Migne Patrologia Latina Tomus 8
MarVic.DeGeDiV 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De generatione Divini Verbi
I. Magnam tuam intelligentiam quis fascinavit, o generose Candide? De Deo dicere, supra hominem audacia est. Sed quoniam inditus est animae nostrae νοῦς ἠθικὸς, et spiritus desuper missus ad figurationes intelligentiarum inscriptas ex aeterno in anima nostra: movet ineffabiles res ad investigabilia mysteria Dei voluntatum atque operationum, quasi mentis elatio animae nostrae. Vult enim videre, et etiam nunc in tali sita corpore, quod difficile est intelligere solum, edicere autem impossibile. Dicit enim beatus Paulus: O altitudo divitiarum sapientiae et cognoscentiae Dei, quomodo ininvestigabilia sunt judicia Dei, et sine vestigiis ejus viae (Rom. XI, 33)! Dicit etiam Esaias: Quis cognovit mentem Domini, aut quis fuit ejus consiliator (Isa. XL, 13)? Vides igitur quanti constat cognitio de Deo. Sed quoniam de divina generatione scribis tam audenter: et nos tibi primo quidem de scripturis ostendemus, filii Domini Jesu Christi generationem aeternam. An scripturas quas legimus, vanas opinaris? Si ut nomine, sic et re Christianus est quispiam; necesse habet venerari scripturas, inclamantes Dominum Jesum Christum. Si igitur necesse tibi est scripturas recipere; est et necessarium ea quae in ipsis de Christo dicuntur, sic quemadmodum dicuntur, accipias et credas. Dicunt autem Jesum Christum Filium Dei esse unigenitum, ut dicit David propheta: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Et Paulus Apostolus: Quia ipse proprio suo filio non pepercit (Rom. VIII, 32). Et rursus: Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi (Ephes. I, 3). Deinde et ipse Jesus Christus frequenter dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Et: Qui videt me, videt et patrem meum (Joan. XIV, 9). Et: Ego in patre, et pater in me est (Ibid. 10, 11). Haec dicens Deus fuit, si mentitus non est: si autem mentitus est, non opus Dei omnimodis perfectum. Saepe et multi et millies dicunt ista: an tibi non apparet dici haec ita ubique?
II. Audi de nobis aliud. Nos dicimus esse nobis patrem Deum, et eum quam maxime. Quae causa, et juxta quid? Quoniam, inquam, charitate praedestinavit nos in adoptionem per Christum (Ephes. I, 5). Numquid et Christum per adoptionem filium Deus habet? Nullus id ausus est dicere: fortasse nec tu. Videsne, qualis blasphemia ex hoc dicto nascatur? Dicimus esse nos haeredes Deo patri, et per Christum haeredes, per adoptionem existentes filii: et Christum esse verum filium, per quem nobis efficitur esse filios et cohaeredes esse in ipso Christo. Multa dixisti de Christo et vera, et ut se habent: quoniam potentia Dei est, et omnipotens, et universus λόγος, et omnis operatio, et omnis vita et alia plurima. Assecutus ergo est hujusmodi bona, effectus ex iis quae non sunt? Et beatum est, quod non est ex eo quod vere est? Qui sic concipit intellectus, sine Deo est, sacrilegus et plenus blasphemiae. Dominus ipse est super omnia quae sunt, omniaque quae non sunt. Et ipse igitur cum, ut dicis, sit factus ex iis quae non sunt, poterit ipse facere omnia quae sunt ex iis quae non sunt? Attamen Deum, id quod sit et semper sit, non quod aliquando non fuerit, credimus esse. Praestat igitur quod est, et praestat per ineffabilem generationem, et praestat exsistentiam, νοῦν, vitam: non qui sit ista, sed super ista et semper omnia. Si igitur Deus non est quod non est, est autem supra id quod est, vere ὢν, potentia ipsius τοῦ ὄντος, quae operatione in generationem excitata, ineloquibili motu genuit τὸν ὄντα, omnibus modis perfectum, a toto potentiae totum. Deus ergo est totum πρόον: Jesus autem ipsum hoc totum ὂν, sed jam in existentia et vita et intelligentia, universale omnimodis τέλεον ὄν. Hic est finis, hic principium, hic filius, hic πᾶς λόγος, hic qui apud Deum et in Deo λόγος, hic Jesus Christus, ante omnia quae sunt, et quae vere sunt; prima et omnis existentia, prima et omnis intelligentia, primum et omnimodis τέλεον ὂν, ipsum primum ὂν, nomen ante omnia nomina; ab ipso enim omnia nomina, sicut declarabitur. III. Volo autem audire, o mi dulcissime Candide, quid esse aestimas, quod non est. Si enim Deus omnium causa est, et ejus cui est esse, et ejus cui non est esse, causa est