EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De gloria beatorum confessorum
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71


GreTur.DeGlBeC 71 Gregorius Turonensisc.538–594 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

891-892 Pudet insipienti, reprobo imperitoque atque inerti, illud aggredi quod non potest adimplere: sed quid faciam? quod occuli non patior, quae de beatorum virtutibus vel ipse saepius inspexi, vel per relationem bonorum virorum et certae fidei evidenter gesta cognovi: sed timeo ne cum scribere coepero, quia sum sine litteris rhetoricis et arte grammatica, dicat mihi aliquis [Al., alter]: Ausu rustico et idiota, ut quid nomen tuum inter scriptores indi aestimas? Aut opus hoc a peritis accipi putas, cui ingenium artis non suppeditat, nec ulla litterarum scientia subministrat? qui nullum argumentum utile in litteris habes, qui nomina discernere nescis; saepius pro masculinis feminea, pro femineis neutra, et pro neutris masculina commutas, qui ipsas quoque praepositiones, quas nobilium dictatorum observari sanxit autoritas, loco debito plerumque non locas. Nam pro ablativis accusativa, et rursum pro accusativis ablativa ponis. Putasne videbitur ut hos piger palaestrae ludum exerceat, aut asinus segnis inter sphaeristarum ordinem celeri volatu discurrat? Aut certe numquid poterit corvus nigredinem suam albentium columbarum pennis obtegere, aut obscuritas picis, liquoris lactei colore mutari? Nempe ut ista fieri possibile non est, ita nec tu poteris inter scriptores alios haberi. Sed tamen respondebo illis, et dicam: Quia opus vestrum facio, et per meam rusticitatem vestram prudentiam exercebo. Nam, ut opinor, unum beneficium vobis haec scripta praebebunt: scilicet, ut quod nos inculte et breviter stylo nigrante describimus, vos poteritis lucide 893 ac splendide stante versu in paginis prolixioribus dilatare. Igitur in primo libello inseruimus aliqua de miraculis Domini ac sanctorum apostolorum, reliquorumque martyrum, quae hactenus latuerunt, quae Deus ad corroborandam fidelium fidem quotidie dignatur augere, quia valde molestum erat ut traderentur oblivioni. In secundo posuimus de virtutibus sancti Juliani martyris. Quatuor vero libellos de virtutibus sancti Martini. Septimum de quorumdam feliciosorum vita. Octavum hunc scribimus de miraculis confessorum, specialius legentem poscentes, ut quia nobis, ut saepe testati sumus, nec artis ingenium suppeditat, nec sermonum facundia juvat, veniam temeritati libenter indulgeat: quem non jactantia mundialis erigit ut scribat, sed deprimit pudor ut sileat, amor timorque Christi impellit ut referat. Et quoniam primum libellum de Domini miraculis inchoavi, velim et huic libello de sanctorum angelorum virtutibus adhibere principium.

CAPUT PRIMUM. De virtutibus angelorum. Igitur dum in Arverno territorio commorarer, vir mihi fidelis retulit, et scio quia vera narravit, quia evidenter cognovi gesta fuisse quae dixit. Jubet, inquit, fieri ex annonis aqua infusis atque decoctis, messoribus poculum praeparari. Hanc autem coctionem Orosius a coquendo ceriam vocari narravit: quod cum praeparatum fuisset, et in vase reconditum, atque ille apud urbem moras innecteret, ut mos servorum est, maxima parte exhausta, exiguam dominicis usibus reliquerunt. Ille quoque fidus de jussione invitare messores jubet, ut eo ab urbe redeunte hos segetem decidere reperiret. Quo facto jam operariis in 894 segete collocatis circiter septuaginta, advenit dominus fundi, perscrutansque qualitatem quantitatemque potus, perparum reperit. Tunc pudore confusus, et sibi factum ad verecundiam reputans, ne potus deficeret operariis, quod, ut ipse arbitrabatur, super quinque modiorum mensuram non erat, quid ageret, quo se verteret, in ambiguo dependebat. Tandem inspirante Domino, conversus ad vasculum, nomina angelorum sanctorum, quae sacrae docent lectiones, super aditum ejus devote invocat, orans ut virtus eorum parvitatem hanc in abundantiam convertere dignaretur, ne operariis deficeret quod haurirent. Mirum dictu! tota die ab hoc extractum nunquam defuit bibentibus; sed usquequo nox finem operandi fecit, omnibus fuit in abundantia ministratum.

CAPUT II. De sancto Hilario episcopo Pictaviensi. Hilarius beatissimus quarto exsilii anno ad urbem propriam est regressus, impletoque operis boni cursu, migravit ad Dominum (An. 368, 13 Jan.). Ad cujus beatum sepulcrum multae quidem virtutes ostensae narrantur, quas liber vitae ejus continet. Sed tamen duo leprosi in eodem loco mundati sunt. Mons enim erat in Gabalitano territorio, cognomento Helanus, lacum habens magnum: ad quem certo tempore multitudo rusticorum, quasi libamina lacui illi exhibens, linteamina projiciebat, ac pannos qui ad usum vestimenti virilis praebentur; nonnulli lanae vellera; plurimi etiam formas casei ac cerae, vel panis, diversasque species, unusquisque juxta vires suas, quae dinumerare perlongum puto. Veniebant autem cum plaustris potum cibumque deferentes, mactantes animalia, et per triduum epulantes. Quarta 895 autem die, cum discedere deberent, anticipabat eos tempestas cum tonitruo et coruscatione valida; et in tantum imber ingens cum lapidum violentia descendebat, ut vix se quisquam eorum putaret evadere. Sic fiebat per singulos annos, et involvebatur insipiens populus in errore. Post multa vero tempora, quidam sacerdos ex urbe ipsa episcopatu assumpto accessit ad locum, praedicavitque turbis ut absisterent ab his, ne coelesti ira consumerentur: sed nequaquam ejus praedicatio a cruda rusticitate recipiebatur. Tunc inspirante Divinitate, sacerdos Dei basilicam in honore beati Hilarii Pictaviensis eminus ab ora stagni aedificavit, in qua reliquias ejus locavit, dicens populo: Nolite, filioli, nolite peccare ante Dominum; nulla est enim religio in stagno. Nolite maculare animas vestras in his ritibus vanis, sed potius cognoscite Deum, et amicis ejus venerationem impendite: adorate autem sanctum Hilarium Dei antistitem, cujus hic reliquiae sunt conditae; ipse enim potest pro vobis apud Dei misericordiam intercessor assistere. Tunc homines compuncti corde, conversi sunt: et relinquentes lacum, omnia quae ibidem projicere erant soliti, ad sanctam basilicam proferebant; et sic ab errore quo vincti fuerant relaxati sunt. Sed et tempestas deinceps a loco illo prohibita est; nec ultra in hac solemnitate, quae Dei erat, nocuit, postquam beati Confessoris ibidem sunt reliquiae collocatae.

CAPUT III. De sancto Eusebio Vercellensi episcopo. Eusebius vero Vercellensis episcopus (An. 370, 1 Aug.) magnum huic Hilario adjutorium 896 contra haereses fuit, qui vivere se post tumulos praesentibus virtutibus manifestat. Nam in die natalis sui cum multi infirmi salventur, energumeni tamen rotatu valido per totam ecclesiam debacchantes, et nimio confitentes se torqueri cruciatu, elevati in aera, lychnos qui ad officium luminis succenduntur, manu verberantes effringunt; de quo perfusi liquore, illico discedente daemone, personae purgantur; scitque tunc populus tot infirmos esse mundatos quot viderit lychnos effractos. Sed et omnia quae sub ditione basilicae ejus habentur ita pia protectione conservat, ne exinde quidquam auferatur ab aliquo. Nam videas inter hostes iniquos greges pecorum jumentorumque et ovium, nec penitus a quoquam attingi, cum vox sonuerit. Confessoris sunt haec Eusebii. Hujus sancti reliquias mater mea in oratorio domus suae locavit. Factum est autem quadam die per hiemem dum collocutione hilari pro longinquitate noctis diutius ante focum, qui multa lignorum strue compositus fuerat, resideret, familia jam dormitante, surrexit, et se lectulo haud procul ab ipso igne locavit. Dormientibus autem cunctis, scintillae flammarum ad trabes usque conscendunt, de quibus apprehensa una earum, valide coepit flammas spargere: sed credo virtute Sancti illius, cujus reliquiae propinquae erant, flamma contra naturam desursum incurvata retorquetur. Nec ad tectum, ut mos est, extenditur, sed deorsum fluit: ut putares non flammam, sed vellera lanae de trabe pendere: nec exurebat trabem, nisi tantum ardeus per ipsam vagabatur, donec expergefacta materfamilias, vocatis servientibus, aqua superposita, restinxit incendium, 897 quo facile omnis domus cunctis dormientibus exuri potuisset, si virtus Beati defuisset.

CAPUT IV. De sancto Martino Turonico episcopo, et sepulcro sancti Gatiani. Gatianum etiam episcopum a Romanis episcopis ad urbem Turonicam transmissum, primumque Turonicis pontificem datum, fama ferente cognovimus (Post an. 250, 18 Dec.). Ad cujus tumulum beatus Martinus cum ad orationem venisset, post effusas preces, dicto etiam capitello, ait: Benedic, inquit, mihi vir Dei. Haec eo dicente, vox ad eum delapsa auditur, dicens: Te etiam deprecor benedicas mihi, serve Domini. Et data iterum oratione discessit. Admirabantur autem qui aderant eo tempore, et dicebant eum habitare tunc in Martino, qui quondam Lazarum vocavit ex monumento.

CAPUT V. De eodem, et sepulcro Vitalinae virginis. Simile huic facto apud Arthionam Arvernensem vicum referre saepius senes viros audivi (An. 390, 25 Maii). Vitalina quaedam religiosa in hoc loco quiescit, ad cujus beatus Martinus tumulum veniens, dedit salutationem. Et illa ut sibi dignaretur benedicere flagitavit. Postquam autem expleverunt orationem, conversus vir beatus: Dic, ait, sanctissima virgo, si jam Domini praesentiam meruisti? Quae ait: Restitit mihi una causa, quae facilis in saeculo videbatur. Sexta enim feria, qua Redemptorem mundi passum novimus, aquis ablui caput. Recedens autem beatus Confessor a tumulo Virginis, ait suis: Vae nobis qui in hoc mundo versamur! si haec virgo Christo sacrata hinc offendiculum meruit, quod sexta feria abluit caput, quid nos faciemus quos quotidie 898 fallax saeculum peccare persuadet? Multa etiam in eo vico vir beatus operatus est, quae insequi longum putavi. Egressus autem vir Dei ab Arthonensi vico, ad urbem Arvernam gressum direxit. Audientes autem senatores urbis, qui tunc in loco illo nobilitatis Romanae stemmate refulgebant, quod scilicet vir sanctus appropinquaret urbi, egressi sunt in occursum ejus cum equitibus et carrucis, cum curribus atque rhedis: at ille asello impositus, super stratum vilissimum residens, cum advenisset in cacumen montis Belenatensis, de quo vici Ricomagensis positio contemplatur, vidit hos cum his pompis ad se accedere, dixitque: Quid sibi volunt hi, qui nobis cum hoc apparatu appropinquant? Respondit unus qui prior accesserat, quia senatores Arverni veniunt in occursum tui Cui ille: Non est meum, inquit, ut cum hac jactantia ingrediar in urbem eorum. Et confestim, retorto retrorsum aselli freno, viam qua venerat regredi coepit. At illi consequentes, eum suppliciter deprecabantur, ut ad urbem accederet, dicentes: Audivimus famam sanctitatis tuae, multi sunt enim infirmi quos te oporteat visitare. Cumque obtinere non possent, impositis manibus super infirmos qui advenerant, sanitati restituit, et ad vicum Arthonensem regressus est. Exstat nunc in hoc loco cancellus, in quo Sanctus dicitur stetisse. Post haec accedens ad tumulum Virginis, ait: Gaude nunc, Vitalina soror beatissima; post triduum enim majestati dominicae praesentaberis. Et discessit ab eo loco. Posthaec multis per visum Virgo ostensa est, et beneficia petita praebuit, et diem obitus sui in quo commemoratio ejus celebraretur edixit. Quod non aliter sentiendum est, nisi quia beati Antistitis obtentu, dominicae majestatis praesentiam meruisset, ut haec deinceps ageret. Quodam autem tempore celebratis in ejus honorem vigiliis, cum archipresbyter loci Eulalius clericos convivio invitasset, Edatius vero alius presbyter 899 viduis ac pauperibus reliquis edulium praepararet, et uni pisces deessent, alteri vinum bonum, commonitus piscator quidam per visum a Virgine est ut archipresbytero piscium copiam deferret. Surrexitque e lectulo, invenitque immanem esocem in lapsum suum, quem ubi jussus fuit exhibuit. Edatio autem presbytero apparuit similiter per visum, dicens: Vade, et sub una arbore atrii inveniens unum traintem; ipsum donans, vinum dignum epulis pauperum comparabis. At ille nulli quae viderat narravit: abiit, inquisivit, reperit; coemptoque vino, pauperes Christi refecit. Sicque virtus Virginis utrique apparens, de speciebus quae minus erant utrumque locupletavit.

CAPUT VI. De lapide in quo Sanctus sedit. Plurima quidem fecit in hoc saeculo, de quibus scriptores ejus Vitae multa praeterierunt, dum fastidium arcere detrahentium adnisi sunt, ne non crederentur ab his qui bonorum sanctitatem linguis veneficis impugnare saepius volunt. Sed nos qui quotidie, indigni quidem, ejus miracula cernimus ad sepulcrum, quia non est opus sanis medicus, sed qui male habent, absurdum duximus si ea quae evidenter ab eo prius gesta cognovimus sileamus. Quod si quis est adhuc infidelis et aemulus, ut haec non credat, accedat ad basilicam, et videbit quotidie et nova agi, et quae facta dudum fuerant iterari. Et quia tertium de ejus operibus libellum scripsimus, ne et hic liber ab ejus virtutibus sit immunis, scribere in eodem aliqua de his quae nobis evidenter sunt comperta tractavimus, quia multa sunt, sicut saepe testati sumus, quae hactenus latuerunt. Exstat nunc in ipsa superius memorata basilica, quam in ejus honore fideles aedificaverunt, lapis, super quem virbeatus dicitur resedisse. Post multum autem tempus, Leo quidam presbyter, 900 ut sibi sepulcrum deponeret, lapidem sanctum a loco demovit: nec mora, ad domum suam cum tremore rediens, correptus a febre, die tertia exspiravit, cognitumque est offensum Antistitem habuisse. Hoc igitur nostro tempore gestum recolimus.

CAPUT VII. De arbore erecta. Fuit et in Nobiliacensi pago urbis Turonicae arbor, quae ab impulsu venti ruens, viam publicam impediebat. Quod iter cum vir beatus ageret, viantium motus misericordia, facto desuper signo crucis, erexit eam. Quae usque nunc stare juxta viam erecta visa est, etiam praemortua: quia spoliata cortice, vivebat tamen honore viri Dei; de quo cortice multi fideliter eradentes, ut dilutam aqua [ Ed., aquam] sumebant, mox medicamina capiebant. Vidimus etiam nos hanc arborem erectam.

CAPUT VIII. De oratorio Martiniacensis praedii. Igitur Turonico oppido oratorium erat propinquum, situm in villa Martiniacensi, in quo celebre ferebatur saepius orasse Martinum. Denique Guntharius abbas dum gregi monasteriali praeesset, si viam quae haud procul ab oratorio inceditur casu conferente tereret, oratione facta transibat. Post assumptum vero episcopatum, aggerem ipsum praeteriens, venit ante oratorium, sed distulit ad orationem in loco descendere: illico equus conversum habens caput ad oratorium, in media restat via. Dehinc verberatur calcibus, loris agitur, urgetur stimulis: sed tanquam aeneus non movetur. Tunc sacerdos sensit se virtute divina teneri; et descendens, facta oratione, equite ascenso praeteriit. Velim, o sonipes, si tibi os Dominus, uti quondam fecit asinae, reseraret, diceres quid 901 vidisti spectabile, ut non incederes; quid amabile, ut ostium cellulae contemplareris; quid formidabile, ut ascensorem orare compelleres. Nempe altiore voce clamares quia claritatem Martini cernens movere non es ausus, nisi tuus occursum debitum praeponeret dominus.

CAPUT IX. De oleo sepulcri ejus. Aredius autem presbyter ex Lemovicino, vir summae bonitatis ac sanctitatis, quadam vice dum mecum resideret in cellula, sollicitus esse coepi, si aliqua in oratorio miracula ubi reliquias beati Antistitis collocaverat ostenderentur. Qui ita retulit, quod tempore quo beatus Eufronius erat episcopus, ad Turonicam urbem venit, in qua diu commoratus plenam ampullulam olei de sepulcro sancti Antistitis abstulit. Regressusque ad domum, dum fatigatus ex itinere resideret, et viae labores matri referret, subito ficta percutitur tam graviter, ut nec anhelitum resumere posset. Conversus vero ad oratorium in quo beati Antistitis reliquiae tenebantur, deductaque in vigiliis nocte, mane de oleo quod attulerat, locum infirmitatis inunxit, sedatoque dolore convaluit. Post haec quidam manum inflatam ab spina percussam detulit, quae protinus ut de oleo delibuta est, incolumitati donatur. Mulier quae sensum perdiderat, et quibusdam horis daemonium putabatur habere, de hoc oleo tacta, sanata est. Nam et alius abbas, ejusdem cellulae proximus, de hoc oleo caeci oculos attigit, qui protinus visum recepit. Sed et cum multos energumenos exinde restituisset sanitati, uni qui atrociorem, ut credo, daemonem habebat, super caput de oleo posuit: illico daemonem per fluxum ventris egessit; et alteri in ungula pollicis daemonium descendit. Quo viso presbyter super digitum oleum infudit, moxque disrupto corio, sanguine defluente, discessit. Haec ille de oleo retulit.

CAPUT X. De uva vitis, quam ipse plantavit, et de cera sepulcri. 902 De uva quoque ex vite quam Sanctus plantaverat adjecit, quod assumptam eam in ampullulam recondidit, quam aqua complevit. Non post multum vero tempus, venit ad eum homo, cujus os a pustula mala tumefactum, caputque et oculi inflati ob nimium venenum praecludebantur. Cui ille infusa in os aqua de ampulla uvae [ Bal., oris], omnis tumor ac dolor gutta decedente discessit. Asserebat etiam grana uvae illius in ipsa aqua post quatuor annos adhuc viridia perdurare. De cera vero quam de sepulcro tulerat, adjecit. Surda et muta, quae, ut credo, daemonium habebat, ad eum accessit, in cujus aure de ipsa cera posuit; alia vero die veniens, gratias pro accepta sanitate retulit sacerdoti.

CAPUT XI. De Virtutibus ejus Ternodorensibus ostensis. Infra terminum autem Ternodorensis castri, quod ad Lingonicam civitatem pertinet, erat presbyter gressu debilis: cumque per viam pergeret, quae ad Dei ecclesiam ducit, obvium habuit senem cum puero. Erat autem uterque clericus, datoque sibi in vicem salutationis occursu, dixit senex ad presbyterum: Vis sanus fieri? Cui ille: Et quid humanum genus amplius concupiscit habere, nisi ut sospes vivat in corpore? Et senex, facto beatae crucis signaculo super poplitem, dixit presbytero: In nomine Domini nostri Jesu Christi, extende pedem tuum. Quem presbyter sine mora extendens, sanum ad se reduxit: et gratias agens, iter quo pergebat agere coepit. Vocatoque eo, puer qui cum sene erat, ait Et scis presbyter quis est qui te reddidit sanitati? Ignoro, ait. Cui ille: Sanctus Martinus Turonicae urbis antistes, ipse te virtute sua sanitati restituit. Tu vero, in loco in quo Sanctum stare vidisti, oratorium sine mora aedifica; erit enim populis salubre, si quae loquor expleveris. Nec 903 moratus presbyter, oratorium in eodem situ construxit; in quo nunc nuper multi paralytici gressum, caecique visum recipere meruerunt

CAPUT XII. De monasterio ejus in Hispania. In Hispaniis autem nuper factum cognovi (An. 583). Cum Leuvieldus rex contra filium suum ambularet, atque exercitus ejus, ut assolet, graviter loca sancta concuteret, monasterium erat sancti Martini inter Sagunthum atque Carthaginem Spartariam. Audientes autem monachi, quod hic exercitus ad locum illum deberet accedere, fugam ineunt, et se, relicto abbate sene, in insulam maris abscondunt. Advenientibus autem Gothis ac diripientibus res monasterii, quae sine custode remanserant, abbatem senio incurvatum, sed sanctitate erectum offendunt. Extractoque unus gladio, quasi amputaturus cervicem ejus, resupinus ruit, ac spiritum exhalavit. Reliqui vero haec videntes timore perterriti fugerunt. Quod cum regi nuntiatum fuisset, cum testificatione praecepit omnia quae ablata fuerant monasterio restaurari.

CAPUT XIII. De haeretico qui hominem illuminare voluit, sed excaecavit. Cernens autem praefatus rex tanta miracula per servos Dei qui nostrae religionis erant fieri, vocavit unum episcoporum suorum; dixitque secretius ad eum: Quamobrem vos, ut isti qui se Christianos dicunt, non ostenditis signa in populos secundum fidem vestram? Dicit ei episcopus: Saepius ego caecis lumen reddidi, et surdis auditum, nunc autem haec possum facere quae dicis. Et vocato ad se uno de haereticis, clanculo ait ad eum: Accipe quadraginta aureos, et clausis oculis reside in loco unde nobis est transitus; et praetereunte me cum rege, 904 exclama in virtute ut perditum lumen mea tibi credulitate restituam. Cumque hic accepta pecunia fecisset quod sibi fuerat imperatum, procedit novus Cirula regis ad dexteram, constipatus haereticorum caterva: exclamat et iste caecatus pecunia, ut fide episcopi reciperet oculos suos. At iste cum non minima arrogantia imponens manus super oculos ejus, ait: Secundum fidem meam fiat tibi. Haec eo dicente, ita obserati sunt oculi hominis cum dolore, ut non solum visum perderet, verum etiam dolum, quem avaritia impellente finxerat, publicaret.

