auctor: ab epicoenis, passer, accipiter, anser. Nunc de s littera semivocali tractemus. S littera terminatus nominativus a masculinis, justus, doctus, pius: a femininis, dos, sors, mors, et talia: a neutris, vulnus, pectus, pecus, et caetera quae mox regula retractabitur: a communibus sacerdos, impos, compos, similis, nobilis, agilis: ab omni genere, ut nugas, etc. De his mox uberius tractabimus. Ab epicoenis, tigris, mus, lepus, etc. Nunc de semivocali littera X. Nominativus in X littera: a masculinis, vertex, cortex, pumex: a propriis, Pollux: a femininis, nex, prex, fex, pax, fax, et alia: a neutris nullum nomen nisi omni generi jungatur, ut felix.

CAPUT III.-- De iis quae terminantur in mutas.

Remanent duae mutae, c, t, litterae. Nominativus exiens c littera tenet masculinum, ut alec: tenet neutrum, ut lac. T littera exiens nominativus tenet genus neutrum, ut caput, sinciput, semicaput.

CAPUT IV.-- De terminatione et declinatione nominum neutri generis.

Nomina generis neutri in um, syllabam exeuntia, ut templum declinantur: N. singulari, hoc templum, G. hujus templi. D. huic templo, A. hoc templum, V. o templum, A. ab hoc templo: et pluraliter, N. haec templa, G. horum templorum, D. his templis, A. haec templa, V. o templa, A. ab his templis. Simili declinatione haec omnia procurrunt, telum, tectum, scamnum, bellum, monstrum, portentum, oppidum, carpentum, venenum, donum, bonum: malum, magnum, pessimum, parvum: frumentum, medicamentum, membrum, forum, metrum, porrum, tignum, plaustrum, claustrum, instrumentum, olivetum, vinetum, palmetum, quercetum, esculetum, lauretum, argumentum, sacrum, testamentum, jugerum, vinum: sed nunc tantum in singulari, vina enim poetae dixerunt: et cicera. Sic oleum, hordeum. triticum, ferrum, viscum, aurum, argentum, plumbum, stamnum, vitrum, electrum, et talia quae ad pondus veniunt vel mensuram, ex ista sunt forma. Generis neutri quae in ium exeunt, sed haec in genitivo per duo ii scribuntur, ut hoc ingenium, hujus ingenii, sic imperium imperii, scrinium scrinii, capitolium capitolii, tentorium tentorii, armarium armarii, solarium solarii, tectorium tectorii, armamentarium armamentarii, spatium spatii, sacrarium sacrarii: sic horarium horarii, salarium salarii, viridarium viridarii, pomoerium pomoerii, sacrificium sacrificii, folium folii, solium solii, testimonium testimonii: sic rosarium rosarii, aviarium aviarii, augurium augurii, auspicium auspicii, exitium exitii, exsilium exsilii, prodigium prodigii, auxilium auxilii, praesidium praesidii, atrium atrii, aucupium aucupii, adjutorium adjutorii, mancipium mancipii, dolium dolii. Est alia forma generis neutri quae per us exit, ut hoc pecus: numero singulari, N. hoc pecus, G. hujus pecoris, D. huic pecori, A. hoc pecus, V. o pecus, A. ab hoc pecore: et pluraliter, N. haec pecora, G. horum pecorum, D. his pecoribus, A. haec pecora, V. o pecora, A. ab his pecoribes. Ad hanc formulam declinabimus, ulcus ulcera, facinus facinora, vellus vellera, viscus viscera, rus rura, jus jura, nemus nemora, tergus tergora, pectus pectora, genus genera, pondus pondera, corpus corpora, decus decora. funus funera, fenus fenora, olus olera, littus littora, opus opera, rudus rudera, tus tura, tempus tempora, foedus foedera, stercus stercora, onus onera, latus latera. Est alia species generis neutri quae continet nomina in ur exeuntia: ut hoc murmur in nominativo, G. hujus murmuris, D. huic murmuri, A. hoc murmur, V. o murmur, A. ab hoc murmure: et pluraliter, nominativo haec murmura, G. horum murmurum, D. his murmuribus, A. haec murmura, V. O murmura, A. ab his murmuribus. Ad hanc formulam similia declinabis, ut ebur ebora, femur femora, sulfur sulfura, fulgur fulgura. Sed ex hac formula non multa inveniuntur, quoniam pauca sunt generis neutri quae in or exeunt: ut marmor in nominativo, G. hujus marmoris, D. huic marmori, A. hoc marmor, V. o marmor, A. ab hoc marmore: et pluraliter, N. haec marmora, G. horum marmorum, D. his marmoribus, A. haec marmora, V. o marmora, A. ab his marmoribus. Sic aequor aequora, cor corda. Alia species generis neutri quae continet nomina in ar syllabam exeuntia: ut hoc far nominativo, G. hujus farris, D. huic farri, A. hoc far, V. o far, A. ab hoc farre. In plurali tres casus habet solum. N. haec farra, accusativo haec farra, vocativo o farra: non habet ergo genitivum, dativum et ablativum: unde τρίπτωτα dicuntur in plurali, id est trium casuum, ut sunt jura, non dicimus horum jurium, his juribus, nec aerum aeribus, nec mellum mellibus, et alia pauca; nec enim multa sunt: sic nec horum farrum in genitivo possumus dicere, aut in dativo his farribus. Hanc ergo formam numero tantum singulari declinabis, hoc nectar nectaris, laser laseris, et instar, quod est similitudo, sed habet tres casus tantum, nominativum, accusativum et vocativum, et est numeri tantum singularis. Alia species generis neutri quae continet omnia in er exeuntia, sed numeri tantum singularis, N. hoc piper, G. hujus piperis, D. huic piperi, A. hoc piper, V. o piper, A. ab hoc pipere. Ad hanc formam declinabis numero tantum singulari, ver: N. hoc ver, G. hujus veris, D. huic veri, A. hoc ver, V. o ver, A. ab hoc vere. Sic declinabis hoc siler, ut ait Virgilius, Molle siler (Georg. lib. 2, v. 13). Similiter declinabis et juger, sed habet pluralem, ut juger jugera, secundum antiquos qui dixerunt jugerum; uber ubera, tuber tubera: et in haec, ut dixi, paucorum nomina sunt. Alia species per os, ut ipsum os ora, unde osculum, sed hoc producimus, aliud corripimus ab eo quod sunt ossa: declinatur singulariter, nominativo hoc os, G. hujus ossis, D. huic ossi, A. hoc os, V. o os, A. ab hoc osse: et pluraliter, N. haec ossa, G. horum ossium, D. his ossibus, A. haec ossa, V. o ossa, A. ab his ossibus. Alia species generis neutri quae continet nomina in e exeuntia, ut monile: nominativo hoc monile, G. hujus monilis, D. huic monili, A. hoc monile, V. o monile, A. ab hoc monili: et pluraliter, nominativo haec monilia, G. horum monilium, D. his monilibus, A. haec monilia, V. o monilia, A. ab his monilibus. Similiter declinabis sedile sedilia, praesepe praesepia, collare collaria, ducale ducalia, molle mollia, grave gravia, vile vilia, mite mitia, suave suavia, vitale vitalia, morale moralia, lene lenia, leva levia, ancile ancilia: de quo Virgilius, Laevaque ancile gerebat (Aeneid. lib. 7, v. 188): facile facilia, nobile nobilia, agile agilia, mare maria; sed pluraliter tres casus habet tantum, nominativum, accusativum et vocativum: genitivum, dativum et ablativum non habet: non enim dicimus in genitivo horum marium, aut in dativo his maribus, aut in ablativo ab his maribus. Sic et alia declinabis huic formae similia. Huic regulae ablativus in i exit, non in e, quia genus neutrum nunquam habet quatuor casus similes, ut faciat in nominativo hoc monile, et accusativo hoc monile, et vocativo o monile, et in ablativo ab hoc monile; sed ab hoc monili: inde Virgilius, Instrato saxa cubili (Georg. lib. 3, v. 230): ab hoc cubili: sic, et, Sacra mari colitur (Aeneid. lib. 3, v. 73): item, Hortatur pater ire mari (Ibid., v. 144): item, Tenui de vimine (Georg. lib. 3, v. 166): item, Crudeli vulnere (Eclog. 5, v. 20): item, Lethali vulnere (Aeneid. lib. 9, v. 580): item, Dulci ex ore coruscent (Id. lib. 12, v. 802): et cum dicimus, Nobili genere natus, non nobile. Sic ergo observabis in nomine neutro quod exit in nominativo singulari in e, ut ablativum in i mittat regula perpetua. Alias species generis neutri quae continet nomina in al exeuntia, ut animal. Nominativo hoc animal, G. hujus animalis, D. huic animali, A. hoc animal, V. o animal, A. ab hoc animali: et pluraliter, N. haec animalia, G. horum animalium, D. his animalibus. A. haec animalia, V. o animalia, A. ab his animalibus. Ad hanc formam declinabis tribunal tribunalia, lupercal lupercalia, quae sunt sacra illius genii qui Pan vocatur: unde et Virgilius de ipso loco, Et gelida monstrat sub rupe Lupercal (Id., lib. 8, v. 343). Alia species neutri quae continet nomina in el exeuntia, ut mel: N. hoc mel, G. hujus mellis, D. huic melli, A. hoc mel, V. o mel, A. ab hoc melle. Sic declinabis, N. hoc fel, G. hujus fellis, D. huic felli, A. hoc fel, V. o fel, A. ab hoc felle. Sed plurali numero non nisi per tres casus currit, nominativum, accusativum et vocativum. Alia species generis neutri quae continet nomina in en syllabam exeuntia: N. hoc crimen, G. hujus criminis, D. huic crimini, A. hoc crimen, V. o crimen, A. ab hoc crimine: et pluraliter, N. haec crimina, G. horum criminum, D. his criminibus, A. haec crimina, V. o crimina, A. ab his criminibus. Ad hanc regulam similia declinabis, carmen carminis, numen numinis, flamen flaminis, agmen agminis, acumen acuminis, gramen graminis, flumen fluminis, stramen straminis, lumen luminis, semen seminis, liquamen liquaminis, fulmen fulminis, rumen ruminis, bitumen bituminis, gluten glutinis, legumen leguminis, fundamen fundaminis, tegimen tegiminis, munimen muniminis, levamen levaminis, specimen speciminis, sed pluralem non admittit: item subtegimen subtegiminis. Alia species generis neutri ἄπτωτα, id est indeclinabilia, ut genu: N. hoc genu G. hujus genu, D. huic genu, A. hoc genu, V. O. genu, A. ab hoc genu: et pluraliter, nominativo haec genua, G. horum genuum, D. his genibus, A. haec genua, V. o genua, A. ab his genibus Ad hanc formam declinabis et hoc cornu, ut supra diximus, cornu cornua, veru verua, quae sunt virgae ferreae laniorum; de quibus Virgilius, Verubusque trementia figunt (Id. lib. 1, v. 212): tonitru tonitrua. Sed talium nominum declinatio perrara invenitur. Alia species generis neutri de qua supra tractavimus, quae exit in quatuor nomina duarum mutarum, c et t, ut caput et sinciput, lac et alec; sed haec duo pluralem numerum non admittunt. Exit item genus neutrum in a, sed in graecis nominibus, ut thema themata, toreuma torenmata, schema schemata, emblema emblemata, theorema theoremata, boethema boethemata, et alia. Item meminerimus singulas litteras tam in Graecis quam in Latinis generis esse neutri. Dicimus enim unum alpha, unum beta, unum gamma, sic et aliae litterae, pluraliter duo alpha, duo beta, duo gamma: sic tria alpha, tria beta, tria gamma: inde est illud τρία κάππα κάκιστα, id est tria cappa pessima: de Cornelio Sulla, de Cornelio Cinna, de Cornelio Lentulo: hi enim per tres litteras designati sunt in libris Sibyllinis. Est et unum nomen generis neutri in a, ut flumen Turia, ut supra diximus.

