De gestis Langobardorum

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De gestis Langobardorum
Saeculo XIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 95


De gestis Langobardorum (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De Germania, quod plures nutriat populos, ideoque ex ea multae gentes egrediantur. (0433A) Septentrionalis plaga, quanto magis ab aestu solis remota est, et nivali frigore gelida, tanto salubrior corporibus hominum, et propagandis est gentibus magis coaptata: sicut e contra omnis meridiana (0434A)regio, quo solis est fervori vicinior, eo semper morbis abundat, et educandis minus est apta mortalibus. Unde fit ut tantae populorum multitudines, Arctoo sub axe oriantur: ut non immerito universa illa regio Tanai tenus, usque ad occiduum, licet et propriis loca in ea singula nuncupentur nominibus, generali tamen vocabulo Germania vocitetur; quamvis et duas ultra Rhenum provincias Romani, (0435A)cum ea loca occupassent, superiorem, inferioremque Germaniam dixerint. Ab hac ergo populosa Germania, saepe innumerabiles captivorum turmae abductae meridianis populis pretio distrahuntur; multae quoque ex ea, pro eo quod tantos mortalium germinat, quantos alere vix sufficit, saepe gentes egressae sunt, quae nihilominus, et partes Asiae, sed (0436A)maxime sibi contiguam Europam, affixerunt. Testantur hoc ubique urbes erutae, per totam Illyricum, Galliamque: sed maxime miserae Italiae, quae pene omnium illarum est gentium experta saevitiam Gothi siquidem, Wandalique, Rugi, Heruli, atque Turcilingi, nec non etiam aliae feroces, et barbarae nationes e Germania prodierunt.

CAPUT II. De Scandinavia insula, et quia ex ea Winilorum, hoc est, Langobardorum gens est egressa. (0437A) Pari etiam modo, et Winilorum, hoc est Langobardorum (0438A)gens, quae postea in Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis, originem ducens, licet et aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula quae Scandinavia dicitur adventavit, cujus etiam insulae (0439A)Plinius secundus in libris quos de Natura rerum composuit, mentionem facit. Haec ergo insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustraverunt, non tam (0440A)in mari est posita, quam marinis fluctibus, propter planitiem marginum, terras ambientibus circumfusa. Intra hanc ergo constituti populi, dum in tantam (0441A)multitudinem pullulassent, ut jam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere, novasque deberet sedes exquirere, sorte perquirit.

CAPUT III. Quod Ibor et Ayo, primi duces Winilorum, cum matre sua Gambara fuerunt. Igitur ea pars, cui sors dederat genitale solum excedere, exteraque arva sectari, ordinatis super se duobus, Ibor scilicet et Aione, qui et germani erant, et juvenili adhuc aetate floridi, et caeteris praestantiores, ad exquirendas quas possint incolere terras, sedesque statuere, valedicentes suis simul et patriae, iter arripiunt. Horum erat ducum mater, (0441B)nomine Gambara, mulier quantum inter suos, et ingenio acris, et consiliis provida; de cujus in rebus dubiis prudentia non minimum confidebant.

CAPUT IV. De septem viris apud Germaniam dormientibus. Haud ab re esse arbitror, paulisper narrandi ordinem (0442A)postponere, et quia adhuc stylus in Germania vertitur, miraculum quod illic apud omnes celebre habetur, sed et quaedam alia breviter intimare. In extremis Circium versus Germaniae finibus, in ipso Oceani littore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem viri (incertum ex quo tempore) longo sopiti sopore quiescunt, ita illaesis non solum corporibus, sed etiam vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione perdurant, apud indociles easdem et barbaras nationes, venerationi habeantur. Hi denique quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur. E quibus dum unum quidam, cupiditate stimulatus, vellet exuere, mox ejus, ut dicitur, brachia aruerunt, poenaque sua caeteros proterruit, ne quis eos ulterius (0442B)contingere auderet. Videris ad quem eos profectum, per tot tempora, Providentia divina conservet. Fortasse horum quandoque, quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illae praedicatione salvandae sunt

CAPUT V. De gente Scrito-Winorum. Huic loco Scritobini, sic enim gens illa nominatur, (0443A)vicini sunt, qui etiam aestatis tempore nivibus non carent, nec aliis, utpote feris ipsis ratione non dispares, quam crudis agrestium animantium carnibus vescuntur; de quorum etiam hirtis pellibus sibi indumenta coaptant. Hi a saliendo, juxta linguam barbaram etymologiam ducunt. Saltibus enim utentes, arte quadam ligno incurvo, ad arcus similitudinem, feras assequuntur. Apud hos est animal, non satis assimile cervo, de cujus ego corio, ut fuerat pilis hispidum, vestem in modum tunicae, genu tenus aptatam conspexi, sicut jam fati, ut relatum est, Scritobini utuntur. Quibus in locis circa aestivale solstitium, per aliquot dies, etiam noctu clarissima lux cernitur, diesque ibi multo majores quam alibi habentur, sicut e contrario, circa brumale (0443B)solstitium, quamvis diei lux adsit, sol tamen ibi non videtur, diesque minimi quam usquam alibi, noctes quoque longiores existunt. Quia scilicet, quanto magis a sole longius disceditur, tanto sol ipse terrae vicinior apparet, et umbrae longiores excrescunt. Denique in Italia, sicut et antiqui scripserunt, circa diem natalis Domini, novem pedes in umbra staturae humanae, hora sexta metiuntur. Ego autem in Gallia Belgica, in loco qui Totonis villa dicitur, constitutus, status mei umbram metiens, decem et novem, et semis pedes inveni. Sic quoque contrario (0444A)modo, quanto propinquius meridiem versus ad solem acceditur, tantum semper umbrae breviores videntur, in tantum, ut solstitio aestivali respiciente sole de medio coeli, in Aegypto, et Hierosolymis, et in eorum vicinitate constitutis locis, nullae videantur umbrae. In Arabia vero hoc ipso tempore sol supra medium coeli, ad partem Aquilonis cernitur, umbraeque versa vice contra meridiem videntur.

CAPUT VI. De duobus umbilicis Oceani maris, qui sunt ex utraque parte Britanniae. Nec satis procul ab hoc de quo praemisimus littore, contra occidentalem partem, qua sine fine Oceanum pelagus patet, profundissima aquarum illa (0444B)vorago est, quam usitato nomine maris umbilicum vocamus, quae bis in die fluctus absorbere, et rursum evomere dicitur, sicut per universa illa littora, accedentibus, et recedentibus fluctibus, celeritate nimia fieri comprobatur. Hujusmodi vorago, sive vertigo, a poeta Virgilio Charybdis appellatur, quam ille in freto Siculo esse suis in carminibus loquitur, hoc modo dicens: Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis Obsidet, atque imo baratri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fructus, rursusque sub auras Erigit alternos, et sidera verberat unda. (0445A)Ab hac sane de qua diximus vertigine, saepe naves raptim, cursimque attrahi affirmantur, tanta celeritate, ut sagittarum per aera lapsus imitari videantur, et nonnunquam in illo baratro horrendo nimis exitu pereunt. Saepe cum jam jamque mergendae sint, subitis undarum molibus retroactae, tanta rursus agilitate exinde elongantur, quanta prius attractae sunt. Affirmant esse et aliam hujusmodi voraginem, inter Britanniam insulam, Galliamque provinciam; cui etiam rei astipulantur Sequanicae, Aquitaniaeque littora, quae bis in die tam subitis inundationibus opplentur, ut qui fortasse aliquantulum introrsus littore repertus fuerit, evadere vix possit. Videas earum regionum flumina, fontem versus cursu velocissimo relabi, ac per multorum millium (0445B)spatia, dulces fluminum lymphas, in amaritudinem verti. Triginta ferme a Sequanico littore Evodia insula millibus distat, in qua, sicut ab illius incolis asseveratur, vergentium in eamdem Charybdim aquarum garrulitas auditur. Audivi quemdam nobilissimum Gallorum referentem, quod aliquantae naves, prius tempestate convulsae, postmodum ab hac eadem Charybdi voratae sunt. Unus autem ex omnibus viris solummodo, qui in navibus illis fuerant, morientibus caeteris, dum adhuc fluctibus spirans supernataret, vi aquarum fluentium abductus ad oram usque immanissimi illius baratri pervenit. Qui cum jam profundissimum, et sine fine patens chaos aspiceret, ipsoque pavore praemortuus, se illuc ruiturum exspectaret, subito quod sperare non poterat, (0445C)saxo quodam superjectus insedit. Decursis siquidem jam omnibus, quae sorbendae erant, aquis, orae illius fuerant margines denudati. Dumque ibi inter tot angustias anxius, vix ob metum palpitans resideret, dilatamque ad modicum mortem nihilominus opperiret, (0446A)conspicit ecce subito, quasi magnos aquarum montes de profundo resilire, navesque, quae absorptae fuerant, primas emergere. Cumque una ex illis ei contigua fieret, ad eam se nisu quo potuit apprehendit. Nec mora, celeri volatu prope littus advectus, metuendae necis casus evasit, proprii postmodum periculi relator existens. Nostrum quoque, id est, Adriaticum mare, quod licet minus, similiter tamen Venetiarum, Hystriaeque littora pervadit, credibile est parvos hujusmodi, occultosque habere meatus, quibus et recedentes aquae sorbeantur, et rursum invasurae littora revomantur. His itaque praelibatis ad coeptam narrandi seriem redeamus.

CAPUT VII. Quod Winili in Scoringam venerunt; et quia Ambri, et Assi Wandalorum duces eis tributa persolvere mandaverunt. (0446B) Igitur egressi de Scandinavia Winili, cum Ibor, et Ayone ducibus, in regionem quae appellatur Scoringa venientes, per annos illic aliquot consederunt. Illo itaque tempore, Ambri et Assi, Wandalorum duces, vicinas quasque provincias bello premebant. Hi jam multis elati victoriis, nuntios ad Winilos mittunt, ut, aut tributa Wandalis persolverent, aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor, et Ayo, annitente matre Gambara, deliberant melius esse armis libertatem tueri, quam tributorum eamdem solutione foedare; mandant per legatos Wandalis, pugnaturos se potius quam servituros. (0446C)Erant siquidem tunc Winili universi, aetate juvenili florentes, sed numero exigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis insulae, tertia solummodo particula fuerint.

CAPUT VIII De Wodan, et Frea, ridicula fabula. (0447A) Refert hoc loco antiquitas ridiculam fabulam, quod accedentes Wandali ad Wodan, victoriam de Winilis postulaverint, illeque responderit, se illis victoriam daturum quos primum oriente sole conspexisset; tunc accessisse Gambaram ad Fream, uxorem Wodan, et Winilis victoriam postulasse, Freamque consilium dedisse, ut Winilorum mulieres, solutos crines erga faciem, ad barbae similitudinem componerent, maneque primo cum viris adessent, seseque a Wodan videndas pariter e regione, qua ille per fenestram, Orientem versus, erat solitus aspicere, collocarent; atque ita factum fuisse. Quas cum Wodan conspiceret Oriente sole (0447B)dixisse: Qui sunt isti Langobardi? Tunc Fream subjunxisse, ut quibus nomen tribuerat, victoriam (0448A)condonaret; sicque Winilis Wodan victoriam concessisse. Haec risu digna sunt, et pro nihilo habenda. Victoria enim non potestati est attributa hominum, sed e coelo potius ministratur.

CAPUT IX. Quare Winili Langobardi appellati sint, et quod Wota ipse sit, qui apud Romanos Mercurius dicitur. Certum est Langobardos, ab intactae ferro barbae longitudine, cum primitus Winili dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam juxta illorum linguam, lang longam, Baert barbam significat. Wodan sane, quem adjecta littera Gwodan dixerunt, ipse est, qui apud Romanos Mercurius dicitur, et ab universis Germaniae gentibus ut Deus adoratur; qui non (0448B)circa haec tempora, sed longe anterius, nec in Germania, sed in Graecia fuisse perhibetur.

CAPUT X. Quomodo Langobardi Wandalos vicerunt, et de fame Langobardorum. (0449A) Winili igitur, qui et Langobardi, commisso cum Wandalis praelio, acriter utpote pro libertatis gloria decertantes, victoriam capiunt; qui magnam postmodum famis penuriam in eadem Scoringa provincia perpessi, valde animo consternati sunt.

CAPUT XI. Quia Langobardi in Mauringam transire volentes, ab Assispittis sunt impediti. De qua egredientes, dum in Mauringam transire disponerent, Assipitti eorum iter impediunt, denegantes (0449B)eis omnimodis per suos terminos transitum. Porro Langobardi, cum magnas hostium copias cernerent, neque cum eis, ob paucitatem exercitus, congredi auderent, dumque quid agere deberent, decernerent, tandem necessitas consilium reperit. Simulant se in castris suis habere cynocephalos, id est, canini capitis homines. Divulgant apud hostes hos pertinaciter bella gerere, humanum sanguinem bibere, et si hostem assequi non possint, proprium potare cruorem. Utque huic assertioni fidem facerent, ampliant tentoria, plurimosque in castris ignes accendunt. His hostes auditis, visisque creduli effecti, bellum, quod minabantur, jam tentare non audent.

CAPUT XII. De monomachia duorum virorum fortium, quorum unus e Langobardis, alter e Assispittis fuit. (0450A) Habebant tamen apud se virum fortissimum, de cujus fidebant viribus, posse se procul dubio obtinere quod vellent, hunc solum prae omnibus pugnaturum objiciunt. Mandantque Langobardis ut unum, quem vellent suorum mitterent, qui cum eo ad singulare certamen exiret, ea videlicet conditione, ut si suus bellator victoriam caperet, Langobardi itinere quo venerant abirent: sin vero superaretur ab altero, tunc se Langobardis transitum per fines proprios non vetituros. Cumque Langobardi quem e suis potius adversus virum bellicosissimum mitterent, ambigerent, quidam ex servili conditione sponte se (0450B)obtulit, promittit se provocanti hosti congressurum, ea ratione ut, si de hoste victoriam caperet, a se suaque progenie servitutis naevum auferrent. Quid plura? Gratanter quae postulaverat esse facturos pollicentur. Aggressus hostem expugnavit, et vicit; Langobardis transeundi facultatem, sibi suisque, ut optaverat jura libertatis indeptus est.

CAPUT XIII. Quod Langobardi in Mauringam transierunt, ac deinde ad ulteriora loca progressi sunt. Igitur Langobardi tandem in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint ampliare numerum, plures a servili jugo ereptos, ad libertatis statum perducunt, utque rata eorum haberi posset libertas, (0451A)sanciunt more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus, ob rei firmitatem, quaedam patria verba. Egressi itaque Langobardi de Mauringa, applicuerunt in Golanda, ubi aliquanto tempore commorati dicuntur. Post haec Anthabet, Bathaib, pari modo et Vurgundaib, per annos aliquot possedisse, quae nos arbitrari possumus esse vocabula pagorum, seu quorumcunque locorum.

CAPUT XIV. Quia, mortuis Ibor et Ayone ducibus, Langobardi primum regem Agilmundum habuerunt. (0452A) Mortuis interea Ibor, et Ayone ducibus, qui Langobardos a Scandinavia eduxerant, et usque ad haec tempora rexerant, nolentes jam ultra Langobardi esse sub ducibus, regem sibi ad caeterarum instar gentium statuerunt. Regnavit igitur super eos primus Agelmundus, filius Ayonis, ex prosapia (0453A)ducens originem Gungincorum, quae apud eos generosior habebatur. Hic, sicut a majoribus traditur, tribus et triginta annis Langobardorum tenuit regnum.

CAPUT XV. De meretrice quae septem infantulos peperit, ex quibus Lamissio unus fuit, et de monomachia ejus cum Amazone. His temporibus quaedam meretrix, uno partu septem puerulos enixa, belluis omnibus mater crudelior, in piscinam projecit necandos. Hoc si cui impossibile videtur, relegat historias veterum, et inveniet non solum septem infantulos, sed etiam novem unam mulierem simul peperisse. Et hoc certum est maxime apud Aegyptios fieri. Contigit itaque ut rex (0453B)Agelmundus, dum iter carperet, ad eamdem piscinam deveniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur, hastaque, quam manu gerebat, huc illucque eos inverteret, unus ex illis manu injecta hastam regiam comprehendit. Rex misericordia motus, factumque altius admiratus, eum magnum futurum pronuntiat. Moxque eum e piscina levari praecipit, atque nutrici traditum, omni cum studio mandat alendum. Et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen imposuit. Qui cum adolevisset, adeo strenuus juvenis effectus est, ut et bellicosissimus exstiterit, et post Agelmundi funus, regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc, dum Langobardi cum rege suo iter agentes ad quemdam fluvium pervenissent, et ab (0453C)Amazonibus essent prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu pugnasse, eamque peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum paravisse: hoc siquidem inter utrasque acies prius constitisse, quatenus si Amazona eadem Lamissionem superaret, Langobardi a flumine recederent; sin vero a Lamissione, ut et factum est, ipsa vinceretur, Langobardis eadem permeandi fluenta (0454A)copia praeberetur. Constat sane, quia hujus assertionis series, minus veritate subnixa est. Omnibus etenim, quibus veteres historiae notae sunt, patet, gentem Amazonum, longe antea, quam haec fieri potuerunt, esse deletam, nisi forte quia loca eadem ubi haec gesta feruntur, non satis historiographis nota fuerunt, et vix ab aliquo eorum vulgata sunt, fieri potuerit, ut usque ad id tempus, hujuscemodi inibi mulierum genus haberetur. Nam et ego referri a quibusdam audivi, usque hodie in intimis Germaniae finibus gentem harum existere feminarum.

CAPUT XVI. Quomodo Bulgares noctu super castra Langobardorum irruentes, Agelmundum regem interfecerunt, et filiam ejus captivam duxerunt. (0454B)Igitur transmeato Langobardi, de quo dixeramus, flumine, cum ad ulteriores terras pervenissent, illic per tempus aliquod commorabantur. Interea cum nihil adversi suspicarentur, et essent quieti, longa nimis securitas, quae semper detrimentorum mater est, eis non modicam perniciem peperit. Nocte denique cum negligentia resoluti quiescerent cuncti, subito super eos Bulgares irruentes, plures ex iis sauciant, multos prosternunt, et in tantum per eorum castra debacchati sunt, ut ipsum Agelmundum regem interficerent, ejusque unicam filiam sorte captivitatis auferrent.

CAPUT XVII. Quomodo Lamissio rex effectus est, et qualiter Bulgares superavit. (0454C)Resumptis tamen post haec incommoda Langobardi viribus, Lamissionem, de quo superius dixeramus, sibi regem constituerunt. Qui ut erat juvenili aetate fervidus, et ad belli certamina satis promptus, non aliud nisi Agelmundi necem ulcisci cupiens, in Bulgares arma convertit. Primoque praelio mox commisso, Langobardi hostibus terga dantes ad castra refugiunt. Tunc rex Lamissio ista conspiciens, elevata altius voce omni exercitui clamare coepit, ut (0455A)opprobriorum, quae pertulerant, reminiscerentur, revocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes jugulaverint, quam miserabiliter ejus natam, quam sibi reginam optaverant, captivam abduxerint. Postremo hortatur, ut se suosque armis defenderent, melius esse dicens in bello animam ponere, quam ut vilia mancipia, hostium ludibriis subjacere. Haec et hujuscemodi vociferans cum diceret, et nunc minis, nunc promissionibus, ad toleranda eorum animos belli certamina roboraret: si quem etiam servilis conditionis pugnantem vidisset, libertate eum simul cum praemiis donaret. Tandem hortatu, exemploque principis, qui primus ad bellum prosilierat, accensi, super hostes irruunt, pugnant atrociter, et magna adversarios clade prosternunt. (0455B)Tandemque de victoribus victoriam capientes, tam regis funus quam proprias injurias ulciscuntur. Tunc magna de hostium exuviis praeda potiti, et ex illo jam tempore, ad expetendos belli labores, audaces effecti sunt.

CAPUT XVIII Quod, mortuo Lamissione, regnum Lechu suscepit, et post hunc, filius ejus Hildeoc, post quem quoque Bodeac regnavit. Defuncto post haec Lamissione, qui secundus regnaverat, (0456A)tertius ad regni gubernacula Lethu ascendit. Qui cum quadraginta ferme annos regnasset Hildehoc filium, qui quartus fuit in numero regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto, quintus Gedehoc regnum suscepit.

CAPUT XIX. Bellum inter Edoagar regem Torcilingorum, et Felecheum regem Rugorum, et quomodo Langobardi, superatis ab Odoacre Rugis, eorum provinciam possederunt. His temporibus inter Odoachar, qui in Italia per aliquot jam annos regnabat, et Feletheum, qui et Feva dictus est, Rugorum regem, magnarum (0456B)inimicitiarum fomes exarsit. Qui Feletheus illis diebus ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici finibus idem Danubius separat. In his Noricorum finibus, beati tunc erat Severini coenobium, qui omni abstinentiae sanctitate praeditus multis jam erat virtutibus clarus. Qui cum hisdem in locis, ad vitae usque metas habitasset, nunc tamen ejus corpus Neapolis retinet. Hic saepius hunc de quo diximus Feletheum, ejusque conjugem, cujus vocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent, (0457A)verbis coelestibus monuit. Quibus pia verba spernentibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea futurum praedixit. Adunatis ergo Odoachar gentibus, quae ejus ditioni parebant, id est, Turcilingis, et Herulis, Rugorumque parte, quos jam dudum possederat, nec non etiam Italiae populis, venit in Rugiland, pugnavitque cum Rugis, ultimaque eos clade conficiens, Feletheum insuper eorum regem exstinxit. Vastataque omni provincia, Italiam repetens, copiosam secum captivorum multitudinem abduxit. Tunc Langobardi de suis regionibus egressi, venerunt in Rugiland, quae Latino eloquio Rugorum patria dicitur, atque in ea, quia erat solo fertilis, aliquantis commorati sunt annis.

CAPUT XX. Mortuo Gedeoc, regnavit Claffo, et post hunc Tato, qui delevit regnum Herulorum. (0458A) Inter haec moritur Gudehoc, cui successit Claffo filius suus. Defuncto quoque Claffone, Tato ejusdem filius, septimus ascendit ad regnum. Egressi quoque Langobardi de Rugiland, habitaverunt in campis patentibus, qui sermone barbarico feld appellantur. Quo in loco dum per trium annorum spatia morarentur, bellum exortum est inter Tatonem, atque Rodulfum, Herulorum Regem. Qui cum primitus foedera necterent, causa inter eos discordiae ista fuit. Germanus Rodulphi Regis, ad Tatonem ferendae pacis gratia venerat, qui cum (0459A)expleta legatione patriam repeteret, contigit ut ante regis filiae domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet. Illa multitudinem virorum et nobilem comitatum aspiciens, interrogabat quis iste esse possit, qui tam sublime obsequium haberet. Dictumque est illi: Rodulphi regis germanum legatione perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum invitaret, ut vini poculum dignaretur accipere. Ille corde simplici, ut invitatus fuerat, venit. Et quia erat statura pusillus, eum fastu superbiae puella despexit, verbaque adversus eum irrisoria protulit. At ille verecundia pariter et indignatione perfusus, talia rursus verba respondit, quae ampliorem puellae confusionem afferrent. Tunc illa furore femineo succensa, dolorem cordis cohibere non valens, scelus, (0459B)quod mente conceperat explere contendit. Simulat patientiam, vultum exhilarat, eumque verbis jucundioribus demulcens, ad sedendum invitat. Talique eum in loco sedere constituit, quo parietis fenestram ad scapulas haberet. Quam fenestram quasi ob hospitis honorem, re autem vera, ne eum aliqua pulsaret suspicio, velamine texerat pretioso, praecipiens atrocissima bellua propriis pueris, ut cum ipsa quasi ad pincernam loquens, Misce dixisset, illi eum a tergo lanceis perforarent, factumque est. Mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur. Ipseque vulneribus transfixus in terram corruens expiravit. Ea cum Rodulfo regi nuntiata fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque impatiens, ad ulciscendum fratris mortem (0459C)exarsit, foedusque, quod cum Tatone pepigerat irrumpens, eidem bellum indixit. Quid plura? Convenerunt utrorumque in campis patentibus acies. Rodulfus suos in pugnam dirigit, ipse in castris residens, (0460A)de spe victoriae nihil ambigens, ad tabulam ludit. Erant siquidem tunc Heruli bellorum usibus exercitati, multorum que jam strage notissimi. Qui sive ut expeditius bella gererent, sive ut illatum ab hoste vulnus contemnerent, nudi pugnabant, operientes solummodo corporis verecunda. Horum itaque viribus rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet, unum e suis in arborem, quae forte aderat, ascendere jubet, quatenus ei suorum victoriam celerius referret, comminatus ejus se caput abscissurum, si Herulorum aciem fugere nuntiaret. His cum Herulorum flecti acies, et a Langobardis eos opprimi conspiceret, interrogatus a rege saepius quid Heruli gererent, eos optime pugnare respondit. Nec prius malum quod cernebat loqui audens (0460B)aperuit, quam universae acies hostibus terga praeberent. Qui licet sero tandem in vocem erumpens: Vae tibi, inquit, misera Herolia, quae coelestis Domini flecteris ira. Ad haec verba commotus rex ait: Numquid fugiunt Heruli mei? At ille: Non, inquit, hoc ego, sed tu rex ipse dixisti. Tunc ut in talibus fieri assolet, rex ipse et omnes perturbati, dum quid agerent haesitarent, supervenientibus Langobardis, graviter caeduntur. Rex quoque ipse nequidquam fortiter faciens, exstinctus est. Herulorum vero exercitus dum hac illacque diffugeret, tanta super eos coelitus ira respexit, ut viridantia camporum lina cernentes, natatiles aquas esse putarent. Dumque quasi nataturi brachia extenderent, crudeliter hostium feriebantur a gladiis. Tunc Langobardi, patrata (0460C)victoria, ingentem, quam in castris repererant, inter se praedam dividunt. Tato vero Rodulfi vexillum, quod bandum appellant, ejusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit, atque jam ex (0461A)illo tempore ita omnis Herulorum virtus concidit, ut ultra super se regem omnino non haberent. Jam hinc Langobardi ditiores effecti, aucto de diversis gentibus, quas superaverant, exercitu, ultro coeperunt bella expetere, et virtutis gloriam circumquaque protelare.

CAPUT XXI. De morte Tatonis, et regno Wachonis, et quomodo Wacho Suavos superavit; et de uxoribus ejus, et filiabus; et de regno Waltari filii ejus. (0462A) At vero Tato post haec de belli triumpho non diu laetatus est. Irruit namque super eum Wacho filius germani sui Zuchilonis, et eum ab hac luce privavit. Conflixit quoque adversus Wachonem, Hildechis filius Tatonis, sed superante Wachone devictus, ad Gepidos confugit, ibique profugus ad vitae finem usque permansit. Quam ob causam Gepidi (0463A)cum Langobardis ex tunc inimicitias contraxere. Eodemque tempore Wacho super Suevos irruit, eosque dominio suo subjugavit. Hoc si quis mendacium, et non rei existimat veritatem, relegat prologum edicti, quem rex Rotharii de Langobardorum legibus composuit, et pene in omnibus hoc Codicibus, sicut nos in hac historiola inseruimus, scriptum reperiet. Habuit autem Wacho uxores tres, hoc est, primam Ranicundam filiam regis Turingorum. Deinde duxit Austrigosam filiam regis Gepidorum, de qua habuit filias duas. Nomen uni Wisegarda, quam tradidit in matrimonium Theodeberto regi Francorum. Secunda autem dicta est Walderada, quae sociata est Cuswald alio regi Francorum, quam ipse odio habens, uni ex suis, qui dicebatur (0464A)Garipald, in conjugium tradidit. Tertiam vero Wacho uxorem habuit, Herulorum regis filiam nomine Salingam. Ex ipsa natus est filius quem Waltari appellavit, quique Wachone mortuo super Langobardos jam octavus regnavit. Hi omnes Lithingi fuerunt, sic enim apud eos quaedam nobilis prosapia vocabatur.

CAPUT XXII. Mortuo Waltari regnavit Audoin, qui Langobardos in Pannoniam adduxit. Waltari ergo cum per septem annos regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est. Post quem nonus Audoin regnum adeptus est, qui non multo post tempore Langobardos in Pannoniam adduxit.

CAPUT XXIII. Bellum Gepidorum cum Langobardis, in quo Alboin filium regis Gepidorum exstinxit. (0465A) Gepidi ergo ac Langobardi conceptam jamdudum rixam tandem parturiunt, bellumque ab utrisque partibus praeparatur. Commisso itaque praelio, dum ambae acies fortiter dimicarent, et neutra alteri cederet, contigit ut in ipso certamine, Alboin filius Audoini, et Turismodus Turisindi filius, sibi obvii fierent, quem Alboin spata percutiens, de equo praecipitatum exstinxit. Cernentes Gepidi Regis filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interiisse, mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter sternunt, caesisque quamplurimis ad detrahenda occisorum spolia revertuntur. (0465B)Cumque peracta Langobardi victoria, ad sedes proprias remeassent, regi suo Audoino suggerunt, ut ejus Alboin conviva fieret, cujus virtute in praelio victoriam coepissent, utque patri in periculo, ita et in convivio comes esset. Quibus Audoin respondit se hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret. Scitis enim, inquit, non esse apud nos consuetudinem, ut regis cum patre filius prandeat, nisi prius a rege gentis exterae arma suscipiat.

CAPUT XXIV. Quomodo Alboin cum quadraginta viris ad Turisendum regem, cujus filium interemerat, profectus est, arma ab eo petens, ut cum suo patre possit in convivio residere, et quomodo a Turisendo arma accepit. (0465C)His Alboin a patre auditis, quadraginta solummodo juvenes secum tollens, ad Turisendum, cum quo dudum bellum gesserat, regem Gepidorum profectus est, causamque qua venerat intimavit. Qui (0466A)eum benigne suscipiens, ad suum convivium invitavit, atque ad suam dexteram, ubi Turismodus ejus quondam filius sedere consueverat, collocavit. Inter haec dum apparatus varii epulas caperent, Turisendus jamdudum sessionem filii mente revolvens, natique funus ad animum reducens, praesentemque peremptorem ejus loco residere conspiciens, alta trahens suspiria, sese continere non potuit: sed tandem dolor in vocem prorupit. Amabilis, inquit, mihi locus iste est, sed persona quae in eo residet, satis ad videndum gravis. Tunc regis alter qui aderat filius, patris sermone stimulatus, Langobardos injuriis lacessere coepit, asserens eos, quia suris inferius candidis utebantur fasciolis, equabus, quibus crurum tenus pedes albi sunt, similes esse, dicens: (0466B)Fetulae sunt equae quas similatis. Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit: Perge, ait, in campum Asfeld, ibique proculdubio poteris experiri quam valide istae, quas equas nominas, praevaleant calcitrare, ubi sic tui dispersa sunt ossa germani, quemadmodum vilis jumenti in mediis pratis. His auditis Gepidi, confusionem ferre non valentes, vehementer in ira commoti sunt, manifestasque injurias vindicare nituntur. Langobardi e contra parati ad bellum, omnes ad gladiorum capulos manus injiciunt. Tunc rex a mensa prosiliens, sese in medium objecit, suosque ab ira belloque compescuit, interminans primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset, non esse victoriam Deo placitam dicens, cum quis in domo propria hostem perimit. (0466C)Sic denique jurgio compresso, jam deinceps laetis animis convivium peragunt. Sumensque Turisendus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum pace incolumem ad patris regnum remisit. (0467A)Reversus ad patrem Alboin, ejusdem conviva hinc effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias caperet, ordine cuncta retulit, quae sibi apud Gepidos in Turisendi regia contigissent. Mirantur qui aderant, et laudant audaciam Alboin, nec minus attollunt laudibus Turisendi maximam fidem.

CAPUT XXV. De regno Justiniani et victoriis ejus. Hac tempestate Justinianus Augustus Romanum Imperium felici sorte regebat, qui et bella prospere gessit, et in causis civilibus mirificus exstitit. Nam per Belisarium Patricium Persas fortiter divicit, perque ipsum Belisarium Wandalorum gentem, capto eorum rege Gelismero, usque ad internecionem delevit, Africamque totam, post annos nonaginta et (0467B)sex, Romano Imperio restituit. Rursumque Belisarii viribus, Gothorum in Italia gentem, capto Withicis eorum rege superavit. Mauros quoque post haec Africam infestantes, eorumque regem Attilam, per Joannem exconsulem mirabili virtute protrivit, pari etiam modo, et alias gentes belli jure compressit. Quam ob causam propter horum omnium victorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus, Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat, et inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra duodecim libros coarctavit, idemque volumen Codicem Justinianeum (0467C)appellari praecepit. Rursumque singulorum magistratuum, sive judicum leges, quae usque ad duo millia pene libros erant extensae, intra quinquaginta (0468A)librorum numerum redegit, eumque Codicem Digestorum, sive Pandectarum, vocabulo nuncupavit. Quatuor etiam Institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus comprehenditur, noviter composuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redactas, eumdem Codicem Novellarum nuncupari sancivit. Exstruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim, Christo Domino, qui est sapientia Dei Patris, templum, quod Graeco vocabulo, ΑΓΙΑΝ ΣΟΦΙΑΝ, id est, sanctam Sapientiam, nominavit. Cujus opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in judiciis justus, ideoque ei omnia concurrebant in bonum. (0468B)Hujus temporibus Cassiodorus, apud urbem Romam tam saeculari quam divina scientia claruit, qui inter caetera, quae nobiliter scripsit, psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde Senator, ad postremum vero monachus exstitit. Hoc etiam tempore Dionysius abbas in urbe Roma constitutus, Paschalem calculum miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Caesariensis, grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tunc quoque nihilominus Arator Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Actus apostolorum versibus hexametris exaravit.