CAPUT XIV. De altercatione haeretici cum catholico. Retulit alius vir fidelis spectasse se Christianum cum haeretico pro fide nostra certantem. Altercantibusque diu de divinis Scripturis, cum flecti non posset haereticus, ut agnosceret veritatem, ait: Si nostrae religionis, si Scripturarum sacrarum testimonia te ad credendum minime movent, vel virtutem individuae Trinitatis miraculis experire. Est digito meo annulus aureus: ego eum in ignem jacio, tu candentem collige. Projectumque inter prunas annulum, ita igniri permisit, ut eis similis cerneretur. Conversusque ad haereticum ait: Si vera est prosecutio tua, sume eum ab igne. Illo autem resistente, ait vir: Immensa Trinitas Deus, si aliquid indignum te credo, ostende. Certe si recta est fides mea, nihil mihi praevaleant haec incendia saeva. Et ablatum ab igne annulum diutissime palma sustinuit, et nihil est nocitus: sed magis confuso haeretico, catholicos reliquos fervore suae fidei roboravit. Hactenus hinc.

CAPUT XV. De Venantio abbate. Haud procul vero a basilica beati Martini, Venantius abbas requiescit (Sub fin. saec. V, 13 Oct.), 905 vir magnificae sanctitatis, qui multis infirmis in corpore positus opem accommodavit: qui impleto tempore a saeculo migrans, jugiter se in aeternum vivere virtutibus propriis manifestat. Nam si quis typos frigoriticos incurrens nocte una ad ejus tumulum deprecans vigilaverit, mox, compresso accessu, adipiscitur medicinam. Nam inter reliqua quae ibidem gesta vel vidimus, vel audivimus, mulierem quamdam a quartano typo correptam, sanatam aspeximus. Quae diuturno tempore ab hoc detenta contagio, neque cibum, neque somnum capere poterat, sed ita omni corpore deciderat, ut vix in ea vel illud vitale spiraculum remaneret. Ad hujus sepulcrum in gemitibus et oratione pernoctans, usque ad lucis adventum perduravit immobilis; mane vero sopori se collocans, cum expergefacta fuisset, nihil mali sentiens, sanata. discessit. Hujus autem sancti vitam nos scripsimus (Vit. Patrum cap. 16).

CAPUT XVI. De sancta Papula. Fuit et beata Papula valde religiosa (An. 500, 31 Jan.), quae cum saepius a parentibus flagitaret se in monasterio locari puellarum, eo quod in domo parentum, curis saeculi impedientibus, Deo servire non posset; et illi prae amore nollent eam a se separari, totondit comam capitis sui, indutaque virili habitu, Turonicam dioecesim adiens, in congregationem se contulit monachorum; ibique in jejuniis orationibusque degens, virtutibus deinceps multis emicuit. Erat enim tanquam vir inter viros, nec ulli erat cognitus sexus ejus. Parentes autem requirentes eam, nunquam reperire potuerunt. Interim abbate monasterii ad quod venerat defuncto, monachi propter virtutes assiduas hanc eligunt, ignorantes sexum, quod illa totis viribus renuit. Triginta autem annos in monasterio fuit a nullo agnita quid esset. 906 Ante tertium autem diem quam ab hoc mundo migraret, id monachis patefecit; et sic defuncta, ab allis mulieribus abluta, sepulta est, multis se deinceps virtutibus manifestans esse ancillam Dei. Nam et frigoritici, et aliis morbis oppressi, saepe ad ejus tumulum sanitati redduntur.

CAPUT XVII. De opertorio cujusdam sepulcri. In alio autem pago Turonico erat inter vepres et rubos sepulcrum positum (An . . . . 28 Jun.), in quo ferebatur episcopum quemdam fuisse sepultum: nomen ignorabant. Contigit vero ut cujusdam pauperis filius moreretur. Quo sepulto, cum pater opertorium sarcophagi non inveniret, ad hunc locum accessit, ablatoque de hoc sepulcro cooperculo, quod tam immane erat ut tribus duceretur paribus boum, texit corpusculum filii furto alterius sepulcri. Quod cum fecisset, surdus, mutus, caecus ac debilis est effectus; mansitque in hoc supplicio integrum fere annum. Dehinc apparuit ei quidam sacerdos per visum, dicens: Quid, inquit, tibi tuisque vim intuli, o vir, quia detexisti me, auferendo opertorium tumuli mei? Vade nunc, si vis sanus fieri, jube ipsum velociter revocari; quod si nolueris, protinus morieris. Ego enim sum Benignus episcopus, qui in hanc urbem peregrinus adveni. At ille suis innuens, accessit ad monumentum filii sui, elevatumque lapidem plaustro imposuit, reportatumque ut sarcophago reddidit, illico sanus effectus est. Nam in redeundo ita lapis levis erat, ut quem tria paria boum evexerant, boves deinceps duo revocarent.

CAPUT XVIII. De duarum virginum tumulis. Infra ipsum etiam terminum Turonicum erat mons parvulus, sentibus, 907 rubis, vitibusque repletus agrestibus, et tanta densitate labruscae contextus, ut vix aliquis intro posset irrumpere (An . . . . 27 Jan.). Ferebat enim fama duas Deo sacratas virgines in illo loco quiescere. Scilicet cum in vigiliis dierum festorum lumen accensum divinitus a fidelibus saepius cerneretur, unus audacior, et animi fretus auctoritate, ad locum accedere sub obscura nocte non metuit; atque cereum miri candoris immenso lumine fulgurantem aspiciens, admiratusque diu, discessit, aliisque quae viderat nuntiavit. Tunc nni de incolis loci se Virgines per visum ostendunt; exponunt se ibidem esse sepultas, ac sine tecto imbrium injuriam diutius ferre non posse; hic vero si sibi vellet esse consultum, incisis vepribus, tegumen tumulis adhiberet. Expergefactus vero, irruentibus aliis cogitationibus, tradidit oblivioni quae viderat. Alia vero nocte apparuerunt ei iterum, vultu minaci terribiliter comminantes, nisi locum tegeret, anno praesenti ab hoc saeculo migraret. Territus igitur vir ille visu, accepta secure, stirpe succisa, tumulos detexit, invenitque validas de cereis guttas in modum libani odore nectareo effragrare. Tunc deputatis bobus et plaustro, lapides congregat, et data aestate oratorium superaedificat: explicitoque opere beatum Eufronium, qui tunc Turonicam regebat ecclesiam (An. 572), ad benedicendum invitat. Sed ille jam defessus senio, excusat abire dicens: Vides, inquit, fili, quod senuerim, et hiems solito asperior ingruat: descendunt pluviae, ac venti cuncta turbine perflant, inflantur flumina, et ipsae quoque viae a frequentatione imbrium effusae, pene in lutum sunt dissolutae; et nunc non convenit aetati meae ista modo properare itinera. Haec audiens vir ille, discessit a conspectu sacerdotis, abiens valde moerens. Verum ubi sacerdos membra quieti laxavit, vidit duas Virgines astare sibi, quarum senior tristi vultu sic infit: Quid tibi ingratae exstitimus, beatissime pontifex? quid molestiae intulimus regioni tibi a Deo commissae? Cur nos despicis? cur 908 ad consecrandum locum quem nobis vir fidelis aedificavit venire dissimulas? Veni nunc, obsecramus per nomen omnipotentis Dei, cujus nos sumus ancillae. Haec effata, genas lacrymis rigabat obortis. Expergefactus vero senex, vocat ecclesiasticae domus rectorem, dicens: Peccavi, non eundo cum homine. Ecce enim vidi duas virgines me ob id increpantes, et vereor Dei offensam incurrere, si illuc distulero ambulare. Acceleransque iter viam ingreditur. Igitur eunte illo quievit pluvia, austrorumque violentia saeva succubuit. Ipse quoque feliciter conficiens iter, benedicto loco cum pace regressus est. Nam referebat plerumque vultum incessumque virginum; et unam quidem dicebat prolixiorem, alteram minorem statu, non merito, utramque tamen nive candidiorem; quarum unam Mauram, Brittam alteram vocitabat, dicens se ab earum ore haec nomina cognovisse.

CAPUT XIX. Quid sanctus Eufronius de Chariberto rege praedixit. Ipse quoque pontifex cum a multis crebrius urgeretur, ut ad occursum Chariberti regis deberet accedere, et innectens moras ire differret, tandem commotus a suis, ait: Ite, praeparate iter, ut eamus ad occursum regis, quem visuri non sumus. Igitur imponens plaustris necessaria, et caballis ad iter praeparatis, jamque in hoc stante ratione ut deberet viam incedere, ait: Revertantur plaustra, laxentur equi, non modo hoc iter incedimus. Dicentibus autem suis quae esset haec levitas, ut quae tam instanter parari jusserat, tam facile deturbaret, ait secretius: Princeps, ad quem nos ire compellitis, obiit, nec viventem, si abierimus, inveniemus. Stupefacti audientes diem notant, et Sancti verba taciti servant. Advenientibus autem ab urbe Parisiaca hominibus, ea hora regem transiisse nuntiant qua sacerdos plaustra de itinere jusserat revocari.

CAPUT XX. De dedicatione oratorii nostri. 909 De oratorio autem nostro, in quo reliquiae sancti Saturnini martyris ac Martini antistitis cum Illidio confessore vel reliquorum sanctorum collocatae sunt, pro instructione credentium narrare aliqua non pigebit, qualiter se virtus beati Martini revelatione revelavit, ita ut appareret multis ignitus globus ille terribilis, qui quondam solemnia celebranti emerserat paucis visibilis, a capitis arce procumpens. Concepit enim inspirante divinae pietatis instinctu animus, ut cellulam valde elegantem, quam sanctus Eufronius ad usum promptuarii habuerat, ad opus orationis fideliter dedicarem. Qua diligenter composita, et altari ex more locato, ad basilicam sanctam vigiliis noctem unam ducentes, mane vero venientes ad cellulam, altare quod erexeramus sanctificavimus. Regressique ad basilicam, sanctas ejus reliquias cum Saturnini Julianique martyrum, vel etiam beati Illidii exinde solemniter radiantibus cereis crucibusque admovimus. Erat autem sacerdotum ac levitarum in albis vestibus non minimus chorus, et civium honoratorum ordo praeclarus, sed et populi sequentis ordinis magnus conventus. Cumque sacrosancta pignora palliis ac nafis exornata in excelsum deferremus, pervenimus ad ostium oratorii. Ingredientibus autem nobis, subito replevit cellulam illam fulgor terribilis, ita ut prae timore et splendore nimio astantium oculi clauderentur. Discurrebat autem per totam cellulam tanquam fulgur, non parvum nobis ingerens 910 metum: nec quisquam scire poterat quid hoc esset, et omnes pavore prostrati solo jacebant. Tunc ego: Nolite, inquam, timere. Virtus est enim sanctorum quam cernitis; et praesertim rememoramini librum Vitae beati Martini, et recolite qualiter verba sacrata promenti de capite globus ignis egressus, usque ad coelos visus est conscendisse; et ideo ne terreamini, sed ipsum nos cum sanctis reliquiis credite visitasse. Tunc timore postposito, magnificavimus Deum, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis (Psal. CXVII, 26, 27.). Sed illud anterius miraculum visum est paucis, istud apparuit populis universis; in illo fuit virtutis indicium, in isto gratiae supplementum; illud fuit tunc occultum propter jactantiam, istud manifestum est cunctis ad gloriam; ibidem ore festiva fideliter acta Domino nuntiantur, hic in novitate oratorii quod ad laudem Domini proficeret illustratione sanctorum pignorum consecratur. Ergo fideliter, ut oportet, a nobis quaerendus est et orandus, ut ille visitet hunc populum, qui plerumque orationis vota per hunc sacrum ignem sustulit in excelsum. Hunc enim ignem vel cum de monacho orante narravi, vel cum Brachionem abbatem a pignoribus sanctorum vidisse egressum ignem exposui, mysticum esse puto, eo quod non exurat, sed illuminet; sed nec sine divinae majestatis gratia, quae vel se prodere, vel apparere quibusdam potest.

CAPUT XXI. De sepulcro sancti Solemnis. Et licet de Turonica urbe aliqua jam scripserimus, tamen quoniam 911 nuper sancti Solemnis sepulcrum aspeximus, silere nequivimus quid factum sit apud Malliacense monasterium, quod in cacumine montis est constructum, ab antiquis vallatum aedificiis jam erutis (An. 519, 25 Sept.). Nam ferunt quod in eo loco cum crypta adhuc haberetur occulta, et nulli Christianorum locus ille esset revelatus, per singulas Dominicarum solemnitatum noctes ab habitatoribus lumen cernebatur accensum, sed nullus sciebat quid sibi hoc vellet mysterium: tantum suspicio retinebat homines aliquid ibidem retineri divinum. Interea advenerunt duo energumeni ex basilica sancti Martini, qui collisis in se palmis, clamare coeperunt, dicentes: Hic requiescit Solemnis beatissimus in crypta abdita. Reserate igitur sepulcrum amici Dei. Quod cum repereritis, velis tegite, lumen accendite, cultumque debitum ei exhibete: erit regioni huic salubre, si quae loquimur adimpleveritis. Et haec dicentes cum clamore magno, effodere tellurem ungulis nitebantur. Tunc videntes incolae quae gerebantur, accepto sarculo, effodientes aperuerunt cryptam, in qua per seriem graduum descendentes, repererunt sepulcrum magnum, de quo testabantur illi adhuc mente infirmi hoc esse sepulcrum Solemnis beatissimi, qui mox sensu discesserunt recepto. Post haec autem coeperunt, ad eum diversorum morborum aegroti confluere, et accepta sanitate redire incolumes. Sed et Lithomeris urbis ipsius indigena, cum ab quartani typi aegrotatione fatigaretur, 912 acceptis ex hospitiolo suo cereis, surrexit cum uno tantum puero, accessitque ad locum. Fusa vero oratione, accensis cereis, manuque propria per totam noctem detentis, vigilias celebravit. ab hoc morbo frigoritionis vel confractionis ullius pertulit gravitatem.

CAPUT XXII. De Maximo abbate. Fuit autem quidam religiosus (An. 400 . . . 20 Aug.), et virtutibus et nomine Maximus, et, ut liber Vitae ejus docet, quam versu conscriptam legimus, nostri fuit Martini discipulus. Qui occulere quod erat cupiens, apud Insulam Barbaram monasterii Lugdunensis peregrinari expetiit: manifestatus autem et ibi, ad patriam redire disposuit. Denique dum Ararim fluvium transire cuperet, nave impleta demergitur, ac ipse sacerdos pelago operitur, habens ad collum cum Evangeliorum libro ministerium quotidianum, id est patenulam parvam cum calice. Sed pietas divina non perferens perire quod suum est, ita de hoc periculo Domino jubente restitutus est littori, ut nec vitae damna perferret, nec rerum detrimenta lugeret. Impletumque est illud quod Psalmographus Spiritu sancto influente cantavit: Cum ceciderit justus non collidetur, quia Dominus firmat manum ejus (Ps. XXXVI, 21). Et iterum: Non necabit Dominus animam justi (Prov. X, 3). Deinde ad castrum 913 Cainonense urbis Turonicae veniens, monasterium collocavit: quod castrum cum ab Aegidio obsideretur, et populus pagi illius ibidem esset inclusus, hostis adversus effossum a latere montis puteum, quem obsessi ad usum habebant bibendi, obturat. Quod cum antedictus Dei famulus, qui tunc cum reliquis infra castri munitionem conclusus erat; cerneret, videretque populum consumi sitis injuria; orationem nocte tota fudit ad Dominum, ut respiciens populum hostes improbos effugaret, et non pateretur eos sitis ardore consumi. Tunc, revelante sibi Spiritu sancto, ait ad plebem: Quisquis habet vasculum, ejiciat foras in plateam, et deprecetur Dominum. Dabit enim vobis hodie largitas ejus aquas in abundantia, ut non deficiatis vos et parvuli vestri. Haec eo dicente, nubes subito texerunt coelum, et descendit imber magnus de coelo, cum tonitruis et coruscationibus, super castrum, duplum populis beneficium praebens, pluvia arcens sitim, fragoribus effugans hostem. Completaque sunt vasa omnium, et satiati sunt cuncti. Sicque obtentu sacerdotis, fugatis adversariis, populus salvatus a castro discessit. In monasterio autem loci illius plenus dierum transiit, ibique sepultus est: ad cujus sepulcrum saepius infirmi sanantur. Puerulus autem unus ex familia ecclesiae Turonicae in valetudinem corruit. Is cum anhelus occumberet, ac in extremis positus putaretur spiritum exhalare, ad ejus basilicam deportatus, protinus exstincta febre sanitati est redditus. Sed et puella de his mancipiis simili sorte febricitans, cum ante cancellos monumenti fuisset exposita, in ipsa die incolumitati est restituta. Ad nos vero cum horum notitia devenisset, puerum humiliatis capillis huic monasterio cessimus: puellam vero mutata veste coetui sanctimonialium conjungi praecepimus, ad serviendum Deo.

CAPUT XXIII. De Joanne recluso. 914 Requiescit haud procul ab hac basilica Joannes quidam presbyter (An. 400 . . . 5 Maii), natione Britto, in summa religione degens, per cujus manus Dominus multa signa sanitatum dignatus est operari: qui ob amorem divinum ab aspectibus se hominum cohibens, parvulam oratorii cellulam habebat ante ipsam Cainonensis vici ecclesiam. Ibique in viridariolo, quod manu propria excolebat, lauros arbores plantaverat, quae nunc vastis columnarum fomitibus jucundarum frondium amoenitate tenduntur; sub quarum umbraculo vir sanctus considens, aut legebat aliquid, aut scribebat. Cujus post obitum cum arbores illae, ut diximus, patulis diffusae ramis obumbrarent locum viridarii, una ex his vetustate senescens exaruit. Tunc custos loci effossa cum radicibus colomna, incisis ipsis cum ramis suis scamnum adaptat, in quo interdum aut resideret lassus, aut aliquid secure decideret, cum necessitas exegisset. Quod cum per duos annos aut fere amplius scamnum in hoc usu habuisset, tactus, ut credo, inspiratione divina, dolore cordis, ait: Vae mihi quia peccavi, ut arborem quam talis sacerdos propria manu plantavit, ego ad diversas necessitatum utar sessiones [ Mss., incisiones]. Et haec dicens, accepto sarculo, effossa humo, et incisis scamni pedibus, posuit ipsum sub terra, replevitque fossam humo. Mirum dictu! adveniente verno tempore, sicut reliquae arbores florescunt, ita et haec columna, quae viri manu, ut ita dixerim, sepulta fuerat, rediviva in sospitate virescens, novas frondes emisit. Exstant de ea hodie quoque virgulta in quinum senumque aut fere amplius pedum altitudine, quae annis singulis incrementum sumentia, a Domino sublevantur.

CAPUT XXIV. De Monegunde religiosa. 915 Apud ipsam vero urbem Turonicam beata Monegundis obiit (An. 570, 2 Jul.). Fuit autem ex Carnoteno territorio. Quae relinquens tam patriam quam parentes, ad hoc tantum Turonis expetiit, ut orationi vacaret: per quam Deus crebro miracula ostendere est dignatus. Nam si quis pusulam malam incurrisset, et ad eam veniens orationem precabatur; confestimque illa prosternebatur ad supplicandum Dominum, et colligens folia cujuslibet oleris aut pomi, saliva illiniebat, faciensque crucem super ulcus imponebat folium: confestimque ita omne venenum evanescebat, ut nihil dignum leti aegrotus ultra perferret. Quartanariis quoque et gulam dolentibus, data benedicta aqua saepius medebatur. Ad cujus nunc sepulcrum assidue infirmi confluunt et sanantur. Nam quanti frigoras passi, quanti a pusulis malis veneno incrassante praemortui, quanti a dysenteria ibi sunt sanati, viritim non potest explicari. Sed quoniam multa ex his in libro quem de ejus Vita conscripsimus (Vitae Patr. c. 19) memoravimus, quae deinceps gesta sunt tacere nequivimus. Probati archidiaconi nostri famula graviter a quartano typo quatiebatur, et jam prope annum in hac febre aegrotabat: quae inter manus parentum deposita super tumulum sanctum, domum incolumis est relata.

CAPUT XXV. De Senoch abbate. Senoch abbatis Vita dudum a nobis scripta fuit (An. 576, 24 Nov.). In quo libello multis ejusdem virtutibus memoratis finem fecimus: sed quoniam ad ejus tumulum virtus apparuit, sileri a nobis absurdum fuit. Nantulfus autem puer nimia caecitate detentus, et ipsam adhuc 916 adolescentiam aetatis primae ab hoc contagio deturpatam jugiter deflens, hujus sancti expetiit tumulum, atque prostratus, et humili prece subnixus, flagitat sibi ejus suffragio lucem perditam revocari. Quatriduum in hoc precatu perdurans, reseratis oculis illuminatus abscessit. Sed et nunc multi frigoriticorum aliorumque morborum detenti incommodo, ut pallii ejus aut decerpserint fimbrias, aut contigerint, mox sanantur. Hactenus de Turonicis.

CAPUT XXVI. De sancto Simeone a Columna. Simeon vero confessor, qui in columna pagi Antiochensis dicitur stetisse, frequenter incolis tribuit sanitates (An. 460, aut 463, 5 Jan.). Et quia, ut legitur in ejus Vitae libro, nullam unquam mulierem post conversionem oculis attentis inspexit; postquam vero columnae editiori se sanctitate fervens invexit, non modo extraneae mulieri, verumetiam nec propriae matri se videndum permisit, et nunc etiam locum ipsum ab hujus sexus defensat accessu. Nam ferunt quamdam mulierem indutam fuisse veste virili, et in basilicam ingredi voluisse columnae. Tractans secum misera agere posse per indumentum quod latere posset Altissimum: ignorans illud Apostoli, quia Deus non irridetur (Gal. VI, 7). Ilicet ibi veniens ad templum, erexit pedem, ut sanctum ingrederetur limen: tamen protinus retrorsum ruens, cecidit, et mortua est; satisque fuit populis, ne haec ultra mulier ulla praesumeret, cum in istam cerneret ultionem pessime irrogatam.