CAPUT V.-- De terminatione et declinatione nominum communis generis.

Genus commune exit per a, ut advena: declinatur N. hic et haec advena, G. hujus advenae, D. huic advenae, A. hunc et hanc advenam, V. o advena, A. ab hoc et ab hac advena: pluraliter N. hi et hae advenae, G. horum et harum advenarum, D. his advenis, A. hos et has advenas, V. o advenae, A. ab his advenis. Ad hanc formulam declinabis Trojugena, indigena, incola, agricola, convena, coelicola, sacricola, publicola, terricola, orbicola, plebicola, Numida, Dalmata, ruricola, lucifuga, Persa, Romulida, etc. In nominativo e et i, non habet genus commune, sed in o, ut latro: N. hic et haec latro, G hujus latronis, D. huic latroni, A. hunc et hanc latronem, V. o latro, A. ab hoc et ab hac latrone: et pluraliter, N. hi et hae latrones, G. horum et harum latronum, D. his latronibus, A. hos et has latrones, V. o latrones, A. ab his latronibus. Ad hanc formam declinabis, homo, ganeo, degulo, caupo, fullo, nemo, helluo qui et gluto, et alia. Per u autem nullam habet. In nominativo ergo exit commune per es syllabam, ut comes: N. hic et haec comes, G. hujus comitis, D. huic comiti, A. hunc et hanc comitem, V. o comes, A. ab hoc et ab hac comite: et pluraliter, N. hi et hae comites, G. horum et harum comitum, D. his comitibus, A. hos et has comites, V. o comites, A. ab his comitibus. Ad hanc formam declinabis similia; ut sospes, locuples, hospes, licet hospitam dixerit Virgilius, Hospita tellus (Aeneid. lib. 3, v. 539): miles, veles, id est, levis armaturae miles, interpres, ales, praepes, praes, id est, fidejussor, satelles, deses, praeses, dives, haeres, coeles, coelites, qui iter sibi faciunt ad coelum, indiges indigetis, etc. Exit in is, ut similis: N. hic et haec similis, G. hujus similis, D. huic simili, A. hunc et hanc similem, V. o similis, A. ab hoc et ab hac simili: et pluraliter, N. hi et hae similes, G. horum et harum similium, D. his similibus, A. hos et has similes, V. o similes, A. ab his similibus. Ad hanc formam declinantur agilis, facilis, fragilis, viridis, mobilis, humilis, mitis, lenis, mollis, civis, testis, hostis, tristis, fortis, suavis, frugalis, crudelis, inanis, gracilis, immanis, etc. Exit per os, ut sacerdos: N. hic et haec sacerdos, G. hujus sacerdotis, D. huic sacerdoti, A. hunc et hanc sacerdotem, V. o sacerdos, A. ab hoc et ab hac sacerdote: et pluraliter, N. hi et hae sacerdotes, G. horum et harum sacerdotum, D. his sacerdotibus, A. hos et has sacerdotes, V. o sacerdotes, A. ab his sacerdotibus. Ad hanc formam declinantur custos, impos, compos, nepos. Exit et per us, ut sus: N. hic et haec sus, G. hujus suis, D. huic sui, A. hunc et hanc suem, V. o sus, A. ab hoc et ab hac sue: et pluraliter, N. hi et hae sues, G. horum et harum suum, D. his suibus, A. hos et has sues, V. o sues, A. ab his suibus. Exit et per er, ut pauper: N. hic et haec pauper, G. hujus pauperis, D. huic pauperi, A. hunc et hanc pauperem, V. o pauper, A. ab hoc et ab hac paupere: et pluraliter, N. ni et hae pauperes, G. horum et harum pauperum, D. his pauperibus, A. hos et has pauperes, V. o pauperes, A. ab his pauperibus. Ad hanc formam declinantur et alia, ut acer, alacer, id est laetus. Exit commune in ex, ut opifex: N. hic et haec opifex, G. hujus opificis, D. huic opifici, A. hunc et hanc opificem, V. o opifex, A. ab hoc et ab hac opifice: et pluraliter, N. hi et hae opifices, G. horum et harum opificum, D. his opificibus, A. hos et has opifices, V. o opifices, A. ab his opificibus. Ad hanc formam declinabis aurifex, artifex, judex, carnifex, index, vindex, auspex, aruspex, signifex, et alia. Exit genus commune in eps, ut princeps: declinatur sic: Nominativo hic et haec princeps, G. hujus principis, D. huic principi, A. hunc et hanc principem, V. o princeps, A. ab hoc et ab hac principe: et pluraliter, N. hi et hae principes, G. horum et harum principum, D. his principibus, A. hos et has principes, V. o principes, A. ab his principibus. Sic declinantur manceps, particeps, municeps. Anceps autem et biceps et triceps, et quadriceps, multiceps, praeceps, haec sex nomina genitivum singularem contra regulam superiorem in tis syllabam mittunt, non in pis, ut anceps ancipitis, biceps bicipitis, triceps tricipitis, quadriceps quadricipitis, multiceps multicipitis, praeceps praecipitis. Sed ideo in tis syllabam exeunt, non in pis, ut principis, mancipis, quia a capitis significatione veniunt, illa autem superiora capiendi significatione. Princeps enim dictus est, quod primus capiat, et manceps quod manu capiat. Anceps autem dictus est quod dubii capitis sit, vel inclinati capitis in utramque partem. Exit genus commune in junx syllabam, ut conjunx: Nominativo hic et haec conjunx. Exit in ux, ut hic et haec dux, redux. Exit in eps, quod quidem in omne genus redibit. Exibit in ebs, ut caelebs. Caelebs dicitur qui non habet uxorem, vel quae non habet maritum: qualia sunt numina in coelo quae absque conjuge sunt, si agapetas non attendamus. Nominativo hic et haec caelebs, G. hujus caelibis, D. huic caelibi, A. hunc et hanc caelibem, V. o caelebs, A. ab hoc et ab hac caelibe: et pluraliter, N. hi et hae caelibes, G. horum et harum caelibum, D. his caelibibus, A. hos et has caelibes, V. o caelibes, A. ab his caelibibus. Exit et in yx, ut Phryx: Nominativo hic et haec phryx, G. hujus phrygis, D. huic phrygi, A. hunc et hanc phrygem, V. o phryx, A. ab hoc et ab hac phryge: et pluraliter, Nominativo hi et hae phryges, G. horum et harum phrygum, D. his phrygibus, A. hos et has phryges, V. o phryges, A. ab his phrygibus. Et in us exit, ut Ligus. quod similiter ut Phryx, locale nomen est. Nominativo hic et haec ligus, G. hujus liguris, D. huic liguri, A. hunc et hanc ligurem, V. o ligus, A. ab hoc et ab hac ligure: et pluraliter, N. hi et hae ligures, G. horum et harum ligurum, D. his liguribus, A. hos et has ligures, V. o ligures, A. ab his liguribus. Exit genus commune in il, ut vigil: Nominativo hic et haec vigil, G. hujus vigilis, D. huic vigili, A. hunc et hanc vigilem, V. o vigil, A. ab hoc et ab hac vigile: et pluraliter, N. hi et hae vigiles, G. horum et harum vigilum, D. his vigilibus, A. hos et has vigiles, V. o vigiles, A. ab his vigilibus. Ad hanc regulam declinabis hic et haec pugil. Exit in ul, ut exsul: N. hic et haec exsul, G. hujus exsulis, D. huic exsuli, A. hunc et hanc exsulem, V. o exsul, A. ab hoc et ab hac exsule: et pluraliter, N. hi et hae exsules, G. horum et harum exsulum, D. his exsulibus, A. hos et has exsules, V. o exsules, A. ab his exsulibus. Ad hanc formam declinabis praesulem, hic et haec praesul: quoniam masculinum est, ut consul. Exit in ur, ut fur: Nominativo hic et haec fur, G. hujus furis, D. huic furi, A. hunc et hanc furem, V. o fur, A. ab hoc et ab hac fure: et pluraliter, Nominativo hi et hae fures, G. horum et harum furum, D. his furibus, A. hos et has fures, V. o fures, A. ab his furibus. Ad hanc formam declinabis augur, hic et haec augur. Exit genus commune in or, ut major, memor. Sed memor, si alia regula est, non admittit genus neutrum in jus, quando major admittit in neutro majus. Nominativo hic et haec memor, G. hujus memoris, D. huic memori, A. hunc et hanc memorem, V. o memor, A. ab hoc et ab hac memore: et pluraliter, Nominativo hi et hae memores, G. horum et harum memorum, D. his memoribus, A. hos et has memores, V. o memores, A. ab his memoribus. Admittit et neutrum, sed non in regula generis omnis, ut hoc memor, unde et Virgilius: Tum si quod non aequo foedere amantes Curae numen habet, justumque memorque precatur. (Aeneid. lib. 4, vv. 520, 521.) Pluralem non admittit, inde non est generis omnis. Neque enim dicimus memora vel memoria numina. Similiter declinabis auctorem in nominativo singulari, hic et haec auctor, ut ait Juno, Auctor ego audendi (Id. lib. 12, v. 159): hi et hae auctores.

CAPUT VI.-- De terminatione et declinatione nominum omnis generis.