CAPUT XXVI. De beato Benedicto, et miraculis, et laudibus ejus. (0468C)His quoque diebus beatissimus Benedictus Pater, et pius, in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta millibus abest, et postea in castro (0469A)Cassini, quod Harum appellatur, et magnae vitae meritis, et apostolicis virtutibus effulsit. Cujus Vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti Patris, singula ejus miracula, per singula disticha elegiaco metro hoc modo contexui: Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos, Virtutum cumulos ordiar unde tuos? Euge, beate Pater, meritum qui nomine prodis, Fulgida lux saecli, euge, beate Pater. Nursia plaude satis tanto sublimis alumno, Astra ferens mundo, Nursia plaude satis. O puerile decus transcendens moribus annos Exsuperansque senes, o puerile decus, (0469B)Flos, paradise, tuus despexit florida mundi, Sprevit opes Romae, flos, paradise, tuus. Vas paedagoga tulit diremptum pectore tristi; Laeta reformatum vas paedagoga tulit. Urbe vocamen habens tironem cautibus abdit, Fert pietatis opem urbe vocamen habens. Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis, Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant. Frigora, flabra, nives, fers tu tribus impiger annis. Temnis amore Dei frigora, flabra, nives. Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur, Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet. Signat adesse dapes Agapes, sed lividus obstat, Nil minus alma fides, signat adesse dapes. Orgia rite colit, quia Christo commodat aurem, (0469C)Abstemium pascens orgia rite colit. Pabula grata ferunt avidi ad spelaea subulci, (0470A)Pectoribus laetis pabula grata ferunt. Ignis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes Carneus aethereo ignis ab igne perit. Pestis iniqua latens procul est deprensa sagaci, Non tulit arma crucis pestis iniqua latens. Lenia flagra vagam sistunt moderamine mentem, Excludunt pestem lenia flagra vagam. Unda perennis aquae nativo e marmore manat, Arida corda rigat unda perennis aquae. Gurgitis ima calybs capulo divulse petisti, Deseris alta petens gurgitis ima calybs. Jussa paterna gerens dilapsus currit in aequor, Currit vectus aquis jussa paterna gerens. Praebuit unda viam prompto ad praecepta magistri, Cursori ignaro praebuit unda viam. (0470B)Tu quoque, parve puer, raperis nec occidis undis, Testis ades verax, tu quoque parve puer. Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis, Tartareis flammis perfida corda gemunt. Fert alimenta corax digitis oblata benignis, Dira procul jussus fert alimenta corax. Pectora sacra dolent inimicum labe peremptum, Discipuli excessum pectora sacra dolent. Lyris amoena petens ducibus comitaris opimis, Coelitus attraheris Lyris amoena petens. Anguis inique furis loco spoliatus, et aris, Amissis populis anguis inique furis. Improbe sessor abi, sine dentur marmora muris, Cogeris imperio, improbe sessor abi. Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis, (0470C)Nec tibi gemma micans cernitur ignis edax. Dum struitur paries lacerantur viscera fratris, (0471A)Sospes adest frater dum struitur paries. Abdita facta patent, patulo produntur edaces, Muneris accepti abdita facta patent. Saeve tyranne tuae frustrantur retia fraudis, Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae. Moenia celsa Numae nullo vertentur ab hoste, Turba gravis vertet moenia celsa Numae. Plecteris hoste gravi, ne lites munus ad aram, Munera fers aris plecteris hoste gravi. Omnia septa gregis, praescitum est tradita genti, Gens eadem reparat omnia septa gregis. Fraudis amice puer, suado captaris ab Hydro Hydro non caperis fraudis amice puer. Mens tumefacta sile, tace, et ne carpe videntem, Cuncta patent vati, mens tumefacta sile. (0471B)Pellitur atra fames delatis coelitus escis, Nihilominus mentis pellitur atra fames. Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens. Quod pervisa mones pectora cuncta stupent. Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur, Intersunt sacris vocis ad imperium Tellus hiulca sinu corpus propellit humatum, Jussa tenet corpus tellus hiulca sinu. Perfidus ille draco mulcet properare fugacem, Sistit iter vetitum perfidus ille draco. Exitiale malum capitis decussit honorem, It procul imperiis exitiale malum. Fulva metalla pius, nec habet, promittit egenti; (0471C)Coelitus excepit fulva metalla pius. Tu miserande cutem variant cui pelle colubrae, Incolumem recipis tu miserande cutem. Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt; Illaesum servant aspera saxa vitrum. Cur prome conde times stillam praebere lecyti? Dolia certe fluunt, cur prome conde times? Unde medela tibi spes est cur nulla salutis, Qui semper metuis unde medela tibi? Ah miserande senex! hostili concidis ictu, (0472A)Ictu sed resipis ah miserande senex! Barbara lora manus ignaras criminis arcent, Sponte sua fugiunt, barbara lora manus. Ille superbus equo reboans clamore minaci, Stratus humi recubat ille superbus equo. Colla paterna ferunt exstincti viscera nati, Viventem natum colla paterna ferunt. Omnia vincit amor, vinxit soror imbre beatum Somnus abest oculis, omnia vincit amor. Simplicitate placens instar, petit alta, columbae Regna poli penetrat simplicitate placens. O nimis apte Deo mundus cui panditur omnis Abdita qui lustras, o nimis apte Deo. Flammeus orbis habet justum super aethera nantem, Quem pius ussit amor flammeus orbis habet. (0472B)Ter vocitatus adest testis novitatis habendus, Charus amore patris ter vocitatus adest. Dux bone bella monens exemplis pectora firmas, Primus in arma ruis, dux bone bella monens. Congrua signa dedit vitae consortia linquens, Ad vitam properans congrua signa dedit. Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro, Sacra canens obiit psalmicen assiduus. Mens quibus una fuit tumulo retinentur eodem, Gloria par retinet mens quibus una fuit. Splendida visa via est facibus stipata coruscis, Qua sacer ascendit splendida visa via est. Rupea septa petens nacta est errore salutem, Errorem evasit rupea septa petens: Poemata parva dedit famulus pro munere supplex, (0472C)Exsul, inops, tenuis, poemata parva dedit. Sint precor apta tibi coelestis tramitis index, O Benedicte pater, sint precor apta tibi.

Hymnum quoque singula ejusdem Patris miracula continentem metro Iambico Archilochico ita texuimus. Fratres alacri pectore, Venite concentu pari, Fruamur hujus inclytae, Festivitatis gaudiis. (0473A)Hac Benedictus aurea Ostensor arcti tramitis, Ad regna conscendit Pater, Captans laborum praemia, Effulsit ut sidus novum, Mundana pellens nubila. Aetatis ipso limine, Despexit aevi florida. Miraculorum praepotens, Afflatus alti flamine, Resplenduit prodigiis Venturo saeclo praecinens. Laturus esum pluribus, Panis reformat vasculum, Arctum petens ergastulum, (0473B)Exstinxit ignes ignibus. Fregit veneni bajulam Crucis per arma cymbiam, Coercuit mentem vagam, Leni flagello corporis. Funduntur amnes rupibus. Redit calybs e gurgite, Currit per undas obsequens, Peplo puer vitat necem. Virus patescit abditum, Mandata praepes efficit, Hostem ruina conterit. Cedit fremens leo grave. In imo fit moles levis: Rogus migrat fantasticus, (0473C)Fractum revisit sospitas, Excessus absentum patet. Rector vafer deprenderis, Inique possessor fugis; Futura praenoscemini. Arcana cor non contigit. Fundantur aedes somniis, Tellus vomit cadavera, Dracone frenatur fugax, Aether pluit numismata. Vitrum resistit cautibus, Manant olivo dolia, Vinctum resolvit visio, Vitam receptant funera. (0473D)Tanti potestas luminis, Voto sororis vincitur, Quo plus amat quis plus valet. Enare quem cernit polum (0474A)Non ante seclis cognitum Noctu jubar effulgorat, Quo totus orbis cernitur, Flammisque subvehi pius. Haec inter instar nectaris Miranda plectro claruit. Nam pinxit apte lineas Vitae sacrae sequacibus, Jam dux alumni sat potens, Adsis gregis suspiriis, Gliscat bonis hydrum cavens, Sit callis ut sequax tui.

Libet me breviter referre quod beatus Gregorius papa minime in hujus sanctissimi Patris Vita descripsit. Denique cum divina admonitione a Sublacu in (0474B)hunc, ubi requiescit, locum, per quinquaginta ferme millia, adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolantes secuti, cui ad omne convivium, usque dum hic veniret, duo angeli in figura juvenum apparentes, ostenderunt ei quam viam arripere deberet. In loco autem isto, quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est: Hiis tu parce locis, alter amicus adest; Huc autem, hoc est in Cassini arcem perveniens, in magna se semper abstinentia coarctavit; sed praecipue quadragesimae tempore inclusus, et remotus a mundi strepitu mansit. Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eumdem Patrem huc veniens aliquot versus in ejus laudem composuit, quos in (0474C)his libellis, cavens nimiam longitudinem, minime descripsi. Certum tamen est hunc egregium Patrem vocatum coelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subjacet, advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc Deo praesule facta est, congregatio fieret. His cursim, quae omittenda non erant, narratis, ad nostrae seriem revertamur historiae.

CAPUT XXVII. De morte Audoin, et regno Alboin, et quomodo Alboin Cunimundum, regem Gepidorum, superavit, et filiam ejus Rosemundam in matrimonium duxit. Igitur Audoin, de quo praemiseramus, Langobardorum rex, Rodelindam in matrimonio habuit, (0474D)quae ei Alboin virum bellis aptum, et per omnia strenuum peperit. Mortuus itaque est Audoin, ac deinde regum jam decimus Alboin, ad regendam patriam cunctorum votis accessit. Qui cum famosissimum, (0475A)et viribus clarum ubique nomen haberet, Clotarius rex Francorum, Clotsiundam ei suam filiam in matrimonium sociavit, de qua unam tantum filiam Alpsiundam nomine genuit. Obiit interea Turisendus rex Gepidorum, cui successit Cunimundus in regno. Qui vindicare veteres Gepidorum injurias cupiens, rupto cum Langobardis foedere, bellum potius, quam pacem elegit. Alboin vero cum Avaribus, qui primum Huni, postea a regis proprii nomine Avares appellati sunt, foedus perpetuum iniit, dehinc ad praeparatum a Gepidis bellum profectus est. Qui cum adversus eum e diverso properarent, Avares, ut cum Alboin statuerant, eorum patriam invaserunt. Tristis ad Cunimundum nuntius veniens, invasisse Avares ejus terminos edicit. Qui (0475B)prostratus animo, et utrisque in angustiis positus, hortatur tamen suos primum cum Langobardis confligere. Quos si superare valerent, demum Hunnorum exercitum e patria pellerent. Committitur ergo praelium, pugnatumque est totis viribus. Langobardi victores effecti sunt, tanta in Gepidos ira saevientes, ut eos ad internecionem usque delerent, atque ex (0476A)copiosa multitudine, vix nuntius superesset. In eo praelio Alboin Cunimundum occidit, caputque illius sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit, quod genus poculi apud eos scala dicitur, lingua vero Latina patera vocitatur. Cujus filiam nomine Rosimundam, cum magna simul multitudine diversi sexus, et aetatis, duxit captivam. Quam, quia Clotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, perniciem duxit uxorem. Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut jam ad amplissimas pervenirent divitias. Gepidorum vero genus ita est diminutum, ut ex illo jam tempore ultra non habuerint regem, sed universi, qui superesse bello poterant, aut Langobardis subjecti sunt, aut usque hodie Hunis eorum patriam possidentibus, duro imperio subjecti gemant. (0476B)Alboin vero ita praeclarum longe lateque nomen percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Bajoariorum gentem, quam et Saxonum, sed et alios ejusdem linguae homines, ejus liberalitas, et gloria, bellorumque felicitas, et virtus, in eorum carminibus celebretur. Arma quoque praecipua sub eo fabricata fuisse a multis huc usque narratur.

LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Quomodo Langobardi canducti a Narsete chartulario, eidem contra Gothos auxilium praestiterunt. (0477A) Igitur cum circumquaque frequentes Langobardorum victoriae personarent, Narsis chartularius imperialis, qui tunc praeerat Italiae, bellum adversus Totilam Gothorum regem praeparans, cum jam pridem Langobardos foederates haberet, legatos ad Alboin dirigit, quatenus ei pugnaturo cum Gothis, auxilium ministraret. Tunc Alboin electam e suis manum direxit, qui Romanis adversum Gothos suffragium ferrent, qui per maris Adriatici sinum in Italiam transvecti, sociatique Romanis, pugnam inierunt cum Gothis. Quibus usque ad internecionem deletis, pariter cum Totila suo rege, honorati multis (0478A)muneribus, victores ad propria remearunt. Omnique tempore, quo Langobardi Pannoniam possederunt, Romanae reipublicae adversum aemulos adjutores fuerunt.

CAPUT II Quomodo Narsis Buccellinum et Amingum Francorum duces superavit, et de morte Leutharii tertii ducis. His temporibus Narsis etiam Buccellino duci bellum intulit, quem Theudebertus rex Francorum cum in Italiam introisset, reversus ad Gallias cum Hamingo alio duce, ad subjiciendam Italiam dereliquerat. Qui Buccellinus cum pene totam Italiam direptionibus vastaret, et Theudeberto suo regi de praeda Italiae munera copiosa conferret, cum in Campania hiemare disponeret, tandem in loco, cui Tannetum (0479A)nomen est, gravi bello a Narsete superatus, exstinctus est. Hamingus vero dum Widin Gothorum comiti, contra Narsetem rebellanti, auxilium ferre conatus fuisset, utrique a Narsete superati sunt. Widin captus Constantinopolim exsiliatur. Hamingus vero, qui ei auxilium praebuerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux nomine Leutharius, Buccellini germanus, dum multa praeda onustus ad patriam cuperet reverti, inter Veronam et Tridentum, juxta lacum Benacum propria morte defunctus est.

CAPUT III. Quomodo Narsis Sinduald Herulorum regulum sibi rebellantem exstinxit. Habuit nihilominus Narses certamen adversus Sinduald (0479B)Brebtorum regem, qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quem secum in Italiam veniens, simul Odoacar adduxerat. Huic Narses fideliter sibi primum adhaerenti, multa beneficia contulit, sed novissime superbe rebellantem, et regnare cupientem, bello superatum et captivum celsa de trabe suspendit. Eo tempore quoque Narses patricius, per Dagisteum magistrum militum, virum bellicosum et fortem, universos Italiae fines obtinuit. Hic Narses prius quidem chartularius fuit, deinde propter virtutum merita patriciatus honorem promeruit. Erat autem vir piissimus, in religione (0480A)catholicus, in pauperes munificus, in reparandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam obtineret.

CAPUT IV. De signis pestilentiae et mortalitate, quae tempore Narsetis Italiam vastavit. Hujus temporibus, in provincia praecipue Liguriae, maxima pestilentia exorta est. Subito enim apparebant quaedam signacula per domos, ostia, vasa, vel vestimenta, quae si quis voluisset abluere, magis magisque apparebant. Post annum vero expletum, coeperunt nasci in inguinibus hominum, vel in aliis delicatioribus locis, glandulae in modum nucis seu dactyli, quas mox sequebatur febrium intolerabilis (0480B)aestus, ita ut in triduo homo exstingueretur. Sin vero aliquis triduum transegisset, habebat spem vivendi. Erant autem ubique luctus, ubique lacrymae. Nam, ut vulgi rumor habebat, fugientes cladem vitare, relinquebantur domus desertae habitatoribus, solis catulis eas servantibus, peculia sola remanebant in pascuis, nullo astante pastore. Cerneres pridem villas seu castra repleta agminibus hominum, postera vero die universis fugientibus cuncta esse in summo silentio. Fugiebant filii, cadavera insepulta parentum relinquentes. Parentes obliti pietatis viscera, natos relinquebant aestuantes. Si quem forte antiqua pietas (0481A)perstringebat, ut vellet sepelire proximum, restabat ipse insepultus, et dum obsequebatur, perimebatur; dum funeri obsequium praebebat, ipsius funus sine obsequio manebat. Videres saeculum in antiquum redactum silentium. Nulla vox in rure, nullus pastorum sibilus, nullae insidiae bestiarum in pecudibus, nulla damna in domesticis volucribus. Sata transgressa metendi tempus, intacta exspectabant messorem, vinea amissis foliis radiantibus uvis illaesa manebat, hyeme propinquante, nocturnis vel diurnis horis personabat tuba bellantium, audiebatur a pluribus quasi murmur exercitus. Nulla erant vestigia commeantium, nullus cernebatur percussor, et tamen visum oculorum superabant cadavera mortuorum. Pastoralia loca versa fuerant in sepulturam hominum, (0481B)et habitacula humana facta fuerant confugia bestiarum. Et haec quidem mala intra Italiam tantum, usque ad fines gentium Alamannorum et Bajoariorum, solis Romanis acciderunt. Inter haec Justiniano principe vita decedente, Justinus minor rempublicam apud Constantinopolim regendam suscepit. His quoque temporibus Narses patricius, cujus ad omnia studium vigilabat, Vitalem episcopum Altinae civitatis, qui ante annos plurimos, ad Francorum regnum confugerat, hoc est, ad Agonthiensem civitatem, tandem comprehensum, apud Siciliam exsilio damnavit.

CAPUT V. De invidia Romanorum adversus Narsetem. Igitur deleta, ut dictum est, vel superata, Narses (0481C)omni Gothorum gente, Hunnis quoque, de quibus (0482A)diximus, pari modo devictis, dum multum auri, sive argenti, seu caeterarum specierum divitias acquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit, qui contra eum Justino Augusto et ejus conjugi, Sophiae, in haec verba suggesserunt dicentes: Quia expedierat Romanis, Gothis potius servire quam Graecis, ubi Narses imperat eunuchus, et nos servitio premit, et haec noster piissimus princeps ignorat. Aut libera nos de manu ejus, aut certe et urbem Romam, et nosmetipsos gentibus trademus. Cumque hoc Narses audisset, haec breviter retulit verba: Si male feci cum Romanis, male inveniam. Tunc Augustus in tantum adversus Narsetem commotus est, ut statim in Italiam Longinum mitteret praefectum, qui Narsetis (0482B)locum obtineret. Narses vero his cognitis valde pertimuit; et in tantum, maxime ab eadem Sophia Augusta territus est, ut regredi ultra Constantinopolim non auderet. Cui illa inter caetera, quia eunuchus erat, haec fertur mandasse, ut eum puellis in gynaeceo lanarum faceret pensa dividere. Ad quae verba Narses dicitur haec responsa dedisse: Talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa dum viveret, deponere non posset. Itaque odio, metuque exagitatus, in Neapolitanam civitatem secedens, legatos mox ad Langobardorum gentem dirigit, mandans, ut paupertina Pannoniae rura desererent, et ad Italiam, cunctis refertam divitiis, possidendam venirent. Simulque multimoda pomorum genera, aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, mittit, (0482C)quatinus eorum ad veniendum animos posset illicere. (0483A)Langobardi laeta nuntia, et quae ipsi praeoptabant, gratanter suscipiunt, deque futuris commodis animos attollunt. Continuo apud Italiam terribilia noctu signa visa sunt, hoc est, igneae acies in coelo apparuerunt, eum scilicet, qui postea effusus est sanguinem coruscantes

CAPUT VI. Qualiter Alboin ad suum auxilium Saxones ascivit. Alboin vero ad Italiam cum Langobardis profecturus, ab amicis suis vetulis Saxonibus auxilium petit, quatenus spatiosam Italiam cum pluribus possessurus intraret. Ad quem Saxones plusquam viginti millia virorum cum uxoribus simul et parvulis, ut cum eo ad Italiam pergerent, juxta ejus voluntatem venerunt. Hoc audientes Clotarius et Sigisbertus, (0483B)reges Francorum, Suavos aliasque gentes in locis de quibus iidem Saxones exierant posuerunt.

CAPUT VII. Quomodo Alboin cum Langobardis, relicta Pannonia, ad Italiam venit. Tunc Alboin sedes proprias, hoc est Pannoniam, (0484A)amicis suis Hunnis contribuit, eo scilicet ordine, ut si quo tempore Langobardis necesse esset reverti, sua rursus arva repeterent. Igitur Langobardi, relicta Pannonia, cum uxoribus, et natis, omnique supellectili, Italiam properant possessuri. Habitaverunt autem in Pannonia annis quadraginta duobus; de qua egressi sunt mense Aprili, per indictionem primam, alio die post sanctum pascha, cujus festivitas eo anno, juxta calculi rationem, ipsis Kalendis Aprilibus fuit, cum jam a Domini Incarnatione, anni quingenti sexaginta octo essent evoluti.

CAPUT VIII. Quomodo Alboin ad Italiae fines veniens montem regis ascendit, et de bisontibus feris (0484B)Igitur cum rex Alboin cum omni exercitu suo, vulgique promiscui multitudine, ad extremos Italiae fines pervenisset, montem qui in eisdem locis prominet ascendit; indeque, prout conspicere potuit, partem Italiae contemplatus est. Qui mons propter hanc, ut fertur, causam ex eo tempore Mons regis appellatus est. Ferunt in hoc monte bisontes (0485A)feras enutriri; nec mirum cum usque ad Pannoniam pertingat, quae horum animantium ferax est. Denique retulit mihi quidam veracissimus senex, tale se corium in hoc monte occisi bisontis vidisse, in quo quindecim, ut aiebat, homines, unus juxta alium, potuisset cubare.

CAPUT IX. Quomodo Alboin Venetiarum fines ingressus in Foro Julii Gisulfum suum nepotem ducem constituit. Indeque Alboin cum Venetiae fines, quae prima est Italiae provincia, sine aliquo obstaculo, hoc est civitatis, vel potius castri Foro-Juliani terminos introisset, perpendere coepit cui potissimum primam provinciarum quam coeperat committere deberet. Siquidem omnis Italia, quae versus meridiem, vel potius (0485B)in Eurum extenditur., Tyrrheni, sive Adriatici maris fluctibus ambitur, ab Occiduo vero et Aquilone, jugis Alpium ita circumcluditur, ut nisi per angustos meatus, et per summa juga montium, non possit habere introitum. Ab Orientali vero parte, qua Pannoniae conjungitur, et largius patentem et planissimum habet ingressum. Igitur, ut diximus, dum Alboin animum intenderet, quem in his locis ducem constituere deberet, Gisulfum, ut fertur, suum nepotem, virum per omnia idoneum, qui eidem strator erat, quem lingua propria Marpahis appellant, (0486A)Forojulianae civitati et toti regioni illius praeficere statuit. Qui Gisulfus non prius se regimen ejusdem civitatis, et populi suscepturum edixit, nisi ei quas ipse eligere voluisset Langobardorum Faras, hoc est generationes, vel lineas tribueret. Factumque est, et annuente sibi rege, quas optaverat Langobardorum praecipuas prosapias, ut cum eo habitarent, accepit: et ita demum ductoris honorem adeptus est. Poposcit quoque a rege generosarum equarum greges, et in hoc quoque liberalitate principis exauditus est.

CAPUT X. Qui reges eo tempore Francis imperabant, et de Benedicto papa. (0486B)His diebus quibus Langobardi Italiam invaserunt, Francorum regnum, mortuo jam rege Chlotario, ejus filii quadrifarie regebant divisum, primusque ex his Aripertus sedem habebat apud Parisios, secundus vero Guntramnus, civitati praesidebat Aurelianensi: tertius quoque Hilpericus cathedram habebat apud Suessionas, in loco Chlotarii patris sui: quartus nihilominus Sigisbertus, apud urbem regnabat Mettensem. Hoc etiam tempore, Romanam Ecclesiam vir sanctissimus Benedictus papa regebat. Aquileiensi quoque civitati, ejusque populis (0487A)beatus Paulus patriarcha praeerat. Qui Langobardorum barbariem metuens, ex Aquileia ad Grados insulam confugit, secumque omnem suae thesaurum Ecclesiae deportavit. Hoc anno superiori hyeme, tanta nix in planitie cecidit, quanta in summis Alpibus cadere solet. Sequenti vero aestate, tanta fertilitas exstitit, quanta nulla aetas asseveratur meminisse. Eo quoque tempore, comperta Huni, qui et Avares, morte Chlotarii regis, super Sigisbertum ejus filium irruunt. Quibus ille in Turingia occurrens, (0488A)eos juxta Albim fluvium potentissime superavit, eisdemque petentibus pacem dedit. Huic Sigisberto de Hispaniis adveniens, Brunichildis matrimonio juncta est, de qua ille filium Childebertum nomine suscepit. Rursumque Avares cum Sigisberto in locis, ubi et prius, pugnantes, Francorum proterentes exercitum, victoriam sunt adepti.

CAPUT XI. De morte Narsetis. Narses vero de Campania Romam regressus, (0489A)Ibidem non post multum tempus, ex hac luce subtractus est. Cujus corpus positum in locello plumbeo, cum omnibus ejus divitiis Constantinopolim est perlatum.

CAPUT XII. De Felice episcopo Tarvisiano. Igitur Alboin cum ad fluvium Alpem venisset, ibi ei Felix episcopus Tarvisianae ecclesiae occurrit. Cui rex, ut erat largissimus, omnes suae ecclesiae facultates postulanti concessit, et per suum pragmaticum postulata firmavit.

CAPUT XIII. De hoc eodem Felice, et Fortunato sapientissimo viro. Sane quia hujus Felicis fecimus mentionem, libet quoque pauca nos de venerabili et sapientissimo (0489B)viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum asseverat socium fuisse. Denique hic de quo loquimur Fortunatus, natus quidem in loco qui Duplavilis dicitur fuit, qui locus haud longe a Cenitense Castro, vel Tarvisiana distat civitate; sed tamen Ravennae nutritus, et doctus, in arte grammatica, sive rhetorica, seu etiam metrica, clarissimus exstitit. Hic cum oculorum dolorem vehementissimum pateretur, et nihilominus Felix iste ipsius socius pari modo oculos doleret, uterque ad basilicam beatorum Pauli atque Joannis, quae intra eamdem urbem sita est, perrexerunt, in qua etiam altarium (0490A)in honorem beati Martini confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad exhibendum lumen est constituta, de cujus oleo, mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt: Illico dolore fugato, sanitatem quam optabant adepti sunt. Qua de causa Fortunatus in tantum beatum Martinum veneratus est, ut relicta patria, paulo ante quam Langobardi Italiam invaderent, Turonis ad ejusdem beati viri sepulcrum properaret. Qui sibi, ut in suis ipse carminibus refert, illuc properandi per fluentilia Menti, et Rounam, perque Osupum et Alpem Juliam, perque Aguntum castrum, Dravumque et Byrrum fluvios, ac Briones et Augustam civitatem, quam Virdo et Lech fluentant, iter fuisse describit. Qui postquam (0490B)Turonum juxta votum proprium advenit, Pictavis pertransiens illic habitavit, multorum ibidem sanctorum gesta, partim prosa, partim metrali oratione conscripsit. Novissimeque in eadem civitate primum presbyter, deinde episcopus ordinatus est, atque in eodem loco digno tumulatus honore quiescit. Hic beati Martini Vitam quatuor in libris heroico versu contexuit, et multa alia, maximeque hymnos singularum festivitatum, et praecipue ad singulos amicos versiculos, nulli poetarum secundus, suavi et diserto sermone composuit. Ad cujus ego tumulum, cum illuc orationis gratia adventassem, (0491A)hoc epitaphium rogatus ab Apro, ejusdem loci abbate, scribendum contexui: Ingenio clarus, sensu celer, ore suavis, Cujus dulce melos pagina multa canit; Fortunatus apex vatum, venerabilis actu, Ausonia genitus hac tumulatur humo. Cujus ab ore sacro sanctorum gesta priorum Discimus: haec monstrant carpere lucis iter. Felix quae tantis decoraris, Gallia, gemmis: Lumine de quarum nox tibi tetra fugit. Hos modicos prompsi plebeio carmine versus, Ne tuus in populis, sancte, lateret honor. Redde vicem misero, ne judice spernar ab aequo Eximius meritis posce, beate, precor. Haec paucis de tanto viro, ne ejus vitam sui cives (0491B)funditus ignorarent, delibavimus; nunc ad historiae seriem revertamur.

CAPUT XIV. Quomodo Alboin Venetiarum provinciam cepit. Igitur Alboin Vincentiam, Veronamque, et reliquas Venetiae civitates, exceptis Patavio, et Montesilicis, et Mantua, cepit. Venetia enim non solum in paucis insulis, quas nunc Venetias dicimus, constat; sed ejus terminus a Pannoniae finibus usque Adduam fluvium protelatur. Probatur hoc Annalibus libris, in quibus Pergamus civitas esse legitur Venetiarum. Nam et de lacu Benaco in historiis ita legimus: Benacus lacus Venetiarum, de quo Mintius fluvius egreditur. Eneti enim, licet apud Latinos una littera addatur, Graece laudabiles dicuntur. Venetiae etiam (0491C)Histria connectitur, et utraeque pro una provincia habentur. Histria autem ab Histro flumine cognominatur, quae secundum Romanam historiam, amplior quam nunc est, fuisse perhibetur. Hujus Venetiae Aquileia civitas exstitit caput, pro qua nunc Forum Julii, ita dictum, quod Julius Caesar negotiationis forum ibi statuerat, habetur.

CAPUT XV. De Liguria secunda Italiae provincia. (0492A) Non ab re esse arbitror, si etiam caeteras Italiae provincias breviter attingamus. Secunda provincia Liguria, a legendis, id est, colligendis leguminibus, quorum satis ferax est, nominatur, in qua Mediolanum est, et Ticinus, quae alio nomine Papia appellatur. Haec usque ad Gallorum fines extenditur. Inter hanc et Suaviam, hoc est, Alemannorum patriam, quae versus septentrionem est posita, duae provinciae, id est Rhetia prima, et Rhetia secunda, inter Alpes consistunt, in quibus proprie Rheti habitare noscuntur.

CAPUT XVI. De quinta Italiae provincia, quae Alpes Cottiae appellantur, et de sexta, quae Thuscia dicitur. (0492B) Quinta vero provincia Alpes Cottiae dicuntur, quae sic a Cottio rege, qui Neronis tempore fuit, appellatae sunt, haec a Liguria in Eurum versus, usque ad mare Tyrrhenum extenditur, ab occiduo vero Gallorum finibus copulatur. In hac Aquis, ubi aquae calidae sunt, Dertona, et monasterium Bobium, Genua quoque et Saona civitates habentur. Sexta provincia Thuscia est, quae a thure, quod populus illius superstitiose in sacrificiis deorum suorum incendere solebat, sic appellata est. Haec habet intra se Circium versus, Aureliam, ab Orientis vero parte Umbriam. In hac provincia Roma, quae olim totius mundi caput exstitit, est constituta. In Umbria vero quae (0492C)istius in parte ponitur Perusium, et lacus Clitorius, Spoletumque consistunt. Umbria autem dicta est, quod imbribus superfuerit, num aquosa clades olim populos devastaret.

CAPUT XVII. De Campania Italiae septima provincia, et de Lucania, sive Britia, quae est octava. Septima quoque provincia Campania, ab urbe Roma (0493A)usque ad Siler Lucaniae fluvium perducitur, in qua opulentissimae urbes, Capua, Neapolis, et Salernus, constitutae sunt. Quae ideo Campania appellata est, propter uberrimam Capuae planitiem; caeterum ex maxima parte montuosa est. Porro octava Lucania, quae nomen a quodam luco accepit, a Silere fluvio inchoat cum Brutia, quae ita a reginae quondam suae nomine appellata est, usque ad fretum Siculum per ora maris Tyrrheni, sicut et duae superiores, dextrum Italiae cornu tenens, pertingit, in qua Pestus, et Lanius, Cassianum, et Consentia, Rhegiumque sunt positae civitates.