CAPUT XXVII. De sepulcris presbyterorum in basilica sancti Martialis. Igitur sanctus Martialis episcopus a Romanis missus episcopis (An. 250, 30 Jun.), in urbe 917 Lemovicina praedicare exorsus est; eversisque simulacrorum ritibus, repleta jam credulitate Dei urbe, migravit a saeculo. Erant tunc temporis cum eo duo presbyteri, quos secum ab Oriente adduxit in Galliam: verum ubi completi sunt dies eorum, ut et ipsi vocarentur de hoc saeculo, conjunctis sarcophagis, in eadem crypta in qua sanctus episcopus sunt sepulti; et unus quidem parieti proximus, alter vero huic contiguus erat. Super terram tamen utrique stabant: sed non poterat alteri propter illum qui primus erat honor impendi, hoc est non ibi palla expandi poterat, non lumen accendi. Quod cum incolae loci moleste ferrent, quodam mane accedentes ad cryptam, invenerunt sepulcra diversis parietibus esse locata; et sic accessus liber ad utrumque sepulcrum patuit, et qualiter beatus antistes ut cultor Dei veneraretur enituit.

CAPUT XXVIII. De miraculis ad sepulcrum ejus factis. Puella quaedam cui, nescio quo existente peccato, manus una diriguit, ac digiti palmae defixi erant, ad ejus sepulcrum advenit, confisa de virtute Confessoris, quod posset ejus intercessio manum aridam absolvere, cujus praedicatio populum vanis superstitionum ritibus irretitum absolvit. Celebratis ergo vigiliis in ipsa nocte festivitatis, dum attente juxta sepulcrum orat, manum suam directis digitis populo teste sanatam miratur attonita.

CAPUT XXIX. De eo qui loquelam a sacerdote recepit. Quidam eloquium emeruit hoc modo. Hic etenim, ut cruda 918 operatur rusticitas populorum, juramentum mendax in ecclesia protulit. Mox rigente lingua, mutus effectus est, ita ut non vocis humanae, sed bidentis mugitum simulare videretur. Adveniens autem ad hujus confessoris tumulum, prosternitur ad orationem, sensitque, ut postea asserebat, tanquam si aliquis guttur ejus tangeret: quod, ut credo, virtus erat dominici Confessoris Egressusque, presbyterum qui aderat nutu deprecabatur, ut signum crucis faucibus clausis imponeret. Quod cum presbyter fecisset, iterum prosternitur ad orationem; protinusque elevatus, vocis officio reddito, omnia quae pertulerat proprio patefecit eloquio.

CAPUT XXX. De sancto Stremonio episcopo Arverno. Per sanctum enim Stremonium, qui et ipse a Romanis episcopis cum Gatiano [ Mss., Catiano] beatissimo et reliquis, quos memoravimus, est directus, primum Arverna civitas verbum salutis accepit, eoque praedicante Salutare mundi Redemptoremque omnium Christum Dei Filium credere coepit (An. 250, 1 Nov.). Hujus autem sepulcrum apud Iciodorensem vicum habetur: ad quod cruda rusticitas, licet sciens quod quiesceret, nullum tamen ibi exhibebat honoris cultum. Post longinqua vero annorum curricula, Cautinus qui ipsius Arvernae urbis episcopus datus est, in diaconatu suo ecclesiam vici illius rexit. Igitur dum nocte quadam in lectulo cellulae suae, quae huic basilicae adhaerebat, decumberet, audivit psallentium quasi parum resonantibus vocibus: et surgens vidit templum magno splendente lumine, et obstupefactus aspicit intrinsecus, erat enim cellula illa in superiore contra fenestras templi; et vidit, 919 et ecce circa tumulum multitudo albatorum tenentium cereos, et psallentium. Quod diutissime cernens, cum discessissent, statim facto mane, jussit tumulum cancello vallari, ac palliolis nitentibus obvelari, praecepitque reverentiam loco illi impendi. Ex hoc enim oratio super tumulum funditur, et auxilia Antistitis impetrantur. Haec ab ipsius episcopi ore audivi.

CAPUT XXXI. De eo qui eulogias accepit a sacerdote. Magna enim gratia est, si sacerdotium digne custodiatur in actu. Si enim homini iniquo ac persecutori justitiae tantum contulit sacerdotium, ut prophetiam mereretur, id est Caiphae, qui prophetavit unum oportere mori de populo, ne gens tota periret (Joan. XI, 50); quanto magis timentibus Deum, et sancte ac pure sacerdotium custodientibus, tribui potest a majestate divina, ut etiam, juxta Jacobum, prosit infirmis cum oratione visitatio sacerdotis (Jac. V, 15), et plerumque conferat praesidium sola tantum eulogiarum porrectio ejus ex manu, secundum illud quod apud Arvernos gestum in adolescentia mea in veritate cognovi. Quidam presbyter solitarius iter carpens, ad hospitiolum cujusdam pauperis Limanici mansionem expetiit. Qua accepta, juxta morem sacerdotum, nocte a stratu suo consurgens, orationi astitit; sed et homo, quem necessitas compellebat lignum ex silvis evehere, valde mature surrexit; et sicut mos rusticorum habet, nondum inchoante luce, postulat cibum a conjuge, quae sine mora porrexit. Acceptum vero homo ille panem, non prius comedit quam a sacerdote benediceretur, aut ab eo eulogias acciperet. Quibus acceptis, sumpsit et abiit. Cumque ad amnem adhuc ante lucanum venisset, imposito plaustro cum bobus in ponte, qui super navem locatus erat, alterum transmeare coepit in littus: verum 920 ubi in medium amnis devenit, audivit vocem dicentem: Merge, merge, ne moreris. Cui respondens vox alia ait: Sine tua enim admonitione quae proclamas fecissem, si res sacra meis conatibus non obstaret. Nam scias eum eulogiis sacerdotis esse munitum, ideo ei nocere non possum. At ille voces audiens, et personam nullius cernens, ac de se verba jactari cognoscens, consignans se cruce dominica gratias Deo egit, quod ei pars adversa praevalere non potuit. Tunc in littus ulterius progrediens, cum optato onere domum regressus est salvus.

CAPUT XXXII. De Duobus Amantibus. Duos fuisse apud Arvernum, virum scilicet et puellam, refert antiquitas, qui conjuncti conjugio, non coitu, et in uno stratu quiescentes, non sunt ab alterutro polluti in voluptate carnali (An. 500, . . . 25 Maii). Post multos vero annos cum eis esset latenter vita castissima, ex consensu pari, vir tonsuratus ad clericatum, puella vero religiosum induit vestimentum. Factum est autem ut impletis diebus puella migraret a saeculo; denique vir ejus praeparata sepultura, exhibuit corpusculum ad sepeliendum. Cumque eam sepulcro reconderet, arcanum quod inter eos convenerat, elevatis manibus ad coelum pandit, dicens: Gratias tibi, rerum omnium artifex, ago, quod sicut mihi eam commendare dignatus es, ita tibi reddidi ab omni voluptatis contagio impollutam. At illa subridens, ait: Sile, sile, vir Dei, quia non est necesse ut fatearis nostrum nemine interrogante secretum. Post haec obtecta opertorio recessit. Non post multum vero tempus et ipse migravit a saeculo, sepultusque est in loco suo. Erant autem in una quidem basilica, sed e diversis parietibus utrumque sepulcrum habebatur; et unum quidem ad meridiem, alterum ad aquilonem. Mane autem 921 facto, inventa sunt pariter esse sepulcra, quae usque hodie sic perdurant. Idcirco nunc incolae Duos Amantes vocitant, et summo venerantur honore.

CAPUT XXXIII. De Amabili presbytero. Fuit etiam in supradicta Arverna urbe admirabilis sanctitatis Amabilis quidam, vici Ricomagensis presbyter, qui virtutibus magnis praecellens, saepe serpentibus dicitur imperasse (Saec. V, 19 Oct.). Nam ad hujus tumulum cum dux Victorius despexisset orare, affixo e regione equo, nequaquam poterat amovere. Quem cum flagris stimulisque urgeret, et ille quasi aeneus staret immobilis, tandem aliquando dux a suis commonitus, qui, ut ita dicam, ipsi pecudi similis erat factus, ad orationem descendit; cumque fideliter orasset, quo voluit ivit. Ad hujus sepulcrum energumenum vidi mundatum; perjurantem diriguisse ut ferrum, crimen confessum, illico absolutum

CAPUT XXXIV. De Georgia religiosa. Fertur etiam fuisse in ea urbe puella quaedam, religiosa atque devota Deo, quae in rure commanens, quo ab urbica populatione submota liberius dignas Deo laudum hostias exhiberet, quotidie autem jejuniis et orationibus insistebat (An. 500, 15 Feb.). Factum est igitur, ut migrans ab hoc mundo, ad basilicam oppidi causa sepeliendi portaretur: verum ubi levato feretro corpus per viam 922 ferri coepisset, adveniens grex magnus columbarum super eam volare coepit, atque illuc volitando sequi quo haec a proximis ferebatur. Qua in basilicam delata, grex totus super tectum aedis ipsius visus est consedisse; illaque sepulta, ad coelos evolavere columbae. Unde non immerito Georgia nuncupata est, quae sic exercuit mentem cultura spiritali, ut adepto virginitatis sexagesimi fructus proventu, egrediens de saeculo, coelestibus honoraretur exsequiis.

CAPUT XXXV. De sepulcro effracto in basilica sancti Venerandi. In basilica autem sancti Venerandi, quae sancti Illidii est proxima, transvoluta [ Id est, fornice instructa] cellula a parte occidentis fuit in qua multa ex marmore Pario sepulcra sculpta sunt, in quibus nonnulli virorum sanctorum ac mulierum religiosarum quiescunt. Unde non ambigitur eos esse Christianos, quia ipsae historiae sepulcrorum de virtutibus Domini et apostolorum ejus expositae sunt. Eo quoque tempore, quo Georgius Vellavorum civis Arvernae urbis comitatu potiebatur (Circ. an. 569), pars transvolutionis illius, quae per longinquae incuriae negligentiam pluviis erat infusa, super unum eorumdem sarcophagum ruit, opertoriumque ejus impulsum in frusta comminuit: in quo apparuit puella jacens, ita membris omnibus solidata, quasi nuper ab hoc saeculo fuisset assumpta. Nam facies manusque ejus cum reliquis artubus integrae erant, cum ingenti caesariei 923 longitudine, sed credo eam aromatibus fuisse conditam: vestimentum autem, quod artus tegebat exanimes, agnarum erat, illaesumque, nulla putredine resolutum, ac nigredine quacunque fuscatum. Quid plura? ita apparebat integra, ut dormiens potius quam mortua putaretur. Autumabant autem quidam nostrorum ob candorem vestimenti holoserici in albis eam transiisse. Aiebant enim annulos murenulasque aureas circa eam repertas, et clam ne episcopus sentiret, ablatas: nulla tamen aetas temporis nostri cujus meriti, generisque, aut nominis fuerit, aut opinione, aut lectione cognovit. Dum autem hoc corpusculum per anni unius spatium detectum jaceret, nec esset, qui respectu humanitatis huic adhiberet sepulcro tegumen, contigit ut uxor antedicti comitis post obitum viri graviter aegrotaret, ac diuturna valetudine obtenta, oculorum lumine mulctaretur. Quae laxata a febre, vocat medicos, diversa adhibet studia, largitur et praemia: sed nullis potuit modis ab eisdem elicere medelam; donec tandem aliquando pietas Domini commota respiceret. Apparuit enim ei persona quaedam per visum noctis, dicens: Si vis visioni pristinae restaurari, perge quantocius, et require lapidem mundum, ac sarcophagum puellae quiescentis, quod in basilica sancti Venerandi detectum habetur, citius tege: mox detectis visibus oculorum tuorum, clare cuncta prospicies. Quo facto, ut vas illud clausit opertorio, protinus apertis oculis lumen recepit ex integro. Unde non ambigitur esse eam nobilis meriti, quae talia praestare potuit aegrotanti.

CAPUT XXXVI. De aliis sepulcris sanctorum in eadem basilica. Sunt autem in hoc loco multa sepulcra quae, ut diximus, fidelium 924 esse probantur. Habetur enim ibi tumulus huic a laeva contiguus, longitudine, latitudine, altitudine, omnique positione consimilis. In hujus fronte superiore habetur scriptum: SANCTAE. MEMORIAE. GALLAE (An . . . . . . , 31 Maii). Est et illud nihilominus sepulcrum sculptum meritis gloriosum, inter egressum basilicae sancti Illidii et ingressum templi beati Venerandi in edito positum, in quo ferunt Alexandrum quemdam religiosum fuisse sepultum; de quo frequens infirmorum necessitas, eraso pulvere, hausta dilutione, extemplo consequitur sospitatem; unde tam frequens exigitur [Al., exsequitur] medicamentum, ut pro assiduis beneficiorum commodis transforatum ab aspicientibus cernatur. E regione autem hujus sepulcri, si ingrediaris per ostium in basilicam sancti Venerandi, dextra de parte sepulcrum parvulum contemplaberis super terram situm, rusticiori formatum lapide, sed ignotum est omnibus quis quiescat in eo. Nam haberi in eo divinum aliquid res ipsa quam dicturus sum pandit. Mendicus quidam, ut ipsi oculis nostris inspeximus, super ipsum erat solitus considere, sed credo eum, ut fragilitas humana praebet, in aliquod indignum facinus obvolutum: quia virtute quiescentis cum sonitu magno excussus, longe projectus est, sepulcrumque medium crepuit, quod usque nunc ita cernitur. Indignum quippe se hominem humatus existimavit, qui super hos artus deberet facere sessionem. In hac enim basilica et beatus martyr Liminius est, sepultus (Circ. an. 258, 29 Mart.): cujus agonis historia cum ab incolis teneatur, nullus tamen ei cultus venerationis impenditur. Sunt enim ibi, ut diximus, illustrium meritorum viri, quorum nomina ignota incolis, scripta tamen, ut credimus, retinentur in coelis.

CAPUT XXXVII. De sanctorum Venerandi Nepotianique episcoporum sepulcris. 925 Est ibi et sepulcrum ipsius sancti Venerandi episcopi (An. 400, 18 Jan.), a quo haec aedes nomen accepit, sub analogio compositum, super quod caput per fenestellam quicunque vult, immittit, precans quae necessitas cogit, obtinetque mox effectum, si juste petierit. Ibi et sanctus Nepotianus episcopus requiescit (An. 388, 22 Oct.), qui fuit in saeculo summae vir sanctitatis, obtinens nunc cum Domini potentia, quae ab eo fuerint implorata. Saepe enim super haec sepulcra frigoriticorum oratio fusa desideratam obtinet medicinam.

CAPUT XXXVIII. De monacho, quem orantem abbas spectabat. Magna quondam fuerunt mundi luminaria quae, ut sol radiis, ita mundum virtutibus illustrabant. Aiunt ergo in quodam monasterio fuisse monachum, qui cum apud alios juxta regulas monasteriorum orationi et lectioni insisteret, secretius tamen atque peculiarius omnipotenti Deo sacrificia reddebat orationum. Nam post impletum in oratorio cursum, elabebatur clam a praesentia fratrum: et abiens inter condensas rubos, buxosque, et ilices, ubi jam spes erat quod a nullo nisi a solo inspiceretur Deo, prosternebat se in orationem. Verum postquam decumbens Dominum diutissime deprecatus fuisset, elevans se ab humo, erectis ad coelum palmis atque luminibus, psalmorum tacite seriem recitabat: et in tanta compunctione coelo erat intentus, ut rivi lacrymarum ab ejus oculis vehementer effluerent. Quod cum unus fratrum, cautius prosequens, praevidisset, abbati non siluit. Ille vero attentus quando ad haec agenda properaret, 926 prosecutus est a longe, et prostratus solo spectabat [Al., exspectabat] quid fidelis discipulus exerceret. At vero attentus a longe, vidit miraculum magnum. Nam ab utraque parte oris ejus flamma processerat, et in longo paulatim deducta, quasi fumiculus super eum ascendit, conjunctaque simul pharum magnam effecit, quae usque ad coelos videbatur scandere: et quanquam coma in sublimi producta excrevit, non tamen erat noxia capiti. Stupens visu abbas, compressit se paululum: ille vero completa oratione ad monasterium rediit. Abbas autem per viam aliam est secutus, multis postmodum opprobriis monachum arguens ad vanam gloriam coercendam, non tamen indicans quae vidisset.

CAPUT XXXIX. De igne qui a reliquiis sanctorum saepe prorupit. Mysticum, ut opinor, hic ignis continet sacramentum, et tenebrae sensus mei eum intelligere non queunt, qualiter apparens lumen tantum praebet, nec quidquam adurit: unum tantum scio, quod justis aut super justos apparent ista. Nam Moysi in rubo reliquisque patribus apparebat in holocausto. Beati quoque Martini prorumpens e capitis vertice, coelorum ardua penetravit. Nam et Brachionem abbatem saepius audivi referentem, sicut in libro (Vit. Patrum cap. 15) Vitae ejus scripsimus, dum in antedicti pontificis basilica nocturnas excubias celebraret, et reliquiae sanctorum a peregrinis delatae super altare haberentur, subito globus ignis ab eisdem emergens usque ad cameram templi visus est conscendisse, sed non multis, ut ipse aiebat, ostensus est. Sic et in dedicatione oratorii nostri apparuit, sicut supra memoravimus (Cap. 20).

CAPUT XL. De visionibus pro patris mei infirmitate habitis 927 Sed nec illud absurdum est credere, quod saepius per visiones expertas Dominus revelare dignatur, qualiter aut honorentur sancti, aut infirmi medicamina consequantur. Nam recolo gestum in infantia, cum pater meus ab infirmitate humoris podagrici laboraret, et ardore febrium ac doloribus multis attenuatus, lectulo decubaret, vidisse me in visu noctis personam, dicentem mihi: Legisti, ait, librum Jesu Nave? Cui ego: Nihil aliud litterarum praeter notas agnovi, in quarum nunc studio constrictus affligor. Nam hic liber prorsus an sit ignoro. Et ait: Vade, inquit, facitoque bastulam parvulam ex ligno, quod hoc nomen recipere possit, scriptumque ex atramento sub paterni capitis fulcrum colloca; erit enim ei praesidium, si quod loquor impleveris. Mane autem facto, matri quae videram indicavi; jubet impleri visionis praecepta. Quod cum fecissem, statim genitor ab infirmitate convaluit. Decurso quoque alterius anni curriculo, iterum ab hoc incommodo capitur: accenditur febris, intumescunt pedes, dolore pessimo nervi intorquentur. Haec illo perferente, dum cum magno gemitu in stratu decumberet [Al., decumberem], vidi iterum personam in visione interrogantem me, si librum Tobiae cognitum nunc haberem. Respondi, quod non legerim. Qui ait: Noveris hunc fuisse caecum, cujus filius, angelo comite dum iter ageret, in flumine piscem cepit, cujus, indice angelo, cor jecurque sustollens, patris subfumigat oculos, qui statim fugatis tenebris lumen recepit. Vade igitur tu, et fac similiter, et accipiet refrigerium dolorum genitor 928 tuus. Haec matri cum referrem, confestim pueros ad amnem dirigit: piscis capitur, subtracta sunt de extis quae jussa fuerant, et prunis imposita. At ubi primum fumus odoris patrem attigit, protinus tumor dolorque discessit.

CAPUT XLI. De sancto Germano Autisiodorensi. Germanus autem gloriosus confessor in urbe Roma obiit (An. 448, 31 Jul.): inde vero levatus post dies sexaginta, ad civitatem Autisiodorum delatus, sepulturae mandatus est. Tempore autem Teudechildae reginae, Nunninus [Al., Numnius] quidam tribunus, ex Arverno de Francia post reddita reginae tributa revertens, Autisiodorensem urbem adivit, causa tantum religionis: provolutusque ad beati sepulcrum, cum diutissime orasset, extracto de vagina tigre, lapidem qui super venerabile sepulcrum habebatur, nemine vidente percussit. De quo excussa particula modica, tanquam aeneus diriguit, ita ut nullum membrum posset ullatenus judicare, aut vocem emittere. Videntes autem eum pueri sic jacere, nesciebant quid ei evenisset. Accedens vero unus eorum, cum eum interpellaset, nullum ab eodem responsum accepit. Tunc ille, ut erat rigidus, in corde intelligens se damnatum, vovit dicens: Scio me praesumptuosum exstitisse, beatissime Confessor, sed devotio exegit ut praesumerem: et ideo si medignaris absolvere, et ad propria cum tua gratia redire permiseris, in basilica has reliquias condens, festivitatem tuam devotissime annis singulis celebrare curabo. Cujus clausum murmur vir Sanctus intelligens, eum absolvit, et abire eum permisit incolumem. Qui veniens reliquias illas in ecclesia posuit, et Sancti festa per singulos 929 annos fideliter celebravit. Quodam autem tempore ad supradictam basilicam, in qua reliquiae conditae sunt, cum Avito episcopo accessimus. Quo cum sanctus pontifex jejunus ingressus fuisset hora quasi decima, omnes qui cum eo eramus, odorem liliorum et rosarum naribus hausimus, quod nobis beati pontificis praestitum merito non ambigimus. Erat enim mensis nonus. Actum in vico Musiacas.