Deus. Sed si causa, non est id quod non est. Causa enim ut ὂν est: quippe unde et a qua sit id, cui futurum est ὄν. Et hoc ipso, causa vere super ὄν. Quod igitur nondum ὄν, id est, quod non est; ad hoc, ὂν causa est. Ideo πρόον dicitur: et juxta istam rationem causa est Deus, et eorum quae sunt, et eorum quae non sunt. IV. Definiendum est ergo id quod non est: quod quidem intelligitur et vocatur quatuor modis: juxta negationem omnino omnimodis, ut privatio sit existentis: juxta alterius naturam ad alterius naturam, ut hoc non est illud: juxta nondum esse, quod futurum est et potest esse: juxta id quod super omnia quae sunt, habet est; ut quia non est aliquid istorum, nec convenit cum aliquo eorum. Quid igitur dicimus Deum? τὸ ὂν, ἢ τὸ μὴ ὄν; Sed utique ipsum appellamus ὄν· quoniam eorum quae sunt, pater est. Sed pater eorum quae sunt, non est τὸ ὄν, si nondum sunt ea quorum pater est. Hoc non licet dicere, hoc nefas est intelligere, eorum quae sunt, μὴ ὂν causam appellare. Causa enim prior est ab iis quorum causa est. Supremum ὂν igitur Deus est; et juxta quod supremum est, μὴ ὂν Deus dicitur: non per privationem universi ejus quod sit, sed ut aliud ὂν ipsum, quod est μὴ ὂν: juxta ea quae futura sunt, τὸ μὴ ὄν: juxta quod causa est ad generationem eorum quae sunt, τὸ ὄν. V. Verum est igitur dicere Deum patrem τοῦ ὄν, juxta causam eorum quae sunt, et eorum quae non sunt. Voluntate igitur Dei in generationem veniunt et quae sunt, et quae non sunt. Et non aestimes quae non sunt, quasi per privationem eorum quae sunt. Nihil enim istorum neque existit, neque intelligitur. Si enim mundus et omnia superna subsistunt, omnia et sunt. Nullum enim μὴ ὄν, juxta privationem: sed subintelligentia quaedam est, ab iis quae sunt, privationem eorum subintelligere, non subsistentis, ne ipsius quidem subintelligentiae, nec sic existentis, ut eorum quae sunt. Quaedam vero quae non sunt, quodammodo sunt, ut ipsa quae nunc quidem sunt: quae post generationem et sunt et dicuntur, et ante generationem aut in potentia sua aut in idea fuerunt. Sed unde vel ex quo generata sunt? Secundum illos modos scilicet; juxta alterius naturam, et juxta id quod nondum est, quod futurum est, et potest esse. VI. Primo ergo Deus et super quae sunt est, et super quae non sunt: quippe generator ipsorum et pater, juxta quod causa est. Deinde secundum generationem a Deo aut secundum effectionem, quae sunt apparuerunt. Apparuerunt autem et μὴ ὄντα. Ipsorum autem quae sunt, alia sunt vere quae sunt, alia quae sunt, alia quae non vere non sunt, alia quae non sunt. At illa quae vere non sunt, non recipit in esse plenitudo Dei. Juxta enim id quod est esse, et id quod est aliquo modo esse, plenitudo Dei. Plenitudo enim est τῇ μόνῃ ἐμφάσει existente in intelligentia eorum quae vere non sunt: quae juxta subjectionem, ab his quae non vere quidem sunt. Quodam tamen modo νοῦς cuncta incipiens, imaginata est circa id quod vere non est. VII. Audi quemadmodum dico. Sunt quaedam ejusmodi, quae sunt natura manifesta, sicut quae sunt et omnia supercoelestia: ut τὸ πνεῦμα, καὶ ὁ νοῦς, ἡ ψυχὴ, τὸ νόημα, ἡ παιδεία, ἡ ἀρετὴ, ὁ λόγος, opinio, perfectio, sententia, vita, intelligentia: et adhuc superius, existentialitas, vitalitas, intelligentitas: et adhuc super omnia ista, ὂν μόνον: et istud ὅ ἐστι ἓν μόνον ὄν. In ista si ἡμῶν νοῦς recte ingreditur, comprehendit ista et ab his formatur: et stat intelligentia, jam non in confusione inquisitionis existens. Sed quoniam intelligentia talis de altero est, comprehensio et definitio quaedam efficitur. Alia ὄντα solum ὄντα esse intelligimus: quoniam in eo quod quidquid tale est, alterius est et aliud, ut intellectuale ad intellectibile. Ergo intellectibilia sunt ea quae vere sunt: alia quae tantum sunt, intellectualia. Sunt autem ista omnia, animarum in natura intellectualium, nondum intellectum habentium; quae sunt, sed ad intelligentiam accommodata. Excitatus enim in anima ὁ νοῦς, intellectualem potentiam animae illustrat et illuminat, et intellectuat ac figurat: et innascitur animae intelligentia atque perfectio. Idcirco et substantia dicitur anima, quoniam omnis substantia subjectum est. Subjectum autem alteri alicui subjacet: subjacet autem anima τῷ νόει,: et πνεύματι ἁγίῳ ἡ ὕπαρξις τῆς ψυχῆς. Substantia igitur anima. VIII. Omnia