CAPUT XVIII. De Appenninis Alpibus, quae nona est Italiae provincia, et de Aemilia, quae est decima. (0493B) Nona denique provincia in Appenninis Alpibus nuncupatur, quae inde originem capiunt, ubi Cottiarum Alpes finiuntur. Hae Appenninae Alpes per mediam Italiam pergentes, Tusciam ab Aemilia, Umbriamque a Flaminia dividunt. In qua sunt civitates, Ferronianus, et Montepellium, Bobium, et Urbinum, necnon et oppidum quod Verona appellatur. Alpes autem Appenninae dictae sunt a Punicis, hoc est, Hannibale, et ejus exercitu, qui per easdem Romam tendentes transitum habuerunt. Sunt qui Alpes Cottias et Appenninas, unam dicunt esse provinciam: sed hos Victorini revincit Historia, quae Alpes Cottias, per se provinciam appellat. Decima porro Aemilia, a Liguria incipiens inter Appenninas Alpes et Padi fluenta, versus (0493C)Ravennam pergit. Haec locupletibus urbibus decoratur, Placentia scilicet Parmaque, Regio et Bononia, Corneliique foro, cujus castrum Imolas appellatur. Exstiterunt quoque qui Aemiliam et Valeriam, Nursiamque unam provinciam dicerent; sed horum sententia stare non potest, quia inter Aemiliam et Valeriam, Nursiamque Tuscia et Umbria sunt constitutae.

CAPUT XIX. De Flaminia undecima Italiae provincia, et de Piceno, quae duodecima computatur. (0494A) Dehinc undecima provinciarum est Flaminia, quae inter Appenninas alpes et mare est Adriaticum posita; in qua nobilissima urbium Ravenna, et quinque aliae civitates consistunt, Graeco vocabulo Pentapolis dictae. Constat autem Aureliam, Aemiliamque, et Flaminiam, a constratis viis, quae ab urbe Roma veniunt, et ab eorum vocabulis, a quibus sunt constratae, talibus nominibus appellari. Post Faminiam duodecima Picenus occurrit, habens ab Austro Appenninos montes, ex altera vero parte Adriaticum mare. Haec usque ad fluvium Piscarium pertendit, in qua sunt civitates, Firmus, Asculus, (0494B)et Pinnis, et vetustate consumpta Adria, quae Adriatico pelago nomen dedit. Hujus habitatores cum a Sabinis illuc properarent, in eorum vexillo picus consedit, atque hac de causa Picenus nomen accepit.

CAPUT XX. De Valeria, et Nursia, quae pro tertia decima ponitur, et Samnio, quae est decima quarta. Porro tertia decima provincia Valeria, cui est Nursia annexa, inter Umbriam et Campaniam, Picenumque consistit, quae ab Oriente Samnitum regionem attingit. Hujus pars occidua, quae ab urbe Roma initium capit, olim ab Etruscorum populo Etruria dicta est. Haec habet urbes Tyburim, Carsilis, (0494C)Reate, Furconam, et Amiternum, regionemque Marsorum, et eorum lacum qui Fucinus appellatur. Marsorum quoque regionem, ideo intra Valeriam provinciam aestimo computari, quia in catalogo provinciarum Italiae minime ab antiquis descripta est. Si quis autem hanc per se provinciam esse vera ratione comprobaverit, hujus rationabilis sententia modis erit omnibus tenenda. Quarta decima Samnium, intra Campaniam, et mare Adriaticum, Apuliamque a Piscaria incipiens habetur. In hac sunt (0495A)urbes, Theate, Aufidena, Hisernia, et antiquitate consumpta Samnium, a qua tota provincia nominatur, et ipsa harum provinciarum caput ditissima Beneventus. Porro Samnites nomen accepere olim ab hastis, quas ferre solebant, quasque Graeci samia appellant.

CAPUT XXI. De Calabria, et Apulia, et Salento, quae decima quinta provincia appellatur. Quinta decima provinciarum est Apulia, cum sociata sibi Calabria, intra quam est regio Salentina. Haec ab Occidente vel Africo habet Samnium, et Lucaniam, a solis vero Ortu Adriatico pelago finitur. Haec habet urbes satis opulentas, Luceriam, Sepontum, Canusium, Agerentiam, Brundisium, et (0495B)Tarentum, et in sinistro Italiae cornu, quod quinquaginta millibus extenditur, aptam mercimoniis Hydruntum. Apulia autem a perditione nominatur, citius enim ibi solis fervoribus terrae virentia perduntur.

CAPUT XXII. Sexta decima provincia Italiae Sicilia est. Septima decima Corsica, octava decima Sardinia. Sexta decima provincia Sicilia insula computatur, quae Tyrrheno mari, seu Ionio alluitur, de Siculi ducis proprio nomine nuncupatur. Septima decima Corsica. Octava decima Sardinia ponitur, quae utraeque Tyrrhenis fluctibus ambiuntur. Porro Corsica, a duce suo Corso, Sardinia a Sarde Herculis filio nominatur.

CAPUT XXIII. Ob quam causam aliqua pars Italiae, Cisalpina vocatur Gallia. (0495C) Certum est tamen Liguriam, et partem Venetiae, Aemiliam quoque, Flaminiamque, veteres historiographos Galliam Cisalpinam appellasse. Inde est quod Donatus grammaticus, in expositione Virgilii, Mantuam in Gallia esse dixit. Indeque est quod in Romana Historia legitur Ariminum in Gallia constitutum. Siquidem antiquissimo tempore, Brennus rex Gallorum, qui apud Senones urbem regnabat, cum trecentis millibus Gallorum Senonum ad Italiam venit, eamque usque ad Seno-Galliam, quae a Gallis (0496A)Senonibus vocitata est, occupavit. Causa autem cur Galli in Italiam venerint, haec fuisse describitur. Dum enim vinum degustassent ab Italia delatum, aviditate vini illecti, ad Italiam transierunt. Horum centum millia non longe a Delphos insula properantes, Graecorum gladiis exstincta sunt. Alia vero centum millia in Galatiam ingressa, primum Gallo-Graeci, postea vero Galatae appellati sunt. Et hi sunt quibus Doctor gentium scripsit Epistolam Paulus. Centum millia quoque Gallorum, quae in Italia remanserunt, Ticinum, Mediolanumque, Bergamum, Brexiamque construentes, Cisalpinae Galliae regioni nomen dederunt. Istique sunt Galli Senones, qui olim urbem Romuleam invaserunt. Sicut enim dicimus Galliam Transalpinam, quae ultra Alpes habetur, (0496B)sic Galliam hac parte quae infra Alpes est vocitamus Cisalpinam.

CAPUT XXIV. Quare Italia sic vocitatur, ut quid etiam Ausonia, vel Latium, dicitur. Italia quoque quae has provincias continet, ab Italo, Siculorum duce, qui eam antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in ea boves, hoc est, itali habentur. Ab eo namque quod est italus, per diminutionem licet una littera addita, altera immutata, vitulus appellatur. Italia etiam Ausonia dicitur, ab Ausono Ulyssis filio. Primitus tamen Beneventana regio hoc nomine appellata est, postea vero tota sic coepit Italia vocitari. Dicitur quoque etiam Latium Italia, pro eo quod Saturnus (0496C)Jovem filium suum fugiens, intra eam invenisset latebram. Igitur postquam de Italiae provinciis, vel ipsius nomine, intra quam res gestas describimus, sufficienter est dictum, nunc ad historiae ordinem redeamus.

CAPUT XXV. Quomodo Alboin Mediolanum ingressus est. Alboin igitur Liguriam introiens, indictione ingrediente tertia, tertio Nonas Septembris, sub temporibus Honorati archiepiscopi, Mediolanum ingressus est. Dehinc universas Liguriae civitates, praeter has quae in littore maris sunt positae, cepit. Honoratus vero archiepiscopus Mediolanum deserens, ad (0497A)Genuensem urbem confugit. Paulus quoque patriarcha, annis duodecim sacerdotium gerens, ab hac luce subtractus est, regendamque Ecclesiam Probino reliquit.

CAPUT XXVI. Quomodo Ticinensis civitas tribus annis obsessa est, et quia Langobardi Tusciam invaserunt. Ticinensis eo tempore civitas ultra tres annos obsidionem perferens, se fortiter continuit, Langobardorum exercitu non procul juxta eam ab occidentali parte residente. Interim Alboin, ejectis militibus, invasit omnia, usque ad Tusciam, praeter Romam, et Ravennam, vel aliqua castella, quae erant in littore maris constituta. Nec erat tunc virtus Romanis, ut resistere possent, quia et pestilentia, quae sub Narsete (0497B)facta est, plurimos in Liguria et Venetiis exstinxerat, et post annum quem diximus fuisse ubertatis fames nimia ingruens universam Italiam devastabat. Certum est autem tunc Alboin multos secum ex diversis quas vel alii reges, vel ipse ceperat, gentibus ad Italiam adduxisse, unde usque hodie eorum in quibus habitant vicos, Gepidos, Bulgares, Sarmatas, Pannonios, Suavos, Noricos, sive aliis hujuscemodi nominibus appellamus.

CAPUT XXVII. Quomodo Alboin Ticinum ingressus est. At vero Ticinensis civitas post tres annos, et aliquot menses obsidionem perferens, tandem se Alboin et Langobardis obsidentibus tradidit. In quam cum Alboin per portam, quae dicitur sancti Joannis, (0497C)ab Orientali urbis parte introiret, equus ejus in portae medio concidens, quamvis calcaribus stimulatus, quamvis hinc inde a stratore verberibus caesus, (0498A)non poterat elevari. Tunc unus ex eisdem Longobardis, taliter regem allocutus est, dicens: Memento, domine rex, quale votum vovisti. Frange tam durum votum, et ingredieris urbem. Vere etenim Christianus est populus in hac civitate. Siquidem Alboin voverat quod universum populum, quia se tradere noluisset, gladio exstingueret. Qui postquam tale votum dirumpens, civibus indulgentiam promisit, mox equus ejus consurgens, ipse civitatem ingressus, nulli laesionem inferens, in sua promissione permansit. Tunc ad eum omnis populus in palatium quod quondam rex Theudericus construxerat concurrens, post tantas animum miserias, de spe jam fidus futura, coepit relevare.

CAPUT XXVIII. Quomodo Alboin, postquam tribus regnavit annis, consilio suae conjugis, ab Helmechis interfectus est. (0498B) Qui rex postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiis suae conjugis interemptus est. Causa autem interfectionis ejus, haec fuit. Cum in convivio, ultra quam oportuerat apud Veronam laetus resideret, cum poculo, quod de capite Cunimundi regis sui soceri fecerat, reginae ad bibendum vinum dari praecepit, atque eam ut cum patre suo laetanter biberet, invitavit. Hoc ne cui videatur impossibile, veritatem in Christo loquor, ego hoc poculum vidi in quodam die festo, Ratchis principem ut illud convivis suis ostentaret, manu tenentem. Igitur Rosemunda ubi rem animadvertit, altum concipiens in corde dolorem, quem compescere non valens, (0498C)mox in mariti necem, patris funus vendicatura exarsit. Consiliumque mox cum Helmichis, qui regis schilpor, hoc est armiger et collactaneus erat, (0499A)ut regem interficeret iniit. Qui reginae persuasit ut ipsa Peredeo, qui erat vir fortissimus, in hoc consilium asciret. Peredeo cum reginae suadenti tanti nefas consensum adhibere nollet, illa se noctu in lectulo suae vestiariae, cum qua Peredeo stupri consuetudinem habebat, supposuit, ubi Peredeo rem nescius veniens cum regina concubuit. Cumque illa, patrato jam scelere, ab eo quaereret quam se esse existimaret, et ipse nomen suae amicae quam esse putabat, nominasset, regina subjunxit: Nequaquam ut putas, sed ego Rosemunda sum, inquit. Certe nunc talem rem Peredeo perpetratam habes, ut aut tu Alboin interficias, aut ipse te suo gladio exstinguat. Tunc ille intellexit malum quod fecit, et qui sponte noluerat, tali modo in regis necem coactus assensit. Tunc (0499B)Rosemunda, dum se Alboin meridie sopori dedisset, magnum in palatio silentium fieri praecipiens, omnia alia arma subtrahens, spatham illius ad lectuli caput, ne tolli, aut evaginari posset, fortiter colligavit, et juxta consilium Helmichis Peredeo interfectorem, omni bestia crudelior, introduxit. Alboin subito de sopore expergefactus, malum quod imminebat intelligens, manum citius ad spatham porrexit, quam strictius religatam extrahere non valens, apprehenso tamen scabello suppedaneo, se cum eo per aliquod spatium defendit. Sed heu, proh dolor! vir bellicosissimus, et summae audaciae, nihil contra hostem praevalens, quasi unus de inermibus interfectus est, uniusque mulierculae consilio periit, qui per tot hostium strages bello famosissimus exstitit. Cujus (0499C)corpus cum maximo Langobardorum fletu, et lamentis, sub cujusdam scalae ascensu, quae palatio erat contigua, sepultum est. Fuit autem statura procerus, et ad bella peragenda toto corpore coaptatus. Hujus tumulum nostris in diebus Giselbertus, qui dux Veronensium fuerat, aperiens, spatham ejus, et si quid in ornatu ipsius inventum fuerat, abstulit. Qui (0500A)ob hanc causam vanitate solita apud indoctos homines Alboin se vidisse jactabat.

CAPUT XXIX. Quia Helmichis regnare voluit, sed non potuit. Igitur Helmichis, exstincto Alboin, regnum ejus invadere conatus est; sed minime potuit, quia Langobardi nimium de morte illius dolentes, eum moliebantur exstinguere. Statimque Rosemunda Longino praefecto Ravennae mandavit ut citius navem dirigeret, quae eos suscipere posset. Longinus tali nuntio laetus effectus, festinanter navem direxit, in quam Helmichis cum Rosemunda jam sua conjuge, noctu fugientes ingressi sunt, auferentesque secum Albsuindam regis filiam, et omnem Langobardorum thesaurum, velocius Ravennam pervenerunt. Tunc Longinus (0500B)praefectus suadere coepit Rosemundae ut Helmichis interficeret, et ejus se nuptiis copularet. Illa, ut erat ad omnem nequitiam facilis, dum optat Ravennatium domina fieri, ad tantum perpetrandum facinus assensum dedit, atque dum Helmichis se in balneo ablueret, egredienti ei de lavacro, veneni poculum, quod salutis esse asseverabat, propinavit. Ille ubi sensit se mortis poculum bibisse, Rosemundam, evaginato super eam gladio, quod reliquum erat bibere coegit. Sicque Dei omnipotentis judicio interfectores iniquissimi uno momento perierunt.

CAPUT XXX. Quomodo Longinus post eorum mortem Albsuindam cum Langobardorum thesauro imperatori direxit; et de Peredeo, quomodo in Constantinopolim leonem occidit. (0500C)His ita peremptis, Longinus praefectus Albsuin dam cum Langobardorum thesauris Constantinopolim ad Tiberium imperatorem direxit. Affirmant aliqui etiam Peredeum pariter cum Helmichis et Rosemunda Ravennam venisse, atque exinde cum Albsuinda Constantinopolim directum esse, ibique in spectaculo populi coram imperatore leonem mirae magnitudinis (0501A)occidisse. Cui, ut ferunt, ne aliquid malignum in regia urbe, quia vir fortis erat, moliretur, jussu imperatoris oculi evulsi sunt. Qui sibi post aliquod tempus duos cultellos aptavit, quibus in utrisque suis manicis absconsis, palatium petiit, atque se quaedam ad Augusti utilitatem, si ad eum intromitteretur, locuturum promisit. Ad quem Augustus duos sibi familiares, qui ejus verba susciperent, patricios misit. Qui cum ad Peredeum venissent, ille ad eos, quasi aliquid eis secretius dicturus propius accessit, atque ambos utraque manu gladiis, quos absconsos habebat, fortiter vulneravit, ita ut statim in terram corruerent, et expirarent. Sic Samsonis illius fortissimi ex aliqua parte non absimilis, suas injurias ultus est, et pro amissione duorum luminum, duos imperatori (0501B)viros utilissimos interemit.

CAPUT XXXI. De regno Cleph, qui secundus regnavit. Langobardi vero apud Italiam, omnes communi consilio Cleph nobilissimum de suis virum, in urbe Ticinensium sibi regem statuerunt. Hic multos Romanorum viros potentes, alios gladio exstinxit, alios ex Italia exturbavit. Iste cum annum unum et (0502A)sex menses, cum Massana sua conjuge, regnum obtinuisset, a puero de suo obsequio gladio jugulatus est.

CAPUT XXXII. Quomodo duces Langobardorum per decem annos sine rege fuerunt, per quos Italia subjugata est. Post cujus mortem Langobardi per annos decem regem non habentes sub ducibus fuerunt. Unusquisque enim ducum suam civitatem obtinebat. Zaban Ticinum, Uvaillari Bergamum, Alachis Brixiam, Evin Tridentum, Gisulfus Forum-Julii. Sed et alii extra hos in suis urbibus triginta duces fuerunt. His diebus multi nobilium Romanorum ob cupiditatem interfecti sunt, reliqui vero per hostes divisi, ut tertiam partem (0502B)suarum frugum Langobardis persolverent, tributarii efficiuntur. Per hos Langobardorum duces septimo anno ab adventu Albuuin, et totius gentis, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, civitatibus subrutis, populisque, qui more segetum excreverant, exstinctis, exceptis his regionibus quas Albuuin ceperat, Italia ex maxima parte capta et a Langobardis subjugata est.

LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Quia duces Langobardorum ad praedandum in Gallia directi sunt. (0501C) Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum, cum (0502C)valido exercitu Gallias ingrediuntur. Horum adventum vir Dei Hospitius, qui apud Niceam erat inclusus, sancto sibi revelante Spiritu, longe ante praevidit, ejusdemque urbis civibus quae mala imminerent (0503A)praedixit. Erat enim vir iste magnae abstinentiae, et probabilis vitae, qui constrictus carnem catenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis dactylis utebatur. In diebus autem Quadragesimae, radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus eremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii Turonensis episcopi. Igitur vir iste sanctus adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit. Venient, inquit, Langobardi in Gallias, et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus perjuriis deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis promptus, in quibus (0503B)non est justitiae fructus. Non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga ventura est super populum istum. Monachis quoque suis praecipiens dixit: Abscedite vos a loco isto, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim gens appropiat quam praedixi. Dicentibus illis: Non relinquemus te, sanctissime Pater, ait: Nolite timere pro me. Futurum est enim ut injurias inferant mihi, sed non nocebunt usque ad mortem.

CAPUT II De Langobardo qui beatum Hospitium exstinguere voluit. Discedentibus autem monachis, advenit exercitus Langobardorum. Qui dum cuncta quae repererat, (0503C)vastaret, ad locum ubi vir sanctus inclusus erat, pervenit. At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi vero circumeuntes turrim, dum aditum quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime invenirent, duo ex eis ascendentes tectum discooperuerunt illud. Et videntes eum cinctum catenis, indutumque cilicio, dicunt: Hic malefactor est, et homicidium fecit, ideo in his ligaminibus vinctus tenetur. Vocatoque interprete, sciscitantur ab eo quid mali fecerit, ut tali supplicio arctaretur. At ille fatetur se homicidam esse, omniumque criminum reum. Tunc unus, extracto gladio, ut ejus caput amputaret, mox ejus dextra in ipso ictu diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Qui relictum gladium terrae dejecit. Haec videntes socii ejus, clamorem in (0504A)coelo dederunt, flagitantes a sancto, ut quid eis agendum esset clementer insinuaret. Ipse vero, imposito salutis signo, arens brachium sanitati restituit. Langobardus autem qui sanatus fuerat, et ad fidem Christi conversus, statim clericus, deinde monachus effectus est, atque in eodem loco, usque ad finem vitae suae, in Dei servitio permansit. Beatus vero Hospitius dum Langobardis Dei verbum loqueretur, duo duces, qui eum venerabiliter audierunt, incolumes patriae redditi sunt; quidam vero, qui ejus verba despexerant, in ipsa provincia miserabiliter perierunt.

CAPUT III. Quomodo Langobardorum exercitui Amatus patricius bellum intulit, et quomodo ab eisdem vinctus est et occisus. (0504B)Igitur devastantibus Langobardis Gallias, Amatus, patricius provinciae qui Guntramno regi Francorum parebat, contra eos exercitum duxit, commissoque bello terga vertit, ibique exstinctus est. Tantamque stragem tunc Langobardi de Burgundionibus fecerunt, ut non possit colligi numerus occisorum. Ditatique inaestimabili praeda, ad Italiam revertuntur.

CAPUT IV. Quomodo Langobardi Galliam ingressi a Mummulo patricio sunt devicti. Quibus discedentibus Ennius, qui et Mummulus, accersitus a rege, patriciatus honorem emeruit. Irruentibus iterum Langobardis in Gallias, et usque Mustiascalmes accedentibus, qui locus Ebredunensi (0504C)adjacet civitati, Mummulus exercitum movit, et cum Burgundionibus illic proficiscitur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concisis per devia silvarum, irruit super eos, multosque ex eis interfecit. Nonnullos vero cepit, et regi suo Guntramno direxit. Langobardi quoque his patratis, ad Italiam sunt regressi.

CAPUT V. Quomodo Saxones cum Langobardis in Italiam venerunt. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, in Gallias perrumpunt, et intra territorium Rhegense, id est, apud Stablonem villam, castra constituunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, abducentes captivos, (0505A)vel etiam cuncta vastantes. Quod cum Mummulus comperisset, super eos cum exercitu irruit, multosque ex eis interfecit, ac donec nox finem faceret, caedere non cessavit. Ignaros enim repererat homines, et nihil de iis quae acciderant autumantes. Mane autem facto statuunt Saxones exercitum, praeparantes se fortiter ad bellum, sed intercurrentibus nuntiis pacem fecerunt. Datisque muneribus Mummulo, relictis captivis, et universa praeda, ad Italiam revertuntur.

CAPUT VI. Quomodo Saxones cum uxoribus, et parvulis suis, iterum Galliam ingressi sunt. Igitur regressi Saxones in Italiam, assumptis secum uxoribus, atque parvulis suis, cum omni suppellectili, (0505B)rursum ad Gallias deliberant venire, scilicet ut a Sigisberto rege suscepti, ejus possint adjutorio ad patriam remeare. Certum est autem hos Saxones ideo ad Italiam cum uxoribus et parvulis advenisse, ut in ea habitare deberent. Sed quantum datur intelligi, noluerunt Langobardorum imperiis subjacere. Sed neque eis a Langobardis permissum est in proprio jure subsistere, ideoque aestimantur ad suam patriam repedasse. Hi Gallias ingressuri, duos ex se cuneos faciunt, et unus quidem cuneus per Niceam urbem, alter vero per Ebredunum ingressus est, illa revertens via, quam anno superiore tenuerat. Hi quia tempus messium erat, colligentes, ac triturantes frumenta comedebant, ac suis animantibus ad esum praebebant. Depraedabantur (0505C)pecora, sed nec ab incendiis abstinebant. Qui cum ad Rhodanum amnem pervenissent, ut transmeato eo regno se Sigisberto, conferrent, occurrit eis Mummulus cum valida multitudine. Tunc illi viso eo valde timentes, datis pro redemptione sua multis auri numismatibus, Rhodanum transire permissi sunt. Qui dum ad Sigisbertum regem pergunt, multos in itinere negotiatione sua deceperunt, venundantes regulas aeris, quae ita nescio quomodo erant coloratae, ut auri probati atque examinati speciem simularent. Unde nonnulli hoc dolo seducti, dantes aurum et aes accipientes, pauperes sunt effecti. Pervenientes tandem ad regem Sigisbertum, ad locum unde prius egressi fuerant, redire permissi sunt.

CAPUT VII. Quomodo Saxones de patria sua Suavos, et alias gentes, quae ibi residebant, expulere. (0506A) Qui dum ad suam patriam venissent, invenerunt eam a Suavis, et aliis gentibus, sicut supra commemoravimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt eos destruere, ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem regionis, dicentes: Simul possumus vivere, et sine collisione communiter habitare. Cumque illi nullo modo acquiescerent, dehinc obtulerunt eis medietatem; post haec duas partes, sibi tantum tertiam reservantes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra etiam omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec iis Saxones acquiescentes, certamen expetunt, atque (0506B)inter se ante certamen qualiter uxores Suavorum dividerent statuunt. Sed non eis ut putabant evenit. Nam commisso praelio, viginti millia ex eis interempta sunt. Suavorum vero quadringenti octoginta ceciderunt, reliqui vero victoriam capiunt. Sex millia quoque Saxonum, qui bello superfuerant, devoverunt se, neque barbam, neque capillos incisuros, nisi se de hostibus Suavis ulciscerentur. Qui iterum pugnam aggredientes, vehementer adtriti sunt, et sic a bello quieverunt.

CAPUT VIII. Quomodo tres duces Langobardorum, hoc est, Amo, Zaban, et Rhodanus, a Mummulo devicti sunt. Post haec tres Langobardorum duces, id est, (0506C)Amo, Zaban, ac Rhodanus, Gallias irruperunt. Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam, usque Machovillam, quam Mummulus munere regis meruerat, accessit, ibique tentoria fixit. Zaban vero per Diensem descendens urbem, usque Valentiam venit. Rhodanus autem Gratianopolim aggressus est. Et Amo quidem Arelatensem debellavit provinciam, cum urbibus quae circumsitae sunt, et usque ad ipsum Lapideum campum, qui adjacet urbi Massiliensi, accedens, universa quae reperire poterat depopulatus est. Aquinensibus autem obsidionem parans, viginti duabus libris acceptis argenti, ab eodem loco discessit. Rhodanus quoque et Zaban, pari modo incendiis et rapinis loca ad quae accesserant demoliti (0507A)sunt. Quae cum Mummulo patricio perlata fuissent, cum valida manu veniens primum cum Rhodano, qui Gratianopolim debellabat, conflixit, et multos de ejus exercitu peremit, ipsumque Rhodanum lancea vulneratum ad montium excelsa fugere compulit. Qui exinde cum quingentis viris, qui ei remanserant, per devia silvarum prorumpens, ad Zaban, qui tunc Valentiam urbem obsidebat, pervenit, eique omnia quae acta fuerant nuntiavit. Qui pariter dum ad Ebredunensem urbem omnia depraedantes venissent, ibi eis Mummulus cum innumero exercitu occurrit, commissoque praelio eosdem vicit. Tunc Zaban et Rhodanus Italiam repetentes, Secusium devenere. Quam urbem Sisinnius magister tunc militum, a parte retinebat imperatoris. Ad quem puer Mummuli (0507B)adveniens, litteras ei directas a Mummulo porrexit, eumque citius adventare dixit. Quo comperto, Zaban et Rhodanus exinde mox ad propria discesserunt. His auditis, Amo, collecta omni praeda, Italiam rediturus proficiscitur, sed resistentibus nivibus, praedam ex magna parte relinquens, vix cum suis Alpinum tramitem erumpere potuit, et sic ad patriam pervenit.

CAPUT IX. Quomodo Franci Anagnis castrum Langobardorum ceperunt, et quomodo Ragilo comes a Francorum duce Chramniche occisus est. His diebus advenientibus Francis, Anagnis castrum, quod super Tridentum, in confinio Italiae positum est, se eisdem tradidit. Quod ob causam comes (0507C)Langobardorum, de Lagare Ragilo nomine, Anagnis (0508A)veniens, depraedatus est. Qui cum de praeda reverteretur, in campo Rotiliano ab obvio sibi duce Francorum Chramnichis, cum pluribus e suis, peremptus est. Qui Chramnichis non multum post tempus Tridentum veniens devastavit. Quem subsequens Evin, Tridentinus dux, in loco qui Salurnis dicitur suis cum sociis interfecit, praedamque omnem quam ceperat excussit. Expulsisque Francis Tridentinum territorium recepit.

CAPUT X. De morte Sigisberti Francorum regis; et de nuptiis Evin ducis. Hoc tempore Sigisbertus rex Francorum occisus est, fraude Hilperici germani sui, cum quo bellum inierat. Regnumque ejus Childebertus ejusdem filius (0508B)adhuc puerulus, cum Brunichilde matre regendum suscepit. Evin quoque dux Tridentinorum, de quo praemisimus, accepit uxorem filiam Garibaldi Bajoariorum regis.

CAPUT XI. De morte Justini minoris. Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemissum est, Justinus minor regnabat, vir omni avaritiae deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut arcas juberet ferreas fieri, in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Quem etiam ferunt in haeresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo Dei judicio, (0508C)amisso rationis intellectu, amens effectus est. (0509A)Hic Tiberium Caesarem ascivit, qui ejus palatium vel singulas provincias gubernaret; hominem justum, utilem, strenuum, sapientem, eleemosynarium, in judiciis aequum, in victoriis clarum, et, quod his omnibus supereminet, verissimum Christianum. Hic cum multa de thesauris quos Justinus aggregaverat pauperibus erogaret, Sophia Augusta frequentius eum increpabat, quod rempublicam redegisset in paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis. Aiebat autem ille: Confido in Domino, quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes eleemosynam accipiant, ut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum facere, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, (0509B)neque linea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ergo de his quae tribuit Dominus, congregemus in coelo thesauros, et Dominus nobis augere dignabitur in saeculo. Igitur Justinus cum undecim annis regnasset, amentiam quam incurrerat tandem cum vita finivit. Bella sane quae per Narsetem patricium Gothis, vel Francis, illata superius per anticipationem diximus, hujus temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Langobardis, famis penuria laboraret, multa millia frumenti navibus ab Aegypto dirigens eam suae studio misericordiae relevavit.

CAPUT XII. De principatu Tib. Constantini, et de bonis actibus ejus. (0509C)Mortuo ergo Justino, Tiberius Constantinus, Romanorum regum quinquagesimus, sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Justino adhuc (0510A)Caesare palatium regeret, et multas quotidie eleemosynas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux Dominica sculpta, et ait: Crucem Domini, qua frontem nostram et pectora munire debemus, ecce eam sub pedibus conculcamus. Et citius dicto jussit eamdem tabulam auferri. Defossaque tabula, atque erecta, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem, qui et ipsam jussit auferri. Qua amota, reperiunt et tertiam, jussuque ejus cum haec fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius quam consueverat largitur. Narses quoque patricius Italiae, cum in (0510B)quadam civitate, intra Italiam, domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenit. Ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa millia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni haec, per juramentum ab eo exigens, commendavit. Defuncto vero Narsete, supradictus senex ad Caesarem Tiberium veniens, dixit: Si, inquit, mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Caesar, dicam. Cui ille: Dic, ait, quod vis, proderit enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsetis habeo reconditum, quod in extremo vitae positus celare non possum. Tunc Caesar Tiberius gavisus mittit usque ad locum pueros (0510C)suos, praecedentem vero senem hi sequuntur attoniti. Pervenientesque ad cisternam, deopertam ingrediuntur. In qua tantum auri vel argenti repertum (0511A)est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Hic cum Augustalem coronam accepturus esset, eumque juxta consuetudinem ad spectaculum Circi populus exspectaret, insidias ei praeparans, ut Justinianum, Justini nepotem, ad dignitatem imperatoriam sublimaret, ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocato ad se pontifice urbis, cum consulibus ac praefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus in regni gloria confirmatur. Quod ejus adversarii audientes, nihilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusionis pudore cooperti. Transactis (0511B)autem paucis diebus, adveniens Justinianus, pedibus se projecit imperatoris, ob meritum gratiae, quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum (0512A)patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere jussit. Sophia vero Augusta, immemor promissionis quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam jucundaretur, vocato clam Justiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto Tiberius cursu veloci Constantinopolim regreditur, apprehensamque Augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum relinquens. Segregatisque pueris ejus ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei parerent, mandans ut nullus prorsus de anterioribus, ad eam haberet accessum. Justinianum vero verbis solummodo increpatum, tanto in posterum amore dilexit, ut (0512B)filio ejus filiam suam promitteret, rursumque filio suo filiam ejus expeteret. Sed haec res quam ob causam nescio, minime ad effectum pervenit. Hujus (0513A)exercitus ab eo directus Persas potentissime debellavit, victorque regrediens, tantam molem praedae, cum viginti pariter elephantis detulit, ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati.

CAPUT XIII. De aureis quos Hilperico imperator direxit, et de beato Gregorio. Ad hunc Hilpericus Francorum rex suos legatos (0514A)dirigens, multa ab eo ornamenta, aureos etiam singularum librarum suscepit, habentes ex una parte effigiem imperatoris, et perscriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI., et ab alia parte habentes quadrigam et ascensorem, continentes scriptum: GLORIA ROMANORUM. Hujus in diebus beatus Gregorius diaconus, qui post papa exstitit, cum esset apocrisiarius, apud eamdem regiam (0515A)urbem, Morales libros composuit, Eutychiumque ejusdem urbis episcopum, de resurrectione errantem, in conspectu ejusdem Augusti superavit. Hac etiam tempestate Faroald primus Spoletanorum dux, cum Langobardorum exercitu classem invadens, opulentam urbem, spoliatam cunctis divitiis nudam reliquit.