Exit genus omne in ax, in ex, in ix, in ox, in ux, ans, ens, ons, ar, ers, ors, in us, es. In ax, ut hic et haec et hoc pertinax, G. hujus pertinacis, D. huic pertinaci, A. hunc et hanc pertinacem, et hoc pertinax, V. o pertinax, A. ab hoc et ab hac et ab hoc pertinaci: et pluraliter Nominativo hi et hae pertinaces, et haec pertinacia, G. horum et harum et horum pertinacium, D. his pertinacibus, A. hos et has pertinaces, et haec pertinacia, V. o pertinaces, et o pertinacia, A. ab his pertinacibus. Ad hanc formam declinabis, efficax, tenax, pervicax, dicax, sequax, rapax, mordax, capax, furax, emax, fallax, mendax, nugax, vivax. Haec omnia et talia ablativum singularem in i mittunt. Exit item omne genus in ex, secundum ordinem regularum supra ordinatarum, ut simplex: Nominativo hic et haec et hoc simplex, G. hujus simplicis, D. huic simplici, A. hunc et hanc simplicem, et hoc simplex, V. o simplex, A. ab hoc et ab hac et ab hoc simplici: et pluraliter, Nominativo hi et hae simplices, et haec simplicia, G. horum et harum et horum simplicium, D. his simplicibus, A. hos et has simplices, et haec simplicia, V. o simplices, et o simplicia, A. ab his simplicibus. Ad hanc formam declinantur duplex, triplex, quadruplex, quintuplex, sextuplex, septuplex, excluso m, quia et septemplex latinum est, quod declinatur ut superius. Ex regula in ix, ut felix, quod sic declinatur: Nominativo hic et haec et hoc felix, G. hujus felicis, D. huic felici, A. hunc et hanc felicem, et hoc felix, V. o felix, A. ab hoc et ab hac et ab hoc felici, ex sono generis neutri (a propriis nominibus in e exit ab hoc felice, et est generis masculini): et pluraliter, Nominativo hi et hae felices, et haec felicia, G. horum et harum et horum felicium, D. his felicibus, A. hos et has felices, et haec felicia, V. o felices et o felicia, A. ab his felicibus. Ad hanc regulam declinatur pernix, quod significat velocem. Ex regula in ox, ut ferox, declinatur sic: Nominativo hic et haec et hoc ferox, G. hujus ferocis, D. huic feroci, A. hunc et hanc ferocem, et hoc ferox, V. o ferox, A. ab hoc et ab hac et ab hoc feroci: et pluraliter, Nominativo hi et hae feroces, et haec ferocia, G. horum et harum et horum ferocium, D. his ferocibus, A. hos et has feroces, et haec ferocia, V. o feroces, et o ferocia, A. ab his ferocibus. Ad hanc formam declinabitur atrox, velox. Ex regula in ux, unum nomen est, ut trux: Nominativo hic et haec et hoc trux, G. hujus trucis, D. huic truci, A. hunc et hanc trucem, et hoc trux, V. o trux, A. ab hoc et ab hac et ab hoc truci, a sono generis neutri: et pluraliter, N. hi et hae truces, et haec trucia, G. horum et harum et horum trucium, D. his trucibus, A. hos et has truces, et haec trucia, V. o truces et o trucia, A. ab his trucibus. Ex regula ans, ut praestans: Nominativo hic et haec et hoc praestans, G. hujus praestantis, D. huic praestanti, A. hunc et hanc praestantem, et hoc praestans, V. o praestans, A. ab hoc et ab hac et ab hoc praestanti, et sono generis neutri: et pluraliter, N. hi et hae praestantes, et haec praestantia, G. horum et harum et horum praestantium, D. his praestantibus, A. hos et has praestantes, et haec praestantia, V. o praestantes, et o praestantia, A. ab his praestantibus. Ad hanc formam declinatur amans, clamans, cantans, luctans, constans, prostans, regnans, pugnans, mirans, minans, miserans, aestuans, versans, et talia. Ex regula ens, ut amens: N. hic et haec et hoc amens, G. hujus amentis, D. huic amenti, A. hunc et hanc amentem, et hoc amens, V. o amens, A. ab hoc et ab hac et ab hoc amenti, sono generis neutri similiter: et pluraliter, N. hi et hae amentes, et haec amentia, G. horum et harum et horum amentium, D. his amentibus, A. hos et has amentes, et haec amentia, V. o amentes et o amentia, A. ab his amentibus. Ad hanc formam declinatur demens, potens, impotens, praepotens, prudens, imprudens, pudens, impudens, frequens, infrequens, sedens, haerens, moriens, moerens, tenens, egens, ferens, cedens, saeviens, serviens, sapiens, incipiens, decipiens, et talia. Ex regula ons, ut sons, quod significat nocens: N. hic et haec et hoc sons, G. hujus sontis, D. huic sonti, A. hunc et hanc sontem, et hoc sons, V. o sons, A. ab hoc et ab hac et ab hoc sonti, a sono generis neutri: et pluraliter, N. hi et hae sontes, et haec sontia, G. horum et harum et horum sontium, D. his sontibus, A. hos et has sontes, et haec sontia, V. o sontes et o sontia, A. ab his sontibus. Ad hanc regulam declinatur insons, id est, innocens. Et haec duo sunt tantum generis omnis. Ex regula ar, ut par: N. hic et haec et hoc par, G. hujus paris, D. huic pari, A. hunc et hanc parem, et hoc par, V. o par, A. ab hoc et ab hac et ab hoc pari, sono generis neutri: et pluraliter, N. hi et hae pares, et haec paria, G. horum et harum et horum parium, D. his paribus, A. hos et has pares, et haec paria, V. o pares et o paria, A. ab his paribus. Ad hanc formam declinantur impar et suppar, quae sola tria sunt generis omnis. Ex regula ers, ut iners: N. hic et haec et hoc iners, G. hujus inertis, D. huic inerti, A. hunc et hanc inertem, et hoc iners, V. o iners, A. ab hoc et ab hac et ab hoc inerti: et pluraliter, N. hi et hae inertes, et haec inertia, G. horum et harum et horum inertium, D. his inertibus, A. hos et has inertes, et haec inertia, V. o inertes et o inertia, A. ab his inertibus. Ex regula ors, ut vecors: N. hic et haec et hoc vecors, G. hujus vecordis, D. huic vecordi, A. hunc et hanc vecordem, et hoc vecors, V. o vecors, A. ab hoc et ab hac et ab hoc vecordi, a genere neutro: et pluraliter, N. hi et hae vecordes, et haec vecordia, G. horum et harum et horum vecordium, D. his vecordibus, A. hos et has vecordes, et haec vecordia, V. o vecordes et o vecordia, A. ab his vecordibus. Ad hanc regulam declinantur excors, concors, discors, dissors. Sed haec duo, id est, consors, et dissors, in genitivo singulari tis habent, ut consortis, dissortis. Dissors autem dicitur dissimilis sortis. Ex regula us, ut vetus: declinatur autem sic: N. hic et haec et hoc etus, G. hujus veteris, D. huic veteri, A. hunc et hanc veterem, et hoc vetus, V. o vetus, A. ab hoc et ab hac et ab hoc veteri, a sono generis neutri: et pluraliter, N. hi et hae veteres, et haec vetera, G. horum et harum et horum veterum, D. his veteribus, A. hos et has veteres, et haec vetera, V. o veteres et o vetera, A. ab his veteribus. Hoc solum nomen in us, est generis omnis. Es, ut teres, quod est rotundum; declinatur, hic et haec et hoc teres: teres autem dictum est aterendo. Ex regula autem ἄπτωτων est, nequam; uno enim sono declinantur omnes casus per omnia genera.

CAPUT VII.-- De nominibus generis epicoeni, et differentia ejusdem generis a communi.

Est autem genus epicoenum, quod sub uno articulo intelligitur sexus, ut puta hic passer, jam sub uno articulo quo sonat hic, illic est et femina: declinatur, N. hic passer, G. hujus passeris, D. huic passeri, A. hunc passerem, V. o passer, A. ab hoc passere: et pluraliter, N. hi passeres, G. horum passerum, D. his passeribus, A. hos passeres, V. o passeres, A. ab his passeribus. Sed et haec aquila, sub uno articulo quo sonat haec, ibi et masculinum intelligimus: sic et haec tigris, sub quo sono intelligitur et masculus. Sic et haec hirundo, ibi intelligis et masculum: sic et hic struthio, ibi intelligis et feminam, sic sorex, stellio, musca. Ergo hoc interest inter genus commune et epicoenum, quia in genere communi et homines sunt et pecora, in epicoeno pecora tantum: quod in genere communi ambo articuli sunt, id est hic et haec cum nomine communicat, ut hic et haec canis; epicoenum autem cum articulo uno masculino communicat nomen femininum, ut cum dico hic passer, sub ipso articulo qui sonat hic, intelligitur et femina. Sic in articulo generis neutri, quod est hoc pecus: sub articulo qui sonat hoc, intelligitur et femina, ut Virgilius ait, Lenta salix feto pecori (Eclog. 3, v. 83). Et in pecore licet sit genus neutrum, auditur illic et genus femininum, cum dixit, feto pecori, id est gravido.

CAPUT VIII.-- De nominibus aut singularis aut pluralis numeri tantum.

Nunc dicendum de nominibus quae aut sunt numeri singularis tantum, aut numeri tantum pluralis, ut cancelli, manes, penates. In feminino tantum plurali, ut thermae, exsequiae, insidiae, divitiae, nundinae: in nominibus civitatum, Amyclae, Thenae, Athenae, Syracusae, Thebae, Tubunae, Saldae, Abiturae, Macomades, Cales, Carreasi, Relares, Furnitum, quae loca turnos dicuntur, et alia similia: in neutro tantum singulari, ut aurum, argentum, plumbum, stannum, piper, triticum, oleum, hordeum, vinum. Quanquam Virgilius vina (Georg. lib. 2, v. 97), at Cicero rarius, poetica licentia dedit plurali, ut Serite hordea campis (Id. lib. 1, v. 210): declinatur autem nominativus solus. In neutro tantum plurali, castra, moenia, arma, exta, id est viscera: Bactra, quae est civitas Parthiae: ergo et haec civitas generis neutri est numero tantum plurali. Sane sunt nomina sub duplici enuntiatione, ut tribunusmilitum, praefectusurbis, praefectusfundis, praefectusannonae, praefectus vigilibus, plebiscitum, senatusconsultum: quorum nominum una pars declinatur, altera non declinatur: ut puta praefectus vigilibus, nominativus ipse flectitur per casus, praefectus, praefecti, praefecto, praefectum, praefecte, a praefecto: vigilibus sic manet, nec flectitur. Ut senatusconsultum, hoc consultum, hujus consulti, huic consulto, hoc consultum, o consultum, ab hoc consulto. Senatus autem genitivus est, hic non flectitur. De nomine quantum rudi conveniebat, plenius exposuimus: nunc de pronomine est dicendum, quod est secunda pars de octo partibus orationis.

CAPUT IX.-- De pronomine.

Ideo pronomen dicitur, quia vice fungitur nominis: ut ille, iste, ipse. Nam quomodo dicendo nomen explicamus personam, ut Virgilius; sic pronomina proprie ejusdem potestatis sunt, cum tacito nomine dicimus, Hic fecit, iste fecit. Pronomina aut finita sunt, aut infinita, aut minus quam finita. Finita sunt quae notant certam personam, ut ego. Infinita, ut quis, quisque, quicumque, quaecumque, qui, aliqui, quae, aliquae. Minus quam finita sunt pronomina, quae non sic definiunt personam, ut non egeant demonstratore, quomodo dicimus, Ego; nam ipsum Tu, non plene finitum est, nisi in personam duxeris digitum. Sic ergo haec minus quam finita dicenda sunt. Habent enim quamdam designationem non plenae significationis, quomodo ego: ut puta pone esse turbam, tamen non sic, tu, significanter dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit, Ego: sed ut de multis unum significemus quem quaerimus, aut nomen addimus, aut digitum intendimus, ut appareat certius quem vocamus. Ergo, tu, ille, et iste, et alia quae quasi possunt ex parte aliqua definire personam, minus quam finita vocanda sunt.