ergo quae animae sunt, solum ὄντα sunt, non quae vere sunt. Anima igitur comprehendit quae vere sunt: quoniam si ingreditur νοῦς in animam intellectualem, comprehendit item et ὄντα ἀληθῶς: intelligit enim anima quoniam anima est: et sic ab iis ἃ ἀληθῶς ὄντα εἰσὶ, intelligentia efficitur eorum quae sunt. At vero alia quae non vere non sunt, et quae non sunt, ab istis intelligentiam sumunt per conversionem intelligentiae τοῦ ὄντος. Etenim non intelligitur τὸ μὴ ὂν secundum quod non ens: sed juxta τὸ ὂν intelligitur τὸ μὴ ὂν. Accipitur ergo τὸ μὴ ὂν, quasi quaedam exterminatio τοῦ ὄντος. Exterminatio autem infiguratum quoddam est, et non est ut ὄν. Omne enim τὸ ὂν in existentia vel qualitate figuratum et vultuatum est. Infiguratum autem, quoddam aliquid est: ideo τὸ μὴ ὂν aliquid quodammodo est. Sunt ergo τὰ μὴ ὄντα: et ideo etiam sunt quae vere non sunt: et potiora sunt ad id quod est esse, ea quae non vere non sunt, quam quae μὴ ὄντα sunt. Propter quod efficitur τῶν ὄντων quidam naturalis ordo τοῦ ὄντος, τὰ ὄντα. IX. Diximus ergo quae sunt, et etiam quae vere sunt. Dicamus nunc quae sint quae vere non sunt, et quae sint quae non sunt. Intelligibilis et intellectualis cum sit Dei essentia et potentia, juxta intelligentiam apparuerunt cuncta quae sunt. Sed intelligentia dupliciter operatur: sua propria potentia intellectuali, et juxta limitationem intelligendi, etiam sensu. Rursus autem sensus, simulacrum cum sit intellecti et limitamentum intelligendi, si perfecte percipit operationem intelligentiae quae illum fortificat in operari atque agere, efficitur sensus propinquus atque vicinus purae intelligentiae. Et ista est quae coelestia comprehendit, et ea quae in aethere, et ea quae in natura et ea quae in ὕλῃ gignuntur et regignuntur, et alia hujusmodi quorum est potentia in sensuali intelligentia: et est illud esse quodammodo esse et non esse. Coelum etenim, et omnia in eo, et universus mundus ex ὕλῃ consistens et specie, in commixtione est: ergo non est simpliciter. Hujus ergo mundi quae partes sunt, participantes animae intellectualis potentiae et naturae, sunt in natura eorum quae non vere non sunt. Utuntur enim intelligentia, sed juxta sensum intelligentia, et sunt juxta sensum versibilia et mutabilia, juxta vero intelligentiam inversibilia et immutabilia. Quomodo autem sensus istud apprehendit? Sed non apprehendit nisi qualitates; substantiam autem, id est subjectum, nec percipit nec apprehendit: versibiles enim sunt qualitates; substantia vero inversibilis. Cum autem anima sit substantia, tamen est versibilis. Quomodo istud? Sic habeto.
X. Cum suscipit anima et intelligit quae sunt in mundo, si illa intelligit quae sunt animalia et animata; in eo quod est habere animam, sunt quae non vere non sunt. Quodam enim modo μὴ ὄντα, juxta quod animam habent: quodam modo μὴ ὄντα juxta id quod conversibilem ὕλην habent et qualitates versibiles: et sunt haec quae diximus μὴ ὄντως μὴ ὄντα. Cum autem intelligimus sub anima ὕλην (in anima dico ὕλην, quidquid sine intellectuali anima est, circumlato sensu) ipsa comprehendit circa qualitates quasi μή ὄντα quae sunt: sunt enim versibiles qualitates; et juxta hoc, μὴ ὄντα. Etenim ipsum subjectum quae ὕλη dicitur, indeterminatum est; et ideo sine qualitate dicitur. Si autem determinatur, qualitas dicitur, et non qualis ὕλη. Sed sunt primae qualitates in corporibus primis, igne, aere, aqua, terra: quae sunt, sed per se, sine commixtione vel alicujus unione. Si enim ista, qualitates; et ista, ὕλη: qualitates igitur ὕλη. Non enim ut accidens accidit τῇ ὕλῃ; sed ipsa est qualitas: non potest enim esse qualitas, ipsa per semet, sed eo quod est; hoc ipso ὕλη est. Et semper quidem ὑλικὴ cum sit, nihil aliud quam ὕλη est. Sicut et anima, juxta quod intellectualis est, anima est; et juxta quod semper movetur et a se movetur, non secundum duplicationem neque secundum accidens, ista anima est, sed quod istae qualitates, substantia est anima. Sic etiam ὕλη ipsa qualitas, ipsa substantia ὕλη. Differt autem anima ab ὕλῃ. Dicunt enim quidam, quod anima ὕλη est; quod subjectum et qualitas eadem sit substantia, eademque sit substantia et anima et ὕλη. Sed differt, ut dixi: quoniam anima intellectualis cum sit, intelligit semetipsam. At vero ὕλη omnimodis intelligens cum sit, neque