CAPUT XLII. De Hilario Divionensi senatore. Apud castrum Divionense Hilarius quidam ex senatoribus habitavit, habens conjugem, ex qua et filios dicitur suscepisse (Saec. V, 28 Nov.). Sed omnem domum suam ita in castitate atque omni puritate tam animi quam corporis excolebat, ut nullus ibi adulterium exercere praesumeret, essetque impletum in hac domo, quod dudum sancto repletus Spiritu Apostolus praedicavit: Honorabile connubium, et torus immaculatus (Heb. XIII, 4). Hic itaque tam inter dominos, quam inter famulos castitate pollente, obiit vir ille: qui qualis quantusque fuerit juxta saeculi dignitatem, sepulcrum ejus hodie patefacit, quod marmore Pario sculptum renitet. Quo defuncto, et juxta humanam consuetudinem sepulturae mancipato, mulier deducto anni circulo aegrotavit, obiitque atque abluta est. Et quoniam sepulcrum illud tam immensum erat, ut ipsam juxta imperium viri susciperet, amoto opertorio, dum locaretur in tumulo, subito elevata viri [Al. vir] dextera conjugis cervicem amplectitur. Quod admirans populus, deposito secessit 930 opertorio cognovitque quae eis castitas, qui timor in Deum, quae etiam inter ipsos dilectio fuisset in saeculo, qui se ita amplexi sunt in sepulcro.

CAPUT XLIII. De sancta Florida et Paschasia. In hac autem basilica et sancta Florida quiescit (An. . . . , 10 Jan.), quae, ut ferunt incolae, veste mutata, religiosa valde fuit. Est haud procul et alia basilica, in qua Paschasia sancta quiescit (An. 177, 9 Jan.). Haec fertur apparuisse structoribus basilicae sancti Benigni martyris, qui secus habetur, hortans ut ad opus coeptum insisterent, scirentque se Martyris adjutorio adjuvari. Quae in basilicam suam regressa nusquam comparuit.

CAPUT XLIV. De sancto Tranquillo episcopo. In hoc loco et Tranquillus beatus confessor requiescit, super terram sepulcrum habens, de quo magnum beneficium praestatur petentibus (Saec. VI, 15 Mart.). Nam de mussulis supernatis medicamina populi promerentur, unde ego valde experimentum tuli. Namque cum manus meae minutis efferbuissent pusulis, et dolores pessimos ob hoc graviter sustinerem, de hac mussula tactas, quiescente humore, protinus retuli sanas.

CAPUT XLV. De Severino Burdegalensi episcopo. Habet et Burdegalensis urbs patronos venerabiles (An. 400, 23 Octob.), qui saepius 931 se virtutibus manifestant, sanctum Severinum episcopum suburbano murorum summa excolens fide: et licet jam dixerimus in prologo libri hujus, ut ea tantum scriberemus quae Deus post obitum sanctorum suorum eis obtinentibus est operari dignatus, tamen non puto absurdum duci, si de illorum vita memoremus aliqua, de quibus nulla cognovimus esse conscripta. Sanctus igitur Severinus, ut ipsorum Burdegalensium clericorum fidelis ratio profert, de partibus Orientis ad eamdem destinatur urbem. Dum autem iter ageret, et ecclesiam Burdegalensem Amandus episcopus regeret (An. 400, 18 Jun.), apparuit ei Dominus in visu noctis, dicens: Surge, et egredere in occursum famulo meo Severino: et honora eum sicut honorari Scriptura sancta docet amicum Divinitatis; melior est enim te, meritisque sublimior. Exsurgens autem Amandus episcopus, accepto bacillo in manu sua, perrexit in occursum ejus, nihil de viro sancto sciens, nisi quae Dominus revelasset. Et ecce sanctus Severinus veniebat quasi obviam ei. Tunc appropinquantes sibi, ac propriis se nominibus salutantes, ruunt pariter in amplexus, deosculatique, fusa oratione, ecclesiam cum magno psallentio sunt ingressi. Quem deinceps in tantum dilexit ac veneratus est Amandus episcopus, ut eum in locum suum substitueret, ac ipse quasi junior habebatur. Denique post paucos annos, obiit beatissimus Severinus: quo sepulto, Amandus episcopus recepit locum suum, quem ei non dubium est per obedientiam redditum, quam in Dei Sanctum exercuit. Ex hoc incolae, cognita ejus sanctitate, patronum sibi asciscunt, certi quod si quandoque urbem aut morbus obrepat, aut hostilitas obsideat, aut aliqua querela percellat, protinus concurrentes populi ad basilicam Sancti 932 indictis jejuniis, vigilias celebrant, devotissime orationem fundentes, et mox ab imminenti calamitate salvantur. Vitam tamen hujus, postquam haec scripsimus, a Fortunato presbytero conscriptam cognovimus.

CAPUT XLVI. De Romano ejusdem urbis presbytero. Habetur in hoc territorio et sanctus Romanus presbyter, quem, ut scripta Vitae ejus edocent, Martinus noster sepulturae locavit (An. 382, 24 Nov.). Est autem sepulcrum ejus contiguum Blaviensi castello super littus amnis Garonnae, in quo saepius naufragio perituros virtutis suae salvat occursu, proclamantes inter fluctus torrentis undosi: Miserere nostri, sancte Romane confessor Dei. Sed mox sedata tempestate, optato littore potiuntur. Nec fas est tamen ullum perire naufragio, qui ejus basilicam amnis de medio contemplari meruerit. Quod et nos valde in grandi necessitate experti sumus. Nam cum imber creberrimus per multos defluens dies, amnem Garonnam extra littora ejecisset, atque impellente vento validis fluctibus exundaret, elevarenturque fluctuum montes validi, qui non parvum intuentibus ingererent metum, exoratus beatus Confessor obtinuit, sicut credimus, virtutis suae suffragio, ut compressis fragoribus, planum praeberet fluminis alveum: et sic ingressi navem, ad ripam alteram sine periculo sumus devecti.

CAPUT XLVII. De duobus presbyteris psallentibus. Sunt etiam sub ejusdem territorii vico sepulti duo presbyteri ( An. . . . . ), ut res 933 ipsa declarat, egregiae sanctitatis viri. Nam eos post sepulcra vivere, ipsius rei miraculum quae geritur manifestissime docet. In una quidem sunt sepulti basilica, sed e diversis parietibus. Nam unius eorum sepulcrum a parte Austri, alterius habetur ad Aquilonem. Igitur eum ad implendum officium clerici psallentium coeperint exercere, et, choris a se factis, Domino turba canora concinere, miscetur publico [Al., publica] vox utriusque psallentio: et unus quidem chorus unius vocis adjutorio adjuvatur, alius vero alterius vocis modulamine convalescit. Tantaeque est suavitatis hujus concentus, ut audientium saepe mulceat attentos auditus. Probantur et cum his pleraque indulgeri beneficia, si fidelis oratio praemittatur. Agitur autem hoc in vico Vodollacensi

CAPUT XLVIII. De Ecclesia Reontiensi. (Saec. V.) Haud secus et Reontio villa est in qua cum esset ecclesia Catholica, advenientibus Gothis, ad suam sectae immunditiam eam transtulerunt. Est autem secus eam domus magna, cumque adveniret vigilia Paschae, hic cum haereticorum sacerdotibus parvulos in ecclesia nostra tinguebant [ Mss., tingebat]; ut negato scilicet sacerdoti aditu baptizandi, facilius ad hanc sectam populus implicaretur. Sed ille sagaci intentione, dum ii in ecclesia nostra essent, hic praeparato ministerio, in domo eorum baptizare coepit, illis in ecclesia baptizantibus: sed praecurrente divina 934 ultione de infantulis quos ibi haeretici tinxerant, id est bis denos, nullus ad Clausum pertingere potuit vivens. Quod videntes haeretici, et domum suam ecclesiam fieri timentes, presbytero suam ecclesiam reddiderunt. De his vero quos ille baptizavit, nullus eo tempore est defunctus, nisi quem Dominus post legitimam aetatem vocare dignatus est.

CAPUT XLIX. De Justino et Misilino [Al., Similino] presbyteris. Infra terminum autem Beorretanae urbis, in vico Sexciacensi, sanctus Justinus presbyter quiescit (An . . . 1 Maii). Qui cum multis virtutibus polleat, saepius ad sepulcrum ejus energumeni declamantes mundantur. Hujus meritis ac sanctitate propinquus est Misilinus, qui ejusdem ordinis officium in Ecclesia habuit: qui apud Taluam vicum hujus territorii quiescit, similibus florens virtutibus.

CAPUT L. De sancto Severo presbytero. His urbe et termino sociatus sanctus Severus, et ipse presbyter ordinatus, nobili stirpe progenitus (An. 500, 1 Aug.). Nam in rure domus Sexciacensis, quod in ejus sessione subsistebat, ecclesiam aedificavit: exinde iterum in alia villa aliud aedificavit templum Dei, utrumque tamen sanctorum reliquiis communivit. Cum autem dies 935 Dominicus advenisset, celebratis missis uno in loco, ad alium pergebat. Erat autem inter utrasque ecclesias spatium, quasi millium viginti. Hoc ei erat opus per singulos Dominicos dies. Factum est autem quadam Dominica, dum hoc iter tereret, et velocius cornipedem calce verberans properaret, caput ejus ramus mespoli arboris percuteret. At ille injuriam sentiens, ait: Arescere te jubeat Deus, cujus nutu de terra egressa es. Et confestim aruit arbor usque in ipsis virtutis suae radicibus. Ille vero accedens quo ibat, celebratis solemniis, fuit in eodem loco tribus diebus. Quarta autem die regressus, cum vidisset arborem aridam, ait: Vae mihi qui in amaritudine cordis maledixi huic arbori. Et ecce enim qualiter aruit. Et descendens prostravit se ad radices ejus, et ait ad Dominum: Deus omnipotens, cujus nutu omnia gubernantur, cujus imperio non nata creantur, creata vivunt, mortua reformantur: cujus salubre praeceptum tenentes, vivere nos post mortem corporis hujus credimus per futuram resurrectionem, tu praecipe ut revirescat haec arbor, et sit sicut antea. Et statim quasi per aliquam venarum dispositionem humor a terra consurgens, per totos arboris patulae ramos uberi irrigatione diffunditur, laxansque nodos arentes, prorumpentibus foliis, revixisse ab astantibus est mirata. Magna enim illi fuit virtus ac eleemosyna, ita ut, sicut superius dictum est, de domibus suis ecclesias faceret, ac facultates suas in cibos pauperum erogaret. In una vero earum sepulcrum suum deposuit, in quo et sepultus est. Solitus erat namque flores liliorum tempore quo nascuntur, colligere ac per parietes hujus aedis appendere.

CAPUT LI. De lilio sepulcri ejus. Unde qualis fuerit vita ejus in hoc saeculo, ita Domino cooperante 936 clarescit, ut evidentibus nunc prodigiis designetur. Igitur lilium, quod diximus ab eo collectum, atque in basilica sepulcri ejus positum, praetereunte tempore, laxatis deorsum florum foliis, arente coma emarcescit: et ita siccatum videtur, ut si contingatur manu, putetur in pulverem extemplo resolvi, totumque annum in hac ariditate perdurat. Adveniente vero die, quo Confessor migravit a corpore, in rediviva viriditate resurgit. Videasque foliis paulatim revirentibus ipsos flores attolli, et sine ullo aquae ac telluris humore, in ea specie qua quondam fuerat, renovari. Et sic beatus Confessor profert novos flores e tumulo, qui cum sanctorum reliquis [Al. reliquiis] ut palma floret in coelo.

CAPUT LII. De sepulcris quae elevantur. Sub termino quoque Vici Juliensis sunt tres presbyteri consepulti, ut fertur per antiquam relationem (An . . . ), nullius consanguinitatis propinqui vinculo nisi tantum in amore Dei socii, e coelo fratres effecti, qui unius loci spatium, sepulcris juxta positis, assiduitate miraculorum illustrant. Qui cum multorum annorum curricula in his ubi sepulti sunt loculis quiescerent, scissum nuper pavimentum, quod calce atque comminuta testa quasi silex durissima fusum erat, unius sepulcri cacumen apparuit. Quo paululum elevato, tellus scissa apicem alterius patefecit. Illoque emicante, secutus est tertius tumulus, qui nunc juxta initium ostensionis suae gradatim elevantur super terram. Sed nunc jam primus liber a mole terrena, liberum se visibus praestat humanis; duo adhuc sequuntur, sed annis singulis proficiunt ad egressum. O admirabile mysterium Deitatis! quod artuum sepultorum puritatem manifestat saeculo, dum prodit e pavimento, et praeparat ad 937 resurrectionem non verimi non morituro dandos, sed luci solis claritati aequandos, ac dominici corporis conformatione clarificandos. Sunt autem haec sepulcra infra terminum quem superius diximus, apud vicum Atroam.

CAPUT LIII. De sepulcro Thaumasti episcopi. Thaumastus quoque, juxta expositionem nominis sui, admirabilis sanctitate, Momociacensis urbis fuisse fertur episcopus: de qua urbe nescio qua causa demotus, Pictavum oppidum petiit, ibique praesentem vitam, in bona perdurans confessione, finivit (An . . . 1 Jan.). Cui quae sit merces in coelo, ad ejus ostenditur tumulum; eumque inhabitare paradisum prodit virtus egrediens de sepulcro: illudque in eo veraciter ostenditur, quod Dominus Jesus Christus in Evangelio Marthae dicit: Qui credit in me, etiam si moriatur, vivit: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XIII, 25, 26). Hic ergo super terram sepulcrum habet ante ipsum atrium beati Hilarii. De quo tumulo erasus a multis pulvis, et haustus, ita dolori dentium febriumque medetur, ut qui hauserit, miretur effectum. Nam ita haec benedictio assidue expetitur, ut jam in uno loco sarcophagus appareat transforatus.

CAPUT LIV. De Lupiano confessore. Infra ipsum Pictavorum terminum, qui adjacet civitati Namneticae 938 id est, in vico Ratiatensi, Lupianus quidam in albis transiens requiescit (Saec. IV, 11 Oct.). Hic fertur a beato Hilario antistite donum baptismatis suscepisse; sed mox, ut diximus, migravit a corpore. Cui a Deo bonorum omnium largitore tanta est gratia attributa, ut ad ejus sepulcrum caecus visum, paralyticus gressum, mutus mereretur eloquium.

CAPUT LV. De Melanio Rhedonensi episcopo. Melanius autem Rhedonicae urbis episcopus, post innumerabilium signa virtutum, jugiter intentus coelo emicuit saeculo: super cujus sepulcrum miram Christiani fabricam celsitudine levaverunt (An. 530, 6 Nov.). Sed instinctu maligni, qui semper bonis adversatur operibus, quodam tempore ab igne comprehenditur. Palla etenim erat linea [ Ed. lignea], quae sanctum Confessoris tegebat sepulcrum: ilicet, ubi tignorum congeries flamma dominante truncatur, ruunt tegulae cum ligaturis, et reliquo tecti apparatu. Una tamen e trabibus flammato capite impetu ruinae propulsa, super tumulum Sancti ruit. Quae non modo succendere pallam, verum etiam conterere inter se et lapidem sepulcri potuerat. Ruit insuper et immensa multitudo carbonum. Alia quoque vela, quae vel parietibus vel ostiis dependebant, ad primum flammae flatum exusta sunt. Haec vero palla non solum non usta, verum etiam nec summo tenus ab igne decolorata est. Igitur expleto incendio, ingrediuntur populi cum ejulatu magno, et usque ad 939 sepulcrum Antistitis properant, inter fletus et lacrymas nova gaudia percepturi: removent desuper tumulum ligna cum flammis, apprehensumque tumuli velum, excussis prunis, mirantur omnes illaesum.

CAPUT LVI. De Victorio Cenomanorum episcopo. Victorius Cenomanorum episcopus, magnis se virtutibus saepius declaravit (An. 490, 1 Sept.). Nam ferunt quadam vice, dum civitas ipsa cremaretur incendio, et validis globis flammae huc illucque impellente vento propellerentur, hic quasi pastor bonus non perferens ecclesiasticas caulas ab insidiis Satanae devastari, obviam se turbini obtulit, elevataque manu, facto signo crucis e contra, illico omne cessavit incendium, liberataque civitas gratias Pastori retulit, eo quod non permiserit res suas ab imminenti igne vorari. Et ad hujus sepulcrum saepius infirmi sanantur.

CAPUT LVII. De Martino abbate Santonicorum. Martinus Santonicae urbis abbas, Martini, ut ferunt, nostri discipulus, apud vicum urbis ipsius, in monasterio quod ipse post magistri dogmata aedificavit, in pace quiescit (An. 400, 7 Dec.): ad cujus tumulum quidam [ Ed., quaedam] e pagensibus manus contractas deferens, retulit sanas. Alius qui exustis humoris febre nervis, poplitibus intortis, gressu caruerat, ut ad sepulcrum sanctum prostratus est, novum robur sumens, ariditate sublata, incolumis relatus est, 940 multos ibi deinceps serviens annos. Hujus sepulcrum Palladius episcopus, cum non valuisset cum multis, opitulante adjutorio Confessoris, cum quinque abbatibus movit, composuitque quo voluit.

CAPUT LVIII. De Bibiano ejusdem urbis episcopo. Suburbano quoque urbis hujus Bibianus antistes quiescit (An . . . 28 Jul.): cujus virtutum moles liber qui jam de ejus Vita scriptus tenetur enarrat: nunc autem exoratus, crebro languentibus tribuit sospitatem. Unde videtur ut de tantis miraculis vel unum fari praesumam. Mulier enim cujus manus aruerant, unguibusque jam sauciatae [ Colb. 2, sauciata], contractis nervis, opus operandi perdiderant, ad Beati sepulcrum devota prosternitur, factaque oratione, manus redintegratas, laxatis digitorum filis, ad agendas Domino gratias meruit elevare.

CAPUT LIX. De Trojano ipsius civitatis episcopo. Trojanus item pontifex ipsius civitatis, huic conjunctus coelo, vicinus est tumulo (An. 532, 30 Nov.). Magnae enim virtutis fuisse dicitur hic sacerdos. Quodam vero tempore, dum inter obscura noctium tempora loca sancta, quae tunc in circuitu urbis habebantur, uno tantum subdiacono comite circuiret, apparuit ei globus magnus luminis, quasi de coelo descendens. Cognita autem vir Dei re, ait comiti: Ne sequaris penitus, donec ego te vocem. At ille terrae devolutus, spectabat haud procul quidnam 941 miraculi ageret Dei servus; erat enim ager publicus in quo constiterat. Appropinquante vero lumine, cucurrit sacerdos ad occursum ejus, et usque ad terram se humilians, ait: Benedic, quaeso, mihi, beate pontifex. Cui ille qui advenerat, ait: Tu mihi benedic, sacerdos Dei Trojane. Et dato sibi osculo, facta oratione, locuti sunt diutissime simul. Subdiaconus vero attonitus, spectans vidit lumen quod apparuerat, eadem qua venerat via reverti. Vocatoque ad se subdiacono, ait: Accede nunc, ut explicemus coeptum iter ad visitanda sanctorum loca. Tremens vero subdiaconus ait: Quaeso, domine, ne despicias humilitatem meam, sed indica mihi quae videris, animadverti enim nescio quid fuisse divinum. Cui ille: Dico tibi, sed tu nemini dixeris. Nam scito quod in quacunque die haec publicaveris, ab hoc mundo migrabis. Sanctum, inquit, Martinum Turonicum vidi, et ipse locutus est mihi. Cave ergo ne cui vulgare audeas arcana Dei. Igitur sacerdos impleto vitae hujus cursu obiit. Subdiaconus vero plenus dierum, aegre ferens quod virtus sancti Trojani occuleretur, convocato episcopo cum clericis, ac civibus [Al., quibusdam] senioribus, omnia quae a Sancto audierat, et qualiter mysterium luminis viderat, quod manifestissime fidem Trojani Martinique gloriam patefecit, ex ordine reseravit: nec quidquam ex his occuluit, adjiciens haec: Et ut probetis vera esse quae loquor, finito sermone finem facio vitae. Et his dictis, clausis oculis, obiit, non sine admiratione astantium. Magnae enim, ut diximus, virtutis fuit beatus Trojanus antistes, et honorabilis inter cunctos cives urbis suae. Hic fertur dum esset in corpore, si novum, ut assolet, amphibolum induisset, cum quo processurus dioecesim circumiret, fimbriae hujus vestimenti a diversis diripiebantur, salubre omnis homo computans quidquid ab eo rapere potuisset. Qui sepultus in terris, coelis se vivere multis virtutibus manifestat. Nam energumeni, frigoritici, caeterique infirmi, plerumque ad ejus tumulum exorantes accepta incolumitate recedunt.

CAPUT LX. De sepulcro divinitus amoto in eadem urbe. 942 Haud procul ab hujus confessoris aede, erat oratorium parvulum, et in angulo unde arcus oriebatur erat magnus sarcophagus, in quo ferebatur sepultos fuisse duos, sponsum scilicet et sponsam, qui post baptismum, in albis positi, a saeculo discesserant: hos etiam affirmabat antiquitas fuisse ex genere sancti Pictavensis Hilarii. Hoc ergo sepulcrum tali in loco situm, non modo pervium arcebat ingredientium, verum etiam qualiter paries, qui a stillicidio infusus fuerat, emendaretur, quia esset contiguus, inhibebat. Qua de causa Palladius pontifex civitatis, qui ex genere quondam divitis Palladii descenderat, removere ipsum a loco summo nitebatur studio (An. 580), ita ut, conjunctis amplius trecentis viris, cum funibus trahere et vectibus impellere conaretur, positis jam lapidibus, super quos hic sarcophagus locaretur. Denique impenduntur totae vires trahentium, sed non valent mutilare sepulcrum: frons cuncta sudore perfunditur, sed opus validum non impletur; voces dantur hortantium atque dicentium: Eia, age, trahe funem, sed non movetur omnino sepulcrum. Quid plura? Lassantur omnes in opere, et intercedente nocte petunt cuncti dare quietem. Ilicet ubi, transactis nocturnis tenebris, novum illuxit mane, anxius cogitatione sacerdos, rogat iterum procedere suos ad oratorium, ipse anticipans cunctos, ingrediensque invenit ipsum super ipsos quos composuerat lapides, omni firmitate subsistere. Admiransque Dominum glorificat, qui potenti virtute perfecit quod manus humana nequiverat. Horum tamen nomina nulli sunt revelata.