CAPUT X.-- De declinatione pronominum I, II et III personae.

Prima persona dicitur ego: tam in singulari numero quam in plurali cum dicimus, Nos, non habet vocativum casum: quia nemo vocat se, o ego, o nos. Ergo sic declinatur singulari numero: N. ego, G. mei, D. mihi, A. me, A. a me: et pluraliter, N. nos, G. nostrum, D. nobis, A. nos, A. a nobis. Vocativum enim, ut dixi, non habet, tam in singulari quam in plurali. Nominativo tu, G. tui, D. tibi, A. te, V. o tu, A. a te: et pluraliter, N. VOS, G. vestrum D. vobis, A. VOS, V. o. VOS, A. a vobis. Sane prima persona et secunda, id est, ego et tu, generis omnis est: nam et vir dicit ego, et femina ego, et mancipium ego. Sic tu: et viro dicimus tu, et feminae, et mancipio: sic in plurali generis omnis est, ut nos, vos. Ex tertia persona haec est declinatio masculino genere numero singulari: N. ille, G. illius, D. illi, A. illum, V. o ille, A. ab illo: et pluraliter, N. illi, G. illorum, D. illis, A. illos, V. o illi, A. ab illis. Genere feminino, N. illa, G. illius, D. illi, A. illam, V. o illa, A. ab illa: et pluraliter, N. illae, G. illarum, D. illis. A. illas, V. o illae, A. ab illis. Genere neutro numero singulari, N. illud, G. illius, D. illi, A. illud, V. o illud, A. ab illo: et pluraliter, N. illa, G. illorum, D. illis, A. illa, V. O illa, A. ab illis. Iste, similiter et ipse, ad formam superiorem declinabis, tam ad genera quam etiam ad numeros. Sane quaestio est in hoc pronomine ipse, quare cum istud et illud in genere neutro dicimus, dicamus ipsum, ut ait Virgilius. Atque ipsum corpus amici (Aeneid. lib. 1, v. 490): non dixit, ipsud. Sed haec quaestio solvitur hoc modo: Antiqui enim magis ipsus dicebant in nominativo singulari generis masculini quam ipse. Hanc antiquitatis rationem attendentes artis scriptores, pronomen hoc ad formam nominis transtulerunt: ut quomodo in nomine justus, justa, justum dicimus, et perfectus, perfecta, perfectum; sic et hoc pronuntiabitur pronomen, ipsus, ipsa, ipsum: non ipsud, quomodo istud et illud.

CAPUT XI.-- De declinatione infinitorum.

Nominativo quis, G. cujus, D. cui, A. quem, V. O qui, A. a quo: et pluraliter. N. qui, G. quorum, D. quis vel quibus (ut Virgilius, Quîs ante ora patrum (Ibid. 99), A. quos, V. o qui, A. a quibus. Feminino genere, N. quae, G. cujus, D. cui, A. quam, V. o quae, A. a qua: et pluraliter, N. quae, G. quarum, D. quis, A. quas, V. o quae, A. a quibus. Genere neutro, N. quod, G. cujus, D. cui, A. quod, o quod, A. a quo: et pluraliter, N. quae, G. quorum, D. quîs (sed jam secundum usum quibus dicimus), A. quae, V. o quae, A. a quibus. Antiqui quis genere communi dixerunt, N. hic et haec quis, G. hujus quis, D. huic qui, A. hunc et hanc quem, V. o quis, A. ab hoc et ab hac qui. Inde venit ablativus exiens in bus. A quis autem ablativus pluralis ab ablativo venit qui exit in o, quomodo in regula ablativus cum exierit in o, dativum pluralem in is mittit, ut a justo justis, a docto doctis, a perfecto perfectis, a fortunato fortunatis. Ergo ut superius dixi, antiqui hic et haec quis dixerunt, et quomodo in nominibus hic et haec similis, hic et haec agilis, hic et haec facilis: sic in pronominibus, hic et haec quis, ab hoc et ab hac qui. Inde Virgilius cum de socia Camillae diceret, ait: Quicum partiri curas (Aeneid. lib. 11, v. 822): id est, cum qua partiri curas. Item sunt alia infinita quae interrogativa, et declinantur: Nominativo, uter, G. utrius, D. utri, A. utrum, V. o uter, A. ab utro: et pluraliter, N. utri, G. utrorum, D. utris, A. utros, V. o utri, A. ab utris. Inde addita in compositione que syllaba, facit uterque, et significat ambos: et tamen singulari sono est, sed significatione duali. Nam cum dixit Virgilius, Constitit in digitos extemplo arrectus uterque; (Id. lib. 5, v. 426.) duo significati sunt, cum dixerit uterque: cum autem arrectus, noluit exspectari pluralitatem, ut sit in plurali utrique. Sed hoc interest, quia uterque licet duo significet, tamen solum duo: utrique autem duo significat, sed sic ut in singulis multi sint: si dicas utrique exercitus, duo significo, sed sic in singulis turbam intelligi volo. Haec quidem distincta sunt, sed item auctoritate confusa sunt. Nam cum ait Virgilius, Super utraque quassat tempora (Ibid., v. 855), confudit: dicere enim debuit, super utrumque tempus: loquebatur enim de duobus temporibus tantum, cui utrumque tempus sufficiebat accusativus; ut diceret, utrumque quassat tempus. Ergo ut declinavimus masculinum pronomen, sic femininum declinabimus, utra mulier, utrius mulieris, utri mulieri, utram mulierem, o utra mulier, ab hac utra muliere: et pluraliter, N. utrae mulieres, G. utrarum mulierum, D. utris mulieribus, A. utras mulieres, V. o utrae mulieres, A. ab his utris mulieribus. Sic neutro utrum mancipium, utrius mancipii, utri mancipio, utrum mancipium, o utrum mancipium, ab hoc utro mancipio: et pluraliter, N. utra mancipia, utrorum mancipiorum, utris mancipiis, utra mancipia, o utra mancipia, ab his utris mancipiis. Sic declinabimus ejus contrarium quod est neuter. Masculino neuter, feminino neutra, neutro genere hoc neutrum mancipium. Unde usus jam arripuit ut dicamus generis neutri, cum dicere debeamus neutrius, quomodo utrius. Addita conjunctione que syllaba, declinatur pronomen ipsum ad regulam supradictam. In masculinis, uterque; in femininis, utraque; in neutris utrumque. Sic pluraliter: in masculinis, utrique; in femininis utraeque; in neutris, utraque mancipia. Est et aliud pronomen, ullus, ullius, ulli, ullum, o ullus, ab ullo: pluraliter ulli, ullorum, ullis, ullos, o ulli, ab ullis. Femininum ulla, ullius, ulli, ullam, o ulla, ab ulla: pluraliter ullae, ullarum, ullis, ullas, o ullae, ab ullis. Neutrum ullum, ullius, ulli, ullum, o ullum, ab ullo: sic pluraliter ulla, ullorum, ullis, ulla, o ulla, ab ullis. Ad hanc formam declinabis et nullus, nulla, nullum: sic alius, hujus alius, huic alii: sic alter, hujus alterius, huic alteri: sic totus, hujus totius, huic toti: sic solus, hujus solius, huic soli: sic unus, hujus unius, huic uni: unde Virgilius, Forsitan huic uni potui succumbere culpae. (Id. lib. 4, v. 19.)

CAPUT XII.-- Pronomina qualitatis.

Sunt et qualitatis pronomina, hic et haec qualis, hujus qualis, genere communia: a genere autem neutro, hoc quale, hujus qualis: pluraliter haec qualia, horum qualium. Sunt et quantitatis, ut quantus, tantus; quanti, tanti: declinantur ut justus justi. A feminino, ut quanta, tanta, declinantur ut justa. A neutro, quantum, tantum, declinantur ut justum. Item pronomen a masculino, quotus, totus: a feminino quota, tota: a neutro, quotum, totum. Pluraliter a masculino, quoti, toti: a feminino, quotae, totae: a neutro, quota jugera, quotorum jugerum. Sunt relativa quae ad interrogantem referuntur, ut quis est? respondetur, is est: et declinantur a masculino, is, ejus, ei, eum, o is, ab eo: pluraliter ii, eorum, eis, eos, o ei, ab eis. A feminino, ea, ejus, ei, eam, o ea, ab ea. A neutro, id, ejus, ei, id, o id, ab eo. Ergo cum loquimur de itinere, per id iter, dicendum est; non, per eum iter: quia eum, in accusativo casu, masculini generis est: plurali, ea itinera, ab eis itineribus. Item per id nostrum, per id tectum, per id caput: non per eum, nisi in genere masculino tantum.

CAPUT XIII.-- De verbo.