intelligentiam neque sensum in sensu ullum habet. Et idcirco anima ea est quae sunt: cum ipsa sola et pura est, ex iis est quae sunt: mixta vero τῇ ὕλῃ, ex iis est quae non vere non sunt. Sola autem ἡ ὕλη omnium quae non sunt nutrix est. Anima vero et ἡ ὕλη, omnium nutrix est, sed anima, propria virtute omnium nutrix est et vitae generatrix: ή ὕλη vero sine anima, effeta et densa facta, in aeternum manet, animationem ab anima habens. Sunt igitur et dicuntur ista, μὴ ὄντα. De iis ergo quae non sunt, ita se habet. XI. Habes igitur quatuor: quae vere sunt, quae sunt, quae non vere non sunt, quae non sunt. Per conversionem autem et complexionem horum nominum, adhuc duo modi subaudiuntur: quae non vere sunt, et vere quae non sunt. Sedenim ea quae non vere sunt, ea tantum quae sunt significant: solum enim sunt, quae non vere sunt. At vero quae vere non sunt, ad id ut sint, locum non habent. Deo enim plenis omnibus, nefas et impossibile, quae vere non sint, et dici et esse: quae intelligentia sola, sicut declaravimus, differunt, non ab iis quae non sunt, sed ab iis quae sunt secundum privationem adnascuntur in anima, neque in sua substantia, neque in intelligentia positis quae vere non sunt. XII. Eamus igitur ad videndum, quid sit Deus, et in quibus est. Quae vere prima et honoratiora sunt, numquid in ipsis Deus? Sed et his causa est, et ipsorum dator et pater. Nec est dicere, ipsum esse haec, quibus ipse dedit ut essent. Cum enim unus et solus sit, assimilata esse voluit; et non ipsa illum unum: sed illud quod est unum esse, hoc voluit ipsa multa esse. Forsitan dices, o Candide, Meus hic sermo est: et secundum istam rationem dico, ex iis quae non sunt, natum esse Filium Dei, secundum electionem, non secundum generationem. Sed μὴ ὄντα quae esse diximus? numquid ea quae omnino non sunt? Sed jam in confesso est, quod non: etiam in confesso est, quod quae non sunt, juxta modos dicuntur quatuor: ex quibus duo juxta nihilum omnino, et juxta super omnia: alii vero juxta alterius naturam, et juxta quod nondum est; et tamen est potentia ad esse, et nondum actione esse. XIII. Quid igitur Deus, si ne unum quidem est neque quae vere sunt, neque quae sunt, neque quae non vere non sunt, neque quae non sunt? Ista enim praestat Deus ut causa, istis omnibus. Eorum autem quae vere non sunt, Deum esse, nefas est suspicari. Necessario enim Deum per praelationem et eminentiam τῶν ὄντων dicimus, supra omnem existentiam, supra omnem vitam, supra omnem cognoscentiam, super omne ὂν, et πάντων ὄντων ὄντα: quippe inintelligibile, infinitum, invisibile, sine intellectu, insubstantiale, incognoscibile: et quod cum super omnia, nihil tamen de iis quae sunt: et quoniam supra quae sunt, nihil de his quae sunt: μὴ ὂν ergo Deus est. XIV. Quid autem istud τὸ μὴ ὂν, super τὸ ὂν est? quod intelligatur ut ὂν, neque ut μὴ ὂν omnino: sed ut in ignoratione intelligibile, quoniam ὂν, et quoniam μὴ ὂν; quod sola sua potentia, τὸ ὂν in manifestationem adduxit et genuit. Est autem λόγος, istud sic se habere. Quid vero Deus qui supra ὂν est, ab eo quod ipse est, sicut ipse est, ὄντα produxit? An ab alio? an a nullo? Ab alio? Sed quo alio? Nihil enim ante Deum fuit. Sed neque ex altero ut Deo, quoniam nihil ei par. A nullo? Sed quomodo? Si enim τὸ ὂν produxit, verum est dicere quoniam a semetipso qui super τὸ ὂν est, τὸ ὂν generaverit potius quam de nihilo. Quod enim super τό ὂν primo est, absconditum ὂν est. Absconditi vero manifestatio, generatio est. Siquidem et potentia ὂν, operatione ὂν generat: nihil enim sine causa in generatione. Et si Deus causa est omnium, causa est et τοῦ ὄντος in generationem: quippe cum super τὸ ὂν sit, vicinius cum sit τῷ ὄντι, et ut pater ejus et genitor. Etenim gravida occultum habet quod paritura est. Non enim foetus non est ante partum, sed in occulto est: et generatione pervenit in manifestationem ὃν operatione, quod fuit ὃν potentia. Et, ut quod verum est dicam, ὂν operatione τοῦ ὄντος, etenim foris operatione generat. Quid autem generat? quod fuit intus. Sed quid fuit intus in Deo? nihil aliud quam ὂν; verum quippe τὸ ὄν: magis autem πρόον, quod est ὑπεράνω τοῦ παντὸς ὄντος· genus, inquam, quod est ens super entis entia, ὂν jam operante potentia. Hic est Jesus Christus. Dixit enim ipse: Si interrogaverit, Quis te