CAPUT XIV. De morte Probini patriarchae. Mortuo vero apud Aquileiam patriarcha Probino, (0516A)qui Ecclesiam unum rexerat annum, eidem Ecclesiae sacerdos Helias praeficitur.

CAPUT XV. De morte Tiberii Constantini Augusti, et de imperio Mauricii. Tiberius igitur Constantinus, postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophiae Augustae, Mauricium genere Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit, ornatamque suam filiam regalibus (0517A)ornamentis ei eam tradidit, dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum; utere eo felix, memor semper ut aequitate et justitia delecteris. Haec postquam dixit, de hac luce ad aeternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summae bonitatis, in eleemosynis promptus, in judiciis justus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens, omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius indutus purpura, redimitus diademate, ad Circum processit, acclamatisque sibi laudibus, largitus populo munera, primus ex Graecorum genere in imperio confirmatus est.

CAPUT XVI. De regno Authari, et quanta securitas ejus tempore fuit. (0517B) At vero Langobardi, cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Authari Clephonis filium supra memorati principis, (0518A)regem sibi statuerunt. Quem etiam ob dignitatem Flavium appellaverunt, quo praenomine omnes qui postea fuerunt Langobardorum reges feliciter usi sunt. Hujus in diebus ob restaurationem regni, duces qui tunc erant omnem substantiarum suarum medietatem regalibus usibus tribuunt, ut esse possit unde rex ipse, sive qui ei adhaererent, ejusque obsequiis per diversa officia dediti, alerentur. Populi tamen aggravati per Langobardos hospites partiuntur. Erat sane hoc mirabile in regno Langobardorum, nulla erat violentia, nullae struebantur insidiae. Nemo aliquem injuste angariabat, nemo spoliabat. Non erant furta, non latrocinia, unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat.

CAPUT XVII. Quomodo Childebertus Italiam introivit, sed facta pace discessit. (0518B) Hoc tempore Mauricius imperator, Childeberto regi Francorum quinquaginta millia solidos per legatos suos ob hoc direxit, ut cum exercitu super (0519A)Langobardos irrueret, eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine in Italiam subito introivit. Langobardi vero in civitatibus communientes se, intercurrentibus legatis, oblatisque muneribus, pacem cum Childeberto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius quia cum Langobardis foedus inierat, solidos quos ei ob Langobardorum detrimentum dederat repetere coepit. Sed ille suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.

CAPUT XVIII. De expugnatione Brexelli, et de fuga Doctrulfi ducis. His ita gestis, Authari rex Brexillum civitatem, super Padi marginem sitam, expugnare aggressus est, (0519B)in quam Droctulf dux a Langobardis confugerat, seque partibus imperatoris tradens, sociatus militibus Langobardorum exercitui fortiter resistebat. Iste ex Suavorum, hoc est, Alemannorum gente oriundus, inter Langobardos creverat, et quia erat forma idoneus, ducatus honorem meruerat. Sed cum occasionem ulciscendae suae captivitatis repperit, contra Langobardorum illico arma surrexit. Adversus quem Langobardi gravia bella gesserunt; tandemque eum (0520A)cum militibus, quos juvabat exsuperantes, Ravennam cedere compulerunt. Brexillus capta est, muri quoque ejus ad solum usque destructi sunt. Post haec Authari rex cum Smaragdo patricio, qui tunc Ravennae praeerat, usque in annum tertium pacem fecit.

CAPUT XIX. De morte Doctrulfi, et quali epitaphio honoratus est. Hujus sane Droctulft, de quo praemisimus, adminiculo, saepe Ravennatium milites adversum Langobardos dimicarunt. Exstructaque classe Langobardos, qui classe urbem tenebant, hoc adjuvante pepulerunt. Cui cum vitae explesset terminum, honorabile sepulcrum ante limina beati Vitalis martyris tribuentes, (0520B)tali ejus laudes epitaphio extulerunt: Clauditur hoc tumulo, tantum sed corpore, Droctulf. Nam meritis tota vivit in urbe suis. Cum Bardis fuit ipse quidem, nam gente Suavus: Omnibus et populis inde suavis erat. Terribilis visu facies, sed mente benignus, Longaque robusto pectore barba fuit. Hic et amans semper Romana et publica signa, Vastator gentis adfuit ipse suae. Contempsit charos, dum nos amat ille, parentes, Hanc patriam reputans esse Ravenna suam. Hujus prima fuit Brexelli gloria capti. Quo residens cunctis hostibus horror erat. (0521A)Qui Romana potens valuit post signa juvare Vexillum primum Christus habere dedit. Inde etiam retinet dum classem fraude Feroaldus Vindicet ut classem, classibus arma parat. Puppibus exiguis decertans amne Badrino Bardorum innumeras vicit et ipse manus Rursus et in terris Avarem superavit Eois. Conquirens dominis maxima palma suis. Martyris auxilio Vitalis fultus ad istos Pervenit, victor saepe triumphat ovans. Cujus et in templis petiit sua membra jacere, Haec loca post mortem bustis habere juvat. Ipse sacerdotem moriens petit ista Joannem, His rediit terris cujus amore pio.

CAPUT XX. De sacerdotio Pelagii papae, et errore Eliae patriarchae. (0522A) Denique post Benedictum papam, Pelagius Romanae Ecclesiae pontifex, absque jussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Eliae Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Chalcedonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius, cum esset adhuc diaconus, conscripsit.

CAPUT XXI De bello Childeberti contra Hispanos. (0523A) Interea Childebertus, rex Francorum, bellum adversum Hispanos gerens, eosdem acie superavit. Causa autem hujus certaminis ista fuit. Childebertus rex Ingundem sororem suam Herminigildo, Lewigildi Hispanorum regis filio, in conjugium tradiderat. Qui Herminigildus praedicatione Leandri episcopi Hispalensis, atque adhortatione suae conjugis, ab Ariana haeresi, qua pater suus languebat, ad catholicam fidem conversus fuerat, quem pater impius, in ipso sacrato paschali Dei securi percussum interemerat. Ingundis vero post mariti et martyris funus, de Hispaniis fugiens, dum Gallias repedare vellet, in manus militum incidens, qui in limite adversum Hispanos, (0524A)Gothosque residebant, cum parvo filio capta, atque in Siciliam deducta est, ibique diem clausit extremum. Filius vero ejus imperatori Mauricio Constantinopolim est transmissus.

CAPUT XXII. De Francorum exercitu, qui in Italiam venit. Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum mittens, eum ut contra Langobardos in Italiam exercitum dirigeret persuasit. Childebertus existimans suam adhuc germanam apud Constantinopolim vivere, legatis Mauricii acquiescens, ut suam posset sororem recipere, iterum adversum Langobardos Francorum exercitum ad Italiam direxit. Contra quos dum Langobardorum acies properarent, Franci et Alamanni dissensionem inter se habentes, (0525A)sine ullius lucri conquisitione, ad patriam sunt reversi.

CAPUT XXIII. De aquae diluvio, et miraculo quod factum est in basilica sancti Zenonis. Eo tempore fuit aquae diluvium in finibus Venetiarum et Liguriae, seu caeteris regionibus Italiae, quale post Noe tempus creditur non fuisse. Factae sunt lavinae possessionum, seu villarum, hominumque pariter et animantium magnus interitus. Destructa sunt itinera, dissipatae sunt viae, tantumque Atesis fluvius tunc excrevit, ut circa basilicam beati Zenonis martyris, quae extra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret, licet beatus Gregorius, post papa, scripsit in eamdem (0525B)basilicam aquam minime introisse. Urbis quoque ejusdem Veronensis muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subruti. Facta est autem haec inundatio sexto decimo Kal. Novembris. Sed et tantae coruscationes et tonitrua fuerunt, quantae fieri vix aestivo tempore solent. Post duos quoque menses, eadem urbs Veronensium magna ex parte incendio concremata est. In hac diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius Tiberis excrevit, ut aquae ejus super muros urbis influerent, et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alveum ejusdem fluminis, cum multa serpentium multitudine, draco etiam mirae magnitudinis per urbem transiens, usque ad mare descendit. Subsecuta statim est hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam (0526A)appellant. Quae tanta strage populum devastavit, ut de inaestimabili multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam virum venerabilem perculit, et sine mora exstinxit. Deinde pastore interempto, sese per populos extendit.

CAPUT XXIV. De pontificatu beati Gregorii, et clade quae tunc Romae facta est. In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem litaniam fieri ordinasset, intra unius horae spatium, dum hi Dominum deprecarentur, octoginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exhalarunt. Septiformis autem litania ideo dicta est, quia omnis urbis populus (0526B)a beato Gregorio in septem partes deprecaturus Dominum est divisus. In primo namque choro, fuit omnis clerus; in secundo, omnes abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissae cum congregationibus suis; in quarto omnes infantes; in quinto omnes laici; in sexto universae viduae; in septimo omnes mulieres conjugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere omittimus, quia jam ante aliquot annos ejus Vitam, Deo auxiliante, texuimus, in qua quaecunque dicenda fuerant, juxta tenuitatis nostrae vires, universa descripsimus.

CAPUT XXV. Quomodo beatus Gregorius Anglos convertit. Hoc tempore idem beatus Gregorius, Augustinum, et Mellitum, et Joannem, cum aliis pluribus (0527A)monachis timentibus Dominum, in Britanniam misit, eorumque praedicatione ad Christum Anglos convertit.

CAPUT XXVI De morte Eliae patriarchae, et sacerdotio Severi. His diebus defuncto Elia Aquileiensi patriarcha, postquam quindecim annos sacerdotium gesserat, Severus huic succedens regendam suscepit Ecclesiam. Quem Smaragdus patricius veniens de Ravenna in Grados, per semetipsum a basilica extrahens, Ravennam cum injuria duxit, cum aliis tribus ex Istria episcopis, id est, Joanne Parentino, et Severo, atque Vindemio, nec non etiam Antonio jam sene Ecclesiae defensore. Quibus comminans exsilia, atque violentiam inferens, communicare compulit (0527B)Joanni Ravennati episcopo trium capitulorum damnatori, qui tempore papae Vigilii, vel Pelagii, a Romanae Ecclesiae desciverat societate. Exempto vero anno, a Ravenna ad Grados reversi sunt. Quibus nec plebs communicare voluit, nec caeteri episcopi eos receperunt. Smaragdus patricius, a daemonio non injuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim remeavit. Post haec facta est synodus decem episcoporum in Mariano, (0528A)ubi receperunt Severum patriarcham Aquileiensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicarat Ravennae. Nomina vero episcoporum, qui se ab hoc schismate cohibuerunt, haec sunt: Petrus de Altino clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Junior Veronensis, Horuntinus Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilio, Laurentius de Lunensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus, Joannes Patricius, Vindemius, et Joannes. Hac tempestate rex Authari ad Istriam exercitum misit, cui exercitui Euin dux Tridentinus praefuit. Qui post praedas, et incendia, facta pace in annum unum, magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in (0528B)insula Amacina Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat, et jam se per viginti annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis eamdem insulam tradidit, ipse vero, ut optaverat, dimissus a rege, cum sua uxore et supellectile Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem insula divitiae multae, quae ibi de singulis fuerant civitatibus commendatae .

CAPUT XXVII Quomodo rex Authari sororem Childeberti in matrimonium accepit. (0529A) At vero Flavius rex Authari legatos ad Childebertum misit, petens ejus germanam suo matrimonio sociari. Cumque Childebertus, acceptis muneribus a Langobardorum legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, advenientibus tamen Gothorum de Hispania legatis, eamdem suam germanam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoverat, repromisit.

CAPUT XXVIII. Quomodo Franci in Italiam introierunt, et a Langobardis devicti sunt. Inter haec legationem ad imperatorem Mauricium (0529B)direxit, mandans ei ut quod prius non fecerat nunc contra Langobardorum gentem bella susciperet, atque cum ejus consilio ab Italia removeret. Qui nihil moratus exercitum suum ad Langobardorum debellationem in Italiam direxit. Cui Authari rex et Langobardorum acies non segniter obviam pergunt, proque libertatis statu fortiter confligunt. In ea pugna Langobardi victoriam capiunt, Franci vehementer caesi, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam elapsi, vix ad patriam revertuntur. Tantaque ibi strages facta est de Francorum exercitu, quanta nusquam alibi memoratur. Mirandum sane est cur Secundus, qui aliqua de Langobardorum gestis scripsit, hanc tantam eorum victoriam praeterierit, cum haec quae praemisimus de Francorum interitu in eorum (0529C)historia hisdem ipsis pene verbis exarata legantur.

CAPUT XXIX. Quomodo rex Authari in Bajoariam perrexit, ut suam sponsam videret. Flavius vero rex Authari legatos post haec ad Bajoariam misit, qui Garibaldi eorum regis filiam sibi in matrimonium peterent. Quos ille benigne suscipiens, Theudelindam suam filiam Authari se daturum promisit. Qui legati revertentes cum haec Authari (0530A)nuntiassent, ille per semetipsum suam sponsam videre cupiens, paucis secum, sed expeditis ex Langobardis adhibitis, unumque sibi fidelissimum, et quasi seniorem secum ducens, sine mora ad Bajoariam perrexit. Qui cum in conspectu Garibaldi regis, juxta morem legatorum, introducti essent, et is qui cum Authari quasi senior venerat, post salutationem, verba, ut moris est, intulisset, Authari cum a nullo illius gentis cognosceretur, ad regem Garibaldum propinquius accedens, ait: Dominus meus Authari rex me proprie ob hoc direxit, ut vestram filiam ipsius sponsam, quae nostra domina futura est, debeam conspicere, ut qualis ejus forma sit, meo valeam domino certius nuntiare. Cumque rex haec audiens filiam venire jussisset, eamque Authari, ut erat satis (0530B)eleganti forma, tacito nutu contemplatus esset, eique per omnia satis complacuisset, ait ad regem: Quia talem vestrae filiae personam cernimus, ut eam merito nostram reginam fieri optemus, si placet vestrae potestati de ejus manu, sicut nobis postea factura est, vini poculum sumere praeoptamus. Cumque rex id fieri debere annuisset, illa, accepto vini poculo, ei prius qui senior esse videbatur propinavit. Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum nesciebat, porrexisset, ille postquam bibit ac poculum redderet, ejus manum, nemine animadvertente, digito tetigit, dexteramque suam sibi a fronte per nasum ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa nuntiavit. Cui nutrix sua ait: Iste nisi ipse rex et sponsus tuus esset, te omnino tangere non auderet. Sed (0530C)interim sileamus, ne hoc patri tuo fiat cognitum. Re enim vera digna persona est, quae tenere debeat regnum, et tuo sociari conjugio. Erat autem tunc Authari juvenili aetate floridus, statura decens, candido crine perfusus, et satis decorus aspectu. Qui mox a rege commeatu accepto, iter patriam reversuri arripiunt, deque Noricorum finibus festinanter abscedunt. Noricorum siquidem provincia, quam Bajoariorum populus inhabitabat, habet ab Oriente Pannoniam, ab Occidente Suaviam, a Meridie Italiam, (0531A)ab Aquilonis vero parte Danubii fluenta. Igitur Authari cum jam prope Italiae fines venisset, secumque adhuc, qui eum deducebant, Bajoarios haberet, erexit se quantum super equum cui praesidebat potuit, et toto annisu securiculam, quam manu gestabat, in arborem quae proximor aderat fixit, eamque fixam reliquit, adjiciens haec insuper verba: Talem Authari feritam facere solet. Cumque haec dixisset, tunc intellexerunt Bajoarii, qui cum eo comitabantur, eum ipsum regem esse Authari. Denique post aliquod tempus, cum, propter Francorum adventum, perturbatio Garibaldo regi advenisset, Theudelinda ejus filia cum suo germano, nomine Gundoald, ad Italiam confugit, seque adventare Authari sponso nuntiavit. Cui statim ille obviam cum magno apparatu (0531B)nuptias celebraturus in campo Sardis, qui supra Veronam est, occurrens, eamdem cunctis laetantibus in conjugium Idus Maias accepit. Erat autem tunc ibi inter caeteros Langobardorum duces, Agilulf dux Taurinensium civitatis. Quo in loco cum perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis situm erat, cum magno tonitruorum fragore vi fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf quemdam de suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam quid futurum portenderent ictus fulminum intelligebat, (0532A)qui secrete cum Agilulf ad requisita naturae resideret, eidem dixit: Mulier ista, quae modo regi nostro nupsit, tua non post multum tempus conjux futura est. Quod ille audiens, caput se ejus amputaturum, si hac de re amplius quid diceret, comminatus est. Cui ille: Ego quidem, inquit, occidi possum, sed fata nequeunt immutari, nam certe ad hoc ista in hanc patriam femina venit, ut tuis debeat nuptiis copulari. Quod ita quoque post factum est. Hoc tempore, quam ob causam incertum, Ansul cognatus regis Authari, apud Veronam est interfectus.

CAPUT XXX. Quomodo iterum Francorum exercitus in Italiam venit. Hac etiam tempestate Grippo legatus Childeberti (0532B)regis Francorum, cum a Constantinopoli remeasset, et eidem regi suo quomodo honorifice ab imperatore Mauricio susceptus fuisset, nuntiasset, et quia injurias quas apud Carthaginem perpessus fuerat imperator ad voluntatem Chideberti regis ultum iri promisisset, Childebertus confestim iterato in Italiam exercitum Francorum cum viginti ducibus ad debellandam Langobardorum gentem direxit. E quibus ducibus, Andualdus, et Olo, et Cedinus, eminentiores fuerunt. Sed Olo cum importune ad Bilitonis (0533A)castrum accessisset, jaculo sub mamilla sauciatus cecidit, et mortuus est. Reliqui vero Franci cum egressi fuissent ad praedandum, a Langobardis irruentibus passim per loca singula prosternebantur. At vero Andualdus, et sex alii duces Francorum, ad Mediolanensium urbem advenientes, ibi eminus in campestribus castra posuerunt. Quo loco ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque: Quia post triduum cum eisdem veniemus. Et hoc vobis erit signum, cum videritis villae hujus, quae in monte sita est, domus incendio concremari, et fumum incendii ad coelos usque sustolli, noveritis nos cum exercitu quem pollicemur adventare. Sed exspectantes Francorum duces diebus sex juxta placitum, nullum ex (0533B)iis quos legati imperatoris promiserant venisse contemplati sunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Per Placentiam vero exercitus Francorum usque Veronam venerunt, et deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta data, quae se eis tradiderant, nullum ab eis dolum existimantes. Nomina autem castrorum, quae diruerunt in territorio Tridentino, ista sunt: Tesana, Maletum, Semiana, Appianum, Fagitana, Cimbra, Vitianum, Brentonicum, Volenes, Ennemase, et duo in Alsuca, et unum in Verona. Haec omnia castra cum diruta essent a Francis, cives universi ab eis ducti sunt captivi. Pro Ferruge vero (0533C)castro, intercedentibus episcopis, Ingenuino de (0534A)Savione, et Agnello de Tridentino, data est redemptio, pro capite uniuscujusque viri solidi sexcenti. Interea Francorum exercitum, cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae morbus graviter exagitare coepit, quo morbo plures interierunt ex eis. Quid plura? Cum per tres menses Francorum exercitus Italiam pervageretur, nihilque proficeret, neque se de inimicis ulcisci posset, eo quod se in locis firmissimis contulissent, neque regem attingere valeret, de quo ultio fieret, qui se intra Ticinensem urbem munierat, ut diximus, infirmatus aeris intemperantia, ac fame constrictus, redire ad propria destinavit. Qui revertentes ad patriam, in tantum famis penuriam perpessi sunt, ut prius vestimenta propria, insuper (0534B)etiam et arma, ad coemendum victum praeberent, quam ad genitale solum pertingerent.

CAPUT XXXI. Quomodo rex Authari Beneventum perrexit. Circa haec tempora putatur esse factum quod de Authari rege refertur. Fama est enim tunc eumdem regem per Spoletium Beneventum pervenisse, eamdemque regionem cepisse, et usque etiam Regium extremam Italiae civitatem vicinam Siciliae perambulasse. Et quia ibidem intra maris undas columna quaedam esse posita dicitur, usque ad eam equo sedens accessisse, eamque de hastae suae cuspide tetigisse dicens: Usque hic erunt Langobardorum fines. Quae columna usque hodie dicitur persistere, (0534C)et Columna Authari appellari.

CAPUT XXXII. De Zottone primo Beneventorum duce. (0535A) Fuit autem primus Langobardorum dux in Benevento nomine Zotto, qui in ea principatus est per curricula viginti annorum.

CAPUT XXXIII. Quomodo Authari rex legatos ad Guntramnum misit, et de ejus mirabili visione. Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Guntramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeberti regis, direxerat, a quo legati iidem jucunde suscepti, sed ad Childebertum, qui ei nepos ex fratre erat, directi sunt, ut per ejus nutum pax cum gente Langobardorum firmaretur. Erat autem Guntramnus iste, de quo diximus, rex pacificus, et (0535B)omni bonitate conspicuus. Cujus unum factum satis admirabile, libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum Historia noverimus minime contineri. Is cum venatum quodam tempore in silvam isset, et, ut solet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tantum suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus ejusdem fidelis sui reclinans, obdormivit. De cujus ore parvum animal, in modum reptilis egressum, tenuem rivulum propter discurrebat, (0536A)ut transire posset, satagere coepit. Tunc isdem in cujus gremio quiescebat spatham suam vagina exemptam super eumdem rivulum posuit, super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit. Quod cum non longe exinde, in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum, super eamdem spatham praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni de quo exierat introivit. Gunthramnus post haec expergefactus, mirificam se visionem vidisse narravit. Retulit enim apparuisse sibi in somnis quod fluvium quemdam per pontem ferreum transisset, et sub monte quodam introisset, ubi multa auri pondera aspexisset. Is vero in cujus gremio caput tenuerat, cum dormisset, quid de eo viderat ei per ordinem (0536B)retulit. Quid plura? Effossus est locus ille, et inaestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postmodum ciborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, multisque illud pretiosissimis gemmis decoratum ad sepulcrum Domini Hierosolymam transmittere voluit. Sed cum minime potuisset, idem supra corpus beati Marcelli martyris, quod in civitate Cavallonno sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni fecit, et est ibi usque in praesentem diem. Nec est usquam (0537A)ullum opus ex auro effectum, quod ei valeat comparari. Sed nos his breviter quae relatu digna erant contactis, ad historiam revertamur.

CAPUT XXXIV. De morte Authari regis, et de regno Agilulfi. Interim dum legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum Nonas Septembris veneno, ut tradunt, accepto moritur, postquam sex regnaverat annos. Statimque a Langobardis legatio ad Childebertum regem Francorum missa est, quae Authari regis mortem eidem nuntiaret, et pacem ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatos quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum promisit. Qui tamen praefatos legatos post aliquot dies promissa pace absolvit. Reginam vero Theudelindam, (0537B)quae satis placebat Langobardis, permiserunt in regia consistere dignitate, suadentes ei ut sibi quem voluisset ex omnibus Langobardis virum eligeret, talem scilicet qui regnum regere utiliter posset. Illa vero consilium cum prudentibus habens, Agilulfum (0538A)ducem Taurinatium, et sibi virum, et Langobardorum genti regem elegit. Erat enim isdem vir strenuus, et bellicosus, et tam forma quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Quem statim regina ad se venire mandavit, ipsaque ei obviam ad Laumellum oppidum properavit. Qui cum ad eam venisset, ipsa sibi post aliquot verba vinum propinari fecit. Quae cum prior bibisset, residuum Agilulfo ad bibendum tribuit. Is cum reginae accepto poculo manum honorabiliter osculatus esset, regina cum rubore subridens, non debere sibi manum osculari ait, quem osculum sibi ad os jungere oporteret. Moxque eum ad suum basium erigens, ei de suis nuptiis, deque regni dignitate aperuit. Quid plura? Celebrantur cum magna laetitia nuptiae; suscepit Agilulfus, (0538B)qui erat cognatus regis Authari, inchoante jam mense Novembris, regiam dignitatem. Sed tamen congregatis in unum Langobardis, postea, mense Maio, ab omnibus in regnum apud Mediolanum levatus est.

LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. Quod Agilulfus rex pro captivis legatos in Franciam misit. (0537C) Confirmata igitur Agilulfi (qui et Ago dictus est) regia dignitate, causa eorum, qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in Franciam misit. Qui exinde rediens aliquantos captivos, quos Brunihildis regina Francorum ex proprio pretio redemerat, revocavit. Evin quoque dux Tridentinorum ad obtinendam pacem ad Gallias perrexit, qua et impetrata regressus est.

CAPUT II. De siccitate quae eodem anno fuit, et de locustis. (0538C) Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense Januario usque ad mensem Septembrium, et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo in territorium Tridentinum, quae majores erant quam caeterae locustae. Hae, mirum dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue contigerunt. Sequenti quoque anno pari nihilominus modo adventarunt.

CAPUT III. Quod rex Agilulfus Minulfum occidit, et de rebellatione Gaidulfi, et Ulfari. (0539A) His diebus Agilulfus rex occidit Minulfum ducem de insula sancti Juliani, eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero Pergamensis dux in civitate sua Pergamo rebellans contra regem se communivit; sed datis obsidibus pacem cum eo fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina reclusit. Agilulfus vero rex in eamdem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde expulit, et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum invenerat, Ticinum transtulit, Gaidulfus vero iterato Pergamum confugiens, ibique ab Agilulfo (0539B)rege obtentus, rursus in gratiam receptus est. Rebellavit quoque dux Ulfari contra Agilulfum regem apud Tarvisium, et obsessus captusque est ab eo.

CAPUT IV. De peste apud Ravennam, et de bello Childeberti cum filio Hilperici. (0540A) Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum apud Ravennam, Grados, et Istriam nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos exstiterat. Hoc etiam tempore Agilulfus rex cum Avaribus pacem fecit. Childebertus quoque bellum gessit cum consobrino suo Hilperici filio, in quo praelio usque ad triginta millia hominum caesa sunt. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, qualem vix aliquis prius recolebat fuisse. In regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit. Et interim fluvii quasi rivuli cruoris emanaverunt.

CAPUT V. Quod Codicem dialogum beatus Gregorius Theudelindae reginae direxit. (0540B) His diebus sapientissimus et beatissimus papa Gregorius Romanae urbis, postquam alia multa ad utilitatem sanctae Ecclesiae scripserat, etiam libros quatuor de Vita sanctorum composuit, quem Codicem (0541A)Dialogum, id est, duorum locutionem, quia eum colloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit. Hos igitur libros praefatus papa Theudelindae reginae direxit, quam sciebat utique et Christi fidei deditam, et in bonis actibus esse praecipuam.

CAPUT VI. De bonis actibus ejusdem Theudelindae reginae. Per hanc quoque reginam multum utilitatis Dei Ecclesia consecuta est. Nam pene omnes ecclesiarum substantias Langobardi, dum adhuc gentilitatis errore tenerentur, invaserunt; sed hujus salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones Ecclesiae Christi largitus est, atque episcopos, qui in depressione (0541B)et abjectione erant ad dignitatis solitae honorem reduxit.

CAPUT VII. Quod Tassilo a Childeberto Francorum rege rex ordinatus est. His diebus Tassilo a Childeberto rege Francorum apud Bajoarium rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu in Sclavorum provinciam introiens, patrata victoria, ad solum proprium cum maxima praeda remeavit.

CAPUT VIII. Quod Romanus patricius civitates quas Langobardi tenebant invasit, et quia rex Agilulfus Maurisionem ducem occidit, et quia cum beato Gregorio et Romanis pacem fecit. Hac etiam tempestate Romanus patricius et (0542A)exarchus Ravennae, Romam properavit. Qui dum Ravennam revertitur, recepit civitates, quae a Langobardis tenebantur, quarum ista sunt nomina: Sutirum, Polimartium, Horta, Tudertum, Ameria, Perusia, Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod factum cum regi Agilulfo nuntiatum esset, statim Ticino egressus cum valido exercitu civitatem Perusium petiit, ibique per dies aliquot Maurisionem ducem Langobardorum, qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, et sine mora captum, vita privavit. Hujus regis adventu in tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele legitur, desisteret, sicut ipse quoque in suis homiliis refert. Rex igitur Agilulfus rebus compositis, Ticinum repedavit. Nec multum post, (0542B)suggerente maxime Theudelinda regina, sua conjuge, sicut eam beatus Gregorius suis epistolis saepius admonuit, cum eodem sanctissimo papa Gregorio, atque Romanis, pacem firmissimam pepigit, eidemque reginae idem venerabilis sacerdos, pro gratiarum actione, hanc epistolam direxit.

CAPUT IX. Epistola beati Gregorii ad Theudelindam reginam. « Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum.

« Quia excellentia vestra ad faciendam pacem studiosius, et benigne se sicut solet impenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate, cognovimus. Nec enim aliter de Christianitate vestra confidendum (0543A)fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedit. Non enim, excellentissima filia, de sanguine qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima, hic et in futuro compenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione, hortamur ut apud excellentissimum conjugem vestrum illa agatis, quatinus Christianae reipublicae societatem non renuat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile, si se ad ejus (0543B)amicitiam conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete, atque ubi causa mercedis se dederit, elaborate, ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis. »

CAPUT X. Item ejusdem epistola ad Agilulfum regem. « Gregorius Agilulfo regi Langobardorum.

« Gratias excellentiae vestrae refero, quia petitionem nostram audientes, pacem, quam utrisque esse partibus credebamus profuturam, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis, ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum vos, qui auctor est ejus, (0543C)amare monstrastis. Nam si (quod absit) facta non fuisset, quid agi debuit, nisi ut cum peccato, et periculo partium, miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur. Sed ut prodesse nobis eamdem pacem quaemadmodum a nobis (0544A)facta est, sentiamus, paterna charitate vos salutantes, petimus ut, quoties occasio se dederit, ducibus vestris per diversa loca, et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis exemplis, ut hanc pacem sicut promissum est pure custodiant. et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae gratias agere valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines vestros, in eo quo decuit affectu suscepimus, quia justum fuit ut viros sapientes, et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt, cum charitate et suscipere, et dimittere deberemus. »

CAPUT XI. De stella comete, et morte Joannis episcopi, et Evin ducis, et de Bajoariis. (0544B) Inter haec sequenti mense Januario, apparuit stella cometa mane et vespere per totum mensem. Eo quoque temporis mense defunctus est Joannes archiepiscopus Ravennae, cujus in locum Marianus civis Romanus substitutus est. Evin quoque duce in Tridento mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus vir bonus, ac fide catholicus. Hisdem ipsis diebus Bajoarii usque ad duo millia virorum super Sclavos irruunt, superveniente Cacano omnes interficiuntur. Tunc primum caballi silvatici, et bubali in Italiam delati, Italiae populis miracula fuerunt.

CAPUT XII. De morte Childeberti Francorum regis, et de bello Avarerum cum Francis, et de transitu Guntramni regis. (0544C) Hac etiam tempestate Childebertus rex Francorum aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, vi veneni exstinguitur. Huni quoque, (0545A)qui et Avares dicuntur, a Pannonia in Thuringiam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeberto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Huni pecunia, revertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit, cum nepotibus adhuc parvulis filiis Childeberti.

CAPUT XIII. Quia Cacanus legatos ad Agilulfum misit, et de pace cum Gallicino patricio. Per id tempus Cacanus rex Hunorum legatos ad Agilulfum Mediolanum mittens, pacem cum eo fecit. Romanus quoque patricius moritur, cui Gallicinus successit, et cum Agilulfo rege pacis concordiam (0545B)iniit.

CAPUT XIV. De pace Agilulfi cum Francis, et de morte Zangrulfi et Warnecautii. Hoc etiam tempore Agilulfus cum Theuderico rege Francorum pacem perpetuam fecit. Post haec Agilulfus rex rebellantem sibi Zangrulfum Veronensium ducem exstinxit. Gaidulfum quoque Pergamensem ducem, cui jam bis pepercerat, peremit: pari etiam modo et Warnecautium apud Ticinum occidit.

CAPUT XV. De peste apud Ravennam, et mortalitate apud Veronam. Subsequenti tempore rursus Ravennam, et eos, (0546A)qui circa oram maris erant, pestis gravissima vastavit. Sequenti quoque anno mortalitas valida populos Veronensium attrivit.

CAPUT XVI. De signo sanguineo in coelo, et bello Francorum inter se. Tunc etiam signum sanguineum in coelo apparuisse visum est, et quasi hastae sanguineae, et lux clarissima per totam noctem. Theudibertus rex Francorum eo tempore cum Clotario patruele suo bellum gerens, ejus exercitum vehementer afflixit.