CAPUT LXI. De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo. 943 Nicetius quoque confessor in urbe Lugdunensi, vir totius sanctitatis, conversationis castissimae, charitatis eximiae, vita perfunctus est (An. 573, 2 April.) Cujus eleemosynae atque humanitates [Ed. humilitas] nec investigari tantum, nec enarrari a nobis possunt. Qui postquam beatum spiritum praemisit ad coelos, positus in feretro, ad basilicam in qua sepultus est ferebatur. Et ecce unus puerulus diuturna caecitate gravatus, cum reliquis, plangens, adminiculo sustentante, sequebatur. Factum est autem cum graderetur, perlata est vox in aure ejus, secretius dicens: Appropinquare feretro, et cum subter ingressus fueris, protinus recipies visum. Ille vero interrogabat hominem qui eum trahebat quis esset qui haec verba auribus suis inferret. Negat ille quemquam videre qui ei loquatur. Cumque bis et tertio haec vox aures illius verberasset, cognovit aliquid novi gerendum, et se ad feretrum postulat duci. Accedensque, et inter albentium diaconorum turbam perlapsus, quo jussus fuit ingreditur. Denique ut nomen Sancti in vocare coepit, illico, reseratis oculis, lumen recepit. Post haec puer erat assiduus in basilica ad sepulcrum Sancti deserviens, et lumen accendens: sed a quibusdam civitatis majoribus opprimebatur atque fatigabatur, ut nec victus alimoniam posset habere. Cumque saepius haec ad beatum imploraret sepulcrum, apparuit ei Sanctus per visum, dicens: Vade ad Guntchramnum regem, et ei quid patiaris diligenter enarra. Ipse enim tibi praebebit vestitum et alimentum, eripietque te de manu inimicorum. Denique hac admonitione firmatus puer, ad regem accedens, quae suggessit obtinuit. Sed et nunc ad sepulcrum beati Confessoris multa miracula Christo auspice tribuuntur. Nam et miserorum 944 ibi catenae rumpuntur, caeci illuminantur, daemones effugantur, sanitati redduntur paralytici, perferentes accessus febrium liberantur. In quo loco tam frequenter ostenduntur miracula, ut ex ordine scribi longum sit. Tamen retulit mihi vir fidelis quatuor ibi caecos ante paucos dies fuisse illuminatos, et quod hominem quem claudum olim noverat, incolumem nuper aspexit.

CAPUT LXII. De sepulcro Helii ejusdem urbis episcopi. Dum quadam vice ad occursum supradicti pontificis ambulassem, et loca sancta Lugdunensis oppidi circuirem, vir ille qui nos praecedebat, ad cryptam beati Helii invitat ad orationem, dicens, quia magnus sacerdos in hoc loco quiescit (An. 248). Cumque oratione facta Sancti tumulum admirarer, et tacitus de meritis ejus aliquid interrogare cogitarem, aspicio in ostio esse scriptum qualiter sepulcri violator cadaver spoliarit exanime. Inquirens vero causam, si haec vera quae in ostio picto cernebantur, vir mihi talia retulit: Sanctus Helius tempore paganorum in hac urbe fuit episcopus, qui defunctus sepultus est a fidelibus. Nocte autem sequenti veniens quidam paganus, lapidem qui sarcophagum tegebat revolvit, erectumque contra se corpus Sancti conatur spoliare. At ille, extensis lacertis, constrictum ad se hominem fortiter amplexatur, et usque mane, populis spectantibus, tanquam constipatum loris, ita miserum brachiis detinebat. Igitur judex loci violatorem sepulcri jubet abstrahi, ac legali poenae sententia condemnari; sed non laxabatur a Sancto. Tunc intelligens voluntatem defuncti, facta judex de vita promissione, laxatur, et sic incolumis redditur. O vere sanctam ultionem pietate permistam! Retinuit hominem ut argueret, sed tradi non permisit supplicio, 945 quem jam reddiderat emendatum.

CAPUT LXIII. De filia Leonis imperatoris. Leonis autem Romani imperatoris filia, cum a spiritu vexaretur immundo, et per loca sancta duceretur, assidue clamabat nequam spiritus: Non hinc egrediar, nisi archidiaconus Lugdunensis adveniat; et nisi ipse me de hoc vasculo, quod acquisivi, ejiciat, nullatenus hinc sum egressurus. Audiens haec imperator, dirigit suos in Gallias. Quem illi repertum supplicetur exorant, ut cum eis ad visitandam puellam Romam dignaretur accedere. Ille vero contradicens, et se indignum per quem Christus miracula ostenderet esse vociferans, admonitus episcopi sui consilio, cum eisdem missis iter dirigit et ad imperatorem veniens cum honore suscipitur. Audiens autem de infirmitate puellae, se ad basilicam beati Petri apostoli confert: ibique, continuato cum vigiliis et orationibus triduano jejunio, quarta die per invocationem Domini nostri Jesu Christi, et crucis vexillum, immundum spiritum a corpore puellae depellit. Qua sanata, tria ei centenaria auri imperator offert: sed ille vir altioris spiritus caducas divitias pro nihilo respuit, dicens: Si me tuis muneribus locupletare desideras, illud quod cunctae proficiet civitati largire. Tributum, ait, in tertio circa muros milliario populis cede, hoc utrisque animabus salubre beneficium erit. Aurum vero tuum necessarium non habeo, pauperibus illud pro tua tuorumque felicitate dispensa. Quod ille non abnuens, aurum pauperibus erogat, et tributum petitum civitati concedit. Unde usque hodie circa muros urbis illius in tertio milliario tributa non redduntur in publico. Post discessum vero beati archidiaconi, ait imperator suis: Si iste, inquit, Deum plusquam pecuniam diligit, digne ecclesia illa, cui talis minister obsequitur, nostris muneribus illustratur. 946 Tunc capsam ad sancta Evangelia recludenda, patenamque et calicem ex auro puro pretiosisque lapidibus praecepit fabricari. Quod, miro perfectum opere, per hominem creditum dirigit ecclesiae. Sed nuntius ille inter Alpes positus, qui haec exhibebat, ad aurificis cujusdam domum divertit; cumque ab eo artifex sciscitaretur quid negotii gereret, rem secretius ac simpliciter pandit. Et ille: Si, inquit, meo consilio conniventiam praebueris, multa nobis haec ratio poterit lucra deferre. Ad haec ille, diabolo instigante, seductus, et, ut fertur inter rusticos sermo vulgatus, quod inhianti auro ac circumventionis fallacias inferenti saepius animi conjunguntur, statim hujus consilii effectus est consentaneus. Tunc ille deceptor fecit similes de argento species, ut nihil aliud quam aurum purissimum putaretur, et sic opera quae cum gemmis filisque aureis fuerant superposita studiosissime cum clavis affixit. Verumtamen calicem non comminuit, quia cataclyza in ipso fuerant solidata. Denique portitor cum hac fraude Lugdunum advenit, oblatisque muneribus, ab episcopo muneratur: regressusque ad socium, aurum de speciebus figuratum recipere flagitat. Artifex vero adhuc non esse totum paratum pronuntiat, sed sub ipsa expliciturum se nocte pollicetur. Exacta igitur coena, cum in cellula qua haec operabatur, pariter residerent, concussa subito a terrae motu super eos diruit, disruptaque terra sub pedibus eorum, ipsos pariter cum pecunia deglutivit, descenderuntque viventes ac vociferantes in tartarum, ultusque est Deus velociter de fraude Ecclesiae suae. Ego vero has species in ecclesia Lugdunensi saepissime vidi. Sit hoc populis documentum, ut nullus res ecclesiae aut appetere, aut fraudare nitatur. Nam aliter, videbit Dei judicium super se velociter imminere.

CAPUT LXIV. De muliere quae Epipodii martyris calceamentum collegit. 947 Requiescit in suburbano murorum urbis ipsius mulier (An. 178), quae dicitur collegisse calceamentum beati martyris Epipodii, quod de pede ejus cecidit, eum ad martyrium duceretur: ad cujus tumulum saepius frigoritici caeterique infirmi sanantur. Erasum de tumulo ipso pulverem hauriunt incolumesque discedunt.

CAPUT LXV. De alia muliere, cui vir pro oblatione apparuit. Duos in hac urbe fuisse ferunt, virum scilicet et conjugem ejus, senatoria ex gente pollentes, qui absque liberis functi, haeredem Ecclesiam dereliquerunt; sed vir prius obiens, in basilica sanctae Mariae sepultus est. Mulier vero per annum integrum ad hoc templum degens, assidue orationi vacabat, celebrans quotidie missarum solemnia, et offerens oblationem pro memoria viri: non diffisa de Domini misericordia, quod haberet defunctus requiem in die qua Domino oblationem pro ejus anima delibasset, semper sextarium Gazeti vini praebens in sacrificium basilicae sanctae. Sed subdiaconus nequam, reservatum gulae Gazetum, acetum vehementissimum offerebat in calice, muliere non semper ad communicandi gratiam accedente. Igitur cum fraudem hanc Deo placuit revelare, apparuit vir mulieri, dicens: Heu, heu, dulcissima conjux, in quid 948 defluxit labor meus in saeculo, ut nunc acetum in oblatione delibem! Cui illa: Vere, inquit, quia charitatis tuae non immemor, semper Gazetum potentissimum obtuli pro requie tua in sacrario Dei mei. Expergefacta autem admirans visionem, eamdemque oblivioni non tradens ad matutinum secundum consuetudinem surrexit. Quibus expletis, celebratisque missis, accedit ad poculum salutare: quae tam fervens acetum hausit ex calice, ut putaret sibi dentes excuti, si haustum segnius deglutisset. Tunc increpans subdiaconem, emendata sunt quae nequiter fuerant defraudata. Sed nec hoc miraculum sine operis boni merito gestum puto.

CAPUT LXVI. De Memmio Catalaunensi episcopo Catalaunensis vero urbis proprius exstat patronus Memmius antistes, qui cum adhuc maneret in corpore mortali, mortuum dicitur suscitasse (Saec. II, vel III, 5 Aug.). Ad cujus nunc sepulcrum saepius confractas miserorum catenas atque compedes vidimus, sed et nos proprie virtutem ejus experti sumus. Quodam enim tempore, dum in urbe illa commoraremur, puer unus ex nostris a febre corripitur, fatigatur vomitu, ac cibum potumque simul exhorret: nobis vero magna consumptio generatur, quod hujus pueri infirmitas itineri nostro moras innecteret. Nec mora, basilicam Sancti adeo, sepulcro prosternor pro puero, effusis lacrymis deprecor, ut qui laborantibus vinctis, disruptis compedibus, respectu pietatis plerumque consolationem exhibuit, huic febricitanti medelae refrigeria ministraret 949 Mirum dictu: in ipsa nocte a Sancti virtute visitatus infirmus mane facto incolumis surrexit a lectulo.

CAPUT LXVII. De Lupo Tricassinorum episcopo. Lupum antistitem apud Tricassinorum Campaniae urbem sepultum (An. 479, 29 Jul.), nulli habetur incognitum: ad cujus basilicam Mauri cujusdam servus, negligentia admissa, confugit; frendens vero dominus ejus, de vestigio prosecutus, ingressus basilicam, nec oratione prostratus, blasphemias [ Al. blasphemans] in Sanctum evomere coepit, ac dicere: En tu, Lupe, servum meum auferes, et propter te non licebit mihi in eum ultionem debitam exercere? Et injecta manu servum trahere coepit, dicens: Non mittet hodie hic Lupus manum suam de sepulcro, ut eruat te de manibus meis. Haec dicente misero, extemplo lingua quae in Sanctum blasphemias effudit, divinitus obligatur: atque mutatus [ Al., mutus] homo debacchare coepit per totam aedem, dans mugitum ut pecus, sermonem ut homo non proferens. Cumque haec suis nuntiata fuissent, apprehensum duxerunt ad domum suam. Uxor vero ejus multa munera in basilicam posuit; sed hic tertia die cum gravi cruciatu vitam finivit. Quo defuncto, mulier quae dederat recepit, servus tamen permansit ingenuus

CAPUT LXVIII. De Aventino ministro ejus. Huic antistiti famulabatur Aventinus quidam religiosus (An. 537, 4 Feb.), ad quem post hujus obitum captivi fecere 950 confugium, quorum domino Aventinus pretium obtulit. Sed ille obligans se sacramento ait: Nunquam haec nisi in pago meo sum accepturus. Deditque dexteram suam, quod si illuc pecuniam transmitteret, iste confestim captivos a vinculo servitutis absolveret. Transmisso itaque pretio, oblitus dominus fidei suae, dum captivos absolvere dissimulat, ipse ligatur. Nam statim summitas digiti de manu quae fidem fecerat dolere graviter coepit: deinde paulatim dolor accrescens, per manum brachiumque totum extenditur. Quid plura? Truncatum ad ipsam juncturam cubiti brachium eum ( sic ) cecidit, et hic spiritum exhalavit. Uxor vero ejus post haec voluit eos iterum ad servitium revocare; sed capiti dolore percussa, virum secuta est. Et sic hi in ingenuitate perpetua absque ullius scripturae munitione manserunt.

CAPUT LXIX. De Marcellino episcopo. Habet et Ebredunensis urbs patronum proprium, Marcellinum antistitem, per quem dum adhuc in corpore moraretur, multa Christus miracula operatus est (Saec. IV, 20 April.). Hic enim fecisse dicitur lavacrum ad baptizandum, in quo Natale Domini dominicae coenae aqua dicitur divinitus exoriri. De quo etiam ad aliud lavacrum, in quo consuetudo prisca baptizari instituit, aqua defertur. Non tamen cumulatur, ut de illis fontibus Hispaniae supra retulimus (Cap. 24 de Glor. mart.). Ad hujus ergo sancti sepulcrum lychnus assidue lumen praebet: sed accensus semel multis noctibus sine ullo additamento perdurat; et plerumque contingit ut exstinctus a vento, 951 divinitus iterum accendatur. Ex quo oleo plerumque infirmi medicamenta suscipiunt.

CAPUT LXX. De Marcello episcopo Deensi. Fuit etiam et Marcellus Deensis urbis episcopus magnificae sanctitatis, ad cujus nihilominus tumulum lychnus accensus diuturno spatio lucere solet: praestat ex eo oleo virtus Domini medicinam infirmis (An. 500, 9 April.).

CAPUT LXXI. De Metria Aquensium confessore. Aquensibus (vulgo Aix ), etiam est concessus inclytus athleta Metrias, vir in corpore, juxta historiam actionis (13 Nov.) magnificae sanctitatis, et licet conditione servus, liber tamen justitia: qui, ut ferunt legentes certaminis ejus textum, peracto cursu boni operis a saeculo victor abscessit, saepius se in coelis degere virtutibus manifestis ostendens. Tempore igitur quodam cum Franco episcopus hujus municipii ecclesiam gubernaret (An. 566), Childericus, qui tunc primus apud Sigihertum regem habebatur, villam ejus competit, dicens, quia injuste ab Aquensi ecclesia retineretur. Et dicto citius convenitur episcopus: datisque fidejussoribus, in praesentia regis adsistit, clamans et obsecrans ut rex ab hujus causae audientia praesentiam suam averteret, ne coelesti judicio condemnetur, addens: Scio enim virtutem Metriae viri beati, quod velociter in pervasorem suum irrogat ultionem. Denique conjuncti auditores causam discutiunt. Insurgit Childericus, atque improperans criminibus exacervatum episcopum, quod res fisci ditionibus debitas iniquo ordine retineret, extrahi eum vi a 952 judicio jubet; et tentum, ablata per judicium praesentium villa, trecentis aureis condemnavit. Favebant ei omnes, nec quisquam contra voluntatem ejus audebat decernere, nisi quod eidem libuisset. Denique condemnatus spoliatusque sacerdos ad urbem rediit, atque prostratus in orationem coram sepulcro Sancti, dicto psalmi capitello, ait: Non hic accendetur lumen, neque psalmorum modulatio canetur, gloriosissime Sancte, nisi prius ulciscaris servos tuos de inimicis suis, resque tibi violenter ablatas Ecclesiae sanctae restituas. Haec cum lacrymis effatus, sentes cum acutis aculeis super tumulum projecit; egressusque clausis ostiis similiter in ingressu alias collocavit. Nec mora, corripitur pervasor a febre, decumbit lectulo, exhorret cibum, fastidit et potum, profert aestuans juge suspirium. Cui etiam si ab ardore febris interdum sitis accederet, aquam tantum, nihil aliud hauriebat. Quid plura? In hac aegrotatione integrum ducit annum; sed mens prava non flectitur. Interea labitur caesaries cuncta cum barba, et ita omne caput remansit nudum, ut putares eum olim sepultum, nuper ejectum fuisse post funera de sepulcro. His et talibus miser afflictus malis sero recogitat, dicens: Peccavi, eo quod exspolia verim Ecclesiam Dei, atque episcopo sancto intulerim injuriam. Nunc autem ite quantocius, et reddita villa, sexcentos aureos super tumulum Sancti deponite; est enim mihi spes quod res reddita tribuat aegrotanti medelam. Quod audientes homines ejus, accepta pecunia, fecerunt sicut eis fuerat imperatum. Reddiderunt agrum, solidosque super sepulcrum servi Dei posuerunt. Sed cum hoc fecissent, statim ille in loco quo erat spiritum exhalavit; lucratusque est detrimentum animae per adeptionem acquisitionis iniquae. Episcopus autem obtinuit ultionem de inimico 953 Ecclesiae, quam promiserat futuram per Athletae Dei virtutem.

CAPUT LXXII. De sancto Arvatio Trajectensi episcopo. Arvatius vero Trajectensis episcopus, tempore Chunorum, cum ad irrumpendas prorumperent Gallias, fuisse memoratur (An. 450, 13 Maii); qui et sepultus refertur juxta ipsum pontem aggeris publici: circa cujus sepulcrum quamvis nix defluxisset, nunquam tamen marmor quod super erat positum humectabat; et cum loca illa nimii frigoris gelu ligentur, et nix usque in trium et quatuor pedum crassitudinem terram operiat, tumulum ullatenus non attingit. Datur enim intelligi verum Israelitam hunc esse. Nam illis [ Forsan, illi] inter muros aquarum aquae non sunt perniciei, sed saluti; et circa hujus justi tumulum nix decidens, non humoris causa est, sed honoris. Videasque in circuitu montes niveos clevari, nec tamen attingere terminum monumenti; et non miramur si terra operiatur nive, sed admiramur quod attingere ausa non est locum beati sepulcri. Nam plerumque devotio studiumque fidelium oratorium construebant de tabulis ligneis levigatisque: sed protinus aut rapiebantur a vento, aut sponte ruebant. Et credo idcirco ista fieri, donec veniret, qui dignam aedificaret fabricam in honorem Antistitis gloriosi. Procedente vero tempore adveniens in hanc urbem Monulfus episcopus (An. 550), templum magnum in ejus honorem construxit, composuit, ornavitque in quod multo studio et veneratione translatum corpus magnis nunc virtutibus pollet.

CAPUT LXXIII. De coemeterio Augustodunensis urbis. 954 Coemeterium apud Augustodunensem urbem Gallica lingua vocitavit, eo quod ibi fuerint multorum hominum cadavera funerata: inter quae quod sint quorumdam fidelium dignarumque Deo animarum sepulcra, frequens occulti psallentii mysterium docet; cum plerumque multis appareant, in ipso vocum praeconio reddentes omnipotenti Deo gratiarum debitam actionem. Nam audivi quod duo ex incolis loci, dum loca sancta orandi gratia circumire disponerent, audiunt in basilica sancti Stephani, quae huic conjungitur coemeterio, psallentium sonum: admirantesque dulcedinem moduli, appropinquant ad ostium templi, autumantes a quibusdam religiosis vigilias celebrari. Ingredientes autem, et orationi diutissime incumbentes, consurgunt, psallentii chorum conspiciunt; nihilque lucere per templum, nisi propria claritate cuncta prospiciunt splendere: de personis vero nullam prorsus agnoscunt. Denique cum essent attoniti et stupore perculsi, unus de psallentibus accedit ad eos, dicens: Exsecrabilem rem fecistis, ut nobis arcana orationum Deo reddentibus adesse praesumeretis. Discedite ergo, et a domibus nostris abscedite, alioquin ab hoc mundo migrabitis. Ex quibus unus discedens abiit; alter vero qui in loco remansit, post non multos dies a saeculo commigravit.

CAPUT LXXIV. De sepulcro Cassiani episcopi. 955 In hoc coemeterio vidi beati Cassiani sacerdotis magni sepulcrum a multis infirmis erasum, quod pene transforatum eo tempore putabatur (Saec. IV, 5 Aug.). Abluuntur enim ex hoc pulvere aegroti, sed protinus virtutis magnitudinem sentiunt. Ibi et Simplicius (Vid. cap. 76) ipsius, ut aiunt, urbis episcopus est sepultus, cui crimen adulterii saeva populorum objecit insania.