misit? dicito, ὁ ὤν (Exod. III, 14). Solum enim illud ὂν semper ὂν, ὁ ὢν est. XV. Filius ergo Jesus Christus τὰ μὲν ὄντα, et solus natus filius: quia ille πρόων nihil aliud genuit quam ὂν ante omnia et omnimodis perfectum ὂν; quod non potest esse cum altero, et quoniam quod omnimodis perfectum est, altero non eget. Universale enim ὂν, et solum ὄν, et unum et super genus generale ὂν, unum est et solum ὂν. Quoniam vero istud ὂν, non illud ὂν est quod perfectam potentiam habet, potentia natum est illud ὂν, ante omnia quae vere sunt, et quae sunt ἀρχαῖα ὄντα, ἀφ' ὧν πάντα εἰσί. Ipse est, inquam, a quo sunt omnia quae sunt, et per quem, et in quo. Hujus gratia ὂν quod operatione est, imago est illius τοῦ ὄντος, quod potentia est, secundum nullum progressum semper in semetipso manens. XVI. Quid deinde? Dicimus Jesum τὸ ὂν primum, ante omnia ὂν, per quem omnia quae sunt. Hoc est enim nomen super omne nomen: principium enim nominum τὸ ὂν, et principium substantiarum, sicut frequenter et in multis declaravi. Rursus Jesum Christum τὸ ὂν naturaliter circa Deum esse, et magis et in principio λόγον, et ipsum istum λόγον Deum esse dicimus. Deinde tres per κερουχίδια Joannem, αἰωνίους quae confitemur: et dicimus hoc ita se habere. Dictum est enim quod in principio sit λόγος, et ut tu dicis, non est principium quod praecedit aliud principium: sine principio enim principium, si quidem et est dicitur principium. Qui igitur in principio fuit, ex αἰῶνος est, sive in Deo sive circa Deum (Joan. I, 1). Erat enim circa Deum λόγος, et in principio. Ergo semper fuit. Si semper fuit, necesse eum est esse, non cum iis quae non sunt, neque factum esse. Dicit Joannes (Ibid. 18): Deum nemo vidit umquam. Rursus (Ibid.): Unigenitus Dei filius qui est in gremio patris, ipse enarravit. Habemus igitur ista eadem, quoniam Jesus Christus ὂν est, quoniam λόγος est, quoniam in principio fuit, quoniam circa Deum fuit, quoniam in gremio fuit et est. Ipsa omnia nonne manifeste et dilucide significant, filium Dei esse cui attribuuntur ista, ὂν et ante omnia ὄν; si pater Deus, antequam est ὂν, esse potentia accipitur ipsius quod ὂν est? Quod quidem ὂν a sua potentia in suo patre exsilivit; ipsum τὸ ὂν manifestationem accipiens, quod fuisset occultum: et ista, divina et ineffabilis generatio est. Exterminandum igitur dogma est, ex iis quae non sunt, esse sive prodiisse Jesum. XVII. Videamus rursus aliud. Λόγος est Jesus. Quid igitur est λόγος? Dico; quoniam est patrica quaedam activa potestas, et quae immota sit, et quae se ipsam constituunt, ut sit in actu, non in potentia. Si ergo istud sic est, quare ὁ λόγος circa Deum erat? Necessario circa id ipsum, ut per αὐτὸν λόγον omnia gignerentur, et sine ipso nihil. Operatur ergo Deus per λόγον, et semper operatur λόγος. Est ergo activa potentia immota, et quae semper operetur, et quae constituat, ut sit actione quod fuit potentia. Istum ergo dicimus, quod in principio fuit. In principio autem esse, non generatum esse significat. Et vere propterea Deus est λόγος, quoniam in principio fuit sicut Deus, et circa Deum fuit. Non genitus est λόγος, cum Deus ipse λόγος sit, sed quiescens et silens λόγος· ut videas necessitatem cognoscendi, non genitum esse λόγον multo magis quam ipsum fieri ex iis quae non sunt. XVIII. Quid deinde cognoscentia nostra? quemadmodum fertur? quomodo movetur circa λόγον? Non sic λόγον videt, quasi aut propter aliud est, aut alterius est juxta quod est. Ad hoc est, ut aliud esse constituat, et omnino non aliter. Pater ergo et generator omnium λόγος, per quem omnia effecta sunt, et sine quo factum est nihil. Sed αὐτοῦ τοῦ λόγου potentiam, aliud constituendi et faciendi potentiam, sic non oportet intelligere et audire, sicut in omnium causa. Ipse enim constitutus est etiam et αὐτοῦ τοῦ λόγου. Si enim prima causa, non solum aliorum omnium causa, sed sui ipsius est causa. Deus ergo a semetipso, et Deus est. XIX. Sed quoniam esse hoc ipsum, quod est moveri et intelligere, hoc est agere; primum est potentia; et constitutiva potentia, primum, inquam, est. Necessario igitur ipsum esse praecedit. Ergo et intelligere et moveri et agere ab eo est, quod est esse. Est autem secundum quod est, in actu esse: hoc est, filium esse; et magis istud, quam illud ipsum esse quod est pater; quod est