CAPUT XVII. De morte Ariulfi ducis Spoletani, et de ducatu Thudelapii. Sequenti anno Ariulfus dux, qui Faroaldo apud Spoletum successerat, moritur. Hic Ariulfus cum (0546B)bellum contra Romanos in Camerino gessisset, victoriamque patrasset, requirere a suis hominibus coepit quis vir ille fuerit quem ipse in illo bello quod gesserat tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum sui viri responderent se ibi nullum aliquem fortius facientem quam ipsum ducem vidisse, ille ait: Certe multum et per omnia me meliorem ibi alium vidi, qui quoties me adversae partis aliquis percutere voluit, ille vir strenuus me semper suo clypeo protexit. Cumque dux ipse prope Spoletum, ubi basilica beati martyris Sabini sita est, in qua ejusdem venerabile corpus quiescit, advenisset, interrogavit cujus haec tam ampla domus esset. Responsum est ei a viris (0547A)fidelibus, Sabinum ibi martyrem requiescere, quem Christiani quoties in bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium invocare; Ariulfus vero cum adhuc esset gentilis, ita respondit: Qui potest fieri ut homo mortuus aliquod viventi auxilium praestet? Qui cum hoc dixisset, equo desiliens, eamdem basilicam conspecturus intravit. Tunc, aliis orantibus, ipse picturas ejusdem basilicae mirari coepit. Qui cum figuram beati martyris Sabini depictam conspexisset, mox cum juramento affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc intellectum est beatum martyrem Sabinum eidem in praelio adjutorium contulisse. Igitur, mortuo Ariulfo, duo filii Faroaldi superioris ducis inter se (0547B)propter ducatum decertantes, unus ex ipsis qui cum victoriam adeptus esset, nomine Theudelapius, ducatum suscepit.

CAPUT XVIII. De praedicatione facta a Langobardis in coenobio sancti Benedicti. Circa haec tempora coenobium beati Benedicti (0548A)Patris, quod in castro Cassino situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, ne unum quidem de monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti Patris, quam longe ante praeviderat, compleretur, qua dixit: Vix apud Deum obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae concederentur. Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus Pater composuerat, et quaedam alia scripta, nec non pondus panis, et mensuram vini, et quidquid ex supellectili subripere poterant, deferentes. Caeterum post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis, ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit, sub quo haec destructio facta est.

CAPUT XIX. De morte Zottonis, et ducatu Arichis. (0548B) Mortuo igitur Zottone Beneventanorum duce, Arigis in loco ipsius a rege Agilulfo missus successit, qui ortus in Forojulii fuerat, et Gisulfi Forojuliani ducis filios educarat, eidemque Gisulfo consanguineus (0549A)erat. Ad hunc Arigis exstat epistola beati Gregorii papae in hunc modum directa.

CAPUT XX. Epistola beati Gregorii papae ad eumdem Arichis. « Gregorius Arigis duci.

« Quia sic de gloria vestra, sicut revera de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristare, maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adjuvari. Indicamus autem propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli, aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo Sabino subdiacono nostro injunximus, de partibus Briccorum aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solatiis (0549B)indiget, salutantes gloriam vestram, paterna charitate petimus, ut actionariis vestris, qui in loco sunt deputetis, ut homines, qui sub eis sunt, cum bobus suis in ejus transmittere solatium debeant, quatinus vobis concurrentibus, melius quod ei injunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia dum res perfecta fuerit, dignum vobis xenium, quod non sit injuriosum, transmittemus. Nam (0550A)scimus nos considerare, et filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos possimus vobis esse pro praestito beneficio debitores; et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis. »

CAPUT XXI. De captivitate filiae regis Agilulfi, et quia rex Agilulfus Cacano artificem direxit. His diebus capta est filia regis Agilulfi, cum viro suo Godescalco nomine, de civitate Parmensi, ab exercitu Gallicini patricii; et ad urbem Ravennatium sunt deducti. Hoc quoque tempore misit Agilulfus rex Cacano regi Avarorum artifices ad faciendas naves, cum quibus isdem Cacanus insulam quamdam (0550B)in Thracia expugnavit.

CAPUT XXII. De basilica beati Joannis in Modicia, quam Theudelinda regina aedificavit. Per idem quoque tempus Theudelinda regina basilicam beati Joannis Baptistae, quam in Modicia construxerat, qui locus supra Mediolanum duodecim millibus abest, dedicavit, multisque ornamentis (0551A)auri, argentique decoravit, praediisque sufficienter ditavit. Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium construxit, pro eo quod aestivo tempore locus ipse, ut pote vicinus Alpibus, temperatus, ac salubris existit.

CAPUT XXIII. De palatio quod construxit. Ibi etiam praefata regina suum palatium condidit, in quo aliquid et de Langobardorum gestis depingi fecit. In qua pictura manifeste ostenditur, quomodo Langobardi eo tempore comam capitis tondebant, vel qualis illis vestitus, qualisve habitus (0552A)erat. Siquidem cervicem usque ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad os dimissos habentes, quos in utramque partem in frontis discrimine dividebant. Vestimenta vero eis erant laxa, et maxime linea, qualia Angli Saxones habere solent, ornata institis latioribus, vario colore contextis. Calcei vero eis erant usque ad summum pollicem pene aperti, et alternatim laqueis corrigiarum retenti. Postea vero coeperunt hosis uti, super quas equitantes tubrugos birreos mittebant, sed hoc de Romanorum consuetudine traxerunt(0553)(0555)(0557)(0559) CAPUT XXIV. De subversione Patavinae urbis. (0561A) Usque ad haec tempora Patavium civitas fortissime militibus repugnantibus Langobardis rebellavit. Sed tandem injecto igne tota flammis vorantibus concremata est, et jussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est; milites tamen qui in ea fuerant Ravennam remeare permissi sunt.

CAPUT XXV. De pace facta cum Avaribus, et quod Langobardi Istriam sunt ingressi. Hac tempestate Agilulfi legati regressi a Cacano pacem perpetuam factam cum Avaribus nuntiarunt. Legatus quoque Cacani cum eis adveniens ad Gallias perrexit, denuntians Francorum regibus, ut sicut (0561B)cum Avaribus, ita pacem habeant cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Avaribus et Sclavis Istrorum fines ingressi, universa ignibus et rapinis vastaverunt.

CAPUT XXVI. De nativitate Adaloaldi filii Agilulfi, et invasione montis Silicis. Agilulfo quoque regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina, in Modiciae palatio, qui Adaloaldus (0562A)est appellatus. Sequenti tempore, Langobardi castrum montis Silicis invaserunt. Per idem tempus repulso apud Ravennam Gallicino, rediit Smaragdus, qui prius fuerat Ravennae patricius.

CAPUT XXVII. De morte Mauricii imperatoris. Igitur Mauricius Augustus postquam uno et viginti annis rexit imperium cum filiis Theodosio et Tiberio, et Constantino a Foca, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis reipubl. Nam saepe, contra hostes dimicans, victoriam obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, ejus virtute devicti sunt.

CAPUT XXVIII. De Gaidoaldo, et Gisulfo ducibus, et de baptismo Adaloaldi. (0562B) Hoc anno Gaidoaldus dux de Tridento, et Gisulfus de Forojulii, cum antea a regis Agilulfi societate discordarent, ab eo in pace recepti sunt. Tunc etiam baptizatus est praenominatus puer Adaloaldus, filius Agilulfi regis, in sancto Joanne in Modicia, et susceptus de fonte est a Secundo servo Christi de Tridento, cujus saepe fecimus mentionem. Fuit autem (0563A)festi paschalis dies eo tempore septimo Idus Aprilis.

CAPUT XXIX. De captu Cremonae, et Mantuae, et de morte filiae regis, et de bello Francorum. Erat autem iis diebus adhuc discordia Langobardis cum Romanis propter captivitatem filiae regis. Qua de causa Agilulfus rex egressus Mediolano, mense Julio, obsedit civitatem Cremonensem cum Sclavis, quos ei Cacanus rex Avarorum in solatium miserat, et cepit eam duodecimo Kalendas Septembris, et ad solum usque destruxit. Pari etiam modo expugnavit Mantuam, et interruptis muris ejus cum arietibus, dans veniam militibus qui erant in ea revertendi Ravennam, ingressusque in eam die Iduum Septembrium. (0563B)Tunc etiam partibus Langobardorum se tradidit (0564A)castrum, quod Vulturina vocatur. Milites vero Brexillum oppidum igni cremantes, fugerunt. His ita patratis, reddita est filia regis a Smaragdo patricio, cum viro, et filiis, ac rebus cunctis; factaque est pax mense nono, usque ad Kalendas Aprilis, indictione octava. Filia vero regis mox a Ravenna Parmam rediit, et ob difficultatem partus periclitata, statim defuncta est. Hoc anno Theudebertus et Theudericus reges Francorum adversus Clotarium patruum suum dimicarunt, in quo certamine ex utraque parte multa millia ceciderunt.

CAPUT XXX. De transitu beati Gregorii papae, et ejus sanctitate. Tunc etiam beatus Gregorius migravit ad Christum, cum jam Focas per indictionem octavam anno regnaret (0564B)secundo. Cujus in locum ad apostolatus (0565A)officium Sabinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, et mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque partim vastatae sunt a muribus, partim percussae uredine evanuerunt. Debuit etenim tunc mundus famem sitimque pati, quando, decedente tanto doctore, animas hominum spiritalis alimoniae penuria sitisque ariditas invasit. Libet me sane pauca de ejusdem beati Gregorii papae scriptis, quamdam epistolam huic opusculo inserere, ut possit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fuerit, quantaeque innocentiae, et sanctitatis. Hic denique cum accusatus apud Mauritium Augustum, ejusque filios fuisset, quod Malcum quemdam episcopum in custodia pro solidis occidisset, scribens pro hac re epistolam Sabiniano suo apocrisiario, (0565B)qui erat apud Constantinopolim, inter caetera sic ait: « Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego servus eorum in mortem Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido. Malcus autem isdem episcopus (0566A)neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et abductus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, ibique prandidit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est. » Ecce quantae humilitatis vir iste fuit, qui, cum esset summus Dei pontifex, se servum hominum nominavit? Ecce quantae innocentiae, qui nec in morte Langobardorum, qui utique et increduli erant, et omnia devastabant, sese voluit admiscere.

CAPUT XXXI. De regno Adaloaldi, et de pace facta cum Francis. Igitur sequenti aestate mense Julio levatus est Adaloaldus rex super Langobardos apud Mediolanum (0566B)in Circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, astantibus legatis Theudeberti regis Francorum, et desponsata est eidem regio puero filia regis Theudeberti, et firmata est pax perpetua cum Francis.

CAPUT XXXII. Bellum Francorum cum Saxonibus. Eodem tempore Francis cum Saxonibus pugnantibus, magna strages ab utrisque partibus facta est. (0567A)Apud Ticinum quoque in basilica beati Petri apostoli, Petrus cantor fulmine ictus.

CAPUT XXXIII. De pace facta cum Smaragdo patricio, et de captis Tusciae civitatibus. Sequenti denique mense Novembrio, rex Agilulfus pacem fecit cum Smaragdo patricio in annum unum, accipiens a Romanis duodecim millia solidorum. Civitates quoque Tusciae, hoc est Balneum regis, et urbs vetus a Langobardis invasae sunt. Tunc etiam mense Aprili, et Maio, apparuit in coelo stella, quam cometem dicunt. Dehinc Agilulfus rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis.

CAPUT XXXIV. De morte Severi patriarchae, et de sacerdotio Joannis, et Candidiani. (0567B) His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur Joannes abbas patriarcha in Aquileia vetere, cum (0568A)consensu regis et Gisulfi ducis. In Grados quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistes. Rursum mense Novembrio, et Decembrio, stella cometes apparuit. Candidiano quoque defuncto apud Grados ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum ab episcopis, qui erant sub Romanis; et ex illo tempore coeperunt duo esse patriarchae.

CAPUT XXXV. De invasione Neapolitanae civitatis, et de morte Eleutherii falsi imperatoris. Hac aetate Joannes Consinus invasit Neapolim, quem de eadem civitate non multos post dies Eleutherius patricius expulit, eumque interfecit. Post haec isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii jura suscepit. (0568B)Qui dum a Ravenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus interfectus est, caputque ejus Constantinopolim imperatori delatum est.

CAPUT XXXVI. De pace facta cum imperatore. (0569A) Hac etiam tempestate misit rex Agilulfus Stabilicianum notarium suum Constantinopolim ad Focam imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace annuali, Agilulfo regi iidem legati imperialia munera obtulere.

CAPUT XXXVII. De Foca Augusto, et ejus nece, et imperio Eraclii. Focas igitur, ut praemissum est, exstincto Mauricio, ejusque filiis, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia (0570A)Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente jussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemonum cultus erat, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Hujus tempore Prasini, et Veneti per Orientem et Aegyptum civile bellum faciunt, ac se mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rempublicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias, et ipsam Hierosolymam auferunt; et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum, etiam vexillum (0571A)Dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focam Heraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit, remque publicam Romanam ejusdem filius Heraclius suscepit regendam.

CAPUT XXXVIII. De morte Gisulfi ducis, et de praedatione Forojulianae urbis, et caeteris malis, quae Langobardi ab Hunnis sunt perpessi. Circa haec tempora rex Avarorum, quem sua lingua Cacanum appellant, cum innumerabili multitudine veniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic Gisulfus Forojulianus dux cum Longobardis, quos habere poterat audacter occurrit. Sed quamvis forti (0571B)animositate contra immensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique tamen circumseptus cum omnibus suis pene exstinctus est. Uxor vero ejusdem Gisulfi, nomine Romilda, cum Langobardis qui evaserant, sive eorum uxoribus, et filiis, qui in bello perierant, intra murorum Forojuliani castri munivit septa. Huic erant filii Taso, et Caco, jam adolescentes, Radoaldus vero et Grimoaldus adhuc in puerili aetate erant constituti. Habebat vero et filias quatuor, quarum una Appa, alia Gaila vocabatur, duarum vero nomina non tenemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis castris, quae iis vicina erant, hoc est, in Cormones, Nomaso, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona, vel etiam in Ibligine, (0572A)cujus positio omnino expugnabilis existit. Pari etiam modo, et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda fierent, se communiere. Avares vero per omnes Forojulianorum fines discurrentes, omnia incendiis et rapinis vastantes, Forojulianum oppidum obsidione claudunt, et totis viribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est, Cacanus, dum circa muros armatus cum magno equitatu perambularet, ut qua ex parte urbem facilius expugnare posset inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret juvenili aetate florentem, meretrix nefaria concupivit, eique mox per nuntium mandavit, ut si se in matrimonium sumeret, ipsa eidem civitatem cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex barbarus audiens, eidem malignitatis dolo, quod mandaverat (0572B)se facturum promisit, eamque in matrimonium spopondit accipere. Illa vero nihil morata, portas Forojuliensis castri aperuit, et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit. Ingressi vero Avares cum rege suo Forum-Julii, universa quae invenire poterant rapinis diripiunt. Ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos repererant captivos abducunt, fallaciter tamen eis promittentes quod eos unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus collocarent. Qui cum patriam revertentes, et ad campum quem sacrum nominant pervenissent, omnes qui jam in majori aetate constituti erant Langobardos perimere gladio statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et Cacco, seu (0573A)Rodoaldus, filii Gisulfi, et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent, statim ascensis equis, fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret, ut pote parvulum, super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eumdem gladio perimere, quam captivitatis jugum sustinere, eum occidere voluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam elevasset, puer lacrymans exclamavit, dicens: Noli me pungere, quia possum me super equum tenere. Qui injecta manu eum per brachium apprehendens, super nudum equi dorsum posuit, eumdemque ut se contineret hortatus est. Puer vero, frenum equi manu arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo comperto Avares, mox ascensis equis, eos persecuti sunt, et (0573B)reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoaldus puerulus ab uno eorum qui velocius cucurrerat capitur, nec tamen eum suus comprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est, sed sibi eumdem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad castra revertens apprehenso ejusdem equi freno reduceret, deque tam nobili praeda exsultaret (erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus), qui cum se captivum trahi doleret, ingentes animos angusto in pectore versans, ensem qualem in illa aetate habere poterat vagina exemit, seque trahentem Avarem, quantulo annisu valuit, capitis in cervice percussit. Moxque ad cerebrum ictus perveniens, hostis ab equo dejectus est. Puer vero Grimoaldus, verso equo fugam laetabundus (0573C)arripiens, tandem fratribus junctus est, eisque liberatione sui nuntiata, insuper hostis interitu inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos, qui jam in virili aetate erant, gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis jugo abducunt. Romildam vero, quae totius malitiae caput exstitit, rex Avarum propter jusjurandum sicut ei spoponderat nocte una quasi in matrimonio habuit, novissime vero duodecim Avaribus tradidit, qui eam per totam noctem vicibus sibi succedentes libidine vexarent. Postmodum quoque palum in medio campo configi praecipiens, eamdem in ejus acumine inseri mandavit, haec insuper exprobrando inquiens: Talem te dignum est maritum habere. Igitur dira proditrix (0573D)patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini, quam civium et consanguineorum saluti prospexit. (0574A)Filiae vero ejus non matris libidinem secutae, sed castitatis amori studentes, ne ab Avaribus contaminarentur, crudorum pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae ex calore putrefactae odorem foetidum exhalabant. Cumque eas vellent Avares contingere, non sustinentes foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere, procul ab eis cum exsecratione recedentes, atque dicentes omnes Langobardas foetidas esse. Hac igitur arte Avarum libidinem puellae nobiles evadentes, et ipsae castae servatae sunt, et utile servandae castitatis, si quid tale feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones venundatae, juxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae. Nam una earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Bajoariorum principi nupsisse.

CAPUT XXXIX. De genealogia Pauli Arnefridi. (0574B) Exigit vero locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis ad Italiam venit, Leuphis meus abavus, ex eodem Langobardorum genere cum eis pariter adventavit. Qui postquam aliquot annos in Italia vixit, diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos reliquit, quos tempestas ista captivitatis, de qua nunc diximus, comprehendens, omnes ex castro Forojuliensi, in Avarum patriam exsules (0574C)deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captivitatis miseriam sustinuissent, et jam ad virilem pervenissent aetatem, caeteris quatuor, quorum nomina non retinemus, in captivitatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus, nomine Lupicis, qui noster postea proavus exstitit, inspirante sibi (ut credimus) misericordiae auctore, captivitatis jugum abjicere statuit, et ad Italiam, quo gentem Langobardorum residere meminerat, tendere, atque ad libertatis jura studuit repedare. Qui cum iter aggressus fugam arripuisset, tantum pharetram, et arcum, et aliquantulum cibi propter viaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens comes itineris, et ductor factus est. Qui cum ante (0574D)eum pergeret, et frequenter post se respiceret, et cum stante subsisteret, atque cum pergente praeiret, (0575A)intellexit sibi eum divinitus datum esse, ut ei iter quod nesciebat ostenderet. Cumque per aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum jejunans iter carperet, et jam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum, et eumdem lupum, ut eum in cibum sumere posset, sagitta interficere voluit. Sed lupus ictum ferientis praecavens, ab ejus visione elapsus est. Ipse autem, recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium debilis effectus, cum jam de vita desperaret, sese in terram projiciens obdormivit, videtque quemdam virum in somnis talia sibi verba dicentem: Surge, qui dormis: arripe viam in hanc partem contra quam pedes tenes; illac etenim (0575B)est Italia, ad quam tendis. Qui statim surgens, in illam partem, quam in somnis audierat, pergere coepit: nec mora, ad habitaculum hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier jam vetula vidisset, statim intellexit eum fugitivum esse, et famis penuria laborare. Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua, et secreto paulatim ei victum ministravit, ne si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, ejus vitam funditus exstingueret. Denique sic competenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset. Cumque eum jam validum ad iter faciendum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit. Qui post aliquot dies Italiam ingressus, ad (0575C)domum in qua ortus fuerat pervenit. Quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena esset. Quibus ille succisis, intra eosdem parietes vastam ornum reperiens, in hac suam pharetram suspendit. Qui postea consanguineorum, et amicorum suorum muneribus ditatus, et domum reaedificavit, et uxorem duxit, sed nihil de (0576A)rebus, quas genitor suus habuerat, exclusus jam ab iis, qui eas invaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut jam superius praemisi, exstitit meus proavus. Hic etenim genuit avum meum Arichim, Arichis vero patrem meum Warnefrid, Warnefrid ex Theudelinda conjuge sua genuit me Paulum meumque germanum Arichim, qui nostrum avum cognomine retulit. His paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae revertamur ad tramitem.

CAPUT LX. De ducatu, et de morte Tasonis, et Saconis. Mortuo, ut diximus, Gisulfo Forojuliensi duce, Taso et Cacco filii ejus eumdem ducatum regendum susceperunt. Ilii suo tempore Sclavorum regionem, (0576B)quae Zellia appellatur, usque ad locum qui Medaria dicitur, possederunt. Unde usque ad tempora Ratchis ducis, iidem Sclavi pensionem Forojulianis ducibus persolverunt. Hos duos fratres Gregorius patricius Romanorum in civitate Opitergio dolosa fraude peremit. Nam promittens Tasoni, ut ei barbam, sicut moris est, incideret, eumque sibi filium faceret, ipse Taso cum Caccone germano suo, et electis juvenibus ad eumdem Gregorium nihil mali metuens advenit. Qui mox cum Opitergium cum suis esset ingressus, statim isdem Patricius civitatis portas claudi praecepit, et armatos milites super Tasonem ejusque socios misit. Quod Taso cum suis comperiens, audacter se ad praelium praeparavit, ultimumque sibi data pace valedicentes, per singulas civitatis (0576C)plateas hac illacque dispersi, quoscunque obvios habere poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum etiam ipsi perempti sunt. Gregorius vero Patricius propter jusjurandum quod dederat, caput Tasonis sibi deferri jubens, ejus barbam sicut promiserat perjurus abscidit.

CAPUT XLI. De Grasulfo duce Forojuliano, et de adventu Radoaldi et Grimoaldi in Beneventum. (0577A) His ita peremptis, dux Forojulianus Grasulfus Gisulfi germanus constituitur. Radoaldus vero et Grimoaldus, despectui ducentes sub patrui sui Grasulfi potestate degere, cum essent jam prope juvenilem aetatem, ascensa navicula remigantes ad Beneventi fines perveniunt. Exinde ad Arichim Beneventanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes, ab eo gratissime suscepti, et filiorum loco sunt habiti. Hiis temporibus mortuo Tassilone duce Bajoariorum, filius ejus Garibaldus, in Agunto a Sclavis devictus est, et Bajoariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Bajoarii viribus, et (0577B)praedas ab hostibus excutiunt, et hostes de suis finibus pepulerunt.

CAPUT XLII. De facta pace cum imperatore, et Francis, et depopulatione Histriae, et morte Gundualdi. Rex vero Agilulfus pacem cum imperatore in annum unum, itemque in alterum faciens, cum Francis (0578A)quoque iterato pacem renovat. Hoc nihilominus anno Sclavi Histriam interfectis militibus lacrimabiliter depraedati sunt. Sequenti quoque mense Martio defunctus est apud Tridentum Secundus servus Christi, de quo saepe jam diximus, qui usque ad sua tempora succinctam de Langobardorum gestis composuit historiolam. Eo tempore rex Agilulfus cum imperatore iterato pacem composuit. Occisus quoque est hiis diebus Theudebertus rex Francorum, et facta est pugna gravissima inter eos. Gundualdus etiam Theudelindae reginae germanus, qui erat dux in civitate Astensi, nemine sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore sagitta ictus interiit.

CAPUT XLIII. De morte Agilulfi, et de regno Adaloaldi, et ejus expulsione, et regno Arialdi. (0578B) Igitur Agilulfus rex, qui et Ago est appellatus, postquam viginti et quinque annos regnaverat, diem clausit extremum, relicto in regno filio suo Adaloaldo admodum puero, cum Theudelinda matre. Sub niis ecclesiae restauratae sunt, et multae (0579A)dationes per loca venerabilia largitae. Sed cum Adaloaldus eversa mente insaniret, postquam cum matre decem regnaverat annis, de regno ejectus est, et a Langobardis in ejus loco Arioaldus substitutus est. De cujus regis gestis, ad nostram notitiam minime aliquid pervenit. Circa haec tempora beatus Columbanus (0580A)ex Scotorum genere oriundus, postquam in Gallia in loco qui Luxovius dicitur, monasterium construxerat, in Italiam veniens a Langobardorum rege gratanter exceptus est, coenobiumque, quod Bobium appellatur, in Alpibus Cottiis aedificavit, quod quadraginta millibus ab urbe dividitur Ticinensi. Quo (0581A)in loco et multae possessiones a singulis principibus sive Langobardis largitae sunt, et magna ibi facta est congregatio monachorum.

CAPUT XLIV De morte Arialdi, et regno Rothari, et quia dux Arichis filium suum Ajonem ad regem direxit. Igitur Arioaldus postquam super Langobardos duodecim annis regnum tenuit, ab hac luce subtractus est. Langobardorum regnum Rothari genere Arodus suscepit. Fuit autem viribus fortis, et justitiae tramitem sequens, sed tamen fidei Christianae non rectam lineam tenens, Arianae haereseos perfidia maculatus est. Siquidem Ariani minorem Patre Filium, Spiritum quoque Sanctum minorem Patre et Filio ad suam perniciem dicunt. Nos autem Catholici (0581B)Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, in tribus personis unum et verum Deum, aequali potentia, eademque gloria confitemur. Hujus temporibus pene per omnes civitates regni ejus duo episcopi erant, unus Catholicus, et alter Arianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arianus episcopus, apud basilicam Sancti Eusebii residens, baptisterium (0582A)habuit, cum tamen ecclesiae Catholicae alius episcopus praesideret. Qui tamen Arianus episcopus, qui in eadem civitate fuit Anastasius nomine, ad fidem Catholicam conversus, Christi postea Ecclesiam rexit. Hic Rothari rex, Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant, scriptorum serie composuit, codicemque ipsum edictum appellari praecepit. Erat autem jam ex quo Langobardi in Italiam venerant annus septuagesimus septimus, sicut idem Rex in sui edicti testatus est prologo.

CAPUT XLV. De morte Arichis Beneventani ducis, et ducatu Aionis. Ad hunc regem Arichis dux Beneventi filium suum Aionem direxit. Qui cum Ravennam venisset, Ticinum (0582B)pergens, ibi ei Romanorum malitia talis potio data est, quae eum mente excedere faceret, atque ex eo tempore nunquam pleni sanique sensus fuit. Igitur cum dux Arichis, hujus de quo diximus pater, jam maturus annis ad diem ultimum propinquasset, sciens filium suum Aionem non recti esse sensus, Radoaldum et Grimoaldum, jam florem juventutis (0583A)habentes, quasi proprios filios Langobardis qui aderant commendavit, eisque dixit quod melius eos regere isti quam Aio filius suus posset.

CAPUT XLVI. De morte Aionis, et de ducatu Radoaldi. Defuncto ergo Arichis, qui ducatum quinquaginta tenuerat annis, Aio ejus filius Samnitum ductor effectus est, cui tamen Radoaldus et Grimoaldus, sicut seniori fratri et domino, per omnia paruerunt. Qui Aio cum anno et mensibus quinque Beneventanum ducatum regeret, venientes Sclavi cum multitudine navium longe a civitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas foveas circa sua castra facientes, cum Aio super eos absentibus Radoaldo (0583B)et Grimoaldo venisset, eosque debellare vellet, equus ejus in unam de eisdem foveis cecidit, atque irruentibus super eum Sclavis, simul cum aliquantis viris exstinctus est. Quod cum Radoaldo nuntiatum fuisset, cito veniens, eisdem Sclavis propria illorum lingua locutus est. Cumque propter hoc segniores ad bellum reddidisset, mox super eos irruens, magnaque strage eos prosternens, et Aionis mortem ultus est, et de illis finibus eos qui remanserant hostes fugam petere coegit.

CAPUT XLVII. De civitatibus quos Rothari cepit. (0584A) Igitur Rothari rex Romanorum civitates ab urbe Tusciae Lunense universas quae in littore maris sitae sunt usque ad Francorum fines cepit. Opitergium quoque civitatem inter Tarvisium et Forojulii positam, pari modo expugnavit et diruit. Cum Ravennatibus, et Romanis bellum gessit, ad fluvium Aemiliae, qui Scultenna dicitur; in quo bello a parte Romanorum reliquis terga dantibus, octo millia ceciderunt. Eo tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque fuit inundatio aquarum. Post haec fuit clades scabierum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere propter nimium inflationis tumorem. Apud Beneventum vero mortuo Radoaldo (0584B)duce, qui ducatum quinque rexerat annis, Grimoaldus ejus germanus dux effectus est, gubernavitque ducatum Samnitium annis viginti et quinque. Hic de captiva puella, sed tamen nobili, cujus nomen Itta fuit, Romualdum filium et duas filias genuit. Qui cum esset vir bellicosissimus, et ubique insignis, venientibus eo tempore Graecis, ut oraculum sancti Michaelis archangeli in monte Gargano situm depraedarentur, Grimoaldus super eos cum exercitu veniens, ultima eos caede prostravit.

CAPUT XLVIII. De morte Radoaldi ducis, et quia ei in ducatu Grimoaldus ejus germanus successit. (0585A) At vero rex Rothari, postquam annos sedecim et menses quatuor regnum tenuerat vita decedens, Langobardorum regnum Rodoaldo, suo filio reliquit. Hic cum juxta basilicam beati Joannis Baptistae fuisset humatus, post aliquantum tempus quidam iniqua cupiditate succensus, ejus sepulcrum noctu aperuit, et quidquid in ornamentis ejus corporis reperit abstulit. Cui beatus Joannes per visionem apparens, eum vehementer exterruit eique dixit: Cur ausus es corpus istius hominis contingere? Fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quia (0586A)igitur hoc facere praesumpsisti, nunquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis. Quod ita quoque factum est. Quoties enim cunque voluisset beati Joannis oraculum ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur ejus feriretur, sic subito retro ruebat impulsus. Veritatem in Christo loquor, hoc mihi ipse retulit, qui hoc ipsum suis oculis factum vidit.

CAPUT XLIX. De morte Rothari regis, et regno Rodoaldi. Rodoaldus igitur, post funus patris Langobardorum regnum suscipiens, Gundibergam Agilulfi et Theudelindae sibi filiam in matrimonium sociavit. Haec Gundiberga regina ad instar suae genitricis, (0587A)sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem civitatem basilicam in honorem beati Joannis Baptistae construxit. Quam mire ex auro et argento peplisque decoravit, rebusque singulis optime ditavit, in qua et ejus corpus tumulatum quiescit. Haec cum de crimine adulterii apud virum accusata fuisset, proprius ejus servus Carellus nomine, a rege expetiit, ut cum eo qui reginae crimen ingesserat, pro castitate suae dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum criminatore illo singulare certamen inisset, eum cuncto populo astante superavit. Regina vero post hoc factum ad dignitatem pristinam rediit.

CAPUT L. De morte Rodoaldi regis, et regno Ariperti. (0587B)Rodoaldus quoque (ut fertur) dum uxorem cujusdam (0588A)Langobardi stuprasset, ab eo interfectus est, postquam septem diebus et quinque regnaverat annis. Huic successit in regni regimine Aripertus, filius Gundualdi, qui fuerat germanus Theudelindae reginae. Hic condidit apud Ticinum oraculum Domini Salvatoris, quod extra portam Occidentalem, quae dicitur Marenca, situm est, quod ornamentis variis decoravit, et substantiis sufficienter ditavit.

CAPUT LI. De morte Heraclii Augusti, et Constantini, qui ei successit, et regno alterius Constantini. His diebus defuncto Heraclio Augusto, apud Constantinopolim, Heracleon ejus filius cum matre Martina regni jura suscepit, rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in locum ejus (0588B)Constantinus germanus ejusdem, alius filius Heraclii, (0589A)imperavitque mensibus sex. Hoc etiam mortuo, Constantinus ejusdem filius ad regni dignitatem ascendit, tenuitque regnum annis octo et viginti.

CAPUT LII. De Caesara regina Persarum. Circa haec tempora regis Persarum conjux, nomine Caesara, de Perside exiens cum paucis suis fidelibus, privato habitu, propter Christianae fidei amorem, Constantinopolim venit. Quae ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta, et ab Augusta de sacro fonte levata est. Quod vir ejus Persarum rex audiens, legatos Constantinopolim ad Augustum direxit, (0589B)quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens, remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: De regina quam quaeritis fatemur nos nihil scire, praeter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit. Legati vero responderunt dicentes: Si placet vestro conspectui, volumus hanc quam dicitis mulierem videre. Quae cum jussu imperatoris advenisset, mox ut eam conspiciunt, ad ejus vestigia provolvuntur, eique venerabiliter quod eam suus vir requireret suggerunt. Quibus illa respondit: Ite, renuntiate regi vestro et domino, quia nisi, sicut ego jam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me jam ultra consortem (0589C)tori habere non poterit. Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa quae audierant regi nuntiant. Qui nihil moratus, cum sexaginta millibus viris Constantinopolim pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis in Christum Dominum credens, pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus, et ab Augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus (0590A)est. Multisque muneribus ab Augusto honoratus, accepta sua conjuge laetus et gaudens ad suam patriam repedavit. Circa haec tempora mortuo apud Forum Julii Grasulfo duce Forojuliensi, ducatum Ago regendum suscepit. Apud Spoletum quoque Theudelapio defuncto, Atto eidem civitati ductor efficitur.