CAPUT LXXV. De Riticio episcopo. Sed quia de his aliquid proloqui juvat, prius de sancto Riticio, quia prior obiit, sermo habendus est. Fuit autem nobilissimis parentibus et litterarum acumine clarus (An. 314, 19 Jul.), qui, transacta adolescentia, uxorem simili morum honestate praeclaram sortitus est cum qua spiritalis dilectionis conhibentia, non luxuria copulatur. Concurrunt eleemosynae, vigiliae celebrantur, et opus Dei per eos incessabiliter exercetur. Igitur longa post tempora mulier declinans caput ad lectulum, beati viri auribus extrema profert verba, dicens: Deprecor, piissime frater, ut post discessum meum, percurso aevi tempore, in illo quo ego collocor sepulcro ponaris, ut quos unius castitatis dilectio uno conservavit in toro, unius retineat sepulcri consortium. Haec effata, lacrymans spiritum emisit ad coelos. At Riticius episcopatum Augustodunensis urbis populo eligente 956 sortitur: qui talem se praebuit in religione, ut morum bonitas pontificatus gratiae aequaretur, et ad diem obitus per diversos gratiarum spiritualium gradus plena perfectione consummationeque veniret. Quo abluto et super feretrum posito, movere ipsum non queunt officia famulantium. Tunc in stupore mentis defixi, audiunt a quodam sene, virum dominam conjurasse ut eos unius sepulcri amplitudo susciperet: sermone vero percurso, confestim sustollitur feretrum, allatoque eo prope sepulcrum, resumit sacerdos spiritum. Alloquitur sociam dicens: Recordare, dulcissima conjux, quae nobis fueras deprecata. Nunc suscipe exspectatum diu fratrem, et conjungere artubus impollutis, quos non luxuria polluit, sed castitas vera mundavit. Haec eo dicente, mirum in modum commotum sepulcrum, uno in loco ossa virginis conglobantur: beatus vero Sacerdos, receptus in pacis somno hujus sepulcri tectus est opertorio. Huic Cassianus, cujus supra meminimus, successit. Post hunc Egemonius cathedram pontificatus assumpsit .

CAPUT LXXVI. De Simplicio episcopo. Quo decedente, beatus Simplicius ecclesiae ipsi praeponitur (An. 364, 24 Jun.). Fuit autem de stirpe nobili, valde dives in opibus saeculi, nobilissimae conjugi sociatus: his fuit castissima, obtegente saeculo, vita, soli Deo cognita, mortalibus tamen ignota. Erant enim ambo justi et in eleemosynarum semina ac vigiliarum tolerantiam valde promptissimi. Interea propter illam, ut diximus, 957 saeculi dignitatem, Simplicius, decedente Egemonio, a populis eligitur, sed a Deo pro castitatis et sanctitatis gloria destinatur. Accepto quoque pontificatus ordine, beata soror, quae prius fuerat non libidine, sed castitate viro conjuncta, non passa est a stratu pontificis submoveri; sed in illa puritatis castitate, qua prius, viri castissimi torum adibat, secura de conscientia mentis sanctae, sciens se uri non posse ab incentivi ignis ardore. Sed saeva daemonis invidia contra sanctos Dei probrosa excitat bella, et quae instinctu suo destruere non potuit, nititur verbis subdolis infamare. Quid plura? In illo dominici Natalis die commoventur cives in scandalum, et ad beatam Virginem rapido cursu concurrunt, dicentes: Incredibile est mulierem viro junctam pollui non posse, sed nec vir poterit artubus mulieris junctus a coitu abstinere. Sic etenim Solomonis proverbia proferunt: Nemo, ait, tangens picem mundus poterit esse (Eccli. XIII, 1). Neque enim in sinu ignem quis gestiens non cremabitur. Ergo videmus vos uno in toro recumbere, et suspicari aliud non possumus, nisi misceamini simul. His commota Virgo sanctissima, aggreditur Pontificem simili castitate pollentem, replicatisque coram omni populo sermonibus quos audierat, puellam, quae tunc plenam, ut assolet, pro injuria hiemis arulam cum carbonibus retinebat, vocat; expansoque pallio prunas ardentes suscipit, et fere horae unius spatio tenens, sacerdotem evocat, dicens: Accipe mitiorem solito ignem, nequaquam tuis velaminibus nociturum, ut ostendant in nobis hae flammae exstinctas flammas esse luxuriae. Suscipiente vero Pontifice, nihil nocitum est velamen ejus ab igne. Hoc miraculo populus, qui erat tunc incredulus, credidit Deo, et inter septem dies amplius quam mille homines sacri innovatione lavacri sunt renati. Quos suscipiens Ecclesia, gaudens coelesti regno per hos milites copulavit.

CAPUT LXXVII. De simulacro Berecynthiae. 958 Ferunt etiam in hac urbe simulacrum fuisse Berecynthiae, sicut sancti martyris Symphoriani passionis declarat historia. Hanc cum in carpento pro salvatione agrorum ac vinearum suarum misero gentilitatis more deferrent, adfuit supradictus Simplicius episcopus, haud procul aspiciens cantantes atque saltantes ante hoc simulacrum: gemitumque pro stultitia plebis ad Deum emittens, ait: Illumina, quaeso, Domine, oculos hujus populi, ut cognoscat quia simulacrum Berecynthiae nihil est. Et facto signo crucis contra, protinus simulacrum in terram ruit: ac defixa solo animalia quae plaustrum quo hoc vehebatur trahebant, moveri non poterant. Stupet vulgus innumerum, et deam laesam omnis caterva conclamat: immolantur victimae; animalia verberantur, sed moveri non possunt. Tunc quadringenti de illa stulta multitudine viri conjuncti simul aiunt ad invicem: Si virtus est ulla deitatis, erigatur sponte, jubeatque boves qui telluri sunt stabiliti procedere. Certe si moveri nequit, manifestum est nihil esse divinitatis in ea. Tunc accedentes, et immolantes unum de pecoribus, cum viderent deam suam nullatenus posse moveri relicto gentilitatis errore, inquisitoque antistite loci, conversi ad unitatem Ecclesiae, cognoscentes viri [ Leg. veri] Dei magnitudinem sancto sunt baptismate consecrati.

CAPUT LXXVIII. De episcopo super cujus pectus agnus apparuit. Sed quoniam superiore capitulo exposuimus qualiter castitas diligentes Deum ornaverit, venit in memoriam quae Felicem Namneticum referentem, dum de his confabularemur, audivi. Aiebat enim fuisse antistitem 959 in civitate sua cum conjuge: sed cum ad honorem sacerdotii accessisset, lectulum juxta ordinem institutionis catholicae sequestravit, quod mulier valde molestum tulit. Cumque diebus singulis cum eo ageret, ut in uno stratu quiescerent, nec acquiesceret pontifex rem tam improbam, quam canonum decreta non admittebant, quadam die accensa furore, ait intra se: Non puto esse absque aliqua conscientia viri mei quod ab amplexu ejus taliter sum repulsa; sed ibo et videbo, ne forte alia mulier cum eo decumbat, pro cujus me amore despiciat. Et statim adfuit in cubiculo episcopi, invenitque eum post meridiem dormientem. Accedensque ante lectulum ejus, vidit agnum immensae claritatis super pectus ejus quiescentem. Tunc timore perterrita, velociter se a lectulo sancti removit, nec adjecit ultra quaerere quid vir Deo plenus ageret in occultis; sed cognovit manifestissime illud cum servis Dei impleri, quod ipse Dominus suis fidelibus est polliceri dignatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

CAPUT LXXIX. De Remigio Rhemensium episcopo. Remigius vero Rhemensis urbis episcopus (An. 533, 13 Jan.), qui, ut ferunt, septuaginta aut eo amplius in episcopatu annos explevit, et oratione sua defunctae cadaver puellae obtinuit suscitari, plerumque infirmis sanitatum gratiam porrigit, et in pervasores saepissime ultor exsistit. Erat autem haud procul a basilica campus tellure fecundus, tales enim incolae olcas vocant, et hic datus basilicae sanctae fuerat: quem unus ex civibus pervadit, despiciens hominem qui eum loco sancto contulerat. Qui cum ab episcopo ac loci 960 abbate crebro conventus fuisset, ut quae injuste pervaserat, redderet; parvipendens verba quae audiebat, pertinaci direpta defensabat intentione. Denique causa exstitit et non devotio, ut Rhemensem urbem adiret: properat ad Sancti basilicam. Arguitur iterum ab abbate pro invasione campi, sed nihil dignum ratione respondet. Explicitisque negotiis, ascenso equo, ad domum redire disponit: sed obstat nisui ejus sacerdotis injuria. Nam sauciatus a sanguine, diruit in terram: obligatur lingua quae locuta fuerat campum tolli; clauduntur oculi qui concupierant, manus contrahuntur quae apprehenderant. Tunc balbutiens, et vix sermonem explicare potens, ait: Deferte me ad basilicam Sancti, et quantumcunque super me auri est, ad sepulcrum ejus projicite. Peccavi enim auferendo res ejus. Aspiciens autem dator campi hunc cum muneribus venientem, ait: Ne accipias, quaeso, Sancte Dei, munera ejus quae nunquam accipere consuevisti; ne sis, deprecor, adjutor ejus qui, inflammante concupiscentia, rerum tuarum nequam possessor exsistit. Nec distulit Sanctus audire vocem pauperis sui. Nam homo ille, licet dedisset munera, rediens tamen domum, emisit spiritum, recepitque Ecclesia res suas. Sed nec illud sileri placuit quod illo gestum est tempore cum lues inguinaria populum primae Germaniae devastaret (An. 546). Cum autem omnes terrerentur hujus cladis auditu, concurrit Rhemensium populus ad Sancti sepulcrum, congruum hujus causae flagitare remedium. Accensis cereis lychnisque non paucis, hymnis psalmisque coelestibus per totam excubat noctem. Mane autem facto quid adhuc precatui desit in tractatu rimatur; reperiunt etenim, revelante Deo, qualiter oratione praemissa, 961 adhuc majori propugnaculo urbis propugnacula munirentur. Assumpta igitur palla de Beati sepulcro, componunt in modum feretri; accensisque super cruces cereis, atque ceroferalibus, dant voces in canticis, circumeunt urbem cum vicis. Nec praetereunt ullum hospitium, quod non hac circuitione concludant. Quid plura? non post multos dies fines hujus civitatis lues aggreditur memorata. Verumtamen usque ad eum locum accedens, quo Beati pignus accessit, ac si constitutum cerneret terminum, intro ingredi non modo non est ausa, sed etiam quae in principio pervaserat, hujus virtutis repulsu reliquit.

CAPUT LXXX. De sancto Ursino Biturigum episcopo. Bituriga vero urbs primum a sancto Ursino, qui a discipulis apostolorum episcopus ordinatus in Gallias destinatus est, verbum salutis accepit, atque ecclesiam Biturigensem primum instituit rexitque, qui migrans a saeculo, in campo inter reliqua sepulcra populorum sepulturae locatus est (Saec. II, 9 Nov. aut 29 Dec.). Non enim adhuc populus ille intelligebat sacerdotes Domini venerari, eisque reverentiam debitam exhibere. Unde factum est ut, increscente terra, plantata desuper vinea, omnem memoriam de primo urbis sacerdote convelleret, et usque ad tempus illud 962 quo Probianus episcopus urbis ejus est subrogatus, nullus de eo sermo haberetur. Fuit autem quidam, Augustus nomine, de domo Desiderati quondam episcopi, cujus manus ac pedes ita contraxerant, ut non aliter nisi de geniculis atque cubitis sustentaretur, si alicubi processurus vellet incedere. Is, inspirante Deo, de eleemosynis devotorum apud Brivas vicum in honore sancti ac beatissimi Martini antistitis oratorium aedificavit: cujus cum in ipsum reliquias detulisset, statim directis membris sanus effectus est. Deinde collectis secum paucis monachis, sub regula monasterii degens, semper orationi vacabat. Unde factum est ut in sequenti accersitus ab episcopo, abbas ordinaretur in basilica sancti Symphoriani, quam memoratus pontifex fabricaverat ante conspectum muri Biturigi. Nec tamen monachos quos prius congregaverat relinquens, sed instituens eis praepositum, ipse utrasque cellulas gubernabat. Denique cum apud hanc basilicam moraretur, apparuit ei sanctus Ursinus per visum noctis, dicens: Defossa humo, inquire corpusculum meum (An. 560). Ego enim sum Ursinus hujus urbis primus episcopus. Qui ait: Quo ibo, aut ubi quaeram sepulcrum tuum, cum ignorem locum ubi sis positus? At ille, apprehensam ejus manum, duxit ad locum, et ait: Sub harum vitium radicibus corpus meum habetur. Expergefactus abbas narravit haec sacerdoti suo; sed ille parvipendens quae 963 a presbytero dicebantur, nullum inquirendi studium posuit. Interea beatus Germanus Parisiacae urbis episcopus adfuit, susceptusque ab episcopo, post coenam domus ecclesiasticae cum se sopori dedisset, apparuit utrique per visum, episcopo simul scilicet et abbati, duxitque eos ad locum sepulcri, deprecans ut auferrent eum a loco illo. Expergefacti simul ad vigilias conveniunt in ipsam sancti Symphoriani basilicam; explicitisque officiis matutinis, refert episcopus abbati quae viderat, confessusque est et ipse vidisse similiter. Igitur insequenti nocte accedentes illuc cum uno tantum clerico, qui cereum ferret, venerunt ad indicatum locum, eumque fodientes usque in profundum, sepulcrum reperiunt: quo detecto, amotoque opertorio, viderunt sanctum corpus tanquam dormientis hominis, nulla putredine resolutum. Quod admirantes, et iterum opertorium componentes, indicarunt episcopo, data die, quae viderant. Tunc ille convocatis abbatibus et clero, cum honore atque psallentio levaverunt beatum sepulcrum: et quia vectes illi quibus ferebatur valde longi erant, cum venissent ad porticum, non poterant deflecti in ingressu ejus, ut ad ostium aedis sine labore accederent. Tunc beatus Germanus, elevata voce, ait: Sancte Dei sacerdos, si voluntas tua est in hanc basilicam ingredi, sentiamus levamen adjutorii tui. Et statim, amisso pondere, ita in summa levitate factus est sarcophagus, ut, relictis vectibus, pauci manibus ferrent quem usque ad locum illum multi detulerant. Et sic, celebratis missis, gaudente populo, juxta altare sepelitur, multis se deinceps virtutibus manifestans.

CAPUT LXXXI. De Mariano recluso. 964 Fuit autem in ipso termino Marianus quidam eremita (An. 513, 19 Aug.), cui non erat alter cibus nisi poma agrestia: et si ei aliquoties a quibusdam mel delatum fuisset, aut si ipse reperire potuisset in silvis, hoc ei erat cibus. Qui cum plerumque visitaretur a plurimis, quodam tempore a quaerentibus non poterat inveniri. Investigantes denique eum viri qui venerant, deprehenso vestigio, invenerunt locum in quo flexo genu aquam hausit a fluvio; et exinde progressi reperiunt eum sub una arbore malo jacentem mortuum. Unde celebre ferebatur in populo eum elisum ex arbore spiritum exhalasse; sed evidenter non est cognitum, quoniam a nullo refertur visum. Tunc viri qui advenerant, elevantes, attulerunt ad vicum Evaunensem: quem ablutum dignisque indutum vestibus sepelierunt in ecclesia, festa obitus ejus per singulos celebrantes annos: ad quae convenientes populi, crebro ab infirmitatibus sanabantur. Quidam autem de vicinis annonas diu infectas aqua ac germine producto conflatas, facto igne, super vimina contexta torrere parat ad pocula facienda. Accedens autem unus vicinorum ejus, ait: Quid tu, o homo, hoc detineris in opere? An ignoras quod solemnitas est beati Mariani? Qui cum furore respondit: Putasne, o tu qui haec loqueris, quod homo elisus ex arbore propter compendia gulae, angelorum sit relatus consortio, ut sanctus debeat adorari? Melius est enim opus necessarium in domo exercere, quam talem sanctum excolere. Quod ille audiens discessit, et cum reliquis ad basilicam sancti abiit, relicto domi vicino in opere laborante. Nec 965 mora, flante vento, apprehenditur domus, incendio exuritur omnis, nec quidquam de substantia restat hominis. Exinde elevati globi flammarum super hospitiola aliorum quae circumlocata erant, transilientes, hujus hominis aream, sepes, tuguriola vel porcorum vel animalium, reliquaque quae ad eum pertinebant, flamma perussit; nec quidquam remansit huic misero, quod non fuisset igni succensum. Quod si evenisse quis fortuito putat, admiretur quod nulli vicinorum circummanentium nocuit. Quid nunc agis, o cruda rusticitas, quae semper in Deum et ejus amicos murmuras, ut tibi exinde damnum acquiras? Alterius igitur hominis malitia furis boves abstulerat, qui, apprehenso vestigio, et inter infusos aqua viarum tramites ac profundas luti voragines perdito, ad Sancti recurrit sepulcrum, fusaque oratione, dum de basilica fuisset egressus, advertit hominem per aggerem publicum venientem, qui boves illos ante se cum cabalio ex itinere lassum prosequens adducebat. Turbatus enim fuerat a via, et quasi amens factus in illam partem de qua egressus fuerat, mente turbata, redibat. Cognoscitque vir ille boves quos perdiderat: hos recipiens, hominem absque calumnia redire permisit, quia cognovit hoc sibi per virtutem sancti Mariani praestitum, cum in illa hora reperit perditum, qua ejus adivit plenus fide sepulcrum: quae postquam gesta sunt, diligentiore cura Confessorem Dei plebs coepit excolere Bituriga.

CAPUT LXXXII. De Eusitio recluso. Fuit in hoc territorio et Eusitius vir virtutum (An. 532, 27 Nov.), qui, tanquam eremita, inter spinarum condensitatem ab hominum se familiaritate removerat, qui aurum vel divitias mundi hujus tanquam stercora exhorrebat. Ad hunc cum diversi propter diversas infirmitates irruerent, plerumque ei infantes 966 quibus fauces intumuerant deferebantur: quos ille tactu blandissimo pertractans, aiebat, quasi spiritali joco delectans: Merito, inquit, haec gula doloribus quatitur, quae inglutire non sinit. Sed in Trinitatis nomine signum crucis imponens, infirmas fauces a doloribus et tumoribus liberabat. Quartanariis vero tam praesens beneficium erat, ut aquam tantum benedictam ad bibendum tribuens, continuo eos redderet sanitati. Habebant clerici ejus duo vasa apum: cumque unus ex vicinis ejus quartani typi vexaretur ardore, ad eum veniens solitam ab eodem accipiens medicinam, sanus est redditus; et redire domum cupiens, vasa illa eminus cernit in arbore. Inflammante protinus cupiditate, quae radix omnium malorum esse describitur, cogitat ea furtim auferre. Inventoque simili sibi satellite, nocte arborem illam petit. Cumque in eam ascendisset, ut socio porrigens vasa deponeret, ecce ab alia parte senex advenit. Quo viso ille qui ad terram erat, fugam petiit, nec socio quid caveret exposuit. Senex vero sub arbore stetit, et vas unum quod fur porrexit, mutuo accepit: cumque et alterum vellet auferre, ait Sacerdos: Sufficiat nunc, fili, istud; alterum vero ei qui ipsum laboravit reserva. Qua ille voce perterritus, se deorsum jactat. At ille apprehensum eum ad cellulam deducens, ait: Cur, inquit, fili, diabolo praecedente tu sequeris? Nonne hesterno die ad me veniens, benedictionem Domini accepisti? Si, inquit, ex melle delectabaris, a me petiisses, et ego sine ullo improperio et tuo impedimento, ut tibi fuerat copia, tribuissem. Tunc et aliis multis verbis arguens eum, favum ei mellis largitus est, et illaesum abire permisit, dicens: Cave ne ultra repetas, quia furtum Satanae pecunia est. Ad hunc ergo senem Childebertus in Hispaniam abiens, venit (An. 531); cumque ei quinquaginta aureos obtulisset, ait senex: Quid mihi ista profers? illis qui ea pauperibus largiantur attribue, 967 mihi autem haec necessaria non sunt. Sufficit mihi, ut pro meis peccatis Dominum merear deprecari. Et adjecit: Vade et victoriam obtinebis, et quod volueris ages. Tunc rex aurum pauperibus erogans, vovit ut si eum Dominus cum sua gratia de itinere illo reduceret, in honore Dei basilicam in eo loco aedificaret, in qua senis membra quiescerent. Quod postea adimplevit.

CAPUT LXXXIII. De Maximo Regiensi episcopo. Maximus Regiensis episcopus atque confessor (An. 460, 27 Nov.), saepius se incolis in multis virtutibus manifestat; ad cujus sepulcrum non solum caeci illuminantur, sed etiam et alia morborum genera ejus virtutibus depelluntur. Nuper autem quae gesta cognovi referam. Puerulus erat quasi annorum trium, adhuc ad matris dependens ubera. Hic a febre correptus, dum genitricis manibus bajulatur, taliter est addictus, ut nec papillam, nec alium cibum sumere posset. Interea dum per triduum graviter agens, amatorum bajularetur in ulnis, ait quidam ex famulis: Utinam ad sepulcrum beati Maximi hic parvulus deferretur. Confidimus enim de ejus meritis, quod possit eum sanitati pristinae restaurare. Qui dum defertur inter amatorum manus, spiritum anhelus emisit: quod cernentes parentes ejus, flentes ac clamantes, projecerunt eum ante sepulcrum beati Maximi confessoris, clausisque ostiis reliquerunt corpus exanime. Nocte vero in lamentatione deducta, cum redditus terrae dies alius illuxisset, reseratis aedis sacratae ostiis, infantulum erectum per cancellos sepulcri trahentem se, atque ambulare conantem aspiciunt. Nondum enim ei erat aetas perfecta, ut recte posset incedere. Quod admirantes 968 parentes gavisi sunt: suscepitque eum mater moesta cum gaudio, ac domui restituit sanum. Ipsum autem puerum jam adultum vidi, qui nobis haec retulit.