esse, hoc est agere et operari. Non enim aliud ibi esse, aliud operari. Simplex enim illud unum, et unum et solum semper. In patre igitur filius, et in filio pater. XX. Quomodo igitur effectum est? quomodo filius et pater, si simul? Neque solum simul ambo, sed unum et solum et simplex. Sed hoc non oportet quaerere, sufficit enim credere. Dicamus igitur, cum fas est. Primum manifestum est; quoniam λόγος neque aliud, neque ab alio, sed circa Deum. Dicit enim Evangelium: In principio erat λόγος, et λόγος erat circa Deum (Joan. I, 1). Rursus dicit: Unigenitus filius qui est in gremio patris (Ibid. 18). Quomodo ista dicta aut accipis aut intelligis? Romani πρὸς τὸν Θεὸν, apud Deum dicunt, quasi ad intus, vel penitus intus, id est in Dei existentia: et hoc verum. In eo enim quod est esse inest et operari. In Deo enim λόγος· et sic in patre filius. Causa enim est, ipsum esse ad actionem: oportet enim esse primum, cui inest operari: et hoc est Deus. Ista ergo duo, duo dico secundum virtutem: secundum autem intelligentiam simplicitatis, dico unum solum. Si igitur principium causa est ipsum esse ad operationem et actionem, generatur agere ab eo quod est esse. Esse autem pater est: operari ergo filius. XXI. Quae igitur generatio est, aut apparentia generationis? Primum autem si oportet istud dicere, ne quis ἔμφασιν temporis accipiat. Primum, secundum intelligentiam dico. Primum igitur dicimus in semetipsum conversum, et moveri et intelligere intus in requie positam beatitudinem, omnimodis perfectam custoditam. Est autem ipsum beatitudinis et magnitudinis Dei, et intus et foris, et moveri et operari. Omne enim quod est omne, et intus et foris est. Quomodo istud, et intus et foris, Deo existente et in omni et in toto, postea dicendum. XXII. Nunc autem accipe causas intelligendi, ἔμφασιν temporis penitus abesse, si juxta prius et posterius, omnino sine tempore effectis omnibus. Ex aeterno enim omnia. Deus igitur omnimodis perfectus, et super omnimodis perfecta: is qui omnia creavit, et qui omnium causa est: non illud ipsum solum, quod unum fuit et solum; sed et multa et omnia quae potentia sunt esse, fuit et voluit esse omnia. Alia vero, sine actione, quomodo possibile fuit esse? Exsilivit igitur Dei voluntate actio: ipsa autem actio, Dei voluntas fuit: simplex enim omne ibi. Λόγος ergo qui est in Deo, ipse Deus est, ipse voluntas, ipse intelligentia, ipse et vita, ipse actio: ex se genito motu, ab eo quod est esse, processit in esse suum proprium: id est, in quo est agere; apparuit ipsum agere, quod quidem effecit omnia. Ipsum vero natum est ab eo quod est esse, in id quod est agere; habens in eo quod est agere, et esse. Sicut illud esse, et agere habet et esse: Sic hoc, agere habet et esse. Ipsum autem agere, hoc est esse; ut illud esse, hoc est quod agere. Unum ergo et simplex, ista duo. XXIII. Id si ita est, neque ex nihilo Jesus, qui ab eo quod est esse, apparuit actio; cum ipsa actio, et hoc fuit quod est esse: neque non est propter ista duo τὸ ὁμοούσιον· quia idem est, quod substantiae unius ejusdem est. Unum utique est una actio: quippe cum ipsum agere et esse sit. Hic est filius, hic a patre, hic circa Deum, hic qui in gremio patris, hic est intus, hic est foris. Opere enim foris, in eo quod est esse intus: et in Patre ipse Deus in Deo, qui idem omnino est ei: actione autem qui sit filius. Et ubicumque est, et esse est et actio: et isto modo, et pater est et Deus est, et filius est et λόγος. XXIV. Ubi igitur est ille nefarius intellectus et blasphemus? Ubi habet locum aliud quid esse, et ab alio habet locum? Ubi est quod amplius dicit, ex nihilo esse Jesum Christum, filium Dei? Ubi est illud, quod nihilum est? Quomodo quod nihilum est, potest incidere in Deum aut in cogitationem Dei? Vera enim excogitatio, ex veris est. Porro quod vere non est, falsum est. Non igitur excogitat Deus, quod vere non est. Sed nos fallit, quoniam Dei potentia in isto magis credimus, si ab iis quae vere non sunt, efficiat ea quae vere sunt. Sed in quantum Dei potentia omnia potest, in tantum juxta quod potentia est, nihil aliud generat quam quorum potentia est ut sint. Eorum autem quae vere non sunt omnimodis, omnino nulla potentia est. XXV. Quomodo ergo nulla existente potentia eorum quae vere non sunt, effecta est actio eorum quae