CAPUT LIII. De morte Ariperti, et Godeberti filii ejus, qui ei successit, et regno Grimoaldi, et interitu Garibaldi ducis. Igitur Aripertus, postquam apud Ticinum per per annos novem Langobardos rexerat, diem obiens, regnum duobus filiis suis adhuc adolescentibus, Bertarido et Godeberto, regendum reliquit. (0590B)Et Godebertus quidem Ticini sedem regni habuit, Bertaridus vero in civitate Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et odiorum fomes surrexit, in tantum ut alter alterius regnum invadere conaretur. Qua de re Godebertus Garibaldum Taurinatium ducem ad Grimoaldum Beneventanorum strenuum tunc ductorem direxit, invitans eum ut quantocius veniret et sibi adversus germanum suum Bertaridum auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimoaldum exhortatus est ut veniret, et Langobardorum regnum, quod adolescentes germani dissipabant, ipse arriperet, qui (0590C)aetate maturus, consilio providus, et viribus fortis existeret. Grimoaldus, haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatoque apud Beneventum Romualdo suo filio duce, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates quas obviam habuit, sibi amicos et adjutores ad regnum percipiendum ascivit. Trasemundum vero comitem Capuanum per (0591A)Spoletum, et Tusciam direxit, ut per eas regiones Langobardos suo consortio coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adjutoribus apud Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimoaldus cum prope Placentiam cum robusta virorum multitudine advenisset, Garibaldum, qui legatus ad eum missus a Godeberto fuerat, Ticinum praemisit, ut eidem Godeberto de suo adventu nuntiaret. Qui ad Godebertum veniens, Grimoaldum citius adventare dixit. Cumque Godebertus ab eo quaereret quo in loco eidem Grimoaldo hospitium praeparare deberet, Garibaldus ita respondit, quod dignum esset ut Grimoaldus, qui pro ejus causa venerat, ejusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adveniens Grimoaldus, (0591B)intra palatium hospitium accepit. Isdem vero Garibaldus, totius nequitiae seminator, Godeberto persuasit, ut non aliter quam lorica sub veste indutus cum Grimoaldo locuturus veniret; asserens quia Grimoaldus eum occidere vellet. Rursus isdem fallendi artifex; ad Grimoaldum veniens dixit, quod nisi se fortiter praepararet, eum Godebertus suo gladio perimeret, asseverans Godebertum quando cum eo ad colloquendum veniret, loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad colloquium die crastino venissent, et Godebertum post salutationem Grimoaldus amplexatus esset, statim sensit quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit, regnumque ejus et omnem potentiam invadens, suae subdidit ditioni. Habebat (0592A)autem tunc Godebertus jam filium parvulum nomine Reginbertum, qui a Godeberti fidelibus sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curavit, quippe qui adhuc infantulus esset. Quo audito Bertaridus, qui apud Mediolanum regnabat, quod germanus ejus esset exstinctus, quanta potuit velocitate fugam arripuit, atque ad regem Avarum Cacanum pervenit, uxorem Rodelindam, et parvulum filium nomine Cunibertum relinquens, quos Grimoaldus Beneventum in exsilium direxit. His ita gestis Garibaldus, cujus instigatione, et certamine ista patrata sunt, et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua fecerat, dum munera quae deferre Beneventum debuerat, non integra deportasset; talium ergo operum patrator, non (0592B)diu laetatus est. Erat quidam parvus homunculus, ex propria familia Godeberti oriundus, in civitate Taurinatium. Is cum Garibaldum ducem ipso sacratissimo Paschali die ad orationem in beati Joannis basilicam venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens, laevaque manu se ad columellam tugurii continens, unde Garibaldus transiturus erat, evaginatum ensem sub amictu tenens, cum juxta eum Garibaldus venisset, et pertransiret, ipse elevato ense, annisu eumdem in cervicem percussit, caputque protinus. amputavit. Super quem qui cum Garibaldo venerant irruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt. Qui licet occubuerit, tamen Godeberti sui domini injuriam insigniter ultus est.

LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. Quomodo Grimoaldus, confirmato regno, uxorem duxit filiam Ariperti regis. (0591D) Confirmato itaque Grimoaldus regno apud Ticinum, non multo post tempore jam dudum pactam sibi Ariperti regis filiam, cujus germanum Godebertum exstinxerat, duxit uxorem. Beneventanum vero exercitum, cujus auxilio regnum adeptus erat, multis ditatum muneribus remisit ad propria. Aliquantos tamen ex eis secum habitaturos retinuit, largissimas eis tribuens possessiones.

CAPUT II. De fuga Bertaridi, et quomodo ad Grimoaldum reversus est, et iterum in Franciam fugit. (0592D) Qui postquam comperit Bertaridum profugum Scythiam petiisse, et apud Cacanum demorari, eidem Cacano Avarum regi per legatos mandavit, ut si Bertaridum in suo regno detineret, pacem quam Langobardis et secum hactenus habuerat, deinceps habere non posset. Haec Avarum rex audiens, ascito Bertarido, dixit ei, ut in quam partem vellet pergeret, ne propter eum Avares cum Langobardis inimicitias contraherent. Bertaridus vero, haec audiens, Italiam (0593A)ad Grimoaldum revertens repetiit, audierat enim eum clementissimum esse. Igitur cum ad Laudensem civitatem venisset, misit ante se ad Grimoaldum regem Hunulfum sibi fidelissimum virum, qui suum ei adventum nuntiaret. Hunulfus vero ad regem veniens, Bertaridum in ejus fide adventare nuntiavit. Haec ille audiens, fidenter promisit in sua eum fide venientem nihil mali passurum fore. Inter haec Bertaridus adveniens, ad Grimoaldum ingressus, cum ejus se vestigiis advolvere conatus esset, rex eum clementer retinuit, atque ad os suum ad osculumque erexit. Ad quem Bertaridus: Servus tuus sum, inquit, sciens te Christianissimum et pium esse, cum possim inter paganos vivere, fretus de tua clementia, ad tua vestigia veni. Cui rex ut (0593B)solebat jurando ita repromisit dicens: Per eum qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me venisti, nihil mali in aliquo patieris, sed ita de te ordinabo, ut decenter vivere possis. Tunc ei in spatiosa domo hospitium praebens, eum post vitae laborem, habere requiem jussit, praecipiens eidem ex publico victum, et quaecunque essent necessaria largius ministrari. Bertaridus vero cum ad hospitium sibi a rege praeparatum venisset, mox ad eum Ticinensium civium coeperunt turmae concurrere, ut eum vel viderent, vel pristina notitia cognitum salutarent. Verum quid non mala lingua irrumpere potest? Mox namque venientes ad regem quidam maligni adulatores regi denuntiant, quia nisi Bertaridus citius vita privaretur, ipse regnum protinus cum (0593C)vita perderet; asseverantes ob hoc ad eum totam concurrere civitatem. Hiis auditis Grimoaldus nimium credulus effectus, et quod promiserat oblitus, in innocentis Bertaridi statim necem accenditur, consiliumque iniit, qualiter eum, quia jam hora tardior erat, in crastinum vita privaret. Cui denique ad vesperam diversos cibos, vina quoque praecipua, variaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare (0594A)posset, quatinus multa eadem nocte potatione resolutus, vinoque sepultus, de sua nihil salute cogitare valeret. Tunc unus, qui de ejus patris obsequio fuerat, cum eidem Bertarido ferculum regium attulisset, quasi eum salutaturus, sub mensa caput mittens, eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiavit. Bertaridus vero statim suo pincernae praecepit, ut sibi in phiala argentea non aliud quam aliquantulum aquae propinaret. Cumque hii qui diversi generis potiones ei a rege deferebant, de verbo regis eum rogarent ut totam phialam biberet, ille in honorem regis se totam bibere promittens, parum aquae libabat de argenteo calice. Qui ministri dum haec regi nuntiarent, quod ille avidissime biberet, rex laetus respondit: Bibat ebriosus ille, cras enim (0594B)pariter eadem vina mista cum sanguine refundet. Bertaridus vero, Hunulfo citius ad se ascito, de sua morte ei consilium regis nuntiavit. Qui statim ad domum suam puerum misit, ut sibi lectisternia afferret, lectumque sibi juxta stratum Bertaridi fieri praecepit. Nec mora, rex Grimoaldus suos satellites direxit, qui domum in qua Bertaridus quiescebat, ne aliquo modo effugere posset, custodire deberent. Cumque coena finita esset, et, egressis omnibus, Bertaridus tantum et Hunulfus, ac vestiarius Bertaridi, remansissent, qui utique ei satis erant fideles, consilium ei aperuit et obsecravit eum ut cum Bertaridus fugeret, ipse eum quandiu posset intra ejusdem cubiculum quiescere simularet. Cumque ille se hoc facturum spopondisset, Hunulfus pannos suos (0594C)lecticarios, et culcitram ursinamque pellem, supra dorsum ac cervicem Bertaridi imposuit, eumque ex consilio quasi rusticanum servum extra januam impellere coepit, multasque ei injurias faciens, fuste eum percutere desuper, et urgere non cessabat, ita ut impulsus atque ictus saepius ad terram corrueret. Cumque eumdem Hunulfum regis satellites, qui ad custodiam positi erant, requirerent quid hoc esset: (0595A)Servus iste, inquit, nequam lectum mihi in cubiculo istius ebrii Bertaridi stravit, qui in tantum vino plenus est, ut quasi mortuus ita cubet. Sed satis est quod ejus huc usque amentiam secutus sum, jam deinceps in vita domini regis in domo propria manebo. Haec illi audientes, et vera quae audierant esse credentes, laeti effecti sunt, et eum pariterque Bertaridum, quem putabant servum, quia opertum ne agnosceretur habebat caput, locum illis dantes, abire permiserunt. Illis autem abeuntibus, vestiarius ille fidelissimus, obserato diligenter ostio remansit intrinsecus solus. Hunulfus vero Bertaridum de muri angulo, qui est a parte Ticini fluminis, per funem deposuit, eique quos potuit socios conjunxit. Qui arreptis quos in pastu invenerant equis, eadem nocte (0595B)ad Astensem properant civitatem, in qua Bertaridi amici manebant. Deinde Bertaridus quantocius Taurinensem urbem petens, ac post claustra Italiae transgressus, Francorum ad patriam pervenit. Sicque Deus omnipotens dispositione misericordi, et innocentem a morte eripuit, et ex animo bona facientem ab offensione regem servavit.

CAPUT III. De clementia Grimoaldi regis in Hunulfo, et vestiario Bertaridi. At vero rex Grimoaldus dum Bertaridum in hospitio suo quiescere putaret, ab eodem hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde astare fecit, ut per eorum medium Bertaridus deduceretur, quatenus effugere minime posset. Cumque a (0595C)rege missi venissent, qui Bertaridum ad palatium evocarent, et ad ostium in quo eum quiescere putabant pulsassent, vestiarius ille, qui introrsus erat, rogabat eos dicens: Misericordiam cum eo facite, eumque paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere lassus, gravissimo somno deprimitur. Quod cum illi acquievissent, hoc ipsum regi nuntiaverunt, quia adhuc Bertaridus gravi somno quiesceret. Tunc ille: Sic inquit hesterno sero vino se adeo opplevit, ut adhuc vigilare non possit? Quibus tamen praecepit, ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad januam cubiculi, in quo Bertaridum sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc vestiarius ille rursum eos rogare (0596A)coepit, ut quasi eumdem Bertaridum aliquantulum adhuc dormire permitterent. Qui irati vociterantes jam satis ebriosum illum quievisse, mox calcibus ejusdem cubiculi ostium confringunt, ingressique Bertaridum in lectulo requirunt. Quem cum non invenissent, ad requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec ibi reperissent, vestiarium illum interrogant, quid de Bertarido factum fuisset. Quibus ille fugisse eum respondit. Quem statim cupillis apprehensum furentes, eumque ad regis praesentiam perducentes, fugae Bertaridi hunc esse conscium, ideoque morte dignissimum dicunt. Quem rex dimitti praecepit, eumque per ordinem, qualiter Bertaridus effugisset, inquisivit. Ille regi universa sicut acta fuerant retulit. Tunc rex a circumstantibus (0596B)requisivit dicens: Quid vobis de homine isto videtur, qui taliter perpetravit? Tunc omnes una voce responderunt, eum esse dignum multis suppliciis excruciatum interire. At rex: Per eum qui me nasci fecit, inquit, dignus est homo iste bene habere, qui se pro fide sui domini morti tradere non recusavit. Eumque mox inter suos vestiarios esse praecepit, admonens eum ut sibi eamdem fidem quam erga Bertaridum habuerat servaret, multa se ei commoda largiturum promittens. Cum rex requireret quid de Hunulfo factum fuisset, nuntiatum est ei quod in beati archangeli Michaelis basilicam confugium fecisset. Qui mox ad eum misit, sponte promittens quod nihil pateretur mali, tantum in sua fide veniret. Hunulfus vero talem regis promissionem audiens, mox (0596C)ad palatium venit, atque ad regis vestigia provolutus, interrogatus ab eo est quomodo aut qualiter Bertaridus evadere potuisset. At ille cum ei cuncta ex ordine retulisset, rex ejus fidem et prudentiam collaudans, omnes facultates ejus, et quidquid habere poterat, eidem, clementer concessit.

CAPUT IV. Quomodo Grimoaldus Hunulfum et vestiarium Bertaridi ad eumdem Bertaridum remisit. Cumque post aliquod tempus rex Hunulfum inquireret, utrum vellet ipsis diebus cum Bertarido esse, ille jurejurando ait, cum Bertarido prius se velle mori quam usquam alibi in summis deliciis vivere. Tunc rex vestiarium illum requisivit, dicens, utrum (0597A)melius ei esset secum in palatio manere, an cum Bertarido in peregrinatione degere. Qui cum ei similia, sicut et Hunulfus, respondisset, rex eorum verba benigne suscipiens, eorumque fidem collaudans, praecepit Hunulfo ut quidquid vellet de domo sua tolleret, pueros scilicet et equos, et diversam supellectilem, et ad Bertaridum illaesus properaret. Pari etiam modo et vestiarium illum absolvit. Qui omnia sua secundum benignitatem regis sufficienter tollentes, cum ejusdem regis adjutorio, Francorum in patriam ad suum dilectum Bertaridum sunt profecti.

CAPUT V. Bellum Grimoaldi adversus Francos, et victoria ejus. (0597B)Hac tempestate Francorum exercitus de provincia egrediens, in Italiam introivit: contra quos Grimoaldus cum Langobardis progressus, hac eos arte decepit. Fugere quippe se eorum impetum simulans, castra sua simul cum tentoriis et diversis pariter referta bonis, praecipueque vini optimi copia, abductis hominibus, omnino vacua reliquit. Quo dum Francorum acies advenissent, existimantes Grimoaldum cum Langobardis pavore deterritos castra integra reliquisse, mox laeti effecti certatim cuncta invadunt, coenamque affluentissimam instruunt. Qui (0598A)dum diversis epulis, multoque degravati vino somnoque quievissent, Grimoaldus super eos post noctis medium irruens, tanta eos caede prostravit, ut vix pauci ex eis elapsi ad patriam valuerunt repedare. Qui locus ubi hoc gestum est praelium Francorum, usque hodie Rivus appellatur, nec longe distat ab Astensis civitatis moenibus.

CAPUT VI. Quomodo Constans Augustus Italiam veniens Beneventum obsedit. His diebus Constantinus Augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam de Langobardorum manu eruere cupiens, Constantinopoli egressus, per littoralia iter habens Athenas venit, indeque mare transgressus Tarentum applicuit. Qui tamen prius ad (0598B)solitarium quemdam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, abiit studiose ab eo sciscitans utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabat, superare et obtinere posset. A quo cum servus Dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane, ita eidem Augusto respondit: Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia veniens, basilicam beati Joannis Baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Joannes pro Langobardorum gente continue (0599A)intercedit. Veniet autem tempus quando ipsum oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit. Quod nos ita factum esse probavimus, quia ante Langobardorum perditionem, eamdem beati Joannis basilicam, quae utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis, et adulteris, non pro vitae merito, sed praemiorum datione, isdem locus venerabilis largiretur.

CAPUT VII. Quomodo Grimoaldus invitatus a filio suo Romoaldo Beneventum advenit. Igitur cum, ut diximus, Constans Augustus Tarentum venisset, egressus exinde Beneventanorum fines invasit, omnesque pene per quas venerat Langobardorum (0599B)civitates cepit. Luceriam quoque opulentam Apuliae civitatem expugnatam fortius invadens diruit, et ad solum usque prostravit. Arentiam sane propter munitissimam loci positionem, capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circumdedit, et eam vehementer expugnare coepit, ubi tunc Romoaldus Grimoaldi filius, adhuc juvenculus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit, nutritium suum nomine Sesualdum ad patrem Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans ut quantocius veniret, filioque suo ac Beneventanis, quos ipse nutrierat, potenter succurreret. Quod Grimoaldus rex audiens, statim cum exercitu filio laturus auxilium, Beneventum (0600A)pergere coepit. Quem plures ex Langobardis in itinere relinquentes, ad propria remearunt, dicentes: quia exspoliasset palatium, et jam non reversurus repeteret Beneventum. Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat, e contra Romoaldus cum Langobardis fortiter restistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine congredi manu ad manum, propter paucitatem exercitus, non auderet, frequenter tamen cum expeditis juvenibus hostium castra irrumpens, magnas eisdem inferebat undique clades. Grimoaldus ejus pater cum jam jamque properaret, eumdem nutritium ejus, de quo praemisimus, ad filium misit, qui ei suum adventum nuntiaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Graecis captus, imperatori (0600B)delatus est. Qui ab eo unde veniret requirens, ille se a Grimoaldo rege venire, eumdemque regem citius adventare nuntiavit. Statimque imperator exterritus consilium cum suis iniit, quatinus cum Romoaldo pacisceretur, ut Neapolim posset reverti.

CAPUT VIII Quomodo imperator, accepta obside Romoaldi sorore, a Benevento discessit. Accepta ita obside Romoaldi sorore, cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit. Ejus vero nutritium Sesualdum ad muros duci praecepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romoaldo, aut civibus de Grimoaldi adventu nuntiaret, sed potius asseveraret eumdem minime venire posse. Quod ille ita se facturum, (0601A)ut ei praecipiebatur, promisit; sed cum prope muros advenisset, velle se Romoaldum videre dixit. Qui Romoaldus cum citius advenisset, sic ad eum locutus est: Constans esto, domine Romoalde, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium praebiturus aderit. Nam scias eum hac nocte juxta Sangrum fluvium cum valido exeritu manere; tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas meae uxori, et filiis, quia gens ista perfida me vivere non sinet. Cumque hoc dixisset, jussu imperatoris caput ejus abscissum est, atque cum belli machina, quam petrariam vocant, in urbem projectum est. Quod caput Romoaldus sibi deferri jussit, idque lacrymans osculatus est, dignoque in loculo tumulari praecepit.

CAPUT IX. Quomodo imperatoris exercitum Micola Capuanus comes afflixit. (0601B) Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis adventum, dimissa Beneventi obsidione, Neapolim proficiscitur. Cujus tamen exercitum Mittola Capuanus comes juxta fluenta Caloris fluminis, in loco qui usque hodie Pugna dicitur, vehementer attrivit.

CAPUT X. Quomodo Romoaldus Saburrum ab imperatorè missum, cum viginti millibus vicit. Postquam vero imperator Neapolim pervenit, unus ex ejus optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab Augusto, ut fertur, viginti millia militum expetiit, seque cum Romoaldo pugnaturum, (0601C)victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum cui Forinus nomen est advenisset, ibique castra posuisset, Grimoaldus, qui jam Beneventum advenerat, haec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romoaldus: Non est opus, inquit, sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego, Deo favente, cum eo pugnabo, et cum vicero, major utique gloria vestrae potentiae adscribetur. Factumque est, et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui prius quam bellum (0602A)cum eo iniret, a quatuor partibus tubas insonare praecepit, moxque super eos audenter irruit. Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de exercitu regis nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quemdam Graeculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit, eumque in aera super caput suum levavit. Quod cernens Graecorum exercitus, mox immenso pavore perterritus, in fugam convertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiendo mortem, Romoaldo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans ignominiam deportavit. Romoaldus vero, patrata de (0602B)inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est, patrique gaudium et cunctis securitatem sublato hostium timore convexit.

CAPUT XI. De malis quae Constans Augustus Romanis intulit, et de praedationibus quas singulis regionibus fecit: et quomodo exstinctus est. At vero Constans Augustus, cum nihil se contra Langobardos gessisse conspiceret, omnes saevitiae suae minas contra suos, hoc est Romanos retorsit. Nam egressus Neapoli Romam perrexit. Cui sexto ab urbe milliario Vitalianus Papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui Augustus cum ad beati Petri limina pervenisset, obtulit ei pallium (0602C)auro textum: et manens apud Romanos diebus duodecim, omnia quae fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit, in tantum, ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheon vocabatur, et conditum fuerat in honorem omnium deorum, et jam ibi per concessionem superiorum principum, locus erat omnium martyrum, discooperiret, tegulasque aereas exinde auferret, easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit in civitatem (0603A)Regium. Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit in Syracusa, et tales afflictiones imposuit populo, seu habitatoribus, vel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea nunquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis, vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa, et inaudita illarum regionum populi sunt perpessi, ita ut nulli spes vitae remaneret. Nam et vasa et cimelia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali jussu et Graecorum avaritia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum poenas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis exstinctus est.

CAPUT XII. De imperio Mecetii, et de morte ipsius. (0603B) Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque Orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italiae militiae milites, alii per Istriam, alii per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae, et Sardiniae venientes, vehementer in Syracusas irruerunt, eumque vita privaverunt. Multi ex judicibus ejus detruncati, multique Constantinopolim perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum

CAPUT XIII. Quomodo Saraceni ab Alexandria venientes Siciliam depopulati sunt, et quidquid Constans Augustus de Roma abstulerat depraedati sunt. (0603C)Haec audiens gens Saracenorum, quae Alexandriam (0604A)et Aegyptum pervaserat, subito eum multis navibus venientes Siciliam invadunt, Syracusus ingrediuntur, multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et juga confugerant montium. Auferentes quoque praedam nimiam, et omne illud quod Constans Augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus, sicque Alexandriam reversi sunt.

CAPUT XIV. De morte Gisae sororis Romoaldi. Porro regis filia, quam de Benevento obsidem nomine Gisa sublatam diximus, Siciliam veniens, diem clausit extremum.

CAPUT XV. De pluviis et tonitruis quae eo tempore nimiae factae sunt. (0604B) Hoc tempore tantae pluviae tantaque tonitrua fuerunt, quanta ante nullus meminerit hominum, ita ut innumera hominum et animantium millia fulminibus essent perempta. Eo anno legumina, quae propter pluvias colligi nequiverant, iterum renata et ad maturitatem usque perducta sunt.

CAPUT XVI. Quomodo rex Grimoaldus Trasemundum ducem apud Spoletum ordinavit, eique suam filiam in matrimonium tradidit. At vero Grimoaldus, ereptis Beneventanis et eorum provinciis a Graecis, apud Ticinum ad palatium suum, repedare disponens, Trasemundum qui dudum (0604C)Capuae comes fuerat, et ei ad percipiendum (0605A)regnum strenuissime paruerat, data ei in matrimonium sua filia, Romoaldi altera sorore, eum post Attonem, de quo superius diximus, apud Spoletum ductorem fecit indeque Ticinum reversus est.

CAPUT XVII. Quod in Forojulii post Grasulfum Ago ducatum tenuit, et post hunc eorum ductor Lupus effectus est. Siquidem, ut superius praemiseramus, Grasulfo Forojulianorum duce defuncto, successor ejus in ducatu Ago datus, de cujus nomine usque hodie domus quaedam intra Forum-Julii constituta domus Agonis appellatur. Quo Agone mortuo, Forojulianorum ductor Lupus efficitur. Hic Lupus in Grados insulam, quae non longe ab Aquileia est, cum equestri exercitu, per stratam, quae antiquitus per mare (0605B)facta fuerat, introivit. Et depraedata ipsa civitate, Aquileiensis Ecclesiae thesauros exinde auferens deportavit. Huic Lupo quando Grimoaldus Beneventum perrexit, suum palatium commendavit.

CAPUT XVIII. Quomodo Lupus dux contra Grimoaldum rebellavit. Qui Lupus dum rege absente multa insolenter apud Ticinum egisset, quippe quia eum reversurum non aestimaret, revertente rege, sciens eidem ea quae non recte gesserat displicere, Forum-Julii petens, contra eumdem regem suae nequitiae conscius rebellavit.

CAPUT XIX. Quomodo ipse dux bellum contra Avares gessit. Tunc Grimoaldus nolens civile bellum inter Langobardos (0605C)excitare, regi Avarum Cacano mandavit ut in Forum-Julii contra Lupum ducem cum exercitu veniret, eumque bello protereret. Quod et factum est. Nam veniente Cacano cum magno exercitu in loco qui Fluvius dicitur, sicut nobis retulerunt seniores viri qui in ipso bello fuerunt, per tres dies Lupus dux cum Forojulianis adversus Cacani exercitum conflixit. Et prima quidem die validum ejus exercitum paucis suis vulneratis prostravit; secunda vero die jam aliquantis e suis vulneratis, et mortuis, pari modo multos ex Avaribus exstinxit. Tertia vero die jam pluribus ex suis sauciatis, sive peremptis, nihilominus magnum Cacani exercitum (0606A)delevit, praedamque copiosam invasit. At vero die quarto tantam super se multitudinem conspexerunt venientem, ut vix per fugam evadere possent.

CAPUT XX. De morte Lupi ducis et quomodo Avares Forojulianorum fines depraedati sunt. Ibi itaque Lupo duce perempto, reliqui qui remanserant, sese per castella communiunt. Avares vero per omnes eorum fines discurrentes, cuncta rapinis invadunt, vel supposito igne comburunt. Qui cum per aliquot dies hoc facerent, a Grimoaldo eis mandatum est, ut jam a devastatione quiescerent. Qui legatos ad Grimoaldum mittunt dicentes Forum-Julii se minime relicturos, quam armis propriis conquisissent.

CAPUT XXI. Quomodo Avares nolentes de Forojulii exire, Grimoaldi astutia expulsi sunt. (0606B) Tunc Grimoaldus, necessitate compulsus, exercitum coadunari praecepit, quatenus Avares de suis finibus exturbaret. In medio itaque campo sua castra contra Avarum hostium componens, cum exercitus partem exiguam haberet, et Cacanus ad eum legatos mitteret, eosdem ipsos, quos habebat diverso habitu, variisque instructos armis, ante oculos legatorum per dies aliquot, quasi novus jugiter exercitus adventaret, frequenter transire fecit. Avarum vero legati dum eumdem ipsum exercitum, aliis et aliis modis praeterire conspiciunt, immensam Langobardorum (0606C)multitudinem esse crediderunt. Quibus Grimoaldus ita dixit: Cum omni quam vidistis exercitus multitudine statim super Cacanum irruam, et Avarum exercitus disperdam, nisi de Forojulianorum finibus velociter exierint. His visis et auditis, legati Avarorum cum haec suo regi nuntiassent, mox cum omni suo exercitu ad proprium reversus est regnum.

CAPUT XXII. De Warnefrido filio Lupi. Denique Lupo hoc modo, ut praemisimus, interempto, Warnefridus ejus filius voluit in loco patris apud Forum-Julii obtinere ducatum. Sed metuens (0607A)Grimoaldi regis vires, fugit ad Sclavorum gentem in Carnuntum, quod corrupte vocitant Carantanum. Qui postea cum Sclavis adveniens, quasi ducatum eorum viribus resumpturus, apud Nemas castrum, quod non longe a Foro-Julii distat, irruentibus super se Forojulianis, exstinctus est.

CAPUT XXIII. De Wectari Forojulianorum duce, et de ejus victoria. Deinde ordinatus est apud Forum-Julii dux Wectari, qui fuit oriundus de Vincentina civitate, vir benignus et populum suaviter regens. Hunc cum audisset Sclavorum gens Ticinum profectum esse, congregata valida multitudine, voluerunt super Forojulianorum castrum irruere. Et venientes castrametati (0607B)sunt in loco qui Broxas dicitur, non longe a Foro-Julii. Secundum divinam autem dispositionem contigit ut dux Wectari superiori vespere a Ticino reverteretur nescientibus Sclavis. Cujus comites cum ad propria (ut assolet fieri) remeassent, ipse hoc nuntium de Sclavis audiens, cum paucis viris, hoc est cum viginti quinque contra eos progressus est. Quem Sclavi cum tam paucis venire conspicientes, irriserunt dicentes patriarcham contra se cum clericis adventare. Qui cum ad pontem Natisonis fluminis, qui ibidem est ubi Sclavi residebant, propinquasset, cassidem sibi de capite auferens, vultum suum Sclavis ostendit, erat enim calvo capite. Quem dum Sclavi quia ipse esset Wectari cognovissent, mox perturbati Wectari adesse clamitant. Deoque eos exterrente (0607C)plus de fuga quam de praelio cogitant. Tunc super eos Wectari cum paucis quos habebat irruens, (0608A)tanta eos strage prostravit, ut ex quinque millibus viris vix pauci qui evaderent remanerent.

CAPUT XXIV. De morte Wectari, et quomodo ei Laudaris successit, et de Rodoaldo qui post eum ducatum tenuit. Post hunc Wectari Laudari apud Forum-Julii ducatum tenuit. Quo defuncto, ei Rodoaldus in ducatum successit.

CAPUT XXV. Quomodo Grimoaldus filiam Lupi ducis Romoaldo suo filio sociavit. Mortuo igitur, ut diximus, Lupo duce, Grimoaldus rex filiam ejus, nomine Theuderadam, suo filio Romoaldo, qui Beneventum regebat, in matrimonium tradidit. Ex qua tres filios, hoc est, Grimoaldum, Gisulfum, nec non et Arichis genuit.

CAPUT XXVI. Quomodo Grimoaldus de suis contemptoribus se ultus est. (0608B) Rex quoque Grimoaldus de omnibus illis qui eum quando Beneventum profectus fuerat deseruerunt suas injurias ultus est.

CAPUT XXVII Quomodo Grimoaldus Forum-Popilii expugnans delevit. Sed et Forum-Popilii, Romanorum civitatem, cujus cives eidem adversa quaedam intulerant Beneventum proficiscenti, missosque illius euntes et redeuntes a Benevento saepius laeserant, hoc modo delevit. Quadragesimorum tempore per Alpem Bardonis Tusciam ingressus, nescientibus omnino (0608C)Romanis, in ipso sacratissimo Sabbato paschali, super eamdem civitatem, ea hora qua baptismus fiebat, (0609A)inopinate irruit, tantamque occisorum stragem fecit, ut etiam diaconos ipsos, qui infantulos baptizabant, in ipso sacro fonte perimeret. Sicque eamdem urbem dejecit, ut usque hodie paucissimi in ea commaneant habitatores.

CAPUT XXVIII. De odio quod Grimoaldus adversus Romanos habuit. Erat quidem Grimoaldo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod ejus quondam germanos Tassionem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob causam Opitergium civitatem, ubi ipsi exstincti sunt, funditus destruxit, eorumque qui ibi aderant fines Forojulianis, Tarvisianisque et Cenetensibus, divisit.

CAPUT XXIX. De Bulgarum duce Alzecone, et quomodo in Benevento cum suis ordinatus est. (0609B) Per haec tempora Bulgarorum dux, Alzeco nomine, incertum quam ob causam a sua gente digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui ducatus exercitu (0610A)ad regem Grimoaldum venit, ei se serviturum atque in ejus patria habitaturum promittens. Quem ille ad Romoaldum filium suum Beneventum dirigens, ut ei cum suo populo loca ad habitandum concedere deberet praecepit. Quos Romoaldus gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet Sepianum, Bovianum, et Iserniam, et alias cum suis territoriis civitates, ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit. Qui usque hodie in his, ut diximus, locis habitantes, quanquam et Latine loquantur, linguae tamen propriae usum minime amiserunt.