CAPUT LXXXIV. De Valerio episcopo. Valerius beatus confessor, Consoranensium primus episcopus (An . . . . . 5 Jul.), hoc se revelavit modo. Nam oratorium super se constructum prius habuit; sed per incuriam ruens, oblivioni datum est quo in loco quiesceret; hoc tantum ab incolis ferebatur, quod fuisset ante sanctum altare sepultus. Adveniens autem Theodorus episcopus (An. 550), oratorio ipso in majori spatio ampliato, magnam effecit basilicam: deinde sanctum venerabilis viri corpus inquirens, reperit duo sepulcra, sed nesciebat quis esset sacerdotis illius e duobus. Tunc, convocato clero, vigilias tota celebrat nocte, deprecans ut sibi beatus Confessor quo in loco jaceret exponeret, implevitque duas ampullas vino, et posuit super unum quodque tumulum, dicens: In quo falerna fuerint ampliata, ipsam manifestum sit esse Valerii antistitis sepulturam. Data vero luce egressus de basilica, et ostiis sigillis munitis, dedit membra sopori. Surgens autem ad horam tertiam, venit ad sanctam basilicam, reseratis ostiis, cum clero et populo: reperit ampullam unam parumper vini habentem; alteram vero in tantum ore patulo exundare, ut totum beati Pontificis ablueret monumentum. Per hoc itaque cognovit sacerdos quis esset Valerii episcopi tumulus. Sed evidentius adhuc scire cupiens, detegit monumentum, amotoque opertorio, reperit venerabile corpus valde integrum, de quo non caesaries decidua, non barba fuerat diminuta, neque aliquid in cute corruptum aspiciebatur 969 aut tetrum: sed erant omnia illaesa, ac si nuper fuissent recondita, tantusque odor suavitatis fragrabat e tumulo, ut non dubitaretur ibi quiescere Dei amicum. Lauri etiam folia sub se habebat strata, de quibus assumens Episcopus, multis infirmis praebuit medicinam. De vestimentis igitur ejus reliquias sumpsit: rursumque operto tumulo venerandum deinceps Antistitem honoravit, multaque miracula de his pignoribus cernens in posterum.

CAPUT LXXXV. De Silvestro Cabillonensi episcopo. Beatissimus vero Silvester Cabillonensem rexit Ecclesiam (An. 514, 20 Nov.), qui, quadraginta duobus annis sacerdotio ministrato, plenus dierum atque virtutum migravit ad Dominum. Habuit autem lectulum funibus subtilibus innexum: sub quo cum semel atque iterum infirmi, sive quartanarii, sive variis febribus oppressi subderentur, statim, virtute divinitus indita, sanabantur. Idcirco hic lectulus in ecclesiae sacrarium deportatus, simili virtute nitescit. Multi enim, sicut oculis propriis inspexi, abscissis de funibus illis particulis, in longinquum deferebant, ipsisque super infirmos locatis, sanitatis adesse beneficium contuebantur. Nam mater mea ab hoc decisa particula, ut puellae a frigoribus febricitanti collo dependi fecit, morbo extemplo depresso, puellam sanam aspexit.

CAPUT LXXXVI. De Desiderato ejusdem territorii recluso. 970 In hac urbe fuit et Desideratus presbyter, quem ego apud monasterium Gurthonense vidi (An. 570, 30 April.), virum sanctitate magnificum, qui saepius frigoriticis, dolore dentium laborantibus aliisque morbis, orando finem imposuit. Nam usque quoque reclusus erat, hoc est non egrediebatur e cellula: sed qui voluisset videbat eum in cellula. Hic, ut diximus, eximiis illustratus virtutibus emicuit saeculo. Quod audiens benedictus Agricola episcopus, misit archidiaconum suum, ut beatum urbis coemeterio deferret: sed resistentibus monachis, quod jussus fuerat non implevit. Posthaec, aedificato xenodochio leprosorum sacerdos suburbano, in ejus basilicam collectis abbatibus et omni clero, beatum corpus transtulit, et in basilica superius memorata summo studio sepelivit: qui se nunc vivere cum Christo magnis virtutibus manifestat.

CAPUT LXXXVII. De Joanne abbate. Fuit in Tornodorensi pago in parochia Lingonicensi vir sanctitate praecipuus Joannes abbas, juxta sui nominis etymologiam divina gratia praeventus (An. 539, 28 Jan.) Denique fertur quia cum monasterium aedificare vellet, quod Reomatis nuncupatur, et fratres nimiam aquae penuriam paterentur, reperit 971 puteum immani profunditate altum, ubi pessimus serpens basiliscus habitabat. Hic itaque divina invocatione perempto serpente, ac mundato puteo, puteum potabilem fratribus reddidit: de qua aqua et nos cum Lugdunum pergeremus a fratribus illius monasterii benigne suscepti, causa miraculi hausimus, cujus etiam haustu plurimi frigoritici curantur. Fertur et de praefato viro tale miraculum. Quidam fratricida, pro enormitate criminis ferreis circulis alligatus, praeceptum habuit ut septem annis loca sanctorum peragrando circuiret. Hic cum Romam venisset, revelatione divina comperit non aliter se posse absolvi, nisi ad sancti corporis reliquias Joannis Reomaensis abbatis perveniret. Hic ergo passim lustrando loca, tandem devenit ad basilicam, ubi haud longe a monasterio sacratissimum corpus ejus locatum est: ibique orationibus ac vigiliis incubans, vinculis omnibus absolutus est. Vixit vir hic justus et vir religiosus, sicut legislator Moyses, centum viginti annis, cujus nec oculus caligavit, nec dens motus est: fuit autem institutor viri memorabilis (Forsan, sancti Sequani, cap. seq.), de quo in suo loco narrabimus.

CAPUT LXXXVIII. De Sequano abbate. Magnae autem virtutis fuit et ille Sequanus Lingonici abbas territorii, qui vivens saepe homines a vinculo diabolici nexus absolvit, et post obitum ad sepulcrum suum ergastulari catena revinctos liberos meritis suis abire permisit (An. 580, 19 Sept.). Denique Guntchramnus rex cornu, cujus voce vel molossos colligere, vel illa corneorum 972 arboreorum armenta effugare consueverat, furto ablatum perdidit: quae res multos in vincula conjecit, nonnullos facultate privavit. Ex quibus tres viri memorati Confessoris monumentum petierunt: quo rex comperto, jussit eos catenis atque compedibus necti. Factumque est ita. Media nocte vero lux in basilica humana luce clarior oritur: dissiliunt ferrearum pedestrium repagula, catenarumque disruptis baccis vincti laxantur. Quo audito, rex exterritus velocius eos liberi arbitrii potestate donavit.

CAPUT LXXXIX. De Marcello Parisiorum episcopo. Marcellus vero Parisiacae urbis episcopus, qui quondam, ut in ejus Vita legitur, serpentem immensum hoc depulit ab oppido, et nunc in ipsius civitatis vico quiescit (Saec. IV, 1 Nov.). Ad cujus tumulum cum Ragnimodus presbyter, qui nunc ejus municipii habetur sacerdos, quartano typo veniens decubasset, totaque die jejunio et orationi vacasset, facto jam vespere obdormivit. Expergefactus vero post paululum a somno, incolumis surrexit a tumulo.

CAPUT XC. De Germano ejusdem urbis episcopo. Ingrediente autem Chilperico rege in urbem Parisiacam, sequenti die quam rex ingressus est civitatem (An. 576, 28 Maii), paralyticus, qui in porticu basilicae sancti Vincentii, in qua beatus Germanus requiescit in corpore, residebat, dirigitur: mane autem facto, exspectante populo, gratias beato Antistiti referebat. 973 Nam saepe ibi et gressus paralyticorum et caecorum visus virtute Sancti restituuntur, et raro advenit ejus solemnitas quin ibi ejus virtus ostendatur.

CAPUT XCI. De Genovefa virgine sanctissima . Est ibi et sancta Genovefa in basilica sanctorum sepulta apostolorum (An. 509, 3 Jan.), quae in corpore posita tantum in virtute praevaluit, ut mortuum suscitaret. Ad cujus tumulum saepius petitiones datae suffragium obtinent; sed et frigoriticorum febres ejus virtute saepissime restinguuntur.

CAPUT XCII. De sepulcro beati Lusoris. In Dolensi autem Biturigi termini vico beatus Lusor, Leucadii quondam senatoris filius, requiescit (An. 255, 4 Nov.), qui fertur in albis migrasse a saeculo: in crypta vero positus super pavimentum, sepulcrum habens ex marmore Pario mirabiliter exsculptum. Factum est autem ut quadam vice sanctus Germanus, 974 Parisiacae urbis episcopus, ad hunc tumulum vigilias celebraret, haud procul formulam habens, in qua genua, cum necessitas cogeret, deflectebat. Factum est autem in una vigiliarum nocte, dum psalmos lectionis Davidicae decantarent, stationis labore lassi clerici, quasi pro aliquo relevamine, se super sepulcrum Sancti defixis ulnarum compagibus sustentarent. Contremuit illico beati tumulus Confessoris, et sibi injuriam irrogari praesenti vibratione fatetur. At Germanus pontifex, pavore perterritus, amoveri desuper praecepit somnolentos, dicens: Absistite, o segnes, procul a tumulo, ne sancto Dei molestia inferatur. Quibus amotis, tremorem illum deinceps non senserunt. Sed nec illud placuit praeteriri, quod cuidam pauperi idem Lusor beatus per visum apparuit, praecepitque cellulam emundari, in qua, ut ferunt, infantiae vagitus exegerat: sed cum pauper ille bis commonitus agere jussa differret, apparuit ei tertio, dicens: Si feceris quae praecipio, unum triantem pro obedientiae famulatu recipies. Ille vero consurgens, cellula scopis mundata, abluta aqua, herbisque respersa, stabat attonitus, pollicitam promissionem opperiens, donec nutu Dei advertit 975 triantem in pavimento lucere, quem colligens laetus abscessit.

CAPUT XCIII. De Maximino Treverorum episcopo. Est et apud urbem Trevericam suburbano sanctus Maximinus, magnus cum Domino populi illius advocatus, ad cujus tumulum saepe cernuntur miracula gloriosa (An. 349, 29 Maii). Tempore enim Theodoberti regis Arboastes quidam presbyter cum Franco quodam intendebat, rege praesente. At dum haec agerentur, rex loca sancta urbis, quae sub urbis illius vicis habentur, causa visitabat orationis. Cum autem videret rex prosecutionem presbyteri esse callidam, conversus ad eum: Si vera sunt, inquit, quae prosequeris, hoc super tumulum Maximini antistitis sacramento confirma. Audeo, ait, haec, presbyter, quae praecipis adimplere. Et statim ponens manus super sanctum sepulcrum, dixit: Hujus sancti virtute opprimar, si aliquid falsi loquor de his quae prosecutione mea contra hunc Francum insisto. Fremente autem barbaro, et quasi contra Sanctum Dei furibundo, egressi sunt de basilica: cumque per viam pariter pergerent, subito delapsus presbyter solo pessumdedit, et mortuus est. Laudavitque deinceps barbarus virtutem Sancti, cui prius detraxerat. Sicque archidiaconus urbis ipsius, cum a Nicetio episcopo pro adulterii crimine pulsaretur, sacramento se ad hujus sancti sepulcrum purificari expetiit: ingressusque primum cryptae limen, restitit quasi stupens; dehinc descendens per gradus ad aliud ostium venit; cumque ad tertium accedere vellet, protinus febre correptus, gressum amplius figere non audens, crimen quo imputabatur, in discrimine 976 mortis positus, est confessus, deprecans populum ut pro se vel sancti Antistitis, vel episcopi sui suffragia flagitaret. Sed statim ut confessus fuit, ab impulsu febris erutus, sui antistitis est in charitate receptus.

CAPUT XCIV. De Nicetio ipsius urbis episcopo. Nicetius autem, ut supra diximus, ipsius urbis episcopus, eleemosynae, charitatis sanctitatisque totius refulsit merito, dum in corpore commoratus est (Circ. an. 566, 5 Dec.). Hic a saeculo migrans, ad basilicam sancti Maximini praedecessoris sui sepultus est. Ad cujus nunc tumulum vinctorum catenae franguntur, energiam incursionis diabolicae patientes extrusis daemonibus liberantur, caecorum oculi plerumque remotis tenebris lumine infunduntur. Jam de perjuris quid dicam? Si quis enim ibi falsum juramentum proferre ausus fuerit, illico divina ultione corrigitur: nec quisquam haec vel loqui audet, si, conscientia torquente, reum se esse cognoverit, quod ibi sacramentum praesumat exsolvere.

CAPUT XCV. De Medardo Noviomensi [Al., Suessionensi] episcopo. Medardus vero gloriosus confessor juxta urbem Suessionis quiescit (Circ. an. 560, 8 Jun.). Ad cujus sepulcrum saepe compedes miserorum confractos aspeximus. Post scriptum de mirabilibus ejus librum, mulier manu debilis devote expetiit beati praesidia Sacerdotis: denique cum reliquis vigilias fide integra celebrat, confisa ab ejus virtute manus humore ligatas posse dissolvi, qui infelicium catenas potentia virtutis 977 eximeret. Factum est autem dum missae celebrarentur, resolutis nervorum arentibus ligaturis, gratias Confessori referens, atque ad sanctum altare accedens, gratiam benedictionis accepit incolumis. Et quia priusquam templum aedificaretur, erat super sepulcrum Sancti cellula minutis contexta virgultis, et dedicato templo haec fuit amota, dignum est ut de ipsius ligni tenuitate magnum aliquid proferamus. Nam saepius de eo hastulae factae parumper acutae dolori dentium remedia contulerunt. Haec audiens Charimeris, qui nunc referendarius Childeberti regis habetur, dum de hoc dolore laboraret, basilicam Sancti expetiit, ut sumpturus ex ligno a virtute Sancti medicinam mereretur accipere; sed veniens ostium reperit obseratum. Confisus ergo quia virtus Beati ubique sit praesens, extracto cultro hastulam excutit ab ostio. Statimque ut dentes attigit, noxius dolor abscessit. Habetur apud nos et baculus ejus, de quo plerumque infirmi medicamina sunt experti.

CAPUT XCVI. De Albino Andecavorum episcopo. Albinus autem confessor (An. 550, 1 Mart.), cujus nuper Vitae liber a Fortunato est conscriptus presbytero, obtinet et ipse impertiente merito suum ostendi miracula ad sepulcrum. Aderat igitur dies solemnitatis, in quo paralyticus membris omnibus debilis, evectus plaustro, ante vitream absidae qua sancta concluduntur membra sedebat, datusque sopori vidit virum ad se venientem, et dicentem sibi: Quousque dormitas, et sanus fieri non desideras? Qui 978 ait. Utinam merear sanus fieri. Dixitque ei vir: Cum signum ad cursum horae tertiae audieris insonare, surge continuo, et ingredere basilicam ad quam venisti. Futurum est enim ut ipsa hora beatus Martinus cum Albino contribule ingrediatur basilicam, ut, oratione facta, ad ejus solemnitatem Turonis accedere debeat. Si enim eo momento adpraesens fueris, sanus efficieris. Nec moratus ille, commoto signo, accedit ad tumulum Sancti. Cumque Davidici carminis laudationem clerici canere coepissent, odor suavitatis in basilica Sancti advenit, et hic directis pedibus incolumis est erectus. Quod non a paucis, sed a plerisque visum regio testatur alumna. Sic et apud Croviensem vicum mulier a nativitate caeca, invocans nomen Sancti, ipsa die illuminata est.

CAPUT XCVII. De Hospitio confessore. Fuit in regione Nicensi Hospitius magnus Dei famulus (An. 581, 21 Maii), qui multis virtutibus praeditus, ab hoc mundo migravit. Cumque sepeliretur, quidam juxta ipsum sepulcrum manum ponens parumper pulveris clevavit, quod in linteo involvens rudi secum sustulit. Progressusque postridie navem quae Massiliam ire parabat, offendit in littore: sed hic Lirinense monasterium expetere cupiebat. Viri igitur quorum erat navis, Judaica erant a stirpe progeniti. Qua existente causa, noluit vir indicare naucleris quae ferebat. Denique postquam progressi contra Lirinense monasterium devenerunt, navis in medio pelagi restitit, flantibusque ventis nulla movetur in parte. 979 Stupentibus vero Judaeis quid hoc esset, homo ille veritatem aperuit, dicens: Reliquias beati Hospitii mecum habeo, et nunc Lirinum adire desidero, quod vobis indicare metui. Nunc autem scio quia ejus virtute retinetur navis vestra: nec hinc moveri prorsus poterit, nisi consensum illuc praebeatis quo ego ire disposui. Quod audientes viri, stupore permoti, mutatis velis flante vento secundo, viro in insula Lirinensi deposito, quo voluerunt libere abierunt.

CAPUT XCVIII. De eremita, cui caldaria lignea fuit. Ecce quales quantasque suis congregat divitias mundi paupertas, ut eis non solum quae voluerint Redemptor, qui cuncta ex nihilo condidit tribuat, verum etiam ipsa eis elementa jubeat famulari. Nam recolo me audisse ante hos annos exstitisse quemdam in eremo regionis cujusdam, ad quem requirendum cum frater e proximo prompta devotione venisset, exceptus est ab eo plena animi charitate. Tunc ingressi parvulum quodammodo tugurium, oratione facta, resederunt. Conferentesque plurima de verbo Dei, surgit senex a sellula [Ed., cellula]: ingreditur hortulum, olera decerpit ad cibum. Accensoque foco, ponit caldariam ligneam super ignem impletam aqua cum oleribus, urgensque ignem ita vehementer fervere coegit, ut putaretur aenea esse. Hoc autem videns vir qui advenerat, stupore commotus, interrogat quid hoc esset. Respondit senex: Multis jam in hac eremo annis inhabito, sed semper in hac caldaria cibos, Domino jubente, ad reficiendum fragile corpusculum praeparavi. Coctisque cibis, redditis Deo debitis hymnis, ambo ex hujus vasculi ministerio sunt refecti. Haec olim audivi. Nam nuper vidi abbatem, 980 qui eum Ingenuum [Colb. a, Ingenium] nominabat, asserens eum intra Augustodunensem terminum commoratum fuisse, et saepius in hoc vasculo vel olus vel crumelum coctum cum illo sumpsisse. Confirmabat autem cum juramento vidisse se caldariam flammis superpositam validissime fervere, et ita semper fundum ejus humidum exstitisse, ut putaretur jugiter ab aliquo humectari.

CAPUT XCIX. De Avito confessore Aurelianensi. Avitus abbas Carnoteni pagi, quem Pertensem vocant, saepius imminere dissolutionem sui corporis Spiritu sancto revelante praedixit (An. 530, 17 Jun.). Qui recedens a corpore, honorifice apud Aurelianensem urbem humatus est: super quem fideles Christiani ecclesiam construxerunt. Post cujus obitum, cum anniversarius assumptionis ejus dies cum summo coleretur honore, unus e civibus, aliis ad missarum spectanda solemnia euntibus, accepto rastro, vineam pastinare direxit; increpatusque a multis, cur huic festivitati deesset, redire noluit, dicens: Et hic quem colitis operarius fuit. Verum ubi ingressus vineam primo ictu terram aperuit, protinus, retorta cervice, facies ejus ad tergum conversa est. Tunc tremens, spectantibus populis, cum fletu magno basilicam Sancti ingreditur. Post paucos vero dies, orans in eodem loco assidue, directa cervice, convaluit.

CAPUT C. De Cypriano Petragorico abbate. Cyprianus abbas Petrocorici oppidi magnificae sanctitatis vir fuit, per quem Deus multa miracula in hoc mundo operari dignatus est (An. 580, 9 Dec.). Nam manus 981 debiles frequenter redintegravit, paralyticis gressum, caecis restituit visum; tresque leprosos inunctos oleo pristinae reddidit sanitati. Sed et nunc crebro super infirmos sanitates ostendit si fideliter ejus tumulum expetant, aut exorent.

CAPUT CI. De Eparcho Equolesinensi recluso. Sed et ad Eparchi Equolesinensis urbis reclusi sepulcrum saepius infirmi sanantur (Anno 581, 1 Jul.). Nam et frigoriticorum febres et alia incommoda ejus meritis restinguuntur. Caecus vero de Petrocorico territorio, ut se sepulturae illius projecit, fusa oratione, lumen recipere meruit. Comes autem antedictae urbis Equolesinensis, fure invento ac suppliciis dedito, patibulo condemnari praecepit. At ille cum duceretur ad mortem, invocare hujus sancti nomen coepit; et adductus ad stipitem, fusa oratione super terra, patibulo appensus relictus est. Quod cum monachi praesensissent, simul projecti ad tumulum Sancti, orare coeperunt, dicentes: O sancte Confessor, si tibi vita superstes esset in saeculo, eruere potueras hunc pauperem de manu mortis, sicut plerumque tali supplicio addictos liberasti; sed nunc non diffidimus de tua oratione, ut quod vivens fecisti in saeculo, possis renovare sublimatus in coelo. Et data nocte misit abbas usque ad furcam. Accedente autem monacho, statim disruptis ligaminibus terrae delapsus est; et sic sustentatus a monacho, vivens adducitur ad monasterium, haustoque parumper vino convaluit, vitaque a judice obtenta, liber abscessit.

CAPUT CII. De Felice Biturigum episcopo. 982 Post transitum autem Felicis Biturigi episcopi (An. 575, 1 Jan.), cum ad ejus tumulum quod marmore exsculptum Pario super terram erat positum, caecus quidam lumen oculorum, fugatis tenebris, recepisset: cognosvissetque plebs amicum Dei, quem in corpore positum, obsistentibus mundanis caliginibus, cognoscere ad plenum non meruit, coepit in orationum assiduitate ejus limina penetrare. Sed quoniam, ut diximus, sarcophagus marmoreus viliori lapide obtectus erat, sagacitas civium, et praesertim episcopi, meliori sarcophagum opertorio texit, id est ex marmore Heracleo. Amoto ergo viliore lapide, post annum fere duodecimum, invenerunt corpus beati Confessoris ita illaesum, ut nulla dissolutio in corpore, nulla putredo reperiretur in veste: sed ita erant cuncta integra, ac si, ut ita dixerim, ea hora tumulo putarentur ingesta. Sed nec ibi quidem misericordia Domini defuit, ut lapis repulsus non remaneret inglorius. Ferunt enim quod multi, eraso potoque ex eo pulveris modico, tam a quartanis quam tertianis sive quotidianis febribus celeriter liberantur.