Verba quatuor modis accipimus: primo modo, cum verba pro fallaciis accipimus, cum dicimus, verba illi dedit, fefellit eum: unde Terentius dixit, Cui verba dare difficile est (And. act. 1, scen. 3, v. 6). Secundo modo, verba pro oratione dicimus, verba fecisse Ciceronem in curia. Tertio modo, verba dicimus pro vulgaribus sententiis quae proverbia dicuntur, ut Terentius dixit: Verum illud verbum vulgo est quod dici solet. (Terent., And. act. 2, scen. 5, v. 15). Quarto modo, verba dicimus haec quae decurrimus cum temporibus et personis, ut clamo, clamas, clamat. Hic et personae sunt tres, ut clamo ego, clamas tu, clamat ille; et tempus est praesens. Deinde pluraliter, clamamus nos, clamatis vos, clamant illi. Tempore praeterito imperfecto, clamabam ego, clamabas tu, clamabat ille: et pluraliter, clamabamus nos, clamabatis vos, clamabant illi. Tempore praeterito perfecto, numero singulari, clamavi ego, clamavisti tu, clamavit ille. Tempore praeterito plusquam perfecto, ubi significamus non solum nos aliquid fecisse, sed etiam dudum, et dicimus numero singulari, clamaveram ego, clamaveras tu, clamaverat ille: et pluraliter, clamaveramus nos, clamaveratis vos, clamaverant illi. Tempore futuro numero singulari, clamabo ego, clamabis tu, clamabit ille: clamabimus nos, clamabitis vos, clamabunt illi. Hucusque modo indicativo totum hoc quod diximus indicantis est. Ideo dicitur imperativus, quia sonum habet imperandi. Sed iste modus non habet primam personam, quia nemo sibi imperat, sed ad secundam loquitur personam et tertiam. Numero singulari, ad secundam clama, et ad tertiam clamet: et pluraliter, ad secundam clamate, ad tertiam clament. Futuro tempore, ad secundam clamato, ad tertiam similiter clamato. Sed quare similiter facit in secunda et tertia, est ratio: sed nunc praetermittenda est. Et ne ad alia transeamus, redeamus ad rem pluralem. Ad secundam personam clamatote, ad tertiam clamanto. Sic autem optativum dicimus, quia optantis modo loquitur: prima persona tempore praesenti, utinam clamarem, ad secundam utinam clamares, ad tertiam utinam clamaret: et pluraliter ad primam personam, utinam clamaremus, ad secundam utinam clamaretis, ad tertiam utinam clamarent. Praeterito tempore, ad primam personam, utinam clamassem ego, ad secundam utinam clamasses tu, ad tertiam utinam clamasset ille: et pluraliter, utinam clamassemus nos, utinam clamassetis vos, utinam clamassent illi. Futuro tempore, prima persona, utinam clamem ego, utinam clames tu, utinam clamet ille: et pluraliter, utinam clamemus, clametis, clament. Ideo autem subjunctivus dicitur, quia eget aliqua re, ut impleat sententiam suam, ut puta cum clamem, clames, clamet; pendet hic sensus, indigetque aliqua re, ut sententia compleatur: ac si dicam, cum clamem, quare me tacere dicis? Ideo ergo conjunctivus modus dictus est, quia ei conjungitur aliquid, ut sententia locutionis plena sit. Ergo declinemus hunc modum ut superiores. Declinatur autem per personas tres: prima persona praesentis temporis cum clamem, secunda persona cum clames, tertia cum clamet: et pluraliter prima persona cum clamemus, secunda cum clametis, tertia cum clament. Praeterito tempore imperfecto, prima persona cum clamarem, secunda cum clamares, tertia cum clamaret: et pluraliter prima persona cum clamaremus, secunda cum clamaretis, tertia cum clamarent. Tempore praeterito perfecto, prima persona cum clamaverim, cum clamaveris, cum clamaverit: et pluraliter prima persona cum clamaverimus, cum clamaveritis, cum clamaverint. Tempore plusquam perfecto, prima persona cum clamavissem, cum clamavisses, cum clamavisset: et pluraliter prima persona cum clamavissemus, cum clamavissetis, cum clamavissent. Tempore futuro, prima persona cum clamavero, cum clamaveris, cum clamaverit: et pluraliter prima persona cum clamaverimus, cum clamaveritis, cum clamaverint. Infinitivus dicitur hic modus, quia superiores definiunt personos, primam secundam et tertiam; hic autem modus sine personis est, et habet solum tempus praefinitum, praesens, praeteritum et futurum: ut puta clamare, praesens est: clamasses, preteritum: clamatum ire, futurum. Ecce vides designare tantum tempora, non personas. Clamare enim, et clamasse, et clamatum ire, nescitur persona, nisi velis jungere et dicere, clamare debet ille: tunc quasi fit finitum. Si autem non subjungas ille vel ipse vel iste, fit ut dicitur infinitivus modus: nam et numero singulari vel plurali infinitus est. Cum enim dico, clamare, clamasse, nec finitum est utrum de uno an de duobus dicam. Isti ergo sunt modi per quos omnia verba cursantur.

CAPUT XIV.-- De prima conjugatione.

Jam ad formam unius verbi quod currimus, percurramus caetera verba: similiter clamo clamas clamat, amo amas amat, canto cantas cantat, pulso pulsas pulsat, freno frenas frenat, armo armas armat, impugno impugnas impugnat, capto captas captat, paro paras parat, separo separas separat, accuso accusas accusat, mando mandas mandat, gravo gravas gravat, lavo lavas lavat, genero generas generat, creo creas creat, ligo ligas ligat, alligo alligas alligat, sanctifico sanctificas sanctificat, cito citas citat, vulnero vulneras vulnerat, macero maceras macerat, lacero laceras lacerat, aro aras arat, calco calcas calcat, lanio lanias laniat, memoro memoras memorat, calceo calceas calceat, investigo investigas investigat, vallo vallas vallat, domo domas domat, circumvallo circumvallas circumvallat, curvo curvas curvat, medico medicas medicat, consulto consultas consultat, intimo intimas intimat, insinuo insinuas insinuat, frequento frequentas frequentat, celebro celebras celebrat, ministro ministras ministrat, palpo palpas palpat, sono sonas sonat, socio socias sociat, muto mutas mutat, postulo postulas postulat, quasso quassas quassat, eviscero evisceras eviscerat, denso densas densat, enervo enervas enervat, verbero verberas verberat, macto mactas mactat, fugo fugas fugat, elimino eliminas eliminat, caelo caelas caelat, signo signas signat, ventilo ventilas ventilat, contristo contristas contristat, sereno serenas serenat, et talia. Istis omnibus adjicitur r littera, et fiunt passiva, ut clamor clamaris clamatur, amor amaris amatur, pulsor pulsaris pulsatur, secor secaris secatur, curor curaris curatur. Sic omnia percurreris per illos modos quos superius diximus, indicativum, imperativum, optativum, conjunctivum, infinitivum. Sane ex hoc sono quo verba activa ordinavimus, id est quo nos agere aliquid significavimus, sunt similes soni, sed ad verba pertinent neutralia. Sed ne te commoveat quare dicuntur neutralia, haec ratio est, quia neque agunt aliquid neque patiuntur, ut est sto, jaceo, cubo, sedeo. Haec in nulla actione, in nulla passione sunt. Alia neutralia abusu dicta, quae habent actionem, sed passionem nullam: ut certo, habet actionem, sed non dicimus certor, ut curro. Ex quo sono multa sunt, quae cum in o exeunt, or non admittunt, ut haec verba, pugno pugnas pugnat, bello bellas bellat, coeno coenas coenat, nato natas natat, ambulo ambulas ambulat, navigo navigas navigat, commeo commeas commeat, aestuo aestuas aestuat, regno regnas regnat, gelo gelas gelat, dico dicas dicat, exsulo exsulas exsulat, sacrifico sacrificas sacrificat, cachinno cachinnas cachinnat. Haec omnia primae conjugationis sunt, quae secundam personam horum omnium verborum in as syllabam mittunt, ut amo amas, canto cantas, pulso pulsas, freno frenas, armo armas, impugno impugnas, salto saltas, curvo curvas, pugno pugnas. Ergo audisti primam conjugationem, scire debes secundam verbi personam per as syllabam exire. Nam inde dicitur conjugatio, quod sibi ad unum sonum multa conjungat. Haec conjugationes Graeci συξυγίας dicunt. Sic et similia omnia hac inventa percurris.

CAPUT XV.-- De secunda conjugatione.

Secunda autem conjugatio est quae in secunda similiter persona quaeritur, et exit per es, ut teneo tenes, praebeo praebes, moneo mones, doleo doles, tergeo terges, arceo arces, egeo eges, terreo terres, mulceo mulces, impleo imples, compleo comples, repleo reples, suppleo supples, mordeo mordes, spondeo spondes, et talia. Et his adjicitur r littera, et fiunt passiva teneor teneris, mordeor morderis, arceor arceris, mulceor mulceris, impleor impleris. Declinabis haec passiva per modos et tempora et personas. Per modos, ut dixi, indicativum, imperativum, optativum, conjunctivum, infinitivum, hoc est quod dixi per modos. Per tempora autem, id est praeterita, praesentia vel futura. Personas autem dixi, prima, secunda et tertia, ut teneor teneris tenetur; et pluraliter tenemur tenemini tenentur. Haec sicut dixi, observabis. Sed quomodo ut superius dixi, prima conjugatio quae exit in as, ut amo amas, capit et verba neutralia, ut certo certas, nato natas, in quibus r littera non admittitur; nec enim dicimus certor, nator: sic in hac conjugatione secunda, quae exit in eo, es, ut moneo mones, doceo doces, sunt multa, quae non admittunt r litteram in prima persona, ut algeo alges, scateo scates: algeor enim non est latinum: sic ferveo ferves, torpeo torpes, pendeo pendes, invideo invides: quamvis Horatius poeta invideor dixerit (In Arte Poetica, v. 56), sed nova usurpatione: sic emineo emines, nec dicimus emineor. Hae duae conjugationes prima et secunda, quas diximus exire in as et in es, ut amo amas, moneo mones, futurum semper tempus in bo syllabam mittunt, ut amabo, monebo.

CAPUT XVI.-- De tertia et quarta conjugatione.

Sic servabis ubicumque futurum tempus in bo syllabam mittas, quia sunt aliae duae conjugationes, quae futurum tempus in am syllabam mittant, non in bo, et vocantur ipsae conjugationes tertia correpta et tertia producta. Tertia correpta est, quae imperativum modum in e correptam mittit, ut scribe, tolle, carpe, occide, sere, lege. Ergo vidisti imperativum sic exire. Tertia itaque conjugatio est correpta, quae semper futurum tempus in am mittit, nunquam in bo, ut scribam, legam, tollam, carpam: quia latinum non est, si dixerit quis, scribebo, legebo, tollebo, carpebo. Tertia similiter conjugatio producta ex eodem imperativo modo colligitur. Cum enim imperativus modus exit in i litteram, tertia conjugatio producta est, ut audi, nutri, senti, muni, sarci, leni, et talia. Similiter etiam haec futurum tempus in am mittunt, ut muniam, leniam, nutriam, audiam. Sed tertia correpta in infinito modo e correptam habet ante novissimam syllabam, ut scribere, legere, tollere, et talia: tertia autem producta habet in antenovissima syllaba in infinito i, quae producitur, ut munire, lenire, audire, sarcire, sentire, venire. Unde in omnibus verbis hae conjugationes observantur, quae exeunt in as et in es, futurum tempus in bo mittunt, ut saepius dixi. Quae autem in is exeunt, futurum tempus in am mittunt, nunquam in bo, nisi auctoritate praesumpta: nam ars hoc prohibet. Sed aliqua verba ponimus tertiae conjugationis correptae, ex quibus et alia consequaris. Sunt autem haec: lego, tollo, erigo, carpo, cognosco, capio, fugio, mergo, sero, arguo, accipio, pono, sumo, accendo, expono, incipio. Haec accipiunt r litteram, et faciunt passiva verba legor, carpor, capior, etc. Sub hac forma sunt neutralia, quae non accipiunt r litteram, ut cado: non enim dicimus cador. Item ruo, neque enim dicimus ruor: facio, neque enim dicimus facior. Item fulgesco, nitesco, fervesco, algesco, torpesco, compesco, nigresco. Haec omnia r litteram non habent, et dicuntur verba neutralia quae exeunt in sco. Ergo neutralia memineris semper, nunquam admittere r litteram.

CAPUT XVII.-- De verbo communi unde dicatur, et de conjugatione ejusdem.