CAPUT XXX. Quia, exstincto tyranno Mecetio, Constantinus in locum Constantis Augusti Romanorum princeps effectus est. (0610B) Igitur exstincto, ut diximus, apud Siciliam Constante Augusto, punitoque qui ei successerat Mecentio tyranno, Romanorum regnum Constantinus (0611A)Constantii Augusti filius suscepit regendum, Romanisque principatus est annis decem et septem. Constantini sane temporibus Theodorus archiepiscopus, et Adrianus abbas viri aeque doctissimi, a Vitaliano papa missi in Britanniam, plurimas Ecclesias Anglorum doctrinae ecclesiasticae fruge fecundarunt. E quibus Theodorus episcopus peccantium judicia, quantis scilicet annis pro uno quoque peccato quis poenitere debeat, mirabili et discreta consideratione descripsit.

CAPUT XXXI. De stella comete, et de operibus papae Doni. In sequenti post tempore mense Augusto, a parte Orientis stella cometes apparuit nimis fulgentibus radiis, quae post in semetipsam reversa disparuit. (0611B)Nec mora, gravis pestilentia ab eadem parte Orientis secuta, Romanum populum devastavit. His diebus Donus papa Romanae Ecclesiae locum qui Paradisus dicitur, ante basilicam beati apostoli Petri, candidis magnis marmoribus mirifice stravit.

CAPUT XXXII. Quomodo Bertaridus ad regnum Saxonum in Britannia ire disposuit. Hac tempestate Francorum regnum apud Gallias Dagobertus regebat, cum quo rex Grimoaldus pacis firmissimae foedus inierat. Cujus Grimoaldi vires Bertaridus (0612A)etiam apud Francorum patriam constitutus metuens, egressus e Gallia, ad Britanniam insulam Saxonumque regem properare disponit.

CAPUT XXXIII. De morte Grimoaldi regis, et de reversione Bertaridi, et regno ejus. At vero Grimoaldus cum nono die post phlebotomiam in suo palatio constitutus, accepto arcu, columbam sagitta percutere nisus esset, ejus brachii vena dirupta est. Cui, ut ferunt, medici venenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus privaverunt luce. Hic edicto, quod Rothari rex composuerat, aliqua quoque capitula legis, quae ei utilia visa sunt, adjecit. Fuit autem corpore praevalidus, audacia primus, calvo capite, barba prominenti, non (0612B)minus consilio quam viribus decoratus. Sepultum est autem ejus corpus in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic post mortem Ariperti regis, expleto jam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum invasit, regnavitque ipse annis novem, relicto Garibaldo filio suo, quem ei Ariperti regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere coeperamus, Bertaridus egressus de Gallia navem ascendit, ut ad Britanniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque jam aliquantum per (0613A)pelagus navigasset, vox a littore audita est inquirentis utrum Bertaridus in eadem nave consisteret? Cui cum responsum esset quod Bertaridus ibi esset, ille qui clamabat subjunxit: Dicite illi revertatur in patriam suam, quia tertia dies est hodie quod Grimoaldus ab hac subtractus est luce. Quo audito, Bertaridus statim post se reversus est, veniensque ad littus invenire personam non potuit quae ei de Grimoaldi morte nuntiavit. Unde arbitratus est non hunc hominem, sed divinum nuntium fuisse. Exindeque ad patriam rediens, cum ad claustra Italiae venisset, jam ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam dignitatem, cum magna Langobardorum multitudine praeparatam esse reperit. Exinde itaque Bertaridus Ticinum reversus, exturbato Garibaldo puerulo a (0613B)regno, ab universis Langobardis mense tertio post mortem Grimoaldi in regnum levatus est. Erat autem vir pius, fide catholicus, justitiae tenax, pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum misit, exindeque Rodelindam suam conjugem et Cunibertum filium suum revocavit.

CAPUT XXXIV. De monasterio quod construxit, vel quod regina ejus aedificavit. Qui ut regni jura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est, unde ipse olim fugerat, monasterium quod Novum appellatur Domino et liberatori suo, in honorem sanctae virginis et martyris Agathae, construxit. In quo multas virgines aggregavit, (0613C)rebusque diversis pariterque ornamentis eumdem (0614A)locum ditavit. Regina vero uxor ejus Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros ejusdem civitatis Ticinensis, quae ad Perticas appellatur, opere mirabili condidit, ornamentisque mirificis decoravit. Ad Perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae steterant, quae ob hanc causam juxta morem Langobardorum poni solebant: si quis enim in aliquam partem, aut in bello aut quomodocunque exstinctus fuisset, consanguinei ejus intra sepulcra sua perticam figebant, in cujus summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset, scilicet ut sciri posset in quam partem is qui defunctus fuerat quiesceret.

CAPUT XXXV De Bertarido, et regno Cuniberti filii ejus. (0614B) Igitur Bertaridus cum solus per annos septem regnasset, octavo jam anno Cunibertum filium suum in regno consortem ascivit, cum quo pariter per decem annos regnavit.

CAPUT XXXVI. De rebellatione Alachis prima, et quomodo in gratiam rediit. Cumque in magna pace degerent, et ex omni parte in circuitu tranquillitatem haberent, surrexit contra eos filius iniquitatis, Alachis nomine, per quem in regno Langobardorum, perturbata pace, maximae populorum factae sunt strages. Hic dum dux esset in Tridentina civitate, cum comite Bajoariorum, quem (0614C)illi gravionem dicunt, qui Bauzanum et reliqua (0615A)castella regebat, conflixit, eumque mirifice superavit. Qua de causa elatus, etiam contra regem suum Bertaridum manum levavit, atque se intra Tridentinum castellum rebellans communivit. Contra quem rex Bertaridus progressus, cum eum extrinsecus obsideret, inopinate subito Alachis cum suis civitatem egressus, regis castra protrivit, regemque ipsum fugam petere compulit. Qui tamen postmodum, faciente Cuniberto regis filio, qui eum jam olim diligebat, in regis Bertaridi gratiam reversus est. Qui rex cum eum interficere aliquoties voluisset, Cunibertus ejus filius hoc fieri semper prohibuit, reputans eum de reliquo fidelem existere. Nec destitit apud patrem obtinere quin etiam ei ducatum Brixiae contribueret, reclamante saepius patre, quod in suam hoc Cunibertus (0615B)perniciem faceret, qui hosti suo ad regnandum vires praeberet. Brexiana denique civitas magnam semper nobilium Langobardorum multitudinem habuit, quorum auxilio metuebat Bertaridus Alachis potentiorem fore. His diebus rex Bertaridus in civitate Ticinensi portam contiguam palatio, quae et Palatinensis dicitur, opere mirifico construxit.

CAPUT XXXVII. De morte Bertaridi et regno Cuniberti. Qui cum decem et octo annis, et primum solus, et post cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius juxta basilicam Domini Salvatoris, quam Aripertus ejus genitor construxerat, (0615C)sepultum est. Fuit autem statura decens, corpore plenus, mitis per omnia, et suavis. At vero Cunibertus rex Hermelindam ex Saxonum Anglorum genere duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem puellam (0616A)ex nobilissimo Romanorum genere ortam, eleganti corpore, et flavis, prolixisque capillis pene usque ad pedes decoratam, vidisset, ejus pulchritudinem suo viro Cuniberto regi laudavit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen puellae exarsit amorem. Nec mora, venatum in silvam, quam Urbem appellant, perrexit, secumque suam conjugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde noctu egrediens Ticinum rediit, et ad se Theodotem puellam venire faciens, cum ea concubuit. Quam tamen postea in monasterium, quod de illius nomine intra Ticinum appellatum est, misit.

CAPUT XXXVIII. Quomodo Alachis palatium Cuniberti invasit. (0616B)Alachis vero jam dudum conceptam iniquitatem parturiens, annitentibus Aldone et Grausone Brexianis civibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum beneficiorum quae in eum rex Cunibertus impenderat, oblitus etiam jusjurandi quo ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunibertus abesset, regnum ejus et palatium intra Ticinum positum invasit. Quod Cunibertus ubi erat audiens, ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit, ibique se fortiter communivit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus, et clericis, quos omnes Alachis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis Ecclesiae episcopus vir domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus sufficienter (0616C)instructus. Is cum Alachis palatium invasisse conspiceret, ne quid ab eo ipse vel sua Ecclesia adversi pateretur, Thomam diaconum suum, sapientem scilicet et religiosum virum, ad eum misit, per quem (0617A)eidem Alachis benedictionem sanctae Ecclesiae suae transmisit. Nuntiatum est Alachis Thomam diaconum ante fores astare, benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alachis, qui, ut diximus, omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: Ite, dicite illi: Si munda femoralia habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem. Thomas vero cum hos sermones audisset, ita respondit: Nuntiate ei quia munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie lota indutus sum. Cui Alachis: Ite iterato, et dicite illi quia ego non dico de femoralibus, sed de iis quae intra femoralia habentur. Ad haec Thomas ita respondit. Ite, dicite illi: Deus solus potest in me in his causis reprehensionem invenire, nam ille nullatenus potest. Cumque eumdem diaconum Alachis ad se ingredi (0617B)fecisset, aspere satis et objurgando locutus est cum eo. Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium tyranni invasit, aestimantes se ejus feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque amplius Cunibertum desiderare, quoniam pervasorem regni superbum exsecrationi haberent, sed non diu ejus feritas et cruda barbaries pervasum regnum obtinuit.

CAPUT XXXIX. Quomodo Cunibertus rursus suum palatium ingressus est. Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus tremissis de eadem mensa cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens, eidem Alachis reddidit. Ad quem Alachis sperans puerulum parum intelligere, ita locutus (0617C)est: Multos ex iis genitor tuus habet, quos mihi in proximo, si Deus voluerit, daturus est. Qui puer cum vespere domum ad patrem regressus esset, eum suus genitor requisivit si quid in illo die rex locutus fuisset. Ille patri omnia ut facta fuerant, et quod sibi rex dixerat, nuntiavit. Audiens haec Aldo vehementer pertimuit, fratremque suum Grausonem ascitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiavit. Qui mox cum amicis et iis quibus credere poterant consilium inierunt qualiter Alachis tyrannum regno privarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere posset. Qui maturius ad palatium profecti, ita Alachis dixerunt: Quid dignaris in civitate residere, ecce omnis civitas et universus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunibertus ita (0617D)dissolutus est, ut jam ultra nullas possit habere vires. Egredere, et vade in venationem, et exerce te cum (0618A)juvenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus tibi hanc civitatem. Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo inimici tui Cuniberti caput afferamus. Qui eorum verbis persuasus, civitatem egressus, atque ad Urbem vastissimam silvam profectus est, ibique sejocis et venationibus exercere coepit. Aldo vero et Grauso euntes ad lacum Commacinum, ingressique navem, ad Cunibertum profecti sunt. Ad quem venientes, ejus pedibus provoluti, se contra eum nequiter egisse professi sunt, eique quid Alachis malitiose contra eos locutus fuerat, vel quale ipsi ad ejus perditionem consilium eidem dederunt, nuntiaverunt. Quid plura? Fleverunt pariter et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes in quo Cunibertus veniret, ut ipsi civitatem Ticinensem contraderent. (0618B)Quod et factum est. Nam die statuto Cunibertus Ticinum adveniens ab eis libentissime susceptus, palatium suum ingressus est. Tunc omnes cives, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerici, juvenes et senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque cum lacrymis amplexantes, Deo gratias de ejus reversione inaestimabili gaudio repleti conclamabant. Quos omnes ille ut potuit consolans osculatus est. Nuntius subito ad Alachis pervenit adimplesse Aldonem et Grausonem quod ei promiserant, et caput Cuniberti attulisse, et non solum caput, sed et totum corpus, eumque affirmans in palatio sedere. Quod ille audiens animo consternatus est, multaque contra Aldonem et Grausonem furibundus et frendens comminans, exinde egressus, per Placentiam (0618C)ad Austriam rediit, singulasque civitates partim blanditis, partim viribus sibi socias ascivit. Nam Vincentiam veniens, contra eum ejus cives egressi bellum paraverunt, sed mox victi ejus socii effecti sunt. Inde exiens Tarvisium pervasit pari modo etiam et reliquas civitates. Cumque contra eum Cunibertum exercitum colligeret, et Forojuliani in ejus auxilium juxta fidelitatem suam vellent proficisci, ipse Alachis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a Forojulii quadraginta octo millibus distat, et est in itinere Ticinum pergentibus, in silva quae Capulanus dicitur latens, cum Forojulianorum exercitus sparsim veniret, omnes eos sicut veniebant jurare sibi compulit, diligenter cavens ne aliquis ex iis retro reversus venientibus hoc aliis indicaret. Sicque omnes a Forojulii (0618D)venientes ejus sunt sacramentis astricti. Quid plura? Cum omni Alachis Austria, e contra Cunibertus (0619A)cum suis venientes in campo, cui Coronatae nomen est, castra posuerunt.

CAPUT XL. Bellum Alachis adversus Cunibertum. Ad quem Cunibertus nuntium misit, mandans ei ut cum eo singulare certamen iniret, nec opus esset utrorumque exercitum fatigari. Ad quae verba Alachis minime consensit. Cui cum unus genere Tuscus ex suis ei persuaderet, virum bellicosum, fortemque eum appellans, ut contra Cunibertum audenter exiret, Alachis ad haec verba respondit: Cunibertus quamvis ebriosus sit, et stupidi cordis, tamen satis est audax, et mirae fortitudinis. Nam tempore patris ejus, quando nos eramus juvenculi, habebantur in palatio berbices mirae magnitudinis, quos ille supra (0619B)dorsum eorum lanam apprehendens, extenso brachio a terra levabat, quod ego facere non poteram. Haec ille Tuscus audiens, dixit ad eum: Si tu cum Cuniberto pugnam inire singulari certamine non audes, me jam in tuo adjutorio socium non habebis. Et haec dicens, proripuit se, et statim ad Cunibertum confugit, et haec ipsi nuntiavit. Convenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies in campo Coronatae. Cumque jam prope essent ut se contingere deberent, Zeno diaconus Ticinensis Ecclesiae, qui custos erat basilicae beati Joannis Baptistae, quae intra eamdem sita est civitatem, quam quondam Gundiberga regina construxerat, cum nimium diligeret regem, et metueret ne rex in bello periret, ait ad regem: Domine rex, omnis vita nostra in tua salute consistit; si tu in (0619C)bello perieris, omnes nos iste tyrannus Alachis per diversa supplicia extinguet. Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi apparatum armorum tuorum, et ego vadam, et pugnabo cum isto tyranno. Si ego abiero, tu recuperabis causam tuam; si vero vicero, major tibi, quia per servum tuum viceris, gloria ascribetur. Cumque hoc rex se facturum esse denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant ejus fideles cum lacrymis deposcere, ut ad ea quae diaconus dixerat, assensum praeberet. Victus tandem, ut erat pii cordis, eorum precibus, et lacrymis, loricam suam, et galeam, atque ocreas, et caetera arma diacono praebuit, inque sua persona eum ad praelium direxit. Erat enim ipse diaconus ejusdem staturae et habitus, ita ut cum fuisset de tentorio armatus egressus, (0619D)rex Cunibertus esse putaretur ab omnibus. Commissum est itaque praelium, et totis viribus decertatum. (0620A)Cumque Alachis ibi magis intenderet ubi regem esse putaret, Cunibertum se exstinxisse putans, Zenonem diaconum interfecit. Cumque caput ejus amputari praecepisset, ut, levato eo in conto, Deo gratias acclamarent, sublata casside, clericum se occidisse cognovit. Tunc furibundus exclamans: Heu me! inquit, nihil egimus, quando ad hoc praelium gessimus ut clericum occideremus. Tale itaque nunc facio votum, ut si mihi Deus iterum victoriam dederit, quod unum puteum de testiculis impleam clericorum.

CAPUT XLI. Item bellum Cuniberti et Alachis, et de victoria Cuniberti, et quomodo triumphans Ticinum ingressus est. (0620B)Igitur Cunibertus perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit, omniumque corda, sublato pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum acies, et hinc Cunibertus, inde Alachis, ad belli certamina praeparantur. Cumque prope essent ut se utraeque acies ad pugnandum contingerent, Cunibertus ad Alachis iterato in haec verba mandavit: Ecce quantus populus ex utraque parte consistit, quid opus est ut tanta multitudo pereat? Conjungamus nos ego et ille singulari certamine, et cui voluerit Dominus de nobis dare victoriam, omnem hunc populum salvum et incolumem possideat. Cumque Alachis sui hortarentur ut faceret quod Cunibertus illi mandavit, ipse respondit: Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli (0620C)Michaelis, ubi ego illi juravi, imaginem conspicio. Tunc unus ex illis: Prae pavore, inquit, cernis quod non est, et tibi jam tarde est modo ista meditari. Conseruntur itaque acies perstrepentibus buccinis, et neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis tyrannus Alachis interiit, et Cunibertus adjuvante Domino victoriam cepit. Exercitus quoque Alachis, comperta ejus morte, fugae subsidium arripuit, e quibus quem mucro non perculit, Addua fluvius interemit. Caputque Alachis detruncatum, cruraque ejus succisa sunt, informeque tantum truncumque cadaver remansit. In hoc bello Forojulianorum exercitus minime fuit, quia cum invitus Alachis jurasset, propter hoc, nec regi Cuniberto, nec Alachis auxilium tulit, sed cum illi (0620D)bellum commisissent, ipsi ad propria sunt reversi. Igitur Alachis hoc modo defuncto, rex Cunibertus (0621A)corpus Zenonis diaconi ante fores basilicae beati Joannis, quam ipse erexerat, mirifice sepeliri mandavit. (0622A)Ipse vero regnaturus cum omni exsultatione, et triumpho victoriae, Ticinum reversus est.

LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM Quomodo Romoaldus Tarentum cepit, et quomodo Theuderada monasterium sancti Petri aedificavit. (0621A) Dum ista apud Langobardos trans Padum geruntur, Romoaldus, Beneventanorum dux, congregata exercitus (0621B)multitudine, Tarentum expugnavit, et cepit, parique modo Brundusium, et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae ditioni subjugavit. Conjux quoque ejus Theuderada, eodem tempore foras muros Beneventanae civitatis, basilicam in honorem beati Petri apostoli construxit, quo in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit.

CAPUT II. De morte Romoaldi, et quomodo corpus beati Benedicti ad Gallias delatum est. Romoaldus quoque postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est: post quem ejus filius Grimoaldus tribus annis Samnitum populos (0621C)rexit. Huic in conjugio sociata fuit Wigilinda, soror Cuniberti, filia Bertaridi regis. Defunctoque (0622A)Grimoaldo, Gusulfus ejus germanus ductor effectus est, praefuitque Benevento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiberta, quae ei Romoaldum peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassino, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescebat, (0622B)aliquantis jam elapsis annis, vasta solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum apud venerabile corpus pernoctare se simulassent, ejusdem venerabilis Patris, pariterque ejus germanae venerandae Scholasticae, ossa auferentes, in suam patriam asportaverunt. Ubi singillatim duo monasteria in utriusque honorem beati Benedicti et sanctae Scholasticae constructa sunt. Sed certum est nobis os illud venerabile, et omni nectare suavius, et oculos semper coelestia contuentes, caetera quoque membra, quamvis in cinerem defluxa, remansisse. Solum etenim singulariter Dominicum corpus non vidit corruptionem. Caeterum omnium sanctorum corpora, in aeternam postea gloriam reparanda, corruptioni subjecta (0622C)sunt, his exceptis quae ob divina miracula sine labe servantur.

CAPUT III. De Rodoaldo duce Forojuliano, et de Ansfrit qui ejus ducatum invasit. (0623A) At vero Rodoaldus, quem apud Forum-Julii praemisimus (0624A)ducatum tenuisse, cum ab eadem civitate abesset, Ansfrit de castro Reunia ducatum ejus absque regis nutu pervasit. Quo comperto, Rodoaldus in Istriam fugit, ac deinde navigio per Ravennam (0625A)Ticinum ad Cunibertum regem pervenit. Ansfrit vero non contentus ducatum Forojulianensium regere, insuper contra regem Cunibertum rebellans, regnum ejus invadere voluit. Sed comprehensus in Verona, ad regem ductus, evulsis oculis in exsilium retrusus est. Forojulianorum autem ducatum post haec, Ado frater Rodoaldi loci servatoris nomine per annum et menses septem gubernavit.

CAPUT IV. De synodo quae apud Constantinopolim facta est, et de epistola Damiani episcopi Dum haec in Italia geruntur, haeresis apud Constantinopolim orta est; quae unam in Domino nostro Jesu Christo voluntatem et operationem asseverabat. (0626A)Hanc autem haeresim excitarunt Gregorius patriarcha Constantinopolitanus, Macarius, Pyrrhus, Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus Augustus centum quinquaginta episcopos congregari fecit: inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae Ecclesiae, missi ab Agathone papa, Joannes Diaconus, et Joannes Portuensis episcopus, qui omnes eamdem haeresim damnaverunt. Ea hora tantae aranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur. Ac per hoc significatum est quod sordes haereticae pravitatis depulsae sint. Et Gregorius quidem patriarcha correctus est, caeteri vero in sua defensione perseverantes anathematis ultione perculsi. Eo tempore Damianus, Ticinensis Ecclesiae episcopus, sub nomine Mansueti Mediolanensis (0627A)archiepiscopi, hac de causa satis utilem, rentaeque fidei epistolam composuit, quae in praefata synodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in Domino nostro Jesu Christo, sicut duae sunt naturae, hoc est, Dei et hominis, sic etiam duae esse credantur voluntates, sive operationes. Vis audire de eo quid deitatis est? Ego, inquit, et Pater unum sumus. Vis audire quid humanitatis? Pater major me est. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne ejus divinitatem, cum evangelista ait: Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. Haec est sexta synodus universalis, Constantinopoli celebrata, quae Graeco sermone conscripta, temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe (0627B)intra septa palatii sui.

CAPUT V. De eclipsi lunae et solis, et de pestilentia quae Romae et Ticini facta est. His temporibus per indictionem octavam luna eclipsin passa est. Solis quoque eclipsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto Nonas Maias effecta est, moxque subsecuta est gravissima pestis tribus mensibus, hoc est, Julio, Augusto, et Septembrio. Tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum filiis, atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, apud urbem Romam ad sepulcra deducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut cunctis civibus per juga montium seu per diversa (0627C)loca fugientibus, in foro et per plateas civitatis herbae et fruteta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et, ex jussu boni angeli, malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, (0628A)quoties de venabulo ostium cujuscunque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc per revelationem cuidam dictum est quod pestis ipsa prius non quiesceret quam in basilica beati Petri, quae ad Vincula dicitur, sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut in jam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.

CAPUT VI. Quomodo per antiquum hostem Aldoni et Grausoni nuntiatum est quod eos Cunibertus occidere vellet. Rex vero Cunibertus, dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria Marpahis dicitur, consilium iniret in civitate Ticinensi, quomodo Aldonem et (0628B)Grausonem vita privare deberet, repente in fenestra, juxta quam consistebant, una de majusculis musca consedit. Quam Cunibertus cultello ut exstingueret percutere volens, ejus tantum pedem abscidit. Aldo vero et Grauso, dum ad palatium regis consilium nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obvius quidam claudus uno pede truncato factus est, qui eis dixit quod eos Cunibertus, si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec audientes, magno timore correpti, post altarium ejusdem basilicae confugerunt. Moxque Cuniberto regi nuntiatum est quod Aldo et Grauso in basilicam beati Romani martyris confugissent. Tunc Cunibertus stratorem suum arguere coepit, ut quid (0628C)consilium suum prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: Domine mi rex, tu scis quia postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu non exivi, et quomodo hoc alicui dicere potui? Tunc rex ad Aldonem et Grausonem misit, interrogans (0629A)eos ad quid in locum sanctum confugium fecissent? Qui respondentes dixerunt: Quia nuntiatum est nobis quod nos dominus rex occidere vellet. Iterato ex misit ad eos, sciscitans quis fuit ille qui eis nuntiaverit, mandans ut nisi ei nuntiatorem proderent, ejus gratiam invenire non possent. Tunc illi sicut factum fuerat regi narraverunt, dicentes claudum hominem obvium se habuisse, qui unum pedem truncatum habebat, et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus nuntium. Tunc intellexit rex muscam illam cui pedem truncaverat malignum spiritum fuisse, et ipsum sui secreta consilii prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit, et in reliquum eosdem in loco habuit (0629B)filiorum.

CAPUT VII. De Felice diacono grammatico. Eo tempore floruit in arte grammatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris mei, quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter reliqua suae largitatis munera condonaret.

CAPUT VIII. De Joanne Bergomensi episcopo. Per idem quoque tempus Joannes episcopus Bergomatis Ecclesiae, vir mirae sanctitatis exstitit. Qui cum regem Cunibertum in convivio dum sermocinarentur offendisset, rex ei ad hospitium revertenti equum ferocem et indomitum, qui immenso fremitu (0629C)super se sedentes terrae allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus supersedisset, ita mansuetus exstitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam deportaret. Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum equum, quem sua sessione dedicaverat, dono largitus est.

CAPUT IX. De stella obscura quae tunc apparuit, et de eructatione Vesuvii montis. (0630A) Hac tempestate noctu stella juxta Vergilias, coelo sereno, inter Domini Natalem et Theophaniam, apparuit, omnimodo inumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta. Post haec, mense Februario, die media, stella ab occasu exiit, quae cum magno fulgore in partes Orientis declinavit. Dehinc, mense Martio, Vesuvii eructavit incendium per dies aliquot, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere illius exterminata sunt.

CAPUT X. Quomodo gens Saracenorum Africam cepit, et Carthaginem diruit. (0630B) Tunc Saracenorum gens infidelis, et Deo inimica, ex Aegypto in Africam cum nimia multitudine pergens, obsessam Carthaginem cepit, captamque crudeliter depopulata est, et ad solum usque prostravit.

CAPUT XI. De morte Constantini, et regno Justiniani, et victoria ejus de Saracenis. Inter haec Constantinus imperator apud Constantinopolim moritur, et ejus minor filius Justinianus Romanorum regnum suscepit, cujus per decem annos gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit, et cum eisdem pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius (0630C)synodo, quam Constantinopoli fecerat, favere et subscribere noluit, misso Zacharia protospathario suo, jussit Constantinopolim deportari. Sed militia Ravennae, vicinarumque partium, jussa principis nefanda contemnens, eumdem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et injuriis pepulit.

CAPUT XII. Quomodo Leo Justiniani in exsilium trusi regnum invasit. (0631A) Contra hunc Justinianum Leo Augustalem dignitatem arripiens, eum regno privavit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Justinianum exsulem in Ponto servavit.

CAPUT XIII. Quomodo Tiberius Leonem superans, et in carcerem conjiciens, imperator effectus est. Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum ejus invasit, eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.

CAPUT XIV. Quomodo papa Sergius Aquileiensem synodum, nolentem sanctam quintam synodum suscipere, correxit. (0631B) Hoc tempore synodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei, quintum universale concilium suscipere diffidit, (0632A)donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa, et ipsa cum caeteris Christi Ecclesiis annuere consentit. Facta autem est haec synodus Constantinopoli, temporibus Vigilii papae, sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos qui beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem, genuisse affirmabant. In qua synodo catholice est institutum ut beata Maria semper virgo Θεοτόκος diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed vere Deum et hominem genuit.

CAPUT XV. De Theodaldo rege Anglorum, quomodo Romam veniens baptizatus est, statimque obiit. His diebus Cedoaldus rex Anglorum Saxonum, qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum (0632B)conversus Romam properavit. Qui ad Cunibertum regem veniens, ab eo mirifice susceptus est: is cum (0633A)Romam pervenisset, a Sergio papa baptizatus, Petrusque est appellatus, et adhuc in albis constitutus, ad regna coelestia migravit. Cujus corpus in basilica beati Petri sepultum est, et hoc super se epitaphium descriptum habet: Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos, Exuvias, proceres, moenia, castra, lares, Quaeque patrum virtus et quae congesserat ipse Cedoald armipotens, liquit amore Dei, Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes, Cujus fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque jubar radianti carperet haustu, Ex quo vivificus splendor ubique fuit, Perspiciensque alacer recidivae praemia vitae, Barbaricam rabiem nomen et inde suum. Conversus convertit ovans, Petrumque vocari Sergius antistes jussit ut ipse pater. (0634A)Fonte, renascentis quem Christi gratia purgans, Protinus albatum vexit in arce poli. Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cujus consilium nullus adire potest. Sospes enim veniens supremo ex orbe Britanni, Per varias gentes, per freta, perque vias, Urbem Romuleam vidit, templumque verendum Aspexit Petri, mystica dona gerens. Candidus inter oves Christi sociabilis ibit, Corpore nam tumulum, mente superna tenet. Commutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse vides.

CAPUT XVI. Quomodo regnum Francorum apud Gallias sub majoribus domus regiae esse coeperit. Hoc tempore apud Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui majores domus regalis esse videbantur administrare (0635A)regni potentiam, et quidquid regibus agere mos est, coeperunt, quippe cum coelitus esset dispositum ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo tempore major domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo amabilis, et mirae sanctitatis. Qui post gloriam saeculi Christi servitio se subdens, mirabilis in episcopatu exstitit, ac demum eremiticam vitam eligens, leprosis universa praebens obsequia, continentissime vixit. De cujus mirabilibus apud Mettensem Ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber exstat, ejusdem miracula et vitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro, quem de Episcopis ejusdem civitatis conscripsi, flagitante Angilramno viro mitissimo, et sanctitate praecipuo, praefatae Ecclesiae archiepiscopo, (0635B)de hoc sacratissimo viro Arnulfo quaedam ejus miranda composui, quae modo superfluum duxi replicare.

CAPUT XVII. De morte Cuniberti regis, et regno filii ejus Liutberti. (0636A) Inter haec Cunibertus cunctis amabilis princeps, postquam duodecim annos Langobardorum regnum post patrem solus obtinuit, tandem ab hac luce subtractus est. Hic in campo Coronatae, ubi bellum contra Alachis gessit, in honorem beati Gregorii martyris monasterium construxit. Fuit autem vir elegans, et omni bonitate conspicuus, audaxque bellator. Hic cum multis Langobardorum lacrymis juxta basilicam Domini Salvatoris, quam quondam avus ejusdem Aripertus construxerat, sepultus est, regnumque Langobardorum Liutberto filio, adhuc puerilis (0636B)aetatis, reliquit, cui tutorem Ansprandum virum sapientem et illustrem contribuit.

CAPUT XVIII. De Ragunberto duce Taurinensium, quomodo superato Liutberto regnum invasit, et eo anno occubuit. (0637A) Dehinc elapsis octo mensibus, Ragunbertus dux Taurinensium, quem quondam rex Godebertus cum exstingueretur a Grimoaldo reliquerat parvulum, de quo et superius diximus, cum valida manu veniens adversus Ansprandum, et Rotharit Bergomensium ducem, apud Novarias conflixit, eosque in campo exsuperans, regnum Langobardorum invasit, sed eodem anno mortuus est.

CAPUT XIX. Quomodo Aripertus regnum invasit, et Liutbertum vivum comprehendit, et postea exstinxit. Tunc filius ejus Aripertus, iterum bellum parans, (0637B)pugnavit cum Liutberto rege apud Ticinum, cumque Ansprando, et Ottone, et Tazone, nec non et Rotharit, ac Farone. Sed omnes hos bello exsuperans, Liutbertum infantulum vivum in bello comprehendit. Ansprandus quoque fugiens, in insulam se Commacinam communivit.

CAPUT XX. Quomodo Rotharit apud Bergamum regnans, ab Ariperto captus, vitaque privatus est. (0638A) At vero Rotharit dux, Bergamum civitatem suam rediens, regnum arripuit. Contra quem rex Aripertus cum magno exercitu proficiscens, expugnata primum et capta Laude, Bergamum obsedit, eamque cum arietibus et diversis belli machinis, sine aliqua difficultate, oppugnans, mox cepit, comprehensumque Rotharit pseudo-regem, ejus caput barbamque radens, Taurinis in exsilium retrusit, quique ibidem post aliquot dies peremptus est. Liutbertum vero, quem ceperat, pari modo in balneo vita privavit.

CAPUT XXI. Quomodo Ansprandus in Bojoariam fugiens, cum Theudeberto eorum duce permansit. (0638B) Misit quoque exercitum adversus Ansprandum in insulam Commacinam. Quo comperto, Ansprandus fugit Clavennam, deinde per Curiam Rethorum civitatem venit ad Theudebertum Bojoariorum ducem, et fuit cum eo per novem annos. Exercitus (0639A)vero Ariperti insulam in qua Ansprandus confugerat invadens, ejus oppidum diruit.