sunt? Quippe si est Dei potentia, ut ad esse ducantur ea quae esse non possunt, jam secundum potentiam habent esse, vel sunt ὄντα, illa ipsa quae omnino εἰσὶ μὴ ὄντα. Et idcirco non esse illa diximus, quae in abscondito posita et in potentia, nondum tamen apparuerunt in actione. Fuerunt enim omnia in Deo. Eorum enim omnium quae sunt, λόγος semen est. Λόγος enim in Deo: in operatione, id est in virtute Dei, qui est filius Dei, apparuerunt omnia quae facta sunt. XXVI. Sed dicunt quidam sacrilegi: Si circa Deum fuit λόγος, et supra gremium Dei exsistens filius, non intus in gremio, sed foris intelligitur. Quid vero? Anima homini inspiravit Deus ex se, ex intus: omnium autem creatorem, liberatorem ac sanctificatorem illius ipsius animae, et totius corporis redemptorem et erectorem, non ex intus? Nonne angelicam naturam ex intus emisit? Quando autem hominem de terra formavit, et altera pecora et quadrupedia, et rursus ex aqua animantia cuncta, et caeterorum in aere ea ex alio in aliud, et illud ex quo primum ex iis quae non sunt: Jesum vero unde dicis? Ante omnia namque filius. Num ergo ab inani, et omnino de nullo? Deinde corpus ejus formavit: animam vero aut spiritum corpus non habuit, antequam in mundum ingrederetur? Habuitne animam? Eam igitur insufflavit, sive insibilavit: neque enim in eum. Quomodo enim in ipsum, cum nondum haberet corpus? Sed si quod insibilavit, fuit id ipsum filius. Si istud ita est, est ergo a Deo filius: sic et spiritus. Non enim ex nihilo spiritus. Dicit enim Deus (Isa. XLII, 5): Omnem spiritum ego emisi. Insufflando ergo, super se insufflavit Deus, et sic natus est filius: non ergo fecit illum Deus. Non ergo circa Deum vel supra gremium foris est, sed intus. Utrumque testificatur David dicens (Zach. XII, 1): Eructavit cor meum Verbum bonum. Non ergo, quod est filius, factum est, sicut omnia: contra id quod dicit Deus. Nam si factus est; antequam fieret, non erat Verbum Dei. XXVII. Quid igitur dicimus? Nonne est necessarium confiteri, si Verbum fecit omnia, primum omnium esse Verbum, velut Verbum omnimodis Verbum, Verbum quod nos et prophetae et evangelistae nominamus λόγον et filium? Moses sic dicit (Gen. I, 1): In principio fecit Deus coelum et terram. Secundum Aquilam hoc idem sic: In capitulo fecit Deus: ut Hebraei Mosis dictum pronuntiant: sive in principio, sive in capitulo, in Christo eum fecit Deus. Principium ergo et caput, Christus. Et hoc frequenter dicitur: Creavit omnia in Christo. Λόγος enim Christus ut semen est omnium. Primus ergo Christus: ante enim omnem creaturam fuit. Unde igitur Christus? Si Verbum est, a Deo: si voluntas, a Deo: si autem motus aut actio, a Deo: et si ipsum agere et esse est, juxta ipsum esse pater est, filius autem actio est: et quoniam ipsum esse actio est, et agere est esse; idcirco ὁμοούσιον et pater αὐτὸς λόγος. XXVIII. Sed quomodo ὁμοούσιον, nondum exsistente substantia? Nomina vero ab iis quae posterius sunt, et ab iis quae post Deum, et inventa et assumpta sunt. Et quoniam non est invenire nomen dignum Deo, ab iis quae scimus nominamus Deum; habentes in intellectu, quoniam non proprie nominamus nec appellamus: quemadmodum dicimus, Vivit Deus, intelligit Deus. Proinde a nostris actionibus nominamus actiones Dei, existente tamen illo super omnia; neque tantum existente, sed quasi existente, οὐδὲ ὄντως ὑπάρχοντος, ἀλλὰ ὄντος μικροῦ ὑπάρχοντος, Isto etiam modo substantiam, existentiam, et caetera hujusmodi apponimus Deo, et ejus essentiae οὐσίαν aliter dicimus, aliter se habente substantia creata ad quod inest sibi, et ad suum etiam esse. XXIX. Similiter et cum dicimus, quod Deus factus est Christus vel homo: non quod vere factus sit, sed quoniam unus sit, et in omnibus sit, et omnes in ipso: idcircoque dicatur omnibus omnia factus, ut essent: non quod factus sit ut esset, sed quod effectus sit ad ita esse. Siquidem non dicitur, Filius Dei factus est, sed (Act. II, 36) quod est factus nobis Dominus; sicut Salomon dicit (Prov. VIII, 22): Et fecisse me supra vias tuas. Nam de aeterna divinaque generatione supponit statim (Ibid. V\. 