Remanent duo alia verba quae communia dicuntur et deponentia. Sed communia ideo dicuntur, quia communiter simul tenent sub uno sono activum et passivum. Quomodo in nominibus genus commune dicitur quod et masculinum tenet et femininum sub uno sono, ut sacerdos, homo, hic et haec sacerdos facit, hic et haec homo; sic et verba communia dicuntur: et nunquam deponunt r litteram, ne non sint latina. Ut osculor, si tollas r litteram et dicas osculo, non est latinum. Et dicimus cum agimus, osculor te; dum autem patimur et ab alio afficimur, dicimus osculor a te: sic criminor te, non crimino, cum actionem significamus, id est cum crimen objicimus, criminor te dicimus; cum autem crimen nobis objicitur, criminor a te dicimus, id est crimen a te audio, et est significatio passiva. Declinantur autem verba haec ut superiora per modos, tempora et personas. Tempora praesenti singulariter criminor criminaris criminatur, et pluraliter criminamur criminamini criminantur. Praeterito imperfecto singulariter criminabar criminabaris criminabatur, et pluraliter criminabamur criminabamini criminabantur. Praeterito perfecto singulariter criminatus sum, criminatus es, criminatus est: et pluraliter criminati sumus, criminati estis, criminati sunt. Praeterito plusquam perfecto singulariter criminatus eram, eras, erat: et pluraliter criminati eramus, eratis, erant. Futuro singulariter criminabor criminaberis criminabitur: et pluraliter criminabimur criminabimini criminabuntur. Imperativus autem modus semper in verbis in re exit, ut dicas criminare illum, id est crimen illi ingere. Optativo modo sic, utinam criminarer criminareris criminaretur: et pluraliter utinam criminaremur criminaremini criminarentur. Praeterito perfecto singulariter utinam criminatus essem, criminatus esses, criminatus esset: et pluraliter criminati essemus, criminati essetis, criminati essent. Futuro singulariter utinam criminer crimineris criminetur: et pluraliter criminemur criminemini criminentur. Conjunctivo modo singulariter cum criminer crimineris criminetur. Praeterito imperfecto singulariter cum criminarer criminareris criminaretur. Praeterito perfecto singulariter cum criminatus sim, criminatus sis, criminatus sit: et pluraliter criminati simus, criminati sitis, criminati sint. Praeterito plusquam perfecto singulariter cum criminatus essem, criminatus esses, criminatus esset: et pluraliter criminati essemus, criminati essetis, criminati essent. Tempore futuro singulariter cum criminatus ero, eris, erit: et pluraliter cum criminati erimus, eritis, erunt. Modo infinito, quem diximus nullas significare personas, facit in praesenti, criminari; in praeterito, criminatum esse; in futuro, criminatum iri. Ad hanc formam communia verba declinabis sic: hortor, jaculor, osculor, nidificor, tutor, consolor, scrutor, moror, feneror, amplector, et furor, unde est furor furaris furatur, comitor, recordor, reminiscor, percunctor, minor, gestor, piscor, odoror, aucupor, venor, contemplor, speculor, sector, veneror, dignor, precor, miseror, vador, id est fidedico, calumnior, et talia quae nunquam deponunt r litteram: nam si deponunt, latina non sunt. Quis enim dicat reminisco, aut recordo, vel digno, vel secto? Ergo memineris haec semper cum r littera enuntiare.

CAPUT XVIII.-- De verbo deponenti.

Restat verbum deponens, quod ideo dicitur, quia deponit aliquid de quantitate communis verbi. Nam cum participia quatuor habeat verbum commune: praesens, ut criminans; futurum, criminaturus; praeteritum, criminatus; futurum, criminandus: a passiva significatione criminandus, hoc non habet verbum deponens. Et ideo dicitur deponens, quia deponit unum participium futuri temporis a verbo passivo, quod exit in dus syllabam, ut puta opinor vel minor verba sunt deponentia. Venit a participio praesentis temporis, et facit minans, futuro tempore facit minaturus, praeterito facit minatus. Futuro a significatione passivi non facit minandus: sic opinans opinaturus opinatus, opinandus non facit: vel si dicas moriens moriturus mortuus, non facit moriendus, quia non est latinum. Ergo et hoc deponens verbum sic percurrit per modos et tempora et personas. Quomodo supra dictum est, commune verbum non deposita r littera latinum est, deposita autem latinum non est: sic etiam deponentia cum perdiderint r litteram, latina non sunt. Subjicio itaque nunc pauca verba deponentia, caetera usus latinus docebit. Sunt autem: opinor, minor, grator, gratulor, arbitror, gratificor, auspicor, misereor, lenocinor, meditor, luctor, conor, suffragor, vescor, laetor, morior, stomachor, hariolor, lezor, id est colore pingor, argutor, paciscor, complector, adversor, angor, queror, a significatione querelae, macior, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor a significatione lapsus, vagor, rusticor, concionor, id est ad populum loquor, mercor, vociferor, nanciscor, quod est invenio, suspicor, et alia. Memineris, ut jam dixi, cum r littera enuntiare: nam nemo dicit blandio, aut pacisco. Sic haec omnia declinantur ad formam declinationis communis verbi, quod dixi criminor.

CAPUT XIX.-- De neutro-passivis et impersonalibus.

Tractavimus ergo verba activa, quae ideo dicuntur ab agendo: tractavimus neutralia, quae ideo tale nomen accipiunt, quod nec agunt aliquid, nec patiuntur; ut diximus, sto, jaceo, sedeo, cubo, et alia. Tractavimus etiam alia neutralia, quae agunt aliquid, sed non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur: ut nato, curro. Alia quae patiantur, et non agant: ut vapulo, pendeo, sudo, algeo, aestuo, ferveo, febrio, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, rubeo, fulgeo, stupeo, et alia. Haec omnia tam in iis, quae nequaquam aliquid agunt, nec patiuntur, quam etiam in iis quae agunt, nec patiuntur, quamque in iis quae patiuntur aliquid, nec tamen agunt, nunquam adjicitur in his littera r, nam incipiunt non esse latina. Tractavimus item communia, exposuimus unde communia dicuntur, quia actionem in se tenent, et passionem. Tractavimus deponentia, et exposuimus quare dicantur deponentia, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dus, quia moriendus, gloriandus, blandiendus, et alia quae veniunt a deponentibus verbis, non dicimus. Sane artium scriptores adjecerunt aliam verbi speciem, quam vocaverunt neutro-passivam, sed hoc novellum genus verbi euphonia invenit, et in paucis est verbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus praeterito tempore gavisi, mutaverunt illi sonum de praeterito tempore passivi verbi, gaudeo gavisus sum, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed hujus novi generis perpauca. Sunt et alia quaedam pauca verba, quae impersonalia dicuntur, et exeunt per syllabas, et, tur: Pudet, taedet, decet, libet, poenitet, patet, piget, miseret, liquet: et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. Nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec poeniteo poenites, nec pateo pates, nec liqueo liques. Scias autem patet et liquet hoc significare, quod dicimus, manifestum est. Ut si dicas, Et si patet te hoc dixisse, injuriam fecisti: hoc significat et liquet, id est manifestum est. Taedet autem taedium esse significat, quomodo piget, quasi pigritiam significat. Nam cum dicimus, piget me fecisse; hoc est dicere, non surgit meus animus probare quod feci. Haec autem omnia verba sic declinantur: Pudet me, piget me, miseret me, poenitet me. Praeter haec, libet et licet, patet et liquet. His enim dativum jungimus casum, ut libet mihi, licet mihi, patet mihi, liquet mihi. Altera vero species quae in tur exit, et ipsa impersonalium verborum est, ut itur, curritur, certatur, pugnatur: primam et secundam personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris dicitur. Et declinantur haec verba, itur a me, a te, ab illo: pugnatur a me, a te, ab illo. Sic in praeterito imperfecto ibatur a me, a te, ab illo: pugnabatur a me, a te, ab illo: certabatur a me, a te, ab illo. Sic in praeterito perfecto, itum est a me, a te, ab illo: cursum est a me, a te, ab illo: pugnatum est a me, a te, ab illo: certatum est a me, a te, ab illo. Sic in praeterito plusquam perfecto itum erat a me, a te, ab illo: cursum erat a me, a te, ab illo: pugnatum erat a me, a te, ab illo: certatum erat a me, a te, ab illo. Sic in futuro tempore ibitur a me, a te, ab illo: curretur a me, a te, ab illo: pugnabitur a me, a te, ab illo: certabitur a me, a te, ab illo: sic plurale a nobis, a vobis, ab illis. Imperativo modo, eatur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Modo optativo, utinam iretur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito perfecto et plusquam perfecto, utinam itum esset a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Futuro tempore, utinam eatur a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis ab illis. Modo conjunctivo tempore praesenti, cum curratur a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito imperfecto, cum curreretur a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito perfecto, cum cursum sit a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito plusquam perfecto, cum cursum esset a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Futuro, cum cursum erit a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Modo infinito, curri debet a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito tempore, cursum esse debuit a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Tempore futuro, cursum iri debet a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis.

CAPUT XX.-- De inchoativis, frequentativis, et desiderativis verbis.

Sunt alia verba, quae inchoativa dicuntur, et ex subita affectione nascuntur, et exeunt in sco syllabam, ut ardeo ardesco, caleo calesco, candeo candesco, labo labasco, tepeo tepesco, ferveo fervesco, vireo viresco. algeo algesco, dormio dormisco, et reliqua. Haec omnia praeteritum non habent: nam potest calui et fervi facere, et non calesco vel fervesco caluifecit vel fervifecit: sed a ferveo fervi, a caleo calui, nam calescui, fervescui et virescui latina non sunt. Et ideo dicuntur inchoativa praeteritum tempus non habere: quia quae inchoamus, adhuc perfecta non sunt. Et omnia haec quae dixi in sco exire, semper neutralia sunt, nec accipiunt r litteram, et ideo admonui esse neutralia. Nec te conturbent quaedam verba in scor exeuntia, et tamen admittere praeteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum, paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum: etiam haec dum neutralia sunt, in quibus diximus praeterita tempora cessare. Praeterea alia quae frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter vocito, unde nunc aliquos voce praeconis citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. Sunt et alia perpauca, quae desiderativa dicantur, ut esurio, id est edere desidero; parturio, parere desidero; et ut dictum est a Cicerone de philosophis, morituriunt, mori desiderant. Sed haec, ut dixi, pauca sunt, quae in sonum latinitatis introducta sunt.

CAPUT XXI.-- De adverbio.