CAPUT XXII. Quomodo Aripertus Ansprandi uxorem filiumque ejus et filiam diversis modis deturpavit, et quomodo Liutprandum ad patrem suum in Bojoariam ire permisit. Rex igitur Aripertus, confirmato regno, Sigibrandum Ansprandi filium oculis privavit, omnesque qui ei consanguinitate juncti fuerant diversis modis afflixit. Minorem quoque Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit, quem quia despicabilem personam et adhuc adolescentulum esse perspexit, non solum in ejus corpore vindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut ad patrem suum pergeret, abire permisit. Quod Dei omnipotentis nutu factum (0639B)fuisse, qui eum ad regni gubernacula praeparabat, dubium non est. Igitur Liutprandus ad patrem suum in Bojoariam profectus, ei de suo adventu inaestimabile gaudium fecit. Uxorem vero Ansprandi Theuderadam nomine, rex Aripertus comprehendi fecit. Quae cum se voluntate feminea reginam futuram esse jactaret, naso atque auribus abscissis, decore suae faciei deturpata est. Pari etiam modo et germana Liutprandi, nomine Aurona, deformis effecta est.

CAPUT XXIII Quomodo apud Gallias major domus Anschis Arnulfi filius tunc erat. Hoc tempore apud Gallias in Francorum regnum, Anchis, Arnulfi filius, qui de nomine Anchisae (0639C)quondam Trojani creditur, appellatus, sub nomine majoris domus, gerebat principatum.

CAPUT XXIV. De morte Aldonis apud Forum-Julii, et ducatu Ferdulfi, qui a Sclavis occisus est. Mortuo quoque apud Forum-Julii Aldone, quem dixeramus loci servatorem fuisse, Ferdulfus ducatum suscepit, qui de partibus Liguriae exstitit homo lubricus, et elatus. Qui dum victoriae laudem de Slavis habere cupiens, magna sibi et Forojulianis detrimenta invexit. Is praemia quibusdam Slavis dedit, ut exercitum Slavorum in eamdem provinciam (0640A)sua adhortatione immitterent. Quod ita quoque effectum est. Causa autem magnae in eadem Foro-Julii provincia perditionis ista fuit: irruerunt latrunculi Slavorum super gregem, et pastores ovium, quae in eorum vicinia pascebantur, et de eis praedas abegerunt. Subsecutus est hos rector loci illius, quem sculdahis lingua propria dicunt, vir nobilis, animoque et viribus potens, sed tamen eosdem latrunculos assequi non potuit. Cui exinde revertenti dux Ferdulfus obviam factus est. Quem dum interrogaret quid de illis latrunculis factum esset, Argaid (sic enim nomen habebat) eosdem fugisse respondit. Tunc ei Ferdulfus indignans, ita locutus est: Quando tu aliquid fortiter facere poteris, qui Argaid ab arga nomen deductum habes? Cui ille, (0640B)maxima stimulatus ira, ut erat vir fortissimus, ita respondit: Sic velit Deus, ut non antea ego et tu, Ferdulfe, exeamus de hac vita, quam cognoscant alii quis ex nobis magis est arga. Haec cum sibi invicem vulgaria verba locuti fuissent, contigit non post multos dies ut exercitus Slavorum, pro quorum adventu dux Ferdulfus praemia dederat, cum magnis viribus adventaret. Qui cum castra in summo montis vertice posuissent, et pene ex omni parte difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus dux cum exercitu veniens, coepit eumdem montem circuire, ut per loca planiora super eos posset irruere. Tunc Argaid, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit: Memento, dux Ferdulfe, quod me esse inertem et inutilem dixeris, et vulgari verbo arga vocaveris. Nunc autem ira Dei (0640C)veniat super illum qui posterior e nobis ad hos Slavos accesserit. Et haec dicens, verso equo per asperitatem montis, unde gravis erat ascensus, ad castra contendere coepit Slavorum. Ferdulfus vero opprobrium ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Slavos irrueret, eum per aspera quaeque et difficilia inviaque loca secutus est. Quem suus exercitus turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque Slavi eos per devexa loca supervenire, praeparaverunt se viriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis (0641A)contra eos pugnantes, pene omnes dejectos equis peremerunt, sicque victoriam non viribus, sed casu, adepti sunt. Ibi omnis nobilitas periit Forojulianorum, ibi Ferdulfus dux cecidit, ibi et ille qui eum provocaverat exstinctus est. Tantique ibi viri fortes per contentionis malum et imprudentiae debellati sunt, quanti possent per unam concordiam et salubre consilium multa millia sternere aemulorum. Ibi tamen unus e Langobardis, nomine Munichis, qui pater post Petri Forojulianorum et Ursi Cenetensis ducum exstitit, solus fortiter et viriliter fecit. Is cum de equo dejectus esset, et eum unus de Slavis subito invadens ejus manus fune colligasset, ipse manibus ligatis lanceam ab ejusdem Slavi dextera extrahens, eum cum ipsa percussit, et ligatus per aspera (0641B)se loca dejiciens evasit. Haec ideo vel maxime in hac posuimus historia, ne quid alicui per contentionis malum simile contingat.

CAPUT XXV. De ducatu Corvuli apud Forum-Julii, qui a rege excaecatus est. Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in ejus loco ordinatus est Corvulus, qui pauco tempore ducatum tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose vixit.

CAPUT XXVI. De Pemmone Forojulianorum duce, et de nativitate trium filiorum ejus. (0641C)Deinceps vero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus, et utilis patriae. Hic patre genitus Billonense, qui de Belluno fuerat: sed propter seditionem quam illic fecerat, in Forum-Julii post veniens, ibi pacifice vixit. Hic Pemmo habuit conjugem Ratbergam nomine. Quae cum esset facie rusticana, saepe maritum deprecabatur, ut, se dimissa, aliam uxorem duceret, quam tanti ducis conjugem esse deceret. Sed ipse, ut erat vir sapiens, plus ejus mores, et humilitatem, verecundamque pudicitiam, quam corporis pulchritudinem, sibi complacere dicebat. De hac ergo conjuge tres Pemmo filios, hoc (0642A)est, Ratchis, et Ratchait, et Ahistulfum viros strenuos genuit. Quorum nativitas humilitatem matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis omnium nobilium qui in bello de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis natis pariter nutrivit, ac si et ipsi ab eo geniti fuissent.

CAPUT XXVII. De Gisulfo Beneventanorum duce, quomodo Suram et alia castra invasit. Hac denique aetate, Gisulfus Beneventanorum ductor, Suram Romanorum civitatem, Hirpinos, atque Arcem, pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Joannis papae cum omni sua virtute Campaniam venit, incendia et depraedationes faciens, multos (0642B)captivorum cepit, et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus est, nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis, universos captivos de eorum manibus redemit, ipsumque ducem cum suo exercitu ad propria repedare fecit.

CAPUT XXVIII. De donatione quam Aripertus Romanae Ecclesiae fecit et de duobus Anglorum regibus. Hoc tempore Aripertus rex Langobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae quondam ad jus pertinuerant apostolicae sedis, sed a Langobardis multo tempore fuerant ablatae, restituit, et hanc donationem aureis exaratam litteris Romam direxit. His etiam diebus, duo reges Saxonum, ad vestigia (0642C)apostolorum Romam venientes, sub velocitate, ut optabant, defuncti sunt.

CAPUT XXIX. De Benedicto Mediolanensi archiepiscopo. Tunc quoque venit Benedictus archiepiscopus Mediolanensis Romam, et causam egit pro Ecclesia Ticinensi. Sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses episcopi a Romana fuerant Ecclesia consecrati. Fuit autem isdem venerabilis Benedictus archiepiscopus, vir egregiae sanctitatis, de quo per universam Italiam bonae opinionis fama flagravit.

CAPUT XXX. De morte Trasemundi Spoletani ducis, et ducatu filii ejus Faroaldi. (0643A) Igitur defuncto Trasemundo duce Spoletanorum, Faroaldus ejus filius in loco patris est subrogatus. Denique Wachilapus germanus fuit Trasemundi, et cum fratre pariter eumdem rexit ducatum.

CAPUT XXXI. De Justiniano imperatore, quomodo iterum regnum invasit, et suos rebelles occidit. At vero Justinianus qui amisso principatu in Ponto exsulabat, auxilio Terebelli Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum ejus usurpaverant, cepit, et in medio circo coram omni (0643B)populo jugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham Constantinopolitanum, erutis oculis, Romam misit, Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exsulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum papam ad se venire jubens, honorifice suscepit, (0644A)ac remisit. Quem prostratus in terram pro suis peccatis intercedere rogans, cunctas ejus Ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Pontum mitteret ad comprehendendum Philippicum, quem ibi relegaverat, multum eum isdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet sed tamen inhibere non potuit.

CAPUT XXXII. Quomodo Philippicus Justinianum peremit, et Augustale decus invasit. Exercitus qui missus contra Philippicum fuerat ad partem Philippici se contulit, eumque imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Justinianum veniens, cum eo ab urbe milliario duodecimo pugnavit, (0644B)vicit, et occidit, regnumque ejus adeptus est. Imperavit autem Justinianus cum filio Tiberio in hac secunda vice annos sex, quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit. Qui post iterum assumpto imperio, quoties defluentem guttam rheumatis manu (0645A)detersit, pene toties aliquem ex iis qui contra eum fuerant jugulari praecepit.

CAPUT XXXIII. De obitu Petri architae, et sacerdotio Serem. Mortuo denique his diebus patriarcha Petro, Aquileiensis regimen Ecclesiae suscepit Serenus, qui fuit vir simplicitate praeditus, et ad Christi servitium pronus.

CAPUT XXXIV. Quomodo Philippicum Anastasius superavit. At vero Philippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam in imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu ejectum, ad gubernandum monasterium suum, Pontum redire praecepit. Hic Philippicus Constantino papae litteras (0645B)pravi dogmatis direxit, quas ille cum apostolicae sedis consilio respuit. Et hujus rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta sex sanctarum synodorum universalium retinent. Nam et hujusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Philippicus jusserat auferri, statuitque populus Romanus, ne haeretici imperatoris nomen, aut chartas, aut figuram solidi, susciperent. Unde nec ejus effigies in ecclesiam introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum. Hic cum annum unum et sex menses regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens, eum regno expulit, oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scholasticum (0646A)patricium et exarchum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et sancti sexti concilii praedicatorem esse declaravit.

CAPUT XXXV. Quomodo Ansprandus, auxiliante sibi Theudeberto, cum Bojoariis Aripertum superavit, et de morte Ariperti in flumine; et de fuga germani ejus Cuniberti, et regno Ansprandi, et Luitprandi filii ejus. Igitur postquam Ansprandus apud Bojoariam jam novem expletis annis exsulasset, promoto tandem Theudeberto decimo anno Bojoariorum, ductor exercitu venit Italiam, pugnavit cum Ariperto, et facta est ex utraque parte multa strages populorum. Sed quamvis ad extremum nox praelium diremisset, certum tamen est Bojoarios terga praebuisse, et Ariperti (0646B)exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripertus in castris manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc facto desperationem, et adversariis audaciam, praebuit. Qui postquam in civitatem ingressus est, et sensisset quia pro hoc facto suum exercitum offensum haberet, mox arrepto consilio ut in Franciam fugeret, quantum sibi utile duxit, e palatio aurum sustulit. Qui dum trans fluvium Ticinum gravatus auro natare voluisset, ibi corruens suffocatus aquis exstinctus est. Cujus in crastinum diem corpus inventum, in palatio ornatum, ac deinde ad basilicam Domini Salvatoris, quam antiquitus Aripertus construxerat, perlatum, ibique sepultum est. Hic in (0647A)diebus quibus regnum tenuit noctu egrediens, et hac illacque pergens, quid de eo a singulis civitatibus diceretur per semetipsum explorabat, ac diligenter qualem justitiam singuli judices populo suo facerent investigabat. Hic advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus, sive pelliciis, utebatur, utque minus Italiae insidiarentur, nunquam eis pretiosa vina, vel caeterarum rerum delicias ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragunberto, sive solus, usque ad annum duodecimum. Fuit quoque vir pius, eleemosynis deditus, ac justitiae amator. In cujus temporibus, terrae ubertas nimia, sed tempora barbarica. Hujus germanus Guntbertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad suae mortis diem permansit. Huic fuerunt (0647B)filii tres, quorum qui major natu exstitit, Raginbertus nomine, nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cujus Ariperti funus, Ansprandus, Langobardorum regno potitus, tres menses solummodo regnavit: vir per omnia egregius, et cujus sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes Langobardi hujus interitum, Liutprandum ejus filium in regali constituunt solio. Quod Ansprandus dum adhuc viveret audiens, valde laetatus est.

CAPUT XXXVI. Quomodo Theodosius Anastasium superavit, et regnum invasit, et de inundatione Tiberis. (0648A) Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Saracenos direxit. Cujus exercitus ad aliud versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit, atque coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius apud Aream civitatem Anastasium gravi praelio vicit; datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbyterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem illam venerandum in qua sancta synodus erat depicta, et a Philippico fuerat dejecta, pristinum in locum erexit. (0648B)His diebus Tiberis fluvius ita inundavit, ut, alveum suum egressus, multa Romanae fecerit exitia civitati, ita ut in via Lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Milvium aquae se distendentes conjungerent.

CAPUT XXXVII. De gente Anglorum, et rege Francorum Pippino, et bellis ejus, et quia ei Karolus suus filius successit. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et primates, divini amoris instinctu Romam venire consueverunt. Apud regnum Francorum tunc temporis Pippinus (0649A)obtinebat principatum. Fuit autem vir mirae audaciae, qui hostes suos aggrediendo statim conterebat. Nam supra suum quemdam adversarium Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo irruit, eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et maxime cum Rathodo Frisionum rege, fortiter gessit. Hic et alios filios habuit, sed ex his Carolus praecipuus exstitit, qui ei post in principatu successit.

CAPUT XXXVIII. Quomodo Liutprandus rex Rotharit suum rebellem occidit, et de audacia ejusdem regis. At vero Liutprandus rex cum in regno confirmatus esset, eum Rotharit ejus consanguineus perimere voluit. Is enim convivium ei in domo sua apud Ticinum (0649B)praeparavit, in qua domo viros fortissimos, qui regem convivantem exstinguerent, armatos abscondit. Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari praecepit; quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum ipse manu pertractans reperit. Qui Rotharit cum se detectum cognovisset, statim post se exsiliens spatam evaginavit, ut regem percuteret. E contra rex suum ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus, nomine Subo, Rotharit a tergo comprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem Rotharit et alii insilientes eum ibidem occiderunt. Quatuor vero ejus filii qui non aderant, ubi inventi ibi perempti sunt. Fuit autem rex Liutprandus, vir multae audaciae, ita ut cum eum duo armigeri ejus occidere cogitarent, (0649C)et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus egressus est, mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem quia eum occidere (0650A)cogitaverunt improperavit. Quod ut facere deberent hortatus est. Qui statim ejus pedibus provoluti, ei sunt cuncta quae machinati erant professi. Et de aliis quoque similiter fecit. Sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit.

CAPUT XXXIX. De morte Gisulfi ducis Beneventani, et ducatu filii ejus Romoaldi. Defuncto itaque Gisulfo Beneventanorum duce, Samnitum populus Romoaldum ejus filium ad regendum se sublimavit.

CAPUT XL. Quomodo beatus Petronax monasterium sancti Patris Benedicti apud Cassinum reparavit, et de monasterio sancti Vincentii. (0650B)Circa haec tempora Petronax civis Brexianae urbis, divino amore compunctus, Romam venit, hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae, Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Patris Benedicti perveniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris, jam ante residentibus, habitare coepit, qui eumdem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante misericordia, et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, jamque evolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium, Pater effectus, sub sancto regulae jugo, et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit, atque (0650C)hoc sanctum coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronaci in sequenti tempore sacerdotum praecipuus, et Deo dilectus pontifex (0651A)Zacharias plura adjutoria contulit, libros scilicet sanctae Scripturae, et alia quoque quae ad utilitatem monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus Pater Benedictus suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium vero beati Vincentii martyris, quod juxta Vulturni Fluminis fontem situm est, et nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est, Tato, Taso, et Paldo, jam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi Autberti ejusdem monasterii abbatis, in volumine quod de hac re composuit, scripta significant. Superstite sane adhuc beato papa Gregorio Romanae sedis, Cumanum castrum a Langobardis Beneventanis pervasum est; sed a duce Neapolitano noctu superveniente quidam ex Langobardis (0651B)capti, quidam perempti sunt; castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cujus castri redemptione pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit.

CAPUT XLI. Quomodo defuncto imperatore Theodosio, Leo ei successit in regno. Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui (0652A)uno solummodo imperium rexerat anno, ejus in locum Leo Augustus subrogatur.

CAPUT XLII. Quomodo Carolus Francorum princeps Reginfridum superavit. Apud Francorum quoque gentem Pippino vita exempto, ejus filius Carolus, de quo praemiseramus, licet per multa bella, et certamina, de manu Reginfridi principatum sustulit. Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus aufugit, ac primum contra Reginfridum cum paucis bis terque certamen iniit, novissimeque eum apud Vinciacum magno certamine superavit. Cui tamen unam, hoc est, Andegavensem civitatem ad habitandum concessit. Cunctam vero Francorum gentem, ipse gubernandam (0652B)suscepit.

CAPUT XLIII. Quomodo Liutprandus rex donationem Ecclesiae confirmavit, et quomodo filiam Theudeberti in conjugium accepit. Eo tempore Liutprandus rex, donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae Ecclesiae confirmavit. (0653A)Nec multum post idem regnator Guntrudam filiam Bajoariorum ducis, apud quem exsularat, in matrimonium duxit, de qua unam solummodo filiam genuit.

CAPUT XLIV. Quomodo Faroaldus classem invasit, et quia Theudo Bojoariorum dux ad apostolorum limina Romam venit. Per haec tempora Faroaldus Spoletanorum ductor classem Ravennatium civitatem invasit; sed jussu regis Liutprandi, eadem Romanis reddita est. Contra hunc Faroaldum ducem, filius suus Trasemundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum ejus invasit. His diebus Theudo Bojoariorum gentis dux, orationis gratia, Romam ad beatorum apostolorum (0653B)vestigia venit.

CAPUT XLV. Quod defuncto Sereno patriarcha, Calistus regimen Ecclesiae suscepit; et de bello Pemmonis adversus Slavos. Apud Forum-Julii igitur, sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus vir egregius, qui erat Tarvisianae Ecclesiae archidiaconus, annitente Liutprando principe, Aquileiensem Ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore, Pemmo Forojulianis praeerat Langobardis. Is cum jam nobilium, quos cum suis natis nutrierat, filios ad juvenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius venit, immensam Slavorum multitudinem, in locum qui Lauriana dicitur adventasse. Cum quibus ille juvenibus (0653C)super eosdem Sclavos tertio irruens, magna eos clade prostravit, nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit, quam Sigualdus, qui erat jam aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et secunda vice, juxta voluntatem (0654A)suam, se de Sclavis ultus esset, tertia vice, prohibente duce, et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed ita eis respondit: Jam satis, inquit, meorum filiorum mortem vindicavi, etiam si advenerit, laetus suscipiam mortem. Factumque est; et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo vero cum multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit, atque ex illo jam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Forojulianorum arma formidare.

CAPUT XLVI. De adventu Saracenorum in Hispaniam, et quomodo eos Carolus et Eudo in Gallia superaverunt. Eo tempore gens Saracenorum in loco qui Septem (0654B)dicitur ex Africa transfretantes, universam Hispaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus et parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam, quasi habitaturi, ingressi sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in unum se conjungentes, contra eosdem Saracenos pari consilio dimicarunt. Nam irruentes Franci super eos, trecenta septuaginta quinque millia Saracenorum interemerunt. Ex Francorum vero parte, mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque cum suis super eorum castra irruens, pari modo multos interficiens, omnia devastavit.

CAPUT XLVII. Quomodo Saraceni Constantinopolim obsederunt, et a Bulgaribus devicti sunt. (0654C) Hoc etiam tempore eadem Saracenorum gens cum immenso exercitu veniens, Constantinopolim circumdedit, ac per continuum triennium obsedit, donec multa instantia ad Deum clamantibus civibus, plurimi eorum fame et frigore, bello et pestilentia, perirent, (0655A)ac sic pertaesi obsidionis, abscederent. Qui inde egressi, Bulgarum gentem, quae est super Danubium, bello aggrediuntur. Et ab hac quoque victi, ad suas naves refugiunt, quibus cum altum peterent, ingruente subito tempestate, plurimi, etiam mersis sive contritis navibus, perierunt. Intra Constantinopolim vero trecenta millia hominum pestilentia interierunt.

CAPUT XLVIII. Quomodo Liutprandus rex corpus beati Augustini Ticinum advexit. Liutprandus vero audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa ubi ossa Augustini episcopi, propter vastationem barbarorum olim translata, et (0655B)honorifice fuerant condita, foedarent, misit eo, et, dato magno pretio, accepit, et transtulit ea in urbem Ticinensem, ibique cum debito tanto Patri honore condidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis pervasa est.

CAPUT XLIX. Quas civitates Romanorum Liutprandus rex invasit, et de deterioribus factis Leonis Augusti. (0656A) Eo tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, classem invasit atque destruxit. Tunc patricius Paulus ex Ravenna misit qui pontificem interimerent. Sed Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletanis in Salario ponte, et ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennatium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator apud Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit. Romano quoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit, sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus, vel Venetiarum, (0656B)talibus jussis uno animo restiterunt, et nisi eos prohibuisset pontifex, imperatorem super se constituere fuissent aggressi. Rex quoque Liutprandus castra Aemilia, Foronianum, et Montem Bellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim, Auxiniumque, (0657A)invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium pervasit; sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus Leo Augustus ad pejora progressus est, ita ut compelleret omnes Constantinopoli habitantes, tam vi quam blanditiis, ut deponerent, ubicunque haberentur, imagines tam Salvatoris quam sanctae ejus Genitricis, vel omnium sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari fecit. Et quia plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite truncati, alii corporis parte multati sunt. Cujus errori Germanus patriarcha non consentiens, a propria sede depulsus est, et ejus in loco Anastasius presbyter ordinatus est.

CAPUT L. De Romoaldo Beneventano duce, et Gisulfo filio ejus. (0657B) Romoaldus denique dux Beneventi uxorem sortitus est, Guntbergam nomine, quae fuit filia Auronae Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum appellavit. Habuit rursum post hanc et aliam conjugem, nomine Ravigundam, filiam Galdoaldi Brexiani ducis.

CAPUT LI. De inimicitiis Pemmonis contra Calistum patriarcham. Gravis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit. Causa autem hujus discordiae ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro (0657C)Juliensi, cum voluntate superiorum ducum intra Forojuliani castri muros habitavit, ibique sui (0658A)episcopatus sedem statuit. Quo vita decedente, Amator in ejus loco ordinatus est. Usque ad eumdem enim diem superiores patriarchae, quia in Aquileia, propter Romanorum incursionem, habitare minime poterant, sedem non in Foro-Julii, sed in Cormones, habebant. Quod Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in ejus dioecesi, cum duce et Langobardis habitaret episcopus, et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret. Quid plura? Contra eumdem Amatorem episcopum egit, eumque de Forojulii expulit, atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux, contra eumdem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit, apprehensumque eum ad castellum Pontium, quod supra mare situm est, duxit, indeque (0658B)eum in mare praecipitare voluit. Sed tamen, Deo inhibente, minime fecit, intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentavit. Quod rex Liutprandus audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni auferens, Ratchis ejus filium in ejus loco ordinavit. Tunc Pemmo cum suis disposuit ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis ejus filius a rege supplicando obtinuit patri veniam, eumque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia quod nihil mali pateretur ad regem cum omnibus Langobardis cum quibus consilium habuerat perrexit. Tunc rex in judicio residens Pemmonem et ejus duos filios, Ratchait et Ahistulfum, Ratchis concedens, eos post suam (0658C)sedem consistere praecepit. Rex vero, elevata voce, omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominative (0659A)comprehendere jussit. Tunc Ahistulfus dolorem non ferens, evaginato pene gladio regem percutere voluit, nisi eum Ratchis suus germanus cohibuisset. Hoc modo iis Langobardis comprehensis, Hersemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis insequentibus, ipse se viriliter defensans, in basilicam beati Michaelis confugit. Ac deinde solus regis indulgentia impunitatem meruit, caeteris longo tempore in vinculis excruciatis.

CAPUT LII. Bellum Ratchis contra Sclavos. Ratchis denique apud Forum-Julii dux, ut dixeramus, effectus, in Carniolam, Sclavorum patriam, cum suis ingressus, magnam multitudinem Sclavorum (0659B)interficiens, eorum omnia devastavit. Ubi cum Sclavi super eum subito irruissent, et ipse adhuc lanceam suam ab armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit, clava quam manu gestabat, percutiens, ejus vitam exstinxit.

CAPUT LIII. Quomodo Rex Liutprandus Pippino Caroli regis filio capillum totondit. Circa haec tempora Carolus, princeps Francorum, Pippinum suum filium ad Liutprandum direxit, ut ejus juxta morem capillum susciperet. Qui ejus caesariem incidens, ei pater effectus est, multisque eum ditatum regiis muneribus, genitori remisit

CAPUT LIV. Saraceni rursum Gallias repetentes a Francis superantur, et quomodo Liutprandus in solatium Francorum ivit. (0659C) Per idem tempus Saracenorum exercitus, rursum (0660A)in Galliam introiens, multam devastationem fecit. Contra quos Carolus non longe a Narbona bellum committens, eos sicut et prius, maxima caede prostravit. Iterato Saraceni Gallorum fines ingressi, usque ad Provinciam venerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti sunt. Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Saracenos auxilium poposcit. Qui nihil moratus, cum omni Langobardorum exercitu in ejus adjutorium properavit. Quo comperto, gens Saracenorum mox ab illis regionibus aufugit. Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit. Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor exstitit, praeter quod semel in Arimino, eo absente, ejus exercitus caesus est, et alia (0660B)vice cum apud vicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula, vel xenia, vel singularum Ecclesiarum dona deferebant a Romanis irruentibus caesa vel capta est. Rursus cum Ravennam Hildebrandus regis nepos et Peredeo Vincentinus dux obtinerent, irruentibus subito Veneticis, Hildebrandus ab eis captus est, Peredeo viriliter pugnans occubuit. In sequenti quoque tempore Romani solita elatione turgidi, congregati universaliter, habentes in capite Agathonem Perusinorum ducem, venerunt ut Bononiam comprehenderent, ubi tunc Walcari, Peredeo et Rothari morabantur in castris. Qui super Romanos irruentes, multam de eis stragem fecerunt, reliquosque fugam petere compulerunt.

CAPUT LV. De Trasemundo duce Spoletano, et Gisulfo Beneventano, et Gregorio et regno Hilprandi. (0660C) His diebus Trasemundus contra regem rebellavit. (0661A)Super quem rex cum exercitu veniens, ipse Trasemundus Romam fuga petiit. In cujus loco Hildericus ordinatus est. Mortuo autem Romualdo juniore Beneventanorum duce, qui viginti et sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus ejus filius adhuc parvulus remansit. Contra quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt exstinguere. Sed Beneventanorum populus, qui suis ductoribus semper fidelis exstitit, eos peremerunt, sui ducis vitam servantes. Qui Gisulfus cum propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset, Liutprandus rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit, et apud Beneventum (0662A)suum nepotem Gregorium ducem ordinavit. Cui in matrimonio uxor sociata Giselberga nomine fuit. Ita rex Liutprandus rebus compositis, ad suum solium remeavit. Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Conibergam, nobili ortam progenie, in matrimonium junxit. Ipse rex eo tempore in languorem decidens, morti approximavit. Quem Langobardi vita excedere existimantes, ejus nepotem Hildeprandum foras muros civitatis, ad sanctae Dei genitricis ecclesiam, quae ad Perticas dicitur, in regem levaverunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in ejus conti summitate, (0663)(0665)(0667A)cuculus avis volitando veniens, insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc portento visum est significari, ejus principatum inutilem fore. Rex autem Liutprandus cum hoc cognovisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum regni sui consortem habuit. Evolutis dehinc aliquot annis, Trasemundus, qui Romam fugerat, Spoletum rediens, Hildericum exstinxit, rursumque contra regem rebellionis audaciam sumpsit.

CAPUT LVI. Quia mortuo Gregorio Gothschalcus in Benevento dux factus est; et quomodo rex Liutprandus bellum in Pentapoli gessit. At vero Gregorius dum apud Beneventum annis septem ducatum gessisset, vita exemptus est. Post (0667B)cujus obitum Godeschalcus dux effectus, annis tribus Beneventanis praefuit; cui in conjugio uxor sociata nomine Anna fuit. Rex ergo Liutprandus talia de Spoleto, sive Benevento, audiens, rursum cum exercitu Spoletum petiit. Qui Pentapolim veniens, dum a Fano civitate forum Sempronii pergeret, in silvam quae in medio est, Spoletani se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui intulerunt. Qui rex in novissimo loco Ratchis ducem et ejus fratrem Ahistulfum, cum Forojulianis constituit. Supra quos Spoletani et Romani irruentes, aliquos ex eis vulneraverunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes, viriliterque certantes, (0667C)multisque trucidatis, se suosque inde, praeter, ut dixi, paucos sauciatos, exemerunt. Ibi quidam Spoletanorum fortissimus, Berto nomine, nominative Ratchis acclamans, armis instructus super eum venit. Quem Ratchis subito percutiens, equo dejecit. Cumque ejus socii eum perimere vellent, eum pietate solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans silvam ingressus evasit. Super Ahistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletani a (0668A)tergo venientes, unum eorum adversa cuspide feriens, de eodem ponte dejecit; alterum vero subito ad eum conversus, vita privatum post socium mersit.

CAPUT LVII. Liutprandus quid Spoleti egerit. Godeschalcus, audiens adventum ejus Beneventum, fugiens a Beneventanis exstinctus est. At vero Liutprandus, Spoletum perveniens, Trasemundum ducatu expulit, eumque clericum fecit. Cujus in loco Agibrandum suum nepotem constituit. Cum vero Beneventum properaret, Godeschalcus, audito ejus adventu, navem conscendere atque in Graeciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cunctam supellectilem suam in navim imposuisset, (0668B)et novissime ille ascendere vellet, irruentibus Beneventanis Gisulfi fidelibus, exstinctus est. Uxor sane illius cum omnibus quae habebat Constantinopolim perlata est.

CAPUT LVIII. Idem quid Beneventi egerit. De Baodolino mirae sanctitatis viro. Huic par Theudelapius, et Petrus Ticinensis episcopus. Tunc rex Liutprandus Beneventum perveniens, Gisulfum suum nepotem iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita compositis, ad suum palatium remeavit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis civitatis situm est, et (0668C)coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque Bardonis alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificavit. In Olonna nihilominus suo probastio miro opere, in honorem sancti Anastasii martyris, Christo domicilium statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula divina templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum Domini Salvatoris aedificavit, et (0669A)quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos instituit, qui ei quotidie divina officia decantarent. Hujus regis temporibus fuit in loco cui Forum nomen est, juxta fluvium Tanarum, vir mirae sanctitatis Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi gratia suffragante, refulsit. Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiavit. Denique cum rex Liutprandus in Urbem silvam venatum isset, unus ex ejus comitibus, cervum sagitta percutere nisus, ejusdem regis nepotem, hoc est, sororis ejus filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit. Quod rex cernens, valde enim eumdem puerum amabat, cum lacrymis ejus incommodum lamentari coepit, statimque unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret, eumque peteret, ut (0669B)pro vita ejusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad servum Dei pergeret, puer defunctus est. Cui Christi famulus ad se pervenienti, ita dixit: Scio quam ob causam veneris, sed illud quod postulas jam fieri non potest, quia puer ille defunctus est. Quod cum is qui missus fuerat regi quod a servo Dei audierat renuntiasset, rex licet doluerit quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia vir Domini Baodolinus spiritum prophetiae habuerit, aperte cognovit. Huic quoque non dissimilis (0670A)apud Veronensem civitatem Theudelapius nomine fuit, qui inter miranda quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant ventura praedixit. Eo quoque tempore floruit vita, vel actibus, Ticinensis Ecclesiae episcopus Petrus, qui quia regis erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege apud Spoletum exsilio fuerat retrusus. Huic beati martyris Sabini ecclesiam frequentanti isdem venerabilis martyr praenuntiavit, quod episcopus apud Ticinum futurus esset. Qui postea, cum id fuisset factum, basilicam eidem beato martyri Sabino, in solo proprio, apud eamdem civitatem construxit. Hic inter reliquas optimae vitae quas habuit virtutes, etiam virginitatis flore decoratus enituit. Cujus nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore gestum est, in loco proprio (0670B)ponemus. At vero Liutprandus, postquam triginta et uno anno, septemque mensibus, principatum obtinuit, jam aetate maturus, hujus vitae cursum explevit. Corpusque ejus in basilica beati Adriani martyris, ubi et ejus requiescit genitor, sepultum est. Fuit autem vir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum, et pacis amator; bello potens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil, eleemosynis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, (0671A)legum augmentator. Hic initio regni sui, Bojoariorum plurima castra cepit, plus semper orationibus, (0672A)quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Avarumque pacem custodiens.

(no appara