25): Ante omnes me genuit Dominus. Dicitque Joannes (Joan. I, 3, 4): Quod factum est, in ipso vita erat. Quid deinde? Nonne Deus creaturam fecit, et in creatura primum coelum et terram? Non ergo fecit Christum. Natus est ergo Christus, non factus. Ubicumque enim dicitur factus, post primum et aeternum generari, dicitur post effectus esse. Sicut (Gal. IV, 4) de muliere dicitur factus; et in Actibus Apostolorum (Act. II, 36): Certissime igitur cognoscat domus Israel, quoniam istum Christum Deus fecit, quem tulistis in ligno crucis. Ista omnia post generationem, quae una est et sancta et ineffabilis, haec inquam omnia dicuntur. Non ista dicuntur in ejus existentiam, sed in actus et administrationem potentiae et virtutis ejus. De generatione igitur quae est filius Dei, manifestum est et quod ὁμοούσιον substantia ejus, in majestate, in propria significantia intelligentiaque, intellecta secundum esse existentiae substantiae. Et sic demonstratum, quomodo ὁμοούσιον. XXX. Habes, mi Candide, quod reliquum est dicere. Si filius Dei Jesus, generatione filius. Dicis enim: « Si generatio motus, et motus mutatio; mutationem autem in Deo esse, impossibile est intelligere: ergo nefas dicere necesse est, nonnihil a Deo gignibile: non igitur Jesus Dei generatione filius. » Bono quidem ordine deduxisti: sed quem circumduxisti? Forte me? sed magis te. Dixisti enim, quod fecit Jesus Deum. Quid deinde? Facere nonne motus est? nihilo minus quam agere. Agere enim, facere est: sicut et facere, agere. Ambobus ergo in motu existentibus, necesse est sequi mutationem: quam in Deo constituere, sicut est declaratum, incongruum est. Confitendum igitur aut facere non esse motum, aut non omnem motum esse mutationem. Sed enim facere, motus est: et Deus juxta motum fecit; cui nullo modo mutari contingit, et omnino non congruit quomodolibet accidens recipere. Relinquitur ergo, non omnem motum mutationem esse. Si non omnis motus mutatio est, quid magis eligendum circa Jesum? secundum generationem illum esse, aut secundum effectionem? Juxta divinam intelligentiam, secundum generationem. Etsi enim Deus simul ac dicit, facit quae facit: Sed dicere, motus est, praeexistente silentio: mutatio est igitur, silenti dicere. Si autem per Verbum fecit Deus, ante fuit Verbum quam facere. Si ante fuit Verbum quam facere, juxta generationem ante fuit. Generat enim ὁ νοῦς Verbum. Generatio igitur Jesu, qui λόγος est. Quem Jesum gnari rerum dicunt secundum tres modos filium esse, veritate, natura, positione. Secundum veritatem esse filium, hoc ipso quod substantia est: et ipsum idcirco et simul et ejusdem substantiae esse, quomodo et pater et λόγος et filius et Deus. Natura autem filius in animali generatione. Positione vero in adoptione. Sunt et alii modi: ut moribus, aetate, disciplina: ut Apostolus Paulus dicit (I. Cor. IV, 15): Ego vos genui. Modus igitur secundum veritatem et altior modus est, et omnibus divinior. Quis autem modus sit generationis sive filietatis ejus, sive juxta significatos, sive alios modos: confiteor ego Deo, cujus hoc potentia factum est. XXXI. Dictum est a nobis sufficienter, ut credo, in aliis libris, a quo sit progressio et descensio; regressioque promissi sancti Spiritus declarata est: et de triplici unitate et unali trinitate. Nec suffero audiens dogma vestrum de Spiritu sancto, blasphemia plenum: « Quod iste Spiritus in sanctificationem est, et qui tantummodo sanctificet et doceat: et quod ipse factus sit, sicut omnis creatura. » Cum tamen ipse Spiritus differat propria sua actione a filio, cui tamen semper praesens est: sicut et ipse filius actione differt a patre suo, qui tamen sit pater juxta id quod est esse. Sicque istorum trium unum et idem existentium, una divinitas et non multifida majestas; sed οὐδὲ ἀντίθεια μήτε ἄθεια· sed tria unum, et unum tria: et ter posita, unum idemque atque solum. Sed de iis tribus alia nobis oratio. XXXII. Salva nunc nos, pater, concede nobis peccata nostra. Et hoc quidem de Deo dicere, quid sit, peccatum est: et quomodo sit dicere, peccatum est: et non una voce venerari, quantum fieri potest sobria, sed enuntiare velle. Sed quoniam dedisti nobis, Domine sancte pater, Spiritum (I Cor. XII, 11) dividentem nobis prout vult, des nobis et cognoscentiam. Fidem enim habemus, et dicimus: omnigenam tamen de te ignorationem habentes. Attamen te patrem Deum, et filium Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum in omni verbo semper confitentes, qui cum tecum et filio eodem vivit in aeternum. Amen.