Adverbium ideo dictum est, quia adhaeret verbo: nec potest verbi vis significantius sonare, nisi jungatur adverbium: ut puta verbum est dico, navigo, valeo, curro, et alia: haec non plenae significationis sunt, nisi adjiciantur adverbia, ut bene, male, docte, feliciter: ut bene dicit, imperite dicit, prospere navigat, infeliciter navigat, integre valet, debiliter valet, agiliter currit, tardius currit. Vides quia plena verborum significatio esse non potest, nisi fuerint adverbia conjuncta. Sic alia adverbia junguntur ad explendam verbi significationem, ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia: ut hic dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, hinc navigo. Sic de tempore: cras navigo, hodie navigo: et alia, quae aliis artibus dicta sunt, et intellectu plana sunt, ideo hic ponere nolui, quia ad dicendi fastidium, brevitas opportuna est. Sane in adverbiis haec observare debemus, quando in e exeunt, quando in te syllabam, hoc ablativus casus docet. Nam quando ablativus exit in o, adverbium in e mittit ut a docto docte, a justo juste, a perfecto perfecte, a pio pie, a valido valide, a fortunato fortunate, a magno magne, ab amplo ample, a minimo minime, et alia. Quando autem in ter syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus docet: ab agili agiliter, ab humili humiliter, ab acri acriter, a forti fortiter, a levi leviter, a gravi graviter, a jugi jugiter. Sed sunt quaedam quae cum aspere sonarent, dimissa sunt, nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non dicimus. a tristi tristiter non dicimus. Talia ne aspere sonarent, perdiderunt ultimam syllabam, ut a sapienti sapienter, non sapientiter, a prudenti prudenter, non prudentiter, a praestanti praestanter, non praestantiter. Sic ergo observemus, ut nec euphoniam applicemus ad regulam, aut euphoniam rejiciamus. Nam euphonia, id est suavitas bene sonandi admissa est ad latinum sermonem, ut aspera temperet: et ab arte ex ratione recessum est, ubi asperitas offendebat auditum. Sic Cicero ait: Impetratum est a ratione, ut peccare suavitatis causa liceret. Sed tamen in paucis admissa euphonia est. Nam ratio locuples est et viris latinissimis. Sane circa has regulas auctoritas ausa est, et in paucis praesumpsit, ut diceret Cicero, humaniter, cum humane dicere debuit: et Terentius, Vitam parce ac duriter agebat (In Andria, act. 1, scen. 1, V, 47), pro dure. Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam pudore contra regulam pauca praesumpserunt. Nam et falso dixerunt pro false, et necessario pro necessarie, et sedulo pro sedule, et raro pro rare, et crebro pro crebre, et tuto pro tute: sic et alia, tamen pauca, non licenter, sed verecunde sunt usurpata. Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia, ut a fundo funditus, a coelo coelitus, a radice radicitus, a penetralibus locis penitus, a stirpe stirpitus. Item in im, ut a vico vicatim, ab ostio ostiatim, a viris viritim. Item a nimio nimis; ut, Ne quid nimis. Exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore. Virgilius; Sole recens orto (Georg. lib. 3, v. 156): id est recenti tempore. Ergo haec omnia adverbia sunt sine differentia. Item inter intro et intus hoc interest, intro in motu est, intus in situ: ut intro eo, intus sum. Est enim motus, eo: sum, situs est. Est etiam quaedam obscuritas in adverbiis, de secundo, tertio, quarto, quinto, sexto: et secundum tertium, quartum, quintum, sextum: ut puta secundo factus est consul, et secundum factus fuit consul. Secundo autem pertinet ad ordinem, secundum ad numerum: ut puta cum dico, Secundo factus est consul; pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit, et sic alter secundo. Cum autem dicimus secundum consul, vel tertium, vel quartum, vel quintum, vel sextum, ad numerum pertinet quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de Mario sic ait. Sextum consul, id est qui sex consulatus meruit, et septimum consul, quod est, septimum consulatum meruit. Hoc Varro distinxit in libris Numerorum. Et caetera jam plana sunt in adverbiis, et ex quibusvis artibus intellectu facilia.

CAPUT XXII.-- Item de adverbio.

Adverbium est pars orationis, quae adjecta verbo significationem ejus explanat atque implet: ut scribo bene, lego optime. Adverbio accidunt significatio, figura, gradus. Adverbia aut a se nascuntur, ut heri, nuper; aut ab aliis transeunt, ut docte, sapienter, ab eo quod est doctus et sapiens. Adverbiorum significationes sunt multae. Sunt enim aut temporis, ut heri, nuper; aut personae, ut mecum, tecum; aut loci, ut hic, isthic. Et adverbia localia interrogativa, ut unde, ubi, qua. Responsiva, illinc, hinc, illo. Sunt duplicis formae, ut intus intro, foris foras. Quorum observatio talis est, foris et intus in loco, ut intus est, intus fuit, futurus est; intus erat, futurus erat; foris erat, fuerat, futurus erat. De loco, intus venio, foris venio. Foras autem et intro ad locum significant, ut foras eo, foras venio; intro eo, intro venio; foras ieram, intro ieram. Haec quatuor modis figurantur, per locum, ad locum, in loco, e loco. Per locum, ut, Hac iter Elysium nobis (Aeneid. lib. 6, v. 542). Ad locum ut, Huc ades, o Galatea (Eclog. 9, v. 39). In loco, ut, Hic et Narycii posuerunt moenia Locri. (Aeneid. lib. 3, v. 399.) E loco, ut, Hinc me digressum vestris deus appulit oris. (Ibid. v. 715) Sunt quae pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus venio. Sunt quae in loco et in locum et e loco, ut penitus sum, eo, venio. Sunt adverbia significationem numeri habentia, ut semel, bis, ter. Demonstrationis, ut en, ecce. Affirmationis, ut quidem, quippe. Hortationis, ut eia. Interrogationis, ut cur, quare. Similitudinis, ut sic, quasi. Comparationis vel praelationis, ut magis, potius. Dubitandi, ut fortasse. Annuendi, ut plane, sane. Discretionis, ut seorsum, segregatim. Optandi, ut utinam. Vocandi, ut heus. Respondendi, ut he. Derogandi, ut nequaquam, frustra. Jurandi, ut Aedepol, Aecastor. Prohibendi, ut ne. Negandi, ut non, haud, minime. Congregandi, ut una, simul. Ordinandi, ut deinde, denique. Mirandi, ut papae. Laudandi, ut euge. Exclamandi, ut proh. Dolendi, ut heu. Eligendi, ut vah. Ingemiscendi, ut hei. Sed haec quia animi affectum significant, a multis Interjectiones dicuntur, quod interjectionem separatam ab adverbio, et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium est, quod verbo adjungi potest. Graeci autem interjectionem ab adverbio non separant: propterea quia motus animi qualitati assignant, et haec omnia sub genere qualitatis putant adverbia. Sunt adverbia quantitatis, ut longe, late. Qualitatis, ut bene, male. Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellativis, ut a pulchro, pulchre; sed a propriis, ut Tullius Tulliane. A pronominibus etiam, a meo, tuo, meatim, tuatim: a verbis quoque, ut a curro cursim. deprehenduntur ex utroque, ut pedetentim a pede et tento, id est a nomine simul et verbo. Sunt etiam adverbia, quae utrum a nomine transeant, an a verbo incertum est, ut furtim. Incertum est enim an a fure, quod nomen est, transeat, an a verbo furor furaris. A participiis quidam nolunt; sed inveniuntur, ut a decente decenter.

CAPUT XXIII.-- Adverbia a nominibus tracta sex habent terminationes. Regula communis.

A nominibus tracta adverbia sex modis terminantur: aut in e, ut docte, pulchre, honeste; aut in r, ut velociter; aut in im, ut ubertim, singillatim; aut in us, ut radicitus, mordicus; aut in u, ut noctu, diu; aut in i, ut domi, humi, vesperi. Adverbia qualitatis in e litteram exeuntia produci debent. Haec tamen dissentiunt quae aut in comparativo, aut in superlativo gradu vacillant, ut bene, male; aut quae ab appellatione non transeunt, ut impune, saepe. Caeterum facile et difficile, quae adverbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus haec nascuntur adverbia, faciliter, difficiliter: sed usus haec quasi adverbia vindicavit. Quaecumque nomina qualitatis aut quantitatis, casu dativo singulari, o littera terminantur, adverbia in e productam mittunt: ut a justo, juste. Sed haec veteres indifferenter posuerunt, ut humaniter, duriter. Quae autem in i litteram terminantur, in ter syllabam mittunt: ut agili, nobili, audaci, difficili; agiliter, nobiliter, audaciter, difficiliter. Sed ex iis quaedam per syncopem euphoniae causa dicimus, ut audacter, difficulter, sapienter et constanter. Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis. Nominibus sunt communia, ut ait Sallustius: Falso queritur de natura sua genus humanum (In Bello Jugurth. ): pro false. Virgilius, Et pede terram crebro ferit (Georg. lib. 3, v. 500): et, Multa Jovem manibus supplex orasse supinis. (Aeneid. lib. 4, v. 205.) Conjunctioni ut, quando adverbium secum est, plura significat. Similitudinem sic, Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta. (Id. lib. 5, v. 588.) Tempus sic. Ut regem aequaevum (Idem, lib. 2 v. 561), etc. Ut vidi, ut perii; ut me malus abstulit error. (Eclog. 8, v. 41.) Qualitatem: ut, Trojanas ut opes et lamentabile regnum. (Aeneid. lib. 2, v. 4.) Quantitatem: ut, Quibus Hector ab oris Exspectate venis? ut te post multa tuorum Funera . . . . (Ibid. vv. 282, 283.) Conjunctionem autem significat sic, Ut faciem mutatus et ora Cupido, Pro dulci Ascanio. (Id., lib. 1, vv. 662, 663.) Praepositioni, ut pro. Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docte, prudenter; aut composita, ut indocte, imprudenter. Gradus adverbiis accidunt quoties appellationes unde transeunt comparantur, ut docte, doctius, doctissime. Recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. Quanquam comparationem recipiunt et diminutionem, et quae a se nascuntur, ut nuper, nuperrime. Adverbiis omnibus praepositio separatim adjici non debet, quanquam lectum sit, ab hinc, apud Terentium, Interea mulier quaedam ab hinc triennium (In Andria, act. 1, scen. 1, v. 40.) Et apud Virgilium, Exinde per altum mittimur Elysium (Aeneid. lib. 6, vv. 743, 744). Et dehinc: ut, Dehinc talia fatur (Id. lib. 1, v. 256): et, Deinde feraces plantae immittuntur (Georg. lib. 2, vv. 79, 80): quae omnia, et si qua alia sunt similia, ut proinde; placuit contra regulam accentum proferri, ne separatim additae praepositiones videantur adverbiis.

CAPUT XXIV. De participiis. Regula communis.

Haec pars orationis, et a verbo accipit partem, et a nomine: namque inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in praesenti tempore in eus et in ans syllabas, ut legens et amans. Futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus. In praeterito lectus, amatus. Futuro legendus, amandus. Vides hanc partem orationis esse per tempora: omnia haec a verbo mutuatur. Nam verbo conveniunt tempora. Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur. Nam declinatio casualis ad nomen pertinet, ut hic legens, hujus legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo quod haec pars orationis, vel per tempora, vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis partemque verbi. Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam praesentis temporis exit in ans et in ens, ut amans, legens. Futuro agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus. A patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, legendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur. In tus, ut lectus, scriptus; in sus, ut occisus, visus; in xus, ut fixus: plus non invenies. Ergo ut diximus, praesens in ens et in ans, futurum in rus, praeteritum in tus, futurum semper in dus. Sunt sane nomina, quae sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt, quae a verbis veniunt, ut a lego, legens lecturus lectus legendus. Tunicatus et galeatus et clypeatus et tropaeatus, nomina sunt, non participia, quia non a verbo veniunt. Est unum participium praeteriti temporis in uus, quod exire debuit per unum u, non per duo. Nam ubi geminata u littera nominativus est, nomen est, non participium, ut fatuus, ingenuus, arduus, carduus, exiguus, belluus, ut Cicero dixit. In us, ut talium contra regulam participiorum, mortuus putatur esse participium, sed in vim regulamque nominis conversum est.

CAPUT XXV.-- De conjunctione.