CAPUT CIII. De Juniano Lemovicorum recluso. Fuit et Junianus reclusus infra Lemovicinae urbis territorium (An, 530, 16 Nov.), qui vivens multa populis ostendit miracula; sed et nunc ad sepulcrum ejus saepe morbi curantur. Nam vidi multos, quos dinumerare putavi longum, qui caecis 983 oculis ibidem evecti lumen receperunt, paralyticique directi sunt. Testisque est ipse populus hodieque, qui cum sanitatem recipiunt, statim se tributarios loco illi faciunt, ac, recurrente circulo anni, pro redditae sanitatis gratia tributa dissolvunt. Ex quibus plurimi sunt qui ad basilicam sancti Martini nostri antistitis pertinere videntur.

CAPUT CIV. De Pelagia Lemovicina. Pelagia vero genitrix beati Aredii abbatis (An. 570, 26 Aug.), cujus supra meminimus, valde religiosa. cum urgeretur febribus et esset in transitu, petiit filium, dicens: Quaeso, fili dulcissime, ne me ante diem quartum sepeliatis, ut venientes famuli famulaeve omnes videant corpusculum meum, nec ullus frustretur ab exsequiis meis de his quos studiosissime enutrivi. Et haec dicens, emisit spiritum. Abluta juxta morem, collocatur in feretro, atque in ecclesiam deportatur. Quarto vero die, priusquam sepeliretur, tantus odor suavitatis effragravit a corpore, ut omnes admirarentur. De nocte vero globus ignis magnus apparuit, qui ab Oriente consurgens; ac per coeli circulum currens, super ecclesiam stetit, in qua corpus defunctae jacebat. Ex hoc enim ita cunctam aedem subitus splendor obtexit, ut putarent se diem medium contemplari. Et statim energumeni multi exclamaverunt, dicentes quod Martinus venit ad transitum Pelagiae. Succedente vero Dominica die postquam sepulta est, posuerunt cereum ad caput ejus, dicentes: Parum nobis est cerae, et jam nox prolixior habetur, cum ad matutinum consurgimus tunc accendatur cereus iste. Et, clauso ostio, abierunt. Expleto autem somno, ingressi basilicam, invenerunt cereum ardentem, quem exstinctum reliquerant. Sed et sanitates infirmorum saepius aguntur 984 ad hujus religiosae sepulcrum.

CAPUT CV. De sepulcro Crescentiae Parisiorum. Tumulus erat in vico Parisiorum haud procul a loco in quo senior, ut aiunt, ecclesia nuncupatur, nullo opertus tegmine; ibique in lapide habebatur scriptum: HIC REQUIESCIT CRESCENTIA SACRATA DEO PUELLA. Sed nulla aetas recolere poterat quale ei fuerat meritum, vel quid egisset in saeculo. Nuper autem a quodam clerico hoc epitaphium legitur. Instigante vero fide, suspecti sunt habiti homines, quod aliquid cum divina majestate Virgo potuerit obtinere. Dum vero in hac suspicione penderent, quidam, quem ardor tertianae febris cum gravi tremore vexabat, erasi a tumulo parum pulveris haurit, moxque, sedato tremore, convaluit. Vulgatumque verbum plerumque profuit multis in hac infirmitate detentis. Succedente deinde tempore, monetarius urbis graviter aegrotare coepit, cui in visione puella apparuit, dicens: Vade, ait, quantocius, et tumulum Crescentiae virginis tege. Erit tibi hoc adjutorium, ne a morbo quo captus es diutius fatigeris. At ille confisus calces inquirit, oratorium desuper construit, protinusque ab infirmitate laxatur. Sed ut virtus [Pith., tumulus] Virginis in majoribus efferretur honoribus, cuidam ex urbe dens indoluerat, ita ut, intumescente maxilla, vix vel tenuis cibi parumper capere posset. Pergit fide plenus ad tumulum, factaque hastula una de parte acuta, ut in humanis usibus ad purgandos dentes fieri solet, super sepulcrum puellae ponit. Statimque ut exinde dentem qui dolebat attigit, omnis dolor obstupuit. Ex hoc autem accepto experimento, quos hic dolor vexat, hujus Virginis, ut expetunt praesidia, mox sanantur.

CAPUT CVI. De beata Radegunde Pictaviensi. 985 Beata vero Radegundis, cujus in initio libri (An. 587, 13 Aug.). Martyrum meminimus, post emeritos vitae labores ab hoc mundo migravit (Cap. 5): de cujus transitu accipientes nuntium, ad monasterium Pictavensis urbis accessimus, quod ipsa instituerat. Reperimus autem eam jacentem in feretro, cujus sancta facies ita fulgebat, ut liliorum rosarumque sperneret pulchritudinem. Stabat enim circa feretrum multitudo immensa sanctimonialium, ad numerum circiter ducentarum, quae per illius praedicationem conversae vitam sanctam agebant, quae, secundum saeculi dignitatem, non modo de senatoribus, verum etiam nonnullae de ipsa regali stirpe hac religionis forma florebant. Stabant autem plangentes atque dicentes: Cui nos orphanas mater relinquis? cui nos desolatas commendas? Reliquimus parentes, facultatesque, ac patriam, et te secutae sumus. Cui nos relinquis, nisi perpetuis lacrymis, et nunquam finiendo dolori? Ecce usque nunc majus nobis erat hoc monasterium, quam villarum aut civitatum spatia. Quae quocunque loco accedebamus, contemplantes gloriosam faciem tuam, ibi inveniebamus aurum, ibi argentum; ibi suspiciebamus florentes vineas, segetesque comantes; ibi prata diversorum florum varietate vernantia. A te carpebamus violas; tu nobis eras rosa rutilans et lilium candens: tua nobis verba quasi sol resplendebant, et quasi luna tenebris conscientiae nostrae lucidam veritatis lampadem accendebant. Nunc autem contenebrata est nobis omnis terra, angustatum est spatium hujus loci, dum tuam faciem non meremur aspicere. Heu nos derelictas a sancta matre! felicesque illas quae te superstite ab hoc saeculo migraverunt! Et scimus quidem te choris sanctarum virginum et Dei paradiso esse conjunctam: sed cum ex hoc consolamur, 986 illud nobis est lamentabile, quod te corporeis oculis intueri non possumus. Haec et alia inter lamenta dicentibus, cum a lacrymis temperare non valeremus, conversus ad abbatissam, aio: Sinite parumper ab his fletibus, et ea potius quae sunt necessaria pertractate. Ecce frater noster Maroveus hujus urbis episcopus non est coram, eo quod illum causa visendarum paroeciarum elongaverit. Nunc autem habete consilium, ne sanctum corpusculum injuriam patiatur et gratia quam Deus beatis artubus praestitit auferatur, dum tempus sepulturae differtur: accelerate debitas exsequias, ut sepulcro cum honore reddatur. Ad haec abbatissa respondit: Et quid faciemus, si episcopus urbis non advenerit, quia locus ille quo sepeliri debet, non est sacerdotali benedictione sacratus? Tunc cives et reliqui viri honorati, qui ad exsequias beatae reginae convenerant, imperant parvitati meae, dicentes: Praesume de charitate fratris tui, et benedic altare illud. Confidimus enim de ejus benevolentia, quod molestum non ferat si feceris, sed magis gratiam referat. Praesume, precamur, ut caro sancta sepulturae reddatur. Et sic ab illis injunctus altare in cellula ipsa sacravi. Verum ubi sanctum corpus moventes, psallendo deducere coepimus, mox energumeni declamantes, et sanctam Dei confitentes, torqueri se ab ea fatebantur. Transeuntibus autem nobis sub muro, iterum caterva virginum per fenestras turrium et ipsa quoque muri propugnacula, voces proferre ac lamentari desuper coepit, ita ut inter sonos fletuum atque collisiones palmarum, nullus posset a lacrymis temperare; sed et ipsi quoque clerici, quorum erat psallendi officium, vix inter singultus et lacrymas antiphonam poterant explicare. Dehinc accedimus ad sepulcrum. Nam providentia abbatissae capsam ligneam fecerat, in qua corpus aromatibus conditum incluserat, et ob hoc fossa sepulturae spatiosior erat: ita ut, ablatis duorum sepulcrorum singulis spondis, ac de latere juncta capsa cum 987 sanctis artubus locaretur. Tunc facta oratione discessimus, reservantes episcopo loci ut ab eo celebrata missa, tegeretur operculo. Redeuntes vero ad monasterium, ducebat nos abbatissa cum virginibus per loca singula, in qua Sancta aut legere consueverat, aut orare, lugens ac dicens: Ecce ingredimur in cellulam, et matrem amissam non reperimus. Ecce spatium in quo flectens genua cum lacrymis Dei omnipotentis misericordiam precabatur, et a nobis non videtur. Ecce librum in quo legebat, et vox spiritali sale condita non verberat aures nostras. Ecce fusa, in queis per longa jejunia et profluas lacrymas nectere solita, et almi sanctitate digiti non cernuntur. Haec illis dicentibus, renovantur lacrymae, suspiria proferuntur, et ipsa quoque viscera ab affectu plorantium resolvuntur in fletum. Tantusque moeror pectus meum obsederat, ut a lacrymis non desisterem, nisi scirem beatam Radegundem ablatam monasterio corpore, non virtute; et assumptam a mundo, collocatam in coelo.

CAPUT CVII. De Tetrico episcopo. Licet Mss. omnes haec tria capita in indice habeant, nullum tamen invenire licuit qui praeter nudos titulos quidquam de illis repraesentet. Ut tamen eorum sanctorum quos indicant aliqua habeatur notitia, pauca quae de iis observavimus huc proferre visum est.

[ Sanctus Tetricus episcopus Lingonensis sancto Gregorio patri suo successit (An. 572, 18 Mart.). De quo passim Gregorius loquitur. Plura de eo observavimus ad lib. IV cap. 16, quae hic repetere non vacat.

CAPUT CVIII. De sancto Orientio episcopo. Sancti Orientii Vitas duas habes apud Bolland., die 1 Maii. Ex priori, quae vetustior est, colligimus eum circa seculi V medium Auxitanam ecclesiam rexisse (An. 450, 1 Maii), eo scilicet tempore quo Littorius dux Romanus a Gothis captus atque occisus est. In posteriori Vita dicitur sancto Ursiniano successisse. Ejus corpus in ecclesia suo nomini consecrata 988 cum adjuncto celebri monasterio ordinis Cluniacensis in ipsa urbe Ausciensi (Auch) asservatur.

CAPUT CIX. De Quiteria virgine. Quiteriae Acta habentur, sed omnino fabulosa. Colitur potissimum Adurae in Wasconia (An . . . 22 Maii), cujus ecclesia in Manso sanctae Quiteriae juxta urbem sita concathedralis privilegio et abbatiae titulo gaudet, ejusque abbas idem est ac episcopus. Ejus ossa, quae in monasterio sancti Severi, in capite Wasconiae, ord. sancti Bened. et cong. sancti Mauri, servabantur, a Calvinianis in rogum conjecta, Catholici semiusta, ut potuere, ab incendio eripuerunt. Colitur die 22 Maii, ad quem diem vide Bollandianos, et Gononum lib. III. Tamayus vero de ea multas habet fabulas.

CAPUT CX [Al. CVII]. De sancto Paulino episcopo Nolano. Fuit vitae venerabilis Paulinus Nolanae urbis episcopus (An. 431, 22 Jun.), ex nobili stirpe ortus, Tarasiam similem sibi sortitus est conjugem, habens divitias multas, et tam in fundorum possessione quam in praesidio domorum valde dives erat ac locuples. Sed cum primum aures ejus Evangeliorum lectio illa penetravit, in qua Dominus adolescentem propter divitias arguit, dicens: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); et illud: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem introire in regnum Dei (Ibid., 24); statim, venditis omnibus quae habebat, pauperibus erogavit. Exoneratus a cunctis cupiditatibus, Magistrum liber sequitur, per haec se putans paradisi divitiis locupletari, si videretur nihil de transitoriis possidere. Cui Majestas divina tribuit, ut quod impossibile dixerat per Evangelium, hic possibiliter adimplere mereretur per actum. Quadam vero die venit ad eum qui stipem peteret, et ait conjugi: Vade, et da ei quod habet necessarium. Quae respondit: Non est nobis amplius quam 989 unus panis. Cui ille: Vade, inquit, porrige eum. Dominus enim dabit nobis victum. Sed illa quasi strenua reservari cupiens, ne aliquid deesset, porrigere noluit. Interea advenerunt quidam dicentes, missos se a dominis suis, ut illi annonae ac vini deferrent speciem: sed per hoc se moratos, quod orta tempestas unam eis cum tritico abstulerit navem. Tunc vir Dei conversus ad mulierem, ait: Intellige te nunc pauperi unum panem fuisse furatam, et ideo hanc navem esse mersam. Perrexit ergo cum conjuge quasi pergrinaturus in aliam regionem, nihil habens praeter statum proprium. Post multum vero tempus, cum ab incolis regionis suae requireretur, nec posset penitus reperiri, negotiator de civitate illa ad hanc urbem advenit, in qua vir beatus coelesti Domino serviebat. Cumque vidisset eum, statim projiciens se solo, et pedes sancti amplectens, ait: Hic est beatus Paulinus toto vulgatus orbe, qui multum a suis civibus quaesitus, prorsus non potuit inveniri. Et narrans omnes actiones ejus, obstupuerunt haec audientes. Nec mora decedente sacerdote apud Nolanam urbem, ipse in locum episcopi subrogatur. Habebat autem ecclesia illa multas divitias, implevitque in eum Dominus quae per Evangelium promittere est dignatus; quia: Qui reliquerit omnia propter me, centuplum in hoc saeculo accipiet; in futuro autem vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Verum assumpto episcopatu semper se humilem proferebat, quia sciebat se apud Deum excelsum futurum, si humilitatem sectatus fuisset. Pecunia vero de reditibus ecclesiae, quae manus ejus attingebat, confestim pauperibus erogabatur. Castissima enim conjux ejus non discedebat ab eo. Erat autem vir sanctus mirae prudentiae, rhetoricis litteris eruditus. Quod opus ejus quando ad nos pervenit, valde patefecit. Nam cum ad diversos tam versu quam prosa scriberet, de virtutibus beati Martini sex versu conscripsit libros: scripsit et alios versiculos in laudem ejus. Viditque eum in corpore positum, et oculum suum ab eo illuminatum recepit. Qui tantum in virtute 990 multiplicata gratiarum spiritualium charismata resplenduit, ut ante obitum suum ipsum Martinum, Januariumque Italicum, priusquam spiritum redderet, corporeis oculis contemplaretur. Prius enim ab eo de hoc mundo migraverant: et quia de hujus Beati vita nihil legeramus, idcirco ea quae per relationem fidelium cognovimus, dum de eleemosynis proloqui voluimus, memoravimus. De transitu autem ejus est apud nos magna lectio, ideo eum ex ordine prosecuti non sumus. Ecce quid tribuit eleemosyna, ecce quales thesauros sanctis suis qui se in pauperibus diligunt, Deus indulget. E contrario avaritiae malo inhiantibus quae nequiter concupiscunt aufert, juxta illud Evangelii sancti oraculum, quia: Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, quod videtur habere auferetur ab eo (Matth. XIII, 12; XXV, 29).

CAPUT CXI [Al., CVIII]. De negotiatore qui eleemosynam non fecit. Sic et quodam loco in portu maris gestum fuisse multorum confirmat relatio. Quidam pauper et senex, marsupiis oneratus, venit ad littus maris; et accedens ad portum petere eleemosynam a naucleris coepit, atque illi qui primus carinae erat, importunior assistebat, dicens: Da mihi aliquid. Tunc ille commotus ait: Absiste, quaeso, decrepite, et noli a nobis quaerere quidquam. Nihil enim hic aliud praeter lapides habemus. At ille ait: Si lapides dicis esse quae in tuis ditionibus navis haec continet, omnia vertantur in lapides. Et statim cunctum navis onus, quod mandi potuit, in saxum conversum est. Ego enim ex his et dactylos vidi, et olivas aspexi marmore duriores. Nam cum in lapidis duritiam conversa fuissent, nunquam tamen colorem quem habuerant perdiderunt: illis eadem forma eademque species erat. Dominus autem navis poenitentia motus, inquisitum senem nusquam potuit reperire: et, sicut ferunt, per multas civitates de iis quae in saxum mutata fuerant ad videndum direxit, ut scilicet exemplum 991 esset omnibus, ne similia perpetrarent. Ecce quid agis, impudens avaritia: fecisti hominem pauperem, qui non porrigendo pauperi putavit se posse fieri ditiorem.

CAPUT CXII [ Al., CIX]. De alio qui vinum adulteravit. Quid etiam et alii contigerit, qui per adulteria multiplicare terrena studuit lucra, non sileam. Quidam apud Lugdunensem urbem vix ita laborans, ut unum triantem posset habere, accensus auri exsecrabilis sacra fame, voluit per eum sacculi ora replere, juxta illum Prudentii nostri versiculum: Auri namque fames parto conquiritur auro.

Igitur de hoc triante vinum comparat, admixtisque aquis, iterum per argenteos venumdans, duplat pecuniam. Hoc iterum atque iterum agit, et tam diu turpis lucri sectator est factus, usquequo centum solidos de hoc triante lucraretur. Sed judicium Dei confutavit lucra diaboli. Congerens enim avarus negotiator aurum in sacculum, possessurus pecuniam unius horae momento, alterius negotiatoris nundinas adit. Extractoque triante quasi aliquid negotiaturus, colloqui cum socio coepit; erat autem sacculus ex pelle Phoenicia, sicut his manu gestare mos est. Et ecce subito adveniens milvus rapit eum pedibus, atque decerpere tentat, putans a colore partem aliquam carnis esse. Sed cum nihil pinguedinis 992 sentiret in eo, evolans super alveum Araris, de quo hic aquas hauriens vino miscuerat, laxatum sacculum dejecit in flumen. At ille apprehensis capillis, elidens se ad terram, spargensque pulverem super caput suum, aiebat: Vae mihi qui judicio Dei oppressus perdidi pecuniam quae inique fuerat aggregata, nam ex uno triante centum erexi solidos. Nunc perditis centum solidis, unus mihi tantum remansit trians. Vae mihi, sicut feci sic recepi: et qui e nihilo eos habui, ad nihilum rediisse conspicio. Talis pecunia, diabole, tua est, per tale lucrum deducis tibi obedientes in tartarum. Tale enim commercium et in praesenti damni notam ingerit, et in futuro diversarum poenarum genera parit. Absistite ab his, quaeso, qui haec legitis, absistite et nolite talibus participes esse. Sint lucra vestra divinae majestatis gratia: sint exercitia vestra, Scripturae sanctae doctrina. Fiat congregatio vestra in marsupiis pauperum, quae aeternae gehennae flagrans restinguat incendium; et hoc ipsum a Domini est misericordia poscendum, non propria virtute quaerendum, qui nobis praestare dignetur illorum intercessione sancta, quorum hic liber sacra prodit miracula, ut non solum de terrenis divitiis, sed etiam de talentis verbi sui bonam facientes rationem, multiplicationis mercede recepta, audire mereamur ab ipso: Euge! serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Amen.

Explicit liber de Gloria Confessorum.

In Codice membraneo, qui olim fuit monasterii Dionysiani prope Parisios, nunc autem est Antuerpiae penes RR. PP. Bollandianos, in fine libri Gregorii Turonensis de Gloria Confessorum clausula habetur de Pippini, cujus temporibus Codex scriptus est, in Francorum regem consecratione, facta post abdicationem Childerici, ultimi Meroveadum familiae regis. Quam clausulam, ex ipso codice descriptam, et ab illis editam hic exhibere visum est, ad confirmanda ea quae superius, col. 685, in notis ad Fredegarii tertium continuatorem ea de re observavimus.

Si nosse vis, lector, quibus hic libellus temporibus videatur esse conscriptus, et ad sacrorum martyrum pretiosam editus laudem, invenies anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo septimo, temporibus felicissimi atque tranquillissimi et catholici Pippini, regis Francorum et patricii Romanorum, filii beatae memoriae quondam Caroli principis: anno felicissimi regni ejus in Dei nomine sexto decimo, indictione quinta, et filiorum ejus, eorumdemque regum Francorum Caroli et Carlomanni (qui per manus sanctae recordationis viri beatissimi domni Stephani papae, una cum praedicto patre, domno viro gloriosissimo Pippino rege, sacro chrismate, divina providentia, et sanctorum Petri et Pauli intercessionibus consecrati sunt) anno tertio decimo. Nam ipse praedictus domnus florentissimus Pippinus, rex pius, per auctoritatem et imperium sanctae recordationis domni Zachariae papae, et unctionem sancti chrismatis, per manus beatorum sacerdotum Galliarum, et electionem omnium Francorum, tribus annis antea in regni solio sublimatus est. Postea per manus ejusdem Stephani pontificis, die uno in beatorum praedictorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleuterii ecclesia (ubi et venerabilis vir Folradus archipresbyter et abbas esse cognoscitur) in regem et patricium, una cum praedictis filiis Carolo et Carolomanno in nomine sanctae Trinitatis unctus et benedictus est. In ipsa namque beatorum martyrum ecclesia, uno eodemque die nobilissimam atque devotissimam, et sanctis martyribus devotissime adhaerentem Bertradam, jam dicti florentissimi regis conjugem praedictus venerabilis pontifex regalibus indutam cycladibus, gratia septiformis Spiritus benedixit: simulque Francorum principes benedictione et Spiritus sancti gratia confirmavit; et tali omnes interdictu et excommunicationis lege constrinxit, ut nunquam de alterius lumbis regem in aevo praesumant eligere; sed ex ipsorum, quos et divina pietas exaltare dignata est, et sanctorum apostolorum intercessionibus per manus vicarii ipsorum beatissimi pontificis confirmare et consecrare disposuit. Haec ideo charitati vestrae breviter in novissima paginula libelli inseruimus hujus, ut per succedentium temporum et vulgi relatione propago in aevo valeat cognoscere posterorum.