Conjunctio est pars orationis nectens ordinansque sententiam. Conjunctioni accidunt, figura, ordo, potestas. Figura est, quae apparet figura simplex. Sed equidem ordo quoque apparet, quae praeponi tantum possit, ut nam: quae subjungi, ut que: quae praeponi et subjungi, ut igitur. Potestas conjunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativae, et, que, ast, at, atque. Disjunctivae, aut, vel, ve, nec, neque, neve, an, utrum. Expletivae, quidem, equidem, autem, tamen, porro, videlicet, proinde, denique, utique. Causales, si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, equidem, quin, quinetiam, sin, sinetiam, quanquam, quamvis, sinautem, seu, sive, namque, nisi, nisi si, enim, etenim, sed, ut, praeterea, interea, quamobrem, quare, praesertim, item, itemque, caeterum, alioquin. Rationales, ita, itaque, enim, enimvero, quapropter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, praeterea. Ex his, et, copulativa multa significat. Saepe autem transit in alterius speciem potestatis. Modo in expletivam, ut, Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? (Eclog. 1, v. 27.) Pro qualitatis et quantitatis, ut, Timeo Danaos et dona ferentes (Aeneid, lib. 2, v. 49). Et, modo pro disjunctiva, ut, Et quisquam numen Junonis adoret Praeterea, aut supplex aris imponat honorem? (Id. lib. 1, vv. 52, 53.) Modo pro causali ponitur, ut, Quorum Iphytus aevo Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulyssi; (Id. lib. 2, vv. 435, 436.) pro, etiam vulnere tardus. Modo pro adverbio accipitur ordinandi, ut, Corpusque lavant frigentis et ungunt (Id. lib. 6, v. 219): pro, deinde ungunt. Item, aut, conjunctio multa significat. Modo enim pro adverbio discretionis accipitur, ut, Ante urbem pueri et primaevo flore juventus Exercentur equis, domitantque in pulvere currus, Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis Spicula contorquent. (Id. lib. 7, vv. 163-165.) Modo pro tempore significat, ut, Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras, Instaurat donis epulas: (Id. lib. 4, vv. 62, 63.) id est, nunc ante ora deum spatiatur ad aras. Item, Aut agmina curru Proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas. (Id. lib. 9, vv. 762, 763.) Figurae conjunctionum duae sunt: simplex, ut nam; composita, ut namque. Ordo conjunctionum in hoc est, quia aut praepositivae conjunctiones sunt, ut at, ast: aut subjunctivae, utque: aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum praepositiones an adverbia nominemus, quae tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et conjunctiones pro aliis conjunctionibus positae inveniuntur, potestate mutata.

CAPUT XXVI.-- De praepositione. Praepositiones accusativae, ablativae, et utriusque.

Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem hae, aliae accusativae, aliae ablativae, aliae utriusque. Accusativae, per casum accusativum enuntiantur, ut ad, apud, ante, adversus, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, infra, juxta, ob, penes, per, prope, propter, praeter, post, pone, secundum, supra, trans, ultra. In his praepositionibus servanda genera nominum, id est, maseribuum, femininum, neutrum, commune. Servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari, ad agrum: plurali, ad agros. Feminino singulari, ad villam, vel ad possessionem. Plurali, ad villas, vel ad possessiones. Sic neutrum singulare, ad templum, ad Capitolium: plurale, ad templa, ad Capitolia. Sic communi genere singulari numero, ad civem, ad hostem, ad sacerdotem: plurali, ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. Sic ergo omnes praepositiones observabis, servatis, ut dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali. Servatis similiter pronominibus secundum genera: masculino, ad hunc: plurali, ad hos: feminino, ad hanc: plurali, ad has. Neutro ad hoc templum vado: plurali, ad haec templa. Sic communi genere, ad hunc et ad hanc sacerdotem: plurali, ad hos et ad has sacerdotes: sic ad hos et ad has hostes. In his ablativum attendunt tam in singulari quam in plurali, servatis generibus numerisque: ut puta, a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus. Masculino singulari, ut a fratre, plurali a fratribus. Feminino singulari, a sorore, vel a sororibus, vel a civitate, a civitatibus. Ab singulari masculino, ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris. Feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus. Neutro singulari ab templo, plurali ab templis. A communi singulari a cive, plurali a civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis praepositionibus secundum genera et numerum. Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur utriusque, quae et accusativum tenent casum et ablativum.

CAPUT XXVII.-- Duplex genus praepositionum quae dicuntur utriusque.

Sed plerosque ratio harum praepositionum praeterit, ex qua distinctione intelligatur, ut non appareat expositum ejus. Differentia haec est in motu et in situ. Sed motum putaverunt quidam accusativum tantum tenere: tenet autem utrumque, sed certa ratione. Nam motus tunc tenet accusativum casum cum a locis in alia loca nos moveri significamus, ut curro in forum, vel in campum. Et si ex alio loco dicimus nos currere in forum vel in campum, accusativum casum tenemus. Si autem in uno eodemque loco, ablativum: ut curro in foro, curro in campo: sic ambulo in foro, et ambulo in campo. Si de alio loco ambulamus in forum, accusativum tenemus. Si in eodem loco ambulamus, ablativum tenemus, ut ambulo in foro: sic, cadit in forum, et cadit in foro. Virgilius: Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. (Aeneid. lib. 4, v. 177.) Ut est, In arvis altius ingreditur (Georg. lib. 3, vv. 75, 76), id est ambulat: vides motum esse, et tamen ablativum sibi vindicare; sed in loco, ut dixi, non de loco in locum. Sic lapsum in piscinam, et lapsum dicimus in piscina. Si de alio loco in piscinam labatur, accusativus est: si vero in eadem labatur piscina, ablativus est. Venio autem semper accusativus est, quia de loco ad locum quis venit. In loco autem jam cum sit quisque, cessat motus. Item motus de loco in locum, volvo vel evolvo: Reperire viam qua evolvere posset In mare se Xanthus: (Aeneid. lib. 5, vv. 807, 808.) scilicet ab alveo in mare. In ipso autem volvi, ablativum tenet: ut, Fundo volvuntur in imo (Id. lib. 6, v. 581). Sic, sub, e loco in locum motus accusativum tenet. De hasta Virgilius sic ait, Sub pectus, sub illam rem. Item sub ablativo. Trojae sub moenibus altis contigit oppetere (Id. lib. 1, vv. 99, 100), id est cadere vel jacere. Trojae, inquit, sub moenibus altis. Item de loco in locum, Sive sub incertas zephyris mutantibus umbras. (Eclog. 5, v. 5.) Et subjunxit, succedimus, ubi est motus de loco in locum. Super motus: Super Garamantas et Indos proferet imperium (Aeneid. lib. 6, vv. 794, 795), motus est. In loco autem: Geminae super arbore sidunt (Ibid., v. 203). Item subter, de loco in locum: ut, Angusti subter fastigia tecti ingentem Aeneam duxit (Id. lib. 8, vv. 366, 367). In loco autem: Omnes Ferre libet subter densa testudine casus. (Id. lib. 9, vv. 513, 514.) Sic sub, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet: ut, sub speluncam curro. Si autem positus sub ipsa spelunca curras, ablativum tenet: ut, sub spelunca curro. Sic super, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet, super tectum curro. Si autem positus quis super tectum currat, ablativum tenet: super tecto curro. Sic, subter fluctus mergo, si ex littore motus fiat in demersione, accusativus est, ut mergo subter fluctus; si autem quis sit jam in fluctibus, subter fluctibus mergitur. Sed multum juvant hanc locutionem et observationem duo adverbia locorum, quo et ubi. Quo, in locum motus est; ubi, in loco situs est: ut, quo venit telum? in hostem: ubi haesit? in hoste. Quo voluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus; ubi voluit defigi? in consulis corpore. Sic enim ait de sica: Ut eam putes in consulis corpore defigere. Sic cum dicimus, quo fugimus? scilicet in locum. Ubi latet? in loco. Ergo, ut diximus, adjuvant adverbia haec duo, ad confusionem distinguendi praepositiones utriusque casus. Sic namque de hac adverbiorum ratione purgatur et illud in Verrinis: Quod ille in caput ab hostium duce acceperat. Acceperat ergo vulnus directum in caput, acceptum in capite. Numquid, Quo accipis vulnus, dicimus? minime: sed. Ubi accipis. Et Virgilius, Quo ire jubes? in locum significat. In loco autem, ubi ponere sedes (Aeneid. lib. 3, v. 88)? Situs vero ablativum tenet, quia contrarius est motui. Nam ipsum nomen, sessionem quamdam significat, ut puta, sum in foro, eram in foro, fui in foro, futurus sum in foro. Sic simpliciter sedeo, jaceo, cubo, sto, consisto, haereo. Omnia haec ad situm pertinent. Meditanda igitur sunt et in usum ducenda, ut jam in hac praepositionum forma, et recte et nulla haesitatione loquentes studuisse nos diligentius indicemus.

CAPUT XXVIII.-- De interjectione.

Interjectio, non pars orationis est, sed signum affectionis erumpentis animi in vocem: et significat aut laetitiam, ut evax; aut amaritudinem ut heu, apud Graecos, φεῦ. Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt: et vocantur interjectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud, Hic inter densas corylos modo namque gemellos Spem gregis, mox interjectio per litteram a, ah! silice in nuda connixa reliquit. (Eclog. 1, vv. 14, 15.) In medium orationis interjecta est a littera.

CAPUT XXIX.-- Epilogus. Et de nominibus numerorum.

Omnes partes orationis decursae a nobis sunt, quae ad compendium sufficiant, aut occupatis, aut negligentibus. Sane quae omisimus, in tractatu nominis reddimus. Scire enim debemus nomina numerorum a quatuor usque ad centum ἄπτωτα esse, et generis omnis: ut quatuor viri, quatuor feminae, quatuor mancipia. Sic per omnes casus, quatuor dicimus: ut puta virorum quatuor, mulierum quatuor, mancipiorum quatuor. Sic dativo viris quatuor, feminis quatuor, mancipiis quatuor. Sic accusativo viros quatuor, feminas quatuor, mancipia quatuor. Sic vocativo o viri quatuor, o feminae quatuor, o mancipia quatuor. Sic ablativo a viris quatuor, a feminis quatuor, a mancipiis quatuor. Sed ideo dixi, a quatuor ἄπτωτα esse usque ad centum, quia duo declinantur, duorum, duobus, duos vel duo, o duo, ab his duobus, Sic declinantur et currunt per casus: N. hi et hae tres, G. horum et harum trium, D. his tribus, A. hos et has tres, V. o tres, A. ab his tribus. A genere neutro, haec tria, horum trium, his tribus, haec tria, o tria, ab his tribus. Ex hac ergo forma intelligimus quomodo declinemus: hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir. Sic triumvir, trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Jam quatuor ubi indeclinabile est, quatuorviri dicimus, vel quinqueviri, vel sexviri. Unde Lucanus, Septemvirque epulis: pro genitivo posuit, septem. A ducentis usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut hi ducenti, hae ducentae, neutro ducenta: mille, declinabile est.